Skip to the text

Concio 2

Hora est jam nos de somno surgere: nunc enim propior est nostra salus,

quam cum credidimus. Rom. xiii, 1.

Peccatum est somnum, quo sepulti jacent Ethnici, Ilceretici, et mali Christiani, denique omnes peccatores solum probum Catholicum vere vigilare ostenditur. Lutheranorum error obiter refellitur. De peccatorum vanis somniis. De hora matutina triplex sensus affertur. Aurora cum Evangelio confertur, ambulationem Christianorum procedere, peccatorum vero reirogredi. Circa finem omnia vires quasi renovare probatur. Hora juxta Apostolum est tempus gratiae, juxta Ecclesiam Nativitas Christi, juxta auctorem praesens saeculum; in quo mundi fallaciae delectae, carnis concupiscentiae imminutae, daemonis vires fractae, e diverso autem omnia bona aucta gratia Dei copiosior, majus lumen, plura exempla deprehenduntur. Gravis dehortatio a curis saccularibus. Denique quotidiana mala quae nos a somno excitent, oculis subjiciuntur.

Initium hoc epistolae hodiernae, Domino adjuvante, breviter explicabimus: quod quidem juxta sensum Apostoli ad unum finem inducitur, sed ab Ecclesia ad alterum finem adducitur, et non poterimus ad tertium fi nem; ad nostrum videlicet propositum atque institutum, accommodare. Quod autem erat

Propositum B. Pauli cum scribebat, Hora est jam nos de somno surgere; nunc enim propior est nosha salus, quam cum credidimus? Scribebat Beatus Apostolus ad Romanos, atque eos a somno peccatorum et negligentiie excitare volebat, utitur vero ad hoc perficiendum duobus optimis argumentis, quorum alterum a temporis opportunitate; alterum a finis vicinitate sumptum est. Quemadmodum enim, si aliquem excitare vellemus, diceremus ei: Heu tu surge, quia tempus est: nam aurora exoritur, quod si ille esset de numero eorum, qui non multum curant, sive oriatur aurora; sed dormiunt libenter usque ad meridiem, tunc ei diceremus: Heu tu surge, imminet enim tempus magni negotii perficiendi, prandii videlicet. Ad eumdem modum Apostolus Paulus, primum hortatur Romanos, ut surgent, quia hora est surgendi, Quia 'nox praecessit, dies autem appropinquavit: deinde quia prope est tempus magni illius prandii, quod fiet in coelo: Nunc enim, inquit, propior est nostra salus, quam cum credidimus.

Explicemus jam singula verba. Flora est jam nos de somno surgere. Cur peccatum somnus appellatur? Quid est somnus? Quid est peccatum? Est in his morbis, auditores, elegantissima qusedam translatio: somnus enim nihil est aliud, quam mors brevis, quse omnes sensus, et omnes vires animantis suis functionibus privat, quando non sentit, non videt, non audit, non movetur: et tamen si excitaretur sentiret, videret, audiret, et moveretur: tunc enim sine dubio dormit. Et contra tum vigilat, cum sensus functiones suas exercent, oculi vident, aures audiunt: ratio praeest, intelligentia regit, voluntas movet. Jam vero spirituales sensus et motus animi nostri sunt fides et charitas: fide sentimus, charitate movemur: fides docet quid sit agendum, quid amandum, quid relinquendum, quid expectandum, quid contemnendum, quid magnifaciendum, quid timendum, quid optandum: charitas vero movet, ut agamus, quod est agendum, amemus, quod est amandum, relinquamus, quod est relinquendum, expectemus quod est expectandum, contemnamus, quod est contemnendum, magnifaciamus, quod est magnifaciendum, timeamus, quod est timendum, exoptemus, quod est exoptandum.

Quis igitur vivit et vigilat? Non alius quam pius et probus Catholicus, qui vires sentiendi et movendi ligatas, vel sopitas non habet, sed liberas et expeditas. Qui stabilis in fide, constans in religione, fervens in charitate, nunquam conquiescit, nunquam oriatur, nunquam fatigatur, sed Tamquam scintilla ardens in arundineto discurrit, et modo istum modo illum corripit, et amore coelestium bonorum secura flagrare atque ardere facit: isti vigilant, auditores, qui aliquando totum unum arundinetum, hoc est integrum populum hominum vanorum, et dento superbiae agitatorum, amore divino, et coelestium bonorum desiderio ita inflammant, ut eo incendio daemonibus poenam, hominibuslucem Angelis gaudium et laetitiam pariant. Ist vigilant.

