Concio 21
Contendite intrare per augustam portam. Luc. xm, v. 24.
Capiat benevolentiam a frequentia auditorum. Scopus et occasio praesentis sententioe, et quam exiguus sit salvandorum numerus, explicatur. Porta angusta ipse Christus est atque ut per eamdem intremus, ex parte Christi eam aperiri oportet; ex parte autem nostra, ingredi. Enodatur dubium, quomodo lex Christi sit porta angusta, quce tamen alibi jugum suave et onus leve appellatur, et respondetur quatuor modis. Primo, quod prcemia proposita et spes futurorum leve reddant jugum et onus facilitent. Secundo, quod via virtutis ingredientibus initio arcta appareat, quce tamen magis ac magis dilatatur; quod et Homerus et Aristoteles non ignorasse videntur. Tertio quod solummodo pinguibus, id est, gulosis; proceris, hoc est, superbis, et oneratis rerum terrenarum pondere angusta sit porta. Quarto, quod porta leyis sit angusta, per se solum considerata, sed gratia accedente dilatetur: illa est lex vetus, haec vero Evangelium.
In altera concionis parte tria genera hominum proponuntur, qui quidem quaerunt intrare, sed non possunt, et quartum penitus non conatur intrare per angustam hanc portam. Ex primo genere sunt Judcei, Mahumetani, haeretici et infideles omnes qui quia portas, latas sibi ipsis aperiunt, per angustam intrare nequeunt. Secundum genus est eorum, qui quia initinere hujus vitae ( quce anno jubilcei comparatur ) terrenis curis detenti nimium
morantur, tarde pervenientes excluduntur. Tertium genus est eorum, qui quod difficultatibus, et tribulationibus absterrentur, vel quia modum intrandi non norunt, non contendunt nec laborant intrare; ubi modus intrare volentes docetur. Quartum infelix genus est peccatorum, qui Christo vocanti non acquiescant, sed surdis auribus perstant in errore. Tandem gravis invectio contra bacchanalia succedit: ubi propositis diversis calamitatibus publicis auctor serio ad emendationem vitee nos adhortatur, et refutatis quorumdam mundanorum objectionibus ab ebrietate et intempestivo bacchanaliorum cultu dehortatur.
Etsi negare non possim, auditores optimi, me non sine magno dolore animi videre dies istos spirituali moestitiae ab Ecclesia consecratos, stultissima atque inanissima laetitia ab hominibus transigi: tamen illud etiam confiteri debeo, frequentia ista atque concursu vestro hoc potissimum tempore, in quo locus concioni esse non posse videbatur, me non mediocriter recreari. Intelligo enim in hac urbe, atque adeo in hoc illustrissimo sapientiae domicilio, sicut multi hoc tempore toti sunt in corporibus ac sensibus oblectandis occupati: ita quoque non deesse, qui conscientiae curam gerant, et qui ad spiritales epulas invitari se, ac deduci facile patiuntur. Et quamquam existimo multos eorum in concione adesse, quibus maxime esset concio necessaria: tamen non propterea muneri nostro deerimus, sed imitabimur sapientes medicos, qui cum pestis in urbe grassatur, si eos curare non possunt, qui jam peste correpti sunt, saltem diligentiam adbibent, ut corpora adhuc sana atque integra suis medicamentis a morbo defendant. Quod ut facile praestare possimus, pulcherrimam et elegantissimam quamquam sententiam explicabimus, quae decimo tertio capite Evangelii S. Lucee continetur, et sic quidem intelligemus, qusesit via, quae ducit ad coelum: deinde quantum ab ea via Christiani homines tempore bacchanaliorum recedant.
