Concio 29
De Arbore crucis et quinque fructibus ejus, qui ex ea colligi possunt.
Praerogativa et encomia S. crucis tum ab efficacia et virtute, tum ex testimonio B. Chrysostomi producta, exordii loco praemittuntur, ejusque rei causa redditur. Deinde concio in quinque partes, seu quinque fructus ab arbore crucis decerptos, distribuitur. Primus fructus est, cognitio enormitatis et magnitudinis peccati, propter quod ipse Dei Filius passus est, ut illud detestaretur: haec autem magnitudo colligitur, tum ex gravitate poenarum, quas Deus Angelus et diversis hominibus inflixit, quod etiam similitudine ostenditur; tum ex magnitudine pretii, quia unicum Filium Deus propter peccata, et non sua, ita flagellavit. Secundus fructus est, vehementia passionum, ubi ostenditur < hristum ab omnibus; in omnibus, omnia passum esse, atque quindecim praecipua passionis illius genera ■. narrantur. 1. a dilecta matre separatus fuit. 2. a perfido Juda traditus. 3. in horto in agone constitutus. 4. per tribunalia diversa circumductus. 5. a discipulis derelictus. 6. a vili'simis homuncionibus indignissime tractatus. 7. latroni Barabbce posthabitus. 8 dire flagellatus. 9. spinis coronatus. 10. adpopulum ignominiose productus. 11. crucem ipse bajuluvit, et felle potatus\esl. 12. crucieffixus 13. subsannutus. 1 4. ob praesentiam et conspectum matris et discipuli contristatus. 15. anima a corpore separata fuit. Quae omnia prcecipiti judicio ip¬
si evenerunt omni prorsus solutio destituto. Tandem gravis ad poenitentiam et assiduam Dominicae passionis meditationem succedit exhortatio.
Secunda pars de tribus reliquis fructibus de arbore crucis decerpendis agit. Tert us itaque est, cognitio beneficii per passionem in nos collati, quod in tribus maxime elucescere demonstratur. scilicet in considerutionebonorum nobis a Deo datarum, quee quanta sint, vel ex eo constat, quod lapsis per peccatum ab innocentiae statu omnia illa bona repromisit restiturum; deinde in modo, quo data sunt; demum in charitate, qua donata sunt. Quartos fructus est, cognitio immensae bonitatis divinae, quae potissimum habetur per considerationem, quis quid, pro quibus et qua de causa passus sit. Quintus fructus est, tam exim ia omnium virtutum exempla, praesertim vero nobis proponitur Christi humilitus, obedientia, patientia, constantia, mansuetudo, charitas et contemptus mundi; quas proinde /ir tutes jubemur imitari. Tandem ad ferventem passionis Christi memoriam recolendam testimonio S. Bernardi, et exemplo S. Francisciet S. Clarae docti, vocamur.
Encomia Sanctae crucis, cujus mysterium tota sequenti hebdomada contemplandum, atque adorandum ab Ecclesia Catholica nobis proponitur, ita sunt, auditores optimi, et numero infinita, et magnitudine excellentia et sublimitate ac praestantia singularia.
ut si pro dignitate explicari debeant, immensam orationem merito desiderarent. Quid enim est crux Domini aliud, quam scala Jacob, clavis cceli, anchora salutis, vexillum coelestis militiae, arbor navis ecclesiae, lignum vitae in medio paradisi? Ea est potentia crucis Domini, ut per eam sanguis candorem, vulnera sanitatem, ignominia gloriam, dolor voluptatem, et mors vitam efficiat. Ea est virtus, ut sine crucis signo, nec templa dedicentur, nec altaria erigantur, nec Pontifices inungantur, nec doctores constituantur, nec aquae purgentur, nec oleum consecretur, nec ulla Ecclesiastica Sacramenta vel sacrificia, ut B. Augustinus admonuit, rite perficiantur. Denique crux dominica operatur miracula, exterret daemones, ornat ecclesiam, armat frontes fidelium, ac ut arbor foecundissima tantam copiam optimorum fructuum ex se producit, ut non immerito B. Chrysostomus adversus gentiles de Christi divinitate verba faciens in laudem crucis exclamet: « Hoc maledictum, hoc abominabile, hoc extremi supplicii symbolum crux diadematibus et coronis clarius factum est: neque enim sic regia corona ornatur caput, ut cruce, quee omni cultu dignior est, et quam omnes ante abhorrebant, ejus figuram magnopere quaerunt. Atque adeo ubique ea invenitur apud principes, apud privatos, apud mulieres-, apud viros, apud virgines, apud nuptas, apud servos, apud liberos, subinde omnes ea se signant inscribendo in nobilissimum membrum nostrum. In fronte enim nostra quasi in columna quotidie figuratur: sic in sacra mensa, sic in Sacerdotum ordinationibus, sic iterum cum corpore Christi in mysticis ccenis fulget. Hanc ubique celebrari videre licet in domibus, in foro, in solitudine, in viis, in montibus, in collibus, in vallibus, in mari, in navigiis et insulis, in lectis, in vestibus, in armis, in thalamis, in symposiis, in vasis argenteis et aureis, in margaritis, in murorum picturis, in corporibus brutorum male affectis, in corporibus a daemone obsessis, in bellis, in pace, in diebus, in noctibus, in delicatorum choreis, in monachorum ordinibus: adeo certatim donum hoc mirabile rapiunt omnes. Mira est gratia, nullus confunditur, nullus erubescit cogitans, quid maledictae mortis symbolum fuerit, sed omnes ipso magis ornantur, quam diadematum coronis vel multis gemmatis monilibus et torquibus. Et non solum non fugitur, sed et desideratur, et adamatur, et
omnes de ea solliciti sunt, et ubique fulget, et sparsa est in parietibus domorum, in columnibus, in libris, in civitatibus, in vicis, in locis, quae habitantur et quae non habitantur. Ipsius vero ligni, in quo positum sanctum corpus Domini, et crucifixum fuit, particulam habere totus orbis ita contendit, ut qui parvum quiddam ex illo habent, illud auro includant, tam viri quam mulieres, et cervicibus suis aptent: hinc valde honestati et magnifici, et muniti et protecti, licet contemnationis fuerit signum. » Haec B. Chrysostomus. Porro ejusmodi amplissima ac splendidissima encomia sacratae crucis passim in voluminibus veterum et sanctorum Patrum invenire est. Quorum ideo initio orationis hodiernae mentionem facere volui, ut quantum in me est, auditoribus meis persuadeam, tota hac hebdomada, quae venerationi sanctae crucis a majoribus nostris merito consecrata est, singulis diebus non semel, sed saepius ad arborem istam semper virentem et florentem, et poma proferentem accedere, sub umbra ejus sedere, de floribus et fructibus capere. Vere enim crux Domini lignum est vdx, pulchrum visu gustuque delectabile, et folia ejus ad sanitatem gentium: nec ullum est spirituale exercitium tutius, facilius, fructuosius, efficacius contemplatione divinae crucis. Ipsa est lac insipientium, et cibus solidus perfectorum.
