Skip to the text

Concio 12

Quaeritur, cur natalem Domini martyrium S. Stephani immediate subsequatur, cum nihil morti cum novitate sit commune? Ad cujus quaestionis resolutionem historia veteris testamenti accommodatur, ubi filiis Prophetarum ligna caedentibus uni eorum in fluvium cecidit excussa securis, quam mox Eliseus injecto ligno enatare fecit. Eliseus est Deus pater, filii Prophetae verbum et sapientia Dti; ferrum, homo in manu summi artificis Dei constitutus, e qua tamen in Paradiso excidit, et in fluvium hujus Mundi incidit quo non modo omnia transire caecus homo non cogitat, sed et ipse una cum fluminis impetu abripitur, quod similitudine machinarum molarium ostenditur. Querelae de bonis per primum hominis lapsum amissis. Tandem lignum quod Deo Filium denotat, in hoc flumen injectum hominem et profundo extrahit, et descendit, ut nos, ut fit in bilance, ascendamus: a tque ut statim injecto hoc ligno hominem ascendisse appareat, hodie S. Stephanus per Ecclesiam venerandus proponitur.

In parte altera explicatur qucedam oratio Ecclesiae: Deus, qui in Filii tui humilitate jacentem mundum erexisti. Cur dicatur jacentem mundum, et non hominem, duce causae assignantur. 1. Quod homo sit parvus mundus. 2. Quod omnia creata per ipsum tamquam dominum vel ferantur ab eo. Quid sit humilitas, et quod illa in Deum ut Deum padere non possit, sed in Christum hominem, ob vilem quam induit humanam naturam: quce vilis esse probatur, quod quoad animum incorporeum sit infima, quoad corpus corporeum abjectissima. Quantum discrimen sit

inter Deum et hominem. Tres esse humilitatis gradus, quarum duos tantum, ut qui alterum non potuit, non habens sibi parem cui subjiceretur, perfecte adimplevit Christus, idque sponte, nemine cogente. Camelo onerando Christus assimilatur. Ex fluvio hujus mundi secure transvadare docemur, si nimirum despecto illius cursu oculos ad ulteriorem ripam, hoc est, ad regnum coelorum defixerimus: quod S. Stephani et Christi exemplo probatur. Tandem apostrophe ad Christum pauperiem in nativitate tolerantem, et futuros labores et dolores passurum, finem dat.

Credo ego, optimi auditores, mirari vos, quid sit, quod cum dies natalis, et dies mortis plurimum inter se differant, Ecclesia tamen Catholica, mater nostra, laetissimum Domini, ac sponsi sui natalem diem cum lugubri funere primarii filii, beati videlicet Stephani, copulaverit. Quo pacto enim ista cohaerent, ut heri propter Domini ortum diem festum ageremus, et hodie propter Stephani obitum diem festum agamus? Heri Domini ingressum in mundum coleremus, hodie Stephani ingressum de mundo recolamus? Heri omnia plena gaudiis et promissionibus audiremus, hodie omnia plena fletibus et minis audiamus. Heri enim si recordamini, cum ingenti laetitia canentes Angelos audivimus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonx voluntatis. Hodie non sine dolore dicentem B. Lucam audivimus, Curav.erunt Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum. Audivimus heri: Annuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: Quia natus est vobis hodie Salvator: audivimus hodie: Incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui sancto resististis. Heri denicjue audivimus: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei:[hodie audivimus:Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis non me videbitis amodo donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Et quid, quaeso, affinitatis ortus cum obitu, ingressus cum egressu, gaudium cum fletu, et promissio cum comminationibus habet? Neque vero existimet aliquis, se nodum istum solvere posse, si dicat casu factum esse, ut heri Dominus nasceretur, et hodie Stephanus moreretur. Nec enim hodie, imo nec in hieme, sed in aestate amore Domini flagrantissimus et fortissimus protomartyr Stephanus occubuit. Et tamen certum omnino et exploratum habemus, non sine magno consilio Domini ortum cum Stephani obitu conjunctum ab Ecclesia et copulatum fuisse. Hoc igitur sapientissimum Ecclesiae Catholicae matris nostrae consilium hodierno die pro viribus explicare Domino aspirante constitui: res enim nisi vehementer fallor, cum tempori maxime accommodata, tum vobis omnibus utilis ac fructuosa erit. Ac ut non vagetur, sed certam sedem habeat oratio nostra, primum historiam quamdam ex veteri testamento, deinde verba quaedam, quibus Ecclesia in publicis precibus utitur, breviter explicanda suscepimus. Ex his enim id, quod quaerimus, omnino planum et manifestum fiet.