Sed qui sunt qui dormiunt? Primum Ethnici omnes, et Haeretici, qui fide carent, et verum sensum Dei, et veritatis non habent. Putant illi se quidem vigilare, sed somniant. Disputant de fide, de Deo Christo, de Sa cramentis: putant se in lumine esse, oculos apertos habere, et interim non animadvertunt esse omnia figmenta et somnia, quae dicunt. Quid? Yidenturne nobis vigilare, qui dicunt infantes dum baptizantur actu credere et usum rationis habere; Christi humanam naturam esse ubique; Christi divinitatem in cruce passam mt mortuam esse; Christum desperasse, atque adeo esse damnatum; Deum in arbore arborem, in lapide lqpidem, in ferro ferrum; vel Deum operabona non requirere? Utrum quaeso vigilant an dor¬

miunt, qui dicunt Apostolum Petrum nunquam fuisse Romae (ut alia eorum somnia omittam) cum omnes historiae, omnes Patres, omnes scripto res, et ipse locus martyrii ejus, vincula, carcer, sepulcrum, sedes, in qua sedebat, altare in quo sacrificabat, et alia innumera monumenta, atque trophaea etiam hodie oppositum contestentur, et clament?

Neque vero solum Haeretici atque Ethnici dormiunt, sed etiam multi Catholicorum. Nec enim Apostolus Paulus ad Ethnicos Romanos, sed ad Christianos scribebat, cum dicebat: Hora est jam nos de somno surgere. Itaque graviter errant Lutherani, cum inter alia illud etiam somniant nullum esse peccatum praeter infidelitatem: siquidem Apostolus illos ipsos excitat a somno, quorum fidem in eadem Epistloa summis laudibus extulerat. Dormiunt igitur somnum suum omnes viri divitiarum, ut canit psalmographus. Domiunt omnes ebrii, quos Joel excitat decens, E xpergiscimini ebrii et flete. Dormiunt omnes impudici, et omnes ii, quorum Deus venter est, quos in hac epistola Paulus increpat, non in commessationibus, inquit, et ebrietatibus non in cubilibus et impudicitiis: dormiunt omnes isti, et patiuntur ipsi quoque mirabilia somnia interdum habent a rerum pedem jamin sepulcro, et putant se victuros piares annos quam vixerit Mathusalem: interdum videntur sibi reges et principes, abundant divitiis, affluant voluptatibus, cum sint miseri et miserabiles, pauperes, caeci, et nudi. In erdum superbia extollaniur, putant se se ere super nubes interim tamquam vermiculi super terram repunt. Nonne somniabant fortasse Caius et Domitianus, qui se deos immortales existimari volebant, et tamen levssime in ictu gladii tollebantur de medio? Nonne somniant hodie multi, qui divitias congregant in mille annos, et cras, et fortasse repente morientur? Aspicite saecula, quae praeterierunt, et homines qui fuerunt ante nos: nonne omnes fere talibus insommis delusi fuerunt? Ante centum annos mundus erat plenus hominibus, sicut modo est et tunc quoque isti contendel antde regnis et provinciis, isti de agris et possessionibus, illi de beneficiis, illi de mulieribus. Unus aedificabat domum, alius plantabat vineam. Denique omnes tam serio in sua negotia incumbebant, ut peneo mnes vigilare viderentur: et tamen jam nullus eorum superest, et illae curae, illse sollicitudines, illi clamores, illae contentiones omnes in momento siluerunt. Dbi tot sunt potentissimi imperatores, tot vanissimi Philosophi, tot mendaciorum loquacissimi oratores, quorum fastum et superbiam, et tumorem mund..s non capiebat? Dormierunt omnes somnum suum et ruh/l invenerunt in manibus suis. Erat igitur somnium.

Ad eumdem modum veniet statim tinis noctis hujus saeculi, in quo sumus: imo quotidie venit, nunc illi, nunc isti: et tunc intelligunt homines, in morte videlicet, se non vere habuisse, sed somniasse divitias, somniasse' voluptates, somniasse honores: tunc respiciunt et nihil inveniunt in manibus suis, praeter magnum aes alienum multorum et gravium peccatorum: tunc demum sentiunt se delusos et in omnem aeternitatem, non jam somniaturos poenas et cruciatus; sed vere vigilantes perpessuros, et brevissimi somni voluptatem aeterna vigilia, et numquam liniendis suppliciis compensaturos. Quare omnibus qui ita dormiunt rectissime cum Apostolo dicimus: Hora est jam nos de somno surgere. Expergiscimini tandem aliquando, plus satis dormivistis. Haec igitur de somno.

