Concio 14
Surge, illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini
super te orta est. Isaiae lx, v. .
Etsi triplici mysterio festum hoc celebre sit, de uno tamen sola hac concione agitur, de vocatione scilicet Gentium per tres magos inchoata. Per Jerusalem in prophetica hac lectione intelliguntur Apostoli et fideles, qui intrepidi In fide permanserunt; ubi docemus constanter Ecclesiis adhcerere, etsi multi ab ea desciscant. Prophetes poetis Ethnicis comparati. Sedere in loco sublimi vel humili, pro prosperitate ^ familiare Prophetis. Apostolos modis tribus surrexisse, et quomodo. Pauperum duo genera • et qua ratione vera gloria acquiratur per media debita. Quomodo Apostoli fuerint illuminati, per Christum scilicet, qui multis lux esse declaratur. Summa gloria Dei Patris Filius sapientissimus, et miracula etiam, quis per Apostolos homines paulo ante rudes sequenter fiebant. Judaeis obscuriores tenebras effudisse Deum quam gentibus demonstratur, quod in ridiculosis ineptiis sui Thalmud. et in recedificatione templi tempore Ruffini miraculose impedita luculenter apparet. Judaeos vinci caecitate a nostri temporis Hcereticis: hos vero a nonnullis Catholicis, qui vel solis ibi exorto oculos claudunt, vel ducentem stellam aut differunt aut facile deserunt, ostenditur.
Pars posterior propositum prosequitur thema, et in primis apostolos lumini periculose erranlibus a longe apparenti comparat. Cur Deus Gentium vocationem ab humilibus et paupe¬
ribus sit auspicatus causce. 1. Ut Gentium conversio soli omnipotentiae Dei, et non regum industrice adseriberetur. 2. I Jt primitivos Ecclesias fundamenta jacerentur firmiora. 5. Ut minus invideremus divitibus opes et honores, cum per ea nihilo sint meliores. 4. Quia facilius ignem verbi Dei instar lignorum aridorum concipiunt humiles, secus autem divites. Denique cum finis erat Evangelii homines a terrenis rebus abstractos divinis adjungere, facilius ab iis pauperes quam divites avelli quis non videt? Evangelii efficacia etiam reges convertere potuit, quod in hodiernis Magis apparet; ad quorum exemplum quisque conversionem suam instituere ad finem usque docetur.
Hodierna celebritas, auditores optimi, multis nominibus maxima et laetissima, et nostra, hoc est gentium propria, singularem devotionem ac religionem a nobis omnibus prope suo jure postulare videtur. Agimus enim hodie Domini apparitionem, et exultantibus animis beatae spei initia celebramus, tribusque divinissimis, lsetissimisque mysteriis ornatum, atque illustrem colimus diem. Hodie stella duce primitiae Gentium tribus muneribus auro, thure et myrrha, Christum regem, Deum et hominem agnoverunt. Hodie liberator generis humani proprio baptismo aquas omnes ad sordes peccatorum eluendas et homines regenerandos consecravit. Hodie primo, eoque jucundissimo prodigio idem Dominus aquas mutavit in vinum, et nos dulcedinis et suavitatis cce testis, quse aquas temporialium tribulationum post hanc vitam consequetur, admonuit. Itaque cseteri festi dies, vel simplicem vel semiduplicem (ut Ecclesiae verbis utamur), vel ad summum duplicem solemnitatem habent, sola celebritas hodierna merito, jureque optimo triplex nominari potest. Quia tamen mysterium primum maxime proprium est hujus diei, et ab Ecclesia Catholica matre nostra, tum in lectione prophetica, tum in Evangelio nobis proponitur, nos quoque prsetermissis caeteris solam propheticam lectionem, quse pulcherrima et jucundissima est Domino adjuvante explicare aggrediemur.
Initium igitur propheticae lectionis ejusmodi est: Surge illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est: quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos: super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur, et ambulabunt Gentes in lumine tuo et reges in splendore 07'tus tui. Propositum Spiritus sancti in his paucis verbis non aliud mihi fuisse videtur, quam modum, et ordinem breviter explicare, quo gentes toto orbe diffusse, ab impio cultu da3monum, ad verum Deum convertendae erant. Et quidem scripturae divinae ac praesertim vaticinia prophetarum saepe repetebant Gentes aliquando convertendas atque ad agnitionem veri Dei adducendas fuisse. Sed mirum est, quam id parum intellectum fuerit antequam fieret: Nam ut in Actis Apostolicis B. Lucas refert, cum Apostolus Petrus Cornelium et alios nonnullos ex gentibus baptizari jussisset, et Spiritus sanctus super eos sicut olim super Apostolos descendisset, omnes obstupuerunt, et ipsi quoque Apostoli mirabantur. Existimabant Hebraei non gerere Deum curam aliquam gentium, sed eos penitus deseruisse. Verum aliud cogitabat Deus, id quod probe intelligens Apostolus Paulus, Judaeis dicebat: An Judaeorum Deus tantum? nonne etiam gentium? ac modus quidem, et ordo vocationis gentium talis fuit: Primum misit Deus in mundum Filium suum humana carne vestitum; deinde per eum paucos, videlicet Apostolos, verae fidei lumine illustravit: postremo per Apostolos ad Ecclesiam suam gentes adduxit, atque hoc est, quod paucis verbis Isaias docet, cum ait: Surge illuminare Jerusalem, quia venit lumen tuum, et quae sequuntur, singula verba perpendamus.
