Skip to the text

Concio 22. De eadem dominica quinquagesimae

mus David, et aperiet, e? nemo claudet, claudet, et nemo aperiet. Et hoc quidem olim est factum. Tunc enim nobis Christus beatitudinis portam aperiebat, cum hic in terra agens patiebatur, atque usque ad mortem Patri obediens erat. Ut enim prioris Adae inobedientia et superbia portam regni coelorum clausit: ita posterioris obedientia atque humilitas eamdem portam reseravit. Itaque quod ex parte Christi requiritur, praesto est: patet enim porta, et usque ad consummationem mundi patebit. Verum ex parte nostra hoc requiritur, ut Deo adjuvante portam istam, quae jam ut diximus, patet, ingrediamur. Ingredimur vero, quando ea media ad salutem consequendam accipimus, quae Christus instituit, nempe virtutes et sacramenta: quae quoniam difficilia sunt, idcirco porta salutis, porta angusta dicitur: Virtutes homini Christiano necessariae, ut fides, spes, charitas, humilitas, castitas, patientia et aliae, sine quibus salutem consequi nullus potest, nonne difficultatem maximam continent? Sacramenta quoque, ac praesertim confessionis, certe sua, et magna difficultate non carent. Quid enim difficilius, quid magis arduum, quid a natura hominis magis abhorrens, quam ut quis hominem alium adire, atque ei omnia sua flagitia, omnes foeditates, omnes turpitudines, et maxime arcanas et reconditas explicare teneatur? Augusta est igitur porta, per quam ad latissimum et maximum regnum ingredi debemus.

Sed fortasse quaeret aliquis: Si lex Domini porta est angusta, cur idem Dominus alio loco jugum suum suave et onus suum leve esse affirmat? Quomodo ista cohaerent, Contendite intrare per angustam portam: et, Jugum meum suave est et onus meum leve? Multis modis nodus iste explicari potest. Beatus Chrysostomus exponens caput septimum Matthaei, legem Domini asserit esse per se quidem gravem ac difficilem: sed tamen simul esse levem ac suavem, si futura praemia et futura supplicia perpendantur: Non enim sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Si aeger propter amorem sanitatis etiam amarissima pharmaca facile sumit: si agricola propter spem messis futurae aestivos ardores atque hiberna frigora contemnit: si mercator propter aurum tempestates ac procellas, et ipsa naufragia, necnon pericula latronum et piratarum nihil esse du¬

cit: si miles propter quamdam inanem gloriae et honoris umbram levia esse putat onera armorum, famem, sitim, vigilias, labores, vulnera, pericula, mortem denique ipsam: quomodo homini Christiano non facilia ac levia videbuntur quaecumque Dominus jubet, si is gloriam illam maximam et sempiternam, quam Deus militibus suis promittit, considerare voluerit? Non sine causa Apostolus ad Ephesios scribens, tanta sollicitudine orare se dicit, ut Deus gloriae det illis spiritum sapient a?, et, illuminatos oculos cordis, ut sciant, quae sit spes vocationis ejus, et quaedivtise gloriae haereditatis ejus in sanctis. Intelligebat enim tantam esse coelestis praemii magnitudinem, ut sola ejus consideratio omnia gravia et amara, levia et dulcia possit efficere. « Has cogitationes », inquit D. Cyprianus Exhortatione ad martirium, « quae persecutio potest vincere? quae possunt tormenta superare? Durat fortis et stabilis religiosis meditationibus fundata mens, et adversus omnes diaboli terrores et minas mundi animus immobilis perstat, quem futurorum fides certa et solida corroborat. » Jam vero tormenta quoque ac supplicia futura ita diuturna atque atrocia sunt, ut ad ea effugienda omnes labores, quos hic in terris patimur, ne labores quidem nominandi sint.

