Skip to the text

Concio 10

Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et seecularia desideria, sobrie, juste et pie vivamus in hoc sseculo. Tit. ii,

Gratiam Dei esse duplicem, unam in Deo, alteram in homine a Deo; et illis ab hac differentia; atque utramque in adventu Salvatoris apparuisse, ostenditur. Prioris quidem signa evidentissima apparuerunt in Christi Nativitate, qua se Deus tantopere demisit: posterior quoque apparuit, m eo quod cum homo ante nesciret, quam eximium donum esset gratia Dei, nunc ex pretio magno pro ea redimenda facile cognoscere posse a simili probatur. Inter varia Dei nomina, nullum huic diei esse convenientius quam Salvatoris, cum hodie ipso facto nostrae salutis opus auspicatus sit. Gratia Dei soli comparatur, qui omnibus lucet, etsi dormientes, cceci et oculos claudentes eum non videant. Quomodo nos gratia Dei erudire possit a simili docetur. In verbis istis Pauli, ut abnegantes impietatem et ssecularia desideria, sobrie, juste et pie vivamus, totam legem contineri demonstratur, qua jubemur declinare a malo et facere bonum. Quid sit pietas, et quis pius dicendus: quid e contra impietas, et qui impii, haeretici nimirum, in imaginum venerationem, in sanctorum reliquias, et ipsa sacramenta desaevientes: uti etiam Christiani omni opere divino languidi et frigidi. Praeterea docemur seecularia desideria fugere, talia autem esse rerum transiturarum nimiam cupiditatem, quas fluvio comparatas nullus mortalium ne abeant, ut

neque seipsum ne senescat, aut flaccescat, retinere aut impedire potest.

In secunda parte asseritur triplex amor, sui, proximi, Dei, quod Paulus per heee tria verba innuit, sobrie, juste, pie: quorum illud debetur amore in semetipsum, istud in proximum, hoc in Deum. Quomodo homo seipsum sobrie diligere debeat, scilicet freenando cupiditatem divitiarum, honoris et aliarum illecebrarum. Quomodo juste amandus sit proximus, et quid hac in parte incumbat mercatoribus, militibus, servis, opificibus, divitibus, nobilibus, pastoribus, judicibus, et praeceptoribus, et quibuscumque, qui aliis quoquo modo praesunt. Quomodo Deus pie diligendus sit. Quantam vim in humana mente habeat spes futurorum, ad quam exemplo juvenum ei aulicorum nobiliorum invitamur, quaeque est ineffabilis. De Christi adventu in majestate et de gloria beatorum nonnihil affertur. Ad Christi e preesepi docentis, et non ut olim in majestate apparentis concionem audiendam vocamur. Quomodo Christus infans condonetur; et quid, nempe ut suo exemplo desideria saecularia relinquamus, sobrie, juste, et pie vivamus. Epilogi vices agit gravis auctoris querela, quod tam pauci Christum condonantem audiant et ob^diant; et quod magis homo hominem ad sui imitationem tuahat, quam Deus hominem, qui tamen non pro se, sed pro homine in terris natus et passus est.

Hodiernae celebritatis magnitudo ac praestantia, optimi auditores, tanta est, ut quasi maximum et clarissimum aliquod lumen, caeteros festos dies tanquam lumina minora facile obscuret, et non solum corda atque animos nostros totos ad se rapiat: sed etiam orationes et cogitationes ita sibi vendicet, ut in nulla alia re nos occupari, nec aliud aliquid cogitare aut loqui patiatur. Quare nos quoque ut diem istum solemnissimum et celeberrimum pro nostra tenuitate honoremus, non flores ac frondes, sed verborum serta et coronas Verbo Dei pro nobis incarnato offeramus. Praetermissa disputatione, quam adversus fidei et religionis Christianae hostes instituimus, totam hodiernam orationem ad epistolam B. Pauli explicandam quae hesterna die in primo sacro lecta est, et ad Natalem diem Domini ornandum et celebrandum conferemus.

Initium igitur epistolae tale est: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et ssecularia desideria, sobrie, juste et pie vivamus in hoc saeculo. Quibus verbis haud facile scio an alia pulchriora, suaviora, utiliora, pleniora Spiritus sanctus per illud suum praeclarissimum organum, os videlicet et linguam Apostoli Pauli, aliquando protulerit. Certe Apostolus ipse haec verba Chritiano praedicatori commendans: Haec, inquit, loquere et exhortare. Et Ecclesia Catholica mater nostra, non semel, sed saepius hanc epistolam filiis suis proponit. Apparuit itaque gratia. Quaenam est illa gratia? Et quomodo in ortu Salvatoris apparuit? Gratia Dei, quemadmodum etiam regum et principum gratia, non unum aliquid, res duas significat; quarum tamen una ex altera dependet. Primum enim favor et benevolentia qua nos diligit, gratia dici potest: sic enim dicimus, Recepit me Deus in gratiam, redit cum illo in gratiam. Deinde qmelibet dona et beneficia Dei, sed praecipue donum illud singulare, quo justi ex injustis efficimur, partim quod dentur gratis, partim quod gratiam, hoc est, benevolentiam et favorem consequantur, gratiae nomen accipiunt, et quamquam utraque gratia, tam prior quam posterior, vere Dei gratia esse dicitur, et est; tamen prior dumtaxat est in Deo; posterior in homine, sed a Deo. Non secus atque lux et splendor, lumen solis, dicitur; cum tamen lux in ipso corpore solis, splendor non in sole, sed in

aere sit. De priori gratia legis ab Angelo Mariae dictum: Invenisti gratiam apud Deum. De posteriori, Ave Maria gratia plena; et hodie deB. Stephano; Stephanus autem plenus gratia et fortitudine.

Est vero magnum discrimen inter amorem et gratiam Dei, et gratiam benevolentiamque hominum: siquidem amor Dei efficacissimus et fcecundissimus est; hominum benevolentia inanis ac sterilis; Deus diligendo et benevolendo confert ipsum bonum, quod vult; et idcirco ea maxima sunt bona, quae Deus maxime diligit; ea bona mediocria, quae Deus mediocriter diligit, ea parva atque exigua, quae Deus parum ac tenuiter diligit; ea nulla sunt bona, quae Deus penitus non diligit. Itaque omne nostrum bonum ex Dei amore dependet, et si saperemus, nihil magis nobis formidandum esset, quam ne nostra incuria ac desidia a Dei gratia excideremus. Jam vero, favor ac benevolentia hominum, si nihil aliud, quam favor ac benevolentia sit, nihil penitus gignit. Nec enim ex eo quod alii aliis ingenium, opes, sanitatem optant ideo sunt illi vel ingeniis meliores, vel magnis opibus et sanitate abundant. Cum igitur et amor Dei, quo nos diligit, et donum illud coeleste ac divinum, quo Deus animos nostros gratiosos et amabiles facit, gratia merito dici possint, de qua tandem gratia divinus Apostolus loquitur, cum ait: Apparuit gratia? Quae est illa gratia, quae in adventu Salvatoris apparuit? Prior, an posterior? Utraque, auditores, et prior et posterior.