Surge illuminare Jerusalem. Jerusalem dicuntur pauci illi Judaei, qui Christum receperunt, atque imprimis Apostoli. Antea quidem, quam Christus veniret in terras, omnes Judaei Jerusalem dicebantur, et ad populum Dei electum pertinebant; sed posteaquam Christum coram Pilato negaverunt et aperte mali& se Caesarem, quam Christum professi sunt, etiam Deus negavit ac deseruit eos, ut vaticinium Danielis impleretur: Et non erit ejus populus, qui eum negaturus est. Itaque soli illi, qui permanserunt in fide patriarcharum et prophetarum, et Christo, quem illi venturum praedixerunt, adhaeserunt, deinceps nomine' sanctae et electae urbis Jerusalem censebantur. Ex quo nos etiam admonemus, ut cum videmus multos deserere fidem, et discedere ab Ecclesia, non perturbemur: siquidem Jerusalem semper est Jerusalem: Ecclesia semper est Ecclesia. Et sicut tunc scribis et Pharisaeis, et legis doctoribus et sacerdotibus et multis de plebe cadentibus. Jerusalem tamen non cecidit, sed mansit in paucis illis, qui Christo adhaeserunt: ita nunc licet homines multi, vel potius provinciae multae deserant ecclesiam; ecclesia tamen non cadit. Itaque exeat quicumque velit, exeant scribae, exeant pharisaei, exeant sacerdotes, exeant reges, exeant episcopi, exeant monachi, exeant legis doctores; nunquam tamen ecclesiam, nunquam Jerusalem evertent, sed seipsos tantum perdent. Nam Ecclesia super firmam petram aedificata, et Jerusalem, cujus fundamenta sunt in montibus sanctis, ruere non potest, et si^e pauci, sive multi, illi Jerusalem faciunt, qui adhaerent petrae et fundamento, cui Dominus ait: Tu es Pet)'us, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Temporibus beati Hieronymi tanta confusio haeresum et sectarum inter Christianos erat, ut mundus totus nihil aliud, quam ingens quaedam Babylonia videretur; unus trahebat ad hanc partem, alius ad illam. Et quia tunc haereses non ita perspicuae et faciles et carnales erant, sicut modo sunt; sed graves et subtiles haeretici solum amore veritatis moveri videbantur, atque idcirco omnes timebant, nec facile au-' debant isti parti vel illi adhaerere; quid tunc sancti et sapientes homines faciebant? Confugiebant in Jerusalem, hoc est, Apostolicae sedi, sive cum paucis sive cum multis se adjungebant. «Hinc praesidiis,» inquitadDamasumD. Hieronymus, fulta mundi. Arriana rabies fremit: hinc in tres partes scissa Ecclesia ad se rapere festinat: ego interim clamito si quis cathedrae Petri jungitur meus est; et in epistola superiori: Ego nullum praevium, nisi Christum sequens, beatitudini tuse, hoc est, cathedra Petri communione consocior, super illam petram aedificatam ecclesiam scio: quicumque extrahanc domum agnum comederit, prophanus est. Si quis in arca Noe non fuerit, peribit, regnante diluvio. Istum igitur virum sanctum et sapientem his nostris perturbatissimis temporibus imitari debet, quicumque saluti suse vere consultum cupit.
Audiamus nunc quid ad Jerusalem, hoc est, ad coetum et societatem apostolorum dicat Propheta: Surge, inquit, illuminare Jerusulem. Tales mihi omnino videntur in Ecclesia Dei fuisse Prophetae, quales olim apud ethnicos fuerunt poetae, mendaciis tamen et lascivis narrationibus semper exceptis. Quemadmodum enim poetis propositum erat non rem gestam simpliciter narrare; sed pulchro quodam modo, et artificiosis et venustis involucris ita dicere, ut admirationem et delectationem simul in animis audientium excitarent: volebat alicubi Virgilius docere, quo tempore ferendae essent fabae audi quomodo loquatur.
Candidus (inquit) auratis aperit cum cornibus annum Taurus, et adverso cedens canis occidit astro:
Rem eamdem aliquis alius simpliciter ita dixisset: ad medum mensis Aprilis fabae seminari debent: ita quoque prophetae faciunt. Poterat enim Isaias simpliciter dicere. Veniet tempus, cum pauperes quidam et obscuri, ac rudes piscatores, doctores omnium gentium clarissimi et illustrissimi fient. Maluit vero more caeterorum prophetarum obscurius et venustius dicere: Surge illuminat e Jerusalem. Existit enim in his verbis pulcherrima et elegantissima quaedam translatio. Ita enim propheta coetum illum exiguum et abjectum apostolorum alloquitur, quasi virginem aliquam captivam, et in pulveie sedentem alloqueretur, eique nuncium laetissimum liberationis et exaltationis adfeiret. Surge, inquit, Jerusalem. 0 pauperes piscatores, sedetis nunc in pulvere, suigite, sedebitis in thronis; estis humiles, eritis clari: estis peccatores, eritis sancti: estis piscatores, eritis imperatores. Familiare est sanctis scriptoribus, atque imprimis Prodhetis per sessionem in loco sublimi et illu¬
stri describere felicitatem et prosperitatem: et contra per sessionem in loco humili, in sordibus et pulvere, describere calamitatem et desolationem verbi gratia Isaiae cap. 47. Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra, non est solium filix Chaldxorum: quia ultra non vocaberis mollis et tenera, quasi dicat: 0 tu rex Babyloniae, sedes nunc sublimis in solio dominaris gentibus et populis multis, venient Persae et Medi, et in pulvere sedere te facient: Et rursum cap. 52. Excutere de pulvere, consurge, sede Jerusalem, solve vincula colli tui captiva filia Sion. Ita igitur et nunc loquitur, Surge Jerusalem, 0 coetus Apostolicus, evangelizo vobis gaudium magnum. Surgetis vos aliquando de pulvere peccati ad sedem excellentissimae sanctitatis. Surgetis de statu isto humili et obscuro ad honorem et culmen apostolicum. Surgetis de Judaica servitute, et abjecta ista spe promissionum terrenarum, ad Christianam et evangelicam libertatem, atque ad spem et expectationem bonorum maximorum et sempiternorum. Tribus enim istis modis apostoli surrexerunt et ascenderunt. Cogita B. Petrum: erat olim homo peccator sicut caeteri, erigit illum Deus ad fastigium tantae et tam excellentis sanctitatis, ut esse posset doctor et magister pietatis omnibus, sicut etiam fuit. Erat olim unus quidam de piscatoribus Galilaeae, capiebat et vendebat pisces, ea ratione et arte se et uxorem, et caeteram familiam sustentabat: erigit illum Deus ad apostolatum, et omnes regiones et provincias orbis teme ejus curte et sollicitudini committit. Erat olim unus de cteteris Judaeis, nihil sublime, aut altum cogitabat, aut sperabat, contentus erat illa promissione Domini: Si audieritis me, bona terrx comedetis: erigit postea illum Deus ad spem regni coelestis beatitudinis et gloriae sempiternae. Hoc est igitur, Surge Jerusalem.