Sed et alteram solutionem quaestionis ejusdem breviter si placet accipite. Via Domini initio angustissima est, sed paulatim magis dilatatur: hoc est, ea quae Dominus praecipit initio dura atque amara esse videntur, sed usu tamen paulatim mollescunt, et consuetudine levia suaviaque redduntur. Hinc est illa vox B. Hieronymi: « Virtutes durae sunt incipienti, molles proficienti, suaves pervenienti. » Et illa D. Augustini: « Semitae aequitatis dum inchoantur, arctae videntur et angustae; dum autem profectum accipiunt, spatiosae videntur et latae. » Hinc Salomon in proverbiis ait capite quarto: Ducam te per semitas aeqwtat'S, quas cum fueris mgressus non arctabuntur gressus tui: hoc est, antequam ingrediaris, absterreberis fortasse, sed cum fueris ingressus, alacriter curres. Homerus princeps poetarum graecorum, vir ethnicus, sed sapiens, scribit Ulyssem, cum per ea loca transire deberet, ubi Circe faemina maga homines in belluas suis praestigiis herba quadam communivisse, cujus nomen est moly, quaeque radices teterrimas, sed flores candidissimos, et lacti quam simillimos habet: nimirum ut ostenderet, viros sapientes, quos in Ulysse describebat, ne victi cupiditatibus ac libidinibus variis quasi belluae quaedam efficiantur, virtutis praesidium sibi comparare solere. Virtutem vero esse persimilem herbae illi, quae radices alias et flores candidos habet, cum aspera ac difficilia sint virtutis initia; fructus vero optimi ac suavissimi, per se patet. Nam et philosophus, licet ethnicus, id aperte vidit et docuit, homini studioso esse voluptatem, studiose vivere. Et noster sapiens aliis verbis rem eamdem ita expressit, Gaudium est justo facere judicium.

Sed rursum quaestio nostra alio etiam modo potest solvi: Si cum Theophylacto dicamus, a Christo portam angustam et viam arctam esse appellatam, non tam quod talis sit, quam quod talis proceris, ac pinguibus, atque onustis Bacchi amatoribus et cultoribus videatur. Vere enim si essent homines parvi atque humiles, si multa inutilia onera deponerent, si omnia vestimenta penitus exuerent, angustiam fortasse in via, et porta Domini non invenirent. Nunc vero nihil aliud cogitant, quam quomodo perpetuo crescant, corpore pinguescant, animo intumescant, extendantur, dilatentur, inflentur, neque unquam cessant onerare se oneribus gravibus curarum ac sollicitudinum terrenarum. Et quid mirum, si hominibus ejusmodi porta regni coelestis arcta atque augusta esse videatur. Non talis certe videbatur Apostolis Domini, non talis iis postea visa est, qui Apostolicam perfectionem imitati renuntiaverunt omnibus, quee possidebant, et nudi nudum Christum sequi voluerunt. Nec enim verbis explicari potest, quam lata atque ampla porta Domini illis omnibus efficiatur, qui semel mundum cum suis pompis conculcare, spem saeculi omnem contemnere, coelo cor suum affigere, magno ardore animi soli Christo adhaerere, et non solum terrenis opibus se spoliare, sed et desiderium et cogitationem a se penitus abscindere ac removere potuerunt.

Postremo illud quoque ad nostrae quaestionis explicationem addendum videtur, legem ac praecepta Domini portam esse illis angustam, si per se ac soli considerentur: at vero si eis Dei gratiam atque auxilium adjungatur non portam angustam, sed jugum suave atque onus leve appellari debebit. Hoc enim interest inter legem et Evangelium, quod lex praecipiebat, ut sancti essemus; non

