Concio 27
Hortamur vos, nc in vacuum gratiam Dei recipiatis. II Cor. vi, v. .
Sacram Scripturam duplici sensu interpretari, Ecclesice familiare est; hinc et thematis hujus sensus tam secundum Apostolum, quam secundum Ecclesiam explicatur. Omnium temporum commoditates quadragesimam secum ad ferre probatur; sex tamen praecipue adducundur illius utilitates. Prima commoditas quadragesimae est copiae verbi Dei et concionum frequentiae; ubi duo reprehenduntur abusus audiendi conciones, unus eorum, qui non dignantur illas adire et audire: alter eorum, qui non sine debito audiunt: et quomodo cum fructu audiendae sint conciones pulchra traditur doctrina. Secunda quadragesimae commoditas est orationis. Tertia jejunii, ubi triplex taxatur hominum genus, primum eorum qui omnino non jejunant, secundum, eorum, qui male jejunant; tertium eorum qui, coacti ct inviti, vel metu inducit jejunant. Quarta commoditas quadragesimae est eleemosynae. Quinta poenitentiae. Sexta communionis; ct quomodo isthcec singula fieri debeant docetur.
Consuevit Ecclesia duobus modis uti verbis divinae Scripturae: interdum enim adducit in eum sensum, quem verba praeseferunt, qui litteralis dicitur: interdum vero in aliquem sensum spiritalem. Cum celebratur dedicatio templi, Ecclesia illud Evangelium Tom. IX.
proponit, ubi legimus, Hodie salus huic domui facta est. Quse quidem verba secundum litteralem sensum de domo Zacchaei intelligi debent. Ecclesia vero eadem illa verba secundum spiritalem sensum, de templo illo intelligi vult, cujus agitur dedicatio. Quibus etiam duobus modis Apostolos ipsos scripturi instrumenti veteris usos fuisse scimus. Ita igitur hodie verba ista Apostolica; Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, quae ab apostolo Paulo dicta fuerant de gratia novi Testamenti, applicat Ecclesia ad gratiam quadragesimae. Itaque sensus apostoli, et litteralis talis est: Yenite jam tempus illud acceptabile, quod omnes Prophetae praedixerant, et omnes justi hactenus desideraverant: Deus enim misit Filium suum, ut per eum sibi mundum reconciliaret. Deinde misit nos Apostolos et legatos suos et posuit in nobis verbum reconciliationis: Hortamur igitur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Yenite reconciliamini Deo, dum est tempus acceptabile, et dum adhuc durant dies salutis. Sensus vero spiritalis, quo Ecclesia hodie utitur, iste est: Venit nunc tempus quadragesimae, tempus optimum saluberrimum, pretiosissimum, in quo licet a morte peccati ad vitam gratiae et charitatis resurgere. Quare Hortamur vos, ne in vacuum gratiam istam recipiatis, ne tempus tam pretiosum sine fructu praeterire patiamini: est enim h'OC tempus, Tempus acceptabile et dies salutis. Omnia tempus habent, inquit Ecclesiastes, et suis spatus transeunt universa sub ccelo. Tempus nascendi, et
tempus moriendi. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est. Tempus occidendi, et tempus sanandi. Tempus destruendi, et tempus aedificandi. Tempus flendi, et tempus ridendi. Tempus plangendi et tempus saltandi. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi. Tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Tempus acquirendi, et tempus perdendi. Tempus custodiendi ', et tempus abjiciendi. Tempus scindendi et tempus consuendi. Tempus tacendi, et tempus loquendi. Tempus dilectionis, et tempus odii. Tempus belli, et tempus pacis.
