Skip to the text

Concio 5

de eadem dominica secunda adventus

Tu es qui venturus es, an alium expectamus? Matth. xi, v. 3.

Causa cur hodie evangelium istud legatur, ostenditur. Causa hujus legationis Joannis, et ejusdem eventus declaratur. Duo genera miraculorum statuuntur, apparentia scilicet, et vera, et quaenam ea sint. Miracula Christi, quibus suam divinitatem ostendere voluit, fuisse numero plurima, dignitate maxima, modo excellentissima, varietate clarissima, eleganti discursu, auctoritatibus, et demonstrationibus probatur. Lo^u* Joannis xtv. Majora horum faciet, explicatur. 0'jectio contra miraculorum testimonium de Christi divinitate diluitur. Poly chronii Hceretici cujusdam irrita mortui suscitatio adducitur. Hcereses de reliquiis sanctorum non venerandis et de miraculorum auctoritate, quce semperin ecclesia Catholica viguit, severa increpatione arguuntur; insuper Lutheri temerarius ausus in Daemonio ejiciendo notatur.

In si‘ eunda parte, cur Dominus Joannem turbis commendet, et quo modo, docetur. Parasiti, el uulce mancipia taxantur, et de iis apologus affertur. Cur Joannes plus quam Propheta, duplex assignatur ratio, nempe quia de illo alii Prophetae sunt vaticinati; et quia ob vitam ange' icam Angelus dictus sit. Ex captivitate Joannis quutuor notanda pro/ionuntur: primo per eam significatam fuisse veteris legis al rogationem ■ secundo, cceca hominum judicia, quce reprehensores pro ¬

priorum vitiorum more Herodis capitali prosequuntur odio, vituperantur: tertio, vincula Joannis figuram. eorum genere affirmatur, qui non nisi aliqua vexatione resipiscunt, et inclamantem Christum audiunt: quarto docemur posteris nullum majus testamentum Dei Sapientia legati posse; ubi breviter Historia Eudocice narratur. Denique serio monemur. ut Christi legatis in articulo mortis apte possimus respondere: atque ea de re horrenda juvenis Angeli narratur Historia.

Quamvis multa sint, Auditores optimi, quae vel necessaria, vel utilia esse videntur, ut orbis liberator de coelo ad terras descendentem debitis officiis, atque honore suscipiamus: tamen illud cum primis maxime conducit, quis ille sit, et quantus; quem expectamus, probe cognitum, et exploratum habere: tanto siquidem majori studio, et apparatu, cum advenerit, illum excipiemus, quanto major in animis nostris fuerit opinio atque expectatio venientis. Quamobrem Ecclesia catholica, mater nostra sapientissima, toto hoc tempore, quod adventui Domini celebrando consecratum est, ea fere evangelia filiis suis legenda proponit, ex quibis planius tanti regis amplitudo, atque majestas intelligitur. Itaque hodie prudentissimo consilio Evangelium istud recitari voluit, in quo B. Joannis ad Chi istum maximi momenti legatio continetur. Cum enim Joannes vir sapientissimus intelligeret, non satis humanae linguae praedicatione divinam Christi majestatem explicare posse, misit ad eum duos ex discipulis suis, qui eum interrogarent, ac dicerent, tu es qui venturus es, an alium expectamus? Ut ipse tunc seipsum quodam modo prodere, et majestatem suam cum verbis, ut operibus ostendere cogeretur, ac diceret; euntes renunciate Joanni, / '

quae audistis et vidistis. H»c igitur legatio nobis hodie ad e> plicandum proposita est, ut una cum discipulis Joannis ad Christum proficisci, et ab eo, quis sit, et quantus audire ac discere mereamur.

Initium igitur evangelii tale est: Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, misit ad eum duos ex discipulis suis/Non me fugit hujus legationis aliam ab aliis rationem et causam reddi solere. Quia vero B. Hilarius etGhrysostomus omnium opt me locum istum exposuisse mihi semper visi sunt, eorum dumtaxat sententiam aliis praetermissis, in medium adferemus. Erant Joannis discipuli animo non parum a Christo abalienato, quod eum viderent quotidie magis ac magis opinione, et existimatione apud homines crescere: e contra suum ipsorum praeceptorem, quem illi Christo majorem esse non dubitabant, paulatim minui. Itaque Christum ipsum aliquando quasireprehendereausisunt:« cur nos, inquiunt, et Pharisaei jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant -»1 Neque his contenti, sed invidentiae stimulis agitati, et dolorem, quem pro magistri honore capiebant prae se ferentes, ad Joannem dixerunt: « Magister, qui tecum erat trans Jordanem, ei cui tu testimonium perhibuisti, esse hicbaptisat, et omnes veniunt ad eum. » Joannes igitur tamquam praeceptor bonus, et qui non gloriam propriam, sed eorum utilitatem qu;orebat, quos instituendos susceperat, longa oratione eis persuadere conatus est, Dominum Jesum ipsum esse Christum: se vero nihil aliud, quam ejus praecursorem, et administrum esse. Quam orationem Joannis tertio totam descriptam habetis. » Non potest, inquit, homo facere quicquam, nisi fuerit ei datum de cmlo. Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: non sum ego Christus; sed quia misus sum ante illum. Qui habet sponsam, sponsus est, amicus autem sponsi,, qui stat, et audit, gaudio gaudet propter vocem sponsi: hoc ergo gaudium meum inpletum est. Illum oportet crescere, me autem minui.