Ut igitur ab historia veteris Testamenti ordiamur cum filii Prophetarum die quadam prope Jordanem fluvium ligna caederent, ut sibi quisque domicilium suum aedificaret, uni exiliis securis excussa de manibus est, et in profundum fluminis cecidit, ut ex capite sexto libri quarti Regum intelligi potest. Mox ille cui securis ceciderat, ad Eliseum se contulit: Heu, heu, heu, domine mi, et hoc ipsum, inquit, mutuo acceperam. His vocibus commotus Eliseus, arripit lignum unum, atque in eum locum projicit, ubi ferrum jacebat: continuo autem res plane admirabilis, et prodigii plena apparuit: nam ligno descendente ferrum repente ascendit, non secus ac si lignum illud nuncius ad ferrum ivisset, et ei Prophetae voluntatem atque imperium exposuisset. Quid Eliseus Propheta (ut jam historiam, quam audivistis, juxta reconditam ac spiritualem intelligentiam explicemus) quid, inquam, Eliseus Propheta, nisi Deum Patrem significat? Nam ut alia omittamus, ita proprium est Dei futura multo ante providere, atque adeo Prophetam esse, ut Isaias dicat, Annuntiate quse futura sunt

in futurum, et sciemus quia Dii estis vos. Quare non immerito Prophetas Deos quosdam creatos et mortales, et Deum Prophetam increatum et immortalem appellabimus. Quid autem filius Prophetae, nisi verbum et sapientiam a Deo Patre summo et vero propheta genitam designat? Porro ferrum nihil aliud, quam hominem significare ipsa ferri natura declarat. Ferrum enim, ut gladius, ut malleus, ut securis, suapte nutu ac pondere ad terram fertur, et nisi in manu artificis sit, nihil penitus operatur, At in manu artificis positum tam multa et tam praeclara efficere solet, ut admirabile sit: defendit, offendit, caedit, secat, vulnerat, occidit. Denique templa, palatia, civitates, ferrorum instrumentorum opera sunt. Sic etiam homo, auditores, si in manu Dei non sit, et ab eo tamquam ab architecto non moveatur atque agatur, quid per seipsum solius naturae vi adjutus potest? Quid? Illud ipsum, quod ferrum potest, ad terram ruere, ibi jacere, otio languere ac marcescere potest. At praeclarum aliquid sine Deo, non modo non agere sed ne cogitare quidem potest. Non sumus sufficientes, inquit Apostolus Paulus, cogitare aliquid ex nobis tamquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Et vere sufficientia nostra ex Deo est, siquidem cum Deum nostrorum operum auctorem habemus, et in ipso tamquam in architecti manibus sumus, res maximas et praeclarissimas gerimus, cum daemonibus dimicamus, nostram libidines frangimus, iram compescimus, omnes animi motus coercemus: et quod magis est admirandum, in terris sumus, et palatia fabricamus in coelis. Hoc igitur ferreum instrumentum initio in filii Prophetae manibus erat; siquidem sapientia Dei simul atque hominem condidit, eum in suam gratiam, et curam suscepit: et quamdiu homo innocentiam atque integritatem conservavit, tamdiu in manibus fuit. Ut enim sapiens ait: Justorum animae in manu Dei sunt. Verum cum haec securis in manibus artificis constituta die quadam in paradiso voluptatis aliquid operaretur, repente vento quodam superbiae ab Aquilone exoriente agitay coepit, et post paululum de Dei manibus exiliit, et in fluvium profundissimum maximo impetu cecidit. Hinc sunt illae voces: Intraverunt aquae usque ad animam meam: infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in latitudinem maris, et tempestas demersit me. Eripe me de luto, et de profundis aquarum. Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis. Porro casum istum miserabilem Liberator noster multis ac variis similitudinibus in Evangelio frequenter expressit. Quid enim drachma amissa? quid ovis perdita? quid filius prodigus? quid ille, qui ab Jerusalem in Jericho descendebat, nisi humani generis funestum casum, et ruinam plane miserabilem designat?

