Concio 18
Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Matth. xx, v. 1.
Difficultas sensus hujus parabolici ex Origenis judicio dimetitur. Scopus et finis hujus parabolae investigatur, qui eo tendit, ut intelligamus singulare Dei donum esse, quod gratiae et Evangelii, et non legis veteris et Prophetarum temporibus vocati simus. Paterfamilias iste diligens, justus et liberalis fuisse ostenditur; qui est Deus ipse, ut qui tres diversas alii familias, unam filiorum in coelo: alteram libertorum in terris; tertiam mancipiorum in pistrino gehennae. Quomodo Deus in sacris litteris dicatur exire. Vineam esse Ecclesiam; operarios vero prcelatos et doctores demonstratur, eorumque officium et dignitas asseritur. Denarius est ipsa felicitas, sive ipse Dei Filius (qui accommodate denario comparatur), per beatificam visionem possessus. Per quinque exitus quinque mundi aetates designari, quae omnes unius diei spatio definiuntur a Deo, ut qui, cum sit aeternus, tempus nobis visum longissimum, brevissimum aestimet. Qui operarii in singulis cetatibus ad quam devoluti sumus ultimam, conducti fuerint. Quomodo e foro ad vineam eundum sit, ubi mundus eleganti similitudine nundinis comparatur, quarum mercatura puerili ranarum piscationi simillima; ex quibus nos paterfamilias increpando evocat.
Absoluta tranctatione de vocatione ad laborem, in secunda parte agit de vocatione ad mercedem. Christus fidelis et prudens est procura¬
tor, nescius decipere, nescius decipi; cur a novissimis mercedem persolvendo incipiat. Beatitudinis denarium licet singuli operarii accipiant, diverso tamen felicitatis gradu possL dere Jovinianum probatur, nam quilibet pro sua capacitate sine murmuratione accipit. Operarii novi Testamenti operariis veteris anteponuntur, quia eorum sunt preestantiora merita; nam etsi hi plus laboraverint, minus tamen quam nostri, utpote 'quibus copiosior Spiritus sancti gratia communicata, effecerunt: quod figura duorum, qui racemum ex Palaestina ad Moysen tulerunt, aperte demonstratur. Coronidem addit eorum, qui in vinea Domini vocati otio indulgent, increpatio, qui accipitribus assimilantur, cum multi sapienter ignari fcecundis gallinis similes fiant.
Quse nobis hodie ab Ecclesia Catholica proponitur Evangelica similitudo, auditores optimi, eam ita reconditam abstrusam esse vir doctissimus Origenes judicavit, ut ad eam pro dignitate explicandam ipsum Dei Filium, qui auctor ejus fuit, necessarium esse constanter assereret. Nos enim tametsi Christi sensum, ut.apostolus loquitur, habeamus: tamen ita ab hujus parabolae sublimitate ac profunditate abesse existimavit, ut solum pauca quaedam de ea supplicari, et ea dicere atque in medium adferre possimus. Denique propter hanc unam parabolam de Domino ac servatore nostro prophetam cecinisse affirmat: Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Et, Aperiam in parabolis os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi. Ac Origenes quidem de elegantissima et pulcherrima comparatione judicium verissimum, sapientissimumque fuisse, non dubitabitis, auditores, si quanto, et quam gravibus quaestionibus ea sit obruta, consideretis. Ergo tamen partim temporis augustiis impeditus, partim fretus intelligentia vestra (non enim ad vulgus imperitum verba facio) multa consulto ac de industria praetermittam: et ea solum, quae magis tum ad parabolam explicandam necessaria, tum ad mores nostros corrigendos utilia esse videbunlur, adducam.
Sed antea tamen quam ad ipsius parabolae verba explicanda aggredior, quem sibi finem ac veluti scopum Dominus proposuerit, mihi quaerendum atque diligenter investigandum esse videtur. Non enim alia de causa nonnulli in parabolis exponendis facile labuntur, et a veritate aberrant, quam quod verba praecedentia et sequentia non considerent; neque cur, quando et qua occasione parabola dicta sit, animadvertunt. Hujus igitur elegantissimae similitudinis exitus, auditores, is est, ut ostendat eos, qui post salutarem Domini adventum ad Ecclesiam advocantur, et legis evangelicce onus leve et jugum suave suscipiunt, multo feliciores et beatiores esse, quam ii fuerint, qui hunc eumdem Domini adventum praecesserunt, et.gravissimam legis antiquae sarcinam portaverunt. Nam cum beatissimus apostolorum princeps Petrus pro se et pro caeteris apostolis a Domino quaesivisset, quid mercedis ac praemii accepturi essent quod spretis omnibus rebus, ipsum secuti fuissent? Ecce, inquit, nos relinquimus omnia et secuti sumus te: Qu>d ergo eritnob^s? Eis Dominus respondit: Ameh dico vobis, quod vos, qui reliquist s omnia et secuti estis me', in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et Vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Et omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem aut uxorem, aut filios aut agivs propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam habebit. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Atque haec obscuriora esse videbantur, quam ut facile ab apostolis rudibus et illiteratis hominibus percipi possent: ad ea ergo illustranda et explicanda parabolam praesentem adhibuit. Statim enim ait: Simile est regnum ccelorurn patri familias, et quae sequuntur.
Et parabola expedita, ut quo illa tenderet intelligeremus, rursum illa verba subjecit: Sic erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Itaque scopus ac veluti signum, quod nostra parabola intuetur, hoc est, ut ii, qui jam evangelio coruscante vocati sunt, non modo se detrimentum nullum accepisse existiment ex eo, quod ultima oetate, et mundo tam senescente vocati sunt, sed etiam singulari privilegio se a Deo donatos esse et patribus veteris testamenti praeferendos. Ac denique duodecim tribus Israel in novissima die se esse judicaturos intelligant. Quam nostrorum temporum beatitudine.n illis etiam verbis Dominus noster ac liberator expressit, Luc. x. Beati oculi, qui vident, quae vos videtis. Dico enim vobis, quod multi propndae et reges voluerunt videre, quae vos videtis, et non viderunt: et audire, quae vos auditis, et non audierunt: Et alio loco: Alius est, qui seminat, et alius, est qui metit. Ego misi vos metere, quod vos non laborasti s. Alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis. Et Apostolus Paulus, cum ad Hebraeos scribens illos veteris Testamenti patres enumerasset, qui fide maxime enituerunt.* Et hi omnes, inquit, testimonio fidei probari non acceperunt repromissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur. Itaque, auditores huc omnis parabola tendit, ut nos evangelii et gratiae potius, quam legis et prophetarum temporibus vocatos esse singulare Dei donum et privilegium existimemus.
Illis igitur explicatis, perfacilis mihi reliquus cursus orationis ostenditur: fundamenta enim mihi videor jecisse totius disputationis. Ut igitur ad ipsam parobolam jam tandem veniamus, initio Dominus patremfamilias magnum imprimis, acdiligentem, justum et liberalem nobis describit. Quod enim Exiit primo mane conducere operarios m vineam suam, diligentiae tribuendum est: Nam, ut Aristoteles in libro de ratione domus gubernandae, scriptum reliquit; diligens paterfamilias sicut ultimus ad lectum se recipere, sic etiam primus e lecto surgere, et ad procuranda domus negotia exire debet. Quod autem iis operariis, quos hora prima conduxit, denarium diurnum persolvit, justitiae tribuo: quod vero caeteris amplius, quam eis debebantur, largitus est, liberalitati adscribo. Atque hujus patrisfamilias nomine Deus, ipse sine ulla dubitatione intelligendus est. Ipse enim verus magnus paterfamilias est, cui non una, sed tres maximae, dissimillimae et in locis disjunctissimis positse familiae sunt: una filiorum, altera libertorum, tertia mancipiorum. Filii in coelestibus domiciliis vitam tranquillissimam ac felicissimam degunt: liberti interrisiu sudore vultus sui vescuntur pane suo: mancipia catenis onerata in tenebricosum gehennae pistrinum detrusa ac relegata sunt. Filios quidem paterfamilias nectare ac ambrosia pascit, et torrente voluptatis potat. Libertis autem calicem voluptatis spargit interdum felle amaritudinis, et potum dat In lacrymis quidem, ut psalmographus ait; sed In mensura. At mancipia fugitiva solo pane tribulationis, et aqua lacrymarum et felle amaritudinis, sustentat. Hae porro tres illae familiae sunt de quibus divinus apostolus ad Philippenses scribens ait: In nomi ne Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum.
