Skip to the text

Concio 19

Si linguis hominum loquar et angelorum: charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, etc. I Cor. xm, v. 1.

Ignorantiam bonorum verorum omnium malorum radicem esse, ex perversis hominum judiciis patescit. Eloquentiam multis parasangis a charitate superari. Concionatores malae vita: et exempli sonantibus campanis assimilantur. Charitati omnem sapientiam, omnem scientiam cedere, ut quce sola signum sit, quo filii Dei agnoscimus. A majore ad minus deinde probatur, temporalia bona sine charitate prorsus nil esse: ubi divites et pauperes pomis diversis conferuntur. Charitatem quoque actus omnes heroicos per se relinquere. Deinde impulsa quorumdam objectio diluitur. Quid sit, et quibus nobis cognoscatur charitas. Cujus principium et finis est ipse Deus. Quomodo eadem charitas sese suis effectibus evidentissime prodat et probet, qui sunt, bene agere et mala pati. Tandem ad charitatis studium serio invitamur, et incitamur.

Altera concionis pars reddit rationem, cur Ecclesia hoc die nobis tantopere commendet charitatem j ut scilicet fures, qui illam nobis auferre conantur aut vitemus aut tollamus. Qui vero illi furunculi sint, jucundissima indicat parabola filice cujusdam nobilis (quce est hominis anima), quam quinque diversi proci, id est, sensus externi, matrimonio sibi jungi cupiunt, quod l illa spreto regis filii connu -

bio sequitur, praeter et contra matris voluntatem. Denique auctoritatibus tum sacris tum profanis in chorearum lasciviam invehitur auctor.

Apostolus tamquam medicus peritissimus plagas animorum nostrorum curaturus, non tam varios multiplicesque dolores nostros considerat, quam ad ipsam radicem morbi, unde languores omnes nascuntur, medicamentum adhibet. Qusenam est radix morborum aegritudinumque nostrarum? Non alia quam crassa quseuam ignorantia, vel potius caecitas, qua pluris facimusminora,quammajorabona. Bona animi tantumbonis corporis praestare, quantum animus praestat corpori, extra controversiam est. Videmus tamen quotidie homines omnium generum, aetatum, sexuum, conditionum pro bonis corporis, vel acquirendis, vel conservandis nihil non facere: de bonis animi majorem partem hominum fere nihil curare. Rursum inter ipsa animi bona, cum quaedam sint speciosa, sed inania, si sola sint, ut eloquia et sapientia: quaedam optima et utilissima, ut charitas, humilitas, castitas, virtutes caeterae: videmus homines priora bona, bona apparentia, sed non existentia, floribus, quam fructibus, similiora, maximo studio consectari, posteriora, quae vera et solida sunt bona, et ad illud bonum perducunt, ubi est omne bonum, plerumque negligere. Quid non faciunt aliqui, ut variarum linguarum peritiam acquirant? Quos labores non superant, quos sumptus non faciunt, quas peregrinationes non suscipiunt, ut ad eximiam eruditionem aliquam, vel in jurisprudentia, vel in arte medicinae vel in ipsa philosophia aliquando perveniant? At ut charitate et gratia Dei, qua nihil in hoc mundo salubrius et pretiosius habere possumus, excellant, non solum plerique nihil faciunt, sed ne cogitant quidem unquam aliquid facere. Certe si interrogarem multos eorum, qui hic adsunt, an cupiant excellere sapientia, non dubito quin responderent, cupimus et vehementer. Si rursum quaererem, an cupiant excellere charitate, fortes dicerent, si verum vellent dicere: sane numquam cogitavimus, an velimus excellere charitate. Quot sunt praeterea, qui non parcunt frigori, nec vigiliis, atque ad multam noctem legunt Aristotelem, vel Ciceronem, vel etiam Augustinum et Hieronymum, ut docti et eruditi evadant, quibus fortasse numquam persuaderemus, ut totidem horas, si non semper, saltem aliquando, consumerent in oratione, ut ignem charitatis in suis pectoribus magis accenderent? Et tamen certo scimus, solam charitatem aurum esse ignitum, quo emitur regnum coelorum: sapientiam et eloquentiam, si a charitate sejungantur, non prodesse, sed obesse. Istam igitur tam periculosam et perniciosam plagam caecitatis, qua nos ut pueri cupimus magis nuces et poma, quam aurum et gemmas, parva magnis corporalia spiritualibus, temporalia sempiternis anteponimus, apostolus curare volens, ostendit hodie, nihil penitus esse, quod cum caritate comparari possit, non eloquentiam, non sapientiam, non opera alioqui heroica et illustria. Atque eloquentiam quidem audite, quibus verbis prse charitate deprimat, atque dejiciat, et semper mementote apostolum esse, qui loquitur, raptum usque ad tertium coelum, cui tuto et sine ullo metu fidem adhibere possumus: Si linguis, inquit, hominum loquar et angelorum; charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens. Primum non ait, Si lingua hebraica, grseca, latina aut aliqua alia, sed si linguis hominum, hoc est, si omni genere linguarum, quibus toto orbe homines utuntur, neque id solum, sed etiam si omnibus linguis omnium angelorum, qui verbis non corporeis, sed spiritalibus conceptiones et cogitationes exprimunt suas, et sine ulla

comparatione multo clarius, celerius, efficacius, dulcius loquuntur, quam homines: si, inquam, his omnibus linguis ego unus disertissime, ornatissime, suavissime, efficacissime loquar, ita ut quicquid velim facile persuadeam, admirationi et stupori sim omnibus, miraculum orbis, et Deus quidam inter homines esse videat; si charitas absit, nihil sum aliud quam ses resonans aut cymbalum tinniens.

