Skip to the text

Concio 20

Ecce ascendimus Jerosolymam, etc. Luc. xvm, v. 31.

Exordio ab excusatiuncula de insolita condonandi methodo sumpto, praemittitur historia Israelitici populi a servitute Aegyptiaca liberati; quae deinde' mystico sensu nobis accommodatur per Pharaonem diabolum, per Moysen Christum, per JEgyptum mundum, per servitutem peccatum, permarerubrum baptismum praefigurari. Magnificentia coelestis Jerusalem sacrae Scripturce testimoniis probatur. Botrus ex terra promissa allatus figura Christi crucifixi: Quam difficile iter sit ad terram illam promissionis coelestem D. Antonii exemplo declaratur; et tamen per solam hanc tribulationum viam eo perveniri Christi et sanctorum exemplo docemur. Quomodo Christum de tribulatione condonantem omnes aversentur et excludant: imo alios hac pergere volentes retardent et evocent, quo maxime facere student ambitiosi, luculenta oratione demonstratur.

Altera pars in tractatione bacchanaliorum occupatur, ubi de illorum festorum origine, incremento et decremento agitur, deque eorum apud Christianos restauratione et solemni celebritate. Deinde Bacchus et Bacchi asseclae pisci asino marino apte comparantur: eorum mores, vivendi ratio, symposia ex divo Basilio, colloquia mensalia, jucunda et graphica narratione depinguntur. Tandem contra ebrie¬

talem, praesertim civitatis Lovaniensis, seria et severa invectio subjungitur, quae sacrarum litterarum testimoniis, et\duabus horrendis duorum ebriosorum damnatorum historiis stabilitur.

Duo sunt, auditores optimi, quse me hodie potissimum impulerunt, ut novo quodam et mihi certe inusitato uterer genere dicendi, atque historiam evangelicam, quse nobis hodierna die ab Ecclesia Catholica proposita est, non ut historiam, sicut vere est; sed ut parabolam explicarem. Unum, quod viderem Evangelium hodiernum, si solius historiae verba consideranda sunt, planius per se atque illustrius esse, quam ut nostrse orationis lumen desideret: Alterum, quod intelligerem, idem evangelium, si secundum spiritalem quamdam abstrusamqueintelligentiam explicetur, nobis omnibus ad eam"viam, quse ducit ad coelum, inveniendam, atque ingrediendam maximam lucem esse allaturum. Porro E- vangelii principium tale est: Assumpsit Jesus duodecim discipulos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosobjmam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas de filio hominis. Verum antequam ad hsec verba Evangelii veniamus, pulcherrima qusedam figura veteris instrumenti prsemittenda est, quse nobis viam ad Evangelium sternet, atque aditum ad eam expositionem, quam molimur, aperiet.

Cum igitur Israeliticus ille populus quon-

dam ex Agypto divino jussu decederet, simul atque Pharaonis tyrannidem evasisset, et mare Erythraeum duce Moyse siccis pedibus transivisset, se regiones, quasdam opulentissimas atque uberrimas, quae lacte et meile fluerent, ingressurum existimabat. Verum eis longe aliud, quam arbitrabantur, evenit. Siquidem ante vastissimas, desertas atque incultas solitudines peragrare necesse fuit, quam terram illam uberem, et lacte et meile manantem conspicere potuerint. In illis vero squalidis solitudinibus locisque desertis, non solum lactis et mellis nimia copia non abundabant; sed etiam panis et aquae inopia maxime laborabant. Itaque partim tsedio solitudinis illius affecti, partim labore itineris victi, variisque difficultatibus fracti, de reditu in Agyptum cogitare coeperunt: neque semel alius alium excitavit, ut ducem aliquem sibi ipsis eligerent, signoque sublato iter in Agyptum arriperent. Sed cum haec ad Moysis aures pervenissent, ille ut princeps vigilantissimus, mox duodenos lectissimos viros in Palaestinam direxit, eisque preecepit, ut omnem terram diligentissine perlustrarent, ac regionis totius ubertate, amoenitate, pulchritudine et elegantia explorata, ad suos redirent: futurum enim sapientissimus imperator arbitrabatur, ut cum populus Hebraeus Palaestina} fertilitatem et pulchritudinem praedicari ab exploratoribus audiret, continuo terrae illius amore inflammaretur: nec solum praeteritarum molestiarum oblivisceretur; sed etiam ad majores superandos labores, gravioraque adeunda pericula excitaretur. Pergunt igitur exploratores, et diebus quadraginta Palaestinam universam obeunt, et ad suos revertuntur, et ficus, uvas, aliosque iructus, quorum terra illa feracissima est, adferentes et populo ostentantes dicunt: Terra ad quam peregrinando obivimus, vere fluit lacte etmelle, optima, fertilissima et pulcherrima est. Verum omnem illam dulcedinem ficuum et uvarum, quam animo jam conceperant, repente in amaritudinem vertit legatorum sequens oratio: Verum, inquiunt, cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas; populus, quem aspeximus, procerae staturae est. Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac, de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur. Haec igitur exploratorum oratio quantum animos multitudinis terree illius praedicatione inflammavit, atqueerexit; tantum eosdem laborum ac difficultatum commemoratione debilitavit ac fre¬

git. Ita ut non modo vulgus Hebraeorum terram illam ipsam ingredi non vellet; sed etiam paucos quosdam, qui ingredi cupiebant, impediret, ac pene lapidibus obrueret: nihilominus tamen post aliquot annos sublatis iis, qui terram promissionis intrare non voluerunt, ac Moyse jam defuncto, Josue filium Nun ducem, ac principem totius populi Deus constituit, et per eum summa facilitate veteres Palaestinae habitatores a sui sedibus deturbavit, et in eis populum suum magni videlicet Abrahami nepotes, collocavit. Hsec igitur est figura: nunc explicationem ejus accipite.

Ad primum, quid Pharao, quid Moyses, quid Agyptus, quid servitus, quid mare Erythraeum, quid liberatio ipsa significet, quis vel mediocriter in sacris litteris versatus ignorat? Quis nescit Pharaonem Diaboli, et Moysen Christi personam gessisse? Atque Agypto mundum servitute peccatum mari Erythraeo baptismum et liberatione liberationem designatam adunbratamque fuisse? Tunc igitur rubrum mare transmittimus, et Agypto relicta versus terram promissionis iter aggredimur, cum baptismo culpas solvimus, et mundo ac pompis ejus renunciantes ad coelestem illam Jerusalem, quae super omnium montium cacumina coelestiumque orbium regiones posita est, properamus. Sed quemadmodum Hebraei mari Erythraeo transmisso ante vastissimas desertissimasque solitudines quam terram promissionis intraverunt, sic et nos non statim ab aquis baptismi: ad quietem et felicitatem transimus; quin potius baptismo aquae baptismus ignis succedit. Ut enim Dominus ac liberator humani generis Christus simul ac in Jordane fluvio baptizatus est, in loca deserta se contulit, ut a Diabolo tentaretur, jejuniisque ac vigiliis operam daret: sic etiam nobis post aquas baptismi varia daemonum praelia, labores, dolores, molestiae vincendae ac superandae sunt. In baptismo enim Christi militiae nomen |damus, Daemoni bellum indicimus: neque daemoni solum, sed et mundo et carni. Quocirca ut B. Apostolus ait, Omnes qui pie volunt vivere in Christe, persecutionem patientur. Et ut primi illi sanctissimae nostrae fidei ac religionis cultores dicebant: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum.