Sententia igitur, quam hodie suscepimus explicandam, talis est: Contendite intrare per angustam portam: quia multi dico vobis quserent intrare, et non poterunt. Quis est finis, ac veluti; copus, quam sibi in hac sententia Dominus proposuit? Non alia de causa, ut ex verbis superioribus cognosci potest, hanc sententiam Dominus protulit, quam ut ostenderet paucos esse, qui salvantur, multos, qui pereunt. Ac proinde eos, qui bacchanalia celebrant, in numero salvandorum non futuros. Pinguiores enim et crassiores sunt Bacchi cultores, quam ut per angustam por* tam ingredi valeant. Proposuerat igitur quidam Domino quaestionem: « Si pauci sunt, qui salvantur? » Dominus vero ita sapienter respondit, ut iisdem verbis, et paucos esse diceret, qui salvantur, et simul rationem exponeret, cur essent pauci. Contendite, inquit, intrare per angustam portam. Qwa multi, dico vobis, quserent intrare, et non poterunt. Quod est idem ac si apertius dixisset: omnino sunt pauci, qui salvantur, neque ob aliam causam, quam quod angusta et arcta porta vitae et salutis sit. Hoc Dominus in animis nostris infigere conatur, cum toties repetit: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Et rursum clamat: Lata porta et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem: et multi ingrediuntur per eam. Quam angusta porta et arcta ma est, quae ducit ad vitam et pauci sunt, qui inveniunt eam.. Hoc denique et Isaias illustri, sed horribili similitudine nobis ante oculos ponit. Sic enim loquitur capite vigesimo quarto: Haec erunt in medio terrae, in medio populorum, quomodo si paucae olivae, quae remanserunt excutiantur ex olea; et racmni, cum fuerit finita vindemia: hi levabunt vocem suam, et laudabunt, cum glorificatus fuerit Dominus: hoc est, quam rarae remanent olivae in arbore postquam excussa fuerit: et quam rare inveniuntur uvae in viribus post vindemiam: tam pauci ex toto nu¬
mero hominum salvabuntur. Quis non tremat? Quis non obliviscatur poculorum et chorearum, si rem istam cogitare incipiat. Quod poma in arboribus reperiuntur, posteaquam ab agricolis collecta fuerunt? Fortasse tria vel quatuor, quae in summitate arboris cum essent, vel oculos vel manus colligentis effugerunt. Et in vineis post vindemiam, quot racemi reperiuntur? Certe tam pauci, ut facilius grana uvarum, quam botri numerari possint. Quare cum tam pauci sint, qui salvi fient, si cum iis conferantur, qui peribunt, merito de electis Isaias ait: Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt, cum glorificatus fuerit Dominus: hoc est cum finito regno Antichristi Christus venerit in nubibus coeli cum potestate magna et majestate, cum impiorum innumerabiles multitudines in gehennam deturbaverit, cum omnes blasphemos, omnes fornicarios, omnes ebriosos, omnes immundos aeternis incendiis adjudicaverit: tunc pauci illi, qui relicti fuerint, levabunt vocem suam, 'atque erumpent in laudes Domini et prse gaudio et laetitia toti gestient. Eant nunc, si placet, homines Christiani et agant bacchanaliasicut Ethnici, comedantet bibant more Epicureorum, ducant choreas, induant personas, discurrant tota nocte per urbem, bacchentur, luxurientur, insaniant, et videant, quid paulo post eis eveniet. Profecto enim si paucissimi sunt, qui salvi fient, in numero salvandorum isti non erunt, sed cum iis potius numerabuntur, qui Tenent tympanum et cytharam, et, Ducunt, in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Habemus igitur in quem finem ac veluti scopum tendat hsec sententia. Nunc ad eam breviter explicandam veniamus.
Contendite, inquit, intrare per angustam portam. Unus fuerat, qui quaestionem proposuerat; Dominus vero non uni, sed multis ait: Contendite intrare per angustam portam. Tametsi enim unus quaestionem proposuerat, tamen multi erant, qui solutionem quaestionis audire cupiebant. Sed quid est porta illa angusta, per quam ingredi jubemur? Certe non aliud, quam ipse Christus. Ipse enim alio loco aperte dixit: Ego sum ostium: per me si quis introierit, salvabitur. Et rursum: Ego sum via, veritas et v ta. Ad quem igitur modum intratur per Christum? Diio requiruntur, ut quis per Christum in coelum ingrediatur. Unum ex parte Christi • alterum ex parte nostra. Ex parte Christi quod requiritur, est, ut is portam aperiat. Ipse enim habet Clavem do -
Chapter 22 of 40