Quid igitur magnus ille paterfamilias fecit? Exut, inquit, primo mane conducere operarios in vineam suam. Quid est hoc, Auditores? Deus exiit? Et unde exiit? Quonam ivit? Numquid non ipse ait: Coelum et terram ego impleo? Et: Coelum mih> sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Et rursum: Ego Dom nus, et non mutor. Nonne de ipso Jacobus apostolus ait: Apud quem non est transmutatio neque vicissitudinis obumbrat o. Quo igitur exiit, qui numquam movetur, et semper est ubique? Recognoscite mecum, auditores, metaphoram divinis litteris familiarem. Tunc enim exire in sacris voluminibus dicitur Deus, cum se prodit, et extra se aliquid operatur. Cum Deus Pater Deum Filium mente atque intelligentia gignit, et rursus cum Spiritus paracletus, qui nec genitor, nec genitus, sed genitoris genitique suavitas est, a Patre et Filio tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit: operatur quidem Deus, sed ab aeternitate intra seipsum sine ullo teste et sine ullo conscio operatur. Quocirca tunc non exire, sed in seipso manere ac delitescere dicitur. At cum orbem molitur, administrat, gubernat, immutat, quia extra se operatur, et manifestum se facit, propterea tunc exire non immerito dici potest. Itaque cum coelum et terram fabricavit, exiit: cum Noe praeceptum de arca aedificanda dedit, exiit: cum Abraham de Ur Chaldaeorum eduxit, exiit: cum denique homo factus in terris apparuit, exiit. cum populum suum a Pharaonica servitute liberavit, exiit.
Et cur nam exiit? Nempe, ut conduceret
operarios in vineam suam. Qusenam igitur est haec vinea? Qui vero hi operarii? Vinea Ecclesia est. Quamquam enim Domini est terra et plenitudo ejus; tamen vineam quamdam ex omni orbe terrarum sibi elegit, et eam singulari providentia colit, de qua in sanctis voluminibus frequentissima mentio est et nos de ea dicere multa possemus, si per tempus liceret, et ad alia magis necessaria non properaremus.
Porro operarii sunt ii, quos Deus huic vinese excolendae singulis aetatibus praeficit: quales olim patriarchae, prophetae, sacerdotes et apostoli fuerunt: nunc vero pontifices, concionatores, pastores, doctores et alii sunt, qui in hoc unum incumbunt, ut haec vinea non silvescat, nec spinis aut tribulis obruatur, nec a bestiis in eam irrumpentibus devastetur; sed floreat, vigeat, propagetur et fructus uberrimos pariat. Neque hoc munere aliud nobilius, excellentius, Deo gratius aut nobis utilius inveniri potest. Sic enim Deus hanc suam vineam diligit, ut quicquid ab initio fecit, in totum Incommodum atque humilitatem hujus vineae fecisse videatur. Quare, qui a Deo ad hoc tam sublime opus assumuntur, ut operarii in ejus vinea sint, certe grave illis videri non debet, omnibus negotiis aliis, et curis et lucri« valedicere; quin potius tam excellenti bono gaudeant, et strenuos se in hac vinea operarios, Deo et angelis spectatoribus, praebeant.
Profecto enim si Deus ad creandum coelum hominem aliquem aut angelum administrum habuisset, maximo honore ac dignitate homo ille, vel angelus affectum se fuisse censeret. Neque alia de causa eos, qui signis et prodigiis claruerunt, admiramur, nisi quod instrumenta Dei in illis magnificis, et vires omnium rerum creatarum superantibus operibus, fuerint. Quanto igitur jure illorum sublimitatem et excellentiam suspicere, atque admirari debemus, quibus velut instrumentis ad vineam suam colendam et hominum animos illustrandos atque ad vitam revocandos uti dignatur? Opus enim sine dubio nobilius ac praestantius est hominis liberam voluntatem ad malum propensam ad Deum convertere, quam coelum ac terram condere: et animum dormientem excitare, quam corpus jam defunctum ad vitam a morte revocare. Quid? Quod operari hujus vineae, praeterquam quod opus exercent per se praeclarissimum atque eximium mercedem etiam tantam, quantam optare non possent, sine dubio consequentur.
Audite enim quid sequatur in evangelio: Conventione autem facta, inquit, cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Quid, obsecro, denarium istum significare existimatis? Nihil profecto aliud, quam aeternam felicitatem, vel ipsum Dei filium designat, in cujus visione ac possessione nostra beatitudo consistit. Nam quemadmodum denarius figuram principis impressam gerit; sic ipse Dei Filius, Splendor gloriae Patris et f[gura substantiae Dei Patris ab apostolo Paulo nominatur. Et quomodo denarius non figuram modo, sed etiam verba quaedam continet: sic etiam Dei Filius non solum figura, sed et Verbum Dei Patris est. Rursum, ut denarius rotunda figura praeditus est, in qua nec finis nec principium invenitur: sic Filius Dei, ut apostolus loquitur Nec initium dierum nec finem vitae habet. Ac ut pecuniis 'obediunt omnia, et per ipsas omnia fiunt; sic per Christum omnia facta sunt, et omnia Deus Pater ei subjecit. Haec est igitur merces nostra Et merces magna nimis: quae etiam non injuria denarius appellatur, cum decem praeceptorum observatione comparetur.
Sequitur: Et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam. Quinquies hic noster diligens paterfamilias exivisse describitur: hora prima, tertia, sexta, nona atque undecima: quae horae sic accipiendae sunt, ut ad initium primae Solem oriri, ad finem duodecimae occidere eumdem intelligamus.
Quinquies igitur exivit, quia quinque sunt mundi aetates, quibus Deus semper alios atque alios operarios ad vineam suam colendam adduxit. Itaque totum tempus, quo mundi hujus status permanere, et Dei vinea coli debet, unius diei spatio definitur. Cujus quidem diei ab orbe condito usque ad tempora Noe hora prima, secunda et tertia; a temporibus Noe usque ad Abrahae vocationem, quarta, quinta et sexta; ab Abrahae vocatione usque ad Moysen legislatorem septima, octava et nona; a Moyse legislatore usque ad primum Christi adventum, decima et undecima affluxerunt: a primo Christi adventu usque ad secundum hora duodecima ac postrema peragitur. Et quidem hora prima Adam, Seth, Enoch; hora tertia Noe, Sem, Melchisedech: hora sexta Abraham et cseteri patriarchae; hora nona Moyses et prophetae; horo undecima apostoli et eo¬
rum successores vocati sunt. Atque hoc est, quod B. Augustinus in libro altero in Julianum docet, cum ait: Excellentiores paucos dispensatores suos Deus per diversas aetates temporum locorumque distantias, sicut ei placet atque expedire judicat, ipsi dispensat.
Quod vero nunc horae undecim effluxerint, et hora duodecima atque ultima agatur, et finis diei Solisque occasus immineat, testis est apostolus Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est, testis apostolus Paulus: Haec autem omnia, inquit, in figuris contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt. Testis denique et apostolus Petrus: Scientes, inquit, quia non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternarum traditionum: sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi et incontaminati, praecogniti quidem ante mundi constitutionem; manifestati autem novissimis temporibus propter vos.