Sed ad quem modum Apostoli surrexerunt? Dedit illis fortasse Deus multas civitates, autmulta beneficia, aut saltem magnam vim pecuniarum? Nihil horum dedit. Neque enim temporales divitiae requiruntur, ut aliquis clarus et illustris evadat: non requiritur, ut homo non sit pauper; sed hoc requiritur, ut non vincatur et superetur a paupertate. Quidam pauperes inveniuntur, qui semper conqueruntur de divitibus, semper murmurant, semper blasphemant, semper quaerunt sive per fassive per nefas aliquid
acquirere: isti vere sunt pauperes, jacent sub inopia, et sunt miseriores omnibus hominibus; ferunt enim crucem, sed mali latronis, pauperes corpore, pauperiores animo, et in hoc saeculo et in futuro cruciantur. Alii sunt, qui licet nihil habeant, tamen nihil cupiunt, et scientes se patrem ditissimum habere, et conservari sibi haereditatem amplissimam in coelis, non magnifaciunt inopiam istam, quae ad quinque dies durat. Istis inopia non dominatur, sed ipsi potius dominantur inopiae et ea bene utuntur ad aeternas divitias consequendas. Sane graviter multi decipiuntur; omnes enim naturaliter desideramus ascendere, omnes cupimus nomen, famam, et gloriam: locus animorum nostrorum, quasi elementum nostrum sursum est: ideo sicut ignis semper conatur ascendere, quia sursum est locus ejus; sic etiam nds omnes semper ad loca sublimia suspiramus. Sed error plurimorum in eo versatur, quod honorem et gloriam quaerunt quibusdam rationibus et modis, quae ignominiam potius, quam gloriam merentur. Ascendere volunt per viam divitiarum, ad divi lias vero per fraudes et usuras, et quid mirum si et in hoc saeculo et in futuro perpetuam confusionem et infamiam acquirant? Virtus honorem parit, non pecunia. Ac virtus praesertim humilitatis. An non Veritas ait: Qui se humiliat exaltabitur? An non videmus aquas tantum ascendere quantum descenderunt? Ita quoque nos tantum omnino ascendemus in coelo, quantum hic in terris descenderimus. Libera praeterea et spontanea Christi confessio illa est, quae honorem et gloriam incredibilem nobis acquirit. Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo. Quanta erit illa gloria, cum Deus ipse coram Angelis et beatis hominibus omnibus Patriarchis, Prophetis, Apostolis, Martyribus, Doctoribus, Confessoribus, Virginibus nos in loco edito et conspicuo collocatos omnibus audientibus et videntibus laudabit? Illa erit laus plena honoribus et veritatis: Non enim qui semetipsum commendat, ille probatus est; sed quem Deus commendat. Tunc vere plus honoribus et gloriae recipiemus, quam unquam sperare aut optare potuimus. Ista gloria erit eorum, qui Christum libere confitentur, quos non pudet, sicut multos alios, esse pauperes propterChristum, injurias ferre, et contumelias propter Christum, caste et sobrie vivere propter Christum: qui non erubescunt recusare compotationes, non ire ad choreas
etsaltationes cum invitantur, non audire detractiones, eos qui male agunt fraterna cha - ritate corripere. Denique qui timorem hominum timori divino postponunt, nec erubescunt libere agere, quod Christo placere noverunt. Quicquid dicant, vel cogitent homines, isti Christum confitentur in terris, et eos cum incredibili honore et gloria confitebitur Christus in ccelis. Ad hunc igitur modum Apostoli surrexerunt: non habuerunt magnas divitias, sed magnam charitatem: non dedit illis Deus, ut non paterentur; sed ut cum gaudio et exultatione paterentur: dedit magnum animum et copiosam gratiam, qua mundum et carnem et diabolum vincere possent, erant piscatores, et acceperunt cor et animum dignum imperatore.
