Skip to the text

Concio 30. In DOMINICA PASSIONIS

abscedere et obmutescere potius, quam ut lites et contentiones serantur, unde odia et indignationes, et irae et rixae nascuntur, quae charitatem extingunt, Spiritum sanctum contristant, animam et corpus occidunt. Christus quoque tam ardenti charitate in ipso summo ardore passionis flagravit, ut pro ipsis suis crucifixoribus et tortoribus ingenti affectu supplicaverit. Ita etiam ardenter salutem animae, et opera bona semper sitivit, ut ipse in cruce dolorum suorum oblitus, alterum latronem convertere studuerit, et converterit. Ergo et nobis dulce sit charitate flagrare, in salutem animarum incumbere: in bonis operibus numquam defatigari: unusquisque eo modo, quo potest, vel publice vel privatim aut verbo aut exemplo, colloquendo, conversando, in domibus, in gymnasiis, in conviviis, denique semper et ubique salutem animarum esuriat et sitiat, et ignem charitatis ubi potest, et quomodo potest accendat, et illius desiderium compleamus, qui dixit: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur? Christus postremo se ipsum perfectissimum et absolutissimum mundi hujus, et gloriae, ac divitiarum et voluptatum contemptorem in passione sua nobis exhibuit, cum in cruce pro nobis pendens non alium thronum habuit, quam patibulum: non aliam coronam, quam spineam: non alias vestes, quam fortasse velum, quo partes corporis pudendae tegerentur, non alias epulas, quam fel et acetum; non alios comites, quam duos suspensos fures; non alios in suis afflictionibus consolatores, quam eos, qui clamabant: Alios salvos fecit, se ipsum non potest salvum facere. Ergo et vobis, fratres mei, si caput vestrum agnoscitis, si Christum'sequi desideratis, si vultis, ut ipse vos in regno Patris sui coram Angelis suis agoscat, et confiteatur, incipiat jam nunc mundus vilescere et gloria ejus sordere et voluptas desipere. Amare vero quod Christus amavit, neque timete, ne decipiamini. Ipse enim est Emmanuel, qui novit Reprobare malum et eligere bonum.

Itaque si quis vere cupit ad magnum culmen perfectionis brevi tempore pervenire, mundi gloriam contemnere, carnis petulantiam coercere, animi perturbationes sedare, metum mortis excludere, humilitatem, obedientiam, patientiam, constantiam, mansuetudinem, charitatem, mundi contemptum addiscere, ac breviter in hominem alium

transformari, serio, sedulo, attente atque assidue in libro crucis legendo et contemplando se exerceat: aspicite atque intuemini sanctos illos homines, Apostolos, Martyres, confessores, quorum vitam et virtutes omnes admiramur. Unde illi, quaeso, in tantam mentis altitudinem, et puritatem pervenerunt, ut angeli quidam terrestres esse viderentur? unde tantum illud robur et constantiam hauserunt, ut daemones non timerent, sed provocarent? mortem et pericula non fugerent, sed quaererent? non formidarent, sed desiderarent? Unde tam excelsum divitiarum et gloriae, et voluptatum contemptum didicerunt, ut pane et aqua, vestibusque vilissimis contenti, cmtera non solum non studiose quaererent, sed etiam oblata respuerent? Nimirum in Cruce Domini ista legerant. Nam et Petrus et Andreas amore sanctae crucis ebrii fuerunt: Apostolus vero Paulus, nihil se scire profitebatur, nisi Christum ei hunc eruxi fixum."EX rursum clamabat: Christo confixus sum cruci: vivo autem jam, non ego; vivit vero in me Christus: Martyr Ignatius, cujus sunt dulcissima et affectu plenissima verba: Amor meus crucifixus est, quanto crucis amplectandee desiderio flagrarit, testes sint stupendae ejus epistolae et praesertim ea quae est ad Romanos, cujus tot faces, quot verba, tot scintillae, quot syllabae. Porro B. Bernardus unde tantum et pietate et eruditione profecerit, ipse docet in sermone 43. in Cantica sententiam illam exponens: Fasciculus myrrhse, dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur: e Tu quoque, inquit, si sapis, imitaberis sponsae prudentiam, atque hunc myrrhaetam earum fasciculum de penetrali tui pectoris nec ad horam patieris avelli: amara illa omnia, quae pro te Dominus pertulit, semper in memoria retinens, et assidua meditatione revolvens, quo possis dicere et tu: Fasciculus mirrhse, dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Et ego, fratres, ab ineunte conversione pro acervo meritorum, quae mihi deesse sciebam, hinc mihi fasciculum colligare, et inter ubera mea collocare curavi, collectum ex omnibus anxietatibus et amaritudinibus Domini mei. Primum videlicet infantilium illarum necessitatum, deinde laborum, quos pertulit in praedicando, fatigationum in discurrendo, vigiliarum in orando: tentationum in jejunando, lacrymarum in compatiendo, insidiarum in colloquendo, postremo periculorum in falsis fratribus, convitiorum,