Quid est ses resonans? Monstrum admirabile, simul surdum et loquax, quis unquam vidit hominem ab infantia surdum et non mutum? An portentum non esset, videre hominem, qui nihil unquam andivisset et tamen semper loqueretur? Tale monstrum est campana surdissima et loquacissima: loquitur aliis, vocat ad conciones, ad lectiones, ad arma; et tamen ipsa non audit seipsam, nec intelligit quod loquitur, et ne semel quidem descenderet ad orationem audiendam. Tale monstrum sunt omnes concionatores, qui excellunt eloquentia, sed non charitate: loquuntur aliis, sed non sibi: stant in loco sublimi, clamant e suggestu, tamquam campanee ex turribus, et ipsimet nihil aliud faciunt, nec intelligunt, similes sunt fistulis, quee nihil habent prseter vocem, quod aliquando Demosteni Aschines objecit: totum enim corpus earum nihil est aliud, quam collum: tolle vocem, nihil valent: tolle collum, nihil sunt. Quid preeterea habet ses resonans? Sonitum inanem, terret, sed non laedit, quando bombarda sine globo tormentario solo pulvere onerata disploditur, edit sonitum maximum, sed interim mcenia et turres non cadunt: ita prorsus qui sine spiritu, sine effectu, sine charitate condonantur, feriunt quidem audientium aures sonitu verborum; sed nequaquam dejiciunt turres vitiorum. Itaque eloquentia, vel cum charitate conjungenda est vel nihil valet.

Sed parum esset, si sola eloquentia, et non etiam sapientia sine charitate esset inanis: ideoque ulterius pergit apostolus, et ait, Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam: etsi habuero omnem fidem, ita ut montes transferam; charitatem autem non habuero, nihil sum. Yide, quo paulatim ascendit et omnia subjicit caritati. Si habuero, inquit, prophetiam, hoc est donum preevidendi futura, vel donum explicandi scripturas, juxta illud apostoli Petri: Omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit: vel etiam utrumque neque id solum, sed etiam Noverim mysteria omnia hoc est, non solum spiritu prophetico aliqua mysteria futura praevideam, sed omnia, quicquid Deus unquam facturus est; vel non solum possim aliquam partem scripturarum exponere, sed omnia mysteria quamvis abdita et recondita: neque scripturarum dumtaxat cognitionem habeam, sed Omnem praeterea Scientiam, tam divinam, quam humanam quantam Salomon et Moyses, omnes prophetae, omnesque Angeli habuerunt; addo etiam tantam fidem, ut signa et prodigia edere, atque adeo montes solo verbo, atque imperio transferre possem; si haec omnia mihi uni suppetant, et sola charitas non suppetat, non dico parum sum, sed nihil penitus sum. Quamobrem? Quia omnia ista sine charitate mortua sunt. Accipe hominem aliquem procerum, pulchrum, robustum, sanum, vestitum serico, ornatum auro, et gemmis, cujus manus, pedes, oculi, totum corpus, omnia membra, omnes partes summam inter se proportionem habeant; denique Sampsone fortiorem, Salomone sapientiorem, Absalone pulchriorem, Augustino feliciorem: quid, quaeso, erit, si animam tolles? Certe nihil erit. Nam nec homo dici poterit, sed statua potius vel simulacrum mutum: imo minus quam simulacrum: simulacrum enim super pedes suos stare potest, nec se aut alia facile corrumpit. At homo mortuus stare non potest, et semper foetet, et magis ac magis ad corruptionem tendit, donec tandem in modicum cinerem convertatur. Ad eumdem modum, si quis abundet omnibus donis spiritalibus, dono linguarum, spiritu prophetiae, gratia sanitatum, et charitas desit, quae est vita virtutum et donorum, ille coram Deo mortuus est, nihil est. Quemadmodum enim, ut Chrysostomus annotavit, non agnoscimus, nos regem ad sericum, vel aurum vel argentum, sed ad purpuram: ita Deus non agnoscit filios suos electos ad prophetiam, ad sapientiam, ad fidem mortuam, ad miracula, quae etiam non filiis communia esse possunt; sed ad vestem illam nuptialem et purpuream charitatis, qua insignimur, cum haeredes regni coelestis per Christum instituimur.