Sed hoc tempus quadragesimse, auditores, omnia illa tempora simul complectitur. Est enim modo Tempus nascendi et tempus moriendi; nascendi Deo, et moriendi peccatis. Tempus plantandi, et tempus evellendi: plantandi virtutes, et evellendi vitia. Tempus occidendi, et tempus sanandi: mortificandi membra nostra, quse sunt super terram, et sanandi novum hominem, qui renovatur de die in diem. Tempus destruendi, et tempus aedificandi: destruendi turres superbiae et Babylonis, aedificandi muros sanctae et gloriosae Jerusalem. Tempus flendi, et tempus ridendi; flendi ol) amissam gratiam et debita contracta, ridendi ob spem remissionis. Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi: tempus ut concinnatores spargant verba Dei, quae sunt lapides illi vivi, quibus occiditur Goliath; et tempus ut populi colligant eadem verba, non ut res inanes et inutiles, sed ut gemmas et lapides pretiosissimos. Tempus amplexandi et longe fieri ab amplexibus: amplexandi Christum sponsum animae, et longe fieri ab amplexibus impurissimarum fceminarum. Tempus acqwrendi, et tempus perdendi: perdendi bona temporalia eleemosynas largiendo, et acquirendi sempiterna usuram a Deo recipiendo. Nam Qui miseretur pauperis, fceneratur Domino. Tempus custodiendi, et tempus abjiciendi: custodiendi bona desideria, quae Deus hoc sancto tempore inspirat, abjiciendi paulisper curas et sollicitudines hujus saeculi. Tempus scindendi, et tempus consuendi: scindendi habitum peccati; et consuendi vestem innocentiae: vel scindendi chirographum Diaboli, et reficiendi legem Dei nostri, quam peccando laceravimus. Tempus tacendi, et tempus loquendi: tacendi verba scurrilia, inutilia, otiosa, lasciva, blasphema, detractiones quoque et murmurationes, et loquendi mille linguis laudes Dei, et gratiarum actiones,
quod nos tam diu ad poenitentiam expectaverit. Tempus dilection>s, et tempus odii: dilectionis animae in vitam aeternam, odii ejusdem animae in hoc mundo. Nam Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Tempus belli, et tempus pacis: belli cum Daemone, mundo et carne, pacis cum Deo, proximo etnobiscum. Cum igitur tantae sint utilitates hujus temporis, merito Ecclesia nos hortatur, ne gratiam hujus temporis a Deo nobis collatam in vanum recipiamus.
Sed quamquam tam multae sunt utilitates Quadragesimae, tamen praecipue sunt sex, juxta numerum dominicarum: Copia verbi Dei, orationis, jejuniorum, eleemosynarum, poenitentiae et communionis. Siquidem ista sex tempore quadragesimae maxime exercentur ab iis qui gratiam temporis hujus non in vacuum recipiunt. Singula breviter explicemus.
Primum habemus tempore quadragesimae maximam copiam verbi Dei, maximam copiam concionatorum, maximam copiam spiritualium medicorum. Reliquo tempore anni vix diebus festis in uno aut altero templo habentur conciones, nunc tempore quadragesimae singulis diejms, et multis in locis habentur. Quid igitur dicit Ecclesia? Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Yidete ne frustra dederit vobis Deus tot concionatores. Qui sunt, qui in vacuum gratiam Dei istam recipiunt? Ii sunt, qui vel conciones non audiunt, vel non bene audiunt. Primum aliqui non dignantur audire, et sane magnam injuriam faciunt verbo Dei, et periculum est, ne super eos veniat illa fames, quam Dominus per Amos Prophetam comminatur: Non fames panis, sed fames audiendi verbum Domini. Quid? Toto anno concionatores frangunt sibi caput, ut cogitent quid tibi velint dicere; deinde spatio unius horee ea proferunt, quee ipsi magno labore et longe tempore collegerunt, et tu adhuc eos non audies? At, inquiunt, scimus quid condonator dicturus est: nimirum, ut faciamus bonum et declinemus a malo. Ponamus ita esse, ’ videlicet nihil novi te a concionatore auditurum. An propterea conciones frequentare non debes? Concio sequidem non solum habetur, ut doceantur auditores, quod fortasse nesciunt; sed etiam ut moveantur ad bonum faciendum, quod sciunt, et non faciunt. Aliud enim est legere in cubiculo suo verba mortua, aliud in concione audire Spiritum sanctum per vivum organum suum magna virtute, et efficacia vel vitia arguentem, vel opera virtutum persuadentem. Apostolus Petrus una atque brevissima concione, tria millia hominum convertit. Quod si eadem illa verba, quae apostolus dixit, in libris tantum scripta legissent, fortasse ne unus quidem conversus fuisset. Quoniam igitur in cubiculo tuo saepe legisti, quid facere debeas, et tamen medicamentum istud non profuit, aliud medicamentum experiri nimirum vivam vocem audire debes. Alii sunt, qui audiunt quidem conciones, sed ideo in vacuum gratiam istam recipiunt, quod non desiderio proficiendi, sed curiositate ducantur. Magnus est hodie abusus hominum Christianorum in concionibus audiendis. Ita enim plerique ad concionem veniunt, quasi ad comoediam aliquam venirent, ut notent, ut judicent, ut delectentur. Et sane si in egressu a concione staret in porta templ aliquis, qui singulos interrogaret, quid tu ex concione refers? Unus diceret, non habet verba Tulliana: alter diceret, non habet bonam vocem: tertius diceret, est nimis prolixus. Ista referre sciunt, de emendatione autem morum, sicut erat in principio. Itaque similes sunt cribro, quod frumenta dejicit et paleas retinet: et ideo semper sunt iidem, numquam ex concionibus proficiunt.
