Concio 17. De dominica septuagesima
quod in eo non stetur, et qui forte stare et sedere volunt, statim eliciuntur, ne sint aliis impedimento. Atque hinc apparet error crassissimus Lutheranorum. Quid docet Lutherus? standum ac sedendum in curriculo, docet enim nulla esse opera necessaria, sed esse bene comedendum et bene bibendum, et in utramque aurem dormiendum: et tunc venturos angelos, qui nos in nostris plumis molliter quiescentes sine ulla molestia transferent ab bravium. Sed aliud profecto nos apostolus docet, dum beatitudinem comparat bravio: et nos non solum currere, sed etiam velociter et sine intermissione currere et sudare, et quasi in agone contendere jubet. Itaque, auditores optimi, cum Dei benignitate in stadium admissi simus, statim cursum operum bonorum auspicari debemus: non licet nobis ullo modo torpere vel otiari: in stadio sumus, non in triclinio, non in pomario, non in conclavi: et qui secus faciunt, non mirum, si justo Dei judicio excidunt a gratia, ad peccata relabuntur, ac de stadio expelluntur. Illi igitur qui in stadio currunt, omnes currunt, nulli stant aut sedent.
Sed quid sibi vult, quod sequitur, Sed unus accipit bravium? Num unus homo dumtaxat salvus erit? Ita prorsus. Unus dumtaxat, nempe Christus, sic enim ipse ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo. Itaque solus Christus, qui Exultavit ut gigas ad currendam viam, solus, inquam, ipse accipit bravium. Sed non idcirco nos excludimur, nec frustra laboramus in currendo, Christus enim pro se et pro nobis accepit bravium. Est enim Christus caput nostrum, et nos membra ejus; ipse est vitis, et nos palmites. Unus panis, et unus corpus multi sumus. Non legistis de primis Christianis: Erat multitudinis credentium cor unum et anima una? Iste igitur unus, iste Christus unus, in quo nos omnes unum sumus, iste accepit bravium.
Sequitur: Sic currite, ut comprehendatis. Hoc est tertium et postremum, quod a nobis exigitur, si beati esse velimus. Non satis estesse in stadio, non satis est currere, sed necesse est bene currere. Sic currite, ut comprehendatis. Hoc est, currite ut oportet, recte, celeriter, sine intermissione. Nam ut in proverbio dici solet: «Non coronantur verba sed adverbia ». Facere, non est quod meretur coronam; sed bene facere: non currere, sed bene currere. Quis est qui bene
currit? Qui recte, celeriter et sine intermissione currit. Recte, hoc est recto cursu, non sicut ebrii, qui occupant totam plateam, et nunc ad unam partem inclinant, nunc ad aliam. Illi non recte currunt, qui non recta intentione in operibus bonis versantur. Venis ad concionem animo proficiendi? Recte curris. Venis animo explorandi, an sint verba Ciceroniana, quse proferimus? Non recte curris. Versaris in studiis, ut Ecclesia laboranti opem feras? Recte curris. Versaris in studiis, ut fias canonicus, et sumptibus crucifixi in delitiis perfruaris? non recte curris. Doces, concionaris, scribis libros, ut amplificetur gloria Dei, et multi salvi fiant? Bene curris. Hac eadem facis, ut hominibus placeas, et gloriam propriam qualis? Non recte curris, nec unquam pervenies ad bravium. Itaque dirigendus est cursus, dirigenda intentio: si distorta est, dicendum cum Propheta: U tinam dirigantur vise mese ad custodiendas justificationes tuas. Deinde celeriter currendum. Non placent Deo homines pigri, tardi, socordes: Maledictus homo, qui facit opus Dei negligenter. Cur putatis prohibuisse Deum Hebrais, ne unquam sibi offerent asinos, et primogenitum asini mutarent ove, nisi quod tardum et pigrum sit animal, et displiceat Deo tarditas et pigritia? Cur Deus tam sape nos flagellat? Cur tu in itinere verberas equum? quia non diligis eum? Nou. Cur igitur? Ut celeriter currat. Ita etiam Deus assidue nos verberat, non quia non diligit; sed ut ad propositum nobis bravium magis festinemus. « Mala qua hic nos premunt », inquit Gregorius, « ad Deum ire