Neque vero mirum nobis videri debet, spatium tot annorum diem unam a Domino nominari! Nam si nos, qui aliquot annos vivimus, unam horam vel alteram facile contemnimus, et spatium brevissimum esse censemus: cum tamen bestiolis quibusdam, quas Aristoteles apud Hypa/iim nasci, et unum diem vivere affirmat, horae singulae et singulae aetates videantur et si istud cogitare istae bestiolae possent non minoris ipsae unam horam facerent, quam nos decem aut quindecim annos faciamus. Quanto magis Deus, cujus aetas est aeternitas saeculorum, et cui sine mendacio dicitur: Mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna, quae praeteriit, omne nostrum tempus brevissimum esse docet, tametsi nobis maxime diuturnum esse videatur.
Quare, auditores, si vita praesens ita est brevis, ut nemo sit, qui vel semihorae spatium vivat, cur tam solliciti in rebus praesentibus comparandis et cumulandis sumus? Contemnamus, quaeso, contemnamus, ineptias (quod enim levius huic levitati nomen imponam?) et in illam aeternitatem intueamur, quam nos omnes, qui hic vel in summis voluptatibus vel in extremis doloribus positi, emetiri debemus. Vocat nos Dominus a foro ad vineam, surdi non simus, aures non claudamus, neque putemus nos a quiete ad laborem vel a labore ad quietem sed a labore ad laborem vocari. Sive in foro sumus, sive in vinea sumus laborandum est. Sed labor fori inutilis, labor inanis, labor laborem parturiens est: at labor vinese mercedem magnam expectat, quietem atque otium maximum parit. Audite enim quibus verbis Dominus nos a foro ad vineam suam invitat. Venite ad me omnes, inquit, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Et quonam pacto, quaeso, nos reficies, Domine? Tollite, inquit, jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est et onus meum leve. Itaque jugum atque onus non deponere, sed immutare nos voluit: et a labore infructuoso ad laborem fructuosum vocat, cum a foro ad vineam vocat. Neque negligenter praetereundum est, auditores, vocem illam Graecam ayopa pro qua nos forum habemus proprie mercatum et nundinas (ut Origenes ait) significare. Quod enim Pythagoras dicere solebat vitam humanam magno mereatur persimilem esse, id nos quoque esse verissimum experimur. Quemadmodum enim in nundinis alii merces suas ostentant, et tabernacula atque umbracula, tamquam laqueos et retia pecuniis tendunt: alii subtiliori' artificio, nempe circulatores atque praestigiatores homines cantu, tamquam sibilo aves ad se trahunt, et admirabili genere mercaturae negotiantur! Ibique mendacia dominantur; insidiae, doli, deceptiones et fraudes regnant, ac demum omnia confusis tumultibus, rumore ac strepitu plena sunt! Sic etiam in foro ac nundinis hujus mundi daemones sunt, qui quasi versutissimi mercatores, ubique figunt sua tentoria, iste voluptates, ille divitias, ille honores ac dignitates vendit.Nam qui emunt, vel voluptarii sunt, vel avari, vel superbi atque ambitiosi. Omne quod est in mundo, clamat evangelista Joannes, hoc est, omne quod in foro et nundinis est, aut concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum aut superbia vitae. Carnis concupiscentia quid nisi delitias, voluptates, comessationes? ebrietates oculorum, aurium, narium et omnium sensuum delectationes emere? Concupiscentia oculorum quid, nisi domos, vestes, possessiones et pecunias quaerere? Quae oculorum concupiscentia alio nomine avaritia non immerito dici solet: eo quod avari oculos solos oblectent, solos oculos pascant, parcissime vivant, sordidissime vestiantur: non animum sed arcam implere; non ventrem satiare, sed oculos gestiant. Porro Su¬
perbia vitae, quod praeter honorum sedes et dignitatum splendorem ambiret? In hoc igitur foro omnia personant confusis vocibus mercatorum, et cum alius accedit, alius recedit; alius vendit, alius emit; alius vadit, alius redit; isti canunt, illi contendunt, mirum est, quantus ubique tumultus ac strepitus excitetur. Sed quod caput omnium malorum, iidem mercatores et praestigiatores sunt: siquidem amaritudinem venditant pro voluptate; ignominiam pro dignitate, pro floribus spinas, et pro auro carbones, qui quoniam accensi sunt, m o x ut tan guntur, manum comburunt. Neque hoc solum, sed quod multo est infelicius, rem eamdem ut callidissimi fceneratores iterum atque iterum vendunt. Id quod rudi, sed apposita, nisi fallor, similitudine declarabo. Vidistis aliquando pueros circa paludes ranarum piscationi operam dantes? Ipsi enim ranse alicujus pellem filo alligatam aliis ranis, tamquam escam objiciunt, continuo vero non una, sed multse undique ranse ad escam illam accurrunt, et ea, quse cseteris esse velocior potuit, summa aviditate escam, quam neque rodere neque devorare potest, apprehendit. Interea vero piscator filum colligit, escam ad se trahit, ranam filo appensam capit atque occidit, et escam ab ejus ore violenter extractam aliis aperto ore expectantibus objicit: atque hac demum ratione sine magnis sumptibus, una atque eadem ranse alicujus pelle ranas innumeras capit. Hoc est, auditores, hoc plane est, quos mundus et dsemon cum hominibus ranis istis stultioribus et simplicioribus faciunt. Nam iisdem penitus rebus, iisdem divitiis, agris, possessionibus, quse ssepe hominis alicujus non solum labore et sudore, sed etiam sanguine partse sunt, ac proinde pelles hominum non injuria dici possunt: istis, inquam, et hujusmodi rebus innumerabiles alios decipiunt, atque ad inferos pertrahunt. Ante centum annos multi erant, tum hic, tumdn cseteris academiis, qui vel jurisprudentise, vel arti medendi vel aliis disciplinis operam dabant. Quorsum tandem auditores? nempe ut escam divitiarum et honorum, quam eis mundus et diabolus ostentabant, accipere possent. Et vere arripuerunt, et divites ubique nominabantur, et ore multorum celebrabantur. Sed numquid eos honores easque divitias rodere, ac devorare, aut certe secum portare potuerunt? Nullo modo. Vix enim escam apprehenderant, cum ipsi a morte apprehensi, et escam relinquere coacti fuerunt, et illam eamdem escam ab aliis quibusdam, qui post illos nati fuerant, mundus objecit: Et eos paulo post nihilominus decepit. Illis vero alii successerunt, qui nunc in eadem studia diligenter incumbunt, et ore aperto iisdem divitiis atque honoribus inhiant: quorum exitum similem aliorum futurum, stulti sumus, si non providemus. Inspicite, quseso, testamenta majorum vestrorum, nihil aliud ibi legetis, quam, hoc uxori relinquo, hoc filiis relinquo, hoc amicis relinquo, hoc sodalibus relinquo et ne semel quidem dicunt:. Hoc mecum fero, hoc mihi reservo. Interrogate agros, et possessiones vestras, quot nomina jam mutaverunt? olim Petri, deinde Pauli, tum Joannis, nunc Philippi, paulo post alterius nescio cujus agri et possessiones dicentur. Cur hoc? Nonne quia homines tamquam ranse capiuntur, et esca semper eadem manet, et ad alios homines similiter decipiendos conservatur? Aspicite nunc, atque intuemini sedes Pontificum, regum, imperatorum: quam multi ad istas sedes singulis aetatibus aspiraverunt? et tamen qui eas post multos labores et sudores obtinent, ante ab iis dejiciuntur, et corruunt quam se in eis, ad sedendum componere potuerunt. Heri sedebat unus, hodie moritur, et sedet alius: cras iste morietur, et sedebit alius. Atque ita sedibus, et honoribus semper viventibus, homines moriuntur, et nudi atque inanes in alias regiones, ubi perpetuo mendici atque ignobiles erunt, ingrediuntur.