Ac ut de priori prius explicemus: Sicut ignis calore, et sol splendore se prodit, ita amor ac benevolentia non ex verbis, sed ex beneficiis cognoscitur. Tu fortasse dicis alicui: Crede mihi, ego te vehementer diligo; ille credere potest se diligi, sed dum solis verbis agitur, certe videre non potest. At si oblata occasione pro eo aliquid praestes, vel periculis te exponas, tunc vere amorem ac benevolentiam tuam ostendis; tunc vere videt se diligi, tunc merito dicere potest, nunc apparuit quantum me, et quam ex animo diligas. Pari ratione Deus ante Christi adventum saepe repetebat: Ego cogito cogitationes pacis et_non afflictionis: Affirmabat se memorem esse nostri, se diligere genus humanum, se missurum aliquando qui nos eriperet de potestate tenebrarum: caeterum ista benevolentia latebat in corde Patris, nondum se manifeste ostentabat, ita ut dicerent sancti Patres, Domine, in coelo misericordia tua) cujus: si casu aliquo rusticus lapidem pretio-

et veritas tua usque ad nubes.

Quid igitur fecit Deus? Ut amorem illum infinitum, quo nos jam ab aeterno prosequebatur, ita manifestum nobis faceret, ut eum non solum videremus, sed quodam modo tangeremus; non vicarium aliquem misit, sed ipsemet in mundum venit; exilium et carcerem nostrum visitavit; miserias nostras et calamitates suscepit. Nesciebat Deus quid esset nox, et quanta miseria sit in tenebris vivere, quippe qui lux est, et lucem habitat inaccessibilem.; et ecce his diebus ut amorem suum nobis ostenderet, in ipso horrore ac tenebris mediae noctis nasci voluit. Nesciebat Deus quid esset inopia, et his diebus in alieno stabulo, inter bruta animalia ex matre pauperrima nasci voluit. NesciebatDeus quid esset frigus, et quae calamitas media hieme hospitium non invenire; et his diebus in mediis frigoribus, non in domo aut cubiculo undique concluso et calido, sed in parvo et frigido tuguriolo nudus collocari voluit. Nesciebat Deus quid esset fames et sitis, quid nutrice ac lacte indigere; et his diebus istas omnes miserias propria experientia discere voluit. Nesciebat Deus quid esset debilitas, atque infirmitas, quid fasciis ac bajulo opus habere; et his diebus haec omnia pro nostra salute experiri voluit. Quis igitur jam dubitare poterit an Deus hominem dilexerit, an non? Dicebant olim homines: Reliquit Deus terram, Circa cardines coeli ambulat, nec nostra considerat. At modo quis hoc dicet, cum non solum in terra, sed in praesepio eum videamus? Numquid jam circa cardinem coeli ambulare tibi videtur, numquid nostra non considerare? Apparuit amor ac benevolentia, qua Deus nos diligit, quis eam non videt? Quis non sentit? Quis non tangit quodammodo propriis manibus? Quid aliud clamat stabulum illud, quid illud praesepe, quid panni illi? Quid fames, quid sitis, quid frigus, quid nuditas, quid inopia, quid infirmitas, nisi Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus?

Jam vero posterior gratia, ea videlicet quae nos gratos facit Deo, et quae, diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; illa quoque diebus istis in natali Salvatoris apparuit: antea siquidem non intelligebat homo, quam eximium donum, et quanti faciendum esset gratia; sed hodie nisi sponte oculos claudat, id apertissime videbit. Accipite exemplum rustici ab¬

sum, vel praeclarissimam aliquam gemmam inveniret, et ignorans quid ea sit, et nihil aliud, quam vitium vel crystallum putans, eam paucis obolis vendere vellet: statim vero occurreret ei magnus aliquis mercator lapidum pretiosorum et gemmarum aestimator peritissimus, et primis verbis offerret pro eo lapide duo vel tria millia nummorum aureorum: numquid tunc rusticus manum non retraheret: Numquid non sapere inciperet; numquid non intelligeret tandem non vitium aut crystallum; sed thesaurum maximum se reperisse? Pari ratione, Auditores, nesciebat homo quid esset gratia Dei, et ideo eam non magnifaciebat; pro uno lentis edulio, sicut Esau, pro una fornicatione, pro una ebrietate, eam facile vendebat: sed nunc demum ex magno illo pretio, quo Christus mercator sapientissimus eam redimere voluit, apparuit quantus, et quam incomparabilis thesaurus sit gratia. Cur enim in stabulo Deus nasci voluit? Cur in cruce mori voluit? Cur sanguinem suum pretiosum fundere voluit? Cur famem et sitim, frigus et nuditatem, contumelias et injurias pati voluit, nisi ut eam gemmam redimeret, quam tu tanta facilitate vendis? Magna profecto atque incredibilis hominum ignorantia et stultitia est, qui eam rem non magnifaciunt, sed pro nihilo, pro amaris et sordidis, et gehennam secum trahentibus voluptatibus vendunt; pro qua Deus ipse non solum homo fieri, sed etiam pati et mori sustinuit.

Hoc igitur modo apparuit gratia. Cujusnam? Dei Salvatoris nostri. Scripturae divinse pro rerum de quibus agitur varietate, Deo varia nomina attribuunt: Nunc enim Deum ultionum; nunc Patrem misericordiarum: nunc Dominum virtutum; nunc Regem; nunc Judicem appellant. Hodie Deum Salvatorem nostrum omnino apposite, et accommodate divinus Apostolus vocavit Deum, quod viderit miserias et calamitates, quibus premebamur; ac ut ab eis nos liberaret, exultaverit Ut gigas ad currendam viam. Nam Dei nomen Graeco vocabulo a visione et a cursu dictum esse Damascenus et Theodoretus tradunt. Salvatorem autem, quod hodie nostrae saluti et liberationi non verbis, sed factis, nascendo et patiendo principium dederit. Apparuit igitur gratia Dei Salvatoris nostri.

Et quibus apparuit? Omnibus hominibus. Non omnes quidem credunt Evangelio, ut

Apostolus ait, neque omnes salvi fiunt; imo vero plures sunt omnino, qui pereunt: sed nihilominus gratia Dei omnibus apparuit, quia pretium redemptionis pro omnibus hominibus abunde sufficit: quia Christus pro omnibus natus et mortuus est, quia praeconium Evangelii in toto orbe et omnibus gentibus annuntiatur. Itaque sicut sol in medio coelo constitutus omnibus lucet, tametsi omnes ii in tenebris maneant, qui vel caeci sunt, vel oculos claudunt, vel certe dormiunt; ita quoque Evangelium gratiae et lumen veritatis omnibus proponitur, quod si non omnes vident, id suae caecitati vel somno, vel improbitati, qua oculos claudunt, non lumini adscribant.

