Skip to the text

Concio 38

Tota hcec concio, uti et sequens, de oratione tractat; ubi primum oratio in vocalem et mentalem dirimitur, atque cum hcec illum multum praestantia antecellat, ideo de mentali potissimum hic sermo instuitur. Quod omni statui orationis studium sit necessarium in primis multis S. Scripturoe testimoniis cumulatis probatur, atque illudhominis Christiani proprium esse convincitur. Objectio diluitur, quomodo nimirum illud Lucae intelligendum sit: Oportetseaiper orare etnumquam deficere. Quanta nobis offeratur perpetuo orandi occasio, asseritur, et auctoritate D. Basilii confirmatur. Eam ex Adce peccato devolutum in nos esse miseriam, ut omnia bona, ut pulli implumes cibum, emendicare cogamus. Nullum opus bonum sine oratione suam perfectionem habere posse a simili declaratur: et quomodo magna cura cor conservandum sit ( quod fit. maxime meditatione j testimoniis, et similitudinibus simulacri, rigidi et fridigi ferri demonstratur. Demum efficacia orationis ad animum transfigurandum, exemplo Christi et accipitris similitudine manifestatur.

Initium secundae partis a simili pharmacorum probat, orationem internumomnes procearre; et quomodo et Philosophi sententia, virum bonum quadratum esse oporteat, multis docetur. Qua ratione eadem oratio comp^centiam divinarum rerum, et nauseam terrenarum pariat, mentemque elevet, similitudine et

exemplis S. Augustini et S. Benedicti, confirmatur. Quod itidem remedium naturale sit pro libidine restinguenda, quee quanta difficultate superetur, ex ipsa immundi spiritus, divo Antonio comparentis, narratione ostenditur. Tandem enumeratis summatim plurimis orutionis commodis, ejusdem praeclara encomia, et digna epitheta subnectuntur; ubi effectus quidam adducuntur, et quantopere hoc studium sanctis cordi fuerit, multis historiis palam sit. Quce omnia gravis ad orationem exhortatio excipit.

Duo sunt, quae hoc sacro tempore toto orbe terrarum in Ecclesia Catholica maxime frequentantur, jejunium et oratio: sed tamen partes potiores non jejunii sed orationis sunt. Jejunium enim propter orationem, non oratio propter jejunium instituta est. Itaque jejunium diebus dominicis intermittitur, oratio vero non modo non intermittitur, sed etiam illis ipsis diebus augetur. Quamobrem ut non sine fructu hoc sanctissimum et saluberrimum tempus nos praeter eat, sicut concione superiore, de jejunio, ita concione hodierna et sequenti de oratione verba faciemus. Ac quamquam varia et multa sunt, quae de hoc argumento dici possent, nos tamen non eloquentiam ostentare, sed studium pietatis promovere, et auditoribus nostris non voluptatem ac delectationem; sed utilitatem atque emolumentum dicendo adferre cupientes, solum de utilitate, vel potius de necessitate orationis et modo ac ratione orationis pro temporis brevitate disserimus. Et quidem si Domi-

nus, ut spero, votis nostris pro sua incredibili bonitate aspiraverit, et vos attente ac diligenter (ut semper hactenus fecistis) ea, quae a nobis dicentur, audieritis, efficiam profecto, ut neminem vestrum suae diligentiae, et studii aut laboris pomiteat.

Nunc ad rem ipsam explicandam aggredior, si de quo genere orationis potissimum disserendum sit, paucis antea exposuero. Etenim duo sunt orationis genera, unum, quod solo corde et cogitatione perficitur: alterum, quod corde simul et ore. Nam tertium illud, quod solo strepitu sonituque verborum constat, tametsi hodie maxime ab hominibus usurpetur, tamen nomen orationis nequaquam meretur: estque a nobis penitus omittendum, ne forte a Domino audiamus: H<c populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. At vero ex duobus primis generibus illud prius magis a sanctis Patribus laudari et commendari videmus: nempe udior et efticacior est oratio solius cordis et mentis, quam oratio oris ac vocis, etiam si verbis et vocibus aliqua attentio cordis non desit. Nam qui voce orat, et psalmos vel canit vel legit, brevi tempore multa percurrit, neque ad medullam, et quasi succum eorum, quae legit, pervenire potest. Qui vero intrat in cor, et silentio cogitat et meditatur, omnia diligenter considerat ac perpendit. Itaque plus proficet aliquis, si mysterium unum dumtaxat Dominicae passionis attente consideret et meditetur, quam si eodem tempore bis aut ter totam historiam Passionis, et omnia ejus misteria cursim legat: neque vero ad hoc demonstrandum necesse nobis erit ex locis Aristotelis vel Ciceronis argumenta depromere: experientia quotidiana nos docet. Nam cum horas, vel psalmos poenilentiales, vel alias aliquas pias orationes legimus, vix attentionem in officio continemus. Incipimus legere orationem dominicam, et stati m quasi nescientibus nobis cor inde se proripit, et per forum, per gymnasium et per totam urbem, aliquando etiam extra urbem per silvas et campos vagatur. Interdum quoque, quod est multo gravius, et in quo vehementer offenditur Deus, ipsa sphaeristeria et tabernas ingredimur, et aliquando absolvimus semel, et repetimus iterum eamdem orationem, antequam cor a sua deambulatione revertatur. Itaque incidimus, velimus nolimus, in illud tertium genus orationis, quod solo strepitu verborum, motuque labiorum constat. Et

cum surgimus ab oratione ejusmodi, ita frigidi sumus, sicut antea eramus: ita facile ridemus, et jocamur et fabulamur, sicut antea faciebamus. At vero ex meditatione et contemplatione rerum divinarum toti incensi, toti graves, toti serii, toti mutari surgimus. Quocirca oratio vocis et verborum, similis mihi videtur esse pluviae festi va3, quae cum impetu et sonitu descendit et terree superficiem lavat, sed ad viscera et intima ejus non penetrat. Oratio vero cordis, et profunda rerum contemplatio similis est minutae pluvise cuidam, quse cum silentio cadit, sed perseverat diu, et profundissime terram penetrat, atque inebriat, et eam multo humore gravidam, atque aptissimam ad flores et fructus producendos relinquit: nos igitur de hoc genere orationis, quod corde et cogitatione fit, potissimum disserere instituimus.

Atque ut intelligatis non solum monachis et sacerdotibus, sed omnibus penitus Christianis, et iis, qui salvi fieri cupiunt, orationis hujus studium necessarium esse, a testimoniis divinarum litterarum principium faciemus. Porro tam multa, et tot locis et sententiarum gravitate, tantoque pondere verborum Spiritus sanctus in divinis litteris de orationis necessitate locutus est, ut nullum amplificationibus nostris locum reliquerit. Proferam pauca de multis. Non impediaris (inquit Spiritus sanctus) orare semper. Hoc est, nullum negotium sit tam grave, tam utile, tam necessarium, quo te impediri ab orationis assiduitate patiaris. Isaiae. lxii. Qui remmiscimini Domini, inquit, ne taceatis, et ne detis silentium ei, hoc est, perpetuo et sine intermissione c’ ametis ad Deum. David Propheta in plurimis psalmis nihil magis, quam studium orationis, et laudem Dei nobis commendat. Dominus vero ac liberator noster Christus, quid, quseso, tam saepe, quid tam sollicite, quid tam diserte nos monet, quam ut semper oremus? Marci xm. Videte, inquit, vigilate et orate, nescdis emm quando tempus fiet. Lucse xvm. Oportet semper orare et nunquam deficere. Non inquit, expedit, convenit, bonum est; sed oportet necesse est: non aliquando, non saepe, non frequentissime, sed, semper orare, et nunquam deficere. Tantam igitur emphasim habent hsec verba? Et rursum capite xxi. Vigilate, inquit, omn> tempore orantes; ut digni habeamini fugere omnia ista, quse futura sunt, et stare ante Filium hominis. Neque vero solum verbis; sed multo magis exemplo suo nos docuit, quanta sit necessitas orationis. Nam, ut Beatus Lucas testatur, saepe ascendebat Dominus in montes, et inquirebat loca deserta, ut vacaret orationi: ssepe etiam integras noctes orando consumebat. Certissimum vero est, ut Divus Ambrosius monet, id non fecisse Dominum, quod ipse ejusmodi adjumento indigeret; sed ut nos exemplo suo institueret atque erudiret. Quid jam de Apostolo dicam? Iu qua epistola non inter praecipua opera usum et frequentiam orati unis commendat? Philippensibus scribit: Nihil solliciti sitis; sed in omni oratione et obsecrat one, cum gratiarum actione petitiones vestrse innotescant apud Deum. Colossensibus scribit: Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione. Thessalonicensibus scribit: Semper gaudete; sine intermissione orate, in omnibus gratias agite: luec est enim voluntas Dei Timotheo scribit: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrat ones, orationes, postulationes, grat arum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui m sublimitate sunt ut quietam et tranquillam vitam agamus n omni pietate et castitate. Et rursum: Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Et rursum: Qux vere vidua est et desolata, speret in Deum et instet obsecrationibus et orationibus nocte ac die. Haec et alia permulta passim inveniuntur non solum in epistolis Pauli, sed in omnibus litteris divinis, ex quibus planissimum illud efticitur, non minus necessarium esse animae cibum orationis, quam sit corpori panis, et ignis et aqua.

Postremo ita propria est haec virtus Christianorum, ut per eam Deus populum suum ab omnibus aliis gentibus separare voluisse videatur. Sic enim legimus in Isaia: Domus mea domus orationis vocabitur cunctis popuhs, tamquam si diceret: Aliae gentes sicut vivunt ex terra, ita corda et cogitationes eorum non sunt, tusi in terra. At Ecclesia mea novum hominum genus, sicut de coelo vitam habebit, et de coelo omne bonum et felicitatem expectabit, ita oculos semper habebit sublatos in coelum, ac mente et cogitatione morabitur semper in coelo. Itaque Domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.

Sed video scopulum mihi objectum, ad quem ne navis orationis meae illidatur, providendum est. Occurret enim fortassis aliquis, ac diceret: Quomodo tandem hoc fieri potest, ut semper oremus? Non comedemus,

non bibemus, non dormiemus, non quiescemus? Quis potest semper orare, et nunquam deficere? Non defuerunt, qui existimarent nimis difficile esse semper orare, atque dicerent, idcirco orationis nomine omnia bona opera intelligenda. Is enim semper bene orat, qui semper bene vivit, et certe si quis hoc velit dicere, omne opus bonum esse orationem, non valde repugnabo. Sed tamen non hoc Dominus significare voluit, cum ait: Oportet semper orare, et nunquam deficere. Imo vero non quocumque opere bono, sed. de vera oratione dumtaxat sine ulla dubitatione locutus est. Nam cur, obsecro, statim addidisset similitudinem de vidua illa, quee judicem durum atque inhumanum perseverantia, atque importunitate orationis flexit? Et illam de amico petente tres panes, quos non, quod amicus esset, sed importunitate nimia obtinuit, nisi demonstrare voluisset, quantum valeat Deprecatio justi assidua? Deinde nonne Dominus aperte dixisset: Oportet bene agere, si hoc significare volebat? Hoc igitur firmum ac ratum, tum hunc locum evangelii, tum alios paulo ante notatos de vera oratione intelligendos esse, et iis orationis studium non solum Carthusianis, aut Franciscanis, sed omnibus Christianis commendari. Neque vero dicendum nobis erit, fieri non posse id, quod Dominus prsecipit. Non enim ita mathematice intelligimus, semper esse orandum, ut nec ad momentum quidem temporis ab oratione cessandum sit, sed solum quam saepissime et quam diligentissime orationi sit vacandum, neque propter alia bona opera minus necessaria utilissimum ac saluberrimum orationis studium esse omittendum. Quemadmodum si alieni medicus diceret: Vide ut semper comedas, neque unquam intermittas, non intelligeremus eum totos dies et totas noctes in mensa sedere debere, sed non debere eum suis temporibus a prandio, vel a cnena propter alias occupationes vel studia abstinere: neque hic loquendi modus in sacris litteris novus aut inusitatus est. In Psalmo primo in laudibus viri justi ponitur: Sed in lege Domini meditatur clm ac nocte. Nemo vero ita stupidus est, ut existimet solum eum virum justum esse, qui non comedit, non bibit, non ambulat, non loquitur, sed perpetuo absque ulla intermissione in lege Domini meditatur. Itaque ille semper orare et nunquam deficere dicendus est, qui singulis diebus habet suas horas orationi consecra-

tas, et in illis nunquam se ab oratione avocari patitur, reliquo vero tempore semper id facit, cum commode fieri potest.