Haec igitur est mundi mercatura, haec communis deceptio mortalium. Ita in hoc foro daemones negotiantur. A quo nos revocare studens benignissimus hominum amator Christus in terras descendit, ad forum venit, et clamare non cessat: Quid hic statis tota, die otiosi? Cur in istis iniquis nundinis tempus teritis? Heu fugite crudele forum. Ite m vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis. Nonne vobismelius erit in vinea laborare, unde mercedem maximam reportetis, quam in isto turbulentissimo foro negotiari, ubi jacturam animarum vestrarum vobis ipsis summis laboribus comparatis? Qwd enim prodest homini, si universum mundum lucrifaciat, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 0 illos beatos, auditores, quorum aures hisce beatis vocibus apertae sunt! 0 illos felices quorum corda haec salutaria verba penetrant et qui studia sua, cogitationes
suas, contentiones suas in Dei honorem atque obsequium referre noverunt. Et cum omnibus hominibus in hac valle miseriarum laborandum sit, illi sine dubio vere fortunati appellari debent, qui Deum ducem secuti a foro ad vineam transeunt, et fructuose atque utiliter laborare sciunt.
Cum sero factum esset, dixit Dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque ad primos. Duas vocationes in hac parabola Dominus describit: Unam ad laborem: alteram ad mercedem. Ac de priori quidem hactenus aliquid diximus. Nunc de posteriori pauca quaedam dicenda sunt. Idem igitur Christus, qui secundum naturam divinam vineae Dominus est, secundum humanam est procurator. Pater enim non judicat quemquam; sed omne judicium dedit Filio. Et potestatem dedit Filio judicium facere, quia Filius hominis est. Ipse enim vere fidelis et prudens est, quales Deus procuratores requirit: et quia fidelis est nullum decipiet, et quia prudens est a nullo decipietur. Tunc autem operarios suos vocabit, cum dicet: Surgite mortui, venite ad judicium. Tunc enim omnes qui in monumentis sunt, audient vocem Filii Dei et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judxi i.
Nunc quidem, auditores, multi vocantur ad vineam, qui vel non audiunt, vel fingunt se non audire, vel aures occludunt, ut non audiant, vel absconduntur et fugiunt, ut non vocentur. At cum ad mercedem operarii vocabuntur, omnes erigent aures, omnes se ostentabunt: sed tamen non sperent se vocandos ad mercedem, qui ad laborem vocati laborare non voluerunt.
Voca, inquit, operarios, et redde illis mercedem, incipiens a novissimis usque od primos. Sed cur, quaeso, a novissimis incipitur? nonne aequitas postulabat, ut a primis potius, quam a novissimis inciperetur? Hoc ideo factum est, auditores, ut privilegium singulare, etexcellentia eorum, qui tempore gratiae vocati sunt, ostenderetur. Tametsi enim hi omnium postremi ad vineam veniunt; non tamen postremo, sed primo loco apud magnum patremfamilias eruftt. Et quamquam beati in die judicii simul denarium omnes accipient, cum eis dicetur: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: tamen ii prius denarium accipere videbuntur, ut Beatus Augustinus ait, qui minus expectaverunt: quemadmodum si duo a te beneficium aliquod peterent: et unus post unam horam, alius post duodocim horas, id quod petivit acciperet; ille profecto prius beneficium accepisse diceretur, qui post unam horam, quam qui post duodecim horas illud accepit.
Sed jam isti operarii, qua mercede remunerentur, audiamus. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. Venientes autem et primi arbitrati sunt, quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Et accipientes murmurabant adversus patrem familias, dicente$: Hi novissimi una hora facerunt, et pares illos fecisti nobis, qui portavimus pondus diei et aestus. Quae verba, auditores, difficillimis et obscurissimis quaestionibus plena sunt. Sed eas tamen, sicut non omnino praetermittere, ita non multis, sed paucissimis verbis expedire decrevi. Hic igitur primum quaero, cur singulos operarios singulis denariis donatos fuisse Dominus dicat? quasi beati homines, juxta Joviniani errorem, paribus praemiis afficiendi sint, et unus alio in regno coelorum clarior atque illustrior esse non possit. Sed nodum istum facile dissolvemus, si cum Beato Augustino denario illo vitae beatae aeternitatem significatam esse dicamus. Quamquam enim sancti homines gloria et beatitudine pares non sunt: tamdn hoc uno pares sunt, quod omnium felicitas est sempiterna, neque alius, alio longiori spatio temporis beatitudine perfruetur. Nequeminus facile eadem quaestio profligabitur, si nos (ut initio dicebamus) denarii nomine Dei verbum, ac Deum ipsum intelligere voluerimus. Siquidem propterea operarii omnes denarium unum accepisse dicuntur, quod unum atque «umdem Deum omnis gloriae ac beatitudinis fontem possideant. Sed nihilominus qnemadmodura eumdem solem clarius aquila, quam vespertilio intuetur, eumdem gladium aliter miles fortissimus, et aliter parvus puer versare potest: eumdem librum aliter, qui solam grammaticam novit, et aliter, qui est in philosophiae studiis exercitatus intelligit: sic etiam unum atque eumdem Deum, ex cujus visione beatus est, quicumque beatus est, alii aliis sese altius erigentes proprius, fclarius et felicius contem¬
plantur. Neque vero ex hac disparitate praemiorum murmur aut quaerimonia timenda est. Nam ii, qui minus gloriae luminis et felicitatis accipient, se majoris capaces non esse apertissime omnino videbunt. Sicut enim si gigas, et pumilio a rege pretiosis vestibus donarentur, non queretur pumilio, quod vestem aeque longam, ac gigas, a rege non accepisset',- sed contra congruentem suae staturae sibi datam esse gauderet. Ad eumdem modum, qui magis hic in terris virtutibus ac bonis operibus creverint, ii longiori atque ampliori gloriae indumento vestientur: Et omnes veste sibi consentanea se indutos atque ornatos esse laetabuntur.
Sed si haec ita se habent, quid sibi volunt illa verba: Et accipientes murmurabant adversus patrem familias? Quis hoc interpretabitur? Quomodo murmur esse poterit in beatis? Multis ac variis modis haec verba sanctis Patribus explicantur. Sed mihi beati Chrysostomi expositio omnium verissima et optima esse videtur. Nempe docet vir iste sapientissimus, non omnibus quae in parabolis dicuntur, aliquid ex altera parte in re per eam parabolam significata respondere. Ut enim gladius ad secandum quidem institutus est, non tamen ex omni parte secat; sic etiam parabolae ad aliquid significandum fingi solent: sed non idcirco omnia penitus significare debent. Plerumque enim nonnulla quae alioqui non dicerentur ac una de causa necessario dicenda sunt, ut per ea sequentia cum praecedentibus connectantur. Itaque in hac parabola Dominus operarios hora prima vocatos murmurasse finxit, non quod murmur in beatis sit futurum, sed ut inde occasionem haberet explicandi, qui fieri posset, ut novissimos faceret primos, et primos novissimos, et tamen injustitiae atque iniquitatis reprehendi nullo modo posset.
Neque a veritate aberraverimus, si dixerimus ita singulare futurum esse privilegium hora undecima vocatorum, ut si beati in coelis murmuri atque invidentiae obnoxii essent, facile murmuraturi et invidentia flagraturi existimari possent. Yerum in illo pacatissimo et tranquillissimo regno ista non erunt: imo potius invidentiae charitas et murmuri congratulationes succedent.
Sed video quid adhuc aliquem movere ac perturbare posset: aut enim operarii illi, qui murmurabant mentiuntur, aut vere amplius, quam alii laboraverunt, vereque jactare possent, se pondus diei et aestum portavisse.