Qui de sursum venit, super omnes est: qui est de terra, de terra loquitur; qui de ccelo venit, super omnes est. Et quod vidit, et audivit, hoc testatur, et testimonium ejus nemo accipit. Qui accepit ejus testimonium, signavit, quia Deus verax est: Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Deus Spiritum: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus. Qui credit in Filium, habet vitam internam. Qui autem incredulus est filio, non videbit vitam; sed ira Dei manet super eum. » Hac tam prolixa ratione B. Joannes discipulos suos ab errore, in quo versabantur, liberare conatus est. Verum cum intelligeret vir prudens, se suis verbis et cohortationibus nihil efficere, quod illi omnia,- qua3 dicebantur, humilitati et modestiae ejus ascriberent, captata occasione ex admirabilibus illis operibus quae a Christo patrari suorum discipulorum relatione cognoverat, misit duos ex ipsis, tamquam legatos ad Christum. Vos, inquit, qui tam multa, et tam admirabilia de illo mihi narratis, et tamen nondum potestis credere, ite ad illum, et meo nomine, si vestro non vultis, quaerite ab eo: Sitne ipse verus Messias, an expectare alium debeamus; nec enim dubito, quin ille sit et operibus facile persuasurus, quod vobis adhuc persuadere ego non potui. Perrexerunt illi, et Christum condonantem, et signa ac prodigia multa patrantem, multitudine obstupescente, et acclamante, invenerunt. Statim vero legationem suam explicantes: Joannes, inquiunt, misit nos ad te dicens: Tu es, qui venturus es, an alium expectamus? Intellexit vero Dominus rem totam, ipsos videlicet, non Joannem, esse qui non crederent. Et ait illis: Ile, renunciate Joanni, quae audistis, et vidistis. Addidit vero: et beatus qui non fuerit scandalzatus in me: ut illis ostenderet, se cogitationes eorum, et dubitationem, ac scandalum non ignorare. Et beatus, inquit, qui non fue/ it scandalizatus in me. Ac si diceret; quia me a Joanne in Jordane baptizari vidistis, et quia ego ipse illi me ad tempus sponte subjeci, scandalum patimini, nec me Joanne majorem, nec amplius, quam hominem cogitare potestis: sed vere dico vobis, beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Haec est igitur legatio, et haec est ad legationen responsio.

Nunc quoniam magni refert, ac praesertim hoc tempore, non ignorare, quantam vim

habeant signa, et prodigia ad veram fidem conformandam breviter, si placet, explicemus, An Christus se vere Dei filium, ac Deum ipsum illis signis, et paodigiis demonstraverit? Est vero primo loco quasi fundamentum totius disputationis jaciendum, duo esse genera miraculorum: alia enim sunt, quae ideo solum dicuntur miracula, quod vires humanas exuperent, et eorum causa humanam intelligentiam fugiat, alioqui et causas naturales habent, et malorum spirituum potestate non solum fieri; sed etiam facile fieri possunt. Et haec quidem mirabilia potius, et miraculorum similia, quam miracula dici debent i nec enim universis rebus creatis, sed solis hominibus mirabilia sunt exemplum unum, vel alterum ponamus: Cum Daemonis arte ignis de coelo descenderet, et sancti Job greges, et pastores eorum absumeret: Et cum ^Egyptii magi, vel virgas in dracones converterent, vel de pulvere ranas excitarent, homines mirabantur: causa siquidem novorum illorum, effectusque homines latebat, angelos minime latebat. Hoc igitur genere miraculorum, quae vere et proprie, ut ante diximus, miracula dici non debent, ea prodigia omnia continentur, quae vel ab aeris potestatibus, vel a Magis, daemone occulte agente, e't Deo occultius permittente fiunt. Permittit enim aliquando Deus ejusmodi fieri, tum ob alias causas, tum ut B. Augustinus non uno loco ait, ad fallendos fallaces, ipsos videlicet magos, qui tunc maxime falluntur a daemone, cum se fallere alios arbitrantur. Quod autem Deo non permittente nihil aut magi aut daemones efficere possunt, vel ex eo potest intelligi, quo magi Pharaonis, qui Deo permittente dracones effecerant, Deo tamen non amplius permittente, ne minutissimas siquidem muscas, quamquam multum in eo laborarent, efficere potuerunt. Ejusdem generis illa quoque signa, et portenta erunt, quae ab Antichristo, et ejus administris fient. Nam ut Dominus apud Matthaeum ait: Surgent Pseudoprophetae, et dabunt signa, et prodigia magna, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Et ut Apostolus in posteriori ad Thessalonicenses scribit: Antichristi adventus erit secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus: mendacia vero ea prodigia erunt, si B. Augustino in libro vigesimo de civitate Dei credimus: vel, quia non vera,

sed apparentia et phantastica erunt: vel quia non ad veritatem, sed ad mendacium comprobandum fient. Hoc igitur est primum genus miraculorum. Porro alterum ea continet, quae vere ac proprie miracula sunt, quae nimirum omnem vim creatam omnemque naturae petestatem vincunt. Ac proinde non solum hominibus sed et angelis, et daemonibus, atque adeo universae naturae admirationem. et stuporem adferunt, nec aliam causam, quam Dei voluntatem, et imperium habent. Hujus generis illa sunt, mortuos excitare caecis aspectum, et surdis auditum restituere: necnon in momento, ac solo nutu morbos curare, tempestates compescere, et alia, quae Dominus hic in terris ferme quotidie faciebat. Tametsi enim morbi naturali vi ac ratione curari possint, et industria Medicorum saepe curantur, et procellae ac tempestates, sicut daemonum arte excitari, sic et sedari possunt: tamen solo nutu atque imperio voluntatis, et in momento haec efficere, solius est omnipotentiae Creatoris et omnem naturam, et creatam potentiam, non solum hominum, sed etiam daemonum, et angelorum superat.