_ Animadvertite, non paucos esse, qui non alium quasi scopum sibi profigunt in dominica passione vel legenda vel audienda, vel etiam meditanda, quam ut nonnihil commoveantur, et si fieri possit, aliquas lacrymas fundant; quod cum assecuti fuerint, satis multos et magnos fructus ex arbore sanctae crucis se collegisse putant. Verum, auditores, est ille quidem unus ex fructibus, qui ex hac sancta arbore decerpitur, ut nos Christo tamquam membra capiti compatiamur, et pro eo lacrymas ex compassione fundamus, qui pro nobis in passione sanguinem fudit: sed alii sunt praeterea plures et majores. Hinc enim (si sciamus sapienter colligere) veram et perfectam conversionem, et morum nostrorum emendationem, atque adeo vitam et salutem animorum nostrorum colligemus. Quare ut pro nostrarum virium tenuitate studia nostra, et pietatem hoc tam sacro et pretioso tempore promoveamus, de quinque fructibus, qui ex arbore sanctae crucis praecipue colligi possunt, breviter disseremus.
Quicumque igitur utiliter in passione dominica legenda yel contemplanda se exercere voluerit, quinque praecipue capita considerare poterit: magnitudinem peccatorum, quorum purgandorum causa Filius Dei passus est: vehementiam passionis, ac suppliciorum Domini: excellentiam beneficii divini, quod in nos patiendo, et moriendo Christus contulit: abyssum inexhaustam bonitatis Dei, Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: et multitudinem ac praestantiam earum virtutum, quae in passione dominica, tamquam speculo, enituerunt. Et magnitudinem quidem peccatorum, ut ea ex animo detestemur: vehementiam passionis, ui Christo tamquam capiti compatiamur: excellentiam beneficii divini, ut eidem debitas gratias justasque referamus: abyssum inexhaustam % bonitatis Dei, ut Deum ardenti studio redamare incipiamus: multitudinem Christi virtutum, ut eas imitemur, et imitando Christo similes efficiamur: in qua similitudine supremum culmen Christiana? philosophiae atque humanae perfectionis continetur.
Ut igitur primum fructum, qui est cognitio tio peccatorum, ex arbore colligere incipiamus, multis et evidentibus signis et argumentis olim Deus ostendit, quam vehementer sibi peccata displiceant, quamque implacabili odio ea perpetuo prosequatur. Hinc enim propter peccatum generale diluvium terris immisit: hinc Sodomam et Gomorrham et alias urbes nonnullas igne- et sulphure concremavit: hinc toties populum suum electum gladiis Philistaeorum, Assyriorum, Romanorum objecit: hinc denique horrendas et formidabiles illa? flammas gehennae, et alia innumera atrocissima et sempiternasupplicia peccatoribus praeparavit. De quibus vere dici potest, oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt tormenta atque supplicia, quae praeparavit Deus offendentibus se. Sed nunquam tam aperte furorem irae suae contra peccatum explicuit, quam his novissimis diebus, cum suum verum et naturalem Filium, quo nihil habuit carius, propter aliena peccata tam severe percussit, et contrivit in infirmitate et ea supplicia cum perferre voluit, quae nemo unquam parricidarum, proditorum, maleficorum, in terris toleravit. Ac ut rem totam aliqua similitudine perspicuam faciamus, si in aliquo pulcherrimo vasculo liquor corruptus, et graviter olens
inveniretur, et paterfamilias fcetorem illum domi suae non ferens, statim juberet non solum effundi liquorem, sed etiam vasculum in mille partes comminui, et in cloacam projici,' nonne vehementer is foetor nares patrisfamilias offendisset? Et si vasculum esset argenteum, nonne adhuc vehementius foetor ei displicuisset? etsi aureum, ac gemmis et lapidibus speciosis ornatum, et nihilominus frangi et projici vellet, nonne supra modum fcetorem illum odio habuisset? Si igitur Deus pater liquorem peccati corruptissimum et teterrimum ita odit, ut propter peccatum etiam peccatorem gravissime detestetur. Odio est Deo, inquit Sapiens, impius et impietas ejus. Ac ut peccatum occidat, etiam peccatorem perdit: ut in eum liquorem odium suum ostendat, etiam vasculum quamvis pulchum et pretiosum comminuit. Invenit Deus liquorem peccati in vasis terreis, sed maximo artificio elaboratis, hoc est in primis nostris parentibus, et continuo expulit eos de paradiso, et sine appellatione sententiam mortis in nos omnes tulit. Inde Omnes morimur, et tamquam aquae ditabimur: licet extremum terribilium sit mors, et omnes mortem naturaliter horreamus. Invenit quoque Deus liquorem istum pessimum in vasis argenteis, in Angelis videlicet, quorum natura plane argentea, pulcherrima, candidissima ac lucidissima est: et statim sine retractatione eos aeternae damnationi adjudicavit. Quis non obstupeat, auditores? Primus et nobilissimus omnium angelorum, atque adeo totius opificii divini praestantissima pars, qui nunc Lucifer, nunc initium viarum Domini, nunc signaculum similitudinis, nunc vero Cherub extentus, plenus sapientia et perfectus decore in sacris litteris appellatur: de quo Ezechiel dicit Propheta: Omnis lapis pretiosus ornamentum tuum; et omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini ejus, et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis, quae erant in paradiso: iste, inquam, tam excelsus, tam