compellunt. » Videt benignissimus Pater cursum nobis, et cursum velocem esse necessarium: videt hostem humani generis perpetuo spargere ante pedes et oculos nostros varias illecebras, ut in iis colligendis occupati ad bravium non curramus: videt postremo nostram tarditatem esse magnam, nec minorem cupiditatem colligendi, qua damones offerunt: quid igitur facit? Ingeminat flagella, multiplicat verbera, immittit timores periculorum, bellorum, seditionum, immittit agritudines, tollit occasiones lucrandi, aufert homines charos, filios, fratres, uxores ut hac ratione saltem nos currere faciat viam mandatorum suorum. Et sane magis nos verberibus indigemus, quam multi sibi pejsuadeant. Cur existimatis Dominum, cum in Jerusalem in die Palmarum intravit asinam, et pullum ejus ascendisse, nisi ut nostram quasi naturalem et asininam tarditatem designaret? Nam ut sancti pene omnes exponunt, asina illa et 'pullus ejus Judseos et Paganos significabant, super quos Christus ascendens, et habenis providentise suae gubernans, et calcaribus ac flagello tribulationum feriens, ad coelestem Jerosolymam perducit. Poterat vero equis vel mulis populos Judaeorum et Gentilium designare, sed asinis voluit: ut nos insitae nobis tarditatis admoneret, nec miraremur si tam saepe et tam severe nos flagellat. Et vere, auditores, nos tam pigri, tam socordes sumus in spiritalibus bonis, ut non tam asinino, quam testudineo gradu moveri videamur, cum tamen in stadio sumus, et velocissime nobis currendum esset.
Verum non satis est recte et celeriter currere, nisi etiam sine intermissione usque ad bravium in cursu perseveremus. Sic currite, inquit, ut comprehendatis. Nam qui currunt ad aliquod tempus, deinde fatigati subsistunt, nihil omnino coraprehendun. Multi sunt, qui incipiunt bene agere, frequentare sacramenta, abstinere se a flagitiis; sed in medio cursu aliquando parva, aliquando nulla de causa cessant a cursu: opera illa bona intermittunt: et Deus, cui ista infidelitas et inconstantia maxime displicet, eos ejicit de curriculo et aliquando, imo vero frequenter ita obdurari et excaecari permittit, ut numquam amplius cupiant redire ad stadium, et sempiterno illo praemio, ad quod creati et vocati erant, et quod facile consequi potuissent, summa cum ignominia et confusione priventur. Itaque perseverantia nobis in isto cursu necessaria est. Videmus coelos quomodo numquam vel ad momentum a cursu quiescant, et si quiescerent statim mundus totus, nisi aliunde suppleretur defectus, fortasse periret. Cur putatis summum sacerdotem in veteri lege, cum ornatu pontificio incedebat, in extrema veste habuisse mala punica, quae in vertice quasi naturalem cororam gerunt, nisi ut intelligeremus, extrema opera, et finem atque exitum coronari, et eos solos salvos futuros, qui perseveraverint usque in finem? Sic igitur currite, ut comprehendatis.
Sed quaeret fortasse aliquis, quid est boc, quod Apostolus loquitur, Ut comprehendatis? Potestne aliqua res creata, quae finita est, comprehendere creatorem, qui est infinitus? Proprie comprehendere, hoc est, totum capere et concludere Deum nemo potest;
sed possumus, tamen eum comprehendere, si comprehendere idem sit quod apprehendere. Itaque beati omnes Deum cognitione et amore apprehendunt, et in eo delectantur, eoque fruuntur, satiantur, replentur, non quantum ipse cognosci et amari, satiare, replere et delectatione afficere potest, sed quantum ipsi capere possunt. Quemadmodum enim si dicas alicui: Vade ad oceanum, et reple amphoram istam aqua maris quantum potes: num intelligis, ut infundat totam aquam maris, ut nihil supersit, quod infundi possit? Non hoc intelligis, quod scis fieri •non posse, sed ut infundat tantum, quamtum amphora capere potest. Ita quoque nos currimus, ut Deum comprehendamus, eo cor nostrum impleamus, non quantum ipse implere potest, sed quantum vasa cordium nostrorum capere et continere possunt.
Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant; nos autem incorruptam. Perstat in eadem similitudine, ut nos doceat quid facere debeamus, ut in cursu recto et celeri perseveremus. Quid igitur facere debemus? Id quod faciunt cursores. Quid faciunt cursores? Ab omnibus se abstinent, quse eos impedire possunt: a fornicatione, quse debilitat vire§: a cibis delicatis, quse delicatam et teneram carnem efficiunt: a multis vestibus et oneribus, quae corpus fatigant: a nimio potu, qui mentem, oculos, pedes, totum corpus et animum laedit. Quam egregie putatis currerent ebrii ad bravium, qui super pedes suos consistere non possunt. Et si ^ bravium est in oriente, ipsi currerent ad occidentem. Ab his igitur omnibus illi se abstinent, et nos quoque ad eorum exemplum abstinere debemus. Ac ne forte tibi haec nimis molesta et gravia videantur, audi quid dicat: Et illi quidem, inquit, ut corruptibilem coronam accipiant, haec omnia praestant, et tibi durum videbitur idem praestare, ut Incorruptam et immarcessibilem Coronam accipias? Magna profecto et vehemens persuasio, et argumentum, quod in die judicii tepidos Christianos incredibili pudore et confusione afficiet. Quid? Nonne turpissimum, et homine Christiano indignissimum est, ut propter coronam gloriae sempiternae, quae nullo pretio aestimari posset, propter regnum et imperium illud amplissimum, et quod sine fine durabit, et corpus et animam possidentis in summa et aeterna fe-
licitate constituet, non velit ad paucos dies in stadio currere, et a fornicatione, ebrietate, choreis et aliis nugis abstinere? Cum Ethnici omnia ista et majora fecerint propter unam coronam ex myrto Veneri consecratam, vel ex oleo consecratam Minervae, vel ex lauro consecratam Phoebo: qui sunt omnes daemones et spiritus Tartarei. Quid illis proderant coronae ex myrto vel ex lauro, quorum folia post paucos dies arescebant? At tibi numquid proderit corona gloriae quae corpus et animam semper virere ac florere facit? Sed si haec non movent, moveant saltem ista tempora, tam turbulenta et tam periculosa, in quae incidimus. Ego sane vehementer timeo, ne si pergamus sicut alias solemus bacchanalia celebrare et Deum ad iracundiam tot flagitiis provocare, compleatur tandem nostra malitia, compleatur et ira Domini, et disperdat nos Deus, sicut aliis multis regnis accidisse videmus. Quid enim obsecro perdidit Graeciam, nisi illud ipsum quod nos facimus? Erant homines maxime dediti ebrietati, et conviviis ac tripudiis, ut ex orationibus Basilii et Chrysostomi cognosci potest. Deinde non multum solliciti erant de religione, permittebant sectas varias et haereses crescere, ut lubitum cuique erat, quod magnus Basilius in epistola quadam ad Occidentales, et D. Hieronymus in epistola ad Damasum maxime deplorant. Postremo sedem Romanam, ubi radix et caput est nostrse religionis, non magnifaciebant, neque aliud magis optabant, quam romanee Ecclesiae non subesse: quod vel ex eo perspici potest, quod toties patriarcham suum Constantinopolitanum, qui initio erat ultimus patriarcharum, primum et universalem patriarcham esse voluerunt. Sed quid fecit Deus? Quia nimis bibebant, permisit ut eis dominarentur Tureae, qui vinum secundum legem suam exeerantur, et vineas succidunt ubi possunt. Quia tripudiis dediti erant, ita severum tyrannum cervicibus eorum imposuit, ut jam gemant sub jugo, et tanto onere oppressi choreas ducere et saltare, nec liceat, nec libeat. Quia de religione non erant solliciti, permisit eos excaecari, et veram fidem ac religionem perdere. Quia postremo Christiano pontifici subjecti esse nolebant, subjecit eos atrocissimis hostibus Christiana? fidei. Ita cum Graecis actum esse videmus et dolemus. Nolo malum aliquod minari, sed, quaeso, non ipsi nobis exitium et rui* nam extremam procuremus. Nam Germa¬
niam sororem esse Graeciae quantum ad ebrietatem nemo non videt: quicquid inchoatur, vino inchoatur, quicquid finitur, finitur vino: Si aliquem invisis, propinando te salutat, et tu bibendo respondere cogeris. Non sciunt amicos honorare, vel amorem vel benevolentiam ostendere, nisi vocent ad prandium: non sciunt prandere cum amicis, nisi eos ebrios, hoc est, animo mortuos et corpore pene mortuos dimittant. Quae est haec infelicitas? Bis aut ter in prandio bibo, et corpore et animo bene valeo. Invitas me ad prandium tuum, certe ut mihi facias rem gratam, et vis ut decies bibam, destruam vinum tuum, et stomachum meum et si non facio indignaris? Intelligamus, quaeso, genus quoddam esse stultitiae, ita amicos honorare velle: discamus sobrietatem parentem esse sanitatis corporis et animi; bibamus ad sitim restinguendam, non ad libidinem explendam; illud scientes, naturae parum satis esse, libidini nihil sufficere.