Surge illuminare Jerusalem. Quid est illuminare? Nihil aliud, quam illuminaberis. Sicut enim apostoli surrecturi erant de statu humili ad statum sublimem; ita quoque transituri erant de tenebris ignorantiae ad lumen sapientiae: et sicut de piscatoribus Apostoli, ita de rudibus et imperitis summi et sapientissimi Theologi futuri erant. Quid aliud aliquid significat illuminare? Quid? Gaude, laetare, exulta, serena frontem tuam Jerusalem. Tristia quidem et moeror vultum quodammodo obscurant; laetitia illustrat et serenat: Dominus, inquit propheta, illuminatio mea, et salus mea, quem timebol Et rursum: Deus misereatur nostri et benedicat nobis illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. Illuminet vultum suum super nos, hoc est, laetam et serenam faciem nobis ostendat, non tristem, non iratam, non turbatam, non obscuram. Videmus homines tristes, tetricos, melaacholicos, gerere frontem contractam, obscuram, et quasi nubibus quibusdam et caligine obductam. Et contra videmus eos, qui laetantur et gaudent, habere frontem explicatam, apertam, serenam, et quodammodo splendere ac nitere vultus eorum. Surge ergo et illuminare, gaude et laetare Jerusalem. Quamobrem? Quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est. Magna profecto ratio gaudendi quia venit lumen tuum. Sed cur tempus praeteritum usurpat, cum de re futura loquatur? Nimirum, ut intelligamus tam esse certum, quod praedicit futurum, quam esse certum fuisse, quod jam praeteriit. Deo siquidem, qui per prophetas suos futura praedidicit, nihil est praeteritum, aut futurum; sed omnia praesentia. Lumen vero de quo loquitur, cum ait: Quia venit lumen tuum, Christus est. Idem est enim quod hic ait: Venit lumen tuum, et quod paulo post apertius dicet: Super te autem orietur Dominus. Nec immerito Dominus lumen appellatur; Nam Deus lux est, et in eo tenebrx non sunt ullx. Et de Christo B. Joannes, Erat, inquit, lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et Ecclesia in symbolo, « Lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. » Et Apostolus ad Hebraeos, qui cum sit splendor glorix et figura substanti x ejus: Et ipse de se: Ego sum lux mundi. Itaque Lumen tuam dicitur Dominus, Lumen ratione divinitatis, Tuum ratione humanitatis. Nec enim lumen nostrum dici poterat Deus, antequam naturam humanam assumeret, quo pacto enim lumen nostrum diceretur, quod a nobis videri non poterat, et quod aciem nostram, sensusque vincebat? Sed posteaquam clarissimum illud lumen humana carne quasi nube tectum est, et nimium illum fulgorem temperavit, tunc lumen Angelorum factum est lumen hominum et splendor gloriae, fons sapientiae, verbum Dei in excelsis factus est nobis Dei sapientia. Tunc vidit Omnis caro salutare Dei. Tunc etiam ille sanctus senex, cujus oculi fortasse caligare incipiebant dicere potuit: Viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum.
Venit igitur Lumen tuum, et gloria Domini super te orta est: fortasse idem aliis verbis dicit; nam gloria patris est filius sapiens. Neque fuit unquam filius sapientior Filio Dei, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae. Magna est gloria Dei Patris, quod mundum istum, tam pulchrum, tam omnibus numeris absolutum condiderit: quod solem, et lunam et stellas, quod tantam animantium plantarum, lapidum et metallorum varietatem, quod homines, quod angelos ex nihilo creaverit. Sed multo sine ulla comparatione major gloria est quod filium infinitae sapientiae et bonitatis genuerit. Nam mundus totus vix umbra quaedam divinae bonitatis et perfectionis dici potest: filius autem non umbra quaedam, sed ipse candor est lucis aeternae, et Splendor glorix et figura substantix ejus. Itaque nihil majus, nihil excellentius, nihil gloriosius de Deo praedicare possumus, quam quod filium infinitae potentiae, sapientiae et bonitatis genuerit: et vere gloria Dei Patris est Filius ille sapiens, quem ab aeternitate generavit. Fortasse etiam glo¬
ria Domini, clarissima et illustrissima illa signa et prodigia significat, quae per Apostolos fiebant. Nam cum illi, qui paulo ante homines obscurissimi et abjectissimi fuerant, omnium gentium linguis loquebantur, signa et prodigia maxima faciebant, solo verbo aegros curabant, mortuos ad vitam revocabant, daemones pellebant, rhetores et philosophos confundebant, simplicibus verbis aptissima dogmata persuadebant, corda peccatorum quantumvis dura molliebant; omnes homines admirabantur et Deum glorificabant. Dicebant enim Digitus Dei est hic, non sunt ista opera hominum. Deus est qui loquitur, Deus qui operatur: hoc pacto majestatem et gloriam Domini in Apostolis omnes videbant, et quod nunc in Isaia legimus implebatur: Et gloria ejus in te videbitur.
Sequitur: Quiaecce tenebrx operient terram et caligo populos. Pergit explicare magnitudinem beneficii divini, quod Jerusalem, hoc est, apostolicus chorus accepturus erat. Ecce, inquit, rem admirabilem et stupore plenam dicturus sum; tot sapientes erant inter homines, tot philosophi, tot rhetores, tot nobiles, tot divites, et illis omnibus omissis humiles piscatores Deus eligit, quos illustraret, quibus primitias Spiritus daret, quos principes Ecclesise constitueret: Ecce, inquit, tenebrx operient terram, et caligo populos, super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. An non esset eximium et singulare privilegium hujus oppidi, in quo sumus, si Belgium totum in tenebris esset, et obscurissimam noctem pateretur, super Lovanium autem splenderet sol, et nos soli ccelum serenum, et aerem purum atque apertum videremus? Tale fuit privilegium Apostolorum, quando mundus totus, terra et populi, hoc est, Judaei et Gentiles in tenebris errorum versabantur: ipsi vero soli Deum verum agnoscentes in lumine degebant.