pulcher, tam sapiens, de coelo deturbatus, in abyssum detrusus, sapientia et pulchritudine spoliatus, miserrimus omnium creaturarum factus est. Nam praeterquam quod regnum et beatitudinem amisit, et perpetuis atque horribilibus flammis cruciatur atque in horrendo atque formidabili, sed justo Dei judicio desertus ac relictus, et omni Dei auxilio destitutus est, ut jam in peccato penitus obstinatus semper desperet, et incredibili rabie quidquid cogitat,, quidquid molitur, quidquid cupit, id totum ad nocendum r.ferat: ut merito qui antea Lucifer, Angelus, Cherub, Coelestis intelligentia, nunc tenebrae, draco, diabolus et Satanas appelletur. Quis hujus raro horrendae mutationis causa fuit? faetor peccati. Nam in Angelis suis, ait Job, repetit pravitatem. Et Apostolus Petrus: Angelis peccantibus, inquit, non peperct: sed rudentibus inferni detractos, in tortarum tradidit cruciandos, in judicum reservari. Et nondum intelligunt filii Adam, qualem animum, quam iratum, quam exacerbatum Deus gerat contra peccatum? Propter unam offensam tot millia Angelorum, hoc est argenteorum vasorum Deus ita horrende comminuit, et adhuc vasa lignea et testacea liquore peccati usque ad fauces imbuuntur, et non timent?
Sed altius ascendamus: nam ea, quae sunt de odio Dei contra peccatum, nihil sunt, si cum iis, quae dicturi sumus, comparentur. Nec enim magnum est, Deo aliquos angelos et aliquos homines perdidisse, qui in momento infinitos alios multo pulchriores et nobiliores solo verbo creare potest, Sed quid dicemus, quia proprio Filio suo, unico, naturali, optimo, sapientissimo, vere vasi aureo, et gemmis ac lapidibus pretiosis ornato non pepercit maxime cum in eo peccatum non proprium, sed alienum repetit? Filius Dei, auditores, nec ut Deus, nec ut homo peccatum admisit; ipse est enim de quo legis: Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Talis emm decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excel sior coelis factus. Is nihilominus animadvertens genus humanum sub onere peccati jacere, nec se suis viribus erigere posse, misericordia motus, humeros suos sarcinae nostrae supposuit. Peccata nostra sustulit, ac pro eis se Patri satisfacere velle professus est. Hinc sunt illae voces: Supra dorsum meum, fabricaverunt peccatores. Et rursum: Deus, Deus meus respice in me quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Et illa B. Joannis: Ecce agnus Dei: ecce qui tollit peccata mundi. Quid igitur Pater fecit, licet Filium suum infinito amore diligeret, licet sciret vitam Filii sui toti orbi excellentia et dignitate praestare, licet videret in vase illo aureo, humeris Filii sui, non propria, sed aliena peccata esse imposita: tamen ut odium
suum et furorem atque indignationem contra peccatum ostenderet, Proprio Filio suo non pepercit: vas illud aureum, et pretiosissimum confregit: tamquam si Filio diceret: Tu peccata hominum in humeros tuos suscepisti, et ego ea in humeris tuis flagellabo. Propter spelus populi mei percussi eum, ait Dominus Omnipotens.
Sed quomodo percussit eum? quomodo flagellavit? In virga virorum, an in virga ferrea? Quid eum pati voluit? Sane ita severe illum excepit, ut ego nihil dubitem, neminem esse tam seeleratum, tam funestum, tam perditum, tam deploratum hominem, qui non incipiat peccata sua deflere, atque horrere et gravissime detestari, si quis cogitare voluerit serio, quid propter ea Christus passus sit: Passio enim Domini, quee ad exhaurienda et purganda peccata instituta est, non unum ac simplex supplicium fuit: (ut jam ad alteram partem nostree orationis, et secundum fructum crucis veniamus) sed amara quaedam compositio infinitarum amaritudinum. Calcem, inquit, quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? Et qualis erat ille calix? Certe tam amarus, ut eo viso cum lacrymis et clamore valido, ut naturee horrorem ostenderet, ad Patrem dixerit: Abba, pater, omma tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me: sed tamen non quod ego volo, sed quod tu vis; fiat voluntas tua. Neque passio Domini generale quoddam supplicium fuit, sed omnia genera cruciatuum ac suppliciorum comprehendens. Si eos aspicias, a quibus passus est, invenies omnia genera hominum, viros, feminas, pueros, juvenes, senes, principes, privatos, sacerdotes, laicos, liberos, servos, Judaeos, paganos, amicos, inimicos. Ut enim pro omnibus, ita quoque ab omnibus passus est. Nec solum homines omnes, sed omnes etiam daemones in ejus necem conspirarunt. Hoc enim est, quod apud Lucam Dominus ait: Hsec est hora vestra et potestas tenebrarum. Neque solum impii homines et daemones, sed etiam Deus et sancti angeli (tametsi alio consilio, alia intentione, alio desiderio), Christum ad mortem, et mortem crucis impulerunt. Hinc enim a Patre se derelictum in cruce affirmat: Deus meus, Deus meus, ut quid derel quisti me? Denique ipse seipsum morti objecit. Oblatus est enim qu a ipse voluit. Sed ipse se ipsum ex obedientia tradidit; Deus et Angeli ex charitate; Judas et satellites ex cupiditate; Judaei et daemones ex invidentia; Pilatus et ejus consiliarii ex timore mundano, ne Caesarem videlicet offenderent, Dei Filium ad necem tradiderunt.
