Concio 3
Erant signa in sole, et luna, ct stellis; et in terris pressura gentium pro confusione
sonitus maris, et fluctuum. Lue. xxi, 25.
Duplex Christi adventus indicatur, unus praeteritus in humilitate, alter futurus in majestate. De modo, ac tempore signorum Christi adventum praecedentium, varice variorum opiniones adducuntur, tandem hac de re nihil certi, antequam fiat, definiri posse concluditur, diem enim judicii nobis occultum Deus voluit Unde Lutheranorum de eo ridiculosum praesagium exploditur, et ejusdem certum tempus statuentes ridentur. Quinam ad signa ista capita levaturi sint. Similitudo fici triplici sensu explicata: historico, parubolico, et morali. Synagogam Judaicam saepius sicut comparatam fuisse probatur. Tribulationes Jvujus mundi nobis qolurimum prodesse similitudine hiemis et Christi exemplo docetur.
In secunda parte tres causce afferuntur, cur hoc die Evangelium istud legatur: prima, ne paupertas nascituri Christi nos offendat, ejus simul majestas proponitur. Secunda, quia idem Evangelium aliquo modo Christi nativitatem etiam praemonstrat., in qua sol Justitiae Christus obscuratus est, et Ecclesia, seu etiam B. Virgo non spargebat lumen solitum, stellae, id est, Angeli de coelo lapsi sunt, et mare turbatum est, hoc est, Herodes et tota Hierosolyma. Tertia, quia frequens extremi judicii cogitatio non ad Christi natalem praeparare efficax est. Inde quomodo ad diem judicii nos praeparemus disseritur. Tandem pulcherrima
similitudine humanae calamitatis, post quorumdam locorum mores taxatos, finis imponitur.
Minime dubito, ornatissimi auditores, quin vestrum nonnulli mirentur, cur Ecclesia hanc potissimum Evangelicam narrationem hodie nobis proponat, quee nec tempori accommodata esse videtur, nec adventui Domini, quem hodie agere incepimus convenire? Duos enim adventus Domini ac Servatoris nostri litterae sacrae nobis commendant: Unum in humilitate: alterum in majestate: ac priorem praecessisse jam credimus; posteriorem omnino futurum minime dubitamus. Jam vero cum pia mater nostra Ecclesia Catholica, a Spiritu sancto edocta, non posteriorem, sed priorem adventum hoc tempore veneretur, et colat; tamen illam Evangeli partem inter sacrorum solemnia recitari audivimus, in qua signa non prioris, sed posterioris adventus continentur. Itaque adventum priorem Ecclesia commemorat, et Evangelium hodiernum explicat posteriorem. Quamobrem non solum hodie ipsa evangelii verba explicanda erunt: sed etiam breviter exponendum, quo consilio majores nostri, veri sapientissimum hoc Evangelium potissimum publice in Ecclesiis decantari voluerint.
Ut igitur ad explicationem Evangelii veniamus, posteaquam Dominus diu jam de excidio urbis Hierosolyma} verba fecerat, ut ex capite vigesimo primo Evangelii secur«i
dum Lucam intelligi potest, paulatim ad excidium orbis totius explicandum descendit: interitus enim preeclarissime, et maximae illius verbis, orbis universi interitum sine dubio designavit. Asseruit vero Dominus, horribilia quaedam signa orbis casum, et judicium extremum antegressura. Erunt, signa, in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore: nam et virtutes coelorum movebuntur. Itaque totus orbis signa dabit, in coelo sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, et stellae erunt decidentes; supra coelum virtutes coelorum, hoc est, Angeli (ut B. Hieronymus in Matthaeum, Ambrosius in Lucam, Augustinus ad Hesychium docent) commovebuntur; in terra homines pressuras patientur, atque arescent prae timore: in mari denique fluctus atque undae in immensam altitudinem excrescent; quiddam maxime horrendum insonabunt. Est vero maxima quaestio, ac pene inexplicabilis, ad quem modum, et quando ista fient? Nam B. Hieronymus et Chrysostomus solem et lunam obscurandam esse censent, non quia lumen amittent: sed quia cum claritate corporis Christi, quod tum aderit praesens, et conspicuum comparata, lucere omnino non videbuntur. Neque ab eorum sententia multum absunt B. Hilarius, aliique nonnulli. Verum, auditores, sancti isti Patres nostram quaestionem minime dissolvunt: siquidem ipsi solum de eo tempore loquuntur, quo Liberator noster in nubibus coeli toti orbi conspicuus apparebit: solis vero et lunae globi lumine privabuntur, atque deficient etiam antea, quam Deus in nubibus coeli gloriosus appareat, alioquin signa adventus Domini dici non possent. Nec enim Domino praesente ad eum ab aliis sanctis hominibus internoscendum signis indigebimus; erit enim ipse omnium pulcherrimus, et clarissimus. Et quemadmodum sole exorto, etiamsi tempore eodem luna in cado conspiciatur, nemo quaerit, uter eorum globorum sit sol, saitis enim sol excellentissimo suo tulgore, et claritate se prodit. Sic etiam non difficile erit tempore judicii inter multa millia sanctorum regem, et judicem Christum ut alterum solem inter minora sidera dignoscere. Ad quem igitur modum ante ipsum Domini adventum sol obscurabitur, luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de calo? B. Augustinus in epistola
octogesima, quae est ad Hesychium, et B. Ambrosius in capite vigesimo primo Lucae, ad tropos et figuras recurrendum putaverunt; ut nomine solis, et lunae, et stellarum, Christum et Ecclesiam, et sanctos homines intelligamus. Sed quamquam haec ita se habent, et secundum mysticum quemdam et spiritualem sensum vera sunt; tamen dubium esse non potest, quin etiam verus sol, et vera luna obscurari, et deficere debeant, sicut vere gentes pressuram patientur, et veri fluctus, et verae undae multo horribilius quam unquam antea resonabunt. Nam si cum rex indignatur atque ira succensus tamquam leo rugit per aulam, omnes famuli atque administri timent, et tota regia conturbatur, quid futurum putamus cum summus, et potentissimus rex coeli, et terrae, tot hominum criminibus ad iram justissimam provocatus omnes suas injurias unica die ulcisci constituet? Quomodo tanto rege commodo non omnes res creatae pariter movebuntur?