Quod si dona ista sublimia et spiritualia sine charitate mortua sunt, quid tandem de terrenis et fluxis bonis judicandum est? Dicit aliquis: Ego sum ex illustri familia,

habeo tot famulos, tot equos, tot genera vestium, tot beneficia, tot possessiones, mensam semper opiparam, non subsum alicui, facio quod volo. Et ego securus affirmo si cum his omnibus charitatem non habet, nihil est; et si absque charitate migrat, Mebus erat ei, si natus non fuisset homo ille. Mallem ego in aliquo sordidissimo stabulo mancipium abjectissimum et vilissimum esse et charitate praeditus inveniri, quam primus et nobilissimus omnium hominum absque charitate. Totum enim tempus, quo hic vivimus, vix est unus dies nostrae verse vitae, quse non diuturna sed aeterna in alio saeculo futura est. Et quid prodest, obsecro, esse hic primum et nobilissimum ad unum diem, et postea ultimum et vilissimum et infelicissimum in aeternum? Ille qui est primus, nobilissimus ditissimus, pulcherrimus, sed absque charitate, similis est pomis quibusdam, quae exterius videntur pulcherrima, et optime rubent, exhibent suavem odorem; sed intus habent vermem, qui omnia consumit. Qui vero est abjectissimus, vilissimus, pauperrimus, sed cum charitate et gratia Dei, similis est pomis coelis sub cineribus, quae exterius quidem videntur horrida et defor mia; sed tolle corticem, et invenies rem optimam et suavissimam. Ita prorsus, auditores, multos videbitis nobiles, divites, formosos, qui quasi poma pulcherrima, eminent in ramis arborum, sed cum tempore mortis coliguntur, et cortex aufertur, invenitur vermis peccati, inveniuntur animae foetidae, plenae superbia, ambitione, invidentia, odiis, amoribus pravis: denique ad mensam Domini non inferuntur, sed in sterquilinium gehennae suibus Tartareis projiciuntur. Contra vero videbitis aliquos, qualis erat Lazarus, ille mendicus, et ulceribus plenus, qui videntur quidem oculis hominum homines nihili, purgamentum hujus saeculi; et interim sunt poma cocta sub cineribus paupertatis, igne tribulationis, et cum per mortem cortex aufertur, invenitur dulcissimum pomum, invenitur anima plena charitate, plena succo, plena virtutibus, plena gaudio, plena pace, plena Spiritu sancto. Itaque statim, instruitur, et quasi conditur saccaro et meile divinae gloriae et mensae summi Regis manibus Angelorum infertur. Ista est felicitas, iste est honor, ista est gloria, quam charitas parit, cujus ambitiosi esse debemus.

Sequitur, Et si cbstribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam; charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Non ignoro, D. Hieronymum in commentariis super caput quintum epistolae ad Galatas, de hac sententia disputasse, et pro eo, quod nos legimus, Ardeam, ipsum legisse Glorier, sicut etiam in codice Graeco legit ipse xauy7|(jwp.ai nos vero xau07}cr«uai: sed parum refert, nam sententia fere est eadem. Certe Chrysostomus et Theodoretus, Theophylactus etcaeteri Graeci xau0vfa'«>uai legerunt. Non solum igitur eloquentia et sapientia, sed etiam heroicis operibus major est charitas. Si distribuero, inquit, facultates meas, non aliquas tantum, ut multi faciunt, sed omnes penitus, ita ut nihil mihi retineam, si non solum mea, sed meipsum quoque pro aliis impendam, nec solum patiar me ad supplicia, ad pericula, ad mortem trahi; sed ipse me offeram, ip-e me ingeram, ipse tradam corpus meum, ita ut ardeam, quo nihil sublimius in operibus cogitari potest, si charitas absit, nihil mihi prodest cum his omnibus eleemosynis, et heroicis operibus, ignem aetirnum non evadam; sicut etiam haeretici, qui necantur et comburuntur procul dubio non evadunt. Nam ut ait B. Cyprianus: « Haeretici mori possunt, coronari non possunt, nec est mors illa fidei corona, sed pcpna perfidiae.

Sed dicet aliquis fortasse. Si opera bona sine charitate nihil prosunt, cum an imadverto me sine charitate esse, nihil faciam, non orationi, non jejuniis, non eleemosynis, non aliis bonis operibus incumbam. Non ita, auditores, sed tum maxime, cum in peccatis sumus, bonis operibus insudare debemus, ut Deum placare possimus. Opera siquidem bona, etiam sine charitate illa, de qua loquitur Apostolus, quae filios Dei nos facit, si modo ex animo poenitente et fideli proficiscantur, multum omnino juvant; Deus enim tametsi gratiam et charitatem non meritis reddit, sed donat gratis: disponit nos tamen per opera bona ad gratiae et charitatis receptionem. Hinc Joannes Baptista peccatores hortatur, ut faciant fructus dignos poenitentiae. Et Daniel regi iniquo consulit, ut eleemosynis peccata sua redimat: Et Dominus per isaiam peccatoribus dicit; Lavamini, mundi estote: quiescite agere perverse, discite benefacere: quaerite judicium, subvenite oppresso, judicare pupillos, defendite viduam: et venite et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum,

sicut nix dealbabuntur, et si fuerint rubra ut vermiculus, sicut lana alba erunt. Quod igitur Apostolus ait, non sic intelligendum est, quod opera bona sine charitate nullo modo prosint; sed si sola sint, ad meritum vitae aeternae non prodesse. Yere enim, qui sine charitate moritur, cum omnibus suis eleemosynis et jejuniis in gehennam descendit. Quare perspicuum est nihil esse nobilius et excellentius charitate, et eam omnibus rebus aliis sine ulla dubitatione anteponendam.