Si deinde ea consideres, in quibus passus est, invenies penitus in omnibus nihil integrum atque illaesum et relictum fuisse. Passus est in matre, in discipulis, in vestibus, in fama atque existimatione, in animo, in corpore, in omnibus membris, omnibus partibus, omnibus viribus, omnibus sensibus. Nam a planta pedis usque ad verticem capitis non fuit in eo sanitas. Et vere tunc Non fuit in eo sjiedes neque decor: et vidimus eum, et non fuit ei aspectus, et consideravimus eum, despectum et novissimum virorum, virum dolorum et scientem infirmitatem: unde nec reputavi» us eum.
Si postremo animum et cogitationem ad ea convertas, quas passus est, invenies sane non fasciculum myrrhae, sed multos et magnos fasces dolorum, poenarum, cruciatuum, tormentorum. Percurramus breviter, non explicando, sed enumerando, quindecim genera cruciatuum, quse in passione Domini concurrunt.
Primum fuit, amara illa separatio matris et filii, cum Dominus ad mortem iturus, arnantissimae matri valedixit. Quid enim est, cogitare matrem, et talem matrem, tam duro divortio valedicere Filio, et tali Filio, eunti ad mortem et talem mortem? Haec meditatio prae cseteris omnibus pectus quamvis durum disrumpere posset.
Alterum fuit, horrenda illa proditio scelestissimi Judae. Quid enim, obsecro, erat, prodi ac vendi vilissimo pretio a proprio discipulo atrocissimis inimicis? Sane Dominus tantum inde dolorem concepit, ut in medio convivio, ut Joannes refert, turbaretur spiritu, protestaretur, ac diceret: Arnen, amen d‘CO vobis, quia unus ex vobis me tradet.
Tertium fuit, mcestitia illa ingens atque anxietas, quam in horto sustinuit; Cum pavere ac taedere, et mcestus esse, atque ait • tristjs est an»ia mea usque ad mortem: tamquam si diceret, Talis me horror ac mcetor invasit, ut parum absit, quin vitam excludat. Ac deinde Factus in agonia probxms orabat, et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram: quo nihil unquam a condito orbe magis novum et magis horribile apparuisse puto. Quid enim erat videre hominem alioqui sanum et incolumem, in tanto moerore, atque anxietate
constitutum, ut de corpore ejus sanguinis sudor erumperet, et tam abundanter, ut per frontem ac vestes in terram decurreret > eamque rigaret?
Quartum fuit, toties duci ac reduci per publicas plateas, per tot palatia, per tot tribunalia, militibus et satellitibus stipatum, manibus ligatis tamquam publicum latronem ac sicarium in aperto maleficio deprehensum: quo pudore existimatis ingenua, imo regia majestas afficiebatur, cum toties in oculis populi, cui cum tanta laude et admiratione evangelium praedicaverat, non modeste incedere, ut ejus gravitatem decebat, sed festinare, vel properare, vel etiam currere cum impia illa turba cogebatur?
Quintum fuit, fuga, et infidelitas discipulorum, suspendium Judae, negatio Petri. Quam enim crucem putatis cor Domini patiebatur, cum ex duodecim, quos tanto labore genuerat, educaverat, instituerat, quos tenerrime diligebat, quos paulo ante tam dulci sermone, et cibo corporis et sanguinis sui refecerat, jam unum videbat a lupo infernali penitus devoratum, alterum apprehensum jam suffocari, caeteros omnes fugatos ac dissipatos?
Sextum fuit, tot generainjuriarum eteontumeliarum, a vilissimis ministris non ex aliqua lege, non ex praecepto magistratus, non ex sententia praetoris, sed ex sola scelestissimorum satellitum libidine sustinere. Certe enim non jussit Pilatus, ut eum toties alapis caederent, toties in faciem ejus spuerent, toties caput ejus arundine verberarent; non praecepit, ut modo alba, modo rubea veste eum induerent, modo oculos ejus velarent, et eum feriendo ac ridendo dicerent: Prophetiza nobis, Christe, quis est, quite percussit? modo genuflecterent ante eum et simulata reverentia tamquam regem ridiculum irriderent. Quis unquam vidit, vel legit vel audivit aliquem reum ante judicium et sententiam tot contumeliis impune afflictum et vexatum fuisse?
Septimum fuit, ille incredibilis contemptus Filii Dei, qui cum latrone Barabba comparatus, et minoris factus ac judicatus fuit, quam ille publicus sicarius. Quid enim horribilius cogitari potest, quam ut auctor vitse, qui omnia creavit et conservat, In quo vivimus, movemur et sumus, cum homine facinorosissimo conferatur, et minus meritis, magisque vita indignus judicetur, quam ille, qui opinione parricidiorum et extremae crudolitatis omnibus terrori et formidini erat?
Octavum fuit, flagellatio illa crudelis ad columnam. Quee prseterquam quod imma. nissima, et doloris atque ignominia) plenissima fuit, non est poena hominum ingenuorum et liberorum, sed scurrarum et nebulonum. Nec enim homines alicujus nominis etiam pro maximis facinoribus, sed solum mancipia et latrunculi, et homines nihili supplicio verberum subjiciuntur.
Nonum fuit, illa admirabilis adinventio novi, et usque ad illud tempus incogniti diadematis, in quo simul acerrimus dolor cum intolerabili ignominia concurrebat.