Verum enimvero, auditores multo frequentius homo orare, atque adeo mente et cogitatione cum Deo conjungi, et potest et debet, quam multi sibi persuadeant. Si enim aliquis amore captus vel dignitatis vel feminee alicujus, semper cogitat de eo, quod amat: et neque dies neque noctes, neque dormiens neque vigilans quiescit: si ambulat, lacrymatur: si comedit, suspirat: si dormit, somniat: et omni tempore, omni loco, omni actione occurrit animo res amata: ubique eam videt, ubique eam audit, neque prandium, neque coma, neque negotia alia eum impediunt, quin semper anima volvat formam et speciem rei amatae: quid mirum, si animus humanus cognita semel, atque perspecta excellentia divinae pulchritudinis, ita flamma amoris accendatur, ut non possit ab ea incredibili venustate cordis oculos removere, et ibi semper animum quasi affixum vel ligatum habeat, ubi thesaurum suum habet? Ad hunc modum D. Basilius exponit illa verba apostoli Pauli, sine intermissione orate, ac docet, nihil nos agere, nihil videre, nihil audire, quod nos ad Deum orandum non invitet. Et si vere Deum diligimus, non solum dum vigilamus: sed dum dormimus de Deo cogitaros:

« Accumbens mensae ora: esurus panem, largitori gratiam rependito: suffulciens firmansque infirmiores corporis vires vino, ejus fac memineris, qui hoc te dono impertirit, ad inferendam cordi tuo lsetitiam, ad multiplicium infirmitatum non mediocre solamen. Nulla tibi est sumendi edulii necessitas? Cave te praetereat ejus memoria, cujus liberali beneficio explesti ventrem. Tunicam indueris? Gratiam agito benigno datori. Amiciris pallio?Fac in te augescat intentior erga Deum charitas, qui contegumenta gratuito largitus est hiemi aestatique accomodata, quibus et vita conservetur, et obveletur turpitudo. Tibine dies expletus abiit? illi referto gratias, qui solem quidem nobis nihil tale commeritis indulsit in divinae operationis mysterium: ignem vero contulit illustrandae nocti, utque subserviat reliquis vitae commoditatibus. Ipsa rursum nox alias ad orationem suggerere poterit occasiones.» Haec magnus Basilius. Hac igitur quaestione explicata, et divinae Scripturae testimoniis expeditis, ad necessitatem et utilitatem ora¬

tionis demonstrandam propius accedamus.

Quanta sit necessitas orationis, nemo sane intelligere potest, qui non intelligit, in quam profundam miseriarum abyssum homo inciderit per peccatum: quae quidem tanta est, ut humanis verbis explicari non possit. Scriptura divina refert, nostros primos parentes simul atque in peccatum illud inobedientiae lapsi fuerunt, se nudos agnovisse. Yere enim tunc nudi effecti, et innocentia, gratia, justitia aliisque permultis bonis spoliati sumus. Neque solum spoliati bonis, sed induti, et quasi cooperti omnibus malis, ut illud Psalmographi rectissime conveniat: Induit maledictionem sicut vestimentum, et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus. Certe grave admodum fuisse, si maledictio illa Dei solum ut vestimentum totum hominem a planta pedis usque ad verticem corporis cooperuisset: verum justitia Dei hoc supplicio contenta non fuit; sed voluit etiam, ut ea maledictio sicut aqua in interiora hominis penetraret, ut non solum exterius sed etiam interius homines punirentur. Quia vero aqua liquor quidam est crassus, ut qui non facile omnia penetrare potest, ne putaremus aliquam partem so idiorem, et duriorem istam maledictionem effugere potuisse, addidit sanctus propheta et sicut oleum q uod est in liquoribus subtilissimum, etmaxime aptum ad penetrandum, in ossibus, quae sunt partes in homine secretissimae atque durissimae. Itaque maledictio illa cooperuit carnem humanam, sicut vestimentum: intravit vero sicut aqua in animam sentientem, et omnes ejus motus et sensus: et sicut oleum mentem ipsam ac voluntatem, atque adeo subtilissimas et maxime reconditas partes penetravit, et in eam inopiam et difficultatem spiritualium opum homo redactus est, ut non possit ex se tamquam ex se, agere, vel loqui vel cogitare aliquid, quod Deo sit gratum: neque dicere, Dominus Deus, nisi adjutus a Spiritu sancto.

Quaero igitur a vobis quid remedii superest homini, tam mendico, tam misero, tam nudo, tam debili, qui neque patrimonium habet, neque artem aliquam novit, neque robustus ac sanus est, ut fodiendo ac laborando sibi victum quaerat? Quid, inquam, ei remedii, nisi ut si fodere non valeat, saltem mendicare non erubescat? Hoc plane superest,hoc sane necesse facere habet, nisi fame perire velit: nempe semper orare et nunquam deficere: semper mendicare, semper pulsare ad fores illas divinae misericordiae, ac cum propheta dicere, mendicus sum, Domine, memor sis mei. Et sicut nos docuit Dominus, Pa~ nem nostrum quotidianum da nobis hodie. Quaero igitur a vobis, quid agere debet pullus hirundinis aut passeris, cum nec plumas nec alas habet, nec ullo modo cibum per se quaerere sibi potest? Quid ei superest nisi ut repleat aerem clamoribus et querelis ac gemitibus viscera parentum pulset? Ad eumdem modum si homo propter peccatum magis nudus ac debilis et inops omnium rerum effectus est, quam sit illa avis quae recens prodiit ex ovo, quid ei faciendum est aliud, quam noctes et dies clamandum ad Deum et piis gemitibus pulsanda viscera Dei Patris? intelligebat sane hoc rex Ezechias, atque idcirco in oratione aiebat: Sicut pullus hirundinis sic clamabo, meditabor ut columba. Itaque, auditores, post illud magnum naufragium, post illam jacturam omnium bonorum, quam passi sumus per peccatum, unicum et singulare remedium nostrum ad omnia mala propulsanda et omnia bona adipiscenda, oratio est. Et ipse maxime ditescet qui sciet optime et importunissime mendicare, et semper orabit et nunquam deficiet.

Venio nunc ad alteram utilitatem, vel necessitatem orationis magis particularem. Ego enim illud mihi verissime affirmare posse videor, sine studio internse orationis (de hac enim loquimur) neminem unquam hominem spiritualem futurum, neque ad ullum perfectionis gradum perventurum. Videmus multos, qui aliquoties singulis annis ad Pcenitentise Sacramentum accedunt, et satis diligenter, quantum humana imbecillitas patitur, omnes sordes et maculas peccatorum expiare conantur: et tamen numquam proficiunt, semper sunt iidem, et si post octo dies a confessione peracta iterum ad confessionem redeant, non pauciora aut minora peccata ferunt, quam antea attulerant. Atque ut aliquid majus et tamen verum, dicamus, videmus interdum aliquos homines religiosos et non paucos Sacerdotes, qui officio et vestibus sanctimoniam profitentur, neque hoc solum, sed legunt assidue divinas litteras, frequenter, si non quotidie, rem divinam celebrant, neque uxores aut liberos habent sed sunt ipsi liberi ab omnibus iis curis et sollicitudinibus, quse eos a studiis rerum divinarum avocare vel impedire potuissent; et tamen ita sunt aridi, ita sine spiritu, ita frigidi in amore Domini, ita fer¬

ventes in amore sseculi, ita saccum plenum habent ira, invidentia, cupiditate, ut nihil a saecularibus differre videantur, horum omnium illa una est causa, quod non intrant in cor, neque curant aliud, quam hominem externum. Sicut barbam et capillos, vel tondent vel radunt, ita peccata resecanda esse putant, et quid mirum, si ita rursum pullulant peccata, sicut renascuntur iterum capilli cum radices maneant? At vero interna oratio illa est, quse penetrat usque ad profunda animae, et cordis et spiritus, et non tondet vel secat, sed 1’adicitus evellit vitia.

Scitisne, qualia sunt jejunia, eleemosynae, confessio peccatorum, lectio Scripturarum et alia ejusdem generis opera sine oratione interna? Sunt quasi medicamenta quaedam externa, qualia sunt balnea, vel unguenta vel fomenta quae extrinsecus adhibentur corporibus aegrotorum. At plaga nostra, auditores, interna est, aegritudo nostra in intimis visceribus delitescit, in recessu cordis est morbus noster,, ibi est apostema. Ce corde en m exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testmonia, blasphemiae. Ibi sunt radices vitiorum, ibi est adhibenda curatio. Omni custodia, inquit Sapiens, serva cor tuum, quoniam ex eo vita procedit, tamquam si diceret, si manibus et pedibus, et auribus et naribus careas: modo cor integrum maneat, homo eris tametsi deformis et debilis. At si manus et pedes et aures et nares et membra csetera tibi sint, si cor non vivat, homo non eris nihilque differes a simulacro. Sic etiam si neque jejunare, neque eleemosynas facere, neque docere, aut concionari valeat, si tamen homo interior bene se habeat, salva res est. Nam et Deo places, et ejus amicus et et filius es: si vero illa omnia praestare po- * tes, et tamen homo interior non vivis, nihil es aliud, quam aes sonans et cymbalum tinniens, vel simulacrum artificiose depictum et ornatum, sed mortuum. Quocirca omni custodia servandum est cor, quia ex ipso vita procedit. Cordi procurandus est cibus, ne deficiat, procurandus est ignis, ne frigeat vel obduretur, nulla siquidem re facilius obduratur vel extinguitur cor, quam frigore. Ignem vero quid accendit, nisi meditatio? Psalmographus ait: In meditatione mea exardescet igms. Et sicut rigidum atque obscurum aliquod ferrum quod nulla vi nec ullis malleorum ictibus flecti posse videtur tamen si in ignem conjiciatur, statim accidentur et illustratui' et in quam partem volueris sine labore flectitur, sic enim ejus peccatoris, qui dum frigidus atque obscurus est, flecti ad bonum neque admonitionibus neque castigationibus potest, statim tamen cum in istam fornacem, de qua loquimur, injicitur, statim atque ad seipsum redire, et profunda meditatione mysteria nostrae fidei, ut Domini passionem et gloriam beatorum, ut gehennae supplicia, cogitare incipit repente et in ejus intimis medullis ignis quidam excitatur, quo animus ejus accenditur et illustratur, et nullo negotio non solum flectitur, sed etiam quodammodo liquescit. Atque inde incipit vera et perfecta conversio peccatoris.

Rem ita se habere. Dominus noster hesterna die sua illustrissima transfiguratione demonstravit. Sic enim pulcherrimum hoc mysterium B. Lucas describit: Assumpsit, inquit, Petrum, et Jacobum et Joannem., et ascendit in montem ut oraret: et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera, et vestitus ejus albus et refulgens. Poterat certe Dominus, si voluisset, etiam sine oratione transfigurari. At idcirco voluit id in oratione fieri, ut nobis ostenderet, quantam vim habeat oratio ad animas transfigurandas. Itaque in oratione transfiguratur animus: in oratione facies animae fit sole clarior et nive candidior. Porro hoc idem in lib. sancti Job Dominus significare voluisse videtur, cum ait: Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum? Admirabile profecto est, quod sciat accipiter tam facile excutere veteres plumas, et producere novas, atque idcirco quaerat aerem calidum, et ad austrum se convertat, ut eo calore aperiantur et dilatentur pori: deinde expandat, concutiat atque agitet alas, ut eo motu alarum veteres plumae ejiciantur, et mox novae exoriantur. At quanto mirabilius, quod possit animus humanus tanta facilitate exuere veterem hominem etinduere novum: exuere Adamum et induere Christum: exuere carnem et induere spiritum: exuere cogitationes et amorem ac desideria rerum terrenarum, et induere aliam mentem, alios mores, alia desideria neque aliud jam, quam Deum et res coelestes concupiscere? Quanta est hmc mutatio, quanta conversio? Vere Mutaho est dexterae excelsi: et tamen non solum fieri; sed etiam facile fieri haec mutatio potest. Si accipitrem, de quo jam diximus, imitari velimus, hoc est, si vultum et faciem nostree animse ad

illam meridianam lucem, ad illos radios accensos Solis justitiae convertamus, atque in eam lucem defixis oculis interim alas desiderii expandamus, atque agitemus petentes, obsecrantes, flagitantes non verbis, sed gemitibus, sed lacrymis, sed suspiriis, ut detur nobis spiritus bonus. 0 quam facile isto calore spiritus aperiuntur pori? 0 quam cito ista agitatione alarum plumee veteres ejiciuntur? 0 quanta celeritate et facilitate renovatur, Ut aquilae juventus nostra? Magna est igitur et admirabilis virtus et efficacitas orationis.