Sed quidnam est ista charitas? Quae sunt ejus conditiones? Unde cognoscimus, an charitatem possideamus? Charitas, auditores optimi, non facile cognosci potest. Est enim virtus quaedam, de qua philosophi numquam locuti sunt. Nec mirum: siquidem ejus principium et finis est solus Deus. Virtutes morales labore atque industria humana acquiri possunt; at charitas a solo Deo infunditur. Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, inquit Apostolus, per Spiritum sanctum, qui datus esc nobis: vestis quaedam est charitas ita nobilis et pretiosa, ut non possit aliis manibus fieri, quam Dei summi et sapientissimi opificis. Non est opus hominum vel Angelorum. Concurrit quidem liberum arbitrium a Deo excitatum et adjutum, dum anima vestem istam pretiosam induit; non enim, ut Lutherani putant, ita vestitur anima charitate, ita justificatur homo, sicut vestiretur lignum aliqua toga, quod non sentit, nec movetur, nec juvat seipsum; sed tamen vestis a solo Deo efficitur: nec vinditur proprie, sed donatur. Superat enim omne pretium. Est etiam charitas planta quaedam peregrina, quse non nascitur per se in his nostris frigidis regionibus, sed a Deo agricola prudentissimo, ex pomario paradisi in agros cordium nostrorum aliquando transponitur. Atque idcirco summa diligentia conservanda est: nihil enim facilius quam ut plantse peregrinse in aliena terra exarescant.

Itaque auctor charitatis est Deus: finis quoque verus et proprius est solus Deus. Aspice virtutes caeteras. Finis temperantiae est cohibere concupiscentiam; finis fortitudinis, moderari iram; finis misericordiae, tollere miseriam; finis vel objectum (ut theologi loquuntur) fidei est veritas Dei; finis religionis, cultus Dei; finis spei, bona sempiterna; finis charitatis, Deus ipse. Deum intuetur, Deo inhaeret, a Deo nascitur, in Deum terminatur, in Deo sedem habet, ubi nec fides, nec spes locum habere possunt: et quod maximum est, non solum est in Deo, sed est ipse Deus, et omnes, quos inhabitat, facit quodammodo Deos: sicut ignis quicquid apprehendit convertit in ignem, et Lapis chymicus, si detur, quicquid tangit, convertit in aurum. Ita charitas Dei omnes, quos replet facit Deos. Videte qualem charitatem dederit nobis Pater, inquit B. Joannes, Ut filii Dei nominemus et simus. Et B. Petrus, Magna, et pretiosa, inquit, nobis donavit, ut divinae efficiamur consortes naturae.

Quae cum ita sint, non mirum nobis videbitur, si charitatem asserui rem esse sublimiorem, quam ut a nobis perfecte cognosci possit. Sed nihilominus quaedam signa sunt, quibus se prodit, quae ab apostolo hoc loco prolixe declarantur, cum ait: Charitas patiens est, benigna est, non aemulatur, non agit perperam, etc. Atque imprimis quidem duobus signis, quae sola explicare volumus, tota perfectio Christianae vitae continetur. Quid est proprium Christianorum? Mala pati et bene agere: reddere siquidem bonum pro bono et malum pro malo, etiam ethnici et publicani noverunt: reddere malum pro bono proprium est daemonum et impiorum: at reddere bonum pro malo, fugere mei de petra oleumque de saxo durissimo, id vero proprium est Christianorum. His igitur duobus signis se charitas prodit, patientia et benignitate: mala patiendo et bene agendo. Charitas, inquit, patiens est, benigna est. Yis videre, utrum charitas Dei cor tuum inhabitet: vide num sis paratus quidlibet pati et agere pro gloriaDei etsalute proximorum, exponere pecunias, exponere honorem, exponere vitam, contumelias pati, a voluptatibus abstinere. Nam qui diligit, omnia tolerat, ne amittatquod diligit. Pecunias amisisti? Statim incipis quaerere, interrogare istum, illum: curris ad ecclesias, ne forte qui invenit pastori vel sedituo vero domino restituendas assignaverit. Yel etiam per praeconem significari jubes te partem aliquam donaturum ei, qui invenerit, si restituat. Ista omnia facis, quia diligis pecunias, si non dilegeres non movereris. Pari ratione avari malunt saepe jejunare, et frigus ac nuditatem pati, quam videre cumulum pecuniarum minui. Quamobrem? Quia diligunt eas. Ita igitur qui Deum diligunt, omnia ferunt, omnia tolerant, omnia patiuntur, omnia vincunt, ne Deum offendant, quem diligunt. Quos daemonum conflictus, quae mundi certamina, quas carnis ille¬

cebras in sanctis confessoribus et Virginibus charitas non superavit? Quae supplicia, quos cruciatus, quas mortes charitas non vicit in martyribus? Quid vero Filium Dei ad terras descendere coegit, nisi charitas? Quid eum laboribus, doloribus, tentationibus, persecutionibus exposuit, nisi charitas? Quid eum cruci affixit et in cruce continuit, nisi charitas? Nam clavos tenere non potuisse Dei filium Sampsone fortiorem, quis dubitare potest? Ergo sola charitas invicta, patiens est, benigna est. Fortis ut mors dilectio, dura ut infernus aemulatio, aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Audi vocem amantis et omnia quasi ad certamen provocantis: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas/ an periculum? an persecutio? an gladius? Sed in omnibus, inquit, superamus. Quamobrem? Unde tanta fortitudo, tanta patientia? Propter eum, inquit, qui dilexit nos: charitas hoc fecit. Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo J esu Domino nostro.