Quid igitur magna pars Christianorum, atque hoc potissimum tempore facit? Sane quod Hebraei, non, inquam, fecerunt, sed facere vel voluerunt vel cogitaverunt: nem- omnes plateae ejus sternentur, et per vicos ejus pe levi de causa in J£gyptum redeunt, et Alleluia cantabitur. Benedictus Dommus, qui ultro se in potestatem Pharaonis tradunt. exaltavit eam, ut sit regnum ejus in saecula Itaque multo gravius, quam illi peccaverunt, saeculorum super eam. Audite Apostolum nos peccamus. Illi enim verbis et cogitatione Paulum, qui et ipse unus de exploratoribus saepe in ^Egyptum redierunt: nos autem ver- fuit: Non sunt, inquit, condignae passiones hubis quidem ^Egyptum detestamur, moribus jus temporis ad futuram gloriam, quae revelaro. iEgypto pene semper diversamur. An non tur m nobis. Denique quod sapostoli omnes estiniEgypto, hoc est, in regno Diaboli et in exploratores ac testes fide dignissimi sint, tenebris densissimis versari, omni tentationi habemus virum summa auctoritate et relisuccumbere? peccandi opportunitates quae- gione et fide apostolum Joannem, qui aperrere? vestes compositas non ad utilitatem, tissimis verbis id testatur: Quod audivimus, sed ad vanitatem gestare? comessationibus inquit, quod vidimus ocuhs nostris, quod peret ebrietati studere? corpus diligenter cura- speximus, et manus nostrae contrectaverunt, re? animae salutem negligere? omnes artes annunciavimus vobis.

omnesque disciplinas perdiscere? cursus coe- Neque vero exploratores isti vacui redielorum atque astrorum investigare? et solam runt. Botrum enim mirae magnitudinis et recte vivendi, recte moriendi rationem suavitatis, Christum videlicet cruci appenignorare? Qui summo studio quaerunt, sum attulerunt. Quid enim aliud liber psalad quem modum cum hominibus loqui, cum morum, quid volumina prophetarum, quid hominibus agere, hominum gratiam au- apostolorum, libri sonant quam Christum et cupari, hominibusque placere debeant; hunc crucifixum? David vero quasi princeps quo autem modo Deum precibus placent, quidem exploratorum non modo botrum cum eo in gratiam redeant, amicitiam ejus ostendit, sed etiam ad gustandum invitat, promereantur, non modo non studiose quse- Gustate, inquit, et videte, quam suavis est Dorunt, sed ne semel quidem cogitant, in minus. Et sane, auditores, quanta sit hujus quam obscura ^Egypto, in quam crassis botri suavitas illi optime noverunt, qui crutenebris, in quam caeca nocte versantur? cem Domini assidue contemplantes usu at- Deus igitur, qui haec omnia multo ante que experientia didicerunt. Ex hoc igitur praevidet, nec ignorabat naturam nostram a fructu, quem hic in solitudine modicum solitudinis asperitate abhorrere, et ^Egypti degustamus, facile potest intelligi quanti delicias vehementer adamare, Prophetas et sit ipsius terrae promissionis amoenitas, veapostolos, ac imprimis magnum illum Josue, nustas, ubertas. Nam si Christus in cruce filium, inquam, suum ad nos misit, qui coe- pendens, ubi non est species ei, neque decor testis Jerosolymae venustate, pulchritudine, contemplantis animum pascit, illustrat, inubertate, elegantia, magnitudine atque am- flammat, oblectat; quid obsecro faciet, plitudine explorata, harum rerum prsedica- cum in sede glorise suae lumen et decotione animos nostros accenderet atque ad rem indutus, se oculis nostris cernendum, et eam urbem, vel vi expugnandam, excitafret. brachiis charitatis complectendum praebebit?

Venerunt igitur ad nos exploratores, et Sed enim, auditores, si nostris exploratoalii aliis verbis; omnes tamen magnifica ribus credimus, non facile ad hanc felicissiquaedam longeque praeclarissima de coelesti mam et pulcherrimam regionem perveniri nobis Palaestina retulerunt. Audite Davidem: potest. Nam praeterquam, quod ipsa civitas Quam dilecta, inquit, tabernacula tua, Domine super altissimos quosdam montes aedificata, virtutum, concupiscit et deficit anima mea in et moenibus, fossis, vallis, munitissima est, atria Domini. Audite prophetam Isaiam: 0- et quamquam est amplissima, tamen portam cujus non vidit, Deus, absque te, quae praepa- unam dumtaxat, eamque humillimam et anrasti expectantibus te. Audite Baruch: 0 ls- gustissima habet. Custodes etiam fortissimi rael quam magna est domus Domini, et quam de genere giganteo perpetuo excubant, ciringens locus possessionis ejus. Audite Tobiam: cum eam aditus omnes ooservant, et quan- Beatus ero, inquit, si fuerint reliquiae seminis tum prudentia, consilio et viribus possunt, mei ad videndam claritatem Hierusalem. Por- contendunt efficere, ut nemo omnino terram lae Hierusalem ex sapphiro et smaragdo aedifi- illam ingrediatur. Aon est nobis, inquit teirse cabuntur, et ex lapide pretioso omnis circuitus illius explorator Paulus, Non est nobis collumurorumejus. Ex lapide candido et mundo Metatio adversus carnem et sanguinem, adversus infirmos et debiles, et nostri similes hostes, qui videri, vulnerari, occidi possunt: Sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Isti profecto hostes, qui telis igneis utuntur, quique summa alacritate ubique discurrunt. Ejusmodi sane sunt, auditores, ut nos cum illis comparati vere locustae, et minores etiam quam locustae videamur: et tamen per medias illorum acies transeundum est, si Jerosolymam ingredi cupimus. De magno Antonio Beatus Athanasius refert, eum quadam die dum oraret raptum in spiritu ab Angelis, in coelum deferri coepisse: continuo autem innumerabiles Daemonium legiones occurrisse, qui transitum totis viribus prohiberent. Cumque Angeli a Daemonibus quaererent: Cur id facerent, cum nulla penitus in Antonio crimina invenirent? Illi usque ab ortu B. Antonii repetentes omnia ejus errata, etiam levissima et minima, commemorare coeperunt. Verum Angeli mox daemonum ora compescuerunt, atque dixerunt: non debere eos ab ortu peccata repetere, quae Christi essent benignitate extincta atque deleta: sed ea solum, si qua tamen esse poterant quae postea admisisset, quam monachus factus esset, et se Dei obsequio consecrasset. Et quamquam multa daemones adferebant: tamen non tam ea Antonii peccata, quam daemonum apertissima mendacia erant, et liberum Antonio iter ad coelum aperiebatur. Post paululum vero B. Antonius ad se rediens, et ea revolvens, quae viderat, et cibi, et potus, et somni et quietis oblitus proximam noctem totam fletibus et lamentatione peregit, tacitus apud se cogitans quanta esset multitudo ac ferocia hostium humanorum, et quam arduum ac laboriosum per aerem iter ad coelum. Quod si tam in B. Antonium audebant, quem semper virum bellicosissimum experti fuerant, quem omni genere virtutum armatum videbant, cum quo non veris criminibus sed solis mendaciis contendere poterant, quid in nos non audebunt? quo impetu nos adorientur? qua libertate nobis ad coelum transitum denegabunt, quos a se devictos ac prostatos non semel, sed saepius, non injuria gloriari possunt?