Ex quo illud efficitur, multo modo falsum esse posse id, quod vero aliquo miraculo confirmatur. Nam si verum miraculum non nisi Dei auctoritate, atque imperio fieri potest, et Deus testis mendacii, et falsitatis esse non potest, quomodo tandem illud non verissimum erit, quod Dei testimonio, vero videlicet miraculo, comprobatur? Quare cum liberator noster tot verissimis, et maximis prodigiis omnium generum, ac praesertim tot mortuorum excitationibus claruerit, dubitare non possumus, quin divinitati suae testimonium firmissimum et omni fide dignissimum dederit, jureque ac merito dixerit: si mihi non creditis, operibus adedite. Et, Testimonium habeo majus Jo anne: opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. Et, si opera non fecissem, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Miracula siquidem Domini, Auditores, ut breviter dicam, multitudine innumerabilia, modo excellentissima et diversitate clarissima fuerunt. Ita ut fulgor miraculorum Domini major sit, si cum miraculis sanctorum conferatur, quam est splendor solis, si cum lumine minorum siderum comparetur. De multitudine audite B. Joannem: Sunt autem et alia multa, quae fecit Jesus, quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros. Audite B. Lucam: Virtus de illo exibat, et sanabat omnes. Audite Marcum: Quotquot tangebant eum, salvi fiebant. Audite B. Matthaeum: Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes, et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit. «Tntendite, inquit super haec verba B. Chrysost., intendite, quantam multitudinem curatam transcurrunt e vangelistae; non unumquodque enarrantes, sed uno verbo pelagus ineffabile miraculorum inducentes. » Itaque ipsi Judaei, qui nihil aliud quam signa quaerunt, multitudine miraculorum Domini quodammodo satiati, aliquando dixerunt: Christus cum venerit, 'numquid plura signa faciet? Jam vero de magnitudine signorum Domini Dominum ipsum audiamus; si opera, inquit, non fecissem, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Neque vero conturbet aliquem id quos Dominus quodam loco ait: qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet: Primum enim majora illa, quae Apostoli facturi erant, non tam ipsi, quam Christus per ipsos facturus erat: Idcirco statim adjungit, et ait: quia ego ad Patrem vado, et quaecumque petieritis in nomine meo hoc faciam. Id quod Apostoli dum signa aderent apertissime testabantur: viri Israelitae, inquit Petrus, quid miramini in hoc aut nos intuemini, quasi nostra virtute, aut potestate fecerimus hunc ambulare? Et paulo infra: in fide, inquit, nominis ejus, nempe Christi, hunc quem vos videtis, et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam conspectu omnium vestrum. Et alio loco idem Petrus, yEnea, inquit, sanet te Dominus J esus Christus, surge, et sterne tibi: et continuo surrexit. Quid? Quod B. August. verba illa: Et majora horum faciet, non de miraculorum perpetratione: sed de Judaeorum, et Gentium conversione intelligenda esse docet? Sic enim Tracta. 71. super Joannem, super eum locum scribens ait: « Quando ista dicebat verborum suorum opera commendabat. Sic enim dixerat: verba quae ego loquor vobis, a me ipso non loquor. Pater autem in me manens ipse facit opera. Quae opera tunc dicebat: nisi verba, quae loquebatur? Audiebant et credebant illi, et eorumdem verborum fructus erat fides illorum. Verumtaraen evangelizantibus discipulis non tam pauci quam illi erant, sed gentes etiam cre- Tom. IX.

diderunt’: Haec sunt sine dubitatione majora: majora enim fecit praedicatus a credentibus, quam locutus audientibus. » Haec B. August. Itaque majora horum faciet, non tam significat, majora prodigia perpetrabit, quam plures homines ad fidem meam convertet, quam ego per me ipsum converterim: vel, plures ego illius praedicatione convertam, quam ipse mea praedicatione converterim. Maxima igitur, et praestantissima Domini prodigia, et signa fuerunt. Sed quid jam de modo, quo ea faciebat, dicere poterimus? Non enim diu et multum laborando, sicut Helias et Heliseus, non orando, et obsecrando, et fere omnes servi Dei facere solent; sed imperando et sua, ac proprie auctoritate omnia miraculorum genera edebat. Ac ut unum de multis adferamus, ac eum immundum spiritum, quem discipuli ejicere non potuerant, et quem nisi in oratione, et jejunio ejici non posse Dominus affirmaverat, ita locutus est: ergo praecipio tibi, exi ab eo, et ne amplius introeas in eum: et exivit continuo. Atque hujusmodi exemplis pleni sunt codices Evangeliorum. Postremo varietas, qc diversitas, miraculorum Domini tanta est, ut omnia miraculorum genera complexus esse videatur. Ut enim ostenderet omnia sibi, tanquam eorum opifici, et Architecto subjecta esse, nullam reliquit partem universitatis, nullum rerum genus praetermisit, in quo signum, et prodigium aliquid non ediderit. Ac primum in rebus incorporeis; deinde in corporeis, postremo in homine, qui partim est corporeus, partim incorporeus, cum daemonum turbas de miserorum hominum corporibus effugavit. Nam in angelis signa fieri non opportuit. Illi enim sponte sua accedebant, et ministrabant ei, ut evangelista Matthaeus auctor est. Deinde in rebus corporeis signa fecit in coelo, cum in obitu suo solis globum horrendis tenebris contexit; in ignis elemento, cum inde stellam quamdam excitavit, quae Magos ex Perside in Palaestinam adduceret; in aere, cum flatibus ventorum imperavit, et facta est tranquillitas magna; in aquis, cum super eas siccis pedibus ambulavit; in terra, cum eam in obitu suo magnis et horrendis tremoribus concussit; in imperfectis mixtis (ut Philosophi loquuntur), cum in eodem ejus obitu petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt: in mixtis perfectis, sed inanimis, cum panes, et pisces mortuos multiplicavit; et cum aquas in vinum tempore nuptiarum convertit; in arboribus, cum ficulneam maledixit, et ea continuo exaruit; in brutis animantibus, cum Apostoli admirabilem piscium multitudinem, eo jubente, ceperunt; et cum deemones ingentem gregem porcorum in mare, eo permittente, praecipitaverunt. Denique in hominibus, qui partim corporei, partim incorporei sunt, signa fecit, cum tot caecis visum, tot surdis auditum, tot claudis gressus, tot ffigris sanitatem, et tot mortuis vitam restituit. Quamobrem cum Dominus non solum signa, et prodigia fecerit, sed fecerit etiam varietate illustrissima, modo prsestantissima, magnitudine incredibilia, numero infinita, quid miramur si dicebat: Si mihi non creditis,, operibus credite. Huic accedit quod hoc ipsum futurum esse in adventu Messiae multo ante Isaias praedixit; Deus, inquit, ipse veniet, et salvabit vos; tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt: tunt saliet sicut cervus claudus, aperta erit lingua mutorum. Atque ad hoc vaticinium allusisse Dominus visus est, cum hodie ait: Renunciate Joanni, quae audistis, et vidistis: cceci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, mortui resurgunt, et pauperes evangelizantur.