Sed videtur mihi praeterea divinus Apostolusinhis verbis amplitudinem et universitatem Catholicae Ecclesiae commendare. Apparuit gratia Dei Salvatoris nostra, non Judaeis tantum, sicut olim Moyses solis Judaeis legem tulit; sed omnibus hominibus, Judaeis et Graecis, Latinis et barbaris, servis et liberis, sapientibus et insipientibus. Lex quidem quasi stagnum exiguum, contenta fuit angustiis unius provinciae: Evangelium vero et gratia Liberatoris nostri augustis illis contineri non potuit, sed quasi fons vivus in paradiso scaturiens et in quatuor flumina divisus, quae sunt quatuor codices Evangeliorum extra ripas coepit diffluere, et brevi tempore totum orbem terrarum occupavit: quod Isaias multo ante prophetico spiritu cernens, Repleta est, inquit, omnis terra scientia Domini sicut aquae maris operientes. In hujus rei typum scimus Servatoris Nativitatem paucissimis diebus omni generi hominum innotuisse. Innotuit viris et foeminis, Josepho et Mariae, Judaeis et Gentilibus, pastoribus etMagis; senibus et infantibus, Simeoni et Joanni; virginibus, viduis, conjugatis, Mariae, Annae, Elizabeth; sapientibus et insipientibus, claris et obscuris, divitibus et pauperibus. Neque solum Domini Natalis, sed etiam passio atque obitus Ecclesiae universitatem et amplitudinem designat. Solus enim Christus, qui pro omnibus moriebatur, quasi a toto mundo crucifixus et necatus est. Apostolum Petrum soli Gentiles necaverunt: Apostolum Jacobum fratrem Domini soli Judaei, ac sic de caeteris ad eumdem modum; Christum vero totus pene mundus, Judaei, Gentiles, amici, inimici, reges, privati; sacerdotes, laici; doctores, indocti; viri, fceminae, denique omne genus, omnis sexus, omnis conditio in unius Christi

Salvatoris cruciatum ac necem conspirarunt. Sed illustrissima figura universitatis Ecclesiae Catholicae in die Pentecostes mundo demonstrata est; tunc enim non solum in una atque eadem domo omnium gentium linguis Deus ab Apostolis et discipulis laudabatur: sed etiam cum primum Apostoli legem Evangelicam in urbe Hierosolyma tamquam praecones Dei clarissima voce promulgarent, erant in ea urbe Parthi, Medi, Elamitae, et qui habitant Mesopotamiam, Pamphhliam, iEgyptum et Libiam, nec non Romani, Arabes, Cretes; ac uno verbo congregati homines de omni natione, quae sub ccelo est. Apparuit igitur gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus.

Sequitur. Erudiens nos, ut abnegantes iniquitatem et saecularia desideria, sobrie, juste et pie vivamus in hoc saeculo. Quid est apparuit gratia erudiens? Quomodo gratia erudit? Optime et efficacissime. Quemadmodum enim si aliquis magnum beneficium in te conferat, tu statim dicis sane docuisti me, quid ego quoque facere debeam cum opportunitas dabitur. Ista tua benevolentia, istud beneficium tuum me officii ac debiti mei admonuit: ita loquitur Apostolus, Gratia, inquit, Dei, benevolentia atque amor, qui per adventum filii Dei mundo apparuit, docet nos atque erudit vel potius magna voce clamat, ut non simus ingrati, sed eo modo quo possumus Deo vicem rependamus. Si Deus ita mundum dilexit, ut Filium suum unigenitum daret, nonne etiam nos aliquid in gratiam Dei facere debemus: Sed quid est illud? Nihil aliud, quam Ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, juste et pie vivamus in hoc saeculo, hoc est tributum, quod exigit a nobis Deus: Haec enim est voluntas Dei sanctificatio nostra. Porro continetur in his verbis summa totius divinae legis, ad unam sententiam incredibili brevitate contracta: neque mirum, si ita diligit Apostolus brevitatem quando etiam Deus verbum fecit breviatum. In his igitur duobus mandatis universa lex pendet et prophetae; Declina a malo et fac bonum. Ac peccati duo sunt munera, unum avertere hominem a Deo, alterum eumdem convertere ad creaturas. Duo mala, inquit Dominus, fecit populus meus: dereliquerunt me fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas non valentes aquam continere. Quid igitur faciet qui utrumque malum cupit evitare? Abnegabit impietatem et saecularia desideria. Impietas enim avertit a

Deo, quod est primum malum: saecularia vero desideria convertunt ad creaturas, quod est secundum malum. Quantum vero attinet ad bonum, tunc plene ac perfecte bonum facimus, et omnem legem adimplemus, cum Deum, proximum et nosipsos diligimus sicut oportet; hoc est cum sumus erga Deum pii, erga proximum justi, erga nosipsos sobrii. Quare ut a malo declinemus, et bonum faciamus, abneganda est impietas et saecularia desideria et sobrie, juste et pie vivendum in hoc saeculo.

Quid igitur est impietas? Vitium est oppositum pietati. Quid igitur est pietas? Donum est Spiritus sancti, unum ex septem, quae ab Isaia Propheta enumerantur, quo Deum respicimus, et colimus et veneramur ut patrem. Sicut enim religione Deum agnoscimus ut creatorem ac Dominum; ita pietate afficimur Deo ut Patri per spiritum illum adoptionis, quem misit in corda nostra, In quo clamamus: Abba Pater. Itaque ille est pius, qui ex corde afficitur erga Deum, et ea quae sunt Dei; erga Scripturas, erga Sacramenta, erga templa ac Sacerdotes, tamquam erga ea, quae ad Patrem ipsius pertinent: qui dicit cum Christo, Nesciebatis quod in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? Qui libenter et frequenter loquitur de Deo et rebus divinis, qui cum audit multiplicari haereses, obscurari fidem, ubique; Deum summa audacia a villissimis vermiculis offendi, ex animo dolet, et tamquam verus filius impatiens injuriae paternae, lacrymas et gemitus continere non potest: e contra exultat ac gestit, et magnum lucrum arbitratur, cum intelligit homines converti, et per poenitentiam ad gratiam Dei et amicitiam redire: qui postremo compelli non debet ad orationem, ad concionem, ad Sacramenta, ad laudes divinas, sed sponte sua, magna alacritate, quasi filius, non quasi servus, ex amore, non ex timore, ad omne divinum obsequium se facillimum et paratissimum praebet. Habemus quid sit pietas.