Decimum fuit, egressio illa ad conspectum furentis et tumultuantis populi quando videlicet, ut Joannes narrat, et Pilato productus Exivit foras portans spineam coronam et purpureum vestimentum, et Pilatum audivit. dicentem: Ecce homo. Et populum acclamantem: Crucifige, crucifige eum. Quanta, obsecro, fuit in ea ostensione confusio ac verecundia, cum se Dominus videbat in celeberrimo die paschEe ea specie miserabili caesum, consputum, spinis coronatum, purpura ad irrisionem indutum, a tanta multitudine conspui, et tamquam peccatorem et seductorem ab omnibus existimari, qui ante quatuor dies tamquam rex et Propheta cum summo honore ab eodem populo salutatus fuerat? Quantus item dolor cum obstinationem et ingratitudinem ejusdem populi considerabat, et aperte videbat, eos suam ipsorum perniciem procurare, ac de eis daemones triumphare, et per eorum ora clamare: Sanguis ejus super nos et super filios nostros. Et: Non habemus regem, wsi Caesarem, quem numquam antea confiteri voluerant?
Undecimum fuit, gestatio proprise crucis. Solent carnifices oculos eorum velare, qui plectendi sunt, ne forte instrumentum videant, quod eis vitam auferet: at vero Domino Salvatori, non solum oculos non velaverunt, ne crucem videret; sed illam ipsam crucem humeris ejus imposuerunt, ut ante cor quam corpus crucifigeretur. Cum autem ad montem Calvariae pervenerunt, ut quasi fatigatum et fractum ac viribus exhaustum reficere viderentur (solebant enim ii saccharo et vino interdum recreari), obtulerunt ei potum. At quem potum existimatis? Vinum myrrhatum ac felle mixtum. Quod cum gustasset, nec voluit, nec potuit bibere. Quae major crudelitas fingi, aut cogitari potest?
Si vinum et sacoharum dare non cupiebant,
cur saltem modicam aquam non dabant? Quod si nec aquam dignabantur porrigere, cur potum simpliciter non negabant? Cur myrrham et fel, qbibus nihil est amarius sub specie vini Domino'porrigebant? Si afflictum consolari pigebat, cur etiam afflictionem augebant? Cur ei tam crudeliter illudebant? Diviti epuloni, si qua denegata fuit, tamen fel aut myrrha oblata non fuit.
Porro duodecimum fuit, ipsa crucifixio, quod est genus mortis admodum crudele, prolixum ac turpe. Nam et vulnera in manibus et pedibus fiunt, ubi propter nervorum ac venarum multitudinem acutissimi dolores generantur. Et pondus corporis semper trahit deorsum, et semper magis ac magis vulnera dilatantur et dolores augentur, donec sine vulnere lethali, sola vehementia doloris anima de corpore excludatur.
Decimum tertium fuit genus quoddam crudelitatis prorsus inauditum. Nam cum Dominus in cruce penderet, et quasi pelagus quoddam amaritudinis prae multitudine poenarum ac dolorum factus esset; tamen hostes ejus feris crudeliores et lapidibus duriores, non solum non movebantur, sed eum irridebant, eique insultabant, et sales et facetias in eum jaciendo seipsos oblectabant. Carnifices vero in oculis ejus vestimenta ipsius, inter se dividebant, et super tunicam ejus sortem mittebant. Quodque his multo gravius erat, unus e latronibus, qui pendebat in cruce cum eo, cruciatuum propriorum oblitus, quasi ad torquendum caeteri non sufficerent, in eum convitia et contumelias congerebat.
Decimumquartum fuit, matris amantissimae et discipuli, quem diligebat, continuus aspectus. Quantum enim crevisse existimandum est dolores Salvatoris, cum in omnibus illis atrocissimis cruciatus, contumeliis, convitiis irrisionibus, matrem et discipulum, quos prae cae teris tenerrime dilexerat, semper ante oculos habebat? praesertim cum perspicue intelligeret, quas illi cruces ac tormenta paterentur.
Decimumquintum et postremum fuit amara illa separatio carnis et animae, quae qui dem tanto acerbior erat, quanto se magis dilexerant. Nec vero fuit unquam inter eas, sicut in nobis experimur, ulla pugna aut discordia sensus et rationis. Deinde in ipso flore aetatis, vivis et integris sensibus Dominus moriebatur. Quocirca perspicue intelligebat quam esset amarus calix ille mortis, atque illa praesertim aetate, et omnes tortiones et poenas illius extremi agonis distincte percipiebat, quod aliis hominibus ob emortuos sensus, et turbatam imaginationem accidere non solet. Intelligebat praeterea, quam esset sibi illa mors indebita, et tamen vicit amor generis humani: atque ut nos a morte liberaret ipse se morti subjecit, amarum illum potum deglutivit, et inclinato capite tradidit spiritum. Ita recessit pastor bonus, gaudium orbis terrae, lumen oculorum nostrorum. Recessit vero cum magna angustia, ut audivistis; recessit totus’afflictus, totus laceratus, totus anxius, totus sitibundus, totus fatigatus.
Et quam celeriter haec omnia facta sunt? Numquid legitur unquam fuisse.scelestissimorum latronum ita accelerata; ita praecipitata, ita fulminata damnatio? nonne saltem in tertium diem aliorum reorum supplicium differri solet? At Dominus Jesus noctu comprehenditur, mane offertur judici, hora tertia damnatur, ad meridiem crucifigitur, et post paululum enecatur. Quid si ad haec omnia adjungantur ista genera tam multa, tam varia, tam atroeia suppliciorum sine ullo genere consolationis fuisse? Nam quod sancti Martyres fortiter et alacriter mortem oppeterent, non est mirum, eum ineissicuti propter Christum abundabant passiones ita propter Christum abnndarent consolationes. Christus vero caput Martyrum torcular calcavit solus et calicem plenum felle sine ulla gutta mellis haurire voluit.