Cseterum occurret aliquis fortasse, et nobis illa verba Salvatoris objiciet: Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et daemonia ejecimus, et virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis. Quia numquam novi vos: discedite a me omnes, qui operamini iniquitatem. Si igitur miraculorum testimonium non est satis firmum argumentum ad confirmarn.am hominis sanctitatem, quanto minus ad divinitatem comprobandam? Si, qui miraculis coruscat, non continuo amicus Dei censendus est, quanto minus propter eadem miracula aliquis Deus censendus erit? Si potest, qui miracula facit, justus non esse, quanto magis poterit, qui similia facit, Deus non esse: verum argumenti hujus facilis est et expedita responsio: Nam cum aliquis verum miraculum edit, non inde efficitur eum justum, et sanctum esse, nisi hoc ipsum edito miraculo confirmavit: sed illud falsum esse non posse, quod is asseruit et miraculo edito comprobavit. Jam vero si qui sunt mali, qui miracula perpetraverunt, non illi suam ipsorum sanctimoniam, et probitatem; sed Christi majestatem et divinitatem asserere nitebantur. Quod si suam quoque ipso¬

rum sanctitatem confirmare, et in ejus rei testimonium verum miraculum edere voluissent, si vere sancti non erant, nihil, mihi credite, unquam effecissent. At vero Christus, quid tot miraculis agebat? nonne ut verum esse ostenderet, quod praedicabat? At quid tandem praedicabat? Nonne seipsum Deum, Dei filium, lucem, vitam, veritatem, mundi liberatorem et assertorem esse praedicabat? Haec igitur omnia quis ambigat esse vera, cum mir mulis innumerabilibus et maximis confirmata sint? Intellexerunt hoc haeretici tum veteres, quam recentiores: et idcirco semper ad prodigia aspiraverunt, sed numquam eis pro voto negotium successit. Et contra tamen in Ecclesia Catholica semper viguit donum miraculorum. Possem exempla plurima commemorare, sed hoc ero contentus uno. In sexta et clarissima synodo Act. 14. Monothelita quidam, nomine Polychronius, palam asserere ausus est, se in testimonium fidei suae, si concilio placeat, mortuum ad vitam revocaturum. Sacra igitus synodus, ut populo satisfaceret, jussit cadaver mortui hominis in medium adferri, haeretico permisit circa illud agere, quae vellet. Ille primum tabellam fidei suae super mortuum posuit: deinde cum ille adhuc noij surgeret, auribus ejus, nescio quae verba, insusurravit. Verum cum multum temporis in eo labore consumpsisset, et mortuus homo obstinatissime in proposito non surgendi permaneret, et populi, qui ad illud spectaculum avidissime concurrebant, taedio affecti jam essent, Polychronius tandem se mortuum excitare non posse, confessus est. Istum videlicet exitum temeritas haereticorum habuit. Sed ut haec nimis antiqua praetereamus, nostris temporibus haeretici multa paradoxa, impiaque dogmata in orbem Christianum invexerunt. Et quidem contra illa, multa et magna miracula Deus per Catholicos. operari dignatus est: pro illis, haeretici nihil unquam efficere potuerunt. Atque ut unum de multis exemplum proponamus: sanctorum reliquias haeretici hodie nihili faciunt, imo vero despiciunt, conculcant, incendio absumunt, in flumina projiciunt. At pro iis retinendis, et venerandis, quando nihil aliud haberemus, nonne essent abunde satis illa illustrissima miracula, quae ad reliquias B. Stephani, B. August. patrata esse testatur? Nam in iis etiam sex mortuorum excitationes continentur. Quidque quod addit eo loco sanctissimus doctor, multos libros

scribendos fuisse, si miracula omnia ad eas solas reliquias brevi tempore facta commemorari debuissent? Haec igitur omnia et alia tam multa miracula pro iis dogmatibus, quse nunc hseref ci rident, facta sunt, ut si scribi debeant, libros, et volumina sine ullo numero implenda sint. At contra, quid ipsi objiciunt? Quid adferunt? Quid operantur? Nonne plus quam stultum est, verbis inanibus insanorum capitum credere? et tot ac tantis Dei testimoniis non credere? Voluit quidem Lutherus aliquando aliquid experiri, et dsemonem expellere de quodam corpore agressus est: sed parum abfuit, Deo providente et causas impii hominis illudente, ut Staphilus ipse, qui preesens tragoediae aderat, testatus est, quin Lutherus discerperetur, et sane optimo jure: nec enim decebat, ut daemonem daemon expelleret, et foedus atque amicitiam initam violaret. Quse cum ita sint, quis non videt, quam parum fidei hsereticorum verba, atque impia dogmata mereantur cum nullis signis, nullis prodigiis, nullis Dei testimoniis confirmentur. Nonne duo ut minimum testes, ut aliquid credatur, fidem facere debent? Certe fides ex auditu: sed plane etiam ex visu, alioqui uni testi, videlicet auditui, fides non adbibetur. Mittit Dominus Moysen ad praedicandum filiis Israel, et simul ei donum miraculorum faciendorum attribuit. Venit Dominus ipse, et quamquam ei sine signis credendum fuisset, tamen ita sibi miracula necessaria esse putavit, ut diceret: Si opera non fecissem, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent. Mittit deinde discipulos, et audite quid eis prsecipiat: Euntes praedicare dicentes: appropinquavit regnum coelorum. Et statim ut crederetur eis: Infirmos inquit, curare, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite. Illi ergo quid? nimirum profecti praedicaverunt ubique Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Denique hodie Dominus discipulis Joannis numquid solum ait, euntes renunciate Joanni quae audistis? nonne statim addidit: Et vidistis? Si igitur miracula ad fidem confirmandam necessaria sunt, si duo testes requiruntur, visus et auditus, quis haereticis credet, qui unum testem habent, et similes Phariseeorum sunt? Dicunt enim et non faciunt, et cum in eorum synagogis audiatur multum, sed videatur nihil? Si Christi fidem non nisi multis prodigiis confirmatam recepimus, quomodo Lutheri, aut Calvini fide m