» Quae cum ita sint, an dormire, otioque vacare nobis liceat, cum hostes tales habeamus, qui numquam dormiunt, et nihil agunt, nihil cogitant, nihil moliuntur, nisi in nostrum interitum atque perniciem. Vos ipsi, quaeso,

sapienter judicare. Sed nos ad institutam narrationem revertamur.

Noster igitur fortissimus et sapientissimus Josue qui dux et princeps a Deo electus erat, ut quos Moyses non poterat, ipse in verse ac coelestis Palaestinae agros introduceret, paratus ad iter, atque accinctus ad preelium, et in ipso ingressu terrae promissionis constitutus tali oratione milites suos ut in hodierno Evangelio legimus, affatus est: Ecce, inquit, ascendimus Jerosolymam. Nunc terram promissionis ingredimur: tardis et moribundis corporibus ascendere grave est; sed aliter ad illam, quae sursum est, Jerusalem non pervenitur. Neque solum ascensionis labor superandus est; verum etiam consertissimae inimicorum acies perrumpendae, omnia conjecta tela contemnenda per media hostium arma transeundum, et multa, magnaque vulnera non tam scuto propulsanda, quam excelso fortique animo excipienda sunt. Oportet enim Christum pati, et ita intrare iri gloriam suam. Neque alia sors militum et alia imparatoris erit. Verum ne forte inopinati hostium impetus vos perterreant, atque animum desondere cogant, breviter vobis, et cursum laborum nostrorum et praeliorum ac certaminum eventum exponam. Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis. Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur: et posquam flagellaverunt, occident eum, et tertia die resurget. Itaque in Jerusalem, hoc est, ad pacem et requiem et gloriam et vitam beatam ac sempiternam tendimus. Haec enim est via, quae Jerosolymam ducit: neque putet aliquis se viam aliam faciliorem invenire posse. Haec est via, hanc ego primus teram, hanc omnes, qui salvi esse cupiunt, ingrediuntur. Regnum enim coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Audivistis nostri ducis orationem. Verba veritatis sunt, auditores, falsa esse non possunt. Coelum et terra transibunt, verbum Domini non praeteribit. Verbum enim Domini manet in aeternum.

Multi quidem reperiuntur, qui filios Ruben et Gad imitantes, hic in terris partem suam habere cupiunt, et frequenter habent. Siquidem Rubenitae et Gadditae ut ex capite trigesimo secundo Numerorum intelligi potest, antequam terram promissionis ingrederentur, loca quaedam obtinuerunt, iliisque contenti nihil in ipsa terra promissionis quaesierunt. Istos igitur Rubenitas et Gaddi-

tas multi sunt, qui imitantur, qui futurorum bonorum nullam rationem habentes, solis praesentibus, licet caducis et fragilibus, inhiant: quibus omnibus cum moriuntur, dicitur: Recordare fili, quod recepisti bona in vita tua: ultra Jordanem partem tuam habere evoluisti. At ii, qui Christum ducem sequuntur, et bonorum coelestium atque aeternorum compotes fieri cupiunt, omnes sive uno, sive alio modo per multas tribulationes in coelestem Jerusalem intrare debent. Quibus tandem gradibus Christus, et omnis ejus exercitus in gloriam aeternam intravit? Nonne vere Dominus illusus, caesus, consputus, spinis coronatus et in crucem actus est? Nonne princeps Apostolorum Petrus per crucem in coelum ascendit? Nonne coapostolus ejus et collega Paulus propter coelestis portae humilitatem caput amisit? Nonne Apostolus Bartholomaeus propter angustias ejusdem portae, non modo vestibus sed et ipsa pelle spoliatus est? Nonne caeteri omnes per exilia, damna, vincula, verbera, ignominias, patientiam, castitatem, sobrietatem et ipsam mortem viam sibi ad sempiternam beatitudinem aperuerunt? Haec igitur una vera via ad vitam est, auditores: nemo se decipiat, haec una est via, quae tamen deserta et inculta atque interclusa jam frondibus, et virgultis mihi esse videtur. Neque alia de causa, quam propter id quod sequitur in Evangelio: Et ipsi, inquit B. Lucas, nihil horum intellexerunt: et erat verbum istud absconditum ab eis: e! non intelligebant, quae dicebantur. Nulla pars est Evangelii, quae difficilius ab hominibus seipsos amantibus intelligatur, quam haec, in qua de laboribus et molestiis perferendis agitur. Intelligebant Hebraei, quae de ficubus et uvis, et meile et lacte ab exploratoribus dicebantur: sed de bello cum Jebuseeis et Chananaeis gerendo, quae ab iisdem exploratoribus dicebantur non intelligebant. Sic et nos, quod Deus paradisum voluptatis nobis paraverit, satis facile intelligimus: at quod per multas tribulationes transeundum sit, id vero nullo modo capere possumus. Omnes utillissimas esse tribulationis affirmant, omnes constantiam in adversis laudant: tribulationes enim calcaria sunt, stimuli sunt, fustes sunt, quae nos ad regnum coelorum compellunt: sed cum ad fores sedium nostrarum molestia aliqua vel calamitas pulsat, omnes fingunt se non esse domi, et Dominam tribulationem excludunt: rari sunt, qui cum scribis et pharisseis

novi dicant: Descendat de cruce et credimus ei. Non libenter, Domine, te de isto suggestu praedicantem audimus: descende de cruce et credimus tibi: de gloria, de regno, de beatitudine disserere si volueris te attentissimis animis audiemus: at de castitate, de sobrietate, de patientia, de cruce, de condonandis injuriis, de praeferendis incommodis, de periculis subeundis, tetrica oratio est, obscura, involuta, recondita; non capimus, non intelligimus. Descende ergo de cruce et credimus tibi.

Nonne haec vera sunt, auditores? Quid horum negari potest? Clamat ipsa veritas: Vx vobis qui habetis consolationes vestras in hoc sxculo. Quis hoc intelligit? Quis consoationes et voluptates non quaerit? Clamat imperator noster, et in crucem ascendit, ut melius audiatur: Beati pauperes, beati mites, beati qui lugent, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Quis hoc intelligit? Quis capit? Cui non aenigmata obscurissima esse videntur? Quis paupertatem divitiis, et luctum risui, et persecutiones gratiae et favori hominum anteponit? Nonne hoc tempore surdis auribus ista canuntur?