Quod mentiantur, credibile non est: neque Dominus vinee illos mendacii reprehendit, quod certe fecisset, si mentiri illos intelligere potuisset. Si vero mentiuntur, et vere amplius quam ii laboraverunt, neque mentitur, scriptura divina, quee ait: Qui parce seminat, parce et metet. Et rursum: Reddet unicuique secundum opera ejus, quomodo non est injustus Deus qui minus laborantes magis laborantibus anteponit? erigite animos, auditores, et hujus reconditae quaestionis explicationem accipite, et finem quaestionibus imponamus. Apostoli, Doctores, Martyres, Virgines, Anachoretae et alii, qui hora undecima vocati sunt, res propter Dominum multo majores atque excellentiores, magis arduas, magis difficiles, majoris operis, etlaboris sine dubitatione gesserunt, quam ii gesserint, qui hora prima, tertia, sexta et nona vocati fuerunt. Nam ut alia interim omittamus, qui labores cum nostrorum anachoretarum laboribus conferri possunt? Quid excellentius nostris virginibus? Quid sublimius, quam mundo, dsemone et ipsis corporibus, sensibus reclamantibus in terris vitam Angelorum ducere? Qua? praelia atrociora nostrorum martyrum praeliis unquam fuerunt? Quo studio, qua vigilantia, quanto ardore animi doctores nostri in libris conscribendis, scripturis interpretandis, haereticis refellendis, Catholicis confirmandis, et in fide ac in officio retinendis, laboribus se manciparunt? Quid vero de Apostolis, nostrae militiae ducibus atque imperatoribus dicam? quorum passibus disjunctissimae terrae tam cito peragrari potuissent, quam Apostolorum non dicam cursibus, sed triumphis illustratae sunt? At vero Patriarcharum et Prophetarum temporibus, paucis quibusdam exceptis, qui ad Evangelium potius, quam ad legem pertinebant, vix aliqui fuerunt, qui cum obscurioribus ex nostris hominibus conferri possint. Ubi tunc erat maxima illa de omni orbe ad Christi imperium adjungendo Apostolarum sollicitudo? Ubi Doctorum certamina cum Haereticis? Ubi exercitus Martyrum? Ubi Virginum chori? Ubi agmina Monachorum? Quare cum majora nostrorum et praestantiora sint merita, non est iniquus Deus, qui eos primos ex novissimis facit, et iis, qui primi vocati fuerant, anteponit.
Sed si haec ita sint, cur qui primi ad vineam venerant amplius laboravisse, et pondus diei et aestus pertulisse se jactant? Nimirum, auditores, quia vere ipsi amplius
laboraverunt; tametsi res minus egregias, minusque arduas gesserunt. Siquidem undecimae horae operarii majori felicitate atque alacritate gravissima maximaque onera, quam ipsi res quasdam leves et exiguas ferre potuerunt. Id vero ex eo natum est, quod Spiritus sancti gratia multo copiosior et uberior apostolis et apostolicis viris, quam antiquorum temporum hominibus donata est. Porro divinam gratiam excellentissimorum et Deo gratissimorum operum radicem atque originem esse quis vestrum ignorat? Quis apud apostolum aliquando non legit: Abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem (scilicet solum) sed gratia Dei mecum. Nam quemadmodum ille, qui plaustrum habet, facillime maxima onera de uno loco ad alium ferre potest, quse alius, qui plaustrum non habet, ne movere quidem valeret: sic etiam, qui magna Dei grati praeditus est, et maximo ardore charitatis flagrat, sine labore laborat, et nihil grave, nihil arduum, nihil difficile esse putat, quod illi amor imperat aut suadet. Hoc est igitur singulare privilegium evangelii, haec nostrorum temporum beatitudo, ut minus laborantes magis ardua et laboriosa opera faciamus.
Quee nostra beatitudo illustrissima quadam figura in veteri Testamento adumbrata fuit. Nam cum Hebraeorum imperator Moyses duodecim exploratores in regiones Palaestinae misisset, illi cum ad suos reverterentur, magnum quemdam palmitem cum suis uvis praeciderunt, et eum vecti appensum super humeros duorum hominum imposuerunt. Illi igitur qui palmitem cum suis uvis in eo pendentibus ferebant, quorum unus praecedebat, alter sequebatur, novi ac veteris testamenti patres significabant: palmes autem ipsum Dei Filium servatorem nostrum in cruce sublatum designabat. Comparate nunc, auditores, eum, qui praecedebat cum eo, qui sequebatur, hoc est, eum qui veteris testamenti personam gerebat, cum eo, qui novi testamenti patres significabat. Uterque quidem onus ferebat; sed ei, qui sequebatur palmes pro umbraculo erat, eumque a solis ardore defendebat. Rursum, si eum esurire vel sitire contigisset, palmes erat ad manum unde uvas decerpere, et seipsum reficere ac recreare poterat. Itaque non ei grave illud onus videbatur, quod tot commodis ac solatiis levabatur? At is qui praecedebat non solum pondus illud sed etiam aestum, et famem; et sitim et lassitudinem ferebat. Nam nec ventrem pascere, nec oculos oblectare uvis, quas portabat ei licebat. Ad eumdem modum nos, qui post Christi adventum ad fidem vocati sumus, tametsi res arduas credere, res arduas sperare, res arduas gerere debemus; tamen tanta gratiae divinae copia, et Spiritus sancti muneribus donati sumus, tot adjumenta sacramentorum et divinorum voluminum aliarumque rerum maximi solatii habemus, ut plane suave Domini jugum et onus leve esse fateamur. Qui vero Christi adventum praecesserunt ita onere legis premebantur, et auxiliis, quae commemoravimus, destituti erant, ut pondus diei et aestum portavisse quodammodo conquerantur. Et nihilominus uni eorum murmuranti jure ac merito paterfamilias ait: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum. Numquid liberalitatem injustitiam vocas? et bonitatem iniquitatem appellas? Placuit mihi, qui Dominus sum, et nemini quicquam debeo, istis, quos undecima hora vocavi, gratiam uberiorem largiri, et eos benevolentia singulari complecti, ut hac ratione praestantioribus virtutum operibus eniterent, et ego illos praemiis amplioribus donare possem.
Sic igitur erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi, hoc est multi sunt, qui omnibus aetatibus et ex omnibus locis ad laborandum in hac vinea vocati sunt, et in regno coelorum aeterna beatitudine perfruentur; sed pauci sunt, quos singulari privilegio Deus elegit, ut ipso tempore gratiae, et jam evangelio coruscante ad vineam operarii mitterentur. Haec igitur habui, quae de hac parabola pro temporis brevitate dicerem. Nunc ad nos ipsos veniamus.
Equidem, auditores, ego vehementer timeo, ne multi sint hic inter nos, qui ad laborandum in hac vinea conducti sunt, et se strenue laboraturos promiserunt; et tamen ita se gerunt, ut eis optimo jure Dominus dicere possit: Quid hic statis tota die otiosi? Quid? hic in vinea Domini otiosi statis? crimen erat otiosum 'esse in foro, quid erat in vinea? Ad laborandum venistis, locum aliorum occupatis, et otiosi manibus complicatis alios laborantes aspicitis, et ipsi non laboratis? 0 quam multi operarii dici volunt, qui verbarii potius, quam operarii sunt. Nemo seipsum fallat, non verbarii, sed operarii mercedem accipient. Voca, inquit, operarios, et
redde illis mercedem. Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Illi etiam, qui solum quaerunt, quae sua sunt, et non quae Jesu Christi operarii quidem sunt, sed agri sui, non vineae Domini. Certe operarii, quos ad vestros agros colendos vos conducitis, totum diem laborant vobis, ita ut vix unam horam, ut corpus curent, assumant sibi: et nisi id faciant, mercedem a vobis petere non audent. Et nos Dei operarii dici volumus, et maximam partem diei propriis negotiis procurandis conterimus. Longe aliud, auditores, nos apostoli et apostolici viri facere docuerunt, qui cum intelligerent se Dei operarios esse non posse, nisi omnibus aliis negotiis valedicerent, ^totos.se ad hanc vineam colendam, rebus omnibus, quibus distinebantur intermissis, contulerunt.
