Concio 16
Nescitis quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet: et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. I Cor. ix, v. 24.
Thematis hujus occasione, pro bravio currentibus tria esse necessaria ostenditur: ut scilicet in stadium admittantur, ut admissi currant, et ut bene currant. Quae tria ad spiritualem quoque cursum applicantur. Stadium autem spirituale est donum justificationis, fidem, spem et charitatem continens: ad quod nos gratis admittimus, contra quam sentiant Pelagiam. Qui extra hoc stadium currunt, etsi currunt et fatigantur, frustra tamen laborare probatur: quod faciunt llceretici et homines improbi. Deinde currendum et bonis operibus vacandum esse asseritur, contra Lutheri doctrinam; licet solus Christus bravium capiat, et nos per ipsum. Denique bene currendum; ut comprehendamus. Cur et quomodo Christus asininam nostram tarditatem ad cursum stimulet, ut nimirum curramus sine intermissione, quod et ipse coeli cursus assiduus nos docet, rt mala punica in pontificia veste prcefigurarunt. Quomodo Deum incomprehensibilem comprehendere possimus a simili declaratur. Christianis cursoribus exemplo mundanorum cursorum oportet abstinere ad omnibus cursum impedientibus, ut sunt maxime ebrietas, convivia et tripudia; Quce cum Graeciam e ffaeminatam perdiderint, etiam regionibus
nostris minantur. Germanorum insana et infamis bibacitas pro merito suo reprehenditur, uti et molles choragorum discipuli. Exortatio denique seria ad fugam Bacchanaliorum concludit.
Apostolica ista sententia, quam hodierna die, pro ratione temporis explicaturi sumus pulcherrima est, et simul hseresim Pelagianorum etLutheranorum, et Bacchanalia Catholicorum, quse istis diebus incipere solent, vehementer flagellat. Nescitis, inquit, quod ii, qui in stadio currunt omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Initio dicit. Nescitis? interrogando: quud est idem ac si dicere vellet apostolus, non dubito quin sciatis. Ea enim quae ad carnem pertinent, et sensibus percipiuntur, omnes noverunt: ut si quis diceret, nescitis quam egregie homines in bacchanalibus bibere soleant? Nescitis quo mense celebretur dedicatio? Ita loquitur B. Paulus. Certe, inquit, scitis, quid faciant ii, qui currunt in stadio: sed non scitis fortasse inde tamquam per gradus ascendere ad spiritualia et caelestia. Hoc ego vos docebo. Fingite igitur animis gloriam sempiternam, ad quam creati estis, tamquam aliquod braviura a Deo nobis proponi, et nunc intelligetis tria vobis esse necessaria, ut aliquis propositum bravium consequatur. Quie sunt illa tria? Primum est, ut in stadium ad currendum admittatur; Nam qui currunt extra stadium etiamsi currant velocissime, nihil tamen lucrantur: hoc docet Apostolus cum ait: Nescitis quod ii, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt. Alterum est, ut cum sunt in stadium admissi, non se ad sedendum vel fabulandum vel comedendum vel dormiendum componant, sed currant: Nam in stadio qui sunt, vel currant necesse est vel egrediantur. Nescitis, inquit, quod u, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Postremum ut non solum currant sed bene currant, hoc est, velociter recto cursu, continenter, sine intermissione: et hoc est, quod subdit apostolus, sic currite ut comprehendatis. Quod remedium ut curramus bene et sic curramus ut non frustra curramus, sed bravium comprehendamus? Remedium est, se ab omnibus quee cursum impediunt abstinere. Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet. Quod nobis eo libentius, quam illis faciendum est, quod illi corruptibilem coronam, nos incorruptibilem accepturi simus. Jam heec omnia ad spirituale bravium et spiritualem cursum applicemus.
Primum igitur, qui gloriam sempiternam tamquam bravium accepturus est, in stadium admitti debet. Quid est hoc stadium? Donum justificationis, quod fidem, spem et charitatem continet. Nam qui vel fidem veram non habent, ut Ethnici:.vel habent quidem fidem veram, sed mortuam, ut qui inter Catholicos corrupte vivunt, isti vel non currunt vel ad bravium non currunt. Nam, ut dicimus, currere ad bravium, est mereri operibus bonis vitam aeternam: quod non possunt ii, qui fidem veram et vivam, hoc est fidem, quee per charitatem operatur, non habent. Viam, inquit propheta, mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Tunc homo currit, cum habet cor dilatatum. Quid est, quo cor dilatatur? Nihil aliud, quam latum illud mandantum, de quo idem Propheta, Omnis consummationis vidi finem: latum mandatum tuum nimis, et omnis consummationis, omnis perfectionis, omnis praecepti finis est charitas, quae ita lata est, ut a Deo usque ad proximum, a coelo usque ad terram extendatur. Itaque stadium est justitia, fides, spes, charitas: et qui extra stadium illud existentes currunt, frustra laborant. Nam non datur bravium currentibus, sed currentibus in stadio. Laborant Haeretici ut Evangelium suum propagent, vigilant dies et noctes, scribunt multos libros, periculis et morti se
exponunt, sed frustra: Currunt enim in incertum, atque aerem verberant. Pari ratione homines improbi aliquando multum laborant in currendo orant, jejunant, eleemosynas faciunt, sed quia currunt extra stadium, fatigantur quidem, sed interim bravium non apprehendunt. Ponamus unum exemplum: vos multa similia invenire poteritis. Sunt aliqui qui tempore bacchanaliorum exeunt de stadio, ebrietate et choreis et aliis peccatis excidunt a gratia. Deinde adveniente quadragesima ad gratiam Dei per poenitentiam non redeunt; et tamen jejunant cum cseteris, fortasse eleemosynas majores et crebriores faciunt. Isti currunt sed non in stadio; laborant cum cseteris, sed non coronabuntur cum cseteris. Quare? Quia non currunt in stadio: et opera bona sine charitate non merentur bravium. Doctrina est Apostolica: Si linguis, inquit, hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut symbolum tinniens. Quamobrem, auditores, primum omnium id procurare debemus, ut admittamur in stadium: vel si semel admissi, nostra culpa ejecti simus, iterum per poenitentiam in curriculum restituamur, quod tamen, cum habuerimus, non id nostris meritis, sed Dei gratise attribuere debemus. Nam sicut ingressus in stadium non acquiritur cursu, sed donatur favore et liberalitate principis: ita gratia justificationis non redditur meritis, sed gratis datur. In quo decipiebantur Pelagiani, qui putabant se ingredi posse stadium, et currere, etiam non vocati et admissi. Gratia, inquit Apostolus, salvari estis per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est: tamquam si diceret, quod in stadium admissi estis, quod est principium salutis, et tales effecti, ut jam possitis currere, et bravium promereri, non vobis debebatur, sed gratis accepistis: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris. Unde? Num ex operibus justitiae, quae fecimus nos? Nequaquam, sed Per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Non intraht stadium, quia cucurrerunt, sed ut currant. Non datur gratia, quia bene operari sumus; sed ideo datur, ut bene operari possimus. Bonis operibus, inquit D. Augustinus, debetur merces, si fiant: sed gratia, quee non debetur, preecedit ut fiant.
Estne satis esse in stadio? Non est satis, sed currere necesse habent, qui in stadium intraverunt. Dicitur enim curriculum, quod in eo curratur: et stadium per antithesin,
Chapter 17 of 40