Neque vero solum plerique hominum, quae de cruce et virtutibus dicuntur, non intellligunt: verum etiam eos, qui intelligere conantur, quoad possunt impediunt; non secus, ac olim Haebraei illos paucos, qui terram promissionis cum Josue ingredi cupiebant, non solum impedire, sed etiam lapidibus obtruere conabantur. Nam cum caecus quidam, ut B. Evangelista commemorat, secus viam per quam Dominus iter faciebat, sedens et mendicans magna voce clamare coepisset: Fili David, miserere mei; qui prxibant, increpabant eum ut taceret. Quotidie ista videmus, auditores, existat enim aliquis, qui sedeat secus viam cascus ac mendicans, hoc est, qui nondum viam illam, quae ducit Jerosolymam, viam virtutis, amoris Domini sit ingressus, quique adhuc in communi mortalium caecitate versetur, et malum putet bonum et bonum malum; et falsa ac fragilia veris aeternisque bonis anteponat, qui denique sedeat, et nunc aliquam voluptatem, nunc aliquam dignitatem emendicet, iste si forte interius a Domino illustratus se caecum et mendicum esse et extra viam sedere animadvertat, atque ad Dominum illustratorem suum clamare incipiat: Fili David, miserere mei: si mendicitatem suam erubescat: si viles illas divitiarum cumuli landarum ethonorum augendorum cogitationes abjiciat; si spretis ornnibusrebus magno, et excelso animo Christum ducem sequi, et regnum coelorum per vim capere apud seipsum statuat: quam multos emendatores et reprehensores habebit? Quam multi contendent, quantum poterunt, ut eum ab isto cursu retardent, in sua mend citate contineant, ignem desiderii, quem in eo Christus exctavit, extinguant? Quem multi adversus eum clamabunt, ut ipse non clamet, eique dicent: Tace, quid est quod loqueris? Num incipis insanire? Currebas bene, magnam de te spem concitaveras, facile ad aliquem sublimem honoris gradum ascendisses, numquid amicis et cognatis tuis dedecori esse cupis, quibus splendori et ornamento esse debueras? Quid homines dicent? Quid cogitabunt? quid suspicabuntur? Nempe te, quod cupiebas, obtinere non potuisse, ac propterea animum despondisse: neque repentinam istam mutationem futurorum bonorum desiderio, sed rerum praesentium desperationi: neque virtuti ac pietati, sed inconstantiae, ac levitati ascribent. Haec sunt diaboli argumenta, quae illis hominibus subministrabuntur, qui Deo sapienliores et prudentiores, vel esse vel videri volunt. Sic enim legimus in Evangelio: Qui prae bant, inquit, increpabant eum. ut taceret. Non dignantur isti Dominum tamquam ducem sequi sed praeire contendunt. Excitat Dominus caecum, ut clamet: increpant isti caecum, ut taceat. Sed meus caecus, si vere sapiens erit, sapienter considerabit carnis prudentiam mortem esse, et inimicos homines esse domesticos ejus. Proinde quanto magis ei silentium imperatur, tanto magis clamabit: Fili David miserere mei: fib Davul miserere mei. Domine, ut videam, ut aperiantur oculi mei, hoc a te peto, hoc a te impetrare disidero. Ex quo tandem fiet, ut a Domino penitus illustretur, et eum summa alacritate et libertate sequatur et ex ceeco ac mendico nobilissimus Christi mites evadat, et una cum suo imperatore Chananeeis et Jebusaus devictis terram promissionis obtineat, et ad ipsam cuele stem Jerusalem maxima sanctorum hominum et angelorum acclamatione perveniat.

Qute de hodierno Evangelio dicenda esse putavi, habetis jam, auditores optimi, nunc

quoniam semihoram adhuc integram habemus, videndum est, quo pacto eam utiliter consumamus: nec enim arbitror vos tam cito abire velle. Quid igitur dicemus, auditores? Nescio an decipiat, certe videmini mihi aliquid velle de celebritate bacchanaliorum, quai nunc agit lr, audire. Quamquam enim hujus festi ne commemoratio quidem in toto breviario reperiatur: tamen ubique terrarum summa religione colitur, estque celeberrimum, solemnissimum, duplex, triplex, amplius adhuc, si aliquid amp ius reperitur, ita ut transferri nullo modo possit. Ego quidem non libenter soleo, praesertim hoc loco, res ludricas rebus seriis miscere, tamen cum ex rebus ludrieis res seriae colligi possint, cur non liceat vel semel in anno, et tali opportunitate oblata in medium aliquid minus severum afferre? Parebo igitur vobis, et ad quem modum ad nos haec sacrilega sacra perveneiint, quales fuerint auctores vitia et mores illius, qui hoc ritu et caeremoniis colitur, paucissimis verbis complectar.

Bacchanalia igitur ab vEgyptiis primum celebrari coepta sunt. Deinde Orpheo auctore et magistro, Graeci ac Thebani imprimis eadem sacra didicerunt, ut altero sermone ad Graecos vir doctissimus Theodoretus commemorat: neque vero sacris istis alia antiquiora facile reperiri possunt. Orpheus enim qui horum rituum, et caeremoniarum non tam inventor et auctor, quam praedicator et propagator fuit omnium graecorum poetarum et theologorum ut ipsi loquuntur, vetustissimus est. Ac ut B. Augustinus lib. de civit. 18. cap. 44. auctor, est, Orpheus vatibus Hebraeorum superiorum Judicum aequalis fuit. Cum igitur ad Thebas Orpheo auctore Bacchanaliorum superstitio pervenisset, non diu in illis unius urbis augustiis se continuit. Repente enim omnis Graecia earum caeremoniarum desiderio flagrare, et eas summa aviditate discere ac celebrare coepit. Deinde progressa longius foeda superstitio loca vicina infecit, Alpes transcendit, Italiam invasit, ad ipsam usque Romanam urbem penetravit. Ad extremum omnia regna, omnes provincias, totum pene terrarum orbem complexa impuris ritibus, et nefandis caeremoniis occupavit. Verum Senatus Romanorum, si B. Augustino credimus, post aliquot annorum spatium ita illorum sacrorum vel potius sacrilegiorum turpitudinem erubuit, ut ea in urbe Roma

celebrari omnino prohibuerit, Quae Romanorum constantia vereor ne in judicio plurimum nobis ob^it, auditores. Nam, quis non timeat, ne in judicio Christianos Catholicos Ethnici Romani condemnent, quod illi bacnaliorum ne nomen quidem audire voluerint? Et homines Christiani non solum nomen, sed et rem ipsam hactenus diligentissime conservant? Sed nos ad rem nobis propositam redeamus.