Quid jam est impietas? Oppositum vitium, quod videlicet crudelem facit hominem erga Deum, quod arefacit illam dulcedinem amoris et affectus filialis, quod fecit homines promptos ad blasphemias, ad contemptum Scripturarum, ad injuriam Dei et sanctorum, quales sunt omnes haeretici, qui nisi omnem pietatem exuissent, et essent Homines, ut Apostolus ait, penitus sine affectione, numquam ita crudeliter contra, venerandas

imagines, et sanctorum reliquias, et ipsa Sacramenta saevirent. Quis enim est filius, qui visa parentis imagine aut veste, non moveatur? Quid? Si alicujus pater etiam propter sua flagitia extremo supplicio affectus fuisset, possetne filius ejus imaginem patris in supplicio positi sine lacrymis cernere? Et si vestem aut annulum ejus haberet, numquid quoties ea videret non paterni amoris admoneretur? Quanta igitur, et quam immani impietate et crudelitate animum occupatum habent, qui venerandum illud signum Christi Domini nostri, pro nobis crucifixi, et sanctorum memorias ac reliquias nefariis manibus demoliri, raptare in ignem et in aquas, et quod foedum est et horrendum, non solum dictu, sed etiam auditu, in cloacas, in sterquilinia projicere non timent? Quomodo afficiuntur erga Christum, qui omnem ejus memoriam de mundo tollere ac delere conantur? Accedit proxime ad hanc impietatem quaedam aversio et alienatio animi a divinis rebus, quoddam tsedium, quoddam fastidium, quaedam nausea in operibus Domini. Et heec impietas mirum est, quam longe et late dominetur et regnet. Ubi sunt enim qui vere gustent spiritualia? qui. cum voluptate et delectatione in Dei operibus se exerceant? E contra ubi sunt, quibus non longse videantur conciones? non longa videantur Sacra? non longse et graves et molestse videantur horse canonicae? Jam de Sacramentis et oratione quid dicam? Si tempus adveniat confessionis, et communionis sanctorum mysteriorum, statim animus contrahitur, et moles quaedam mcestitise et torporis hominem invadit, tanquam si magnam sarcinam levare, aut ad patibulum ire deberet. Si velint aliqui orare, statim a somno corripiuntur, vel cogitationibus vanis obruuntur. Et qui de rebus lascivis et nugis totos dies fabularentur, si incidit sermo de Deo, statim quasi muti et elingues efficiuntur; imo tristia vocant ea colloquia. Quid horum omnium est causa, nisi impietas? Non afficimur erga Deum, non est ibi cor nostrum, quicquid fit, ex timore vel ex consuetudine fit. Si patrem et patriam nostram coelestem amaremus, si non essemus cives hujus mundi; sed tanquam advenae et peregrini in terra aliena versaremur; si spiritus pietatis, spiritus adoptionis, spiritus Filii Dei cor nostrum occuparet, nihil nobis dulcius et jucundius, in hac peregrinatione contingere posset, quam loqui et cogitare ole patria illa beata, ubi nos amantissimus Pater, et ingens charorum numerus expectat parentum, fratrum, filiorum; qui sunt quidem de sua felicitate securi, sed adhuc de nostra incolumitate solliciti. Itaque abnegare debemus, et fugere ac detestari, id enim totum significat graecum vocabulum apvr,ffd[jievoi quo Apostolus usus est et a nobis totis viribus propulsare tamquam pestem quamdam omnem impietatem.

Sed non minus fugienda sunt ac detestanta seecularia desideria: ipsa enim impietatem gignunt. Nec enim alia de causa parum afficimur erga Deum quam quia nimis afficimur erga mundum. Ideo desideriis caelestibus non est locus, quio toti pleni sumus desideriis saecularibus, propterea cum taedio et fastidio operamur opera Dei, quia nimis avide, nimis attente lucoris terrenis inhiamus. Et quidnam est saeculare desiderium? Nihil aliud, quam earum rerum immoderata cupiditas, quas tempus consumit, quae transeunt cum saeculo, quae velimus nolimus finem habere debent. Omnia siquidem, quae hic in terris desiderari possunt, quasi fluvius aliquis rapidissimus, perpetuo currunt, nec potest iste cursus ulla arte aut ratione sisti. Nonne si conetur aliquis impedire cursum fluminis alicujus et multum laboret in aggeribus faciendis, stultissimus ab omnibus judicabitur? Nam si hoc loco transitum obstruat, et cursum impediat, alia via flumen erumpet, et nihilominus curret; etsi ex omni parte in modum coronae aggeres faciat, nonne flumen tum transcendet aggeres et rursum more solito fluet? Ad eumdem modum stulti sunt omnes homines, qui flumen istud rerum saecularium retinere, atque a cursu impedire nituntur, et quot sunt, qui hoc agunt? Numerari non possunt: Stultorum infinitus est numerus? Quid enim aliud cupiunt omnes avari suis usuris, suis fraudibus, suis mendaciis, quam aggeres facere, et flumen aureum et argenteum retinere? Sed stulti sunt. Nam dum ipsi uno in loco aggeribus usurarum et fraudum exitum obstruunt, per alia multa loca flumen erumpit: aliquid rapiunt fures, aliquid exigit princeps, saepe merces non venduntur, saepe facto naufragio absorbentur amari, saepe etiam domi putrescunt: denique rationes multae et variae Deo non desunt, quibus viam et cursum aperiat flumini. Pari ratione, quid aliud cupiunt omnes ambitiosi suis simoniis, suis adulationibus, sua hypocrisi, quam aggeres facere,

et flumen honorum ac dignitatum retinere? Sed stulti sunt, nam flumen est flumen, et idcirco non potest non fluere. Et si ipsi uno modo conantur ascendere, altera via descendunt; et si a nonnullis laudantur, ab aliis multis vituperantur. Quid voluptuarii? Nonne ipsi quoque suis ccenis opiparis, suis frequentibus potationibus, suis assiduis fornicationibus cupiunt aggeres facere, et flumen voluptatum ac deliciarum retinere? Sed stulti sunt: Nam paulatim crumena exhauritur, aggeres conservari non possunt, et flumen labitur suo more: vel si ita magna sit crumena, ut non facile exhauriatur, immittit Deus unam aliquam aegritudinem, quse statim-unico impetu aggeres dissipabit; et non modo ebrietates et fornicationes impediet; sed etiam modicum cibum cum quiete et voluptate sumere non patietur. Ut omittam potiones et pharmaca amarissima, nec non incisiones, adustiones et alias cruces, quse nimiis deliciis ut plurimum succedere solent. Neque solum stulti et miseri homines, qui desideriis saecularibus implicantur, flumina ista, quse diximus, opum, honorum, voluptatum; sed neque seipsos retinere, ac sistere unquam poterunt. Quid, quseso, tanto labore niteris fluminis cursum impedire? Siste parumper teipsum si potes; cur deseris florem istum setatis? Cur tam celeriter curris ad mortem? Ergo si tu ipse stare non potes, quomodo facies, ut figura mundi hujus non praetereat? Quare cessemus aliquando a nostra stultitia et parvulum nostrum sapientissimum audiamus, qui non alia de causa inter homines, vel potius inter jumenta natus est, quam ut nos jumentis similes effectos, erudiret, ac impietatem ac saecularia desideria abnegare doceret.

Quemadmodum agricolae, si semper malas herbas ex agris evellerent, et numquam bonas seminarent, nihil unquam colligerent: ita quoque non satis nobis est eradicare vitia, declinare a malo, impietatem et saecularia desideria abnegare; sed necesse est etiam serere virtutes, facere bonum; nempe sobrie, juste et pie vivere in hoc saeculo, vel ut aliis verbis utar, diligere sicut oportet, Deum, proximum et seipsum. Ille enim vivit pie, qui Deum diligit sicut oportet. Ille vivit juste, qui proximum diligit sicut oportet.