Habetis igitur, auditores, quantae sint et quam eximiae laudes charitatis, et quibus signis se prodat. Reliquum est, ut omnes serio totis viribus summo studio operam demus, ut in ea proficiamus. Quis enim in hoc illustri sapientiae domicilio frequentat gymnasia vel jurisprudentiae, vel medicinae, vel philosophiae vel theologiae, et non quotidie cogitat quomodo possit in sua facultate proficere, ut tandem cum laude ad lauream magisterii ac doctoratus perveniat, et non cum ignominia ac dedecore rejiciatur?Schola Christi, auditores, schola charitatis est: Ignem, veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? Ille proficit in hac schola, qui augetur quotidie charitate, et in die ultimi judicii, quando fiet examen generale, et magna illa promotio coram toto orbe et omnibus angelis Dei, nemo interrogabitur de textibus Aristotelis, nec de Aphorismis Hippocratis, nec de titulis et paragraphis Justiniani; sed omnes quaestiones de charitate erunt. Et nos hoc scimus, et tamen non erubescimus tot annos in hac schola versari, et nihil promoveri? Sed si nos honor laureae et gloria magisterii non movet, cur saltem virgam non timemus? Habet magister noster virgam et optime stultos pueros punire novit, sicut scriptum est, Virga in dorso ejus, qui indiget corde: et cum virga non prodest, novit etiam eos de schola projicere. Cur tam multi hoc tempore exeunt de Ecclesia, fiunt Galvinistee, fiunt Anabaptistse, fiunt Luth erant? Nisi quia non proficiebant in schola charitatis, et ideo magister noster Christus justo judicio eos dereliquit, et de gymnasio egredi permisit. Quare si in schola ista cum gratia et benevolentia prseceptoris et nostra maxima utilitate permanere volumus, nullus dies praeterire debet, in quo non saltem cogitemus de proficiendo et ad perfectionem charitatis saltem votis et suspiriis tendamus.

In hac posteriori parte concionis nostrae unam quaestionem explicare volumus: et quoniam pollicitus sum, vobis velle me diebus istis aliquid utile simul, et jucundum adferre, more prudentium medicorum, qui amaras potiones, vel saccaro, vel meile cooperiunt, quaestio nostra non minus habebit jucunditatis quam utilitatis. Quaeritur igitur, cur hodie potissimum legatur in ecclesia epistola ista, in qua laudes et praeconia charitatis explicantur? Respondetur, hoc ideo fieri, quod his tribus diebus grassentur ubique latrunculi quidam perditissimi, qui infinitos homines, ac praesertim incautos adolescentes spolient thesauro charitatis. Itaque ecclesia Catholica mater nostra, cum gemitu et lacrymis proponit hodie in evangelio dominicam passionem. In epistola praeconium charitatis, ut omnes intelligant summa vigilantia conservandam et custodiendam hoc tempore charitatem, tum propter eum, qui dilexit nos usque ad mortem, et mortem crucis, tum propter ipsum bonum excellentissimum et penitus singulare charitatis.

Qui sunt igitur latrunculi illi pessimi, ut vel ab eis caveamus, vel eos comprehendamus, et in patibulo suspendamus? Parabola quaedam brevis rem totam vobis explicabit. Erat quondam fcemina quaedam prudentissima, cui nata erat unica filia, tam eximiae pulchritudinis, ut nemo eam videret, quin statim ejus amore raperetur. Crevit postmodum puella, et simul crevit matris sollicitudo. Nam cum virgo jam nubilis esset, vehementer angebatur mater, ut adolescentem ingenuum et probum inveniret, cui eam

tuto in matrimonio collocaret. Interim vero dum illa fluctibus cogitationum dies et noctes agitaretur, ecce adsunt quinque fratres, quos quidem iidem parentes genuerant, sed ipsi omnino diversa studia secuti fuerant. Nam primogenitus erat leno; secundus coquus; tertius unguentarius: quartus symphoniacus; postremus politissimus, et pulcherrimus erat pictor. Isti igitur quinque fratres cum eam puellam misere depetirent, sed leno praesertim et coquus singuli seorsim matrem ejus conveniunt, et laudes suae artis explicantes, virginem sibi in matrimonium dari petunt. Primus leno. Ego, inquit, filiam tuam toto tempore vitae suae laetissime vivere faciam, ducam in varias civitates, omnes tabernas mecum visitabit, non erit domus ubi ducantur choreae, quin ipsa primis vocetur: denique voluptates omnes, qua ars mea promittere potest, quae multae sunt et magnae, filiae tuae, uxori, ut spero, meae ego promitto. Intravit deinde coquus. Ego, inquit, in coquinis habito magnorum virorum, omnia genera epularum coquere et condire novi; nec solum cibos, sed etiam vina condio, quocirca et coquina et cella vinaria in mea est potestate: utor vero ista prudentia, ut semper meliores partes, tam in epulis, quam in vino mihi accipiam. Audivi enim magistrum meum saepe dicentem, stultos esse coquos, qui meliores bolos ad mensam domini portari sinerent. Itaque filia tua mecum optime et jucundissime habitabit; habebit semper opipara prandia et lautas coenas: vel si voluerit, totus dies erit prandium vel coena. Isto exeunte, repente adfuit unguentarius: Domus mea, inquit, officina est pigmentorum atque aromatum, omnia spirant suavissimos odores, ut non tam domus privati hominis quam templum vel sacrarium aliquod odoribus plenum esse videatur. Quocirca filia tua, qu£e procul dubio more cseterarum fceminarum unguentis et odoratis aquis valde delectatur, nusqam melius, quam domi mese erit, ibi vestes, sudaria, chirothecas, mappas, breviter omnia suaviter olentia habebit. Post unguentarium secutus est symphoniacus, qui et ipse artem suam jactans: Domus mea, inquit, semper personat vocibus musicorum, nunc ludimus fistulis, nunc cytharis, nunc vero organis, nunc omnibus simul musicis instrumentis: nunc vocibus carmina lasciva, tenerosque amores concentu suavissimo decantamus. Quare filia tua, si mihi, ut spero, uxor contingat, se beatam dicere poterit, et non tam in terra, quam in coelo, atque adeo in paradiso delitiarum habitare putabit. Postremus adfuit pictor: Et quis, inquit, magis filiam tuam oblectare poterit, quam ego, qui non solum faciem ejus stibio cerussaque depingam, ut omnium oculis formosissima videatur, sed etiam totum orbem meo penicillo ante ejus oculos adducam, ibi videbit prata floribus quasi depicta: ibi flumina, et lacus et varios piscium lusus: ibi maria tumentia et naves fluctibus agitatas: ibi montes, ibi valles, ibi silvas, ibi civitates, ibi coelum modo serenum, modo turbatum: ibi prmlia et conflictus exercituum. Denique quicquid oculis desiderare poterit, etiam seipsam et vultum suum in tabula vivis coloribus expressum cernet.