Posteaquam hsec turpis religio orbem occupatum, atque oppressum tenuisset, humani generis Liberator de coelo adveniens, quasi salutaris quidam fulgor mundo illuxit, ad cujus exortum continuo omnes errorum tenebrae fugari dissiparique coeperunt. Apostoli enim ardentibus taedis orbem peragrabant, ubique ignem accendebant, omnia loca non solum lustrabant, sed etiam illustrabant, et cum omnia sacrilega falsorum deorum sacra, tum potissimum bacchanalia tamquam Christianae religionis puritati, integritati et sobrietati maxime contraria persequebantur: et ea de festorum dierum catalogis et calendariis expungi delerique jubebant. Bacchus igitur ex omni parte adversum se bellum atrox excitari animadvertens tempori paulisper cedendum putavit. Itaque Christiani orbis finibus relictis nescio ubi se abdiderit, alicubi tamen se sine dubio abdidit. Post aliquot annos cum jamextincta penitus et nomen et sacra bacchanaliorum crederentur, Bacchus iterum ex antro, in quo aliquandiu latuerat caput erexit: atque ex administris suis Daunonibus intelligens Christianorum studium in tuenda atque amplificanda religione deferbuisse, aereos quosdam principes, sagaces imprimis atque disertos ad se vocari jussit, eosque paucis ante quadragesimam diebus ad vulgus Christianorum legatos misit, ut cum illis pro sua prudentia de Baccho revocando et restituendis bacchanalibus agerent. Legati venerunt, sed initio aperte se prodere non sunt ausi, neque temere omnibus Christianis suaconsilia.credenda esse putaverunt Itaque observatis quibusdam, qui de fide religione ac bonis moribus minus solliciti videbantur, quique libentius conviviis interressent, et in bibendo magis strenue se gerebant, eos primum accesserunt, sed nocte intempesta, ne videlicet agnoscerentur, et quanquam non satis aperte loquebantur, et in aurem potius, quod volebant, insusurrabant, quam clara voce dicebant, oratio tamen illorum ut a

majoribus nostris accepimus, talis fuit. Tempus imminet, quod vos quadragesimam appellatis, quo tempore, neque ludis, neque jocis, neque conviviis vacare licet: sed inedia diuturna corpus affligendum est: templa et conciones frequentandae: peccata ad memoriam revocanda, confessioneque et lacrymis expianda multa denique severa ac tristia munia obeunda sint. Cur igitur his paucis diebus animum non relaxatis? Cur paulo liberius voluptatibus non indulgetis? Certe homines estis, carnei estis. Ista continuatio laborum non modo carneos, sed et ferreos homines frangeret. Cum amicus dimittitur, magis caute, quam alias tractari solet: et vos nunc a vobis carnem quodammodo ablegatis, et spiritui nutriendo et confirmando toto quadragesimae tempore diligenter incumbetis, cur igitur carni, vel his postremis diebus non aliquid tribuitis? Haec et horum similia Bacchi legatos dulciter insusurrantes, non solum attente, sed etiam valde amice homines illi audiebant. Quod cum ipsi legati animadvertissent, propius accedentes, et seipsos prodentes dixerunt: Bacchus Dominus noster, non tam suae fortunae impatiens, quam vestrorum laborum misertus, nos ad vos misit; et quamquam ille a vobis injuria affectus est, tamen et injurias cordonare, et ad vos redire paratus est, neque petit, ut ei suam pristinam dignitatem et ornamenta restituatis; sed hoc solum, ut paucos dies ante quadragesimam ei vobiscum tuto versari liceat, ut ejus aliqua saltem memoria conservetur. Placuit haec oratio vulgo Christianorum neque solum Bacchi petito justa, sed et honesta visa est.

Itaque neque petita venia ab episcopis, neque sapientium consilio expectato, iterum bacchanalia catalogo festorum adscribere, et dies festos agere at celebrare coeperunt. Verum talis moderatio ac temperamentum primis illis temporibus adhibebatur, ut Bacchi festum omnino simplex esse videretur. Non ebrii fiebant, non totas noctes ludebant, non per plateas discurrebant, non larvas induebant, non choreas ducebant, non aliquid denique faciebant, quod Christianum, hoc est sobrium hominem dedeceret. Solum enim parumper animos relax ibant, et si quid ad solitas epulas et potationes addebant, omnino modicum erat. Et siquidem hoc malum non longius progressum fuisset neque fines cujusdam modera tse remissioni*

transivisset (tametsi laudandum et probandum non erat) tamen utcumque ferri tolerarique potuisset. Yerum post aliquot annos festum simplex semidnplex evasit; postmodum etiam duplex. Accesserunt vesperae duplices, accessit octava, accessit solemnitas quaedam peculiaris: denique praeter vigiliam et jejunium, et id omne, quod habent caetera festa, celebritatis accessit; jam vero ita celebre factum est ut se hominem non putet, qui his diebus multo liberius ludis, jocis, cibo, potu, quamalioqui soleret, non indulgeat. Atque ad id jam insaniae in toto pene Christiano orbe deventum est: ut non immerito Mahumetanis et Agarenis ludibrio simus. Ecce, inquiunt, qualis est natio Christianorum: nunc usque ad fauces ventrem et stomachum implent, nunc inedia semetipsos cruciant, hodie tamquam insani bacchantur per urbes post duos dies cinere caput aspergent, templaque atque aras religiosissime frequentabunt: Neque Christianos solum, sed et ipsum Christum irrident. 0 qualem, inquiunt, Christiani Deum habent, quam egregium legislatorem, qui hsec vel prtecipit vel permittit? Non sine causa, auditores, hodie potissimum Ecclesia mater nostra illud nobis Evangelii verba proponit: Ecce accendimus Jerosolymam, et filius hominis tradetur gentibus, etc. Neque dubitandum est, quin multi ad fidei nostrae veritatem converterentur, nisi Christianorum corruptis ac depravatis moribus retardarentur. Quod enim a Christo et ejus sanctissima religione animo abalienati sunt, nos ipsi nostris peccatis et exemplis in causa sumus.

Sed haec hactenus: Jam enim tempus est, ut de vita et moribus hujus, quem insani homines colunt, et Bacchum appellant, nonnihil dicamus. Et licet res gestae et mores ejus, de quo agimus, longissimam orationem prope suo jure postularent: ego tamen ea solum attingam, quae ab hominibus hujus urbis, majori religione coli solere audivi. Atque ita moderabor orationem meam, ut tempus mihi praescriptum dicendo non excedam.

Piscis quidam reperitur, quem Aristoteles tradit cor in ventre reconditum atque inclusum habere: quocirca Epicharmus comicus eleganter unico verbo eum IxTpa-jTEXoYacTpov appellavit, hoc est a communi ventris ratione descendentem, Graeci communi vocabulo ovov, nos asinum marinum nominamus. Hujus igitur monstri Clemens Alexandrinus simillimos dicit esse Bacchi sectatores. Si ve¬

ro tales sunt ii, qui aliquam Bacchi similitudinem inseipsis exprimere conantur, certe licebit nobis Bacchum definire, principem illorum asinorum, qui cor in ventre reconditumhabent. Bacchus igituret ejus sectatores, quod pace ipsorum dicam, primum asinorum similes sunt, taidi, pigri, torpentes, desidiosi, stupidi: denique fustibus et verberibus melius, quam verbis erudiuntur. Haec enim omnia ex eo nascuntur, quod cor habeant in ventre. Clamant concionatores: tempus jam est de somno surgere, ambulandum est, currendum est, iter ad coelum est longum, vita humana brevis: periculum est, ne ante portae claudantur, quam pervenire possimus: non est hoc tempus in ludis et jocis conterendum. Non audit asinus noster, et tamen aures longissimas habet. Habet quidem cor, sed est inclusum in ventre: nihil audit, nihil cogitat, nihil quaerit, nisi quod ad ventrem, ad Deum videlicet suum colendum et satiandum pertinet: ejus enim Deus venter est. Loquere parumper de hordeo, de conviviis, de potationibus, videbis si asinus excitabitur, si eriget aures, si alacriter respondebit. Ea siquidem, quae ventrem tangunt cor etiam tangunt. Sed caetera videamus.