Nam profecto maxime de casu stellarum omnino difficile est controversiam definire. Si enim dicere velimus, stellarum nomine, accipiendos esse ignitos quosdam vapores, qui tanta habent cum stellis similitudinem, ut vulgo jam stellae cadentes dicantur, cavendum est ne Evangelio repugnemus: nam si Evangelium de vero sole veraque luna loquitur.: nuru consequens est, ut non etiam de veris stellis loquatur? Quod si tanta Evangelii auctoritate permoti; stellas vere casuras in illa magna rerum perturbatione affirmemus, statum occurreret infinita turba mathematicorum, a quibus nos expedire nullo modo poterimus: siquidem ipsi quasi stellarum magnitudinem dimensi essent, vociferabuntur, et clamabunt, stellas cadere non posse super terram: nani cum nulla sit fixarum, eL non errantium stellarum tam exigua quam terree magnitudinem longe non superet, si vel una ex minutissimis caderet, totus orbis terrarum eam excipere non posset. Et quamvis mathematicorum decretis objicere possemus, magnum Basilium, B. Chrysostomum, Ambrosium, et virum longe doctissimum Augustinum, nec non alios permultos, qui stellas omnes, uno solis globo excepto a lunce magnitudinem superari contendunt; ex quo fit, ut multo majori ratione stellse omnes a terrse magnitudine superentur. Nam unam multo et mathematici contuentur; tamen quia non propterea mathematici conquiescerent, neque nos cumillis contendere volumus idcirco unum e duobus omnino dicendum est, vel stellas veras hic quidem accipiendas esse; sed eas non vere ac proprie casuras, sed dumtaxat metaphorice; quia nimirum lumine penitus orbata? jam non amplius esse in coelo, sed ex eo cecidisse videbuntur. Id quod multis Theologis Doctoribus video placuisse. Velut, quod mihi multi magis placet, ut fatear aperte quam sentio, qua?- stionem istam antequam signailla appareant, definiri non posse, ita ut nostrae ignorantiae confessio sit nostrae sententiae explicatio: Ea siquidem*, quae Dominus de futuro judicio, de mundi interitu, et signis praecedentibus disputavit, omnia prophetica sunt. Dicta vero prophetarum id proprium habent, ut antequam impleantur nihil fere aliud, quam aenigmata sint: impleta vero ab omnibus intelligantur. Praedixit Dominus excidium Hierosolymee; venient, inquit, clies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, etc. Et nunc quidem, quia vaticinium impletum est, omnes intelligunt dies illos a Domino praedictos fuisse anno quadragesimo ab obitu Salvatoris: inimicos vero Judaeorum, qui Jerusalem caede, et incendio vastaverunt, fuisse Titum, et Vespasianum Romanorum Imperatores. At vero, si antequam vaticinium impleretur, aliqui expositores accessissent, et unus dixisset: Dies isti a Domino praedicti post unum mensem advenient; alter vero, non, sed post centum annos. Pari ratione de hostibus Judaeorum unus dixisset: Assyrii erunt; alter, Persae erunt, non Assyrii; tertius, Romani erunt; nonne omnes ridiculi, et divinatores potius, quam expositores essent? At nunc post eventum rei omnia perspicua, et facilia sunt. Intellexerunt hoc prisci illi patres sanctissimi, atque eruditissimi homines, ac propterea parum omnino solliciti fuerunt, an stellae vere cadere possent, et ad quem modum croli lumina obscurabuntur: quod idem fecerunt in tempore illo investigando, quo haec futura sunt. Nam cum Lactantius anno ab orbe condito sexies millesimo judicium futurum, et post mille annos a judicio orbem totum destruendum censuerit: alii vero, ut B. Augustinus auctor est, post quadragentos: alii post quingentos; alii post mille annos ab ascensione sua Dominum ad judicium descensurum existimaverunt. Sancti illi patres Hilarius, Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus, Augustinus incredibili consensio-