Ille vivit sobrie, qui seipsum diligit sicut opor^ tet. In hujus rei typum diligebat Dominus Lazarum et sorores ejus Martham et Mariam. Iu Lazaro est amor sobrius suiipsius, in Martha dilectio proximi; in Maria charitas Dei commendatur. Hoc est igitur verbum breve, quod parvulus noster, vere verbum abbreviatum hodie nos docet, trinum amorem, sui, proximi, Dei, esse legem eorum, qui colunt ac venerantur Trinitatem.

Primum igitur teipsum diligere debes, quod facies, si vixeris sobrie: hoc est, si res omnes temporales, cibum, potum, vestes, pecunias, honores, delectationes cum moderatione capies. Ista siquidem non sunt in se mala, sed nobis efficiuntur mala, cum sine modo quaeruntur ac desiderantur. Sic etiam non malus, sed bonus est panis, vel potius optimus et necessarius maxime; tamen nihil est pejus et magis sanitati noxium pane immoderate sumpto. Cur quaeso capis plura, quam sint ad victum et vestitum necessaria? Cur tantopere cupis ascendere? Cur tanta cupiditate flagras honorum ac dignitatum? Existant hic duo, quorum alter habeat quantum necesse est, neque aliquid amplius cupiat; alter habeat omnia duplicata, et triplicia, servos, ancillas, vestes, pecunias, vineas, domos, etc., qusein opibus et fortunis numerantur: Quid, quaeso, posterior iste habeat amplius, quamprior? Estne propterea melior, aut Deo gratior, aut sapientior? Ac ut ad humilia descendamus num melius videt? aut melius audit? aut magis gustat? estne robustior, sanior, pulchrior; comedit plus quam alii? habet stomachum propterea ampliorem? Nihil horum, quid igitur habet? quid ei conferunt majores divitias? Aliud non video quam ut minus bene dormiat, magis metuat latrones, majoribus curis et sollicitudinibus prematur: et quod omnium pessimum est, verorum et magnorum bonorum detrimentum patiatur. Nam sicut in diversoriis illi, qui initio ccenae nesciunt esse sobrii, sed stomachum grossis quibusdam cibariis replent se de'ceptos inveniunt, nam postea dapes pretiosas et exquisitas relinquunt, et nihilominus non minus solvunt, quam ii, qui solum exquisitis cibis vesci voluerunt: ad eumdem modum, qui rebus istis terrenis et caducis, quae sunt glossa cibaria ad hoc solum apposita, ut famem ac desiderium excitent; qui rebus, inquam, istis vilissimis et abjectissimis immoderate replentur dapes illas nobilissimas coenee coelestis amittunt, et

in gehennam detrusi, luunt sempiterna supplicia; non minus quam si deliciae ac voluptates, propter quas peccarunt, non momentanee, sed aeternae fuissent. Non sic sancti et sapientes homines, non sic, sed intelligentes nobilitatem ciborum, qui in extrema coena apponendi sunt, stomachum suum vacuum pro illis conservarunt, et de temporalibus rebus quanto minus potuerunt acceperunt. Pari ratione honores ac dignitates humanae, quid quaeso emolumenti atque utilitatis habent? Qui magis ab hominibus honoratur, non est propterea melior aut pulchrior, aut sanior, aut fortior; neque est aliud honor, quam opinio quaedam atque existimatio hominum. Et tu igitur tam stultus eris ut propter nullum tuum bonum, propter solam opinionem aliorum volare velis sine alis, ascendere in mirabilibus super te, ut deinde cadas, et collum ac cervices frangas? Quare si teipsum vere ac sapienter diligis disce sobrietatem, sis contentus iis quae habes, cohibe, et coerce fraeno moderationis omnia desideria tua, et tunc mihi crede pacem et quietem invenies. Atque haec quidem erga te.

Jam vero erga proximum justitia uti debes, ut reddas omnibus debita, Cui vectigal vectigal, cui tributum tributum, cui honorem honorem, cui timorem timorem, ut Apostolus admonet, ut neminem decipias, neminem circumvenias, nullis fraudibus utaris. Si mercator es, sis contentus justo lucro: si miles, debito stipendio: si servus, debito salario: si opifex, sis contentus vendere laborem tuum justo pretio, si dives, non fraudabis operantium sua mercede: si nobilis et magnus es, noli sublime sapere, noli pauperes et humiles contemnere, memento te pauperum oeconomum a magno eleemosynario Deo esse constitutum, qui idcirco his diebus pauper pro nobis fieri, et matrem pauperem habere voluit, ut eum in pauperibus agnosceres et honorares. Pari ratione pastores, Judices, praeceptores, et qui aliis quoquo modo praesunt, non aspiciant personam hominum, non respiciant ad munera, non contemnant pauperes, nisi Christum ipsum contemnere velint. Vestis lacera, et corporis squalor raro facit hominem pejorem, saepe meliorem: et idcirco non spernendum, sed honorandum. Qui vero beneficiis Ecclesiasticis fruuntur memores sint officii, horarum, inquam, canonicarum, neque putent sufficere si horas B. Mariae, aut septem Psalmos legant. Legite caput nonum Lateranensis Concilii ultimi, videbitis beneficium propter officium dari, et fures, et latrones esse, et ad restitutionem obligari, et beneficio optimo jure posse privari, qui pecunias beneficiorum recipiunt et debitum canonicarum horarum non persolvunt. Ego sane multum timeo hominibus certis, qui se putant gratis vivere posse sumptibus crucifixi: audiant isti quid beatus Bernardus ipsis dicat: « Vae tibi, inquit, vae tibi, mors in olla, mors in ollis carnium, ctc. » Postremo omnes patres, et qui adolescentes in suam curam et fidem receperunt, memores sint vigilantiae et sollicitudinis, quam eis debent: nec putent ad se solum pertinere, ut eis cibus et potus non desit, noverint se rationem Deo in judicio reddituros, nisi eos verbo, exemplo, imperio si opus est, ita instituant, ut Christianos decet; nec solum in domibus suis Deum flagitiis atque sceleribus offendi non patiantur sed neque vos adolescentes ad ea loca ire permittant, ubi talia exercentur, quibus offenditur Deus. Audio esse Lovanii publicas scholas, ubi docentur juvenes choreas ducere, et eas festis diebus maxime frequentari: de sphaeristeriis non audio, sed video oculis meis: fere enim numquam venio ad concionem, quin videam integras catervas ingenuorum adolescentium, qui sphaeristerium ingrediuntur, ibi quid agant vos melius nostis: Ego unum scio si illi in judicio punientur, eos qui praesunt eis non impunitos futuros, nec enim est parum miseros, adolescentes, tempus, pecunias, concionem, divinas, laudes, fortasse etiam animas suas tam facile perdere. Haec hodierna die necessario admonenda esse duxi, quod Apostolum Paulum in epistola, quam habemus prae manibus, praecipientem audiam, Haec loquere et exhortare.