Mirabimini profecto naturam hujus monstri: no n solum cor habet in ventre, sed etiam tale corporis temperamentum ab ipsa natura sortitum est, ut si totas noctes insommes ducat, ut choreis vacet, ut per urbem bacchetur, et omnibus coeli injuriis caput exponat suum, nihil penitus aegritudinis contrahat. Si vero horam unam meditationi rerum didivinarum vacare velit, aut ad aliquem aegrotum consolandum noctu pergere, et apud eum aliquam partem noctis excubare, vel charitas vel necessitas moiieat. continuo caput debilitatur, frangitur, recreatione indiget: neque die sequente ante meridiem electo surgere potest. Rursum cum omnes libri' medicorum ad bonam corporis valetudinem inediam utilissimam et crapulam perniciosissimam esse doceant; tamen noster homo, vel raro vel numquam jejunat, quod capitis dolorem timeat: ex nimio autem cibo et potu nihil timet. Et cum alii ebreietatem gravissimum crimen esse putent, ipse exclamat, cum mensse accumbens aliquem vinum cum aqua miscentem videt, nempe eo modo res a Deo creatas temerari, atque adeo sacrilegium commiti censet: ita ut nemo unquam ab igne, sicut iste ab aqua, abhorruerit.

Sed quoniam jam ad mensam, nescio quo

modo oratio nostra devoluta est, de conviviis quoque illius, et de tota ratione vivendi breviter, si non displicet, exponamus.

Ratio vivendi quantum ex iis, qui cum eo aliquando fuerunt, cognoscere potui, talis ab eo observari solet. Nunquam mane e lecto surgit, antequam solem intelligat surrexisse. Aliqui hoc ignaviae ascribunt, ego parcimonias tribuo. Id enim propterea facit, ne nimium olei in lampade consumatur. Accidit tamen plerumque, ut post unam aut duas horas suas plumas relinquat. Verum habet excusationem suam: id enim fit, vel quod multitudo ac densitas nubium solis radios ad eum pervenire non sinit, vel quod horologium delirat, et signat horam sextam cum octavam, signare deberet. Deinde ubi surrexit vel obambulat moenia civitatis, vel aliquo ludo vires exercet, ut paulo post strenue cum perdicibus et gallinis in mensa bellum gerat. Denique viribus, et fame et siti quantum satis esse videtur excitatis, itur ad mensam: neque unquam est solus, semper aliquos compransores et compotores habet. Primum verbum pene semper esse solet, Heus tu, vide, ut vinum non desit, pocula semper sint plena. Hic ego, auditores, obruor jam multitudine lancium, discorum, patinarum, aliorumque vasorum, quibus epulee inferuntur: neque facile possem totam convivii celebritatem exponere. Sed novi quid faciam, illa ipsa verbis vobis referam, quibus magnus Basilius oratione contra ebriosos hoc idem convivium aliquando descripsit. « Incipiente die, inquit, symposii sui variis tapetibus ac floribus aulas exornant, studiumque suum ac diligentiam in poculorum apparatu ostentant, ad perfrigerandum vinum craterasque ac phialas velut in pompa aliqua, ac conventu publico disponentes, ut vasorum diversitas satietatem ipsis suffuretur, et poculorum alternatio, ac permutatio longam ipsis ad. potandum immorationem inducat. Accedunt ad- haec quidam symposiarchse, et vino fundendo praefecti, ac architriclini, et ordo in confusione et dispositio in re incomposita excogitatur. Ut quemadmodum magistratibus exterius ex satellitibus auctoritas augetur: sic etiam ebrietati, velut regium cuidam, famulatum adjungentes, opprobrium ipsius excellenti studio ac ornatu contegant. Ad haec coronae, et flores et unguenta, et suffitus et innumera) externa) animi voluptates majorem occasionem fruentibus faciunt. Deinde procul progresso

convivio certamina de ampliori potu oriuntur: et horum certaminum praefectus est diabolus, et victoriae praemium peccatum. Quae oratio turpitudinem eorum, quae fiunt, assequi possit? Omnia absurditate, omnia confusione referta sunt. Superati ebrii sunt, victores ebrii sunt, ministri vero eos derident, manus officium negat, os non suscipit, venter dejicit, et tamen malum non remittit. Miserum corpus naturali robore exolutum undequaque defluit, violentiam immodici potus non sustinens. Porro ubi jam vino exsatiati putantur esse, tunc bibere incipiunt, et jumentorum more bibunt, velut a fonte sponte manante, et aequales numero canales accumbentibus remittente. Nam progresso jam convivio ingreditur ad ipsos adolescens quidam generosos habens humeros, nondum ebrius, phialam habens magnam vini perfrigerati, qui depulso ipsorum pocillatore stans in medio per aliquos canales aequalem compotoribus ebrietatem distribuit. Nova haec est immodestiae mensura, ut aequis portionibus inter se bibendi petulantiam exercentes, nullus in bibendo alterum excedat. Inclina te paululum ad miserum ventrem tuum, disce suscipientis vasis magnitudinem: ne respicias ad poculum, quando evacuaturus sis ipsum: sed ad tuum ipsius ventrem, qui jam dudum expletus est. Usquequo tandem vinum? Usquequo ebrietas? Deinceps consequens est, ut caenum pro homine fias, adeo totus admixtus es vino,, et cum ipso putrefactus et quotidiana crapula vinum oleas. Atque hoc corruptum velut vasa, quse nullius amplius sunt usus. Miserabile profecto Christianis oculis spectaculum: vir in eetatis vigore consistens, validus corpore, inter copias militares splendidus, domum deportatur non potens se erigere, neque propriis pedibus ab re. Yir qui horrendus esse debebat hostibus, pueris in foro ridendi occasionem praebet, citra ferrum prostratus est, sine hostibus occisus est. » Haec Basilius, qui certe pulcherrime nobis Bacchi convivium depinxit.

Sed numquid in isto convivio nihil dicitur? Numquid more monachorum silentium illis imperatum est? Non sane, auditores, non sequuntur mores monachorum: imo pene non alia de re, quam de ipsis monachis loquuntur, istorum simplicitatem rident, illorum vitam contemnunt, aliquos hypocritas et magistros nimis severos, aliquos nimis liberos et dissolutos vocant: neque ab ordi-

ne presbyterorum, Pastorum et pontificum abstinent. Si quis est in hoc ordine, qui confiteri cupiat et sua peccata non recordatur, eat ad convivium Bacchi, et ibi omnia diligentissime enumerari audiet. Mirum est profecto nonnullos, qui rhetoricae numquam operiam dederunt, tamen inter bibendum tam copiose, vel crimina aliorum exaggerare vel recte facta extenuare, ut facillime persuadeant, etiam si falsa et incredibilia aliquando narrent. Verum ut ille sapienter ait:

Secundi calices quem non fecere disertum?