Sed cur, quaeso, major obscuritas Judaeis attribuitur quam gentibus? Cur terram operient tenebrae, hoc est, Judaeos: terrenos videlicet homines quibus nihil obscurius fingi potest; populos autem hoc est, gentes, Paganos, Ethnicos sola caligo? Sic enim habent septuaginta: Et caligo super gentes. Quod hic mysterium latet? Num Judaei magis caeci futuri erant, quam essent gentes? Omnino, auditores. Nam ii, quos Deus illustravit, si lumini sint ingrati, magis excaecantur, quam ii, qui lumen numquam receperunt. Tales Judaei fuerunt: habuerunt ✓ patriarchas, habuerunt legem et scripturas sanctas, habuerunt miracula divina, habuerunt angelos, et Deum ipsum maxime familiares: ad ultimum ingrati fuerunt, et veniente vera luce oculos suos clauserunt, et Deus, ut merebantur, deseruit eos, 'et permisit tenebris majoribus et densioribus involvi, quam unquam fuerint tenebrae Ethnicorum. Ita modo videmus: convertuntur gentes, veniunt indololatrse, publicani et meretrices ad iidem: et Judaei obstinatissimi in sua infidelitate perseverant. Ecce quam crassae et palpabiles tenebrae oculos Judaeorum teneant, vident omnia vaticinia in Christo esse completa: vident miracula a Christo et Apostolis et sanctis caeteris facta esse sine ullo numero: vident mundum totum juxta vaticinia prophetarum relicto cultu idolorum ad Christum esse conversum: vident se nec templum, nec regnum, nec sacerdotium, nec altare, nec sacrificium habere; vident se toto orbe dispersos omnium gentium pedibus subjectos esse atque hanc miseriam et calamitatem non annos decem, aut vigenti aut triginta sicut olim, sed mille et quingentos annos pertulisse; et tamen satis intelliguntse post reversionem de captivitate Babyloniae nunquam idola coluisse, et tamen adhuc non vident curtam severe puniantur a Deo. Quia ecce tenebrx operient terram.
Libro decimo historiarum Ecclesiasticarum prope finem Ruffinus Aquilensis refert, temporibus apostatae Juliani voluisse Judaeos iterum templum in urbe Hierosolyma aedificare: sed cum de omnibus locis et provinciis convenissent, et ab imperatore facultatem et sumptus accepissent, et jam calcem et reliquam materiam praeparassent, nocte quae illum diem praecedebat, quo erant opus inchoaturi, vehementissimum terrae motum obortum fuisse, eoque non solum fundamentorum saxa longe lateque jactata, sed etiam porticus publicas, in quibus Judaei morabantur, funditus eversas, et Judaeos oppressos ac necatos: deinde prima luce reliquam Judaeorum multitudinem ad locum ruinae ad mortuos requirendos concurrisse; sed statim ex domo quadam subterranea, ubi ferramenta et alia ad opus necessaria servabantur, globum igneum prodiisse, qui per plateam discurrens exustis ac necatis Judaeis qui aderant ultro citroque ferebatur: atque hoc iterum et saepius, imo frequentissime tota illa die repetens, pertinacis populi temeritatem flammis ultricibus coercebat: et ne ista casu fieri
viderentur, sequente nocte in vestibus singulorum signum crucis, 'ita evidens apparuisse, ut nulla arte elui, vel aboleri posset. Haec Ruffinus suis temporibus accidisse testatur, quae commemorare volui, ut omnes intelligunt quantae sint tenebrae Judaeorum, et quam vere praedixerit Isaias, Quia ecce tenebrx operient terram.
Neque solum eo caecitatem suam Judaei produnt, quod Solem justitiae Christum jam in summo coelo constitutum, et orbem totum illustrantem non vident; sed etiam quod in suo Talmud absurdiores fabulas de Deo finxerunt, quam unquam linxerunt pagani: dicunt Deum quotidie semel irasci, et duas lacrymas effundere: praeterea orare, et poenitentiam agere. Item cum mundum crearet in parte Septentrionis magnum foramen in coelo reliquisse, ut si quando exurgeret aliquis, qui diceret, se coelum condidisse, tunc ei Deus responderet: Si tu coelum fecisti, perfice opus, claude foramen illud.
Ista sunt judicia Dei, Auditores, ista est plaga caecitatis super omnes plagas maxime formidanda qua justo Dei judicio puniuntur ii, qui divino lumini resistunt: ista plaga puniri sunt Judaei, et hoc tempore gravissime, et vere in judicio, et in furore puniri haereticos videmus. Quis crederet eos, qui olim etiam doctores Theologi fuerunt, ita vehementer excaecari, ut dicant ea, quae nec Judaei nec Tureae, nec pagani unquam fuissent ausi pronunciare? Deum velle et constituere, ut peccata fiant; eum, qui conatur bene agere, peccare mortaliter: Deum opera bona non requirere, sed potius rejicere: Deum debere obedire diabolo: natura divinam passam et mortuam esse quis unquam Judaeorum, Turearum, Ethnicorum vel joco talia dixisset? Itaque Judaei densiores tenebras patiuntur, quam Ethnici. Sed haeretici adhuc densiores, quam Judaei: sicut etiam majus lumen a Deo Haeretici, quam Judaei receperant.