Vix abierant quinque isti proci, cum ecce statim adest legatus cujusdam potentisnmi et celeberrimi imperatoris, qui matrem puellse illius conveniens: Dominus meus, inquit, rex magnus et potens, quod scire te non dubito, unicum filium habet, sapientissimum, optimum, pulcherrimum, quem hseredem jam instituit omnium regnorum et divitiarum suarum: audivit vero habere te filiam virginem, pauperem quidem et obscuram, et filio suo nullo modo parem; sed tamen pulchram, et ingenue ac liberaliter educatam, nec non optimis moribus praeditam; et quia non indiget, neque requirit filius ejus in uxore divitias aut nobilitatem, cum sit per se ditissimus et nobilissimus, et quod potissimum est, quia fama audita filiae tuae eam vehementer adamavit, me misit, ut haec tibi significarem, cupere se ut filiam tuam filio suo in matrimonium tradas: quod si feceris, et te et ipsam in palatium regium magna celebritate introduci faciet, et vobiscum omnia sua bona, omnia regna, omnem nobilitatem, omnes titulos honoris communicabit.

His auditis, vocat mater filiam, quae in altero secretiori cubiculo delituerat, et omnia quae dicta fuerant attentissime audierat: illam, inquam, vocat et tanquam nescienti exponit breviter conditionem eorum omnium qui eam in uxorem flagitabant. Quia vero puella, ut erat levior, verbis illorum fratrum, ac praesertim lenonis, qui choreas pollicitus erat, valde illecta videbatur; coepit mater, quse sapiens erat, ut diximus, et litteras noverat, eam vehementer objurgare: Quid, inquit, tibi proderunt saltationes et choreae illius lenonis? Quando saltaveris diu, quid

tandem habebis, nisi lassitudinem corporis et aegritudinem animi? Nescis tu pericula saltationum? Quam multae putas iveruntVirgines ad choreas, et redierunt meretrices? Ignoras quid acciderit filiae Herodiadis, quae suis tripudiis causa fuit, ut lumen orbis, magnus ille Joannes, qui Dominum baptizaverat, extingueretur; et ipsa postea, ut Nicephorus tradit, cum semel trajiceret flumen glacie concretum, fracta glacie cecidit in aquas ad collum; et paulo post caput ejus frigore et glacie concretum est, deinde resectum non ferro, sed glacie, etiam super ipsam glaciem saltationem lethalem exhibebat. Nescis quid sanctus Ambrosius propter eam dicat: « Saltet, inquit, sed adultera filia: quse vero pudica est, orationem discat, non saltationem. » Quid vero cum coquo illo uncto et sordido facies? Et quid tandem habebis cum bene comederis et biberis, nisi dolorem capitis et stomachi? Non audivisti, quam atroci supplicio puniantur in gehenna, qui gulse dediti fuerunt? Non legisti de divite illo epulone, qui tam misere ululabat, et clamabat: Pater A braham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refingeret linguam meam quia crucior in hac flamma? Et cur putas lingua ejus tam atrociter cruciabatur, nisi quia lingua discernuntur sapores, et ille epulabatur quotidie splendide? Vis ergo tu, filia, esse tam stulta, ut propter delectationem, quse non est longior quam sit gula tua, incidas in miseriam sempiternam? Jam vero quid tibi unguentarius ille pollicetur, odores? Quid vanius odoribus? Nonne odor est fumus quidam? Certe crede mihi, filia, odores nec satiant, nec nutriunt, sed corpus et animum enervant ac debilitant, et tandem utrumque projiciunt in gehennam, quee est cloaca et sentina queedam maxima et profundissima, qua omnes fcetores totius mundi congregari clebent. Si igitur tam delicata es, ut sine odoribus vivere non possis, quomodo tunc vives in illis gravissimis et teterrimis fcetoribus gehennee?