Caeterum, quid ipsum fluvium, in quem homo cecidit, significare dicemus? Certe nihil aliud, quam mundum istum inferiorem, in quo nihil nisi fluxum fragile, caducum et mortale reperitur. Ut enim fluvius semper fluit, et est alius, atque alius, et in eo aquis aquae succedunt: sic etiam omnia, quae sunt infra lunam (humanum animum semper excipio) id proprium habent, ut perpetuo labantur, et fluant et aliis occidentibus alia exoriantur, et ea, quae exorta sunt, paulatim augeantur, senescant, et intereant: et quo magis celeriter crescunt, ut sint; eo magis festinant, ut non sint. Id quod eleganti similitudine in libris confessionum B. Augustinus ostendit: Cum homines, inquit, loqui volunt, si primum verbum, postquam sonuit per partes suas, non decederet, ut alia verba succederent, nunquam esset totus aut integer sermo: Cur hoc? nempe, quia sermo res est ejusmodi, ut partes suas omnes simul habere non possit: syllabis enim aliis decedentibus et aliis succedentibus constat. Talis quoque est mundi hujus inferioris natura: nam saeculis atque aetatibus praeteritis et futuris componitur. Haec vero omnia simul esse non possunt: quare decedendo et succedendo universum efficiant, et in perpetuo quodam cursu consistant more fluviorum necesse est. Quemadmodum igitur si quis in profundo fluminis posiths esset, nihil nisi aquas, et eas labentes cerneret: sic etiam homo postquam in hanc vallem miseriarum ex paradiso deliciarum corruit, ita rerum labentium et periturarum multitudine obrutus est, ut nihil videat, nisi res perituras, nihil amet, nihil quaerat, nisi res perituras: si divitias cernit, cernit res perituras: si honores cogitat, cogitat res perituras: si voluptates amat, amat res perituras: si gloriam et celebritatem quaerit, quaerit res perituras. Denique in re nulla, quae constans et stabilis sit, pedem figere vult. Ac etsi de rebus aeternis et de cruciatibus gehennae, et gloria beatorum aliquid audit, somnia et fabulas

audire se putat. Atque utinam id verum non esset, neque nos id probare non possemus, auditores. Qui fabulas audiunt, laudant inventorem: sed non propterea moventur, ut faciant quod audiverunt, quia non rem seriam, sed fabulam audivisse se sciunt. Narrat aliquis in foro nescio quod spectaculum exhiberi, omnes continuo currunt: narrat aliquis ursum vel taurum aliquem ferocem ruptis vinculis, quibus tenebatur, per urbem discurrere, omnes fugiunt: audit mercator in aliquo loquo nundinas fieri, ubi maximo pretio merces suas distrahere possit, continuo erigit aures, neque occasionem illam sibi de manibus eripi sinit: quamobrem auditores? nempe, quia ista non ficta, sed vera illis esse videntur. Clamant praecones Dei, impiis et sceleratis, fornicariis et ebriosis, ambitiosis et avaris, blasphemis et perjuris aeterna supplicia esse parata: et contra justos, pios, sobrios, castos, Deum prae omnibus quaerentes ac diligentes aeternis ac summis praemiis afficiendos esse, et quid tandem homines agunt, cum haec audiunt? Praeconem, si bene clamavit, laudant: sin minus, vituperant. Raro autem dicunt, certe verum est, quod ille ait; ergo aliter vita instituenda est, ergo mores mutandi, ebrietas relinquenda, voluptati valedicendum est, si valere in aeternum volumus. Raro, inquam, ac pene nunquam hoc dicunt, quod haec illis fabulae et somnia; et sola fragilia et caduca, quae ante oculos conversantur, et quibus obruti quodam modo sunt, vera et seria esse videantur.