Jam de choreis, saltationibus et aliis illecebris effraenis juventutis nihil est quod dicamus. Quis enim ignorat multos esse, qui Lovanium veniunt, ut doctores fiant in Jure, et fiunt doctores in choreis et in gladio? Quam multi sunt, qui cum ad parentes suos redeunt, si quaeratur ab eis, quid Lovanii didicistis? responsuri sunt, si verum dicere velint, didicimus vagari totas noctes per plateas: didicimus districto gladio bellum gerere cum lapidibus; didicimus multa et nova genera chorearum: didicimus uno haustu bibere medium poculum: didicimus pecunias nostras, quae unum mensem duraturae erant, una hora consumere. Praeclara profecto sapientia. Quam sit hoc malum, et quantorum malorum causa, quis non videt, auditores? Nam si qui versantur in studio sapientiae, qui tam eruditam et sanctam civitatem inhabitant, qui suis moribus aliis hominibus lucere debent, ita vivunt, quid alios, quaeso, facturos speramus? Certe qui hic instituuntur, doctores et gubernatores, praefecti ad judices aliorum locorum erunt: sed quid docere poterunt: nisi quod didicerint? Habeatur, obsecro, habeatur ab iis, quorum interest, magna ratio juventutis, unde salus et incolumitas totius reipublicae dependet.
Jam de negligentia conservandae religionis ac de conjunctione cum capite, unde salus membrorum dependet, nihil dico. Multitudo enim haereticorum, quae in tota hac regione atque in Flandria potissimum cum Catholicis impune versatur et augetur in dies, satis torporem, et negligentiam nostram redarguit.
Quare, auditores optimi. Apostolum Paulum audiamus, atque in stadio constituti abstineamus nos ab omnibus, quae a cursu nos impedire possunt. Quid magnum esset si semel nos etiam unum miraculum faceremus; et quo tempore alii scelestissime et corruptissime vivunt, eo nos optime et sanctissime viveremus? Polliceor vobis nos Deo rem gratissimam, nobis utilissimam, et toti patriae salutarem effecturos, si ad iram omnipotentis Dei placandam, et eum toti regioni reconciliandum offeramus ei sacrificium trium sequentium hebdomadarum,
ita ut bacchanaliorum obliti unusquisque se domi contineat, nulli videantur homines larvati vel personati, nulla exerceantur tripudia, nulla celebrentur sumptuosa convivia, nullus inveniatur ebrius: faciamus quod Ecclesia docet, quae hodie peccatum primi hominis ad memoriam revocat, et laetis canticis intermissis, vesteque lugubri assumpta, et nos ad luctum et poenitentiam exhortatur: hoc est, paremus nos ad quadragesimam, expiemus confusione et lacrymis praeterita peccata, ut cum fructu et utilitate postea jejunemus. Quod ut faciamus praestet nobis Jesus Christus, qui est benedictus in saecula. Amen.
Chapter 18 of 40