sputorum, colaphorum, subsannationum, exprobrationum, clavorum, horumque similium, quse in salutem nostri generis, Evangelica silva copiosissime noscitur protulisse. Haec meditari dixi sapientiam, in his justitiae mihi perfectionem constitui, in his plenitudinem scientia?, in his divitias salutis, in his copias meritorum; haec mihi in ore frequenter, sicut vos scitis; haec in corde semper sicut Deus scit; haec stylo meo admodum familiaria, ut apparet, haec mea sublimior interim philosophia, scire Jesum et hunc crucifixum. Hoc reficit viscera parvulorum, hoc replet ubera matrum et ideo inter ubera mea commorabitur. » Haec B. Bernardus. Jam B. Franciscus unde meruit tam singulari divini amoris privilegio in eamdem crucifixi imaginem transformari, et stigmata Domini nostri in corpore suo portare, nisi quod jam ante per assiduam crucis meditationem totus animo in Christum cru¬

cifixum transformatus erat? Floruit ante multos annos virgo quaedam in Italia nomine Clara, cujus sanctitatem et vitae ac morum excellendam (qua? fuit maxima) ut totam ab amore erga crucem Domini manasse intelligeremus inventa est post obitum ejus et adhuc hodie cernitur in corde ipsius carneo imago Domini crucifixi artificio Spiritus sancti mirabiliter expressa. Et nos quidem ista in corporibus sanctorum externa signa oculis carneis videre possumus, sed nequaquam videmus quanta eorum animee charitate fulgeant, quanto gaudio repleantur, quanta gloria coronentur. Sed aliquando tamen videbimus, si eis similes esse et eorum vestigiis insistere voluerimus: si enim cum ipsis legitime ducem nostrum subsecuti certaverimus, eadem quoque beatitudinis laurea coronabimur, quod nobis concddat, qui est benedictus in ssecula. Arnen.

concio xxx

Hsec est dies, quam fecit Dominus: exultemus et leetemur in ea.

Exordium de hujus festi summa celebritate agit, et ejusdem cum nativitatis festivitate instituitur collatio; tum historia gloriosce resurrectionis explicanda proponitur. Atque in primis patres in limbo detenti, qui alio modo Christum pr cp. figurarunt, velvaticiniis proedixerunt, describantur, iliorumque ex descensu Christi ad se gaudium eleganter exprimitur: Christique vicissim loetitia ob tot liberatas et regeneratas animas exemplo Josephi ob duos filios sibi natos exultantis, demonstratur. Gloriosi corporis resurrectio similitudine solis exorientis describitur: et figuris Josephi, Moysis, Marrlochcci, Duniclis, Sampsoni.s et Jonce declaratur; et qua ratione mors a Christo devicta et vincta jacet ostenditur, et S. Athanasii testimonio confirmatur. Facta deinde ab B. Virginem apostrophe * illius immensum gaudium, quod ex praesentia filii redivivi et sibi apparentis, conceperat, dare expli atur\ et exemplo Jacobi, ob Josephum filum, mortuum creditum at vivum perceptum, guudio perfusi, exaggeratur: Hinc quam prompto adsit solatio Deus his, qui aliquid pro Christi nomine sufferunt, demonstratur.

Pars posterior enodat quaestionem, cur videlicet festum paschae sit nobile, <t in eo celebrando seniper expectetur mensis Martius, et in eo tertia hebdomada lunae, hujusque dies sextus, septimus et octavus eligatur. Cujus primi ratio assignatur, quod Martius in sacris litteris

mensis novorum appelletur, et in eo omnia quasi reviviscant et resurgant cum Christo. Cur vero in tertia lunari hebdomade agatur, duplex redditur causa; prima, quod a passione et resurrectione Chisti tertia mundi cetas inchoetur, uti et tum temporis novus Lunae cursus; secunda, quia luna a sole discedens parte inferiore illustratur, sed superiore obscuratur; contra fit, ea ad solem appropinquante: sic homines, luna mutabiliores, quo longius a- sole justifice Christo discedunt, mundo splendidiores apparent: contra si ad Christum accedant, ( ubi obiter religionem inr gredi volentium im)>edicntes institutum, texantur. Hinc illo tempore Christus nos ad solem reducturus pati et resurgere voluit. Quid vero ce tos quosdam dies nempe sextum passioni, septimum quieti, et octavum resurrectioni, elegerit, duplex itidem causa asser tur-, prima; ut se ult mis tribus creationis mundi diebus confirmaret. Deinde, ut, quia omnis sanctorum vita tribus diebus peragitur, quid in illa agere, sperare et desiderare debeamus, nos edoceret: ubi illud Psalmi xc. Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabit eum, breviter explicatur Praeterea ut feriam sextam passionis agamus, si sabbatum quietis et dominicam resurrectionis desideremus serio admonemur, et qui pristina peccata rursum ad confessionem asserunt, per fabulam lupi a pastori deprehensi et emendationem promittentis, notantur. Tantem sabbatum hujus vitee quam sit miserum et inquietum; e contra futurae glorice sabbatum felix et quietum vivis coloribus depingitur.