Nunc de hora. Hora est, inquit, nos de somno surgere. Quaenam est hora surgendi? Hora matutina, diluculum, aurora: Nam qui dormiunt, nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt. Quae est hora matutina?. Tempus gratiae: siquidem ante Christi adventum, Tenebr se cooperuerant terram, et caligo populos, ut Isaias ait; etiam ipsi Judaei, licet propheticis luminibus, tamquam sideribus quibusdam illustrati fuerint; tamen in umbra figurarum, et expectatione futurae lucis degebant. Omnia siquidem contingebant illis in figura et lex ipsa solum umbra gerebat futurorum bonorum: Christo vero exorto, et Evangelio ejus gratiae coruscante, Nox prsecessit, dies autem appropinquavit. Itaque jam aurora ac diluculum, atque adeo surgendi tempus advenit. Aurora quasi media est inter tenebras nectis, et lucem meridiet: non est obscura sicut nox, neque est clara sicut meridies. Ita quoque tempus gratiae, et Evangelii medium est inter tenebras infidelitatis, et peccatorum, et lucem visionis, et gloriae beati Dei. Infidelitas, nox est: visio Dei, meridies: Christiana fides, aurora. Infideles penitus nihil vident: beati in coelo omnia, et clarissime vident. Nos ex parte cognoscimus,, et ex parte prophetamus, et ex parte videmus et ex parte divinamus. Et quemadmodum ab aurora versus meridiem semper lumen crescit, et tenebrae minuuntur: ita

sapientes Christiani semper ambulant, et crescunt De virtute in virtutem, de lumine in lumen, de fervore in fervorem: donec veniant ad meridiem, ui i perfectum et perpetuum lumen inveniunt. C-ontia vero stulti homines ambulant retrorsum more cancrorum, ab aurora versus mediam noctem. Fui get eis aurora cum baptizantur, et Christiani fiunt; sed cum incipiunt perviam peccatorum, et praesertim haeresim et sectarum iter facere, semper magis ac magis tenebris involvuntur, donec in gehennam cadant, ubi nox est profundissima atque perpetua. Hinc videlicet Salomon in Proverbiis ait: Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem: via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant.

Cum igitur jam sit diluculum, et aurora, recte dicitur, Hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Haec est altera ratio, quae quidem non uno atque eodem modo a sanctis Patribus et Ecclesiae doctoribus explicatur. Sed omnium optimus sensus mihi videtur esse, Nunc propior est nostra salus quam cum credidimus, hoc est, nunc post Christi adventum non distamus a gloria regni coelorum, nisi quantum distamus a morte. Est enim coelum Christi cruce tamquam clave quadam potentissima reseratum. Itaque cum morimur, si nihil remanet purgandum, statim evolamus in coelum. At vero cum primum credidimus Christum venturum temporibus Patriarcharum et Prophetarum, procul aberamus a perfecta salute; omnes enim et sanctissimi quique ad inferna descendebant, ibique aliqui centum, aliqui mille, aliqui plures annos expectabant. Neque moveat aliquem, quod Apostolus non ait, Cum crediderunt, sed cum credidimus. Est enim modus loquendi, sicut si doctores hujus universitatis dicerent, hodie magis floremus, quam initio, cum primum coepimus habere scholas.

Est igitur naturale argumentum a propinquitate tinis: noverat enim Apostolus omnes homines excitari, et quasi novas vires assumere, cum animadvertunt propinquare finem. In itineribus hoc est maxime perspicuum; siquidem, cum vicinus est locus, ad quem tendimus, non solum homines excitantur, et animantur, et incredibili cupiditate flagrant cito eo perveniendi; sed etiam equi instinctu quodam naturae, licet fessi, et fatigati, currere incipiunt. Nec solum animantia, sed etiam res inanimatae, ut ligna et lapides tanto celerius moventur, quanto locum suum naturalem viciniorem habent. Hinc igitur naturale argumentum sumit Apostolus. Hora est, 'inquit, jam nos de somno surgere. Nunc enim viciniores sumus beatitudini, quam fuerunt Patres nostri. Metam et bravium prope contingimus, post paululum coronabimur. Jam jam Deus finem cursui, et laboribus imponet. Habetis sensum Apostoli. Nunc sensum Ecclesiae videamus.