Sequitur, et pie vivamus in hoc saeculo. Nec enim satis est sobrios et justos nos esse, nisi etiam simus pii, hoc est, Deo nostro, tamquam amantissimo patri, vere et ex animo afficiamur et sine taedio, sine fastidio, sine nausea, cum delectatione et gaudio, non coacti, sed sponte; non ex timore, sed ex amore, quaeramus quae Dei sunt. Haec igitur est summa totius divinae legis, ita vivere debemus ut non blasphemetur nomen Dei, sed ornent omnes in omnibus doctrinam Dei Salvatoris nostri.

Verum quo tandem modo ista perficie¬

mus? Audi quod sequitur, Expeclantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei. Nihil enim potentius aut efficacius reperitur ad hominem a saecularibus desideriis liberandum, et in officio continendum, quam perpetua cogitatio ccelestis felicitatis. Vita probi et sapientis Christiani nihil aliud esse debet quam spes et expectatio futurorum. Discrimen inter juvenes et senes illud constituit Aristoteles, quod juvenes vivant spe, senes memoria. Senes dicunt: Memini me aliquando in tali civitate fuisse et rursum, in tali vidi talia praelia, vidi talia spectacula, talia meis temporibus evenerunt: erant adolescentes minus petulantes, magis quieti, quam modo sunt. Juvenes dicunt, tali anno proficiscar ad talem civitatem, ibi mercaturam exercebo, tum revertar domum, postea illud et illud agam. Jam vero probus Christianus non senem, non veterem hominem imitari debet, sed juvenes, qui semper proficiunt, et ad majora aspirant. Aspicite B. Paulum, quomodo quae retro sunt obliviscitur, et ad anteriora se extendit: nec vivit memoria, sed expectatione, expectans illam beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Rursum in aulis principum duo sunt genera famulorum. Quidam singulis annis vel mensibus stipendium suum accipiunt, praeterea nihil expectant: quidam vero nullum stipendium habent, sed expectatione vivunt. Ac priores quidem humiliores ac sordidiores esse solent; posteriores nobiliores, et qui non serviunt pro mercede paucorum nummorum; sed serviunt spe magni alicujus beneficii vel dignitatis vel praefecturae. Hujus generis omnes Christiani esse debent: servi nobiles, magni, atque excelsi animi; neque Deo servire debent pro temporalibus rebus, neque praeteritis et praesentibus bonis contenti esse, sicut ille dives epulo, qui in suis conviviis splendidis, et in sua purpura et bysso acquiescebat; et paulo post sepultus fuit in inferno; sed oculos conjectos habere debent in illam Beatam spem et adventum gloriae magni Dei.

Sed quid est illa beata spes? Cur Apostolus ita confuse loquitur? Scitis quare? Quia explicari non potest, quantum sit illud praemium, quod expectamus, ideo non dixit illud regnum, illam gloriam, illam beatitudinem; sed illam beatam spem, rem illam eximiam, maximam, infinitam spe et expectatione dignissimam, quae hic in terris, neque videri, neque dici, neque cogitari, sed solum credi et sperari potest. Et adventum gloriae magni Dei. Deus bone, qualem emphasim, qualem majestatem habent ha3c verba; non sunt explicanda, sed admiranda. Expectamus igitur adventum illum gloriosum, quando Liberator noster, qui his diebus in humilitate venit, et parvulus dici et esse voluit, in majestate et gloria apparebit, et magnum Deum, magnum Christum, magnum orbis monarcham se ostendet. Audire vultis quam magnum? Accipite similitudinem. Nonne esset magnum convivium, si solee reliquiee ejus totum Belgium satiare possent? Cogita igitur quam magnus in illa die apparebit Christus, quando-non solum in animos et corpora hominum beatorum: sed etiam in solem, et lunam, et stellas, et elementa omnia ejus gloria redundabit, et orbis totus per ejus preesentiam illustratus, pulchrior et lucidior erit. Et tunc vere dici potuit: Pleni sunt coeli et terra majestatis gloriae tuae. 0 Christiani, si oculos haberemus ad istam beatam spem; si intelligeremus quid erimus, cum in adventu magni Dei apparebimus cum illo in gloria, et lateri ejus sublimes, et toti mundo conspicui in lucidis nubibus assidebimus; et cum eo non solum reges et principes terne, sed etiam Angelos apostatas judicabimus? Quanta erit illa gloria, cum similes Christo erimus, et infra pedes nostros magnos illos, reges quondam et monarchas orbis, nudo latere palpitare, et sententiam seternse mortis expectare videbimus, si cogitare possemus, quale bonum sit videre Deum, qui tam facile dicitur, et tamen non intelligitur, certe durum nobis nullo modo videretur impietatem, et ssecularia desideria abnegare, et sobrie, juste et pie vivere in hoc sseculo. Ista est concio brevis, quam hodierno die verbum abbreviatum nobis fecit. Eamus parumper ad speluncam Bethlehemiticam, ibi videbimus novum Salomonem, novo et inusitato modo ex preesepi tamquam ex cathedra concionantem, et multo sapientius atque gravius, quam ulli unquam philosophi de contemptu mundi et rerum praesentium vanitate disserentem i et vae illis, qui ad istam concionem non convenerint et doctorem istum sapientissimum non audierint. Apparuit aliquando Deus filiis Israel, ut eos doceret atque instueret, et legem ferret, quam observare deberent. Sed apparuit eis in potestate magna et majestate: mons universus, in quo Dominus apparebat, horribili quadam spe¬

cie totus fumare atque ardere videbatur; audiebantur quoque creberrimi et maximi fragores tonitruorum, clangorque buccinse, et voces ejusmodi, quse omnem populum vehementissime perterrebant. Itaque populus universus pavore concussus clamabat ad Moysen: Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur. Tunc Deus, Prophetam, inquit, suscitabo illis de medio fratrum suorum similem tui, et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi, qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, non audierit, ego ultor existam: tamquam si diceret: Non volunt, vel non possunt audire me, cum eis in majestate et potestate appareo: apparebit igitur illis filius meus in humanitate et benignitate, et eos docebit atque erudiet, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, juste, et pie vivant ■ in hoc saeculo: Sed tunc demum, si quis non audierit, nullam habebit excusationem, ego ultor existam. Itaque nemo excipitur, nemo excusatur, quicumque non volunt in iram atque indignationem Dei Patris incidere, convenire debent ad concionem istam, et audire sapientiam parvuli qui natus est nobis, et filii, qui -datus est nobis.