Quemadmodum iisdem fere medicamentis in humanis corporibus et efficitur sanitas, et conservatur: pari ratione in mentibus humanis unum atque idem pharmacum orationis, non solum virtutum sanitatem efficit, sed etiam conservat effectum nec solum morbos vitiorum contractos expellit, quod paulo ante docuimus; sed etiam prohibet, ne deinceps tales aegritudines contrahantur, quae est altera utilitas orationis. Ea siquidem. quae hominem de statu deturbare, et a recta via, quam ingressurus erat, revocare solent, prosperitatum atque adversitatum vicissitudines sunt. Rebus adversis animus dejicitur, prosperis elevatur atque ascendit in mirabilibus super se. Utroque autem modo tandem cadit: multi propter calamitates atque aerumnas a Deo et virtutis via ceciderunt, atque ad peccata, ad blasphemias, ad furta, ad parricidia, ad desperationem se converterunt. Multi rursum ob fortunarum, et amicorum, et dignitatum et rerum omnium affluentiam obliviscuntur Dei et beneficiorum ejus et quasi jam Deo non egeant, ejus gratiam et amicitiam non magni faciunt, facileque, si detur occasio, sicut frequentissime datur legem Domini et prsecepta ejus violare non verentur. Utrique vero tandem pereunt, et gehennae addicuntur. Itaque praeclare Philosophus libro de moribus primo, hominem felicem et probum docet quadratum esse debere, hoc est, similem talo, qui quocumque projiciatur, semper recte cadit. Is enim vere felix et probus (si tamen felicitas est ulla in hac vita) dicendus est, qui omnem fortunam moderate ferre potest, et neque adversis dejicitur, neque prosperis elevatur. Porro hanc felicitatem, hanc animi constantem et diutinam sanitatem, hanc veram et stabilem tranquillitatem, hanc jucundissimam et gratissimam mentis serenitatem, nulla alia re facilius, ijuam studio orationis et contemplationis acquiremus. Nihil enim est aliud orare et contemp'ari, quam agere cum Deo, agere de rebus maximi momenti, de regno, de «eternitate, de bono, in quo sunt omnia bona. Quare sicut ii, qui admittuntur ad regis consilium, et agunt ibi de provinciis, de exercitibus, de bellis, de legationibus magnorum principum, et aliis rebus magnis: cum postea redeunt ad suas privatas domos, et iis referuntur privata quaedam et minima negotia, de agro, de vinea, de colligendis fructibus, de equo, de bove, de ancilla, de famulo, vix ea dignantur audire; sed fastidiunt ac contemnunt, tamquam res nullius momenti. Habent enim, caput plenum curis et cogitationibus magnarum rerum. Sic etiam qui agunt cum Deo, et agunt de magnis illis negotiis regni cmlestis, et bonorum nunquam finiendorum, nec non de praeliis et certaminibus, quae contra potentes et invisibiles hostes gerenda sunt cum ad negotia istius vitae oculos convertunt, omnia fastidiunt ac contemnunt, tamquam inanissimas nugas. Vident enim esse omnia ista fragilia et caduca, et avibus persimilia, quae quando maxime teneri videntur, tum maxime fugiunt, et nihil in manibus praeter aliquas plumas relinquunt. Non recordamini sancti illius senis, de quo aliquando vobis ex hoc loco retulf, quod is, cum ab oratione surgebat, oculos claudere solebat, neque solem aut coelum aut aliquam creatam pulchritudinem aspicere dignabatur, sed aiebat: Claudamini oculi, claudamini, nihil enim jam est pulchri, quod aspicere possitis. Quid, quaeso, in illo sancto ac regio Propheta Davide effecerat, ut regni gloriam et abundantiam divitiarum ita contemneret, ut ex animo dicere posset. Quid mihi est in cielo et a te quid votu super terram? Deficit caro mea et cor meum: Deus cordis mei,, 1 pars mea, Deus in aeternum, nisi studium orationis, nisi contemplatio divinorum? Sed accipite similitudinem aliam.

Qui montes excelsos et turres altissimas conscendunt, nonne cum deorsum aspiciunt, omnia parva et exigua esse censent? Quid putant homines nisi formicas? Quid boves et camelos, nisi capras et oves? pecunias autem et vestes et alia minuta ne vident qui¬

dem. Jam igitur quid est oratio, nisi ascensio mentis in Deum? et quam alia turris est Deus? Quis mathematicus, et quo geometrico quadrante altitudinem hujus turris metiatur? Quse moles Babylonica, quis Caucasus aut Olympus, cum Dei sublimitate comparetur? Ejusmodi arx est Deus, ut inde res, et altissimee et longe inferius positse conspiciantur. Deus enim Alia a longe cognoscit, atque idcirco solus altissimus vere nominatur et est. Illi igitur, qui per orationem et contemplationem quasi per gradus quosdam ascendunt in Deum, explicari non potest, quam exigua, quam minuta, quam vitia esse putant ea, quee hic jacent in terris, ac propterea non magnifaciunt ea neque vehementer diligunt; sed sciunt abundare, sciunt penuriam pati. Si habeant res istas terrenas non extolluntur: si non habeant, non dejiciuntur: si crescant opibus, ac honoribus augeantur non efferunt se inani laetitia: si contra incidant in calamitates, si divitiis vel dignitatibus spolientur, non propterea sunt animo tristiore, sed ubique et semper tranquillitatem et serenitatem animi conservant et tamquam homines vere quadrati semper recte cadunt, nec ulla fortuna, vel prospera vel adversa frangi possunt. Conferre si placet aliquem filium hujus saeculi, qui habitet in superficie terrae, cum aliquo Dei servo cujus perpetuum domicilium sit in Deo: nempe filius hujus saeculi si tres obolos amittat, totam viciniam commovebit: si aliquid pecuniae lucretur, vel ad aliquam dignitatem ascendat, hoc est, conscendat tumulum unius palmi, non capiet se prae gaudio: si injuriam aliquam accipiat, si non dicatur optimus et sapientissimus totius civitatis, non poterit injuriam illam deglutire: sed statim provocabit ad arma, fremet, rugiet, excandescet, et nisi injuriam suam ulciscatur, vitam sibi acerbam esse putabit. Et undenam haec omnia nisi quod iste jacet in terris, et ei etiam res parvae magnae esse videntur? Aspicit injuriam sibi illatam tamquam fluctus quosdam, atque undas maris, et timet ne ab illis opprimatur et obruatur: at servus Dei, qui sedem suam habet in Deo, et cor suum affixit coelo, superior est omnibus rebus creatis, et nihil ei nocere potest: Alt ss mus posuit tabernaculum suum, non accedet ad eum malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo ejus, et ista inferiora, vel bona vel mala, nec aspicere, nec de eis cogitare dignabitur.

B. Augustinus libro suarum confessionum nono, referens sermonem illum, quem cum beata Monica matre apud Ostia Tyberina de Deo, de gloria beatorum habuerat, affirmat, se et ilbun cogitando et loquendo gradatim omnes res creatas transcendisse, et arcem illam altissimam vetee beatitudinis toto ictu cordis modice attigisse, ibique mundum totum inter verba ita iis viluisse cum omnibus delectationibus suis, ut omnes corporeae voluptates, prae illa beatae vitae jucunditate non comparatione, sed ne commemoratione quidem dignae visae sint. Et si D. Augustino de Deo loquenti, et divitias illas coelestes cogitatione modica attingenti, ita mundus cum omnibus delectationibus suis vilescebat, quam vehementer existimatis et ipsi, et aliis sanctis hominibus mundus totus, non inquam, vilescebat, parum est hoc, sed fastidio, sed oneri, sed labori erat, cum ad multas horas cubiculis suis inclusi profunda et diuturna contemplatione non modice attingebant, sed ingrediebantur, perambulabant, sed peragrabant campos illos, ubi pascit Deus Israelem in aeternum pabulo veritatis? 0 quam aegre inde avellebantur? 0 quomodo servire corporis necessitatibus erubescebant? 0 quam ex animo cum Petro dicebant: Praeceptor, bonum est nos hic esse, faciamus tria tabernacula.

B. quoque Gregorius libro altero Dialogorum de divo Benedicto illud refert, eum aliquando cum tempus nocturnae orationis praevenisset, et aliis djrmientibus ipse vigiliis et contemplationibus operam daret, repente quadam luce circumfusum orbem totum quasi sub uno solis radio ante se collocatum conspexisse. Ne vero hoc alicui incredibile videatur, addit sanctissimus Pater, non mirum videri debere, si ante oculos Beati Benedicti totus orbis angustissimus fuit, quando is non in terra jacebat, sed levaverat se super se, et seipsum, atque omnes res creatas transcendens in Deum quasi turrim immensae sublimitatis conscenderat. Quamobrem, auditores, si quis est, qui mundum et res creatas contemnere ac despicere cupit, si quis prosperis eventibus non extolli, nec adversis casibus perturbari desiderat, si quis ab amore et cupiditate rerum fragilium et terrenarum liberari, et secure ac tranquille in Domino vivere, et mortem non solum sine metu, sed etiam cum gaudio et alacritate expectare velit, is debet sese colligere et captare tempora et loca apta meditationi,

et serio internse orationi operam dare.

Non me fugit, esse multas et varias daemonum molitiones: non ignoro magnam partem adolescenlum detineri visco carnalium voluptatum: scio inter omnia Christianorum certamina omnium ferme atrocissima essa praelia castitatis. Legi apud Beatum Athanasium Daemonem ipsum, cum aliquando D. Antonio quasi puer horridus et niger, Dei jussu, apparuisset, ita locutum esse: Ego sum fornicationis amicus: ego multimoda adversus omnes adolescentes turpitudinis arma suscepi, hinc et spiritus fornicationis vocor. Quantos pudice vivere disponentes fefelli? quam multos strenue incipientes ad sordes pristinas redire persuasi? Ego sum, propter quem Propheta lapsos increpat dicens: Spiritu fornicationis seducti estis. Et revera illi per me fuerant supplantati. Ego sum, qu: teipsum saepe tentavi, et semper repulsus sum: multos seduxi, multos decepi: nunc autem ut a cseteris sanctis, ita et tuo sum labore superatus.

Haec omnia, auditores, ut dicebam, non ignoro, et si nui illud vel mea, vel aliorum experientia didici, inter tot mundi et carnis et Daemonis tentationes non posse hominem, ac praesertim adolescentem, sine studio intimae orationis bene beateque vivere. Nam jejunia et corporis castigationes sunt quidem utilia, et certe omnino adhibenda in remedium: sed sola nullo modo sufliciunt. Sunt enim amara quaedam pharmaca, et quasi violenta remedia. At studium orationis medicamentum est naturale, atque idcirco effieacissimum, et facillimum. Ea siquidem est nostra notura, ut sine amore, et laetitia et voluptate aliqua vivere non possimus. Et sicut ingenui pueri magis blanditiis et munusculis, quam minis et verberibus in studiis litterarum proficiunt: ita et nos qui cor nobile, ingenuum, liberale sortiti sumus, multo lacilius consolatione coelesti, quam corporis castigationibus a voluptatibus noxiis et peccatorum delectationibus avocamur. Itaque non est mirum, si multi carnales voluptates, tamquam insani et amentes in suam perniciem persequantur, cum et cor humanum ex amore vivat, et illi adhuc spiritales delicias et divinas vo uptates ignorent. Sed assuescant isti vacare Deo, experiantur semel hoc genus medicamenti, statuant serio certis horis internse orationi sese dedere, et sine dubio mundus illis vilescet,

et caro desipiet, et Daemonis machina tamquam fumus evanescet: et tunc videbunt quantam pacem, quantam tranquillitatem, quantum laetitiam, quantam copiam bonorum eis studium orationis attulerit. S em per gaudete, inquit Apostolus, sine intermissione orate, tamquamsi diceret, si vultis semper gaudere, semper orate. Ille enim semper gaudet, qui per orationem unus spiritus fit cum Deo, qui est ipsum gaudium, ipsa laetitia, mare mellis et fons indeficiens voluptatis.

Multa ac prope infinita mihi occurrunt, quae de orationis necessitate, et utilitate dici possent: sed quoniam tempus est breve, neque vos nimis longa, oratione detinere volo, percurram celerrime, quae supersunt, nec tam explicabo, quam enumerabo utilitates orationis. Quid igitur facit oratio? Evehit mentem in Deum, et eam quasi ligat cum eo, atque unum spiritum facit ex duobus. Quid rursum facit oratio? Id facit, ut homo levet se supra se et super omnes res creatas, atque in Deo abysso dulcedinis et suavitatis seipsum immergat. Quid facit oratio? Capit quodammodo Deum, et in corde orantis tamquam in suo regno ac templo collocat, ut eum orans possideat, atque amet, ac eo secure et libere perfruatur. Quid facit oratio? Id facit, ut anima Deum, et Deus animam vicissim respiciat. Hic vero respectus majoris virtutis, et efficacitatis est, quam aspectus omnium planctarum. Quid facit oratio? Collocat orantem quasi ad pedes Domini, ubi doctrinam coelestem et verba vitee eeternee audiat, et cum sponsa in Cantico amoris dicat: Anima mea liquefacta est, ubi dilectus locutus est. Quid facit oratio? Occidit hominem veterem, parturit novum, evellit vitia plantat virtutes. Quid facit oratio? Contemptum parit, et fastidium omnium rerum terrenarum, et orantem fortem in adversis, temperatum in prosperis, securum in dubiis, in omnibus jucundum, tranquillum et hilarem reddit. Quid denique facit oratio? Erigit, ungit, illustrat, inflammat animam orantis, ut ea hic erecta, uncta, illustrata, inflammata contempletur Deum, contemplando amet, amando gustet, gustando quiescat, atque in ea quiete, eam gloriam ac beatitudinem obtineat totam, quae hic in terris obtineri potest.

Itaque nihil est aliud oratio, quam pascuum animae, quam amplexus atque osculum Dei, quam sabbatum spiritale, quam saltus Libani, quam domus deliciarum. Oratio

nihil est aliud, quam speculum candissimum atque clarissimum, in quo mens humana seipsam, et Deum et res omnes intuetur. Oratio nihil est aliud, quam vita virtutum, interitus vitiorum, fons et origo bonorum omnium. Oratio nihil est aliud, quam lac incipientium, cibus solidus perfectorum, medicamentum debilium, suffragium defunctorum, commune refugium totius Ecclesiae. Oratio nihil est aliud, quam portus in mari, umbraculum in sole, in praelio scutum et in triumpho corona. Oratio nihil est aliud, quam altera scala Jacob, et porta quaedam regia, qua intratur nullo prohibente ad cor Dei. Oratio nihil est aliud, quam primitiae quaedam gloriae futurae, et manna absconditum, omnem continens in se saporis suavitatem. Oratio nihil est aliud, quam regina quaedam, cui eleemosynae, jejunia, cantus Psalmorum, habitatio solitudinis, libri, imagines, oratoria, templa deserviunt. Oratio nihil est aliud, quam optima illa pars, quam elegit sibi Maria, quae judicio atque sententia Dei anteposita fuit excellentissimo illi operi, in quo Martha soror ipsius occupabutur. Denique oratio nihil est aliud, quam instrumentum quoddam commune ac generale, quo in omnibus nostris operibus indigemur, sine quo nihil, et cum quo omnia etiam difficillima et gravissima possumus. Alioquin quod miraculum unquamfactum est sine oratione? Quod genus gratiae et beneficii sine oratione a Deo impetratum est? Quot et quantas victorias in atrocissimis bellis oratio reportavit? Quibus viribus aut artibus sancti homines morbos curarunt, Daemones fugarunt, mortem. superarunt, feras placarunt, flammis imperarunt, elementorum ordinem et cursum astrorum commutarunt? Nonne viribus orationis? Quibus armis dimicarunt, et vicerunt Moyses, Josue, Gedeon, Jephte, David, Ezechias, Josaphat, nobiles Macchabaei, et nostri Constantini aut Theodosii? nonne armis orationis?