Ecce igitur, quam gravis erat morbus noster, quem nemo poterat sanare, sed pro illius curatione Dei Filium necesse fuit occidi. Ecce quam implacabili odio Deus peccatum prosequatur, qui Filium suum ita severe propter aliena peccata flagellavit. Vrn nobis miseris, quibus tam vilibus, tam indignis, tam ingratis, tantam exhibuit charitatem. Propter nos Dei Filius occisus est, propter nos vulnera doloresque sustinuit. Peccata nostra eum laborare fecerunt, peccata nostra eUm accusarunt, flagellarunt, spinis coronarunt, cruci affixerunt, vitam et sanguinem abstulerunt. Et unde igitur existit adhuc in nobis tanta facilitas peccandi? unde tam parvi facimus peccare? quasi Dei offensio nihil esset. Unde post peccatum cum ad poenitentiam convertimur, tam frigide ac remisse poenitemus? Quid? Christus, ut regnum peccati destrueret, tanta passus est, et tu tam facile in cor tuum pee- Tom. IX.
catum admittis? tam facile fornicaris? tam facile inebriaris? tam facile irasceris? tam facile pejeras, tam facile quantum in te est iterum Dei Filium crucifigis? Neque vero putes te minori supplicio dignum quod non solus ista facis, neque solus peccatis tuis Christum crucifixeris. Nam secundum justitite legem non minori poena mulctandus est, qui una cum aliis hominem innocentem occidit, quam si solus occideret. Quare si semel ad veram et profundam cognitionem peccatorum tuorum pervenire desideres, passionem Domini diligenter meditare, et cum videbis impios et sceleratos illos satellites Christum vexare atque affligere, persuadeas tibi certo te unum esse ex illis, et vere te non minus quam illos Christi mortem procurasse, atque in ejus necem conspirasse. Cogita, te (quod sane optimo jure cogitare potes) una cum illis vere Christum irrisisse, conspuisse, flagellasse, spinis coronasse, in crucem egisse, myrrha et felle potasse, atque ad extremum crudelissime necasse. Si enim peccata nostra non fuissent, hihil unquam tale Christus pertulisset. Neque Romani, neque Judaei, neque daemones omnes pares esse poterant, ut Christum Dei Filium vel minimum laederent, nisi ipse ex nimia charitate, qua dilexit nos, ad nostra exhaurienda peccata, se doloribus, atque adeo ipsi morti subjicere voluisset.
Exposuimus breviter, qui sint duo priores fructus, qui ex arbore sanctae crucis contemplatione et affectu quasi duabus manibus decerpi debent. Superest ut, qui sint posteriores tres, paucis explicemus.
Tertium igitur fructum esse dicebamus, cognitionem excellentissimi beneficii, quod in nos per crucem et passionem suam Christus contulit. Et quamquam multa valde de hoc argumento dici possint, nos tamen pro temporis brevitate solum tria capita tribus verbis ostendemus, unde magnitudo summi hujus beneficii cognosci potest. Tria sunt xgitur potissimum cogitanda, qui nobis Christus donaverit, qua charitate, quo modo. Quid est quod donavit? liberatio ab infinitis malis, communicatio infiniti boni. Donavit enim indulgentiam peccatorum, gratiam, justitiam, libertatem, pacem, salutem, redemptionem, merita, Sacramenta, doctrinam, immortalitatem, gloriam, beatitudinem, felicitatem; breviter, bona sua omnia per crucem et passionem nobis communicavit. Inde enim pater et sponsus, et caput nostrum dicitur Christus, quod quicquid habet pater, ad hsereditatem filiorum pertineat; quicquid habet sponsus, id cum sponsa libenter communicet, quicquid habet caput, id facile membris omnibus impertiatur. Enumera si potes omnia mala, in quse propter peccatum primi hominis incidimus, et tum intelligere incipies aliquid de hujus beneficii magnitudine. Erat homo ante peccatum sapientior Salomone; comparatus est per peccatum jumentis insipientibus et sit nilis factus est. Erat ante peccatum fortior Sampsone; factus est per peccatum debilior muscis et pulicibus; nam ab his et similibus minutissimis animantibus se defendere non potest. Erat ante peccatum ita superior morte, ut posset, si vellet, numquam mori; factus est per peccatum ita morti obnoxius, ut velit nolit, compellatur mori. Erat ante peccatum in magna pace et tranquillitate, nec secura, nec cum aliis unum bellum aut inimicitiam gerebat; factus est post peccatum non solum aliis omnibus, sed etiam sibi ipsi contrarius: terra non obedit, sed pro floribus producit spinas; mare imperium non patitur, sed ssepe naves et nautas absorbet: animantia bruta non obtemperant, sed contra potius hominem, tamquam communem hostem persequuntur. Sed nec ipse sibi homo obedire novit, tanti sunt motus et tumultus in humana ista republica propter seditiones ac lites sensuum et rationis, propter tumultus et clamores variarum passionum, ut homo ssepe in mille partes distrahatur, neque aliud pectus ejus, quam aliqua Babylon plena turbarum et confusionis esse videatur. Erat homo ante peccatum amicus Dei, ejus gratia et favore fruebatur; excidit per peccatum ab ea gratia, et in iram, atque indignationem et furorem ejus incurrit. Poterat ante peccatum sine labore, sine sudore, sine ulla molestia regnum coelorum promereri, incidit per peccatum in eam miseriam, ut jam non possit suis solis viribus, nisi demereri, et ruere magis et magis versus gehennam. Erat postremo ante peccatum in paradiso terrestri, loco pulcherrimo, optimo, amoenissimo: decidit per peccatum in hoc stabulum brutorum, et in hoc ipso multi sunt, qui vix locum obtinere possunt. Jam ab his omnibus malis, in quse primus Adam sua inobedien-
tia nos conjecerat, secundus Adam sua obedientia usque ad mortem et morfem crucis, nos liberavit: et omnia illa bona, qua? per peccatum amiseramus, per Christi passionem aucta et cumulata recepimus. Conferre beatitudinem primi hominis, quam perdidimus, cum ea beatitudine, quam in coelis expectamus, quam nobis per passionem suam Christus promeruit. Erat Adam sapientior Salomone: erimus nos sequales Angelis Dei. Erat Adam fortior Sampsone: erimus nos ferro, et igne et leonibus fortiores. Poterat Adam non mori; nos multo feliciores non poterimus mori. Fruebatur Adam magna pace; nosfruemur maxima, tantaque erit tunc concordia, corporis et animi, carnis et spiritus, ut quocumque voluerit ascendere animus, statim corpus sequatur, etiam super sidera. Erat A- dam amicus Dei; erimus nos familiares, in timi, domestici. Poterat Adam non peccare; nos multo beatius non poterimus peccare. Poterat ille non cadere; nos non poterimus cadere. Denique habitabat ille in paradiso terrestri; habitabimus nos in coelo, in illis ornatissimis et splendidissimis sedibus ac domiciliis Angelorum. Habetis igitur quid sit, quod Christus nobis donavit.