Jam de symphoniaco et pictore quid dicam, filia? Quid enim habebis posteaquam audieris concentum illum musicum, et videris tabulas illas depictas? Non vides ista omnia, quam cito finiuntur, et ne vestigium quidem post se relinquunt? Quin igitur potius amas filium regis, apud quem ista omnia non deerunt, et ipse vero terras et maria, et quicquid desiderare potes, non pictum sed verum exhibebit. Itaque volo, filia, ut acquiescas consilio meo, et oblita penitus pictoris mendacissimi, symphoniaci levissimi, unguentarii vanissimi, coqui sordidissimi, et impurissimi lenonis, in matrimonium filii regis consentias. Tunc virgo matris sermonibus permota se omnia facturam, qum mater vellet pollicita est. Redit igitur legatus negotio foeliciter confecto (ut videbatur) ad regem, et statim oritur utrinque gaudium et exultatio magna, utrinque aguntur dies festi.

Sed quid interim accidit? Interea dum nuptiae parabantur, veniunt dies bacchanaliorum, et nocte quadam transibant aliqui personati cum tympanis per plateas, ubi etiam erant quinque illi fratres. Tum stulta puella quasi ignem haberet in pedibus domi se continere non poterat: tandem fecit miraculum Lutheranum illius sanctimonialis apostatricis, aperuit ostium, exivit foras, exuit pudorem, induit frontem meretriciam et personatos illos sequi 'coepit. Sed quid fecit rex? num injuriam istam pertulit? Non sane. Sed totum amorem in odium convertit et personatos illos et puellam^ simul extremo supplicio affecit.

Hsec est parabola. Quam quidem non dubito majorem partem vestrum optime intelligere; exponam tamen, sed brevissime, ut simul intelligant tardiores, et tsedio non afficiantur celeriores. Foemina illa prudens anima est humana, quae rationis atque intelligentise compos a Deo creata est: proles ejus est humana voluntas, quae etiam cor in sanctis libris dici solet: quinque proci, quinque sensus sunt.

Sensus videndi, qui formis et coloribus delectatur, est pictor. Sensus audiendi, qui delectatur sonis et cantibus, est symphoniacus. *Sensus olfaciendi, qui delectatur odoribus, est unguentarius. Sensus gustandi, qui delectatur cibis et potibus, est coquus. Sensus tangendi, qui delectatur choreis et turpibus voluptatibus, est leno. Isti sunt latrunculi, qui istis diebus maxime grassantur, quos procul dubio juvant latrunculi alii multo deteriores, quos non videmus; spiritus videlicet tartarei, spiritus fornicationis, spiritus ebrietatis, spiritus comessationis, spiritus tripudiorum, spiritus larvarum, et alii multi, quorum longum esset vel nomina recensere. Isti mirum est quantam vim habeant hoc tempore ad humanam voluntatem suis blanditiis, lenociniis, illecebris allicien¬

dam. Porro rex magnus et potens, Deus Pater est, Filius regis dominus noster Jesus Christus, vere sapiens, et speciosus forma prae filiis hominum. Legati ac nuncii sunt scriptores sancti, per quos nobis perpetuo dicitur: Filii, praebe mihi cor tuum; Et rursum; Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. Et quidem humana voluntas consilio ac prudentia rationis admonita; sensuum illecebras facile repudiat, et Dei Filium eligit in sponsum. Ita vidimus in die Natalis Domini, in festo trium regum, in celebritate purificationis, multi ad confessionem et communionem accesserunt, et, quasi arrham hujus sancti et felicis matrimonii susceperunt. Sed quid? Veniunt dies bacchanaliorum, et Stultus, ut luna mutatur, perdita ista puella cordis humani contineri non potest, currit post latrunculos, explorat diligenter ubi saltatur, ubi potatur, ubi cantatur, ubi tympano et fistulis luditur. Et Deus noster, qui est Deus zelotes injuriam istam ferre non potest et sponsam et latrunculos, hoc est, cor et corpus perdit in gehennam. Non est diu, quod audivimus aliquos hoc ipso anno ebrios factos, repente obiisse: quo ierint nescimus. Hoc unum scimus, quod apostolus monet, ebriosos regnum Dei non possidere. Non licet modo per temporis angustias omnes latrunculos oratione persequi et cum eis gladio verbi Dei pugnare atque eos telis rationum et argumentorum confodere, quod sane libenter faceremus.