ne diem illum sciri non posse affirmaverunt. « Nec cniin est nostrum nosse tempora, vel momenta, qua? Pater posuit in sua potestate, et qua? nemo scit, neque angeli Dei, qui semper vident faciem Patris, qui in coelis est. » Et quemadmodum illi qui annos quadringentos, vel quingentos, vel mille ab ascensione Domini definierunt, decepti sunt, eventus et experientia docuit: sic omnes alii decipientur, qui tale aliquid definire tentaverint. Nonne haeretici Lutherani ante annos ferme quadraginta, et Viteberga?, et alibi, ut spiritum prophetiae accepisse demonstrarent, jam jam diem Domini instare praedicabant? et certum etiam quemdam diem, quo judicium esset futurum, definire non verebantur? nonne jam plerique propterea, neque domos a?dificare, neque agros colere; sed solum ad eum diem se comparare volebant? et tamen finita dies jarndiu praeteriit, et propheta? mendaces inventi sunt. «Detine autem temporum, inquit B. Hilarius in Matthaeum scribens, curam sollicitudinis nostrae ademit, diem illum dicens, nemini esse cognitum ». Et beatus Ambrosius libro quinto de fide, capite octavo. « Non prodest, inquit, scire, sed metuere, quod futurum est: Scriptum est enim: Noli altum sapere, sed time ». Beatus vero Chrysostomus scribens in Matthaeum: « Quod, inquit, dixit, neque angeli sciunt, repressit eos ne scire vellent, quod angeli nesciunt. Eo vero quod dixit: neque filius, non solum a discendo, sed etiam a quaerendo prohibuit ». Denique, ut alios omittamus, Augustinus ad Hesychium scribens: « Libenter, inquit, nesciamus, quod nescire nos Dominus voluit ». Et libro decimo octavo de civitate Dei capite quinquagesimo tertio: « Omnium, inquit, de hac re calculantium digitos resolvet, et quiescere jubet, qui ait: non est vestrum scire tempora, vel momenta, quae Pater in sua posuit potestate ».
Qua? cum ita sint, quis explicet quorumdam impudentiam singularem? Christus clamat: non est vestrum scire tempora, vel momenta, quse Pater posuit in sua potestate. Et: vigilate, quia nescitis diem, neque horam, Et: de die autem illo nemo scit, neque angeli in coelo, nisi solus Pater. Confitetur Hilarius, confitetur Chrysostomus, confitetur Augustinus, omnes patres, omnes doctores, omnes angeli confitentur, se magna illa momenta nescire, quae Pater posuit in sua potestate; et quidam superbissimi vermiculi tempora ista, et momenta definire non erubescunt? Itaque, auditores, si in Heliam quemdam, non Prophetam ecclesice, sed Rabinum Synagogae, et in alios ejusdem veneris somniatores incideritis, qui certos annos consummationis saeculi definire voluerunt, eos me auctore deridete, atque contemnite. Omnes vero majorum, et patrum nostrorum sobrietatem, et sapientiam imitantes, htcc omnia, quae Dominus de posteriore adventu suo praedixit, omnino futura esse credamus. Ad quem autem modum, et quando implenda sint, id vero Domini cognitioni, atque intelligentiae concedamus, et nostram scientiam effugere aequo animo patiamur.
Sequitur, et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potesta' e magna et majestate. Signis vero illis tamquam praenunciis quibusdam ante suum adventum praemissis, cum maximo totius orbis stupore apparebit in aere summus ille Judex vivorum, et mortuorum; tantoque lumine et splendore quasi.vestitus erit, ut soli, et lunae, et omnibus coeli luminibus tenebras offundat. Veniet vero in majestate, hoc est, in majori statu, quam antea venerit: Is enim qui quondam cum maxima humilitate, et abjectione venit, cum maxima potestate et majestate veniet. Et qui aoquando solus de coelo descendit, tunc multo, magnoque comitatu stipatus descendet: et qui olim, ut reus ab hominibus judicandus, advenit, tunc, ut scquissimus, et potentissimus judex omnes homines judicaturus adveniet: et qui jacuit contemptus in stabulo sedebit gloriosus in nube: et angeli, qui in priori ejus adventu laeti canebant: Gloria in excelsis Deo, etc., in posteriori horrende insonabunt: Surgite mortui, venite ad judicium.
His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra; quoniam appropinquat redemptio vestra. Perditi quidem, et facinorosi homines, qui male sibi conscii sunt, his fieri incipientibus non audebunt in coelum respicere: sed in humum, quam semper dilexerunt, oculos suos defigent, contabescent, arescent, deficient prae timore; quoniam appropinquat condemnatio eorum. Vos vero, qui thesaurum vestrum in coelis posuistis, qui adventum istum semper desideravistis, quos fides, et opera securos efficiunt, respicite, et levate capita vestra: et quantum in aliis metus, et odium crescit, tantum in vobis spes et desiderium augeatur. Appropinquat enim plena, et perfecta
redemptio vestra: « ut » jam tandem videlicet « reformetur corpus humilitatis vestrae configuratura corpori claritatis suae ». Vos, inquam, qui « intra vos gemebatis, adoptionem expeetantes filiorum Dei », redemptionem corporis vestri, respicite jam, et levate capita vestra; quoniam appropinquat redemptio vestra, qua corpora ista ab omni corruptione, et mortis injuriis vindicentur.