autem dabat gratiam, perquam homines sanctificarentur. Praecipiebat, ut cum Daemone certamen iniremus; sed arma ad certamen necessaria non subministrabat. Praecipiebat, ut ex carnalibus spirituales efficeremur; sed Spiritum sanctum, quo spirituales esse possemus, non donabat. Praecipiebat, ut in coelum proficisceremur, sed scalas et gradus, quibus in coelum ascenditur, nobis non dabat. Itaque lex erat jugum, sed non suave: erat onus, sed non leve. At vero Evangelium illa eadem praecipit; sed simul adjumentum praebet, ut ea non solum fieri, sed etiam facile fieri possint. Quare Evangelium est jugum, sed suave: et onus, sed leve: et simul via est angusta et lata; aspera et jucunda. Audite prophetam: Propter verba, inquit, labiorum tuorum, ego custodivi vias duras. Ecce jugum et onus: viam angustam et arctam. Audite rursum eumdem.In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Ecce adjumentum gratiae. Et item: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum: tunc enim via dilatatur, et cursu transmitti facillime potest, cum etiam cor igne charitatis dilatatur. Cur, quaeso, sancti omnes opera maxima, atque admirabilia facile perpetrabant, nos vero parva atque exigua non sine labore perfici- \ mus? Certe non alia causa est, nisi quia illi fervebant, nos frigemus. Non dubito, quin sint aliqui studiosi adolescentes, qui sobrie et caste vivant: sed qui de choreis, de larvis, de conviviis semper cogitant, fortasse non credunt; verum decipiuntur. Multi enim etiam hodie adolescentes reperiuntur, quibus non ita, ut illi putant, castitas laboriosa, et quibus non solum non molesta, sed etiam est jucunda sobrietas. Ejusmodi vero illi omnes sunt, qui sciunt, cujus sunt haec dona: qui Dei opem implorare, et ejus gratiam atque amorem quaerere, et invenire didicerunt: qui intelligunt, quanta sit in Sacramentis efficacia, in scripturis adjumentum, in oratione solatium. Postremo, qui adhuc de angustiis viae Domini conqueruntur, nondum mihi, quid Evangelium significet cognovisse videntur. Quid enim Evangelium, quid gratia, quid lex amoris, quid Spiritus sanctus, quid' Christus, quid Jesus, quid Liberator sonant, nisi libertatem, nisi charitatem, nisi suavitatem, nisi facilitatem.

Quae sit porta, de qua Dominus loquitur, et cur angusta appellata sit, hactenus exposuimus, nunc verba illa exponenda sunt: Quia multi, dico vobis, quaerent introire, et non poterunt. Tria sunt hominum genera, qua? quaerunt intrare, et tamen non poterunt. Est etiam quondam genus eorum, qui ne quaerunt quidem intrare. Initio igitur quidam sunt, qui quaerunt in regnum coelorum intrare, sed idcirco non intrant, quia non per angustam portam, sed per latam quaerunt intrare. Hoc genere continentur Mahometani, Haeretici, Judaei, infideles denique omnes. Mahometani quaerunt intrare, cupiunt salvi fieri; sed ideo non intrant, ideo non fiunt salvi, quod non per augustam portam Christi, sed per latam portam Mahometis ingrediantur. Mahomet enim cum videret angustias religionis Christianae, aliam quamdam portam aperuit latam atque amplam, sed quae recta ducit ad gehennam. Videte quam lata sit porta Mahometis: nihil docuit credendum, quod superet cujusquam intelligentiam, non trinitatem, non incarnationem non mortem, non resurrectionem filii Dei. Nihil etiam docuit sperandum, quod oculus non viderit et aures non audierint: sed flumina lactis, et mellis et vini, ventris saturitatem, libidinum expletionem, servorum multitudinem, denique continuas ferias et perpetua bacchanalia, hanc esse doduit beatorum felicitatem. Nam quod permittat uxorum multitudinem, et habenas laxet libidinibus, et alia multa, quae purtam illam latissimam faciunt, facile patior sileri. Pari ratione omnes Haeretici non ferentes angustias hujus portae unusquisque sibi propriam portam aperit: venit Lutherus, et aperit unam portam usque adeo latam, ut etiamsi curru vel lectica vehi velles, vel si utrumque parentem in humeris gestares; tamen adhuc satis commode eam ingredi posses. Nulla continet praecepta, nulla leges, nulla exigit opera: Jejunia vero et castitatem, dolorem et satisfactionem pro peccatis, atque alia id genus, tamquam noxia execratur. Denique ita lata est haec porta, ut etiam homines ebrii (qui alioqui diu laborant, ut aedium suarum fores inveniant)per hanc sine errore et offensione ingrediantur. Veniunt denique Zwinglius et Calvinus, et aliam quamdam portam adhuc latiorem aperiunt; nam angu¬