nullis prodigiis munitam recipiemus? Si peccatum non erat Christo ipsi non credere, si miracula non fecisset, qua fronte isti non terrent, perituros nos* si eis, etiam sine miraculis, non credamus? Credite mihi, neque oculos, neque aures, neque cor, neque mentem habent, qui ab Ecclesia recedere audent, in qua omnibus sseculis usque ad nostra tempora multa, et magna miracula non defuerunt: cum contra haeretici solum verbis garrire, et tumultus, et seditiones excitare, miracula autem nulla non solum vera, sed ne apparentia quidem efficere unquam potuerint.

Illis autem obeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne: quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitatam? Non potest sapientia, nisi sapienter se gerere. Intelligebat Dominus ex illa interrogatione B. Joannis, Tu es qui venturus est, an alium expectamus? potuisse turbas non mediocriter perturbari:nam cum eos lateret, quo. animo B. Joannes discipulos suos ad Christum misisset, multa absurda suspicari, et secum ita ratiocinari potuissent. Nonne Joannes multa de isto 'testimonia perhibuit? Quomodo igitur nunc ambigere videtur, utrum iste, an alius venturus sit? Num dissidia forsan inter ipsum, et Jesum exorta sunt? An fortasse taedio carceris victus timidior factus? An potius illa testimonia vera non erant? Et num de ipso Jesu dixit: Beatus qui non fueidt scandalizatus in me? Heec igitur et alia ejusmodi, quse turbis in mentem venire et eas perturbare potuissent, summa sapientia et dexteritate Dominus refellit. Id vero non antea fecit, quam discipuli Joannis abissent; tum ne Joanni assentari videretur, si coram ejus discipulis eum laudaret: tum etiam, quod quam diu illi non recesserant, in eorum curationem incumbendum fuit. Illis igitur curatis, et jam abeuntibus, coepit Deus turbarum aegritudini medicamentum adhibere. Ac primum ab ipsarum turbarum testimonio argumentum petit, ut ostendat Joannem virum constantissimum et integerrimum esse, nec facile vel prodere veritatem, vel sententiam mutare potuisse. Quid existis, inquit, videre? arundinem vento agitatam? hoc est non potuissetis relictis civitatibus atque domibus vestris una omnes tanto studio ad eremum impelli, ncc itu facile ex universa Judcea omnes effusi ad Joannem videndum fuissetis, nisi magnum quemdam, et admirabilem virum, et adamantis lapidibus firmiorem Joannem putassetis: nec enim ad videndum arundinem et miserum ac mobilem quemdam hominem existis. Deinde ab austeritate, et severitate B. Joannis ad rem eamdem confirmandam alterum argumentum fuit. Sed quid existis, inquit, videre? Hominem mollibus vestitum? Hoc est, amicum hujus saeculi, qui propter suas delicias sententiam mutent? Sed talis non est Joannes: ecce enim, inquit, qui mollibus vestiuntur non in solitudine, non in carceribus, non in vinculis: sed in domibus regum sunt.

Nulli sunt, auditores, leviores, stultiores, mobiliores et arundinum vento agitatarum similiores, quam ii, qui mollibus vestiuntur, hoc est, qui amici sunthujus saeculi, et ducunt in bonis dies suos, ac molliter vestiri, tanta comedere, pretiose bibere, et deliciis desiderant affluere. Ejusmodi siquidem plerumque sunt parasiti (tametsi interdum, nec dici, nec haberi velint) et in palatiis regum et nobilium, atque opulentorum hominum versantur: nec omnino insipienter: nam ibi optime suas merces, verba videlicet, et adulationes vendunt: ibidem etiam emunt vili pretio, quod volunt, nempe bona prandia, bonas ccenas, bonos etiam nummos, ut non solum corpora sua bene pinguefaciant, sed etiam mollibus ac pretiosis vestimentis cooperiant. Istos vero esse arundines vento agitatas, vel ex ipso Gnatone, qui parasitorum princeps haberi volebat, intelligi potest.

« Est (inquit) genus hominum, qui esse primos se omnium rerum volunt,

« Eis ultro arrideo, et eorum ingenia admiror simul:

« Quidquid dicunt, laudo: id rursum si negant, laudo id quoque. » Ecce arundinem vento agitatam.

« Negat quis? nego; ait? aio: postremo imperavi egomet mihi, omnia assentari. »

Nec solum arundines isti sunt, quod facile in hanc vel illam partem moveantur: sed etiam quod vacuum caput sine cerebro, sine sapientia, sine concilio gerant, tametsi omnium sapientissimi sibi esse videantur. Nunquam legistis doctam illam fabulam de leone, vulpe, et asino? Aegrotabat aliquando leo; omnia animantia ad eum tamquam ad