Sed quo pacto erudire nos poterit infans unius diei? qui nondum loquitur, qua ratione concionabitur? Non loquitur, auditores, parvulus nostra lingua, sed loquitur nutibus, sicut infantes et muti facere solent, loquitur signis, moribus, exemplis. An non satis magna voce tibi clamare videtur, ut sobrie vivas, quando ipse ita sobrie vivere voluit, ut non solum supervacanea et inutilia, sed etiam necessaria recusaverit? Poteratne parcius vivere de rebus hujus mundi, quando pro divite palatio vile tugurium, et illud non suum, sed alienum; pro molli lectulo horridum prsesepe, pro servis et ancillis asinum et bovem, pro tapetibus et auleeis telas aranearum et sordes abjectissimi stabuli habere voluit? Numquid non satis fortiter clamat, ut juste vivas, quando ipse nondum natus peregrinari voluit, ut tributum Augusto persolveret, et cum inBethlehem oppido David patris sui non esset ei locus in diversorio, et nemo eum in domum suam recipere vellet, humiliter ad stabulum divertit, neque injuriam illam ulcisci voluit? An non etiam satis clare ac perspicue te monet, ut pie vivas quando pietas in patrem eum nasci, et pati et mori fecit? Propter te, inquit, sustinui opprobrium tota die; et certe merito dicere poterat; propter te, dulcissime atque amantissime Pater, ut tibi parerem, ut te honorarem, ut injurias tuas ulciscerer, propter te formam servi suscipere, propter te nasci et peregrinari, propter te famem et sitim tolerare, propter te frigus et nuditatem experiri, propter te in media hieme et in tenebris noctis hospitio carere volui. Ita igitur parvulus noster sapienter concionatur.

Sed quibus quaeso concionatur? 0 quam paucis? Videor mihi concionem tam sapientis ecclesiastae plane vacuam, et desertam videre. Quotusquisque est, qui eum hoc tempore audire velit? Equidem, auditores, ego vehementer timeo istam sacratissimam Domini Nativitatem, ne nobis in judicio maxime noceat. Venit Deus ad homines ut illos erudiat, et rationem vivendi demonstret, et ipsi totum oppositum faciunt, et tamen non ignoramus quas vires habeat ad movendum exemplum unius hominis. Deponit rex unum genus vestium, induit aliud, statim omnes aulici imitantur. Arripit dux quispiam in castris ligonem aut instrumentum aliud rusticanum ad aggeres excitandos, statim milites eo exemplo permoti, idem omnes faciunt. Ergone unus terree vermiculus potest exemplo suo alios vermiculos ad se imitandum provocare, et Deus tam insigni pietate atque humilitate descendit ad homines, nascitur in stabulo, exemplo docet saecularia desideria esse fugienda, et nemini persuadeat? « Cur igitur Deus factus est homo (ut verbis utar B. Augustini) si non corrigitur homo? Sed hoc est judicium, quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. » Videbat Christus homines tanquam insanos currere ad gehennam, et misericordia motus descendit de coelo, ut ostenderet nobis viam meliorem, et ipse dux esset itineris nostri. Et ecce tam coeci et stulti sunt homines, ut eo deserto, mundum et diabolum sequantur. « Cur igitur Deus homo, si - non corrigitur homo? » Si esset aliquis pater unius integri exercitus, et videns omnes filios suos simul currere ad locum, ubi eis paratse sunt insidiae, nonne prae amore ac dolore tanquam insanus curreret quantum posset ad oppositam partem; et interim clamaret, ad hanc partem, filii, ad hanc partem, nolite progredi ulterius, insidiae vos expectant, omnes interficiemini. Quod si

tali patri et tam salubriter, et tanto affectu eos admonenti filii non crederent, sed adhu° pergerent versus insidias, nonne stultissim et improbissimi, et omni supplicio dignissimi essent? Ita sane. Jam igitur veniamus ad^nos: certe Pater noster, qui semel nos genuit creando et iterum genuit redimendo, non alius, quam Christus est: is igitur Pater noster, Pater sapientissimus, Pater amantissimus, is videns nos omnes nihil quaerere, nisi pecunias, nisi dignitates, nisi voluptates, quae sunt omnia retia et laquei diaboli, quid fecit? Currere coepit ad partem oppositam, elegit inopiam, ignominias, dolores, asperitates; et magnavoce clamavit: ad hanc partem, filii, ad hanc partem, credite mihi, curritis ad laqueos, tenditis ad insidias, pergitis ad mortem et ita clamavit, ut postea diceret: raucae factae sunt fauces meae.Et hodie quoque; imo singulis annis per concionatores suos usque ad raucedinem clamat, et nos miseri et stulti non audimus. « Cur igitur Deus homo, si non corrigitur homo? »

Non indigebat Christus pro se nasci in stabulo et famem et sitim, frigus et nuditatem tolerare, poterat ipse sine periculo omnibus commodis abundare; sed nobis ista pharmaca necessaria erant, ideo ut nos erudiret, atque exemplum praeberet, tam pauperem, tam abjectam, tam humilem vitam his diebus inchoare voluit. <c Sed cur Deus homo, si non corrigitor homo? » Vere Nativitas Domini posita est in ruinam multorum et in signum cui contradicetur. Quis enim, quaeso, et factis et moribus ei non contradicit? Nonne tu Christum ducem, ac docto - rem et magistrum tuum confiteris? Nonne ejus vestigia sequi, et diabolo ac pompis ejus renuntiare in baptismo pollicitus es? Numquam ne igitur quaesivisti quam viam tenuerit doctor tuus? Nihil unquam audivisti de Bethleem, de stabulo, de praesepi, de pannis Salvatoris? Legisti ne aliquando Dominum gestasse sericum aut aurum, vel quotidie mutasse vestitum? Vel, multa genera caligarum, calceorum, pileorum, paliorum, habuisse, et tamen pauperes omnes in sua nuditate reliquisse? Quid igitur dicam?Sane judicabo te, cum te videam tam vanum, tam curiosum, tam implicatum desideriis saecularibus, non solum contradicere, sed etiam bellum gerere cum Christi Nativitate.

« Cur igitur Deus homo, si non corrigitur homo »: Sed finis sit.

Ego vos oro, atque obsecro, auditores, et serio admoneo, ut ssepe cogitetis, Deum factum esse hominem ut corrigatur homo, et Christum nostra causa pauperem factum, et non qualemcumque, sed extremam paupertatem sequi voluisse ut nos ejus exemplo disseremus abnegare impietatem et saecularia desideria; et sobrie, juste et pie vivere

in hoc saeculo. Quod si non fecerimus, erit nobis Nativitas in judicium et condemnationem; si fecerimus, in gaudium ac laetitiam et gloriam sempiternam, ad quam nos perducat, qui vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.

Generationem ejus quis enarrabit? Isa. liii, v. 8.

Triplex Christi nativitas adfertur, humana, divina et spiritualis, in cujus rei significationem tres hodie missce diversis horis leguntur. Quinque deinde novitates sive circumstantiae in Navitate Christi humana considerantur, quis, de qua, quomodo, loco, tempore nascatur. 1. Nascitur senex: habens naturam humanam, sed personam divinam; (ubi obiter Nestorii error redarguitur), et rex. 2. Nascitur ex ea, quam sibi in matrem elegerat prius quam conciperetur; Deus ex fcemina, ubi Majestas Dei per similitudinem astruitur; ex virgine. 3. Nascitur in Bethlehem, in tuguriolo, in prccsepio, et cur isthoc. 4. Nascitur sine dolore et et absque obstetricum auxilio. 3. Nascitur medio mundi tempore, tempore pacis, monarchiae, tempore solstitiali, hiberno, nocturno, et die solis, quorum omnium causa asseritur. Tandem pice salutationes subjunguntur.