suas quasdam de fide augustissimi Sacramenti, quas Lutherus reliquerat, isti boni architecti penitus sustulerunt, quamquam haec porta bis antea aperta a Berengario semel, semel a Wicleffo, et bis ab Ecclesia cum ingenti labore obstructa, nunc tertio ad perniciem innumerabilium animarum non tam aedificata, quam restaurata atque aperta a Zwinglianis et Calvinistis est. Per bas igitur portas, quae latissimae sunt, infinita hominum multitudo ingreditur, quos omnes illis verbis Dominus revocat: Contendite intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt: quia non per angustam portam, quae sola ducit ad vitam, ingrediuntur. Non vos decipiat amplitudo portae Lutheranorum et Calvinistarum. Quid enim prodest commode, et non per angustias intrare, si intretis in gehennam? Imo potius, si sapitis, suspecta sit vobis ista latitudo portae, ista facilitas fidei. Nam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad fidem: et fides vere Christiana est illa, quae propter sublimitatem et excellentiam suorum mysteriorum illud exigit, ut intelligentia a voluntate captivetur.

Porro alterum genus est eorum, qui per angustam quidem portam intrare cupiunt, sed serius veniunt, atque idcirco quaerent intrare, et non poterunt. Porta illa, quae Sancta appellatur, quam Romae anno jubilaei pontifex summus aperire solet, tam diu est aperta, quam diu tempus jubilaei durat. Tempore illo evoluto subito clauditur, ac deinceps etiam si rex quispiam adveniret atque ingredi cuperet, ea porta aperiri non posset. Ad eumdem modum porta coeli, quam ipse Christus pontifex summus ac sempiternus sua morte et passione reseravit, nunc quidem patet; sed non nisi jubilaeo durante patebit. Dominus enim cum portam aperuit simul jubilaei annum instituit; cujus quidem jubilaei spatia tametsi vere ad mundi consummationem extendantur, tamen si homines singulos consideremus, uniuscujusque annus jubilaei tam diu durat, quam diu vita ipsius durat: vita deficiente annus jubilaei finitur, et porta salutis aeternis seris et repagulis clauditur. Quia vero multi sunt, qui dum vivunt curis et sollicitudinibus mundi hujus occupati haerent in itinere, praesertim cum se diu adhuc supervicturos, et annum jubilaei longissimum futurum arbitrantur, idcirco Dominus eorum praevidens periculum ita sollicite eos admonet: Contendite • intrare per augustam portam; hoc est, nolite hrerere in via, sed properate, currite, donec annus jubilaei durat, donec tempus habetis poenitentiae, donec porta salutis patet. Multi en m quaerent intrare, sed quia serius veniunt, intrare non poterunt: et frustra pulsabunt portam, frustra dicent: Dom ne, Domme, apem nobis, frustra optabunt unum diem ad poenitentiam. Hac vero, auditores, propter quos, quaeso, dicuntur? Certe non propter eos, qui jam obierunt, et stant foris, et pulsant dicentes, Domine, apem nobis: illis enim ista non prosunt, sed propter nos et nobis dicuntur, et nobis non universis sed singulis, non dicuntur homini cuidam communi, non dicitur Ideae Platonis, sed mihi et tibi et isti et illi. Et quid, quaeso, dicitur; nempe hoc, (aperiamus, quaeso, aures cordis) hoc, inquam, dicitur vobis: nunc patet janua coeli, nunc vestri jubilaei annus agitur, nunc vobis regnum coelorum offertur, nunc invitamini, ut intretis: nolite omittere opportunitatem istam. Multo enim citius, quam putatis, non cogitantibus vobis porta claudetur, sicut infinitis aliis de improviso clausa est, et in aeternum miserrimi atque infelicissimi eritis et horam unam hujus pretiosi temporis, quod nudo nihili facitis, toto animo cupietis, et non dabitur vobis.