Et dixit illis similitudinem: V'dete ficulneam, et omnes arbores, cum producunt jam ex se fructum, scitis quia prope est aestas ' ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei etc. Foecunda plane s*mt hara verba, auditores: nara et historicum, et parabolicum, et moralem sensum recipiunt. Juxta historiam, sicut folia, et flores, et fructus arborum, signa sunt vicinae aestatis: sic etiam solis ac lunae obscuratio, stellarum et sideruin casus, maris ac fluctuum sonitus, et gentium in terris pressura, ac metus, signa sunt obitus mundi, et futuri judicii. At vero juxta parabolam novum signum superioribus Dominus addidit, conversionem scilicet Judaeorum: Quid enim ficulnea in scripturis, nisi populum hebraeorum significat? Habebat quidam arborem fici plantatam in vinea sua, ait Dominus, et venit fructum quaerens m dia, et non nveh/t, etc. Quam parabolam Dominus, ut B. Ambrosius, et alii patres exponunt, sine ulla dubitatione de Hebraeis dixit. Rursum maledixit ficulneae, ut Marcus capite undecimo auctor est, quod in ea fimetum quaerens nihil praeter multa folia invenisset: quo loco ficulneae nomine Synagogam Judaeorum intelligendam esse, nemo est, qui dubitet: sciebat enim Dominus non posse tunc ficus -in ficulnea inveniri: non enim erat tempus ficuum, ut ipse Marcus evangelista testatur: sed aliud quaerebat, aliud desiderabat: quaerebat ficus inmrbore desiderabat opera bona in Synagoga. « Folia erant, inquit August. in psalmo xxxiv. de hac ficulnea loq.uens, et fructus non erant, verba erant, et facta non erant. Vide in verbis numerositatem, et in factis sterilitatem. » Hinc etiam Nathanaeli Dominus ait: cum adhuc esses sub ficu, hoc est cum adhuc sub umbra Synagoga3 degeres, et nihil de Messia audivisses, vidi te. Denique, quod in Canticis canticorum legimus: ficus protulit grossos suos, quis ambigat aci populum Hebrseorum etiam referendum? Hinc enim sumit sponsus argumentum suasionis, ut sponsa properet venire ad vineas, quia ficus jam protulit grossos suos et in posterum meliora succedunt; grossi enim ficus quaedam sunt: sed vice florum oriuntur, et tamquam ad nihilum utiles immaturae cadunt, et dant locum maturandis. Grossi igitur quos perpetuo protulit Synagoga, opera inutilia, acerba; quin etiam perniciosa, et venenata fuerunt ut saepius repetita idololatria, ut caedes omnium Prophetarum, ut ipsa impia, et detestanda Christi Servat iris occisio. Hic enim fuit omnium postremus, et grossissimus atque acerbissimus grossus. Tunc impleverunt mensuram peccatorum suorum: tunc impleta est malitia urbis Hierusalem. Atque propter hunc ultimum grossum, dixit Dominus cultori vineae: ecce tres anni sunt, ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac. Veni tempore Patriarcharum, veni tempore Prophetarum, veni tempore Messiae: et nihil unquam, nisi grossos inveni: succide ergo Hlam, ut quid etiam terram occupat? Cultor vero adhuc annum unum, hoc est, tempus aliquod impetravit, donec Apostoli quoque circa eam foderent, et mitterent stercora, hoc est, in oculis Judaeorum peccata ipsorum ponerent, et tum cum nulla jam esset spes conversionis, misit Dominus operarios suos, Titum et Vespasianum, et radicitus eam evulsit: et ramos ejus per omnem orbem terrarum disjecit. Vere igitur populus Hebraeorum ficulnea fuit quae bona licet Patriarcharum radice prodierit, numquam tamen in altum proficere, numquam se humo attollere voluit, numquam radici respondere proceritate ramorum, generositate florum, fcecunditate fructuum: sed perpetuo humilis, fragilis, tortuosa, nodosa fuit, et informes atque acerbos grossos pro pulchris, et odoratis floribus tulit. Sed in fine nihilominus temporum reliquiae salvae (ient. Cum enim plenitudo gentium intraverit, et ipse Israellicet olim incredulus convertetur, et tunc finis mundi et Christi judicium erit' in foribus. Ab arbore igitur fici discite parabolam; cum ramus ejus tenet fuerit, et folia nata, hoc est, cum ficulnea illa in adventu meo propter suam incredulitatem arefacta iterum virescere, et frondescere incipiet, et durae illae cervices Judaeorum mollescent, et leni jugo meo subjicientur, scitote quoniam prope est aestas: illa, inquam, aestas, in qua messis fiet, et bona frumenta in horreum Domini recondentur, paleae autem et z zania igni inexlinguibili cremabuntur. Haec igitur de parabola.