Postremo, quid aliud sancti homines magis, quam orationem frequentarunt? Quis unquam sanctorum extitit, qui non omni contentione animae in hoc studium incumberet? Sanctus sanctorum Dominus noster Christus, qui oratione non indigebat, solus, ut eos doceret, pernoctabat in oratione: neque egredi voluit ad concionem, nisi oratione praemissa, et jejunio Jquadraginta dierum, neque passioni, et morti se obtulit sine ferventi et prolixa oratione. Sanctus

David et si maximis negotiis et occupationibus distineretur (quippe cui tanti regni administratio incumbebat), tamen septies in die se ad orandum recipiebat, et cum non sufficeret dies, etiam media nocte surgebat, ut ipse ait, ad confitendum Domino. Tempore nascentis Ecclesiee preecipua Christianorum occupatio oratio erat. Erant, inquit B. Lucas, snnper in templo laudantes et benedicentes Deum. Et rursum idem D. Lucas alio loco: Hi omnes, inquit, erant perseverantes unanimiter, in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu. De S. Bartholomseo legimus, eum centies per diem, et centies per noctem genua flectere solitum fuisse ad orationem. De S. Jacobo item Apostolo fertur, eum callos in genibus per assiduitatem orationis more camelorum habuisse. De apostolis omnibus simul scribit B. Lucas eos communi consensione munus distribuendarum rerum temporalium ab se ablegasse, et septem diaconis commisisse, ut libere ipsi orationi et contemplationi vacare possent.Beatissimus pater Franciscus tanti fecit orationis studium, ut neque propter conciones, neque propter animarum conversionem orationem interrumpere vellet, donec divina revelatione ei munus concionandi imponeretur. Beatissimus quoque pater Dominicus ita tempus

sibi dividebat, ut dies consumeret concionando, noctes orando, atque idcirco tam eximius fructus ejus conciones consequebatur: quia nimirum, quod erat interdiu dicturus concionando, id noctu discebat orando. Omitto de D. Antonio, B. Benedicto et aliis sanctis hominibus dicere. Nam eorum vita pene tota nihil aliud, quam oratio erat: et ideo fugiebant civitates, habitabant solitudines ut semper orationi vacarent.

Qum cum ita sint, si tales et tanti viri, ita sollicite et assidue gratiam Dei in oratione emendicabant, lumen flagitabant, opem implorabant, cum essent tamen pleni Spiritu sancto, et spiritualibus opibus ditissimi, quid nos facere par esset, qui vere pauperes et mendici sumus? Heec profecto est causa, cur illi plus una concione, quam nos decem concionibus proficiamus, quod illi divites humiles erant, nos sumus pauperes superbi: illi spem suam ponebant in Deo; nos sajpe in nostra sapientia vel eloquentia ponimus. Ad hanc igitur utilissimam, et saluberrimam virtutem vos cohortor, auditores, ad hanc vos provoco atque invito, si recto et brevi et facili et securo itinere ad summum bonum et vitam beatam ac sempiternam pervenire cupitis, quam nobis omnibus concedat, qui est benedictus in ssecula. Arnen.

Praemissa exordii loco probatione necessitatis orationis, de ratione et modo bene orandi dicendum esse proponitur: atque in partes quinque oratio bona dividitur, in prae parationem, lectionem, ipsam meditationem, gratiarum actionem et petitionem, de quibus singulis in progressu agitur. Ac primum quam necessario praeparatio orationem praecedat, testimoniis et similibus ostenditur: et quod ea duobus modis fieri debent docetur, primo, commissa peccata Deo confitendo, et de iis dolendo. Deinde, considerundo divince majestatis magnitudinem, quo Deo quasi reverentia qu cedam exhibetur, et animus ab evagatione retinetur; quibus insuper modus finiendi praeparat ionem subjungitur. Ad lectionem discendendo meditationi preemittendam, duo praescribuntur in ea servandi modi; unus, quo aliquem textus sa - erae Scripturae legamus: alter, qui etiam expeditior, quo capita decerpamus; ubi elegantissima narratione ostenditur, huic rei nihil esse aptius, quam Passionem Dominicam, quae vitae nostrae norma virtutum omnium lucidissimum est speculum.

Posterior pars in tribus reliquis partibus explicandis occupatur; atque quid sit, et quomodo perfici debeat meditatio, similibus intelligentice, custodum portarum civitatis et canum venaticorum, docetur; eamdemque constanter frequentandam esse suadetur Deinde, ut peragenda, unde sumenda, el quam grata Deo sit gratiarum actio, demonstratur. In petitione duo observanda monentur, quid, et pro

quibus scilicet, et quomodo patendum; ubi obiter declaratur, quam magnum malum sit sui ignoranti '. Quatuor ad here conditiones orationem habere debere asseritur, ut nimirum sit confidens, quum efficiunt merita Christi, bonitas Dei, et ejus jjromissionum certitudo; ut sit humilis; ut perseverans; ut denique charitate ferventi fiat. Tandem orationem bonam semper a Deo exaudiri, non tamen semper impleri, quia non expedit, probatur. Quibus singulis d centi amplificat one exornatis, epilogus ad orationis studium nos invitat.

Sicut nemo est, qui ut aes alienum dissolvat, artis suae instrumenta, atque arma, quibus victum sibi quaerit vendere teneatur: sic etiam, optimi auditores, nemo qui propter quascumque occupationes etiam maxime sanctas, et saluti proximorum vel utiles vel necessarias, studium orationis debet omnino deserere, cum sit oratio instrumentum commune ac generale hominis Christiani, ad omne opus bonum recte exercendum necessarium. Nam sicut ille architectus, vel furor, qui propter debita dissolvenda suae artis instrumenta amittit, nec sibi nec aliis prodesse potest: sed cogitur ille ipse cum universa familia sua, vel misere mendicare, vel fame et nuditate interire: sic etiam homo Christianus, si propter occupationes alias, orationis obliviscatur, brevi ad id inopiae, et difficultatis redigetur, ut jam nec ipse vitam suae animae substentare, nec alii vitam spiritualem suppeditare valeat. Quid enim aget, qui illud instrumentum amisit, quod et sibi et aliis victum, et indumenta et res alias ad vitam conservandam necessarias lucrabatur? Quae cum ita sint, neminem vestrum arbitror esse, qui non vehementer cupiat in tam utili studio diligenter versari. Sed erunt fortasse non pauci, qui dicent, velle se, et valde etiam velle in studium orationis incumbere, praesertim hoc tempore, quod totum est ab Ecclesia jejuniis et orationibus consecratum; sed se ignorare, quo pacto id fieri debeat, nec unquam solo corde et cogitatione orare didicisse. Ego igitur hodierna die ejusmodi hominis pro mea tenuitate, atque inopia, consilium et auxilium feram.

Jam vero ita de ratione orandi Deum ipso Domino adjuvante disputabo, ut nullus etiamsi tardiori ingenio praeditus sit in oratione integras horas cum utilitate, et facilitate et jucunditate consumere, modo velit, non valeat. Etenim cum ad orandum Deum accidimus, non totum illud tempus, quod huic studio attribuere decrevimus, in sola consideratione et meditatione consumendum est; sed quinque partes plena atque perfecta oratio habere debet. Sunt vero illae partes quasi quinque diversa genera spiritualium epularum quibus animae convivium non solum sine fastidio, sed etiam cum delectatione continuatur. Quae sunt igitur istae partes orationis? et quibus nominibus appellantur? Una dici potest praeparatio: altera lectio: tertia ipsa est meditatio vel contemplatio: quarta gratiarum actio: quinta postulatio vel petitio. Itaque meditatio, quae praecipua est, et in qua major pars temporis poni debet, medium locum tenet, sed eam, quatuor quasi sodales et sociae comitantur, duae praecedunt, praeparatio et lectio: duae sequuntur, actio gratiarum et petitio.

Jam vero de singulis seorsim pauca quaedam dicenda sunt. Ac primum de praeparatione, in qua multum omnino, ac pene totum tamquam in radice et fundamento caeterarum partium positum est. Multi sunt, qui non alia de causa toto tempore orationis mente per varia loca vagantur, et sine ullo fructu, ac utilitate surgunt ab oratione, quam quod antea non recte statuerunt animum praeparare. Est enim prima illa pars quasi principium vel prooemium quoddam orationis. Scitis vero quanti faciant omnes dicendi Magistri accurata principia quibus animi audientium ad reliquam dictionem praeparantur. Multum enim refert, quomodo quis audiatur, attentene et amice an cum strepitu et fastidio. Verum rhetorica Spiri- Tom. IX.

tus sancti docet quidem animum esse praeparandum, sed oratoris, non auditoris. Nec enim periculum est, ut Deus, ad quem loquimur, suo muneri desit: vel si auditoris praeparandus est animus, certe non alia de causa, quam quod ipse orator in hac oratione sit auditor. Plus enim omnino, qui bene orat, audit, quam loquitur. Audiam, inquit Propheta David, quid loquatur in me Dominus Deus. Et Samuel: Loquere, inquit, quia audit servus tuus. Sed de ista parte orationis, ac ejus necessitate Spiritum sanctum ipsum audiamus. Loquitur in Scripturis Spiritus sanctus, et ait: Non impediaris orare semper: et ne verearis usque ad mortem justificari. Ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo, qui tentat Deum. Primum inquit: Non impediaris orare semper, hoc est, assiduus esto in oratione: neque facile permittas te ab ea occasione aliorum negotiorum avocari. Verum ut cum fructu id facias, ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo, qui tentat Deum. Siquidem is dicitur tentare Deum, qui expectat, ut aliquid miraculo fiat, quod alioqui sine miraculo fieri potuisset. Cum Dominus a Diabolo tentaretur, ut de pinnaculo templi seipsum praecipitaret, respondit: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum: quibus verbis satis aperte declaravit, nihil aliud esse quam tentare Deum, velle manibus Angelorum ferri deorsum, cum possis per gradus commode per te ipsum descendere. Cum igitur praeparatio ante orationem maxime necessaria sit, ut quis fructuose atque utiliter oret, velle absque praeparatione istum fructum consequi, nihil aliud est, quam miraculum non necessarium expetere, atque adeo Deum tentare. Quemadmodum etiam si quis regem adiret animo imparatus, et neque in ingressione caput aperiret, neque corporis inclinatione reverentiam regi exhiberet, neque sciret ipse quid vellet dicere, nonne patientiam regis vehementer tentaret? Valde mitis profecto esset rex, si tanta rusticitate hominis non offenderetur. Ad eumdem modum cum nos absque animi praeparatione ad colloquendum cum Deo accedimus, quid aliud, quam ejus patientiam et mansuetudinem exercemus? Ideo secundum B. Aug. in Psalmo lxxxv. legis: Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae: ideo legis illud: Mitis, quoniam tolerat Deus tot corda precantium, et diversas res cogitantium. Omitto dicere, et noxias, omitto dicere, aliquando perversas et inimicas Deo: ipsas superfluas cogitare injuria est ejus, cum quo loqui coeperas. Ergo Ante orationem praepara animam tuam, et noli esse sicut homo qui tent at Deum.

Postremo, ut plane intelligatur, quam sit praeparatio necessaria, nihil est aliud animum ante orationem praeparare, quam lyram vel cytharam temperare. Si lyra vel cythara non temperetur. Ita ut nervi atque chordae partim intente, partim remisse, cum tanguntur, varios concentus efficiant, etiam si is, qui ludit, doctissimus ludendi sit, sonitus tamen inconditus, et insuavis erit, et aures potius offendet, quam mulcebit. Sic etiam oratio nostra, si a bene praeparato corde, tamquam lyra temperata, procedat, quasi jucundissima symphonia in Dei auribus resonabit: sin minus, vel non placebit vel etiam displicebit: et sicut scriptum est, vel Dominus non exaudiet, vel etiam, quod multo est gravius, et formidabilius, fiet nobis oratio in peccatum. Itaque dubitandum non est, quin ante orationem aliqua sit praeparatio adhibenda.