De choreis tantum dicam unum verbum, atque ideo potissimum, quod intelligam nonnullis non videri hoc verum malum, et sciam Lovanii esse publicas scholas, ubi docetur ars tripudiorum. Sed ego profecto, si adulterium et fornicatio est malum videre non possum, quo modo viros cum foeminis tripudiare non sit malum, cum hoc ad illud maxime provocet? Audi Sanctum Job; Pepigi foedus, inquit, cum oculis, ut ne cogitarem quidem de virgine: et tu ibis, et saltabis cum virgine, et saltando ad libidinem te concitabis, et nihil periculi imminebit? Cur igitur sapiens monet? Cum saltatrice ne assiduus sis, ne forte pereas inefficacia illius > nisi quia si possunt palese ad ignem accedere, et non comburi, et adolescens potest cum fseminis tripudiare, et non ardere. Quid? Sancti viri, B. Antonius, B. Hilarion, B. Hieronymus, in solitudine habitatant, jejuniis et orationibus perpetuo operam dabant, et vix se a spiritu fornicationis, a desideriis et cogitationibus pravis defendebant; et tu ad calorem adolescentiae addes calorem potationis, deinde ibis et ridebis, cantabis, saltabis cum puellis, et nihil mali suspicabor? Sed nolo credatis mihi. Audiamus quid veteres scriptores, tam profani, quam sacri de hac re scriptum reliquerint. Marcus Tullius, vobis satis, ut arbitrpr, notus, ita turpitudinem saltationum execrabatur, ut in defensione Murense dixerit: « Nemo fere saltat sobrius, nisi forte insanit; et multarum delitiarum comes est extrema saltatio. » Et alio loco saltationem tanquam crimen turpissimum objecit Antonio. Erubesce igitur, Christiane, erubesce, vinceris ab Ethnico, et ab Ethnico procul dubio in judicio condemnaberis. Ille solo naturali lumine dicere potuit, non esse saltationem, nisi ebriorum vel insanorum et tu Filius Dei, coelesti lumine illustratus, apud quem tales ineptise ne nominari quidem debuerant, quando maxime flere deberes, maxime insanis. Relinquamus, profanos. Dicas tu nobis, Ambrosi beatissime, senex reverendissime, lumen Ecclesiae Christianae, quid tibi de choreis et saltationibus videtur? « Merito, inquit in libro tertio de virginibus, merito inde, hoc est, ex choreis, in injuriam divinitatis proceditur: quid enim ibi verecundiae potest esse, ubi saltatur, strepitur, concrepatur? » Dicas et tu, Beatissime Hieronyme, quid sentis de choreis? « Caeterum, inquit, in libro contra Helvidium, ubi tympana sonant, tibia clamitat, lyria garrit, cymbalum concrepat, quis ibi Dei timor?» Transeamus in Orientem: Consulamus quoque duos ex Patribus Graecis. Dicas nobis Graeciae ornamentorum, os vere aureum, magne Chrysostome, qui inter alias virtutes, ita laude jejuniorum excellebas, ut jejunator publice dicereris, dicas, quaeso, nobis de conviviis et choreis sententiam tuam: « Audite, inquit in hom. 49. in Matth. Audite haec viri, qui magnifica convivia ebrietate plena consectamini, audite, inquam, et diaboli barathrum perhorrescite: ubi saltus lascivus, ibi diabolus certe adest. Non enim ad tripudia hos pedes nobis praebuit Deus, sed ut modeste incedamus, non ut impudenter camelorum more saliamus. Quod si corpus turpe fit impudenter saliendo, quanto magis animam foedari credendum est? His tripudiis diabolus saltat, his a daemonum mini¬

stris homines decipiuntur. » Haec Chrysostomus. Sed audite postremo, quibus verbis magnus Basilius vir gravissimus, sanctissimus, doctissimus insaniam istam in oratione contra ebriosos deploret: « Viri simul, inquit, et foeminae communibus choreis constitutis, vinoso daemoni traditis animis sese mutuo affectionum stimulis consauciarunt. Risus ab utrisque effusi sunt, cantilenae turpes, habitus meretricii, ad petulantiam irritantes. Rides, dic mihi, et proterva te oblectatione delectas, cum lacrymas fundere oportuerat et ingemiscere ob praeterita? Cantilenas canis meretricias ejectis psalmis et hymnis, quos didicisti? Moves pedes, et furiose exilis, ac infeliciter tripudias, cum genua flectere oportuerat ad orationem? >) Haec magnus Basilius. Sed relinquamus homines sanctos: audiamus quid ipse Spiritus sanctus, spiritus Veritatis, qui errare non potest, per Isaiam dicat: Citharae, inquit, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris et opus Domini non respicitis et opera manuum ejus non consideratis.

0 miseros vos, fecit Deus opus admirabile in diebus istis, ut vobis ccelum aperiret, crucem ascendit, et usque ad mortem laboravit; audistis hoc in Evangelio hodierno: Ecclesia gemit, Angeli stupent, daemones tremunt, et vos soli, propter quos ista fiunt, in flagitiis occupati, vino somnoque sepulti, Opus Domini non respicitis et opera manuum ejus non consideratis. Audite sententiam judicis nostri: Propterea, inquit, dilatavit infernius animam suam et aperuit os suum absque ullo termino. 0 si intelligeritis quam sit horrendum incidere in manus Dei viventis, quid sit, potare calicem illum amarum irae Dei, usque ad foeces, de quo legitis in Psalmo: Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, pars calicis eorum. Quis ex vobis, inquit Isaias, habitare poterit cum igne devorante? Quis ex vobis habitabit cum ardoribus sempiternis? Si non potestis nunc ab ebrietate, a choreis, a nugis abstinere, quomodo vivas illas flammas et acerbissimum stridorem dentium ferre poteritis? Quare vigilemus fratres, et thesaurum charitatis contra latrunculos illos diligenter custodiamus et gratiam in terris, gloriam in coelis veram et sempiternam consequemur, per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus inseecula. Amen.

Chapter 20 of 40