Hortamur igitur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Quod ut praestare possitis, ista sunt observanda: primum, cum templum ingrederis orare debes ex animo Deum, ut concionatori donet memoriam promptam, linguam solutam et planam, et imprimis fervorem et efficaciam: loquatur ad cor, doceat utilia, non ad pompam concionetur: tibi vero donet cor docile, mentem illuminatam, animum obedientem. Deinde audire debes attente, et non respicere huc atque illuc, neque fabulari cum sodalibus, sicut aliqui faciunt, qui nec ipsi audiunt quid dicatur, et eos qui audire cupiunt impediunt. Audire etiam debes cum fide, et animo exequendi, quod utile animse tuae esse didiceris, sicut aegroti medicum audiunt. Si aliquis in hanc urbem veniret, qui diceret se remedia habere optima et prsesentissima, non solum contra morbos et aegritudines varias, sed etiam contra paupertatem, et contra insidias inimicorum, quam libenter, quaeso, quanta intensione, quanto silentio audiretur? Ista omnia remedia pollicetur et praestat verbum Dei. Docet enim quomodo possis curari a
morbis vitiorum, quomodo possis fieri dives gratiae et virtutum, quomodo possis omnes hostes tuos, mundum, carnem, daemonem superare. Postremo concione absoluta, non debes egredi more ingratorum et rusticorum hominum insalutato Domino hujus domus, sed genua flectere, et agere gratias Deo, quod tibi per concionatorem loqui voluerit, atque orare ut bonum semen, quod seminaverit in corde tuo, fovere, rigare, conservare, ad frugem denique et maturitatem perducere dignetur.
Altera utilitas hujus temporis, est commoditas orandi. Concionator enim tametsi medicus est animarum, tamen dicit tibi morbum tuum esse gravem et periculosum, et ideo se solum non sufficere, sed necesse est tibi adhuc alium medicum sapientiorem adire. Itaque mittit te ad orationem, ut medico illi coelesti ac divino, qui omnes morbos curare novit, plagas omnes animse tuse demonstres. Ecclesia vero hoc tempore quadragesimee offert filiis suis magnam occasionem et commoditatem orandi. Auget enim preces multas in divinis officiis, et subtrahit corpori mediam partem cibi, ut cibus animse, qui est oratio, hoc tempore duplicetur. Sed quia multi ista beneficia non advertunt, nec intelligunt, sibi cibum corporis subtrahi, ut possint mane maturius surgere, et habeant plus temporis, ad orandum, et liberi a vaporibus et fumis, qui ex nimio cibo oriuntur, et cerebrum opplere et obscurare solent, ferventius, frequentius, attentius, purius, diutius in oratione versentur, ideo Ecclesia hodie clamat: Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Constituit, Deus hoc tempore audire te quam diu volueris, habes magnam opportunitatem accedenti, et orandi, vide ne tantam commoditatem sine fructu praeterire sinas.
Porro tertia utilitas quadragesimae jejunium est. Non dubito nonnullis non videri gratiam, nec beneficium, sed poenam potius et molestiam, et libenter, si possent, carerent isto beneficio. Sed tamen decipiuntur, et Ecclesia optimo jure jejunium gratiam appellat, cum ait: Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Quando enim nihil esset aliud, numquid non magnum beneficium est, quod toto hoc tempore media ex parte liberi sumus ab eo tributo, quod ventri debemus? Sanctus quidam pater nomine Serapion Sidonius, ut Palladius refert, dicebat se in trium fceneratorum manus incidisse, in desiderium pecuniarum, desiderium voluptatum et voracitatem ventris: et quidem duobusprimis itase tandem satisfecisse, ut sibi deinceps nunquam amplius molesti fuerint; tertio vero nunquam satisfacere potuisse. Si enim, inquit, tres dies aut quatuor praeteream, in quibus debitum tributum ventri non solvam, statim irascetur, fremit, mortem comminatur. In horum foeneratorum manus nos omnes incidimus, auditores; sed quadragesima hoc boni nobis praestat, quod media ex parte ab isto foetiore reddendo nos absolvit. Deinde morbus noster ex repletione nascitur et idcirco verbum Dei medicus animorum ordinat nobis inediam quadraginta dierum. Sed quid dicit Ecclesia? Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipitatis. Videte ne frustra venerit tempus quadragesimae.