Neque dicat aliquis, Mihi vineae cura commissa non est: ego neque Pontifex, neque pastor, neque condonator: omnes enim qui in Ecclesia Catholica sumus, ad laborandum in vinea conducti sumus. Omnes si non verbo, certe exemplo ecclesiam universam juvare, et si non sermonibus, certe operibus condonari debemus. Omnes item animas propriae vitem omni studio ac diligentia excolere, et ejus curam agere omnes tenemur. Non possumus autem duobus Dominis servire: non possumus in vinea Domini strenue laborare et animae salutem diligenter quaerere; et simul nostris divitiis cumulandis, honoribus augendis et explendis libidinibus incumbere. Quare non possum, auditores, non vehementer timere, ne illud de nobis aliquando dicatur: Erunt novissimi primi, et primi novissimi: et accidat nobis, quod gallinae atque accipitri evenire videmus. Accipiter enim dum vivit nobilium hominum manibus gestatur, cibariis optimis nutritur, in ipso Domini sui cubiculo locum habet. Gallina vero si vel semel e stabulo egrediatur, et in cubiculum aliquod ingrediatur, continuo clamatur post eam, et exire compellitur. Verum in morte res omnino alio modo se habet. Accipiter etiim cum moritur in cloacam projicitur; gallina vero argenteis vel aureis patinis inclusa ad mensam Domini cum honore defertur. Pari ratione, auditores, nos qui sapientiae operam damus, de rebus divinis, de Angelis, de Deo disserimus, in atriis Domini pene semper versamur, sacramenta ccelestia pertractamus, primi sumus et domestici ac familiares Dei esse videmur. Multi vero reperiuntur homines illiteratr, expertes doctrinarum, simplices, rudes, qui tametsi interdum magno fervore charitatis flagrant, et velut foecundae galliase ova multa bonorum operum pariunt; tamen novissimi pene ab omnibus judicantur: et si semel gymnasium aliquod casu aliquo ingrediuntur, sibilis, et pedum supplosionibus expelluntur. Sed veniet tempus, quando multi novissimi fient primi, multi primi novissimi. Multi enim sapienter indocti, et scienter ignari, qui nunc despiciuntur, contemnuntur, nihili fiunt, ad Antonios. Paulos, Benedictos, Franciscos in ccelum ab Angelis portabuntur. Multi vero, qui scientise vento inflati super nubes, ut accipitres volant, ad Aristoteles et Galenos in gehennam pergent. « Surgunt indocti, ait
Beatus Augustinus, et rapiunt ccelum, et nos cum nostris doctrinis demergimus in infernum. » Ecce quomodo volutamur in carne et sanguine, ebrietati studemus, comessationibus operam damus, in rebus, quae ad corpus pertinent solliciti, in iis, quae ad Dei honorem et animarum salutem spectant, pigri ac dissoluti sumus. Sic igitur erunt novissimi primi, et primi novissimi. Quae cum ita sint, auditores, si ubique primi, ubique Dei familiares et domestici esse cupimus, cum gallinae humilitate et foecunditate accipitris velocitatem et nobilitatem conjungamus et sic hic terris gratia et in coelis gloria apud Deum primi erimus, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saegula. Amen.
Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me: et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. II Cor. xn:
Providentia Dei in servandis electis suis a periculo pr ce sumptionis et pusillanimitatis, navis gubernatori assimilatur. Quid sit. revelare. Revelationem esse triplicem, sensibilem, spiritualem et intellectualem; quarum omnes S. Paulus habuit, ut quibus unis Evangelium suum acceptum ferat. Magnam differentiam esse inter sapientiam divina revelatione et humana doctrina acquisitam. Divina dona, quorum alioquin non extollere sed humiliare, aliquando ex depravata humana natura ad superbiam inflare. Diabolus duplici de causa stimulo confertur. Quomodo Deus malorum tentationibus ad suorum gloriam semper utatur et usus fuerit, exemplis demonstratur.
Tentationes esse colaphos daemonis, quarum remedia sunt oratio et corporis mortificatio • Quantopere Deus gaudeat nostra perseverantia in oratione; et quomodo aliquando exaudit ad utilitatem, non ad voluntatem orantis. Virtus in infirmitatibus quomodo perficiatur. Sanctos infirmitatibus gloriari solere, secus quam faciant filii hujus saeculi. Tandem ad judicia mundi contemnenda et soli nutui divino obsequendum brevis exhortatio concludit.
Epistola hodierna tota quidem pulcherrima est, sed tamen prolixior, quam ut spatio semihorae explicari possit. Quocirca elegi postremam partem, quod ea mihi utiliorem doctrinam continere videatur. Docet enim Apostolus quam admirabili providentia Deus utatur in electis servis suis ad portum aeternae salutis dirigendis. Nam quemadmodum periti navium gubernatores, si navim suam nimis levem esse et nimis super aquas exstare videant, ut periculum sit, ne a quolibet vento quamvis exiguo facile evertatur, eam arena et lapidibus graviorem efficiunt: si vero contra nimis onustam et demersam in aquas esse animadvertunt, ut vel progredi non possit vel inter fluctus et procellas graviter periclitetur, tunc parte aliqua oneris et mercium in mare projecta eam relevant, atque hac providentia tandem integra in navim, incolumes homines, et salvas merces ad portum deducunt. Ita quoque Deus navim animarum, corporumque nostrorum simili providentia inter periculosos fluctus magni, et ut plurimum turbati maris saeculi hujus, ad portum salutis dirigit. Duo magna pericula imminent servis Dei. Unum ne nimirum deprimantur, alterum ne nimium extollantur. Tunc deprimuntur nimium, cum in tentationibus et tribulationibus animum despondent, et desperantes posse se daemonum, et carnis ac mundi, tam multis, et tam gravibus et tam assiduis tentationibus, et partim apertis, partim occultis diu resistere, a spiritu pusillanimitatis et desperationis absorbentur, atque ab alto virtutum cadentes, haerent deinceps in profundo, et in luto aquarum multarum, animumque adjiciunt ad bona caduca et fluxa, quae ante contempserant. Quid tunc facit Deus? Relevat nonnihil navem, donat illis consolationem aliquam spiritalem, interdum etiam visionem aut revelationem aliquam, ex qua admonentur, non defuturam Dei gratiam, brevi tempestatem cessaturam, et tranquillitatem secuturam. Itaque hoc modo eriguntur in spem bonam, et dicunt cum Propheta: Expectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Quio vero si semper consolationibus fruerentur, extollerentur nimium, exstarent nimis super aquas, putarent nimis super aquas, putarent se caeteris meliores, ac periculum esset ne a vento superbiae, qui maxime dominatur in hoc mari, tandem everterentur; propterea Deus addit aliquid arenae et lapidum, permittit eis tentationes et pugnas, et aliquando etiam sinit eos in parvis certaminibus vinci, ut intelligant, se non suis viribus, sed auxilio Dei vincere et superare majora. Hanc igitur providentiam Dei circa se B. Apostolus agnoscebat cum diceret: Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae Angelus Satanae, qui me colaphizet. Jam singulas partes hujus sententiae consideremus.
Ne magnitudo revelationum. Quid est revelare? Nihil aliud, quam mysteria alioqui occulta et secreta, et quasi velo quodam cooperta aperire. Ponamus exemplum: Si Deus alicui dignetur ostendere, quid sit in posterum futurum, quod sane per se est occultissimum, verbi gratia, quis erit post centum annos status Ecclesiae; a quibus hominibus regna et imperia gubernabuntur; utrum deficient haereses, an crescent. Pari ratione si Deus aperiat alicui servo suo quid cogitent, vel quid cupiant alii, et utrum boni sint an mali, vel quae sit veritas alicujus arduae quaestionis de qua multum inter homines ambigitur, is procul dubio revelationem divinam habere, vel habuisse dicetur.