Neque deest similis quaedam plaga plurimis catholicorum. Quidam enim reperiuntur, quos Deus vocat interna admonitione ad vitam meliorem, sentiunt interdum se moveri et trahi ad bonum, vident oculis mentis lucem quamdam spiritualem similem stellae, quae hodie magos duxit ad praesepe; sed vel contemnunt, vel negligunt divinam inspirationem; vel etiam metuentes ne fiant nimis boni, de industria oculos claudunt:
et Deus qui non vult contemni, aut negligi munera sua, justo judicio eos relinquit, et exceecari, et in sordibus peccatorum volutari permittit: et qui magni et sancti servi Dei fuissent, si vocantem et inspirantem Deum secuti essent, fiunt postea homines perversissimi, et tandem male pereunt.
At, inquiunt, Deus est bonus, et non semel sed smpius vocat: et si non sequar hoc anno, sequar anno sequenti. Verum est, Deus est bonus, sed nunquid tu ideo eris malus, quia Deus est bonus? Nescis Deum simul esse justum, et judicia Dei abyssum multam? Quid vero magis contigisset, si visa stella dixissent, expectemus adhuc modicum apparebit fortasse et anno sequenti: omnino male eis successisset, Deus enim magnus Dominus est, et non vult contemni, aut negligi munera sua. Habet duo brachia Deus longissima et robustissima: unum est misericordia, alterum justitia. Extendit primum brachium misericordiae, ut te complectatur: inspirat bona desideria: si tu resistis, et fugis, incidis in brachium justitiae, illo te apprehendit, et ad terram audit et confringit.
Alii sunt qui sequuntur vocantem Deum et stellam praeeuntem ad aliquod tempus, incipiunt in opera bona incumbere, abstinere se a flagitiis, frequentare sacramenta confessionis et communionis: sed cum maxime videntur fervere et currere, levi tentatione exoriente, et aliquando nulla de causa ad unum verbum amici alicujus resiliunt: isti quoque fugiunt brachium misericordiae, et incidunt in brahium judicii. Nam qui tales sunt, facillime obdurantur, et multo pejores fiunt, quam antea unquam fuissent. Sicut piscatores dicunt aquam calidam facilius congelari, quam frigidam. Et sicut experientia didicimus eos qui de aegritudine convalescunt, si antequam perfecte curentur recidant in morbum multo gravius laborare, quam antequam convalescere inciperent. Quis non videt eum periculosius cadere, qui altius ascendit? Quis non legit, quod ait B. Petrus; Melius erat viam veritatis non agnovisse, quam post agnitam retrocedere? Et quod ait Dominus: Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Et: Ecce sanus factus es, jam noli amplius peccare, ne tibi deterius contingat; Itaque auditores optimi, si Deum timemus, et admirabilia judicia ejus, perseverantia nobis necessaria est non possumus sine incredibili
Ii discrimine stare et retrocedere. Navigamuadverso flumine, et nisi perpetuo, sine intermissione laboremus in remigando, et quae retro sunt obliti ad anteriora et altiora nos extendamus, magno impetu retro feremur et ad saxa et scopulos allidemur. Ham de tenebris et caligine dicta sint.
Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges in splendore ortus tui. Explicatur his verbis privilegium singulare Apostolorum. Ipsi enim a Deo electi fuerunt, ut pro se, et pro aliis lumen et gratiam reciperent: et non solum sibi, sed etiam aliis lucerent, et sicut vitium et chrystallum, non solum ipsum intime et profunde illustratur a sole; sed etiam soli simillimum efficitur, et res ceeteras illustrat: ita quoque apostoli non solum ipsi lumen receperunt, sed etiam aliis fuerunt: ita ut aliquando Dominus eos lucem mundi appellare non dubitaverit. Vos estis, inquit, lux mundi. Et Isaias: Ambulabunt, inquit, gentes in lumine tuo.
Sed quomodo ambulaburit? Quo ibunt? ad ipsum lumen, quod videbunt, veniant vobis in mentemii, qui noctu per ignotas et desertas regiones iter faciunt, vel per magnum mare navigantes oborta tempestate in medium Oceanum abducuntur, et media nocte ccelo nubibus obducto, navigant in incertum, nec ullo modo conjectare licet, in qua parte mundi consistant. Si ejusmodi homines jam salute prope desperata post multos et diuturnos errores videant tandem alicubi procul aliquod lumen, an non statim in illud oculos conjicient, et arbitrati ibi esse domum vel portum aliquem, sine mora eo dirigent cursum suum? Pari ratione sub tempus illud quo Christus venit in terras, omnes gentes in densissimis errorum tenebris per magnum mare mundi hujus in incertum navigabant, tam terra caligo super omnes populos et provincias ac regiones incubabat, ut etiam fornicationes et adulteria et scelus Sodomm et Gomorrhse non viderentur peccata; et deos ligneos et lapideos homines multo meliore#et nobiliores adorarent, et eis res suas et seipsos stulti commendarent, qui nec audiebant nec videbant, et qui potius hominum custodia indigebant.
Quid tum fecit Deus? excitavit repente in edito quodam monte pulcherrimam civitatem, ista esfc Jerusalem, ista est Ecclesia, quae in Apostolis coepit, et in ea maximum et clarissimum lumen sapientiae, sanctitatis et signorum ac prodigiorum accendit: statim vero atque illud lumen splendere et procul fulgorem et radios suos diffundere coepit, omnium gentium oculos, qui variis in locis errabant, in se unum convertit. Et ecce ex omni parte mundi, ex Asia, Africa, Europa turmatim gentes ad illud lumen confluebant, dicebatque alter ad alterum: Venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob; relinquamus errores, renuntiemus diis ligneis et lapideis, convertamur ad verum et vivum Deum, sequamur lucem, curramus ad lucem quam videmus. Hoc igitur Isaias spiritu prophetico cernens Ecclesiae gratulabundus dicebat: Et ambulabunt gentes in lumine tuo et reges m splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos, et vide. Ecce omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.