Quid tandem et nos ex hac sententia utilitatis referemus? Multum omnino, auditores, si illud diligenter perpendamus, quemadmodum communis mundi perturbatio, atque interitus. felix et faustum signum est communis omnium sanctorum gloriae et felicitatis: sic etiam singulares uniuscujusque nostrum temporaneas calamitates, et aerumnas, signa faustissima esse perpetuae uniuscujusque nostrum prosperitatis, et pacis. 0 nos felices, si rem istam intelligere possemus? Rei siquidem ejus ignoratio id in hominibus efficit, ut tunc ipsi doleant, cum est maxime gaudendum, et tunc saepe gaudeant, cum omni jure esset dolendum. Accipite similitudinem a segetibus, et arboribus. Cum frumenta in arvis ab agricolis seminata sunt, quam, obsecro, hiemem vos vestris segetibus desideratis? Adolescentes fortasse, qui magis de suis ludis, quam de segetibus solliciti sunt, hiemem totam serenam et dies claros et temperato calore blandos, sine pluviis, sine ventis, sine glacie, sine nivibus optarent: nimirum ne deambulationes et cursus, et ludi eorum diebus feriatis impedirentur. Verum ista serenitas hiemis, iste calor intempestivus, segetibus non modo non conferret; sed etiam vehementer obesset. Continuo namque exorirentur, radices non facerent, neque aliud, quam herbas, et paleas suis cultoribus parerent. Quocirca sapientes agricolae malunt in hieme frigora, et glacies, et nives, et pluvias, quam diuturnam, et male blandam ac tepidam serenitatem. Intelligunt enim hoc pacto segetes cohiberi, ne ante tempus exoriantur; sed primum longas, et firmas radices figant: deinde tempore suo fruges uberrimas, et optimas fundant. Nos omnes, Auditores, segetes sumus in agro mundi hujus seminatae, ut aliquando bonum frumentum efficiamur, et in horreum Domini messorum, hoc est, Angelorum manibus recondamur. Ac praesentis quidem vitae tempus totum est hiems: aestas vero paulo post sine dubio consequetur. Quid igitur si sapimus, optare debemus? Nonne pluvias? nonne glacies? nonne nives? Omne gr.ud um existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis. Ergo cum omnia prospere in hac vita succedunt, nolite gaudere, nolite extolli. Divitibus hujus saeculi praecipue, inquit Paulus, non sublime sapere. Suspecta sit nobis ista ubertas, et non naturalis serenitas: ne forte in aestate paleae sine frumento inveniamini, ac proinde colligamini in fasciculos ad comburendum. Contra
vero, cum undique spirant aerumnae, pluunt imbres tribulationis, irruunt venti calamitatis, dicite vobis ipsis: faustum est hoc signum, turbida atque horrida hiems laetam, et divitem aestatem nobis adferet. Aspicite liberatorem nostrum Jesum Christum, ipse granum frumenti pro nobis fieri, et in hac tcra voluit seminari: quam, quaeso, hiemem exper- ' tus est? Num vel unum diem ictum et serenum habuit? Nonne omnia venti, et pluviae persecutionum et tribulationum sibi vendicarunt? Sic oportuit Christum pati, ut cresceret postea, non solum in spicam, sed etiam in arborem magnam, et longe maximum fructum adferret. Sic igitur et nos cum similem hiemem experimur, gaudeamus et exultemus, quoniam messis vestra copiosa in aestate erit.
Exposuimus, vel perstrinximus potius evangelium; restat nunc ut cur hoc tempore proponatur, breviter videamus. Hujus rei tres praecipue causae mihi esse videntur: primum enim eum diem jam agere, et celebrare incipimus, quo liberator generis humani nostrae carnis mortalitate indutus ad nos venit; quia vero nihil majestatis, nihil amplitudinis, nihil excellentiae singularis in hoc primo adventu prae se ferre videbitur, quin potius more caeterorum infantium parvulus, imbecillis, nudus, vagiens, prodibit in lucem, in praesepi collocabitur, super foenum jacebit; nullus apparatus, nisi rusticanus, nulla tapetia, nisi telae aranearum; nulli famuli, et administri, nisi bos et asinus circa illum apparebunt: Quis, obsecro, sibi facile persuadebit, eum et regem, et Deum, et Verbum, et sapientiam esse? Ut igitur non nos tunc humilitas ejus offendat, ejus nunc nobis majestas, et gloria praedicatur. Et ne tunc eum ut unum de turba contemnamus, multo ante nobis praedicitur, eum judicem orbis terrarum esse futurum, venturumque in nubibus coeli cum potestate magna, et majestate. Atque haec quidem est ratio prima.