regem invisendum, et salutandum veniebant: solus asinus, et vulpes defuerunt, nempe simplicissimus et callidissimus. Accersitur asinus, venit continuo, et a rege vehementer objurgatus, recedit. Aecersitur vulpes, patet etiam ipsa: sed adfert secum excusationem suam. Non irascatur, inquit, dominus meus rex: ego enim simul atque audivi te dominum meum in morbum incidisse, continuo coepi cogitare de remedio, conveni medicum, queesivi de medicamento atque hsec est causa cur serius venerim. Becte, inquit leo, accipio excusationem. Sed quid remedii invenisti? Nihil, inquit vulpes, salubrius aegritudini tuse in toto Galeno, et Hippocrate reperiri potui, quod si capite asini alicujus amputato cerebrum ejus adhuc calidum sorberes. Ite, festinate, inquit leo, revocare asinum illum, qui paulo ante hinc discessit. Iverunt, asinum revocaverunt, caput ei prseciderunt. Tum vulpes capite excepto, conversa ad parietem, ne ab aliis videretur, totum cerebrum bis, terve sugendo ebibit; deinde caput vacuum obtulit leoni. Leo contemplatur caput. Et ubi, inquit, est cerebrum? Non habent asini fortasse cerebrum? 0 domine, inquit vulpes, et quomodo haberet cerebrum qui bis hodie venit ad aulam? Quis non cerebrum amitteret, si toties curreret ad palatium? Ego sane, inquit, crediderim nullum hic in aula versari, qui non amiserit cerebrum. Sic est, auditores, qui in domibus regum sunt, plerumque sine cerebro sunt: et nihil aliud, quam arundines vacuae, et ad omnem statum mobiles sunt. Talis non fuit Joannes; id quod ejus desertum, et carcer, et victus locustarum, et vestitus de pilis camelorum satis aperte demonstrabat.

At cur Dominus amicum hujus saeculi describere volens, cum esse definivit, qui mollibus vestitur? nimirum, quia in nulla re magis vanitas, et curiositas, et fatuitas saeculi amatorum cernitur, quam in vestibus.

• Itaque cum videtis quosdam politos, ornatos, et tamquam pavones incedere, dicite: ecce amicum hujus saeculi mollibus vestitum, ecce illum quem Dominus in Evangelio reprehendit, et quem arundini vacuae, et a vento agitatae comparavit.

Sed quid existis videre? Prophetam? Etiam dico vobis, ei plus quam Prophetam. Haec est tertia ratio. Satis enim firmo argumento demonstratur, Joannem arundinem non fuisse. Jam de eo asseritur, quod non solum

Propheta, sed etiam plus quam Propheta fuerit. Fuit Vero vere plus quam Propheta. Prophetae siquidem omnes de Christo prophetabant, de ipsis nemo. At de Joanne, et Isaias, et Malachias prophetaverunt. Nec solum Propheta, sed etiam angelus, et non quivis angelus, sed Gabriel, unus ex primis principibus ortum, nomen, vitam, et funaTtionem B. Joannis praedixit. De quo, quseso, alio Propheta tale aliquid invenire poterimus? Deinde, quis unquam antea prophetavit, quam nasceretur, nisi unus, et solus Joannes? Adhaec, Prophetae caeteri Prophetae ipsi fuerunt: sed quod alios prophetare fecerint, nusquam legimus. At B. Joannes, et ipse Propheta fuit et parentes suos prophetare quodammodo fecit. Denique alii tamquam verbi praecones diu ante Christum missi sunt: Joannes vero ita cum Christo in mundum advenit, sicut lucifer simul fere cum sole exoritur. Et ita vicinus Joannes Verbo fuit, ut non praeco, sed vox ipsa Verbi diceretur. Atque haec est ratio, quam Dominus reddit, cur Joannem plus quam Prophetam appellaverit. Illic est enim, inquit, de quo scriptum est, etc. Sicut enim in supplicationibus ubi longo ordine multi regem, vel episcopum praecedunt, ille omnium maximus, et nobilissimus habetur, qui proxime ante faciem regis vel pontificis graditur; sic etiam in illa serie Prophetarum qui Christum diversis temporibus praecucurrerunt, B. Joannes omnium celeberrimus; et non propheta, sed plus quam Propheta fuit, quod Christo proximus ante faciem ejus incesserit. Sed nihilominus in iis verbis aliam etiam rationem insinuavit, qua Joannis constantia, atque integritas confirmatur. Quis enim suspicari poterit, eum arundinem esse vento agitatam, qui non solum Propheta, et plus quam Propheta, sed etiam angelus prophetica auctoritate meruit appellari? Et sane Angelus fuit Joannes non natura, sed officio, sed puritate, sed imitatione, sed aemulatione. Admirabile quoddam, et supra naturam peregit iter, semper in hymnis, semper in orationibus fuit. Nulli hominum totos triginta annos locutus est: nullum tempore eodem conservorum vidit, nec ab aliquo eorum visus fuit, non delicate nutritus, non lecto exceptus, non tecto, non foco, non alia le humana usus est: sed ita in terris quasi in coelis cum Deo, et angelis versabatur. Perspicuum est igitur et turbarum concursu, et ipsius Joannis severitate, et Domini testimo¬

nio, et Malachiae vaticinio, non arundinem vento agitatam sed virum constantissimum beatum Joannem fuisse. Atque hic est finis evangelii.

Nunc quoniam aliquid adhuc temporis superest, et captivitas, atque legatio B. Joannis plena utilium documentorum sunt, aliqua si placet, ad nostrum emolumentum ex evangelio hodierno documenta colligamus. Primum igitur ex vinculis Joannis veteris legis cessationem, atque abrogationem discimus: etenim cum Joannes veteris legis figuram gereret, ut B. Ambrosius sapienter admonuit, nihil aliud ejus captivitas, quam legis quasi quamdam captivitatem designat. Illa igitur lex, quae olim arctissimis, et durissimis tot caeremoniarum, et judiciorum nexibus homines obligabat, Christo liberatore adveniente in carcerem detruditur, et non solum alios non ligat,, sed ipsa perpetua? abrogationis vinculis obligatur. Neque aliud jam potest, quam homines duos, hoc est, populos duos, Judaeum, et Graecum ad Christum et legem evangelicam mittere. Nec enim hodie idcirco legem illam veterem legimus, quod ejus praeceptis et institutionibus obligatos nos esse existimemus, sed ut de lege Christi praeconia audiamus, et quemadmodum omnes figurae, atque omnia vaticinia, quae de Christo erant, impleta sunt, evangelii luce coruscante videamus; hoc est igitur documentum primum.