Sed quomodo donavit? per se, an per alium? sine labore, an cum labore? multum enim profecto beneficium crescit, cum per nos ipsos, et cum incommodo et jactura aliqua nostra amicum adjuvamus. Quis igitur fuit modus nostrae liberationis? Passio illa crudelis, cujus quasi summam et compendium paulo ante audivistis. Non misit Christus vicarium Angelum aut Archangelum aliquem; sed ipse suis manibus opus nostra? liberationis operari voluit. Et quamquam poterat una gutta sanguinis aut sudoris nos perfecte liberare, voluit tamen totum sanguinem profundere, et ea supplicia et cruciatus pati, quos audivistis; seipsum contempsit, ut nos honoraret; seipsum afflixit, ut nos consolaretur; dolores et p<enas sustinuit, ut nobis gaudium ac laetitiam obtineret; vulnera et livores elegit, ut nos a vulneribus peccati curaret? Denique crucifigi et mori voluit, ut nos vitam beatam et sempiternam haberemus. Quare pluris faciendus est modus, quo contulit beneficium, quam ipsum beneficium, quod contulit: et majus est medium, quam remedium quanto majus et mirabilius est Deum mala pati, quam bona facere, sustinere supplicia, quam elargiri munera.
Sed qua charitate haec omnia operatus est? non enim parum auget magnitudinem doni affectus donantis. Cum a te pauperes eleemosynam petunt, si eis amicum vultum ostendas^atque dicas, quid petitis, filii? quid vultis? qua re indigetis-? accipite, parum habeo parum vobis do, et si plus haberem plus etiam libentissime darem: o quam bene placet talis eleemosyna? sane existimaretur, nec immerito, duplo major, quam sit. Si vero torvis oculis eos aspicias, ac deinde aliquos obolos in terram projicias, et dicas: Itote in malam crucem, ne mihi, amplius molesti sitis. Illi accipiunt quidem quod datur, sed non multum tibi debebunt. Qua igitur charitate, quo affectu atrocissima illa supplicia pro nobis pertulit? id vero cogitari aliquo modo potest, verbis explicari, atque oratione comprehendi certe, non potest. Magna sunt, et multa, quae pro nobis toleravit, sed major, et copiosior sine comparatione fuit charitas, qua ea toleravit. Tres horas pependit in cruce, sed quis potest ambigere, quin libenter usque ad diem judicii in ea pependisset, si necessitas id postulasset? certe charitas ad. hoc patiendum, et multo majora Christo non deerat. Desiderio, inquit, desideravi hoc pascha manducare vobiscum. Et: Ego baptismo habeo baptizari, et quomodo coarcto/ usque cum perficiatur? Itaque si multum ei debemus pro tot suppliciis et tormentis, quae pro nobis pertulit, multo adhuc magis debemus pro ea charitate, qua illa supplicia, atque tormenta pertulit.
Jam vero quartus fructus, quem ex arbore sanctse crucis habemus, cognitio est illius profundissimae abyssi bonitatis Dei. nullum est enim Dei opus, in quo clarius et splendidius Dei bonitas elucet, quam Passio Salvatoris. Id quod facile assequeris, et multo etiam facilius, quam ego verbis explicare possim, si in singulis mysteriis crucis Christi quatuor capita attente consideres. Quis patitur? quid patitur? pro quibus patitur? qua de causa patitur? Si primum oculos attollas ad eam majestatem, cui astant in coelis mille millia myriadum angelorum; cui terra ac coelum, et omnia elementa ad nutum obediunt; qui omnia potest, omnia novit, omnia regit, omnia gubernat, omnia moderatur, cujus comparatione omnis humana et angelica gloria, arcana est exigua, de qua ita loquitur Isaias: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum, et ea, quae sub ipso erant, replebant templum: Seraphim
stabant super illud, sex alx uni et sex alae alteri: duabus velabant faciem, ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant et clamabant alter ad alterum: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum? plena est omnis terra gloria ejus. Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. Haec enim dixit Isaias, ut Joannes exponit, quando vidit gloriam Christi, et locutus est de eo. Si, inquam, primum istam tam excelsam, tam sublimem, tam super omnes res creatas eminetem majestatem intueris, ac deinde stati m oculos convertas ad eam humilitatem et indignitatem sputorum, colaphorum, irrisionum, aliarumque poenarum, quam vere illa majestas sustinuit, idque non propter angelos, cherubim aut seraphim: sed propter nostrum lutum, propter homines, et homines peccatores, ingratos, blasphemos, superbos, inobedientes, fieri non poterit, quin obstupescas, et cum Habacuc propheta dicas: Domine, audivi auditionem tuam, et timui: consideravi opera tua et expavi. Hinc enim fieri ssepe solet, ut mentes hominum nimio stupore adductae mirabili quodam modo suspendantur, et a sensibus corporeis abstrahantur: interdum etiam corpus ipsum procul a terra secum trahant. Quod si deinde cogitare incipias, quae fuit causa hujus tantae novitatis, quae Deum conjunxit cum luto, vitam cum morte, beatitudinem cum miseria, gloriam coeli cum ignominia crucis; et pro certo cognoscas, nullam in hoc facto utilitatem aut commodum suum Deum quaesivisse, nec ullo modo nos id meruisse; sed solam et totam causam fuisse, illa viscera pietatis, illam abyssum bonitatis, perennem illum fontem misericordiae et amoris Dei nostri, quo sine ullo nostro merito et absque ullo suo commodo bonum, esse existimavit, visitare nos ex alto: sane non solum admiraberis et obstupesces, sed senties etiam cor tuum dilatari, emolliri, resolvi, et ignem quemdam in intimis visceribus accendi, quo tantae bonitati respondere, etteipsum totum ejus obsequio consecrare ac dedicare cupies. Senties praeterea in corde tuo quemdam novum horrorem ac detestationem peccatorum oriri: senties quoque aperiri tibi oculos, et clare ac perspicue videbis turpitudinem ebrietatis, foeditatem luxuriae, deformitatem omnium vitiorum. Denique nova quadam et inusitata vulneratus charitate cantare incipies: Fulcite me floribus, stipatae me malis.