Porro altera ratio ex illo sumitur, quod ea signa adventus Domini, quae in hodierno evangelio continentur, tametsi vere ac proprie posterioris adventus signa sint, tamen secundum quamdam mysticam, ac reconditam intelligentiam, ad priorem quoque eventum referuntur: Siquidem in die natali Do¬
mini sol obscuratus est, et luna non dedit lumen suum, et stellae de coelo lapsae sunt, nec in terris defuit pressura gentium prae confusione sonitus maris, arescentibus hominibus prae timore. Quid enim sol, nisi Christum significat? qui est lux vera, quae illuminat omnem hom nem venientem in hunc mundum, et quem jure ac merito solem justitiae nominamus. Iste igitur sol obscuratus est, cum verbum carne circumdatum mundo apparuit. Quae major obscuratio cogitari potest, quam ut creator, et Dominus ita lucem suae majestatis abscondat, ut opificium, et mancipium esse videatur? Verum eniinvero, quomodo sol, cum nobis deficere videtur lumen suum neque amittit, neque remittit: sed illud dumtaxat abscondit: sic et Dei verbum cum caro factum est, non esse desiit, quod erat: sed esse coepit, quod non erat: neque lumen divinitatis in eo defecit, sed solum obscura.nube carnis humanae contectum, atque opertum fuit. Et quemadmodum solem adversum, si nulla nube legatur, intueri non possumus, ejusque radiis acies nostra sensusque vincitur: sic et Verbum usque ad diem obscurationis suae propter nimium fulgorem quem ex se emittebat, cerni non poterat, vereque tunc erat Verbum apud Deum, hoc est, in sinu et corde Patris penitus abditum, ac reconditum, ut ab oculis mortalium videri non posset. At ubi Dominus super nubem levem, juxta Prophetae vaticinium, ascendit, et humana carne -vestitus vim illam divinorum radiorum continuit, et nobis faciem suam nube interposita obscuratam ostendit, tunc vidit omnis caro salutare Dei. Nam in terris visus est. et cum hominibus conversatus est. Ecce igitur vobis obscurationem solis. Caeterum lunae quae in adventu Domini nunc dedit lumen suum, quid nisi coetum fidelium, ecclesiamque designat? Ut enim luna modo magna, modo parva, modo nulla videtur; ita ut sapiens dicat: stultus ut luna mutatur: sic et Ecclesia modo decrescit, modo brachiis orbem pene totum complectitur, modo contrahitur, in angustumque deducitur, quod his nostris miserrimis, calamitosisque temporibus videre cogimur vel inviti. Et quemadmodum luna luce lucet aliena, et radiis solis accensa convertitur: sic et Ecclesia, quicquid gratiae, quicquid decoris, quicquid luminis habet, id totum a Christo habet, qui sol justitiae, et appellatur, et est. Haec igitur luna, quae in ortu Domini ac Servatoris nostri lumen non dabat, Ecclesia coetusque fidelium est: Numquam enim minor Ecclesia fuit, numqoam obscurior, numquam vilior, numquam abjectior. Tunc enim excepta Palaestina, quae exiguus angulus orbis terrarum est, ubique idola regnabant, totus orbis in tenebris errorum densissimis versabatur. Et ille ipse angulus, de quo olim Propheta canebat: Notus in Judaea Deus, in Israel magnumnomen ejus, circa Domini natalem diem, partim erroribus Sadducaeorum, partim moribus parum probatis, et flagitiosa vita pharisaeorum et sacerdotum ita corruptus et depravatus erat, ut nihil pristini decoris ac luminis habere videretur. Nulli tunc Davides, aut Ezechiae: nulli Aarones, aut Eleazari; nulli Heliae, aut lsaise inveniebantur: sed reges prophani, sacerdotes sacrilegi, et prophetae mendaces Hierosolymis erant. Vere igitur tunc luna, hoc est, fidelium congregatio, non dabat lumen suum. Nec immerito, auditores; nam adveniente Domino vetus Ecclesia moriebatur, et nova nascebatur. Itaque novilunium erat et luna cum sole conjungebatur, ac propterea exigua ac pene nulla videbatur. An est quisquam, qui hoc ignoret in novilunio lunam pene nullam videri?
Sed fortasse a vero non aberraremus, si virginem Dei matrem lunam istam esse diceremus: de ipsa enim Ecclesia canit: Pulchra ut luna, electa ut sol. Numquid enim obscurata non fuit haec luna, cum tam excellens fcemina, tam singularis, cujus pectus domicilium erat omnium virtutum, et quse singulari privilegio mater, et virgo erat: nec non Dei Patris fil. a, filii mater, Spiritus sancti sponsa, angelorum Regina, orbis Domina, decus humani generis, qualem alteram mundus omnino non habuit, nec habebit: cum, inquam, talis fcemina gloria foeminarum ab hominibus non agnoscebatur, nec ut par erat, colebatur: quin potius despiciebatur, et contemnebatur, et cum Deum gestaret in utero, in stabulum abjectissimum se recipiebat? Cum inter tot peregrinos ei soli fortasse in diversorio locus non esset? Itaque luna non dabat lumen suum. Nunc quidem hsec luna defectum non patitur; nam et ipsa in omnem terram radios suos diffundit, nec est qui se abscondat a calore ejus. Ubique terrarum suscipitur, colitur, adoratur. Sed tunc luna non dabat lumen suum.