Temporis brevitas me compellit, auditores, ut Bacchum relinquam cum suis compotoribus in mensa: sed non segre feret. Hoc enim ipse in more positum habet, ut multas horas sedeat ad mensam, sed interdum etiam prandia cum ccenis conjungat. Hoc unum tamen addam, si mihi semel hominem adire liceret, profecto non tacerem eum in magno errore versari. Nam ipse quidem voluptatem in ebrietate quserit, et tamen ebrietas non tam conciliat, quam arcet voluptatem. Nam quemadmodum nimius fulgor sensum videndi, et magni sonitus sensum audiendi corrumpunt, moderati autem voluptatem officiunt; sic etiam immodicus et frequentissimus potus sensus languidos et emortuos reddit, ut omne vinum insipidum et aquam mixtum illis esse videatur. At iis, qui raro et moderate bibunt, omne vinum sapit: nam et sensus bene constitutos habent et ad potum accurunt tamquam ad amicum accipiendum, quem multo tempore non viderunt.

Sed quoniam mihi aulam accedere, et haec regi ebriosorum significare non licet, his omissis ad vos veniam, ac serio vobiscum agam, auditores, et paucis verbis orationem meam concludam. A^gunturne aliquando Lovanii ista convivia? Dicetis fortasse, aliquando quidem nos invisit, neque facile repellere tam blandam amicam possumus; neque nobis tam immane scelus videtur esse, si interdum liberiores et jucundiores simus. Quam enim tu ebrietatem dicis nos hilaritatem potius et jucunditatem appellamus. Mihi vero, auditores, tam turpe vitium hoc esse videtur, ut vehementer probem illius sancti et summi pontificis consilium qui ebriosos excommunicandos et ab ecclesiis repellendos censebat. Narrabo vobis jucundam historiam. Cum primum in has regiones

ingrederer, quas audieram fertilissimas et uberrimas esse circumspiciebam, ut formam vinearum et copiam cernerem, sed cum vineae nusquam apparerent, et ab aliis intelligerem in iis locis vinum non crescere, sed advehi aliunde, quaesivi ab aliquo, an essent hic praeclara ingenia? Praeclarissima, ait ille: neque talia in multis orbis partibus facile reperies. Tum ego: Sane non injuria; nam cum nihil magis ingeniis obsit, quam vinum, hic ubi vinum non bibitur, quomodo non optima et acutissima ingenia erunt? Quid, inquit ille, hic vinum non bibunt? Imo vero rarissimos invenies, qui non bibunt usque ab ebrietatem. Qui ego: fortasse rustici quidam sunt impurissimi, qui hoc facere solent: nam de caeteris non auderem tale aliquid suspicari. Tum ille: Miror, inquit, simplicitatem tuam: et rustici et non rustici, et plebei et patricii et Philosophi et Theologi, ac demum pene omnes hoc faciunt. Jam ego non miror, inquam ego, si hic vinum non crescat. Nam singulari Dei providentia factum est. Si enim nunc ebrii fiunt, cum vinum aliunde advectum maximo pretio emunt, quid facerent, si non emerent, sed unusquisque suas vineas haberet? Fateor vobis, auditores, ebrietas est omnibus turpis, et homine libero indigna; sed in hominibus hujus urbis et academiae turpissima esse videtur. Et cum primum hoc vitium dominari in hac urbe audirem, vix adduci poteram, ut crederem esse verum. Refugiebat enim animus meus tale aliquid de tam pia et tam erudita civitate credere. Meipsum quodammodo pudebat, tale aliquid cogitare. Nam si hoc vinum vitium abesset, cui, quaeso, civitati in toto Christiano orbe haec una civitas invideret? Imo vero, quse civitas reperiretur, quse cum hac de eruditione, de pietate (quse duo Christianae religionis maxima ornamenta ac veluti lumina clarissima sunt) contendere auderet? Credite mihi, auditores, multa gymnasia, multas academias, multa musarum domicilia vidi, sed rara sunt, ac prope nulla, qua cum hac illustrissima sede ac veluti arce quadam sapientiae, vel auditorum multitudine, vel doctorum celebritate vel loci ipsius commoditate comparari possint: et tamen tam densas tenebras huic splendori turpissimum ebrietatis vitium offundit, ut omnis reliqua gloria ac celebritas, humilis, obscura exigua ac prope nulla videatur. Quid enim tam indignum homine docto, quam ebrietas? Quid tam ingenium hebetat, quam ebrietas? Quid tam cum sapientia pugnat, quam ebrietas? Quse consilia momenti alicujus ab ebriis hominibus expectabimus? Deinde quid foedius, quid milerius, quid scelestius homine ebrioso? Insanorum, phreneticorum, a daemone obsessorum multo melior conditio est, quam ebriorum. Illorum enim omnes miserentur: et si quid peccant, omnes ignoscendum putant; at ebriorum miseretur nemo: tantumque abest, ut eis peccantibus ignoscendum sit, ut Aristoteles libro de moribus tertio, duplicato supplicio eos afficiendos censeat. Quid? quod nullus est morbus, qui ita totum hominem corrrumpat, ut ebrietas: febres, vulnera, plagae, aliaque id genus corpus debilitant, sed animum non modo non frangunt, sed frequenter etiam roborant, ut B. Apostolus dicat: Cum infirmor tunc fortior sum. Insania contra, ac mentis inopia, nec non ruditas et stupiditas, animorum aegritudines sunt, sed corpori nihil nocent: at ebrietas tale venenum est, ut et corpus et animum simul inficiat. « Ebrietas, inquit magnus Basilius, rationis pernicies, roboris corruptio, senectus immatura brevis temporis mors. » Quid enim aliud sunt ebriosi, quam idola gentium? Oculos habent et non vident; aures habent et non audient: manus resolutae sunt, pedes mordificati sunt. Sed quid dicemus? ubi ebrietas est, ibi stupra, ibi adulteria, ibi proditiones, ibi cultus idolorum, ibi omnia flagitia et facimra esse solent. Nam ut simus apes, ita vinum excitat libidines. Quid Noe patriarcham ludibrio filiorum exposuit? Ebrietas. Quid Loth hominem sanctum alioqui nefario scelere contaminavit? Ebrietas. Quid populum Hebraeorum vitulum aureum fabricare, et eum pro Deo colere persuasit? Ebrietas. Quid Holophernem ita sopivit ut sanctam Judith ingredientem, gladium arripientem, vagina nudantem, et caput ipsius amputantem non sentiret? Ebrietas. Jacebat enm, inquit Scriptura divina, ab ebrietate sopitus.