Ecclesia Catholica mater nostra, nihil respicit aliud, cum hodie haec Apostoli verba nobis proponit, quam appropinquantem diem Domini natalem. Hora est, inquit, jam nos de somno surgere: nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. Christus quidem semel de Maria Virgine natus est, neque est jam in posterum nasciturus: sed tamen fructus, atque emolumentum illud maximum, quod ortus ipsius attulit mundo, semper manet; et annis singulis eo potissimum die, quo memoria ejus religiosa devotione peragitur, illis hominibus confertur, in quorum p ctoribus Christus nascitur. Nascitur vero in iis omnibus quos paratos et vigilantes offendit. Quemadmodum enim clim in Bethlehem Augusti imperatoris tempore natus est, illi dumtaxat nuntium tanti gaudii habere meruerunt, Qui vigilias noctis custodiebant super gregem suum. Et sicut novum sidus in Perside exortum, illi soli viderunt, qui eodem tempore vigilaverunt; ita prorsus cum dies natalis Domini advenerit, soli illi fructum amplissimum consequentur, qui somnum peccatorum excusserint, et in bonis operibus vigilare coeperint. Itaque recte Ecclesia hodierna die nos admonet dicens: Hora est jam nos de somno surgere.

Verum enim vero, auditores optimi, non minus hoc nostrum saeculum, haec aetas, quae nunc agitur, hora est, de somno surgere, quam ipsum sit tempus gratiae, juxta sensum Apostoli et juxta sensum Ecclesiae propinquitas natalis Domini: sive enim bona hujus temporis, et adjumenta, quae habemus ad salutem: sive mala et impedimenta varia, et multiplicia consideremus, undique nobis vocem illam personare audiemus, Hora est jam nos de somno surgere. Primum enim nunc ab adjumentis incipiamus: nunquam tam parum mundus, et caro, et ipsi daemones hostes atrocissimi humani generis, nobis nocere potuerunt, quam modo: mundus enim ideo olim ac praesertim primis temporibus multos

decipiebat, quia novus erat et pulcher, et homines diu vivebant, et ejus deliciis ad longum tempus frui poterant, et quod potissimum est, nondum didicerant quantae essent ejus fraudes. At vero modo consenuit, etejus doli ac mendacia omnibus nota sunt, et homines vix dum’ nati moriuntur; quis nostrum est, qui experientia non didicerit, quam multos mundi amicitia miserrimos fecerit, etiam in hoc mundo? Quam multos ad summum culmen gloriae et honorum evexerit, ut inde majori impetu eos praecipitaret? Quam pauci numerari possent, qui fructum laborum et sudorum suorum quiete ettranquillo longo tempore perceperint? Profecto paucissimi. At qui post maximos et innumeros superatos labores, vel in aulis principum, vel in mercatura, vel in foris et tribunalibus, vel in bellis gravissimis et periculosissimis, nihil aliud quam exilia, damna, ignominias, mortem denique ipsam saepe retulerint, tam multi Sunt ut numerum omnem excedant. Quis igitur non facile contemnet hoc tempore mundum, semen videlicet inveteratum dierum malorum, servum astutum, crudelem, qui tam multos circumvenit, et suis blanditiis, et lenociniis, miseros in terris, et in gehenna miseriores fecit, atque ad perniciem sempiternam adduxit, et vivos mortuosque mactavit?

Denique caro nonne ipsa quoque jam sc> nuit, et ardore concupiscentiae frigescente minores et pauciores excitat motus, quam olim cum vigebat, excitaret? Erat humana caro olim initio nascentis mundi post peccatum primi hominis, equus indomitus et juvenis, qui tum primum habenas excusserat, et vincula, quibus tenebatur, confregerat. Itaque tunc maxime florebat, vigebat, furebat, insaniebat, et motus pravos ac desideria noxia excitabat. Sed quid fecit Deus? Immisit diluvium maximum ac generale, ut multitudine aquarum ea flamma fornacis humanae, si non penitus restingueretur, certe minueretur. Neque dubium est, quin post diluvium caro debilior atque imbecillior fuerit. Deinde postea singulis aetatibus, semper aliquid virium et ardoris remisit, et nunc demum aqua Baptismatis flammee ejus temperatae sunt, ut jam non sit difficile gratia Dei adjuvante, eain jejuniis et orationibus ita domare, ut nec propositum virginitatis, nec perpetuum Dei servitium impediat.

Quid jam de daemone dicemus?Quis nescit eum Christi virtute prostratum, et debilitatum, sub pedibus Christianorum gemere, et neminem posse vincere, nisi volentem? Audite magnum Antonium versutiae et virium Diaboli peritissimi: « Credite, inquit, mihi experto, pertimiscit Satanas recte viventium vigilias, orationes, jejunia, voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam, irae dominatum, et praecipue purum cor erga Christi amorem. Novit teterrimus coluber, ex praecepto Domini sub justorum se jacere vestigiis: signum crucis, et fides ad Dominum, inexpugnabilis nobis murus est.