Ecce igitur vobis, in quem fluvium homo miserrimus cecidit, cum de Dei manibus excuti se a daemone passus est: neque solum in fluvium semper labentem cecidit, sed ipse etiam simul cum fluvio labi et currere coepit. Rapitur enim a tempore semper currente, neque prius a cursu cessat, quam scopulum aut saxum aliquod obvium habeat, ad quod allidatur et corruat. Apposita, ni fallor, similitudine rem totam illustrabo. Solent in plerisque partibus Italiae, nescio an etiam in hac nostra regione, magnae molarum moles ad triticum contundendum, ita super flumina collocari, ut terram non contingant, sed ab ipsis aquis quasi naves quaedam sustineantur. Verum ne fluvius totam illam machinam abripiat, et secum ferat, ea magnis catenis ad ripam alligari solet. Itaque moles illa tametsi super fluvium semper labentem posita est, ipsa tamen quamdiu catena non solvitur, aut frangitur, immobilis perseverat. Accidit tamen nonnunquam, ut catena frangatur, et tunc omnis illa machina ab aquis deferri, et cursum eumdem tenere incipit, quem ipse fluvius tenet, donec ad primum scopulum, qui occurrit allidatur, et corruat. Ad eumdem modum. Auditores, cum Deus hominem condidit, super fluvium istum rerum prsesentium et caducarum illum constituit. Ac ne ipse quoque cum rebus cseteris laberetur, et curreret, et mori ipsi aliquando necesse esset, eum ad verbum suum gratiae et charitatis vinculis alligavit. Et quoniam verbum Dei ripa est plane constans et immobilis ( verbum enim, Domini manet in aeternum ) periculum non erat, ne homo ad talem ripam alligatus impetu fluminis unquam abriperetur: quin etiam tempus quidem perpetuo currere, et omnia quae sunt infra lunam ad eo rapi, et senescere et interire vidisset, ipse tamen, neque cum tempore cucurrisset, neque senuisset, neque mortuus unquam fuisset. Sed quid interim accidit? Catena, qua homo cum Deo copulatus erat, soluta vel potius fracta per peccatum primi hominis est. Iniquitates vestrae, inquit Isaias, diviserunt inter vos et Deum vestrum. Quid igitur homo a Deo sejunctus, ac Reparatus super fluvium faceret? quomodo se ab ejus impetu tueretur? qua ratione evaderet, ut non cum rebus cseteris flueret, senesceret, interiret? Hinc igitur omnes cum amne currimus, donec ad scopulum segritudinis alicujus allidimur, et corrui mus. Nam cum tempore praetereunte praeterimus et collabimur, et sicut mensibus menses, sic et nostris aetatibus setates succedunt. Et sicut primum Januarius, deinde Februarius, tum Martius, Aprilis, Majus et reliqui in suo quisque ordine veniunt; sic et nos primum infantes, deinde pueri, tum adolescentes, juvenes, viri maturi ac demum senes sumus; et nunc in ipso portu navis corporea frangitur, et animus carne solutus alium orbem ingreditur.