Porro tribus modis mysteria sua Deus revelat. Quaedam enim est revelatio, quae ad sensus corporeos pertinet, et sensibilis dici potest, qualem habuerunt Abraham, Loth,
Jacob, Gedeon et alii, qui Angelos in forma corporea corporeis oculis viderunt, et per eos, quae futura erant, divina revelatione cognoverunt. Quaedam vero pertinet ad imaginationem, et spiritalis appellatur, qualis fuit Pharaonis et Nabuchodonosor: quorum priori similitudine septem spicarum plenarum, et septem spicarum inanium, ventura ubertas et penuria a Deo revelata fuit; posteriori vero similitudine statuae mutationes regnorum summorum Deus revelavit. Quaedam postremo ad ipsam mentem atque intelligentiam pertinet, quales fuerunt multae revelationes Moysis, ut ex c. xn. lib. Num. intelligi potest: atque hanc postremam et sublimissimam revelationem intellectualem B. Augustinus vocat: qui secundum ista tria genera revelationum tres coelos distinxit, quos Apostolus Paulus in hac ipsa epistola se transcendisse commemorat: Habuit enim ipse omne genus revelationis, ut merito dicere posset: Ne magnitudo revelationum extollat me: sensibilem habuit, cum ei in Damascum iter facienti Christus apparuit, et vocem illam Domini corporeis auribus audivit: Saule, Saule, quid me persequeris? Spiritalem habuit cum ei per quietem Angelorum ministerio apparuit vir Macedo, deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam adjuva nos. Illo enim modo Deus ei revelavit, ut B. Lucas testatur Act. xvi. velle se ut in Macedoniam ad praedicandum proficeretur. Aliam quoque spiritualem revelationem habuit tempore cujusdam naufragii, cum ei per quietem Angelus apparuit ac dixit: Ne timeas, Paule, Caesari oportet te assistere, et ecce donavit tibi Deus omnes, qui navigant tecum. Porro intellectualem revelationem tunc procul dubio habuit, cum usque ad tertium coelum raptus audivit arcana verba, quse non licet homini loqui. Quis enim vel suspicari possit, quam multa, quam magna, quam abstrusa, quam secreta mysteria de Trinitate, de Christo, de Ecclesia in illo raptu viderit vel audierit? Tam sublimis ista una revelatio fuit, ut licet multas alias saepe habuerit, tamen propter istam unam praecipue dicat: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae, qui me colaphizet. Neque vero quatuor istas dumtaxat divinas revelationes Apostolus habuit, sed multas praeterea alias. Nam omnem scripturarum intelligentiam, omnia Christi mysteria, omemn denjque theologiam divina revelatione habuit. Quod enim ad pedes Gamalielis discerat, pene nihil erat ad eam sapientiam, qua postea praeditus fuit. Itaque ipse idem ad Galatas scribens: Notum, inquit, vobis facio euangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem, neque enim ego ab homine accepi illud, sed per revelationem Jesu Christi.
Tantum vero interest inter sapientiam, quae habetur a Deo per revelationem, et eam, quae habetur ab homine per doctrinam, quantum inter diem et noctem. Est enim ista humilis et obscura, laboriosa, aspera; et quod infelicius est, saepe multis et magnis erroribus admista: illa vero tota lucida, tota facilis, tota jucunda; Beatus homo, quem tu erudieris. Domine, et de lege tua docueris eum, talis fuit sapientia magni Antonii, qui litteras non noverat, et tamen summos philosophos et rethores, B. Athanasio teste, disputando superavit: talis fuit D. Francisci, de quo quidam, ejus temporis doctissimus, testimonium praebuit: Vere, inquit, hujus patris scientia instar aquilae pennis in sublime fertur; nostra graditur humilis super terram. Talis fuit magna ex parte B. Bernardi et D. Thomae, quorum uterque plus didicit orando, quam legendo. Id quod propter adolescentes sapientiae studiosos dixerim, ne forte putent se tempus studiorum suorum amittere, cum orationi et meditationi dant operam: non amittunt, sed lucrantur. Plus enim discit hora qui animum per orationem purgandum et illustrandum divino lumini saepe offert, quam alioqui disceret decem diebus. Sed ad propositum redeamus.
Ne magnitudo, inquit, revelationum extollat me. Non est natura revelationis, ut hominem in superbiam extollat: sed contra potius dona Dei hoc proprium habent, ut semper animum humiliorem efficiant. Habetis exemplum in arboribus, quanto enim magis crescunt in arbore poma, vel numero vel magnitudine, tanto arbor ramos suos deprimit ac demittit ad terram: ita sancti homines quanto plura et majora recipiunt dona Dei quanto plures et majores fructus operum bonorum in eis, et per eos Spiritus sanctus producit, tanto ipsi magis fiunt humiliores, et magis obligatos atque astrictos sentiunt divinae bonitati. Aspicite Virginem Deiparam, quae tamquam arbor fcecundissima his sanctis fructibus onustissima erat: quam profunde ramos suos inclinat; Magnificat anima mea Dominum: et exuliavit Spiritus
meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae.
Unde igitur fit, ut saepe ex donis Dei homines superbiant? Ex corruptione naturae, quae ita depravata, et ad seipsam conversa per peccatum est, ut immoderatam gloriam propriam quaerat: et si quid boni habet, persuadet sibi se a se bonum illud habere, ac dicit: Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? Verum benignissimus Pater noster, qui figmentum nostrum optime novit, nec ignorat, quoniam pulvis sumus, etiam huic morbo remedium optimum adhibet, cum assidue nos flagellat: et hoc est quod sequitur in apostolo: Datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae, qui me colaphizet. In quibus verbis duae sunt pulcherrimae metaphorae. Primum enim daemonem comparat stimulo, idque propter duos stimuli effectus. Nihil enim aliud hoc loco stimulum vocavit, quam baculum praeacutum. Est enim in codice Graeco axo'Xo<J/, quod non tam stimulum, hoc est, lignum ferro in extrema parte, armatum, quam baculum, ut dicebamus, praeacutum significat. Satan igitur ejusmodi baculo comparatur: primum quidem, quia sicut patres in terris, posteaquam baculo liberos suos pro aliquo scelere puniendos usi sunt, eum in ignem projiciunt: ita quoque Pater noster coelestis utitur quidem daemone et angelis ejus, improbisque hominibus tamquam baculo, ut servos ac filios suos electos aliquando puniat, sed eos postea tamquam ligna arida et inutilia in ignem aeternum projicit. Deinde, quia sicut stimulus, acutum illud lignum, quantum est ex se nihil novit nisi ferire, pungere, nocere; et tamen homo, cujus est regere et movere baculum, utitur illa molestia, illa punctione, illo vulnere in bonum ejus, qui pungitur et feritur nimirum ut celerius currat: pari ratione Deus noster vidit Satanam a se recepisse, propriaque voluntate impium, superbum, invidum, nocendi cupidum, denique stimulum quemdam effectum, nihil aliud moliri, quam ut homines vexet, pungat, feriat, in desperationem primum, et deinde in gehennam praecipitet. Quid fecit Deus? Ait quodammodo intra se, Ego quidem possem nullo negotio omnes conatus hujus ferocissimae belluae impedire, stimulum istum retundere, et frangere possem, sed melius erit, ut permittam Satanam saevire et tentare quantum velit, et in ejus confusionem illis ipsis molestiis et tentationibus utar ad servos meos illustrandos, et usque in coelum evehendos. Ista est sapientia ac providentia admirabilis Dei nostri: quia sicut medici ex ipsa vipera, quae est animal venenatissimum et nocentissimum, medica-1 mentum faciunt optimum et potentissimum contra venenum: ita Deus ipsis tentationibus daemonum, quae traherent homines in gehennam ipse in meritum et gloriam eorumdem hominum convertit. Filii Jacob a daemone incitati vendunt fratrem suum Joseph, et Deus illa ipsa venditione utitur ad Joseph illustrandum et dominum totius Agypti, nec non fratrum suorum constituendum. Saul Davidem persequitur, ut eum de medio tollat, et Deus illis persecutionibus utitur, ut Davidem celebriorem et clariorem reddat. Judaei a daemone acti Christum morte turpissima interire faciunt, ut non solum corpus; sed etiam nomen et famam ejus simul extinguant; et Deus ipsa cruce et passione utitur ad Christum exaltandum, mundum redimendum, Satanam confundendum, infernum claudendum, coelum aperiendum; ipsam vero crucem vertit in decus et ornamentum maximum, ita ut etiam reges et imperatores eam in fronte gerant, eaque muniri et insigniri glorientur. Ita igitur sanctum Job, Apostolum Paulum, Martyres, Confessores, Virgines, sanctos denique omnes, daemones tentationibus afflixerunt, ut eis multum nocerent, et gratia Dei effecit, ut illae ipsse tentationes multum eis prodessent, ut eos tamquam stimuli ad currendum versus patriam coelestem vehementius incitaret. Multiplicatae sunt, inquit David, infirmitates eorum, postea acceleraverunt, et B. Gregorius, mala quae hic nos premunt, ad Deum ire compellunt. Verum nos miseros saepe stimulus iste non tam procedere quam retrocedere facit. Vidistis aliquando malos quosdam equos, qui quanto magis flagello et calcaribus feriuntur, tanto ipsi magis retrocedunt? Tales nos saepenumero sumus, qui cum deberemus flagelis erudiri, efc proficere, atque ad Deum ferventioribus studiis accedere, nos contra ad impatientiam vertimur, et novis peccatis longius a Deo recedimus.