Sed jam ad tertium hominum genus veniamus. Sunt igitur alii quidam, qui per angustam portam et satis mature ingredi cupiunt; sed tamen victi angustiis portae, tandem non ingrediuntur. His Dominus ait: Contendite intrare per angustam portam, qwa multi, dico vobis, quaerent intrare, hoc est, tentabunt, an possint intrare, periculum facient, an per illas angustias ingredi valeant; sed quia non contendent totis viribus, ideo tandem non intrabunt: hoc genere innumerabilis multitudo hominum continetur. Quis enim enumeraret eos, qui quotiescumque ad confessionem accedunt statuunt apud se jam deinceps ingredi velle angustam portam, fugere ebrietatem, fornicationem, contentiones, aemulationes, rixas, iras, tripudia, et alia, a quibus nos abstinere Apostolus praecepit. Itaque isti queerunt intrare, incipiunt intrare, sed statim atque nonnihil comprimuntur, retrocedunt. Si unum verbum audiant, quod eis non placeat, mox abjiciunt patientiam, et ira succensi de ultione cogitare incipiunt: sic etiam propositum sobrietatis et castitatis tamdiu servant, quamdiu peccandi occasio non se offert: quin etiam

alioqui saepe renovant desideria, ssepe concipiunt spiritum et numquam pariunt. Hos igitur admonet Dominus: Contend te, inquit, intrare per angustam portam, non pascitur Dominus sterilibus desideriis, non sufficit velle intrare, sed contendere necesse est. Multi en in, dico vobis, quaerent intrare, multi volent, multi cupient, multi tentabunt, sed quia non contendunt, neque vim faciunt, idcirco non intrabunt. Regnum enim coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Cum in aliqua domo spectacula aliqua exhibentur, vel comcedia aut tragoedia aliqua agitur, numquam vidistis quam vehementer se comprimant in ingressa ejus domus? Omnes cupiunt esse primi, et tanto ardore spectandi aliquid novi ducuntur, ut non magni faciant illas angustias, neque laborem illum introeundi considerent, modo spectaculis aut comoediae interesse valeant. Jam igitur in regno coelorum ejusmodi spectacula exhibentur, ut solo eorum aspectu spectantes felices efficiantur: neque sperandum est, ut praecedant nos famuli, qui viam aperiant; sed unusquisque per se, sive dives, sive pauper, sive nobilis sit, sive ignobilis, unusquisque perse viam sibi facere, et trudi ac trudere debet, si pulcherrimis et felicissimis illis spectaculis interesse volumus. Quae cum ita sint, quis nostrum erit, qui laborem ingrediendi per angustam portam ferre non velit? Quis non facile comprimi se, et affligi ad tempus patiatur? Non dubito, quin multi ingredi vellent; sed non possunt, et ideo non possunt, quia non sciunt: nec enim sine arte per angustas et humiles portas ingrediendum est. Si porta esset humilis, et tu rectus incederes, et caput non inclinares, nonne frontem laederes, et tamen non intrares? Sic etiam si porta est angusta, nisi te ad modum crucis conformare scias, et quasi transversis lateribus ingrediaris, frustra ingredi cupies: hoc est igitur quod Dominus ait: Contend' te intrare per angustam portam: quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt, quia nimirum se ad formam crucis componere minime sciunt, et modum ingrediendi per angustias ignorant. Itaque debes te ad modum crucis conformare, hoc est, statuere apud te, omnes tribulationes, atque aerumnas forti, atque infracto animo tolerandas esse, et ad hunc modum facillime ingredieris. Sic Dominus, auditores, intravit, sic enim Oportuit Christum pati, nempe crucifigi, et ita intrare in gloriam suam; sic

Chapter 23 of 40