Quid igitur tunc Prophetse filius, nempe Dei verbum, fecit, cum securim suam, hoc est, humanum genus in fluvium cecidisse, et una cum fluvio currere vidit? Quid? Ad Eliseum Patrem suum se contulit, et coram eo casum nostrum deplorare incepit, Heu, heu, heu, Domine mi, quia corpus humanum ex immortali mortale factum est. Iterum heu, quia mens humana sapientiae lumine orbata tenebris densissimis obruta est. Et

postremo heu, quia voluntas humana justitiae rectitudine amissa, conversa ad terram, propensa ad malum, atque adeo curva effecta est. Et rursum heu, heu, heu, Domine mi. Heu primo, quia natura hominis, et omnes ejus vires plagam magnam acceperunt. Heu secundo, quia gratiee decor, qui humanum animum illustrabat, omnino extinctus est. Heu tertio, quia animal nobilissimum, princeps orbis et paradisi colonus spe gloriee et beatitudinis penitus excidit. Denique heu, heu heu, Domine mi. Heu quia locum deliciarum, et illustrissimas ac pulcherrimas homo regiones amisit. Heu, quia vallem miseriarum ingressus in sudore vultus sui vescitur pane suo, terram cum labpre colit, et ea spinas ac tribulos gignit. Heu, quia vitee prsesentis laboribus superatis illum perpetuo cruciandum gehenna suscipiet.

Hac igitur tam pia querimonia viscera Patris mota sunt, et continuo de hominis liberatione cogitationem cepit. Et quo consilio, qua ratione, qua via illum usum esse putatis? Non deerant Patri sapientissimo et sapientiae genitori consilia hominis eruendi de lacu miseriae et de luto faecis; tamen placuit ei Angeli magni consilii consilium audire, atque ait: Ecce vocibus tuis permotus hominem liberare non abnuo. Sed quid consilii capiemus? Quis ibit nobis? quem mittemus?Tum ille: Ecce ego, inquit, mitte me. Ego qui dedi consilium, feram libenter auxilium. Accepit igitur lignum noster ac verus Eliseus, et misit illud in aquas. Quid enim lignum, nisi eumdem ipsum Dei filium significat? Ut enim lignum, quod leve et aerium sit, super aquas natat, neque cadere in profundum potest; sic etiam Filius Dei, qui natura ipsa talis est, ut pondere peccatorum gravis fieri non possit, nunquam in hunc miseriarum fluvium cecidisset; neque temporum mutationibus obnoxius fuisset? nisi ipse a Patre missus, sponte ac libera voluntate in luto isto aquarum multarum mergi voluisset. Yenit igitur Dei Filius, infixus est in limo profundi, tempori subjacuit, natus est, passus est, fluctibus aquarum jactatus est. Sed numquid frustra? Non certe auditores: Nam ligno isto in aquas descendente, ferrum, quod ceciderat, repente super aquas ascendit. Christi enim descensus, nostri ascensus, et ejus ingressus in lutum, nostri egressus de luto, et ejus mersio, nostrae emersionis causa fuit.