In posteriore parte agitur de nativitate Christ1 divina et spirituali. Divinam quidem esseineffabilem, qua nil clarius, nil itidem quoad hominem obscurius, demonstratur. Cur et quomodo Dei Filius splendor paternae gloriae et substantiae ejus figura dicitur. De spirituali mirum est, quod Deus hominibus innotescere voluerit, et quod Ethnici tam subito fuerint conversi. Unde cognoscamus Christum in nobis esse natum, ex signo videlicet, quod Angelus dedit pastoribus, si eum in stabulo inveniamus: per stabulum humiles et mites

denotantur, et quae sunt stabuli propria iis accommodantur. Quomodo nos oporteat fieri stabula Christi, ubi reprehenduntur ii, qui statim a confessione in peccata denuo retabuntur. Christum natum esse, ut cum mundo in certamen descendat. Cauponum consuetudo, quibus fallax mundus assimilatur. Tandem ut hunc fugiamus, et Christum sequamur gravis exhortatio suadet.

Liberatoris ortum, quem hoc tempore toto orbe terrarum Ecclesia Catholica singulari celebritate colit ac veneratur, optimi audires, non unum ac simplicem; sed varium ac multiplicem esse sacrae litterae, divinaque A- postolorum et Prophetarum monumenta nos decent. Nascitur enim Christus in coelo sine matre; in terris sine patre: in mentibus humanis, si proprie loqui velimus sine patre et sine matre. Et quidem ex matre sine patre natus est semel: sine patre et sine matre nascitur saepe; ex patre sine matre nascitur semper. Denique ex patre in coelo nascitur Deus; ex matre in terris nascitur homo: sine patre et sine matre in mentibus humanis nascitur Deus et homo. Tres igitur sunt ortus dominici, divinus, humanus, spiritualis: atque omnes ita admirabiles et pleni stuporis, ut de omnibus tribus Prophetam Isaiam dixisse existimandum sit: Generationem ejus quis enarrabit? Ortus ille triplex triplici sacrificio in Ecclesia Catholica a Dei sacerdotibus honoratus est: nocturno tempore et sacrificio etiam nocturno ortum illum celebravimus, quo « omnipotens sermo Dei cum quietum silentium contineret omnia, et nox in suo cursu medium inter haberet, exiliens de ccelo a regalibus sedibus in mediam exterminii terram prosilivit ». Nam idcirco tempore nocturni sacrificii Evangelium istud recitari audivimus, cujus initium est, Exiit edictum a Caesare Augusto, et in quo hujus temporalis ortus historia continetur. Deinde aurora illucescente, altero sacrificio ortum alterum cum pastoribus egimus, nempe spiritualem illum, quo formatur Christus in nobis, et per quem animis nostris primus aurorse splendor exoritur. Postremo in medio fervore diei, atque in ipsa luce meridiana, tertio sacrificio ortum illum seternum et splendidissimum cum cantu et laeti lia venerari sumus, quo Dei Verbum, Lux vera, ex Patre luminum ab ipsa aeternitate in splendoribus sanctorum ante luciferum generatur. Cum igitur tres istas generationes hodie Ecclesia considerandas et venerandas filiis suis proponat, nos quoque de eis ad gloriam Dei et nostrum spirituale commodum atque emolumentum verba faciemus, neque tam eas generationes explicabimus, quam ostendemus, non posse easpro dignitate humanis vocibus explicari, vereque ac merito ab Isaia Propheta dictum esse, Generationem ejus quis enarrabit.

Ut igitur ab humana ac temporali generatione, ad quam preecipua temporis hujus laetitia atque celebritas pertinet, ordiamur: admirabilis plane et })lena prodigiorum Domini generatio atque nativitas est. Salomon olim vir sapientissimus cum penitus naturae abdita contemplatus esset nihil novi sub sole invenire potuit. Vere hodie Christus aliquid plane novum adinvenit, ac proinde vere de eo dicitur: Ecce plus quam Salomon hic. Ad quinque capita revocabimus novitates et miracula natalis Domini: siquidem haec potissimum considerabimus, quis nascatur: de qua nascatur: et quo modo, quo loco, et quo tempore nascatur.

Quis est ille qui nascitur? Senex quidam. Quid est hoc? Senex nascitur? Quomodo potest homo nasci cum sit senex? Numquid potest in ventrem matris suae iterum introire et renasci? Ita est, auditores, senex et valde annosus est qui nascitur; et ideo res est nova, et Isaias clamat: Generationem ejus quis enarrabit? Hactenus consueverunt infantes nasci et senes mori: at modo contrarium fit: N ascitur enim hodie quidam senex, et post

paucos dies multa infantium millia morientur. Non legistis apud Danielerri: Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum se _ dit, vestimentum ejus candidum quasi n'X, et capilli capitis ejus quasi lana munda? Iste igitur antiquus dierum, cujus caput solum est canum, hoc est, qui ab aeternitate est, qui nec initium dierum, nec finem vitae habet, hodie natus est: nam Danielem nec de Patre, nec de Spiritu sancto; sed de Filio loqui B, Joannes in Apocalypsi testatur. Siquidem capite primo de Filio Dei verba faciens: Caput autem, inquit, et capilli ejus erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix. Hoc est etiam quod Jeremias futurum esse multo ante praedixit: Novum creavit Dominus super terram: fosmma circumdabit virum, hoc est, mulier quaedam, vel virgo potius, utero suo non infantem, non puerum (hoc enim minime novum esset), sed virum et virum gravem maturum, sapientissimum, senem denique complectetur» Nec enim Dominus minus sapiens; minus maturus, minus gravis, minoris prudentiae, minoris consilii hodie fuit, dum jaceret in stabulo, quam tunc esset, cum penderet in cruce: vel quam si modo, cum regnat in ccelo. Quae cum ita sint, Generationem ejus quis enarrabit.

Porro altera novitas in eo posita est, quod is qui nascitur, naturam habet humanam, sed non personam humanam. Itaque non solum ortus est novus, sed etiam is, qui nascitur, est homo novus. Induite novum hominem, inquit Paulus, qui secundum Deum creatus est, injustitia et sanctitate veritatis. Nestorius quidem more caeterorum Haereticorum, cum mysterium istud non oculis fidei, sed oculis intelligentiae propriae cernere voluisset, oppressus fuit a gloria et a nimio isto splendore penitus exceecatus, naturam humanam in Christo sine persona creata atque humana videre non potuit: Quocirca duos Christos sibi fixit: unum, qui et naturam et personam humanam; alterum, qui et naturam et personam divinam haberet. Magnus error, magna blasphemia, perniciosa sententia. Nam si ita esset, nec Christus Deus esset homo: nec Christus homo esset Deus; sed unus Deus solum, alter homo solum; neuter vero mundum redemisset. Christus igitur unus dumtaxat, una persona, una hypostasis est; sed habet naturas duas, divinam et humanam: et idcirco Deus et homo est, et quia homo est, pati potuit: quia Deus est, passio ipsius infinitum pretium fuit: et eo debitum nostrum

Chapter 11 of 40