Sed cur addit Propheta, et reges in splendore ortus tui? Numquid etiam reges in gentibus non numerantur? Cur separatim ponuntur? Voluit sanctus propheta divinae sapientiae, providentiaeque ordinem exponere. Nam ut Dionysius Areopagita docuit, summo ordine providentia Dei per superiores causas gubernat ac regit inferiores per summos Angelos illustrat medios; per medios illustrat infimos; per infimos illustrat homines, et inter ipsos homines prius Judaeos quam gentes et inter gentes prius pauperes, quam divites, prius obscuros, quam nobiles, prius privatos, quam reges illustrari voluit. Ambulabunt, inquit, primum gentes in lumine tuo; deinde etiam reges in splendore ortus tui. Ita legimus in Actis Apo-tolicis et in Ecclesiasticis historiis initio evenisse. Primi qui ad fidem veniebant erant sutores, piscatores, Simon coriarius, Lydia purpuraria et similes homines. Reges obstinati manebant, imo potius usque ad tempora Constantini non solum reges non convertebantur; sed etiam persequebantur, et necabant eos, qui converti volebant. HincB. Jacobus: Audite, inquit, fratres mei d lectissimi. Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites m fide et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia? Nonne ipsi blas//hemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? Hinc etiam Apostolus Paulus: Videte, inquit, vocationem vestram,
fratres, quia non multi sapientes, secundum carnem, non multi potentes, non multinobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit • Deus ut confundat fortia. Hinc etiam Dominus se pauperibus missum profitetur, Spiritus Domini super me. Et rursum, Caeci vident, surdi audiunt, claudi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, pauperes evangelizanlur.
Est vero multiplex ratio cur Deus a pauperibus et privatis inceperit. Primum enim hoc Deus fecit, ut mundi conversionem suae omnipotentiae, non principum industriae homines adseriberent, si omnium primi imperatores et reges conversi fuissent, statim edictis publicis jussissent ubique confring statuas, demoliri simulachra, cessare sacrificia, everti vel claudi templa idolorum; fortasse etiam populos suos ad fidem recipiendam compulissent. Itaque dixissent omnes, Non Deus est, qui homines convertit, sed regum ac principum edicta. Quamobrem ut omnes intelligereht, fidem esse donum Dei, et non humana virtute, sed divina potestate everti regnum diaboli, maluit Deus per pauperes regnum suum mundi principibus non solum non juvantibus, sed etiam resistentibus auspicari. « Non quaesivit, inquit Augustinus, Dominus per oratorem piscatorem, sed de piscatore lucratus est imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prius Petrus piscator, per quem postea crederet non solum orator, sed etiam imperator. Nullus nobilis,primo electus est, nullus doctus, quia infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia». Deinde primi Christiani optimi et probatissimi esse debebant. Quippe quitamquam lapides majores et solidiores in fundamento Ecclesiae ponebantur, quod si statim ab exordio praedicationis Evangelii principes mundi conversi fuissent, debilia fundamenta tanti aedificii jacta fuissent. Primi siquidem Christiani a regibus coacti ad fidem venissent, vel si ponte, certe persecutoribus caruissent. Nunc vero quoniam initio propter crebras persecutiones Christianum fieri res erat plena periculi et ignominiae, illi, qui tum convertebantur, optimi et constantissimi et ferventissimi, et vitam ac sanguinem millies fundere paratissimi erant. Itaque hoc modo Deus bonum ac firmum fundamentum jecit. Praeterea voluit Deus nobis hoc exemplo demonstrare, quod non debeamus opes et honores divitibus et nobilibus invidero: hoc ipso enim quod ad fidem et evangelium prius sutores et piscatores, quam reges et imperatores vocavit, satis ostendit, non omnes, qui sunt primi in terrenis bonis, esse etiam primos in coelestibus; sed contra saepe primos apud homines, esse novissimos apud Deum. Neque esse terrenas divitias magnificiendas, quas videmus amicis Dei saepe non dari; sicut non magnifacimus glandes et siliquas, quae suibus post paululum interficiendis in magna copia tribuuntur. Rursum ab humilibus et pauperibus Deus incepit, quod ipsi magis parati atque apti sint ad semen Evangelii utiliter recipiendum. Cor.divitis simile est agro spinis et tribulis referto. Ne. que vero divites mihi succenseant, ita Dominus, cum de semine loqueretur, parabolam suam exposuit. Nam cum dixisset: Aliud cecidit inter spinas, et exortae spinae suffocaverunt illud, explicando subjecit; Qui autem seminatus est in spinis, hic est, qui, verbum audit, et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. Cor pauperis terra est bona, et spinas et tribulos non habet. Est etiam dives similis ligno virenti; pauper vero ligno arido: gratia Dei et Evangelii praedicatio similis igni: Ignem veni mittere in terram, et quid volo n>si ut accendatur. Jam vero quis nescit multo celerius et facilius ligna arida, quam virentia ignem concipere? Imo vero, quod omnium pessimum est, ligna vii entia omnino invita exsiccari videntur: statim enim atque ad ignem admoventur strident^ fumant, gemunt: ita divites faciunt, ferre non possunt ignem tribulationis, quo exsiccari debent, ut in eis flamma divini amoris accendatur. Si flecti debent ad orationem, oportet eos habere pulvinar, ne frangantur genua. Si jejunandum est semel, sumunt in prandio duplo amplius, quam solerent, ne detur vacuum et stomachus conqueratur. Si eundum est ad concionem vel ad sacrum, et est aura frigidior, ipsi domi pellibus involuti apud ignem sedere debent. Itaque non mirum si pauperes prius, quam divites flammam Evangelii conceperunt; sunt enim pauperes ligna sicca, divites ligna virentia. Praeterea finis Evangelii non alius est, quam affectum et animum hominis a rebus terrenis abstrahere, et Deo ac rebus divinis adjungere, certum est autem homines divites et nobiles magis rebus terrenis inhaerere, ac proinde difficilius ab eis avelli posse, quam pauperes. Quid est facilius deponere pallium,