Sed qualis erit ista praeparatio? Quid tandem agendum est nobis, ut animum praeparemus? Duo requiruntur ad plenam et perfectam praeparationem, tametsi alterum eorum non semper erit usque adeo necessarium. Unum est, ut si conscientia admonente recorderis te in aliquod paccatum incidisse, quod nondum poenitentia expiatum sit, illud primo loco confitearis Domino in oratione et interna poenitentia ac dolore pro eo Domino satisfacias. Cum enim hoc facimus, quasi calceamenta solvimus de pedibus nostris, ut cum Moyse terram sanctam ingredi et visiones magnas videre possimus: et tamquam vestimenta <mm populo Hebraeorum lavamus, ut Domino occurere, atque eum excipere, valeamus. Quod si non solum Deum, sed etiam proximum offendisse te vides, non solum a Domino veniam deprecari, sed etiam cum proximo tuo saltem animo et propositio in gratiam redire debes. Sic enim Dominus ipse apud Mathseum praecipit: Si offers munus tuum, inquit, ante altare et ibi recordatus fueris, quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offer munus tuum. Nam ut B. August. libro priore de sermone Domini in monte c. 20. hunc locum exponens ait: « Templum Dei animus no¬

ster est: altare fides, munus oratio ». Cum ergo in templo cordis super altare fidei munus orationis offerre volumus, certe non pigro modo corporis, sed celerrimo charitatis affectu ad fratrem, quem forte laesimus, pergendum est, deinde redeundum, hoc est, ad id, quod agere coeperamus, est intentio revocanda. Hoc genus praeparationis nos docet Scriptura, docet Ecclesia, docet natura. Docet Scriptura, cum in Proverbiis ait: Justus in principio sermonis accusator est sui. Et rursum apud Isaiam: Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris. Siquidem hostis generis humani non ignorans, quod si nos culpas nostras agnoverimus, et nos ipsos damnaverimus, sine dubio justificabimur: si vero nobis tacentibus vel etiam culpas excusantibus, ille nos, quod fiet sine dubio, in judicio coram Domino prior accusaverit, sine dubio condemnabimur. Nihil cupit, neque aliud molitur, quam nobis eripere de corde recordationem peccatorum, ut ipse prior nos accuset. Ait igitur Spiritus sanctus per prophetam, non committas, ut ille te praeveniat accusando, et condemneris; Sed Dic tu prior iniquitates tuas, ut justificeris. Neque solum Scriptura, sed etiam Ecclesia hoc nos docet. Ea siquidem tamquam spiritualis, et divinae rhetoricae perifcissima, numquam sacrificium illud tremendum Agni immaculati auspicatur, quin antea generalem confessionem clara voce pronunciet. Postremo natura quoque hoc ipsum docet. Omnes enim, cum ab aliquo aliquid petere volumus, si eum fortasse laesimus, natura cogente prius errati veniam petimus, quam aliquid aliud petere audeamus. Hoc est igitur primum, quo animus ante orationem praeparatur.

Porro alterum, idque magis adhuc necessarium, id quod numquam praetermitti deberet, illud est, ut brevissimo aliquo spatio temporis, magnitudinem atque sublimitatem majestatis Domini consideremus. Haec enim consideratio docebit nos, quanto metu, quanta humilitate, quanta observantia, quanta attentione loqui debeamus. Homo quidem unus ex vermiculis terrae agit cum Domino tantae sublimitatis, et de re tanti momenti, quanti est nostra perpetua salus. Itaque cum primum ad orationem accedis, illud cogita, coelum, et terram, et pulchritudinem solis, et numerum stellarum, et gloriam omnium Angelorum, ac denique totam hanc' rerum universitatem nihil esse aliud comparatam cum Deo, ut Sapiens ait, quam guttam unam

Roris antelucani. Quid est una gutta roris? Quid magis minutum, magis exiguum, magis fragile, magis vile? Quod si totus orbis, magna haec moles, et omnis angelorum magnitudo atque potentia est una Gutta rork Qoram Deo: quid eris tu, qui minima portio universitatis es? Si columnse coelorum coram Deo tremunt, Cherubim et Seraphim facies suas velant, neque audent, in eam majestatem aciem oculorum intendere, sed perpetuo metu quodam a tanta majestate profecto et ingenti stupore, quasi attoniti clamant, Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum, quanto affectu et quam ex animo tibi cum Abrahamo dicendum erit: Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis? Est vero haec consideratio quasi profunda quaedam inclinatio et reverentia, quam anima exhibet Deo cum in ejus palatium, atque ante thronum Majestatis ejus ingreditur: non secus, atque ii faciunt, qui cum regem adeunt, in ipso primo ingressu totius corporis inclinatione reverentiam quamdam exhibent regi. Et rursum consideratione ista quasi habenis, quibusdam continetur animus, ne, sicut alias, per varia loca temere discurrat atque vagetur. Si enim, qui reges alioqui debent, componunt vultum, componunt oculos, componunt pedes, vestes, verba, diligentissimeque provident, ne aliquid inconsiderate coram mortali rege, vel faciant vel loquantur; quanto magis par est, ut pulvis terree cum summa, humilitate, summoque metu ac reverentia cum Deo loquatur, quem Laudant Angeli, adorant Dominationes, tremunt Potestates?

Verum posteaquam aliquamdiu ista consideratione te excitaveris, convertere debes oculos cordis ad Deum et ante divitem illam mensam te constituere, sicut parvi catelli faciunt, cum ante mensam dominorum suorum positi oculos in eos intendunt: ibique magno affectu atque ardore animi cum propheta dicere: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in coelis. Ecce sicut oculi servorum m manibus dominorum suorum: sicut oculi ancillae in manibus dominx sux, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum donec misereatur nostri: miserere nostri, Domine, miserere nostri. Et: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. His verbis, vel aliqua alia brevi oratione praeparatio terminanda erit.

Sequitur deinde lectio eorum verborum, quje nobis eo tempore consideranda propo¬

suerimus. Nam qui cupit cum fructu atque utiliter meditari, is debet certam aliquam materiam accipere in cujus consideratione se exerceat, non vagari huc atque illuc, et modo unum, modo aliud cogitare, prout animo se obtulerit. Materia vero ad meditationem accommodata sunt primum omnia verba divinae Scripturae, ac praesertim Evan - geliorum et psalmorum; deinde res ipsae, quae in Scripturis continentur, sed breviter collectae et quasi ad quaedam capita revocatae. Itaque duobus modis Scripturis sanctis in meditatione uti possumus. Uno modo si librum aliquem vel Psalmum divinae Scripturae considerandum accipiamus, et singulis diebus unum caput vel medium vel unam sententiam ejus libri consideremus. Latet enim in verbis Scripturae Spiritus Domini super mei dulcis quem qui diligenti meditatione invenire poterit, sentiet animam suam admirabiliter refici, satiari, impinguari, confirmari, denique laetitia et delectatione perfundi: et si quidem hoc modo uti voluerimus statim finita praeparatione legendum etiam caput illud vel sententia illa, super qua meditatio futura erit. Alter modus, quo Scripturis utimur in meditationibus, est expeditior et facilior et saltem incipientibus utilior, cum videlicet non accipimus singula verba Scripturae, sed ex iis excerpimus capita potiora, ut de morte, de judiciis, de suppliciis gehennae, de gloria beatorum, de conceptione, de ortu, de baptismo, de miraculis, de doctrina, de. passione, de obitfr Domini, de beneficiis Dei, ut creatione, conservatione, gubernatione, liberatione, et aliis infinitis: nec non de perfectionibus et laudibus Dei, ut potentia, sapientia, bonitate, justitia, clementia, pulchritudine, magnitudine, de miseriis hujus vitae, de turpitudine peccati, de insidiis daemonum, de fallacia mundi, denique de iis omnibus rebus, quae nos vel ad amorem Creatoris vel ad odium peccati, vel ad contemptum mundi et praesentium vanitatum, inflammare possunt. Et si hic modus meditandi magis placuerit, tum praeparatione absoluta, loco lectionis, solum erit ad memoriam revocandum caput illud, in cujus consideratione illo tempore occupari decreverimus.

Sed quamquam tam multa sunt, quae meditationis materiam subministrare possunt: nihil tamen dulcius nihilque fructuosius cogitatur, quam passio Domini. Nam si universa vita Domini, ut Magnus Rasilius ait, dc constitutionibus monachorum, nihil est aliud, quam speculum quoddam clarissimum atque exemplar perfectissimum omnium virtutum, quod sibi ante oculos proponere debent omnes, qui pie et sancte vivere volunt, quid de ipsa passione dicemus? Qua,1 rosae inter spinas ita micant ut illae Domini excellentissimae virtutes inter illa Domini atrocissima supplicia? Vere D. Bernardus ait: In omnibus mirabilibus, quae egisti, mirabilior passio tua, Domine Jesu.

Itaque si quis est, qui intelligere velit, quantum hactenus profecerit vel quantum absit a perfectione, quid virtutum habeat, quid ei desit, frequenter se in hoc speculo intueatur. Christus enim passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur: Tradebat enim judicanti se injuste. Neque hoc speculum solum ostendit maculas vitiorum; sed etiam juvat ad illas abstergendas. Quis enim superbia inflari poterit si altissimam illam humilitatem consideret, qua dominus majestatis et rex Angelorum sibi Barabbam latronem anteponi et in patibulo nudus ad supplicium simul et ignominiam suspendi toleravit? Quis ad levissimam injuriam sibi illatam continuo ira excandescet, si incredibilem Domini patientiam inter tot genera succendentium cruciatuum contempletur? Quis animum in laboribus et periculis despondebit, si eximiam illam fortitudinem cogitet qua Dominus tam intrepide hostibus suis occurrit, et morsibus ac furori quasi belluarum imminentium se objecit? Quis perseverantiam in bonis operibus, etiam laboriosis ac difficilibus, non conservabit, si constantiam perpendat, qua Dominus in oratione et suppliciis usus est, donec ad finem perduceret negotium salutis nostrae? Quis flamma amoris non succendetur, si ardentissimam illam charitatem consideret, quae sola Dominum gloriae in patibulo inter latrones quasi ligatum continuit: quasque sola effecit, ut cum is in cruce moriens quasi testamentum conderet, ac bona sua divideret, et animam Patri, matrem discipulo, corpus sepulcro, carnificibus vestes, et paradisum latroni reliquerat, in capite, testamenti (0 flamma amoris! 0 fornax caritatis!) in capite, inquam, Testamenti, inipsoprin. cipio hostium suorum et illusorum meminerit et eos ingenti affectu Domino commendarit? Quis inhumanus et immisericors esse pote¬

rit, si copiosam illam Domini misericordiam contempletur, qua sarcinas atque onera mundi totius in humeros suos tamquam propria sustulit? Quis jugum obedientiae non libenter feret, si obedientiam illam singularem mentis oculis intueatur, qua Filius Dei usque ad mortem, et mortem crucis Patri obediens fuit? Quis asper, quis immitis, quis erit difficilis, si illam admirabilem Domini mansuetudinem videat, qua sicut Ovis ad occisionem ductus et sicut agnus coram tondente se obmutuit? Quis postremo divitias mundi, et gloriam et voluptatem non contemnet, si in hoc speculum oculos mentis defigat? Si regem regum et orbis verum monarcham ita nudum, ita afflictum, ita contemptum in cruce respiciat, ubi non alium thronum habeat, quam patibulum, non aliam coronam, quam spineam; non alias epulas, quam fel et acetum, non alios laterum stipatores, quam duos suspensos fures, non alios in tot calamitatibus consolatores, quam illos crudelissimos illusores, qui moventes capita sua dicebant: Vah, cpui destruis templum Dei, et in triduo reaedificas illud: salva temetipsum, si Filius Dei es. 0 si diebus singulis in hoc speculo vultum anima3 nostrae consideraremus, quam facile injurias condonaremus, aerumnas pateremur, juste et pie et sobrie viveremus. (0 quam pura, quam nitida, quam splendida essent opera nostra!) 0 quam vehementer luceret lux nostra coram hominibus, si sordes omnes et maculas animae in hoc speculo videremus, si eas fontibus lacrymarum diebus singulis ablueremus!

Ecce igitur vobis quanta multitudo praestantissimarum virtutum, et quam excellenter clareat in crucis mysterio: et quanta utilitas atque fructus ex harum rerum contemplatione percipiatur; sed paulisper jam, si placet, quiescamus.

Diximus de praeparatione, et lectione; nunc de meditatione, gratiarum actione et petitione breviter dicendum erit.

Posteaquam igitur praeparatione praemissa vel sententiam aliquam Scripturae divinae legerimus vel mysterium aliquod ad memoriam nobis revocaverimus, animo erecto atque praesenti super ea sententia vel mysterio cogitare incipiamus, et summa attentione ac silentio omnia, quae in iis verbis vel

rebus continentur, diligenti meditatione lustremus. Ea vero meditatio arida et quasi jejuna esse non debet, sed pinguedine affectus et oleo charitatis perungenda erit, quee duo dum conjunguntur, non jam meditatio, sed contemplatio dici solet, nihil enim est aliud contemplatio, quam sapida quaedam, ac dulcis et affectu plena capitatio. Dicam hoc planius. Inveniuntur nonnulli, qui profundissima atque attentissima meditatione de Deo, de Christo, de passione Domini, de bonitate Dei et aliis rebus ejusdem generis cogitant, ac praesertim si de hujusmodi rebus in gymnasio disputare, aut in templo facere debeant verba, et in iis rationes et causas investigant, et mysteria maxime abdita, et recondita eruunt: sed interim affectus jejunat, et ipsi in sua ariditate remanent, sine amore de amore cogitant, et sine ullo sensu doloris dolores Domini meditantur: quin etiam sine compassione in passione, et sine lacrymis in lacrymis Domini considerandis versantur. Non est i>ta meditatio, de qua loquimur. Ista enim ad studium doctrinae, et ad mentem acuendam et exornandam pertinet: nos vero de ea loquimur, de qua animus devotione impinguandus, et flamma divini amoris accendendus est. Itaque in hac meditatione non curiose, sed simpliciter ' versandum est, et omnis cognitio ad affectum alendum, et roborandum referenda est.

Una vel altera similitudine rem totam explicabo. Intelligentia non secus agere debet cum voluntate atque agit nutrix cum aliquo parvo puero, quem alendum atque educandum suscepit. Quid facere debet nutrix? Primum cibos duriores ac solidiores ipsa dentibus terere, deinde ita confusos in os pueri mittere debet ut is eos degi uti at, atque inde nutriatur atque sustentetur. Quod si nutrix illa quse cibos pro pueris in partes minutiores dividendos accepit, capta voluptate comedendi eos totos consumat, nonne fame enecabitur puer? Ad eumdem modum mens atque intelligentia, in meditatione tamquam nutrix voluntatis adhibenda est ut ea videlicet praeparet spiritales cibos, ac deinde sic paratos offerat comedendos voluntati. Quocirca non debet intelligentia totum tempus sibi vindicare, sed statim atque invenerit aliquid, illud transmittere fideliter ad voluntatem, ut ea quoque ad hunc modum sustentetur ac reficiatur../Equum est quidem ut eorum, quae deferuntur, ut vendantur in foro aliquid in porta civitatis relinquatur.