Jam vero altera metaphora est in illa voce, Colaphizet. Datus est, inquit, mihi stimulus carnis meae. Angelus Satanas, qui me colaphizet: Comparat enim elegantissima similitudine tentationem colaphis. Nam quemadmodum colaphi non tam dolore,
quam pudore afficiunt; ita tentationes animas castas et puras maxima quadam verecundia et rubore afficiunt. Si sponsa aliqua pudica et casta, coram sponso, quem valde diligit, et a quo vehementer diligitur, ab aliquo lenone sollicitaretur, an non maximo pudore suffunderetur? Ita quoque animae sanctorum, quee perpetuo Deum ante oculos intuentur, cupiunt toto animo puritatem, et nihil in se videre, quod Deo displiceat; et tamen aliquando pati coguntur foedissimas cogitationes: cupiunt spiritus paupertatem, et tamen aliquando ingerunt se cogitationes, et desideria pecuniarum: cupiunt veram humilitatem, et tamen aliquando sentiunt motus superbiae et inanis gloriae exoriri; ista omnia quid sunt aliud, quam colaphi daemonis, qui licet non noceant, si eis non consentiamus; tamen rubore afficiunt, et tanto rubore, ut B. Benedictus maluerit inter spinas jacere, et D. Franciscus in nive tempore frigidissimo volutari, et sancti cseteri res gravissimas pati, quam cum isto rubore vivere. Dicebat aliquando B. Franciscus, tolerabilius viro spirituali sine comparatione aliqua, maximum frigus sentire in carne, quam vel modicum ardorem libidinis carnalis in mente.
Sed si haec ita se habent, quid de illis dicemus, quorum animae frontem habent meretriciam et non solum ad hujusmodi turpes cogitationes non erubescunt, nec sibi indignantur ut deberent; sed etiam delectantur in eis, et cum spiritu fornicationis lenone foedissimo libenter loquuntur? neque id solum, sed etiam per tripudia, et lascivas cantiones et oculorum petulantiam ejusmodi cogitationes procurant? Sane ejusmodi animae non sponsa Christi, sed scorta daemoniorum sunt.
Sed quod remedium contra colaphos diaboli? Multa sunt remedia. Utinam eis uti vellemus: sed praecipuum est reddere colaphos colaphis. Daemon te colaphizat, tu colaphiza daemonem. Quomodo fiet istud? Duobus modis, asperitate corporali et oratione. Non legistis de illo sancto Patre apud Palladium, qui cum tentaretur a Daemone, ipse intolerabiles labores corporales subibat. Interrogatus vero cur hoc faceret, respondit: Vexo vexantem me. Vere enim terretur Daemon, et erubescit ad jejunia, ad cilicia, ad orationes sanctorum. Utrumque remedium Apostolus Paulus adhibebat. De priori habuimus dominica praecedente. Castigo cor - pus meum et in servitutem redigo. De posteriori habemus hodie: Propter quod ter Dominum rogavi, ut discederet a me: et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Ter Dominum oravit, sicut etiam Dominus in horto ter oravit, tum ut intelligamus perseverantia in oratione opus esse; tum etiam, quia Deus licet magnus Dominus sit, et rex magnus super omnes Deos, non tamen fatigatur audiendo. Imo potius cupit, ut saepe ad ejus colloquium accedamus, idque propter nostrum bonum. Nostrum enim est bonum accedere, sicut bonum ejus qui friget, est ad ignem accedere. Itaque sicut tu, si cuperes cum aliquo ssepe colloqui propter ejus bonum, cum ille veniret ad te negotii alicujus causa, tu eum diu aliis sermonibus detineres et postea diceres, jam non superest tempus, ut negotium tuum expediamus, sed cras redeas: sic et Deus ideo prima vice negotium non expedivit, ut etiam secundo Apostolus rediret: neque rursum secundo, ut etiam tertio rediret. Tertia vero vice tandem expedivit, ne spem fortasse amitteret, atque animum desponderet.
Sed quid ei respondit? Non dixit: Esto liber a tentatione, sed: Sufficit tibi gratia mea. Exaudivit quidem apostolum, sed ad utilitatem, ut B. Augustinus loquitur, non ad voluntatem: non dedit, quod petebat, quia non expediebat; sed aliquid aliud multo salubrius et utilius, nempe magnam gratiam qua non solum tentationi non cederet, sed etiam eam vinceret ac superaret, et ex ea gloriosissimum nobilissimumque triumphum reportaret. Itaque ait: Suffcit tibi gratia mea et rationem reddens, subjunxit, quia Virtus in infirmitate perficitur. Scio multis modis sententiam istam a sanctis patribus exponi, sicut etiam multas ex superioribus; sed temporis angustiae me premunt, atque ad exitum festinat oratio.?
Ad quem igitur modum Virtus in infirmitatibus perficitur? Plane ad eum modum, quo a sapientibus imperatoribus, ea pars murorum vel castrorum magis munitur, ad quam saepius hostes accedere solent. Vult Deus aliquem servum suum excellere laude castitatis: quid facit? Permittit eum vehementer tentari a spiritu luxuriae, ut eo modo si cautior, fugiat pericula, quaerat remedia:
nec solum quaerat, sed etiam adhibeat. Idem de fide, de patientia, de humilitate aliisque virtutibus intelligendum est. Illos enim legimus in aliqua virtute magis enituisse, qui de vitio ei virtuti contrario, magis tentati fuerunt. Nec mirum: majori vigilantia, majori studio, majori sollicitudine eam virtutem tanquam partem murorum debiliorem, et saepius ab hostibus tentationum arietibus pulsatam custodiebant, vallabant, communiebant. Atque hinc demum nascebatur, ut tanta utilitate perspecta, cum apostolo in infirmitatibus suis gloriarentur.
Libenter igitur, inquit, gloriabor in infirmitatibus meis, ut mhabitet in me virtus Christi. Quid est in infirmitatibus gloriari? Nihil aliud, quam inde gaudere et animari, unde mundus dolet, et animum dejicit. Filii hujus saeculi tunc excitantur, et animantur, cum omnia prospere succedunt, cum ab hominibus magni fiunt, cum vident se laudari et praedicari. At servi Dei contraria via incedunt, in infirmitatibus, in tentationibus, in contumeliis, in afflictionibus gloriantur. Et quanto magis se ab hominibus hujus mundi contemni et conculcari animadvertunt, tanto ipsi majorem animum sumunt proficiendi in via Domini. Intelligunt enim tunc magis se Deo placere, cum magis displicent mundo, et cum magis displicet eis mundus.
Hanc viam, optimi auditores, si sapimus ingredi debemus, non magni facientes quid de nobis sentiat, aut cogitet aut loquatur mundus. Nonne Apostoli Tamquam purgamenta, et quasi omnium peripsema erant in hoc mundo? et tamen eos Deus columnas praecipuas in domo sua esse voluit, eos elegit, quibus mysteria sua revelaret, per quos mundum totum illustraret, per quos principes ecclesiae constitueret. Quicquid homines dicant tantus est unusquisque, quantus est apud Deum, non major aut minor: falsa sunt et temeraria hominum judicia. Quare demus nos operam, ut apud Deum probari et perfecti inveniamur, et hic in terris gratiam, in coelis gloriam veram et sempiternam consequamur, per Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen.
Chapter 19 of 40