Qui sunt, qui in vacuum gratiam Dei recipiunt? Tria genera hominum. Primum quidam sunt, qui nullo modo jejunant, et isti non solum in vacuum, sed etiam in perniciem et damnationem animarum suarum tempus quadragesimae suscipiunt. Nam, ut ait magnus Basibus oratione secunda de jejunio: « Angeli hoc tempore per omnes Ecclesias jejunantes describunt: et minus periculosum est militi abjecto scuto ad aciem inimicorum fugere, quam homini Christiano extra catalogum jejunantium inveniri ». Et B. Ambrosius, ut alios interim praeteream:
« Non leve, inquit, peccatum est fidelibus indictam quadragesimam a Domino violare, et jejunia consecrata ventris voracitate dissolvere. Scriptum est: qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Ille, qui peccatum non habebat, quadragesimam jejunavit: tu non vis quadragesimam jejunare, qui peccas?» Hsec Ambrosius. Et sane cum nihil sit in observationis Catholice Ecclesiae antiquius, celebrius, communius, venerabilius, solemnius jejunio quadragesimas, et certum si hoc jejunium, ut Epiphanius, Hieronymus, Theophilus, Leo et alii Patres testantur ab ipsis apostolis institutum et ordinatum fuisse: sic ut maxima et intolerabilis est haereticorum audacia, qui hoc jejunium, hanc apostolicam traditionem, hanc Dei hominis, ut beatus Ignatius ait, imitationem penitus substulerunt; ita maxima et intolerabilis est quorumdam Catholicorum intemperantia, qui
toto hoc tempore, tota jejunante Ecclesia, ipsi soli jejunare non possunt vel non volunt.
Alii sunt qui jejunant quidem, vel certe putant se jejunare, sed male jejunant. Et ideo ipsi quoque in vacuum gratiam istam jejuniorum recipiunt. Qui sunt isti? Illi sunt, qui usque adeo timent, ne forte detur vacuum in stomacho, ut in prandio sumant duplo amplius, quam antea solerent, et ex jejunio crapulae occasionem sumunt, et magis inepti sunt ex unO prandio ad legendum, orandum, meditandum, quam antea fierent ex duobus. Deinde vesperi non quidem ccenant, ut ipsi dicunt, sed tamen aliquid sumunt Est autem illud aliquid tantum quantum sufficit, ut noctu non frigeant, et sequenti die non esuriant. Itaque si bene omnia numerentur fere plus comedunt cum jejunant, quam cum non jejunant. Nemo seipsum fallat, istud jejunium non vocatur: sed haec est regula jejuniorum: semel tantum in die, et moderate cibus sumendus est, hoc est, semel sumere potes quantum natura sufficit, non quantum libido flagitat. Unum et simplex prandium, non duplicatum sumi debet. Tempus sumendi cibum erat olim hora nona, hoc est, hora tertia post meridiem, quae est hora obitus Domini. Quamdiuenim Dominus feria sexta pro nostra salute in cruce pependit vivus, tamdiu veteres Christiani in quadragesima jejunabant. Verum hoc tempore charitate refrigescente cunsuetudo obtinuit, ut circa meridiem jejunium solvatur. Itaque circa meridiem, vel paulo ante, vel paulo post jejunium solvi potest. Vesperi autem tametsi nihil omnino sumendum esset, tamen licebit semel aut iterum bibere. Et quia dicunt aliqui potum sine cibo nocere, quamquam ego textum istud nondum in Hippocrate viderim, licebit etiam non tam per modum cibi, quam per modum medicinae duos aut tres bolos, vel panis vel alterius cibi sumere. Sed tam multa et tam varia velle comedere, quae alicui pauperi ad duo prandia sufficerent, etiamsi tu non voces ccenam, nullo modo licet.
Alii postremo sunt qui jejunant et bene jejunant, quantum ad modum et tempus sumendorum ciborum; sed inviti, et quasi coacti, et omnino servili quodam animo, et solum metu, vel Ecclesiae, vel parentum vel superiorum hoc faciunt, et mallent ipsi multa numquam institutam quadragesimam. Non placet hoc Deo: Hilarem datorem diligit Deus. Tu autem cum jejunas, ait Dominus,
unge caput tuum, et faciem tuam lava, hoc est, ut Basilius exponit, exhibe signa laetitiae, noli tristari ob alimoniae subtractionem; 6ed gaude ob animae curationem, ne pluris ventrem, quam animam facere videaris. Itaque, fratres, Hortamur, vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Non nos praetereat tempus tam salubre, amplectamur libenter magno animo, summaque alacritate sanctam quadragesimam, nutricem animarum, antidotum peccatorum, scutum nostrae militiae, parentem sanitatis.