Sed si ii, qui civitates custodiunt omnia sibi acciperent, neque aliquid ad forum deferri paterentur, certe periculum esset, ne civitas illa fame conficeretur. Sic etiam, si intelligentia, quae est quasi prima janua animi nostri, omnem annonam spiritalem retineat sibi, misera nostra voluntas tota jejuna, arida, expers omnis boni remanebit. Venatorum canes si bene sunt instituti, non devorant lepores, quos capiunt: sed eos integros fideliter dominis suis custodiunt. Pari ratione mens nostra, ubi spiritali venatione praedam reconditae alicujus veritatis nacta fuerit, non eam devorare, sed voluntati offerre debet, ut exquisito illo cibo ipsa tamquam domina perfruatur.

Atque haec quidem de meditatione sufficere possunt: siquidem hoc genus orationis exerceri, sentiri et gustari potest, verbis explicari et doceri plane non potest. Tamen illud unum addam, si quis vere cupiat in via Domini proficere, et ad aliquem perfectionis gradum pervenire, non debere eum contentum esse parvis rebus, sicut quidam faciunt, qui si tres lacrymas fundere, vel aliquam cordis teneritudinem, atque internam motionem sentire possint, existimant se jam in portu navigare. Non hic finis hujus operis. Legimus enim in Evangelio, semen, quod cecidit super terram lapidosam, continuo exortum esse, sed paulo post exaruisse. Sic etiam multos videmus, qui cum gaudio suscipiunt verbum, et in oratione aliqua spiritali laetitia perfunduntur: tamen ad primam tentationem cadunt, si aliqua peccandi occasio se offerat, si ad aliquod flagitium invitentur, si unum verbum audiant, quod eis non placeat, statim ostendunt quid sint: nempe ostendunt se terram esse lapidosam, et in eis semen devotionis atque amoris Domini radices non gessisse. Quemadmodum igitur, ut terra flores et fructus germinare possit, non sufficit una vel altera Gutti roris antelucani, sed copiosa pluvia necessaria est, quse neque a vento, neque a sole exsiccari possit: sic etiam nos in meditationibus no-, stris ingentem imbrem lacrymarum exoptare debemus, qui neque vento tribulationum neque ardore libidinum exsiccetur: ut animus noster hac salutari pluvia totus perfusus, castitate, sobrietate, patientia aliisque virtutibus instar prati pulcherrimi, quasi venustissima florum varietate vestiatur. Neque vero, si quis non statim hunc eximium fructum consequatur, desperare debet: sed illud cogitet, in lignis viridibus et humore plenis ignem excitandum esse.

Quaero a vobis, si quis velit, ut ligna viridia et adhuc madida flammam concipiant, nonne debet patienter antea non solum exspectare; sed etiam fumum perferre et diu etiam flare? Sic etiam, si cupis flammam illam salutarem amoris Domini in corde tuo succendi, interdum necesse erit paulisper expectare, nec non fumum malarum, et inutilium cogitationum patienter aliquando tolerare. Bonum est, inquit Jeremias Threnorum capite tertio, praestolari cum silentio salutare Dei. Et rursum Habacuc: Si moram fecerit, expecta eum: veniens enim veniet et non tardabit. Et Propheta David: Expectans expectavi Dominum. Heec igitur de meditatione sufficiant.

Post meditationem continuo sequi debet dulcissima quaedam, et ex imo cordis ducta gratiarum actio, et ne filum orationis interrumpatur, ex ipsa meditatione occasio sumi poterit Deum laudandi, et ei pro acceptis beneficiis gratias persolvendi. Nihil est enim quod sit materia meditationis, quod etiam ad Deum laudandum, et ei gratias agendas non invitet. Si de passione Domini cogitasti, age gratias Deo, quod tam caro pretio te redemerit. Si de gravitate peccatorum, age gratias Deo, quod adhuc ad poenitentiam te expectaverit. • Si de gloria regni coelestis, age gratias Deo, quod te ad tam eximium finem procreaverit. Si de cruciatibus gehennae, age gratias Deo, quod in eos te jam saepius meritum, sicut multos alios, non praecipitaverit. Atque idem de aliis meditationibus simili modo intelligatur: poterunt enim cum hoc uno beneficio alia omnia, tam communia, quam propria Dei beneficia conjungi, et pro omnibus simul sincerissimae gratiae rependi.

Porro hoc munus laudum et actionis gratiarum, gratissimum Deo sacrificium est: hoc est illud suavissimum thymiama, quod semper coram Deo in illis aris mentium beatarum sumat. Petitiones, obsecrationes, postulationes cessabunt aliquando, sed laudes, et gratiarum actionis sacrificium nunquam cessabit. Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te. Denique nihil melius, ut B. Augustinus epistola septuagesima secunda ad Valerium ait, vel corde cogitamus vel ore proferimus, vel calamo scribimus quam duo illa verba, Deo gratias, nihilque est, quod dici brevius vel

audiri dulcius, vel intelligi grandius vel agi possit fructuosius.

Venio nunc ad postremam et utilissimam partem orationis, nempe ad ipsam postulationem, quae etiam proprio vocabulo oratio dici potest. De petitione duo breviter explicanda sunt: quid sit petendum, et quomodo. Quid igitur est petendum? Primum omnium cognitio ac lumen postulandum mihi esse videtur, quo morbos nostros et aegritudines cognoscamus. Una siquidem ex maximis calamitatibus nostris ea est, quod ulcera et vulnera animae nostrae non videamus: nemo ita rudis, ita agrestis, ita stupidus invenitur, qui si corpore laboret, non statim se aegrotare animadvertat, et verbis et nutibus morbum suum ostendere non possit, etiam pueri trium annorum, etiam pecudes mutae, vel gemitu, vel rugitu, vel ululatu vel aliquo alio signo aegritudinem suam produnt. Ac ut longius progrediamur, ipse quodammodo plantae, ipsa gramina, ipsae frondes et flores pallore et siccitate languorem suum ostendunt. Solus est homo noster interior, mens nostra, anima nostra, cor nostrum spirituale, quod ssepenumero gravissime laborat et vulneribus confectum jacet, et tamen nihil sentit, neque dicere potest. Hoc mihi dolet. 0 quam multis illa Beati Joannis verba conveniunt: Dicis, quia dives sum et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser et miserabilis, et pauper et nudus et caecus. 0 quam multi gerunt animam suam cruentam et maculis confectam vel etiam mortuam: et tamen sunt hilares, et de medico ne cogitant quidem? 0 quam multi sedent jam jucundi in conviviis vel in symposiis, quibas jam paratur locus in gehenna, et si eis dicatur, contemnunt, rident, non pallent, non tremunt, et ne cogitant quidem de mutanda vita.

Quoniam igitur Quid oremus, sicut oportet, nescimus, primum omnium petamus a Deo, ut aperiantur oculi nostri, ut spiritus adjuvet infirmitatem nostram, ut morbos et aegritudines nostras omnes cognoscamus. Deinde eas probe cognitas sigillatim aperiamus medico illi coelesti ac divinissimo, atque ab illo humillima et ardentissima supplicatione flagitemus, ut is unctione gratise suae eas curare pro sua infinita clementia ac benignitate dignetur: neque solum vitiorum curationem, sed et virtutum incrementum et conservationem postulemus, ac praecipue fidei, spei et charitatis, nec non humilitatis, castitatis, poenitentise, patientiae, justitiae ac sobrietatis: neque vero pro nobis solum, sed etiam pro orbe universo preces effundamus, ut omnes homines unum et verum Deum agnoscant, colant, venerentur, adorent: pro pastoribus et Sacerdotibus Ecclesiae, ut ii fideles omnes ad salutis portum sua vigilantia et sollicitudine dirigant: pro regibus et principibus, ut quietam, et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Neque pro capitibus solum; sed etiam pro membris Ecclesiae universae orabimus: pro defunctis quoque, ut eis gloriam et requiem aeternam largiatur. Postremo omnibus amicis, affinibus, benefactoribus nostris, omnibus afflictis, captivis, aegrotis, morientibus, opus misericordiae exiguo labore impendemus, si eos, et eorum calamitates atque aerumnas in illis benignissimis manibus reponamus, quae cruci affixae pro omnium salute et liberatione fuerunt. Haec igitur in oratione postulanda sunt.

Sed quomodo postulabimus? Quatuor conditiones bonae orationis in sacris litteris invenimus. Quatuor enim virtutes sunt, quae orationem perpetuo comitari debent, dum ea pto nobis in palatio magni regis legatione fungitur, nempe fides, humilitas, perseverantia, charitas.

Initio fides seu fiducia potius, necessaria est, ut omnino credamus, non solum posse Deum facere sed plane facturum, quod petimus. Quaecumque orantes petitis, inquit Dominus, credite, quia accipietis et evenient vobis. Neque difficile vobis erit ita confidere, si super meritis Christi, super infinita benignitate Dei, super certitudine ac veritate promissionum ejus innitamini. Haec tria, meritum Christi infinitum, quod totum est nostrum, bonitas Dei inexplicabilis, quae nulla gravitate ac magnitudine peccatorum vinci potest et firmitas atque constantia promissionum Dei, quae tanta est ut potius ccelum et terra, et omnis natura concidere possit, quam ut unum de verbis Domini non compleatur: haec, inquam, tria quasi tres anchorae sunt, quae navim fiduciae nostrae ita confirmant, ac stabilem reddunt ut nullo modo fluctuare possit. Neminem terreat magnitudo vel numerus peccatorum, modo tibi peccata non placeant, sed ea vere et ex animo detesteris et concipias magnitudinem pretii nostri, et amplitudinem viscerum Dei et firmitatem atque constantiam promissionum ejus et tum praeclara fiducia adeas

thronum gratiae ejus et sine dubio quicquid petieris, impetrabis, omnia possibilia sunt credenti, etiamsi Peccata tua fuerint ut coccinum, quasi nix dealbabuntur et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.

Neque tamen hoc sufficit: sed illud secundo loco necessarium est, ut cum summa humilitate atque animi demissione ad orandum Dominum accedamus. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hanc rhetoricam docet nos Christus, cum in principio orationis dominicae ait: Pater noster gui es in coelis. Sicut enim Deum patrem nostrum appellamus, ut fiduciam atque amorem in nobis excitemus: ita etiam in coelis cum majestate: et gloria sedentem agnoscere nos profitemur, ut metum et reverentiam tantae majestati debitam concipiamus. Est enim vere Deus pater noster, sed non pater terrenus, non mortalis, non similis nobis; sed Pater coelestis, Pater divinus, Pater sublimis, Pater, qui nos non naturaliter genuit, sed misericorditer adoptavit. Neque solum verbo sed etiam exemplo nos docuit Christus. Itaque cum in horto Patri supplicare vellet, non stabat, neque sedebat, sed procidit in faciem suam, et in eo modo orabat. Denique Evangelicus publicanus undenam, obsecro, veniam et misericordiam impetravit, nisi ex humilitate?

Porro tertio loco perseverantia quam sit nobis in oratione necessaria, vel ex vidua illa, quee sua importunitate Judicis inclementiam superavit: vel ex amico illo, qui tres panes sola perseverantia orationis obtinuit; vel ex muliere Chanansea, quse toties repulsa, tanquam vere canis per unam portam exibat, etstatim injurise oblita, et verberibus excussis per alteram intrabat: vel ex Apostolo Paulo, qui ter Dominum pro una re atque eadem rogavit, facile potest intelligi.

Sed postrema atque potissima conditio orationis est, ut cum affectu et fervore fiat. Oratio enim optime atque convenientissime comparatur thuri: thus enim, neque sursum tendere, neque odorem ullum exhibere potest, nisi in ignem cunjiciatur. Itaque, auditores, si orationem nostram coelos penetrare, si ad aures Dei pervenire volumus, currum igneum ei faciamus, necesse est. Nam verba frigida, verba languentia, verba mortua, nubes non transcendunt. Ideo in oratione Dominica dicimus: Pater noster, qui es in coelis, ut intel ligamus, vehementer nobis clamandum esse, si nos in terra constituti ah eo, qui est in coelo, exaudire velimus. Scriptura divina, ubique ferme et in psalmis potissimum ferventem orationem nomine clamoris appellat. Clamores vero sine dubitatione non oris, sed cordis intelligendi sunt: nempe suspiria, gemitus, lacrymae cordis clamores, ignita desideria. Haec sunt, quae Domino, quicquid volumus persuadent, non egemus Ciceronis vel Demosthenis eloquentia, neque composita longaque oratione. Deus enim vocem desideriorum et lacryma- 1 rum facilius multo, quam politorum verborum exaudit. Non legistis: Desiderium pauperum exaudivit Dominus? Et: Desiderium cordis ejus tribuisti ei? Cum populus contra Dominum murmuraret, et Moyses pro eodem populo Dominum precaretur, et nihil tamen, quae audiri possent voce corporis loqueretur. Dominus ait: Quid clamas ad me? nempe cordis ipsius vehementem clamorem audiebat. Haec est igitur postrema conditio perfectee et Deo gratae orationis.

