Skip to the text

Concio 34. De resurrectione domini

surdos fecit audire et mutos loqui. Nunc e contrario: Ecce homo vorax et po'ator vini. Et:!\onne benedicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? Et: Non est h.ic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Et: In Deelzebub principe daemoniorum, ej cit daemonia. Deinde secuta est passio quasi quintus et postremus actus comoedia?, cujus tempus non amplius anceps et varium, sed totem funestum et confusum ac perturbatum fuit. Discipuli fugerunt, miracula fere cessarunt: amici omnes latebant: denique omnia plena metus, infidelitatis, extrema? miseriae et calamitatis videbantur; ita ut aliqui discipulorum dicerent: Nos autem sperabamus, hoc est, jam desperamus eum esse redemptorem Israel. Sed tandem ista omnia more comoediarum faustissimum exitum habuerunt. Passionem enim excepit resurrectio, mortem immortalitas, gloria ignominiam, virtus infirmitatem, serenitas tempestatem. Quem enim o aderunt suspendentes in ligno, hunc Deus suscitavit a moriu s tertia dm. Suscitavit vero, nunquam amplius moriturum nec laboraturum, neque aliquid passurum, sed gloriosum, illustrem, potentem, regem et gloriam universorum semper futurum.

Quanta est haec gloria, auditores, quanta felicitas, vivere vitam beatam sine metu mortis, sine periculis, sine molestia? habere corpus splendidius sole, robustius ferro, agilius vento? denique totum spiritale, hoc est, omnino subjectum spiritui? ut quemadmodum modo anima sequitur corpus, ut si corpus cadat, etiam anima cum eo cadat: ita tunc corpus animam sequatur, et anima ascendente, etiam cum ea corpus accendat: idque sine ulla molestia aut labore. Hic est finis, quo tendunt omnes ii, qui iu humeros cruce sublata Christi vestigiis semper in istunt. Ha?c est comoedia, quam agunt omnes ii, quos hic in terris in laboribus, et aerumnis, in tentationibus et persecutionibus pacem et patientiam conservare videmus. Comoediam istam egit sanctus Job, qui in suis maximis calamitatibus spe f licisshni hujus finis, seipsum his verbis consolabatur: Scio quod Redemptor meus vivit, et in novissimo d e de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea: et in carne mea videbo Deum Salvatorem meum quem visurus ium ego ipse, et oculi mei < onspectun sunt, et non alius. Reposita est haec spes mea in sinu meo. Comoediam istam egit Lazarus iste mendicus, qui aliquando ad fores divitis ulceribus ple¬

nus, totus famelicus et sitibundus jacebat: sed postea in sinum Abrahae Angelicis manibus delatus usque ad hanc diem in gloria et benedictione fuit, et erit in a?ternum. Comoediam istam egerunt omnes Apostoli, omnes Martyres, omnes confessores, qui Sobrie, juste, et pie vixerunt, expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei. Eos nos, auditores, imitari, et comoediam eamdem agere debemus. « Fiducia Christianorum, inquit Tertullianus, resurrectio mortuorum » imo vero fiducia ista et spes, vita probi et sapientis Christiani esse debet.

Quid Aristoteles de juvenibus dicit? nempe eos spe vivere, sicut senes vivunt memoria. Senes dicunt, vidi hoc, v di illud, tabe bellum, talia spectacula, tales triumphos. At juvenes dicunt, spero me hoc et illud aliquando visurum. Nos vero, si vere Christiani sumus, si veterem hominem exuimus et novum induimus, si cum Christo resurreximus, certe non senes, sed juvenes, sed pueri, sed infantes simus: nobisvero dictum: Quasi modo gewti infantes lac concupiscite. Ergo non memoria sed spe vivere debemus, Exspectantes illam beatum spem et adventum gloriae magni Dei: quando Reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Quid, quaeso, inter nobiles, et inter sordidos famulos interest? Nonne, qui sordidi et viles propter stipendium serviunt paucorum nummorum, quos in menses velannos accipiunt? Nobiles vero et ingenui nullum stipendium habent, sed spe serviunt et expectatione magnae alicujus dignitatis vel praefectura?. Tales servi nobiles, ingenui, magni et excelsi animi esse debemus, et praesentibus non contenti spe vivere futurorum bonorum: atque oculos conjectos habere In beatam illam spernet adventum gloriae magni. Dei. Non dixit Apostolus, illudregnum, illam gloriam, illam beatitudinem, sed confuso modo (quia res explicari non potest) illam beatam spem, rem illam eximiam, maximam, infinitam, spe et exspectatione dignissimam, quae hic in terris neque videri, neque cogitari, sed solum credi et sperari potest. O Christiani, S' consurrexist s cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. O cives sanctorum et domestici Dei, cur aliquando oculos ad illam gloriam non attollimus, cum in adventu magni Dei apparebimus cum ipso in gloria, et Similes ei er imus, et videbimus eum sicuti est?

Quse erit illa majestas, quando in lucidis nubibus sublimes, et toti mundo conspicui cum Christo sedebimus, et infra pedes nostros, magnos illos reges quondam et m marchas orbis nudo latere palpitare videbimus? Quae erit illa felicitas, cum nos de nostra gloria et incolumitate securi, una cum Christo, non solum reges et principes terree: sed etiam Angelos apostatas judicabimus? Sane si ista cogitaremus, si sursum oculos haberemus, ubi caput nostrum est Christus, durum nobis non videretur, hic ad duos dies contra vitia et peccata fortiter pugnare, et carnem nostram ad tempus contristare. Contra vero, quam horribilis et funesta erit illorum tragoedia, qui Satanam et divitem epulonem imitati, hic in terris bonos dies habere voluerunt, insuis conviviis splendidis, et in sua

purpura et bisso acquieverunt; et crucem Domini semper horruerunt ac fugerunt: qui resurgent quidem, sed ad poenam, 'non ad gloriam. Qui semper vivent, ut semper moriantur: quorum vita numquam finietur, ut neque ipsorum tormenta finientur: qui semper ardebunt, et numquam absumentur, ut pabulum ac fomentum e*se possint ignis qui non extinguetur, et vermis qui non morietur. Sed nolo laetitiam hujus diei istis moeroribus obscurare. Vos, auditores, qui Sufferentiam Job audistis et finem Domini vidistis, cum omnibus sanctis amplectimi crucem in terris, et vos in illa die cum iisdem amplectetur Christus in coelis, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Arnen.

Chapter 31 of 40