Dolor, quem tenebrae superiorum dierum attulerunt, si magnus fuit; magnam quoque, optimi auditores, eam laetitiam esse necesse est, quam ex luce et splendore hodiernae diei capere debemus. Hxc est enim dies, quam fecit Dominus. Et certe par est, ut sicut hebdomada superiore capiti nostro tamquam viva membra et vera condoluimus: ita nunc eidem in die gloriae et laetitiae cordis ejus gratulemur: alleluia, alleluia. Hxc est dies, quam fecit Dominus; exultemus et laetemur in ea. Caeteros dies suo exortu ac luce sol facit; sed hanc diem fecit ille, qui fecit et solem. Hodie siquidem ille renatus est, qui suo fulgore et lumine etiam soli tenebras maximas offundit. Itaque ceeteri dies sunt dies solis, Hxc est dies quam fecit Dominus; exultemus et laetemur in ea. Yidit quidem orbis terrarum, et alias hanc novam lucem, cum videlicet ex virgine natus est Christus sed tamen clarissimum justitiae solem tunc exorientem cooperiebant nubes mortalitatis, comitabantur pluviae tribulationum, obscurabant nimbi et caligines persecutionum, et quod majus brevissimo cursu peracto, iste idem sol descendit totus obductus nubibus in occidentem. Itaque fuit illa dies hiberna quaedam dies, obscura, frigida, brevis. At vero hodie totus clarus, totus serenus, totus illustris, numquam amplius obiturus sol justitiae Christus renatus est.

Conferre diem natalis cum die resurrectionis. Tunc parvulus vagiens natus est, nunc gigas potentissimus resurrexit:tunc in pago Bethlehcmitico; nunc in urbe regia Jerosolymorum: tunc in humili stabulo; nunc in excelso monte: tunc agnus erat, qui suo balatu pulsabat, ac movebat viscera matris, nunc vero leo, qui suo rugitu exterruit mortem, tremefecit gehennam, conturbavit castra et principum tenebrarum legiones. Yide quid profeceris, vide quid obtinueris, Daemonum et J udoeorum crudelitas. Occidisti agnum et resurrexit leo; non exuit quidem, nec amisit Dominus mansuetudinem; sed induit atque assumpsit potestatem; itaque de illo Joannes quondam dicebat: Ecce Agnus Dei; ecce qui tollit peccata mundi. De isto alius Joannes ait: Esse, inquit, vicit leo de tribu Juda. Et ipse de se ipso: Data est mihi, inquit, omnis potestas in ccelo et in terra. Hxc igitur est dies quam fecit Dominus: exultemus et Ixtemur in ea.

Exultavit hodie caro et anima Christi, exultavit Mai’ia mater Christi, exultaverunt

omnes discipuli Christi, exultavit coelum, exultavit terra, et ad ipsas quoque obscuras inferni regiones pars hujus laetitia) penetravit: neque dubium mihi esse videtur, quin, et ipse quoque sol, sicut in die passionis Domino suis tenebris deservit: ita in die resurrectionis ejus duplicato lumine eidem Domino deservierit. Refert de se ipso sanctus quidam Pater, singulis dominicis diebus cum prima luce vel etiam ante lucem surgebat ad orationem, se etiam ob hujus diei memoriam tanta la)titia perfundi solitum fuisse, ut sibi omnes res creatae., quae in coelo sunt et quae in terra, magnis vocibus cantare viderentur: «In resurrectione tua, Christe, coelum et terra laetantur, alleluia. » Quare ut nos partem quoque hujus communis gaudii et exultationis capiamus, exponam paucis, et quasi in summa, historiam dominicae resurrectionis. Deinde si per tempus licebit, de mysterio hujus diei breviter disseremus.

Ut igitur ab eo, quod primo loco posuimus, principium faciamus, posteaquam Dominus Christus cruento certamini, quod a principio noctis usque ad horam nonam sequentis diei protractum fuerat, gloriose trumphans felicissimam finem imposuit, eadem charitate, qua crucem pro nobis ascendere, ad sanctos Patres in sinu Abrahae quiescentes descendit. Siquidem in eo loco congregatae erant omnes illae sanctae animae, quae ab orbe condito usque ad illam horam in fide et spe adventus Domini de corporibus suis exierant. Ibi erant primi illi duo homines, propagatores generis humani, qui sicut primi fuerunt, qui peccaverunt et antiqui serpentis venenum hauserunt, ita primi in crucem et passionem Domini, tanquam in aeneum serpentem aspicere et sperare coeperunt. Ibi erat sanctus Abel, qui candidus et rubicundus, hoc est virgo et martyr primus, Domini Servatoris typum gessit: et primus Dei civitatem sanguine suo dedicavit, et primus novas illas inferni regiones et sanctorum sedes, habitare coepit. Ibi erat sanctus ille senex, qui molitione ingentis illius arese simul genus humanum conservavit, et Catholica) Christi Ecclesise figuram expressit. Ibi erat magnus ille parens omnium credentium, qui primus pactum Dei et insignia servorum ejus in carne sua recipere meruit. Ibi erat exemplar obedientiee sanctus Isaac, qui ligna propriis humeris ferens, in quibus immolandus erat, verum sacrificium ac remedium totius mundi designavit. Ibi erat

Chapter 28 of 40