Neque vero solum hoc tempore mundi fallaciae detectae, ignis concupiscentiae imminutus, et vires Diaboli fractae ac debilitatae sunt: sed etiam gratia Dei est copiosior, lumen majus, exempla plura: aperti sunt fontes Salvatoris, pluunt de cruce Domini imbres Sacramentorum; Fiuminis impetus laetificat civitatem Dei. Nusquam tot libros tot salutaria documenta, tantum lumen scientiae, tot media ad salutem habuimus quod modo habemus; exempla vero; sanctorum pene sunt innumerabilia; nemo est plane, qui non habeat in ccelo, quem sibi imitandum proponere possit: viri, fceminae, principes, privati, Sacerdotes, laici, Monachi, saeculares, virgines, conjugati, Philosophi, medici, jurisconsulti, milites, fabri, agricolae, omnes omnium generum, sexuum, conditionis, facile reperient ex tanto numero beatorum, qui regnant cum Christo cujus vestigia sequi possint, si velint. Videor mihi viam regni coelorum ita stratam et tritam videre, itq signatam sanguine martyrum ita refertam sanctorum vestigiis, ita plenam trophaeis sanctorum, quae variis temporibus ob insignes victorias erecta sunt ut non solum tutissima, et certissima, sed etiam amoenissima et jucundissima sit via.

Itaque, auditores optimi, magno animo, summaque alacritate per hanc viam curramus ad propositum nobis bravium: Aspiciamus in auctorem fidei, qui sublato vexillo nos invitat: brevi labores finientur, regnum coelorum appropinquavit. Quid nobis cum saeculo, et iis viis, quae ducunt ad inferos? Abjiciamus onera et sarcinas, queo nos impediunt, ponanus paulisper cogitationes rerum temporalium: mille et quingenti et septuaginta anni sunt, ex quo dictum audivimus; Filioli, novissima hora est et praeterit

figura hujus mundi. Quid igitur jam amundo tabescente et casum ac ruinam ultimam minante, expectare poterimus? Atque haec quidem sunt bona, quae nos excitant ad surgendum, et ambulandum.

Verum si unquam fuit, nunc hora est nos de somno surgere; mala enim tam multa et tam gravia sunt, ut nos dormire diutius nullo modo patiantur: Nonne Si sciret pater, familias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam? Hei mihi, quam multi fures et latrones exierunt in mundum plena sunt omnia Haereticorum, qui et fortunis, et animis, et corporibus insidiantur, nunquam tot portenta, tot monstra haeresum, et sectarum extiterunt. Apertus et nunc puteus abyssi, iterum revocantur in lucem Ariani, revocantur Sabelliani, revocantur Nestoriani, revocantur Pelagiani, revocantur Manichaei, et qui tandem non revocantur? Videmus oculis nostris perire Galliam, perire Germaniam, Poloniam, Bohemiam, Angliam, Hollandiam, Zelandiam, Flandriam, et adhuc non excitamur? Videmus incendia vicinarum domorum, audimus quotidie caedes, direptiones, et spoliationes templorum, timemus tumultus et seditiones et adhuc dormimus? Vigilat virga furoris Domini, immittuntur pestilentiae, imittuntur eluviones, immittuntur penuriae, et si hoc est parum, veniet, mihi credite, etiam bellum neque dormiet virga Domini donec nos vigilemus: tunc enim virga vigilat, cum dormiunt homines, et tunc dormit, cum vigilant homines. Itaque, auditores optimi, nisi serio excitemur, nisi diligientius in negotium salutis incumbamus, nisi mores emendemus, nizi zelus honoris Domini, et salutis animarum nos inflammet, sane praedico vobis, Christiani sumus, fides recedet, quaeret loca meliora, extinguetur lumen, quod in vobis est. Egredietur omnis decor a filia Sion. Quare cum tot bona, tam magna, tam multiplici nos invitent; mala vero quae undique nos premunt, etiam compellant exire de mundo, « Faciamus de necessitate virtutem,» deseramus mundum, antequam deseramur a mundo: fugiamus de saeculo, antequam fugiat a nobis saeculum: properemus ad Deum, antequam rapiamur a Diabolo. Ita nos Christus in terris laetos,, in coelis fieatos efficiet, qui est benedictus in saecula. Arnen.

Chapter 3 of 40