Discimus deinde, quam sint caeca hominum judicia, et' quid mundus servis Dei retribuere soleat. Equidem cum attentius cogitarem, quid sit Joannes in vinculis, pupugit haec sententia cor meum, vehementissimeque permovit. Mira res, auditores, Joannes in vinculis, is qui liberatorem potentissimum jam jam affuturum hominibus praedicabat, quo auctore in luce, ac spe libertatis respirare populi incipiebant, is repente abripitur, et carceri teterrimo mancipatur, et manus illae, quae, populo ante, Christum ipsum abluerant, manibus hominum cruentorum, catenis et vinculis onerantur: hoc est nimirum, quod mundus servis Dei pro benefactis retribuere novit. Homo innocens erat Joannes, justus, Dei amicus, multa bona Herodi, et Judaeis praestiterat, mali nihil: et tamen stipendium ejus est carcer. Si quaeramus ab eo, quaenam est tua causa, B. Joannes? quod tuum tantum flagitium est? quod latrocinium? quod parricidium, ut in custodiam

istam trudi te oportuerit? Respondebit pro fecto: nolo, nolo judices homines, cmca sunt hominum judicia: judica me Deus, et discerne causam meam de Judaeorum gente non sancta, et ab Herode homine iniquo et doloso eripe me. Sed tamen causa mea haec est: arguebam Herodem propter Herodiadem uxorem Philippi fratris ejus, eique libere dicebam: Non licet tibi habere eam. Considerate jam, quale sit mundi judicium, quot adulatores putatis, quot mendaces, quot deceptores Herodes alebat, et ad honores et magistratus evehebat? Unus erat Joannes, qui veram Herodis salutem optaret, et illum unum Herodes sustulit. Et quod magis est admirandum, sciebat Herodes, ut Marcus ait, Joannem esse virum sanctum, et justum, et observabat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. Sed quamdiu? Donec nihil de ipso dicebatur. Nam simul ac ad reprehensionem vitiorum, et scelerum ipsius ventum est, aures Herodis acclusse sunt, et Joannis amicitia terminata est. Reprehensiones proprias iniquo animo ferre, pestis est, quse ubique terrarum grassatur: omnes persequimur odio superbos avaros, ebriosos, fornicarios, adulteros, parricidas: omnibus displicent vitia aliorum, omnibus placet nefarios et scelestos necari. At si vitia nostra nobis ostendantur, non nos ea, ut par esset, prosequimur odio, sed illi irascimur qui ea nobis ostendit. Et cum adversus nostra vitia armari deberemus, nos adversus emenda* tores, et medicos nostros armamur. Et condonator tamdiu laudatur, et sapiens et ornatus dicitur, donec ad scelera reprehendenda non descendit. Simul enim atque hoc facit, homo stoicus, rigidus, durus, ferreus est: cancellos egreditur, metas excedit, audiri non potest. Hoc est igitur documentum alterum, quod a Joanne in vinculis constituto perdiscimus, nempe Herodi scelestissimo similes, quotquot propriorum criminum reprehensiones veras audire non volunt.

Porro tertium documentum, nec mitius utile, ex eo colligitur, quod Joannes non prius dicatur opera Christi audivisse, et.ad Christum discipulos suos misisse, quam esset in vinculis constitutus. Quid enim hoc significare existimatis? Cujus figuram gerit Joannes, dum hocc agit, nisi hominis peccatoris, qui non ante redit ad cor, nec audit, quid in eo Dominus Deus loquatur, quam in aliquod infortunium, et calamitatem incidat. ■Numquam legistis apud isaiam? Verumtamen sola vexatio dabit intellectum auditus.

Est aliquis, cui omnia prospere, et ad votum succedunt, juvenis, dives, robustus, nobilis; is admonetur hodie a parente, cras a prseceptore, alio die a concionatore, ut bene utatur prosperitate, ut in die bonorum ne immemor sit malorum, ut cogitet nihil esse facilius, quam ut fortuna in infortunium convertatur; proinde, ne defluat vitiis, ne Deum ad iracundiam provocet. Verum quamdiu in prosperitate versatur, nihil audit, nihil intelligit, contemnit ac despicit omnia, tamquam si nihil ad ipsum pertinerent, quin etiam seepe admonitores suosirridetet pergit sicut antea extento collo, et totus jucundus, amoribus variis implicatur, et diem illum perdidisse se putat, in quo non aliquid peccaverit. Quid tum facit Deus? Iste, inquit, ut video, non intelligit sine expositore, quse dico: adhibeo igitur commentaria. Itaque immittit in eum calamitatem aliquam, vel incidit in latrones, vel capitur a piratis, vel ardenti febre corripitur, vel ab aliquo semulo vulneratur: ea vero calamitas ita perspicue rem totam declarat, ut ille, qui antea nihil intelligebat, statim recordetur eorum, quse antea audivit. 0 quam saepe ista mihi praedicabantur, et~ego tam stultus eram, ut nihil penitus intelligerem: jam bene recordor; jam intelligo: jam video esse verissimum. Itaque tum demum in vinculis constitutus erecta aure cordis audire incipit mirabilia opera Christi: tum denique cogitat, eum solum esse, qui solvit compeditos, qui illuminat caecos, qui erigit elisos: quibus auditis mittit ad eum legatos duos, verbum oris et suspirium cordis, qui dicant ei: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? Ille vero respondet: Euntes renurteiate Joanni quae audistis, et vidistis. Novi ego non unum, sed plures adolescentes, qui olim perditissimi fuerunt, nec ullis concionibus converti poterant: et postea una insignis vexatio ita illis Dei voluntatem explicuit, ut sanctissimte vitse et quasi exemplar sanctimonice efficerentur. Hoc igitur significat Joannes, cum non prius audit Christi miracula, quam in carcerem et vincula conjiciatur.