Sed ad ipsa divina volumina parumperveniamus. Audite, quaeso, quid ipse Dei spiritus, spiritus sobrietatis et veritatis, qui docet nos utilia, per Salomonem dicat: Luxuriosa, inquit, res vinum et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur, non erit sapiens. Et rursum: t ui vae? cujus patri vae? rui rixa? cui fovea? cui sine causa vulnera? cui suffossio oculorum? Nonne his, qui commorantur in vino et student calicibus epotandis? Audite

quid idem Domini spiritus per Isaiam ebriis comminetur: Vse qui potentes estis ad bidendum vinum: et viri fortes ai miscendam ebrietatem. Et item: Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis: cythara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum, in conviviis vestris, et opus Domini non respicitis nec opera manuum ejus consideratis. Propter ea dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino. Quamobrem, auditores? nonne ut omnes ebriosos absorbeat? Audite quid ipse Dominus animorum medidicus peritissimus, qui morbos nostros optime curare novit, dicat: audite, inquam, a qua re nobis cavendum admoneat. Attendite, inquit, vobis ne forte graventur corda vestra crapula, et ebrietate et curis hujus mundi: et veniat super vos repentina dies illa. Quis vestrum, auditores, si ab aliquo peritissimo medico audiret: Cavete ne succum illius herbse aliquo modo sumatis, nisi repente interire vultis: quis, inquam, vestrum si hoc audiret, non sibi diligentissime ab illa herba caveret? et si eam in suo horto crevisse animadverteret non eam radicitus evelli mandaret? Cur igitur eamdem fidem Christo medico sapientissimo non adhibemus, qui succum ebrietati incaute sumentibus repentinum interitum et corporis et animi comminatur? Audite praeterea, quid nostrae militiae post Christum imperator Petrus suis militibus jubeat: Sobrii, inquit, estote, et vigilate, quia adversarius vester Diabolus, tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: 0 praeceptum salutare! Sobrii, inquit, estote, et vigilate. Ut vigiletis, ut sobrii sitis. Nam ebrii vigilare non possunt. Vigilantia vero maxime vobis necessaria est, cum hostem habeatis, qui numquam dormit, neque unquam ebrius est. Oliin, auditores, CarthaginiensesJdeo pene semper hostium suorum exercitus fundebant, quod (ut Aristoteles oeconomicorum priore auctor est ) se a vino cum dimicaturi erant, abstinerent. Quid igitur nos facere parerit, si hostes incorporeos, semper vigilantes, semper sobrios vincere voluerimus?

Sed objiciunt nobis communem illum Doctorem orbis apostolum Paulum, qui ad Thimothseum scribens ait: Noli adhuc aquam bib re. 0 impudentiam incredibilem! Apostolum Paulum ebrietatis patronum facere non verentur. Et cujus sunt illa verba, Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Et rursum illa; Ebriosi regnum Dei non possidebunt? Quid, quod illis ipsis verbis, quibus Timotheo suo vini bibendi licentiam concedit, vobis omnibus ebrietatem et crapulam interdicit? Primum enim diligenter monet: Teipswn, inquit, castum custodi: deinde subdit: Noli adhuc aquam bibere, ut intelligeremus beatum illum Timothoeum, quod” Clemens Alexandrinus annotavit, non vino, sed aqua perpetuo uti consuevisse. Tum addit: Modico vino utere, utere, inquit, non fruere: nec enim ad voluptatem; sed ad usum vinum concedebat. Quod Plinius etiam fecit, cum ait: Modico vino uti non immania quaedam pocula exhaurire debes: sed utere, inquit, modico vino. Postremo adjecit: Propter stomacum et frequentes tuas infirmitates. Nec enim unquam magister temperantiae vinum bibere atque ab aqua abstinere Timothaeum jussisset, si ille stomaco confirmato et corpore robusto fuisset.

Verum, auditores, ne haec documenta scripturarum tamquam verba hominum, et inanes comminationes contemnamus, brevissimas, sed verissimas et plane formidabiles historias referre volo. Beatissimus Pontifex Gregorius libro quarto dialogorum virum quemdam scribit fuisse, qui cum puellam quamdam ex sacro fonte suscepisset, eamque ut spiritalem filiam in domum suam induxisset, laetitiae et vino indulgere coepit: denique ebrius effectus nocte proxima eodem se scelere polluit, quo olim Loth, vir alioqui sanctus, se polluerat. Non diu Majestas divina tam nefarium scelus inultum dimisit. Septimo enim die obitu repentino consumptus est. Cum cadaver ipsius de more in tumulo collocatum humatumque fuisset, ignis ex ipso sepulcro oriri visus est, qui non solum ossa et mortuas ejus carnes absumpsit; sed et ipsum tumulum penitus concremavit. Et si tale fuerit corporis non sentientis incendium, quale fuit et nunc etiam est incendium animae sentientis? Num intelligitis jam quale praecipitium sit ebrietas? Nec enim dicere possumus stuprum, non ebrietatem tales poenas commeruisse, nam si ebrietas non fuisset, neque flagitium illud unquam fecisset. Sed jam historiam alteram audite.

Venerabilis Beda capite decimo quinto, libri quinti historiae Anglicanae: « Novi, inquit, ipse fratrem, quem utinam non noscerem, cujus etiam nomen, si hoc aliquid prodesset, dicere possem, positum ia monasterio nobili, sed ignobiliter viventem. Serviebat enim multum ebrietati et caeteris vitae remissioris illecebris. Percussus itaque languore, atque ad extrema perductus vocavit fratres, et multum mcerens, ac damnato similis coepit narrare, quia videret inferos apertos et Satanam immersum in profundum Tartari; Caipham quoque cum caeteris, qui occiderunt Dominum juxta eum flammis ultricibus contraditum. In quorum vicinia, inquit, heu misero mihi, locum aspicio aeternae perditionis esse praeparatum. Audientes haec fratres coeperunt exhortari diligenter, ut vel tunc positus adhuc in corpore poenitentiam ageret. Respondebat ille desperans: Non est mihi modo tempus vitam emendandi, cum ipse viderim judicium meum jam esse completum. Talia dicens sine viatico salutis obiit. Et corpus ejus in ultimis monasterii locis humatum, neque aliquis pro eo Missas facere vel psalmos cantare, vel saltem orare praesumebat. Factum est hoc nuper in provincia Barniciorum, ac longe lateque diffamatum, multosque ad agendam, non differendam scelerum suorum poenitudinem provocavit. ». Hactenus Beda. Cuinam igitur, auditores, post exempla tam horribilia adhuc ebrietas placebit? Iste, cujus funestissimum exitum commemoravimus, non haereticus, non adulter, non ambitiosus, non avarus erat. Sed quid? Ebrietati studebat: et tamen prope ipsum Caipham et reliquos Domini perditissimos interfectores in gehennae incendiis locum habere meruit. Quare nemo, auditores, qui animae suae rationem aliquam habet, nemo, inquam, dicat: Non malum est ebrietas; vel: Leve peccatum est ebrietas: sed potius rei turpitudinem, damna, incommoda sapienter consideret, et aliquando tandem ad quietem et tranquillum sobrietatis portum se recipiat: quem nobis condat Christus Jesus, qui est benedictus io saecula. Arnen.

Chapter 21 of 40