Et stellae cadent de coelo. Porro stellarum casus in adventu Domini maxime perspicuus fuit: nam usque ad aerem istum terree proximum stella queedam maximi fulgoris lapsa
est, et magis ex Perside venientibus palatium regis pauperis demonstravit. Ecce, inquit, stella quam viderant in oriente, antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Et virtutes coelorum movebuntur. 0 quam aperte hoc signum apparuit quando, ut B. Lucas testatur, subito facta est cum angelo multitudo militiae coelestis laudantium. Deum, et dicentium: gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis? Postremo fuit in terris pressura gentium, pree. confusione sonitus maris: mare siquidem nihil est aliud, quam mundus, sive perditi illi homines, qui mundi nomine in sacris litteris designari solent. Quocirca B. Augustinus psalmum nonum et trigesimum exponens: « Hoc sseculum, » inquit, «mare est: habet enim amaritudinem noxiam, habet fluctus tribulationum, tempestates tentationum: habet homines velut pisces de suo malo gaudentes, et tanquam se invicem devorantes. » Et rursum in psalmum nonagesimum secundum: « Navicula. » inquit, «Ecclesia est, mareseculum; venit Dominus, ambulavit super mare, et pressit, fluctus. Quomodo ambulavit Dominus super mare? potestates et reges crediderunt, et subjugati sunt Christo. » Hoc est igitur mare, quod quidem num oriente Christo turbatum \ non est? Audite, quid B. Matthaeus evangelista dicat: audiens autem Herodes, nempe natum Christum, turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Ecce vobis mare turbatum: ecce fremitum resonantium undarum: turbatus est, inquit, Herodes, et omnis Hierosolyma cum illo. Hinc vero statim pressura gentium in terris subsecuta est. Annon fuit in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, quando Maria et Joseph pene arescentes prae timore, intempesta nocte, fugam arripere, et in JEgyptum concedere compulsi sunt? Et quando Magi ab angelo admoniti per aliam viam in Persidem redierunt, ut eam tempestatem evaderent, quam Herodes excitabat, nonne erat in terris pressura gentium pree confusione sonitus maris? Postremo, cum tot millia innocentium puerorum insanientis Herodis jussu caesa sunt, et tot parentes, tot matres, tot nutrices in luctu, et squalore fuerunt, et quanta esset rabies turbati maris probe expertae sunt, nonne erat in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore? Quae cum ita sint, planum jam esse arbitror, signa, qaae in hodierno evangelio c.ontinentur, tametsi proprie ad posteriorem Christi adventum referantur: tamen ad priorem etiam aliquo modo non male, nec inepte referri.
Sed jam ad tertiam, et postremam rationem veniamus: cum hoc tempus sit quasi quasdam longa vigilia, et Lar, quam parasceve, ad natalem Domini diem probe celebrandum instituta, ratio ipsa exigere videbatur, ut illud evangelium Ecclesia nobis proponeret quod maxime essetutile ad Christianorum animos praeparandos. Et quid, obsecro, utilius, quam futuri judicii cogitatio? Ea namque timorem sanctum in animis inserit, a peccatis revocat, ad poenitentiam cogit, in officio continet, torporem expellit, diligentiam excitat, vigilantem denique, ac solertem hominem facit. « Si mente, inquit B. Ambros., cernerent homines 'peccato res, quale judicium imminet mundo, sensus humanus non dispergeretur, vanitate saeculari, si non infidelitate gravaretur. » Et sane, auditores, quis manus extendere ad quodlibet flagitium perpetrandum auderet, quis' non vehementissime perhorresceret, si semel attente cogitaret, quam severum judicium nobis immineat, et quam accuratam et minutam rationem de omnibus verbis, factis, cogitationibus, omissionibus aequissimo et potentissimo Judici reddere debeamus? Unusquisque nostrum. Si proprii capitis causam apud severum aliquem judicem certo die dicere, et eo ipso die sententiam, vel vitae, vel mortis audire deberet, quid, obsecro, ageret? Imo vero quid non ageret? Quid non moveret? Quid non tentaret? 0 quam sollicite ac diligenter quaeret testes innocentiae suae? 0 quanto studio amicos et patronos,- praesertim nobiles, et gratiosos, qui apud judicem, vel gratia, vel auctoritate valeret, sibi compararet?0 quam saepe, et attente meditaretur causam suam, et rationes atque argumenta excogitaret, quibus innocentiam suam judici persuaderet? Certe non dormiret, non torperet, neque spatium ei superesset. quod in ludis, efamoribus poneret. Et quorsum tandem haec omnia? Quo tantus apparatus? tantae sollicitudines, tantae curae, tantai contentiones tendunt? Fortasse, ut non moriatur? Non sane. Quo igitur? Ut non tam cito moriatur. Nec enim mortem evadere, quod fieri non potest: sed ad paucos dies eam differre contendit. Cum igitur hodie judex ipse non per praeconem, sed per seipsum judicium formidabilissimum brevi futurum pronuneiaverit? et ad ipsum
coram toto orbe nos omnes citaverit, et in eo non de fundis, non de stillicidiis, non de limitibus agrorum; sed de sempiternis cruciatibus interituque perpetuo agendum sit, quis non intelligit, quanto jure nos formidare, et non dormire, neque otiari, sed studere atque contendere debeamus, ut parati ad illud inveniamur?