an deponere pellem? Cum deponis pallium, dolorem non sentis. Quare? Quia pallium nullo glutino carni tuae adhaeret. At pellem sine incredibili dolore exuere non potes, quod pellis arctissime carni conjuncta, et copulata sit. Postremo sicut aves, si alas habeant luto aut visco implicatas, per terram repere possunt, in sublime ferri et volare non possunt: ita quoque homines divites quia cordis alas mentem et voluntatem luto et visco rerum terrenarum plenas habent, frustra quotidie audiunt, Sursumcorda: confitentur, communicant, orant; sed tamen fere sine affectu, sine spiritu: non gustant, quse sunt Dei: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Pauperes vero nihil habent, et nihil cupiunt habere, facili negotio feruntur sursum, levi motione rapiuntur in Deum. Beatus Antonius, beatus Benedictus, beatus Franciscus, non erant usque adeo docti, nunquam scholas theologicas viderant; tamen facillime rapiebantur in Deum, atque altissimis contemplationibus saepissimae fruebantur. Quamobrem? Quia liberas et expeditas sine luto et sine visco alas habebant. Habent reges sua regna, et divites suas divitias, in illis conquiescunt, vident se ab omnibus magni fieri et honorari: putant se esse aliquid, quotidie cogitant majora, inde est quod aegre admodum et sero convertuntur ad Deum. At vero pauperibus facile est contemnere regna, quae non habent: facile est non diligere honores, quos nunquam sperant; facile est iis rebus non adhaerere, a quibus procul absunt. Istae sunt igitur rationes cur pauperes et obscuri evangelium et fidem primi receperunt.
Sed quamquam reges et principes aegre convertuntur, et qui divitias habent difficile intrabunt, ut Dominus ait, in regnum coelorum; tamen tanta est virtus et efficacia Evangelii, ut etiam eos aliquando convertat. Ambulabunt, inquit, gentes, in lumine tuo, et reges m plendore ortus tui. Etiam reges, inquit, qui videntur non posse converti, convertentur tamen, et ambulabunt in splendore ortus tui. Horum typum gerebant magi illi, qui nobiles et divites et sapientes et reges etiam fortasse erant: et tamen hodierna die stella duce ad preesepe Domini ex Perside venerunt, et ita venerunt, ut omnibushominibus viam salutis et perfectionis exemplo suo demonstraverint. 0 nos beatos, auditores, si sanctos et sapientes istos reges imitari sciremus. Quicumque Deum ex animo quaerere, et sine errore invenire desiderant, nihil aliud agere debent, quam quod magos istos sapientissimos egisse legimus. Primum omnium terram suam, et cognitionem suam una cum magisalacriter relinquant; deinde cum iisdem non falsis hominum rumoribus credant, sed stellam fulgentem diligenter considerent: non sequantur hominum mendacia, sed vocationem coelestem, quid possint filii hujus saeculi suadere, nisi diligere saeculum? Quid? cogitas de castitate, et petis consilium a lenone vel meretrice? Cogitas de relinquendo saeculum, et consilium petis ab amatoribus saeculi? Vis fieri stultus, ut fias sapiens; et consulis mundi sapientiam, quae tota est Vana, totum habet foris et nihil intus? Non igitur audiant consilia hominum eorum qui nihil nisi carnem et sanguinem sapiunt; sed audiant potius quid in cordibus eorum Dominus Deus loquatur: audiant quid in scripturis veritas clamet: audiant quid Christus et apostoli consulant vel praecipiant: tum si viderint Herodem cum scribis et pharisaeis turbari, non turbentur ipsi propterea; sed pergant quod Deus vocat, et sinant mundum et daemones vociferari et comminari quantum volunt, jam quum ad stabulum et praesepe stella duce pervenerint, non offendantur ino¬
pia et pannis Salvatoris, nec loci humilitatem et angustias considerent, sed contra potius abyssum charitatis et pietatis mirentur, qua Deus noster cum esset dives, egenus propter nos fieri voluit, ut nos inopia sua ditaret. Deinde cum magis non offerant Deo quisquilias, non quatuor, non quinque aureos; sed optimum quod habent, aurum, thus et myrrham: offerant seipsos totos tanti quanti sunt. Nec enim Deus, qui se totum nobis tam liberaliter dedit, minus quam nos ipsos totos, totum cor, totum animum, totum affectum accipere dignatur; et tum demum vere nudi, rebus omnibus Deo donatis, secure et tranquille dormiant, ut angelicum responsum in somnis accipiant. Dormiant mundo et curis ac negotiis hujus saeculi, ut vigilent Deo et negotiis vitae futurae: et cum ab Angelo per quietem in oratione et contemplatione didicerint, non esse redeundum ad Herodem, per aliam viam revertantur in regionem suam: aliam vitam, vitam novam, vitam angelicam, vitam sanctam inchoare et continuare studeant, ut per eam ad vitam beatam et sempiternam perveniant, quam nobis concedat Deus, qui est benedictus in saecula. Amen.
Chapter 15 of 40