Quod si his omnibus adhibitis conditionibus, adhuc fortasse Deus nos exaudire non velle videbitur, certi tamen sumus, desiderium nostrum omnino exaudiri. Deus enim solus videt, quid nobis expediat: et simul videt nos nihil cupere aliud, quam quod vere bonum et salutare est. Si interdum vel noxium vel minus bonum aliquid petimus illud nobis in alia majora, et meliora bona commutat. Itaque ipse tanquam bonus pater, ea solum nobis concedit, quae aeternae saluti nostrae utilia esse novit. Et ad hunc modum

verum et primum desiderium nostrum semper exaudit. Nonne si nudam et simplicem petitionem respiciamus, Deus exaudivit diabolum et non exaudivit Apostolum? Oravit Diabolus, ut ingrederetur in porcos, et illi concessum est: oravit Apostolus, ut Satan recederet ab illo, et non potuit impetrare, et tamen quis dubitat, quin altiore et secretiore quodam modo magis Apostolum, quam Diabolum Deus exaudierit? Tu petis fortasse a Domino sanitatem, petis divitias, et unde scis eam sanitatem et eas divitias tibi occa-

sionem peccandi, et causam mortis et inopiae sempiternae non futuras? Et rursum, unde nosti aegritudinem et inopiam istam, quam pateris, tibi coronam gloriae non fabricaturam? Et si haec scires, nonne magis patientiam et fortitudinem, quam sanitatem et divitias peteres? Haec est ergo benignitas Dei nostri, vere patris, vere misericordis. Non dat, quod petis, quia nescis, qui petas: et illud dat, quod vere cupis et omnino peteres, si scires petere.

Quae cum ita sint, agamus nos, auditoras, partes fdiorum bonorum, et Deus sine dubio partes aget boni parentis. Delectemur In Domino, et dabit nobis petitiones cordis nostri. Si enim Vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se? Quaeramus et inveniemus: petamus et accipiemus, pulsemus et aperietur nobis a regnante Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula. Arnen.

Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus.

Ab occasione ascensionis Christi et Spiritus sancti missione, sumpto exordio, ratio redditur, cur non ante Christi ascensionem Spiritus sanctus descenderit; deque ascensione prcesens instituitur concio. Atque rejectis variis Hcere - ticorum erroribus, vera doctrina, quisnam, et quo modo in coelum ascenderit, asseritur; ubi illa sententia: Nemo ascendit, in coelum, nisi qui descenditde coelo, explicatur. Investigatur, quonam Christus ascenderit; et an in coelo stet an sedeat. Excusatur et explicatur illa verborum geminatio-, captivam duxit captivitatem. Quibus vinculis nos Deus sibi obstrinxerit; et in quce, illis excussis, inciderimus, pulchro discursu exaggeratur, scilicet in jugum falsce necessitatis et voluptatis, ubi vitia nonnulla gravi invectione reprehenduntur. Quomodo ruptis diaboli vinculis, relicto tamen necessitatis jugo nos Christus arctiori vinculo, redemptionisnimirum, sibi obstrinxerit, disseritur.

Pars altera ostendit, non tam Angelis, quam hominibus gaudii ansam per ascensionem Christi, esse datam; dederit hominibus enarratur, scilicet Spiritum sanctum, Christum advocatum, Fidei, Spei et Charitatis augmentum. Cur quadraginta dies cum discipulis conversari voluerit Christus, antequam ascenderet, quomodo ab iis avulsus ascenderit, quibus insuper comitibus stipatus fuerit, dilucide

tractatur. Homines natura sua ascendere desiderare, et quam perverse aliqui id faciant; ubi de monte potentiae et monte sapientice, quos mortales potissimum ascendere nituntur, plurima non tam jucunda, quam utilia habentur. Quam praeterea viam ascendendam Christus nobis prcescriba t, abnegationem nempe sui docetur, et ratione, quod nemo in coelum ascendat, nisi prius crucem tulerit, ad finem usque diserte corroborabat.

Divinae sapientiae et justitiae ratio postulabat, ornatissimi auditores, utpax illa, quae tandem inter coelum et terram summa cum hominum utilitate et Angelorum laetitia Christo auctore composita fuerat, ultro citro que missis muneribus confirmaretur. Ac terra quidem, quae jam tot annis coelum aeneum experta, solisque ardoribus exusta omnino arida et exsiccata fuerat, nihil aliud, quam imbrem Spiritus sancti, et pluviam illam voluntariam sitiebat, quam (ut Psalmographus canit) segregaret Deus haereditati suae. Quamquam enim antiquis temporibus super montes terrae, Patriarchas, inquam, et Prophetas guttae aliquae illius aquae deciderant: tamen fluminis impetus solam adhuc laetificabat civitatem Dei. Contra vero coelum fructum illum terrae sublimem, carnem videlicet Salvatoris, jam gloriosam et immortalem, qua nihil melius ae nobilius orbis terrarum unquam habuit, jam dudum cernere cupiebat. Cum igitur et terra spiritum coelo, et coelum terree carnem invideret, illud Deus sapienter constituit, ut Christi caro eveheretur in coelum et Spiritus sanctus mitteretur in terras ac deinceps mutuis istis officiis inter coelum et terram foedere stabilito, et Angelis ad terras et hominibus ad coelum nunquam amplius essent aditus interclusi; sed liberis ac latis itineribus quocumque tempore proficisci liceret.

Quia vero bellorum faces hominum nequitia primum accensse, atque a terris tam atrocis dissidii exordium cepit, illud coelites prope suo jure petere videbantur, ut non ante descenderet Spiritus sanctus in terras, quam Christi gloriosa caro regnis coelestibus inferretur. Id quod non obscure Dominus significavit cum diceret: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paracletus non veniet ad vos. Inde siquidem par erat, ut pacis munera principium sumerent, unde initium discordise ac bella susceperant. Hinc igitur benignissimus Christus, cum jam victor ab inferis rediisset, Daemonum principem alligasset, inferni claustra confregisset, sanctos Patres de carceribus liberasset, mortem interemisset, discipulos docuisset, sacramenta instituisset, ut votis tandem coelitum satisfaceret, et simul nostrae utilitati consuleret, ac celeberrima ac illustrissima die spoliis inimicorum onustus, daemonibus rugientibus angelis acclamantibus, mundi elementis prope gestientibus, non laurea mortali insignitus, sed immortalitatis diademate coronatus, non triumphali curru in Capitolium coelorum invectus, sed vi sua et propria super coelos ascendens, de tartareis legionibus, clarissime ac laetissime triumphavit.

Hujus vero tantae celebritatis tantorumque gaudiorum non minima pars nostra est, auditores, hodie siquidem cum Christo coelos penetravimus. Hodie regni coelestis possessionem accepimus. Hodie super Cherubim et Seraphim ad dexteram Dei conscendimus; et quamquam haec omnia laetissimos mihi ad dicendum campos aperiant: tamen ego orationem meam brevissimae cujusdam sententiae quasi cancellis quibusdam includam, ne. que facile eam extra illos egredi aut longius vagari permittam. Ea sententia Apostoli Pauli est. Ipse enim ad Ephesios scribens, ac de hodierno triumpho verba faciens ait: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus. Quam sententiam ex Psalmo lxvii. verbis paululum immutatis, accepisse videtur. Nam cum Propheta dixis

set: Ascendisti in altum, cepisit captivitatem:, accepisti dona in hominibus. Apostolus dixit: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.

In hujus igitur propositse nobis sententise explicatione illud imprimis quseri posse video, quis ille sit, qui ascendit? Nam nec propheta, nec Apostolus id satis expressit. Ascendens, inquit, in altum. Quisnam? Haeretici Nestoriani, qui duos Christos praedicabant, unum Deum, alterum hominem, eum Christum dumtaxat in coelum ascendisse affirmare compellebantur, qui solum esset homo. Appellitse contra, qui Christum non ex Virgine, sed ex elementis carnem accepisse, et eam, a mortuis excitaretur, mundo reddidisse praedicabant, illud etiam asserebant, Verbum Dei, sicut cum de coelo ad terram descendit, carnem suam non attulerat, sic etiam cum de terris ad coelum ascendit, nullam omnino carnem secum extulisse: neque aliter intelligi posse, quod Dominus ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Nam carnem illam, quam Dei Filius hic in terris gessit, de coelo non descendisse illustrius est, quam ut sit a nobis necesse monstrari. Porro in eadem hseresi eos omnes constat fuisse, qui vel in Christo naturam humanam penitus non agnoscebant, ut Cerdonistse: vel eam in divinam esse conversam asserebant, quod Eutychianos docuisse planum omnino ac perspicuum est.

Verum istos omnes ille ipse, quem hodie veneramur, imperatoris nostri triumphus, gloriosaque in coelum ascensio reprehendit, aliis testibus non indigemus, ipsa per se Dominica ascensio satis loquitur. Nec enim fieri potest, ut is coelum ascendat, qui solum est homo, ut somniant Nestoriani: aut solum est Deus, ut Apellitse, Cerdonistse, atque Eutychiani delirant. Nam qui solum est homo, evehi quidem, et in sublime ferri ab alio potest: at evehere se ipsum, coelos omnes transcendere, atque ad ipsam Dei Patris dexteram penetrare per se certe non potest. Qui vero solum est Deus, semper et ubique, et totus, nec ulla temporum aut locorum permutatione mutatur.

Hoc sane Ecclesia Catholica mater nostra probe intelligens, Virginem illam, quam orbis Reginam, Deique parentem appellare non dubitat, quamque et animo et corpore? sempiterno sevo in coelis frui cum Filio con- - fitetur, assumptam esse ad coelum dicit, ascendisse in coelum non dicit. Yere enim ipsa veritas ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qul descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Evehuntur alii, assumuntur, extolluntur: is vero solus non ab alio accepta ac mendicata, sed sua ac propria virtute coelos ascendit, qui simul et Dei Filius et Yirginis filius est, ut evehi possit ex uno et evehere possit ab altero. Quod vero Haeretici negant, Christi carnem in coelum ascendisse, quia de coelo non descendit: Et Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, nullam prorsus vim habet. Nam ut Augustinus libro de agone Christiano sapienter docet, non Christi carnem, sed Christum carne quasi vestitum in coelum ascendisse praedicamus. Quemadmodum enim si quis de monte aliquo nudus descenderet, ac deinde non amplius nudus, sed vestitus ascenderet, recte diceremus de eo, qui descenderit, ipse est, et qui ascendit, et nemo ascendit in montem, nisi qui descendit de monte. Sic etiam, quamvis Dei verbum carne humana vestitum in coelum 'ascenderit, cum antea sine ea ad terras descendisset, vere tamen de se ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo. Caro enim non tam ascendit, quam evecta est, ipso evehente qui ascendit. Habemus igitur, quis ille sit, qui ascendit. Superest ut videamus, quo ascenderit.

Quoniam igitur ascendit? Quo? In altum. Sic enim Apostolus ait: Ascendens, inquit, in altum, nempe super omnes coelos et super res creatas. Ascendit ita, ut B. Cyprianus dicat, Gherubim et Seraphim beatos pedes Domini ambire. Talis enim locus eum decebat, qui non adoptione, sed natura Filius erat Dei, quique ut orbis praeses totius universitatis clavum et gubernacula capiebat.

At numquid sedere aut stare in coelo Dominus existimandus est? Ista quaestio videtur habere nonnihil curiositatis: tamen sua etiam utilitate non caret. Breviter igitur eam expediamus. Si verum ac naturalem situm consideremus, non sedere aut jacere, sed stare Dominicum corpus existimare debemus. Sedere enim ac jacere infirmitatis ac imbecillitatis est. Corpora vero gloriosa ac immortalia sicut fatigari ac laborare non possunt, ita nec infirma aut imbecillia esse possunt. Quod si nonnunquam in sanctis voluminibus Christus sedere dicitur id secundum metaphoram intelligendum est. Nam etiam et Deus Pater interdum sedere dicitur,

cum tamen proprie nec stare nec sedere possit, quippe qui corpus non habet. Solum igitur Christi gloriam singularem ac plane regiam, et summam illam Judicis majestatem divinae litterae nobis significant, cum Dei Filium sedere ad dexteram Dei Patris tradunt. Hinc enim de sanctis caeteris esse eos a dextris Dei saepe legimus. Sedere autem a dextris Dei, est in illa ipsa gloria et regno sceptrum tenere et caput ac regem caeterorum esse, quod soli Christo convenire nemo fere Christianorum ignorat.

Sequitur, captivam duxit captivitatem.. Non me fugit, propriam esse phrasim Hebraeorum, ut dicant captivam ducere captivitatem, quod nos brevius, captivos ducere vel captivos facere, diceremus. Nam et in psalmo, unde haec nostra sententia sumpta est, tametsi secundum versionem Septuaginta interpretum legatur: Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, tamen secundum B. Hieronymi versionem, quae magis ad Hebraicam veritatem accedit, legitur; Ascendisti in excelsum, captivam duxisti captivitatem. Et capite xxi Deuteronomii, quo loco nostri codices habent: Captivos duxeris, Hebraei codices habent: Captivam ceperis captivitatem. Et capite xxvm. libri posterioris Paralipomenon, pro eo, quod nos habemus: Reducite captivos, quos adduxistis; Hebraei habent: Reducere captivitatem, quam captivam duxistis. Sed quamquam haec ita se habent, nihil tamen prohibet, quin aliquam causam hujus elegantissimae geminationis reddamus. Quid igitur est, Captivam duxit captivitatem? hoc est, quos captivos ac vinctos invenit, nontam liberavit ac solvit, quam eis catenas et vincula commutavit, et ex captivis Diaboli suos captivos fecit. Quae sane felicissima, et maxime expetibilis commutatio fuit. Qui enim antea superbissimi tyranni mancipia erant, nunc ejus imperatoris administri sunt, cui servire, non tam servire, quam regnare est, et qui olim ferreis atque aeneis catenis onerati erant, nunc argenteas atque aureas gerunt, ut eis non tam oneri, quam honori, pro catenis torques, pro vinculis monilia esse videantur.