quia amore langueo. Nam qui cernis regem Salomonem (ut verbis utar B. Bernardi) in diademate, quo coronavit eum mater sua: qui cernit unicum Patris crucem sibi bajulante, qui cernit caesum et consputum Dominum majestatis, qui cernit auctorem vitae et gloriae confixum clavis, percussum lancea, opprobriis saturatum, tandem illam dilectam animam gladius amoris transverberat, atque idcirco dicit: Fulcite me floribus stipate me malis, quia amori langueo.
Yenio autem ad quintum et postremum fructum, qui multitudinem et praestantiam continet earum virtutum, quae in passione Domini, excellentius enituerunt. Ille siquidem cum fructu et utiliter Passionem Domini meditatur, vel certe audit vel legit, qui oculos mentis in illas heroicas et illustrissimas virtutes defigit, quas inter dolores et cruciatus tamquam flores inter spinas enitere videt, neque vero existimare debemus vitam et passionem Salvatoris nobis solum ideo propositam esse, ut eam contemplemus: sed etiam ut eam, quoad possumus, imitemur. Hinc enim se non solum vitam appellavit. Hinc etiam clamat: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et rursum: Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci ita et vos faciatis. Hinc Apostolus Petrus: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Et apostolus Paulus: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie, juste et ■pie vivamus inhoc saeculo. Et apostolus Joannes: Ille animam suam pro nobis posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Itaque non satis est Christum in cruce respicere, sicut olim Hebraei serpentem ameuin respiciebant; sed necesse est etiam ejus virtutes imitari. Sicut enim olim Evee fructus mortis non multum nocuisset, si eum solum aspexisset, nen etiam decerpsisset et comedisset: ita nobis fructus vitee, qui ex arbore crucis dependet, non multum prodesse poterit, si eum dumtaxat aspiciamus non etiam decerpamus et comedamus. Quare ut Apostolus hodie monet: Hoc sentire in vobis, quod et in Christo Jesu, hoc est, conanimi, contendite, efficite quan tum potestis, ut eo modo affecti sitis, quomodo Christum in passione praesertim affectum fuisse didicistis. Est enim ipse exemplar et speculum clarissimum omnium virtutum. Ille cum in forma
Dei esset, hoc est, curn ejus natura esset divina, atque idcirco non rapinam, sed jus natura} arbitratus est, esse se aequalem Deo: tamen Exinanivit semel/psum, formam servi accipiens, pedes discipulorum lavit Dominus et magister existens. Deinde contemni, verberari, conculcari sustinuit. Ergo et vobis, quamvis magni, quamvis nobiles, quamvis sapientes esse videamini, non sit grave ad opera humilia vos demittere, non sit grave contemni ac despici, non sit grave cum pauperibus et humilibus (si causa postulet) conversari: imo vero scitote vos vere magnos, et nobiles et sapientes futuros, cum Christum perfecte imitari, et vos ipsos nihili facere didiceritis. Christus praeterea factus est Patri obediens, et obediens in re difficilima, usque ad mortem et mortem crucis; ergo et vobis non sit difficile subjacere praepositis vestris, et eis in omnibus obedire. Quam, qua}so, excusationem habere poterunt, si non obediant filii parentibus, servi dominis, discipuli praeceptoribus, oves pastoribus, dum eis utilia et salutaria injunguntur, cum Christus in re tam ardua in cruce subeunda, pro nostra salute, tam alacriter Patri obtemperavit? Ergo si cupimus obsequium praestare Deo, Christumque imitari amplectamur ex animo nobilissimam istam virtutem, et parentibus, praeceptoribus, praelatis, magistratibus, magna devotione et humilitate obediamus. Christus patientiam inter tot genera sibi succedentium cruciatuum ita conservavit, ut nec verbis, nec minis, nec signis ullis tot contumelias ulcisci voluerit. Ergo et nobis durum non videatur, ad exemplum Christi con vitia et injurias deglutire, et eorum penitus oblivisci. Christus constantiam et perseverantiam in bonis operibus ita coluit, ut neque flagellis, neque clavis, neque cruce, neque lancea a cursu nostrae salutis procurandae ac perficiendae revocari aut impediri potuerit. Ergo et vobis acerbum non sit, aliquando in bonis operibus pati contradictores, neque facile retro respiciatis, aut bona inchoata opera relinquatis, licet mundus et daemones se opponant. Recogitate eum, qui talem adversum semetipsum sustinuit a peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini, animis vestris deficientes. Christus enim tam insignem mansuetudinem in passione ostendit ut sicut Ovis ad victimam duceretur, et sicut agnus coram tondente se obmustesceret. Ergo et vobis asperum non videatur, aliquando inter amicos vel inimicos tacere,
Chapter 27 of 40