Atque haec tandem est ratio, cur Ecclesia mater nostra Domini ingressionem in mundum cum Stephani egressione de mundo copulaverit. Studet enim pia quadam, et plane materna sollicitudine hoc nobis utilissimum sacramentum in memoriam revocare, atque hac festorum dierum continuatione quasi quibusdam mutis verbis id mihi dicere videtur. Nudius tertius ferrum adhuc in imo fluvio jacebat; sed heri lignum de coelo missum ad ipsum descendit, et ecce hodie ferum super aquas, imo et usque ad ipsum coelum ascendit. Natus est Christus in terris, ut Stephanus nasceretur in coelis. Ingressus est Dominus in mundum, ut Stephanus ingrederetur in coelum. Alius ad humilia descendit, et humilis ad alia ascendit: Filius Dei factus est filius hominis ut filios hominum faceret filios Dei. Solus Christus, inquit Fulgentius, descendit Dominus ut multos elevaret: humiliavit se rex noster; ut milites suos exaltaret. Nam non vidistis aliquando libras et stateras illas, quarum duae sunt lances? quantum una deprimitur, tantum altera extollitur? Deus noster, auditores, cum nos condidit, in una lance nos posuit, et ipse manebat in altera. Yenit autem hostis humani generis, et invidens lanci nostrae, quam sublimem esse videbat, grandem lapidem super ipsam imposuit, atque hoc pondere usque ad fluminis profundum eam depressit, ut jam longissime distaremus a Deo. Sed numquid invidia charitatem et Deum Diabolus vincet? Nullo modo, auditores. Quid igitur fecit dulcissimus Pater noster ac Deus? Heri suam naturam ad profundum usque istud depressit, et nostram hodie usque ad coelum evexit. Cum aliquem cecidisse in terram vides, quonam pacto illum erigere soles? Nonne teipsum inclinas, et ei dexteram porrigis? hoc est, quod nobiscum egit Deus. Quis vestrum in libro Job sententiam illam aliquando non legit. Operi manuum tuarum porriges dexteram? Nos opus Dei sumus: nos ipse suis manibus tamquam figulus de luto formavit. Dextera vero omnipotentis, verbum ipsius et sapientia est. Quicquid enin Deus facit, hac dextera facit: \erbo Domini coeli firmati sunt. Ipse dixit et facta sunt. Consurge, consurge, inquit, Isaias, induere fortitudinem brachium Domini, Et: Quis credidit auditui nostro? et brachium Domini cui revelatum est? Hoc igitur brachium, hanc dexteram heri porrexit nobis Deus. Nusquam enim Angelos apprehendit; sed semen Abrahae apprehendit:

nempe ut ipsum educeret de lacu miseriae et de luto faecis. Jure igitur David Propheta, qui olim clamare solebat: Mitte manum tuam de alto, et eripe me de aquis multis: hodie cum cantico et laetitia dicere posset: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me, dextera Domini fecit virtutem: non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini.

Jucundissimum nostrae celebritatis mysterium, quod in veteri testamento, sicut jam audivistis, adumbratum fuit. Ecclesia Catholica mater nostra illis verbis exprimere voluisse videtur, quae in publicis precibus altera Dominica post Pascha recitari solent: quae talia sunt: Deus, qui in Filii tui humilitate jacentem mundum erexisti, fidelibus tuis perpetuam concede laetitiam, ut quos perpetuis eripuisti casibus, gaudiis facis sempiternis per- /Hw.Quse quidem verba admirabilis cujusdam dulcedinis plena mihi esse videntur. Sed tamen quoniam tempus nobis ad omnia explicanda non sufficeret, neque omnia obscura, aut ad id, quod quaerimus necessaria sunt: propterea solum de primis pauca quaedam in praesentia dicenda esse putavimus. Deus, inquit, qui in Filii tui humilitate jacentem mundum erexisti: non hominem, sed mundum, hoc est, omnem hanc rerum universitatem jacere dicit. Nam cum homo cecidit, omnis cum eo mundus cecidisse videtur.

Et id quidem duplici de causa. Primum enim in hominem omnes totius mundi naturae conveniunt. Elementa quatuor sunt, humores quatuor: mixta inanima, ungues, et piii: animata non sentientia, ossa et dentes: sentientia rationis expertia, nervi et caro: denique intelligens, et consilii ac mentis compos est ipse animus: Deus enim propterea postremo loco hominem condidit, ut in ejus conditione quasi epilogum quemdam totius operis faceret. Nec injuria nunc parvus mundus, nunc epitome majoris mundi homo a veteribus appellatur. Jure igitur non tam hominem, quam ipsum mundum cecidisse, et per Christum erectum fuisse Ecclesia confitetur, in quo Dominum ac magistrum suum imitata est. Non enim Dominus ait: Sic Deus dilexit hominem, sed: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.

Sed aliam rationem audite. Omnia, quse

Chapter 13 of 40