Jam vero documentum quartum longe utilissimum, queeso, diligenter percipite. Erat Joannes in carcere, intelligebat se paulo post moriturum, non voluit spirituales filios suos orphanos relinquere. Itaque testamentum fecit, et eo non quidem divitias, vel delicias, stercus videlicet pretiosum, ut Gregorius Nazianzenus appellat, sed Christum eis reliquit: misit enim illos ad Christum, ut eum melius agnoscerent, eique perpetuo adhaererent, sciebat enim thesaurum infinitum esse sapientiam et Christi amicitiam omnibus opibus et honoribus anteponendam esse. De Athenaide, quae postea senior Eudocia appellata est, in libris historicorum legimus, eam cum a patre Leontio Philosopho omnibus liberalium artium disciplinis exculta, eruditaque esset, publico instrumento ab eodem exhaeredatam fuisse, neque aliam ob causam, quam quod ejus eximia virtus, et eruditio, ut ipse alebat, ei pro satis ampla haereditate sufficeret. Neque vero falsum istud ejus vaticinium fuit: sola siquidem sapientiae, et doctrinae commendatione ad eum gradum dignitatis evecta est, ut conjux Imperatoris Theodosii, et socia imperii fieret cum pauperrima et obscurissima non multo ante fuisset. Quod si humana sapientia pro magna haereditate habetur, quanto major haereditas divina sapientia et vera in Deum pietas erit? Hanc igitur beatus Joannes discipulis suis testamento reliquit. In quo eum quicumque pastores, quicumque praeceptores, quicumque patres familiarum sunt, quicumque denique aliorum curam gerunt, imitari deberent, satis nobiles, salis divites, satis eruditi posteri vestri erunt, si Christum eis, et pietatem, castitatem, sobrietatem, temperantiam, justitiam, et omnes virtutes relinquatis.

Postremo, quod ex hoc evangelio discimus, illud est, semper meminisse nos opportere, eumdem ipsum Christum, cui nunc dicitur: Tu es qui venturus es, an alium expectamus? eumdem, inquam, ipsum in obitu nostro unicuique nostrum per legatos suos dicturum: tu es qui venturus es, nimirum ad gloriam, an alium expectamus? Et vae nobis, si dicere non poterimus Angelis Christi legatis: euntes renunciate Christo, quae audistis, et vidistis. Audiunt enim et vident non solum Angeli, sed etiam daemones, quidquid abimus et ea in suos codices referunt: isti ut aiccusent; illi ut defendant. An non legistis quid venerabilis Beda c. 14, lib. v Historiae gentis Anglorum, de hac ic scriptum reliquerit? Erat juvenis quidam strenuus corpore, et regis amicus: sed moribus corruptissimus, et Deo summo regi maxime invisus. Hic sibi longissima vitae spatia pollicens, vitae mutationem et poenitentiam in extremam senectutem diserte volebat: ve¬

rum mors non expectavit senectutem, sed eum adhuc florentem et juvenem lethali quodam morbo aggreditur. iEgrotantein rex (quippe qui pius, et humanus erat) invisit, atque ad poenitentiam, et confessionem cohortatus est. At ille: cum convaluero, inquit, istud faciam: nunc enim amici fortasse tamquam timidum et metu mortis expiatum deriderent. Itaque timuit ab hominibus irrideri, cum ipse tamen Deum tamdiu irridere non timuisset. Venit igitur post paululum dies extrema, et ecce ingrediuntur ad eum Angeli duo, pulcherrimum quemdam et elegantissimum librum adferentes, in quo lucidissimis et pulcherrimis characteribus scriptum erat, quidquid ille boni ab ineunte aetate gesserat: sed liber brevissimus, et res in eo scriptae paucissimae erant. Paulo post apparuerunt non duo, sedinnumeri teterrimi daemones, qui statim protulerant horrendum et ingens quoddam volumen, in quo nigerrimis et maximis characteribus omnia illius flagitia, et facinora scripta erant, quae quidem prae multitudine vix numerabantur. Ut igitur ille utrumque librum de manibus offerentium accepit, et eos jussus perlegere, omnia sua opera, et verba, et cogitationes recognovit, subito in desperationem incidit: nec dicere ausus est: euntes renunciate Christo, quae audistis, et vidistis. Sed eo obmutescente, et stupefacto, atque attonito, daemones angelis dixerunt, quid hic agitis? Numquid hic noster est? Nuru adhuc contendere audetis? Quibus Angeli: vera loquimini, inquiunt, si vultis eum rapere, per nos licet. Atque in hunc modum angelis abeuntibus, ille a daemonibus raptus in gehennam perpetuo cruciandus delatus est. Haec igitur, auditores, non in ejus utilitatem, cui contigerunt, sed in nostram admonitionem, et correctionem ostendi, et videri Dominus voluit, nec ideo scripta sunt, ut legantur et audiantur, sed ut, his auditis, vel lectis, vitam et mores in melius commmetuus. Quod si facere noluerimus, multo nos gravius, atque atrocius, mihi credite, puniemur, quam ille ipse, cui haec contigerunt. Ille siquidem talia exempla nunquam audierat, et si audivisset olim, fortasse in cinere et cilicio poenitendam egisset. Quamobrem cum omnium operum nostrorum testes vigilantissimos, oculatissimos, et maxime auritos habeamus, qui omnia notant, scribunt, observant: Cur non metuimus vel agere, vel loqui, vel cogitare coram ejusmodi testibus ea, propter quae sine ulla dubitatione damnandi sumus? Quin potius Dei gratia aspirante contendamus, ita vitam nostram traducere, ita nos genere, ut in eo difficillimo tempore securi ac laeti angelis Dei legatis, re¬

spondere possimus: euntes venundate Christo, quae audistis et vidistis; ille vero tunc nos ad regnum suum vocare et coronare dignetur, qui est Deus benedictus in saecula. Arnen.

Chapter 6 of 40