Jam vero quarta utilitas est eleemosyna. Medicus enim animorum animadvertens morbum nostrum esse gravem, nec sufficere inediam, aliud medicamentum instituit, quo egeruntur excrementa et corpus relevatur et purgatur. Tale medicamentum est eleemosyna, qua divitias cum Apostolo arbitramur ut stercora; et facile ac libenter ejicimus, ut animse sanitatem recuperemus. Habemus vero in quadragesima magnam eleemosynae faciendm opportunitatem. Quid enim magnum esset, quid nobis deperiret, si coenam, quam substrabimus nobis, pauperibus largiremur? Sane nihi periret, sed cresceret potius: sicut aquae puteorum, ut magnus Basilius annotavit, si non hauriantur, decrescunt, si hauriantur, crescunt: sicut etiam frumentum, si in horreis conservetur putrescit; si in agro projiciatur, multiplicatur. Nec unquam fuit ullus vere deditus eleemosynis faciendis,' qui opibus indiguerit. Deus enim nunquam se vinci patitur liberalitate. Non mentitur Scriptura, quee dicit: F cener a' ur Domino, qui miseretur p iuperis. Magnus ille Joannes Alexandrinus, cognomento Eleemosynarius, quicquid habebat, statim dabat, et tamen semper plura recipiebat, et nesciebat. Unde B. Franciscus hoc donum a Deo acceperat, ut omni petenti aliquid daret. Et certe videmus, Deum non solum eum maximis divitiis spiritalibus (nam temporales non cupiebat) vivum et mortuum auxisse, sed etiam tam ingentem familiam ejus tot millium religiosorum, tot annos sine ullis reditibus viventium, semper aluisse. Quare Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Date et dabitur vobis. Nolite amittere tempus lucrandi: nunc aguntur nundinae spiritales. Simus liberales erga
Deum, et Deus erit procul dubio liberalis nobiscum.
Quinta et sexta utilitas quadragesimaj est susceptio sanctorum sacramentorum poenitentiae et communionis. Quamvis enim alio, tempore Ecclesia solum hortetur et consulat, ut saluberrima ista Sacramenta frequentemus; tamen hoc tempore materna auctoritate praecipit. Et quidem confessio peccatorum si fiat sicut oportet, medicina est, amara illa quidem et molesta, sed simul optima et efficacissima, ad omnem aegritudinem quamvis gravem et periculosam, profligandam. Post ea vero sequitur sacra communio, medicina tota dulcis et suavis, in qua medicus ipse coelestis et divinus ad nos venit, et animae dicit: Noli timere, salus tua ego sum. Et statim unctione gratiae pristinam sanitatem, et nitorem et pulchritudinem restituit. Sed quid dicit Ecclesia? Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Magna gratia Dei est confessio peccatorum: sed quid prodest confiteri ex consuetudine quadam sine dolore, sine poenitentia, sine proposito satisfaciendi, sine animo non relabendi? Magna gratia Dei est sacrosancta communio: Sed quid prodest thesaurum istum maximum et incomparabilem a Deo recepisse, si statim per incuriam et negligentiam nostram illum amittimus? Hortamur vos, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Illi recipiunt in vacuum, qui post confessionem et communionem nihil putant superesse, cum tam multum omnino supersit. Confessio enim et communio peccatum delent, sed habitum malum non evellunt. Itaque, gratia Dei adjuvante, contra malas propensiones tam diu viriliter pugnandum est, donec habitus mali penitus extirpentur, et in locum eorum virtutes succedant, et tunc demum ingreditur anima fines pacis et tranquillitatis. Tunc sine labore, sine tsedio, sine fastidio in operibus bonis versatur. Tunc perfecta charitas foras mittit timorem et dolorem. Tunc dulce est jejunare, dulcius orare, dulcissimum sacramenta coelestia frequentare. Tunc gustatur Pax illa, quae exuperat omnem sensum, quse est pignus hxreditatis nostrae; et manna absconditum, quod nemo scit, nisi qui accipit, quod nobis concedat Deus qui est benedictus in seecula. Amen.
Chapter 25 of 40