Et quid tandem imprimis necessarium esse censetis, ut ad illud bene nos praeparemus? Ego quidem, auditores, diu super hoc cogitans, et multa volvens, ac revolvens animo, tandem illud serio apud me statui, nihil nobis magis in hac re nocere, quam crapulam, quam amorem carnalium voluptatum. Cur hodie, cum de judicio agitur, canitur nobis ex Apostolo.• non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis: sed induimini Dominum nostrum desum Christum? Cur ipse Dominus simulatque de judicio illo formidabili locutus est, statim subjungit: attendite vobis, ne forte graventur corcla vestra in crapula, et ebrietate, et superveniat in vos repentmadies?7/a?Et quid exiis omnibusjudicare possum, nisi comessationes et ebrietates maxime omnium malorum fugiendas esse, si lseti et securi ante Filium Virginis apparere velimus? Ratio deinde nonne et ipsa hoc docet, nulla re magis corda hominum gravari, et omnium bonorum oblivisci, quam ebrietate? Existat hic aliquis contritus, compunctus, qui conceperit vitam mutare: nonne si hac nocte adeat convivium nun sobrium, gravabitur rursum cor ipsius, et vini copia spiritus conceptos extinguet, et rursum garrire, insanire, aliis detrahere, scurrilia et impudica verba loqui, et carnis titillatione ad libidinem incitari incipiet, sicut antea? 0 quam multos perdit, et ad gehennam trahit ista amarissima delectatio? Accipite brevem simditudinem humanee calamitatis, et finis orationis sit. Currebat quidem per agros, et casu quodam incidit in horrendum quemdam puteum: verum, dum caderet alio meliori casu manibus extensis, arbusculam quamdam apprehendit quae de pariete putei, illius prodibat: tum vero pedibus super eam compositis totus perterritus, coepit respicere, ubinam esset: et primum intuens puteum profundum, vidit horribilem quemdam draconem, ore, et narribus, et oculis ignem spirantem, qui non dormiebat; sed pendentem hominem horribilibus oculis intuebatur, et semper inhiabat ad casum ej-us, et se ad em» devorandum praeparabat. Deinde ille miserrimas homo attollens oculos, ut videret, si forte ex parte superiori pateret effugium; ecce videt ferocissimum leonem, qui rugiens, saevus nimis discurrebat circa puteum, et ipse quoque praedam illam expectabat. Tum ille inops consilii attendere coepit, quam stabilem sedem nactus esset, et an diu super illam arborem stare posset. Et ecce videt ad radicem ejus duos mures; unum album, alterum nigrum, qui perpetuo eam rodebant, et non parum aberat, quin radice corrosa tota arbor decideret in profundum. Videt quoque ex eodem foramine, ex quo arbor prodierat, quatuor aspides apparuisse, qui continuis bel.is, et contentionibus radicem concutiebant, et non parum eam ad ruinam juvabant. Post hcec omnia adhuc suspiciens vr*lit (quod causa totius ruince illius fuit) in ramis arbusculas paucos quosdam fl tres, ex quibus guttas quasdam mellis distillabant, tum ille omnium malorum, et periculorum oblitus, non amplius cogitans, quid euui in profundo expcctaret, neque ex parte superiori quid capite ejus immineret, neque arbusculam illam statim excidendam et casuram esse, nihil horum cogitans, totus hilaris, et jucundus effectus, dedit se, totum floribus illis colligendis, et melli 'sugendo, quod ex eis profluebat. Hrec est parabola nostrae miserias. Huic miserrimo atque stultissimo homini similes sumus. Cecidimus omnes in hunc mundum, puteum calamitatum longe profundissimum: Intuemini, quaeso, qui infra nos lateat. Quis vestrum gehennam apertam, et viva atque ardentia illa incendia, fidei oculis non videt? Quis non intuetur immanem illum di aconem, qui semper inhiat prasdas animarum nec aliud numquam cogitat, quam quomodo nos devoret? Aspicite deinde, quid nostris capitibus impendeat? An non attenditis illum de tribu Juda, cui inimici propter peccata facti sumus, semper rugientem, et judicia sua super omnem pavorem formidabilia nobis comminantem? Et non parcet, mihi credite, in die irae et furoiissui; et qui nunc, dum vivimus, Agnus mansuetissimus est,
idem post mortem leo rugiens, et horribilis erit. Aspicite modo arbusculam, quam apprehendimus, intuemini firmitatem humanae vitae, an non videtis duos illos mures, album et nigrum; diem et noctem, qui semper rodunt, et consument radicem vitee nostrae? Et quis eos prohibeat? quis dormire faciat? Huc accedit bellum perpetuum, et intestinum quatuor humorum, quatuor aspidum venenatorum, quos inclusos in pectore, et in visceribus gerimus, qui vitam nostram diuturnam esse nullo mod.o patientur. Et tamen hjec omnia mala, quae nos circumstant, nos miserrimi et infelicissimi filii Adam, et omni lacrymarum fonte plangendi, obliviscimur, non attendimus, non curamus, modo tenuissimos flores, et modicam illam dulcedinem carpere possumus, quam vita ista fallacissime praebet. Sic gravantur corda in crapula, et ebrietate, et curis hujus mundi; sic descendimus ad gehennam sine ullo numero. Pergite Antuerpiam, considerate studia mercatorum, videbitis eos ita inhiantes lucris, ita intentos melli divitiarum, ut numquam cogitent, an animam habeant? An sit judicium futurum? An reperiatur gehenna? An sit Deus in hoc mundo? Redire postea Bruxellam, considerate studia plurimorum adolescentum, videbitis nonnullos ita ebrios amore carnalium voluptatum, ita insanientes rabie libidinum, ita vanos in vestibus, ita immoderatos in potu, ita effrenatos in verbis, ita dissolutos in studiis pietatis, ut non solum non cogitare, sed neque credere videantur quse de futuro judicio, et morte, et gehenna sacice litterse praedicant.
Quare vos oro atque obtestor, per viscera Dei nostri, per salutem animarum nostrarum, nolite claudere aures verbis salutaribus, nolite vobis obstruere viam salutis, nolite obdurare corda vestra. Abstinere a crapula et ebrietate, quibus cprda gravantur, et obdurantur: accipite consilium, dum licet, advocati nostri Jesu Christi, ut eum aliquando Judicem secure videre possitis, quod nobis concedat, qui est benedictus in ssecula. Arnen.
Chapter 4 of 40