Quoniam attente me de his vinculis disserentem auditis, planius hoc dicam et paulo altius repetam, auditores. Magna et praeclara quaedam res est homo, praestans ac sane singularis humani animi vis atque potestas, pro qua tanquam pro urbe quadam aut arce pulcherrima et munitissima imperator coelestis ac Pater luminum cum daemonum ac tenebrarum principe summa vi semper decertavit. Ea vero est utriusque principis hominem in sua potestate retinendi cupiditas, ut quicumque eum capiat, ita catenis et vinculis revinciat, ut non modo rion fugere, sed ne commovere quidem se possit. Ac Deus in primis, qui hominem, ut ejus auctor ac parens optimo jure possidebat, simul atque eum condidit, arctissimis quibusdam nexibus, ne forte diffugeret, colligavit. Quinam isti ne*xus? quaenam ista vi-ncula fuerunt? Dominum ipsum per Osi e Prophetam loquentem audiamus: In funiculis, inquit, Adam traham eos: in vinculis charitatis. Itaque funiculi Adam, quibus videlicet initio revinctus est Adam, nexus amoris, vincula charitatis fuerunt. Et quidnam aliud nexus amoris, et vincula charitatis, quam dona ac beneficia sunt: nonne enim etiam in communi sermone nos beneficiis obstringi et obligari dicimus? Et quid obstringi et obligari, nisi fortiter stringi et arcte ligari significat? Deus igitur hominem retinere cupiens, circumdedit animo et corpori multa et magna vincula beneficiorum, cum ei naturam illam praeclaram condidit, gratiam atque amicitiam suam donavit, beatitudinem, gloriam et felicitatem promisit. Iste funiculus triplex fuit, qui, ut Sapiens ait, difficile rumpitur. Verum infelix Adam, spe quadam falsae libertatis deceptus, vires suas et robur in suam perniciem experiri voluit, et male fortis impetu facto vincula rupit et jugum excussit. Num in Jeremia Propheta querimoniam illam Dei nunquam legistis? A saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea? Sed quid tum servo fugitivo isti contigit? Liberae evasit, an in servitutem vere miseram et luctuosam incidit? Audite rursum, quid Dominus per Danielem prophetam dicit: Vinciatur ferro et aere in herbis foris et rore coeli conspergatur et cum feris sit pabulum ejus. Id vero ita omnino factum fuisse, quis vestrum ignorat, auditores? Quid hoc nostrum exilium? Quid tot ferini motus? Quid tot impetus effraenati? Quid tot labores ac dolores? Quid tot aerumnae et calamitates clamant? Excussit igitur homo jugum aureum Dei et statim ei impositum fuit jugum plumbeum diaboli. Fregit vincula serica, et injecti fuerunt ei compedes aerei: effectus est enim mancipium diaboli, qui primum vinculis peccatorum eum arctissime colligavit: deinde duplicem ei catenam circumde¬

dit, quarum altera necessitatis, altera voluptatis dicitur. An non trahimus fortasse catenam necessitatis, qui edere, bibere, vestiri, spoliari, dormire quotidie necesse habemus? Et quam gravis ac laboriosa est hajc catena? Nonne in sudore vultus nostri vescimur pane nostro? Quam multi labores et sudores necessarii sunt, ut cibum et potum, et vestes et alia quibus egemus nobis comparare possimus?

Sed est adhuc alia quaedam catena non verae sed falsae necessitatis, quam homines sponte sibi ipsis imponunt, quasi vera necessitas non sit satis, et quamquam eam si vellent statim excuterent; tamen ita nonnulli ea sunt impediti, ut nullo modo ab ea 'expediri posse videantur. Persuasit diabolushominibus,acpraesertimnostrae aetatis adolescentibus, non posse eos dignitatem suam atque existimationem tueri, nisi fiant id, quod caeteri faciunt. Videt aliquis nescio quem alium singulis mensibus vestes mutare, statim dicit apud se: Non sum ego illo inferior, oportet etiam me idem facere, alioquin omnes me avarum et sordidum dicent. Ecce catenam falsae necessitatis. Videt aliquis advenisse quemdam adolescentem, qui praeter alia ornamenta, etiam nescio quod appensum ad collum gerat, fortasse retia sunt, ut se a diabolo irretitum esse omnibus manifestum fiat: continuo omnes alii tamquam simii quidam imitantur, et nisi id faciant, honoris sui jacturam facere se arbitrantur. Non sit vobis, quseso, molestum hsec audire. Cogor enim hoc dicere. Nam si tacerem, ipsemet in retia Diaboli caderem. Invitatur aliquis ad potationem, fortasse non cuperet ipse ire, tamen ne rusticus, et inurbanus appelletur, pergit cum cseteris: quod si dicamus, cur ita agis? Ille nobis respondet. Ego quidem non ignoro vitium esse ebrietatem; optarem etiam si possem a nemine invitari, non libenter intersum potationibus et conviviis, sed quid agerem? iste est nostrse patriee mos, si velim cum cseteris vivere necesse est, ut sic agam: alioquin enim omnibus contemptui et ludibrio essem, censor morum et emendator superbissimus appellarer. 0 infelicitatem nostrorum temporum. Siccine Diabolus nobis imponit? Siccino falsum honorem pro vero colere nobis suadet? Verus enim honor, auditores, ex veris virtutibus nascitur, quod etiam ethnici philosophi non ignorarunt. Verus honor prudentiam, justitiam, temperantiam, so-

brietatem, gravitatem consequitur. Metuis jacturam honoris facere, si vanos adolescentes non imiteris et non metuis, si tu vanus etiam efficiaris? Times hominum maledicorum linguas, si amico ad potationem invitanti non pareas: et non times proborum hominum, ne dicam Dei, justas reprehensiones, si pareas? Quid? Erubescis vocari sobrius, et non erubescis vocari ebrius? Ego sane non video, quid infelicius Ecclesiee Christi accidere possit. Et quid fiet temporibus Antichristi, si jam pudet nos virtutum, et non pudet vitiorum? Erubescis confiteri te sobrium esse velle? erubesce etiam te Christianum esse; nam Christus preecepit sobrietatem. Erubescis si castus nominaris? Erubesce etiam si Christianus nominaris; Christus enim castitatem docuit. Erubesce, si injuriam accipias et non ulciscaris eam? erubesce etiam quod baptizatus es: hujusmodi homines injurias condonare tenentur. Erubescunt alii si pauperes et humiles esse eos contingat? Erubescant etiam quod Christo nomen dederint, qui pauperrimus fuit et fabri filius appellatus est. Dirumpamus, auditores, dirumpamus, quseso, vincula ista: projiciamus a nobis jugum falsa? necessitatis. Ego enim non dubito, si quis semel inciperet contemnere vestium vanitates, recusare etiam in magnis conviviis tam frequentes propinationes, et verum ac probum Christianum non solum fide, sed etiam moribus referre, non esset ille, ut aliqui putant, ludibrio atque ostentui, sed potius, mihi credite, venerationi et admirationi: nec tamquam rusticus et inurbanus contemneretur, sed ut vir gravis et sapiens ab omnibus commendaretur. Heec enim catena falsse necessitatis non aliud fundamentum quam inanem quamdam formidinem et falsam persuasionem habet.

Quid jam de catena voluptatis dicemus? Illa non una, sed multiplex est. Tot enim sunt laquei voluptatum, quod ea sunt, quse sensus nostros blande afficiunt. Sed quamquam hsec omnia laquei sunt, tamen stulti homines ita currunt ad ea, tamquam si non capiendi a laqueo, sed capturi magnam aliquam prsedam ipsi essent. Clamat Sapiensres omnes creatas tentationem, et rnuscipu, lam esse pedibus insipientium, homines vero ut se vere insipientes ostendant, creatoris obliti, res creatas vehementissimo desiderio concupiscunt. Clamat apostolus Paulus: Fugite fornicationem: laqueus enim

diaboli est: at homines quanto magis absterrentur, tanto cupidius ad istum laqueum currunt. Clamat idem Apostolus: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum Diaboli, at vero quotusquisque est, qui non doleat se parum fortiter his vinculis obstrictum esse? Clamant divina? Scripturae: Judicium durissimum his, qui praesunt, fiet\ at homines non solum fugiunt ab honorum et dignitatum laqueis, sed etiam certatim contendunt, quis prior collum in laqueum injiciat. Et quod gravius est, invident captis, qui capi non potuerpnt. Rogo vos, si unum, si duos, si quinque, si decem homines impingere in lapidem, aut cadere in foveam aliquam videremus, nonne tot casibus aliorum nos tandem cauti et prudentes effliceremur? Cur igitur cauti non efficimur? cum tam multos quotidie his laqueis capi misereque interire conspicimus? Sed ad nostrum captivum revertamur.

Quid igitur Deus fecit, cum hominem suum, quem tot vinculis beneficiorum in creatione sibi obstrinxerat, in laqueum Diaboli incidisse et ab eo captum et multiplicibus catenis circumdatum teneri animadvertit? ait intra se: Descendamus, et liberemus fugitivum nostrum: nam circumventus et deceptus a Diabolo est, qui nullum unquam poneret modum suae tyrannidi, atque immoderato illi imperio, quod super miserum genus humanum exercet. Verum cum hominem liberaverimus, duplicemus ei catenas et multo arctioribus nexibus eum ligemus, quam initio ligatus fuisset. Venit igitur filius Dei, singulare certamen cum Diabolo iniit, ac brevi eum prostravit atque ad deditionem compulit: mox vero hominem a Diaboli et peccati potestate expedivit, atque in veram libertatem asseruit; sed tamen catenas necessitatis ab eo auferre non voluit, intelligebat enim tantam esse hominis impudentiam, ut si penitus a catenis expediretur, facile negaturus fuisset, se unquam diaboli mancipium extitisse, nec dicere cum Pharisseis dubitasset: Nos liberi sumus, et nemini servivimus unquam. Ait igitur Dominus, ut semper hujus beneficii recorderis, reliqui tibi signa servitutis, catenas necessitatis, ut adhuc in labore vultus tui vescaris pane tuo, adhuc in membris tuis senties legem repugnantem legi mentis tua? ut adhuc morbis et vulneribus et ipsi interitui subjaceas. Veniet tamen tempus, quando te- penitus ab istis etiam vinculis liberabo.

Sed qusenam sunt ista vincula arctiora, quibus Dominus iterum hominem alligavit? Beneficia sunt redemptionis, auditores, quae quidem et plura et majora sunt quam beneficia creationis. In creatione siquidem dedit nobis Dominus sua; in redemptione autem dedit sua, et accepit nostra. Ecce nobis vincula duplicata: dedit, inquam, in redemptione sua dona, charismata, gloriam, gratiam: accepit vero nostra, labores, verbera, dolores, maledicta, plagas, mortem denique ipsam, nonne haec sunt vincula duplica ta? Vere ingratus est, qui non se obligatum atque obstrictum his' vinculis sentit. Quid? quod in creatione Dixit et facta sunt non laboravit, non sudavit, at in redemptione non sic, sed usque ad mortem sudavit nec sudorem solum et eum sanguineum, sed totum etiam sanguinem suumprofudit. Vere igitur Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem, quando tot, et tanta dona hominibus dedit quando nos solvit a vinculis peccatorum, quando ligavit vinculis beneficiorum, quando nos omnes sic feliciter colligatos in triumphum duxit. Omnes enim si non re, certe spe cum ipso ascendimus: nam, ut Apostolus ait: Convivificavit nos in Christo, et conresuscitavit, et consedere fecit in coelestibus.

Sunt fortasse, qui non tam gaudendum quam dolendum esse putent, quod Dominus Ecclesia sua quam sibi proprio sanguine comparavit, quasi deserta ad ccelum ascenderit: vel si gaudendum sit, angelis certe, non hominibus, quod enim angeli receperunt, homines amiserunt. Videant tamen, qui ista sentiunt, ne forte ab ipso Domino audiant; Si di ligeretis me, gauderetis utique: quia vado ad Patrem. Vere enim, auditores, expedivit nobis ut liberator noster in coelum ascenderet. Ascendens enim in altum, non solum captivam duxit captivitatem, quod ad ejus gloriam et triumphum pertinebat; sed etiam Dona dedit hominibus, quod ad nostram utilitatem et emolumentum pertinet. Tanta vero et tot sunt ea dona, quae Dominus ascendens hominibus dedit, ut Apostoli sola eorum spe et promissione erecti, non modo Domino recedente non fleverint, verum etiam in Jerusalem cum maximo gaudio et exultatione redierunt, ut ex postremis verbis Evangelii secundum Lucam intelligi potest.

Quae igitur ista dona fuerunt? Hoc enim dumtaxat nobis explicandum superest. Primum et maximum donum, quod et radix, et primum omnium donorum fuit, Spiritus sanctus est. Hoc enim eximium donum simul atque Dei Filius ad Patrem suum pervenit, Apostolis suis procuravit, et post decem dies super illos, ut divinae Scripturae loquuntur, effudit. Dextera igitur Dei exaltatus, inquit B. Petrus, E t promissione Spiritus sancti accepta a Patre effudit hunc, quem vos videtis et auditis. Alterum donum est quod ipse Dei Filius ideo potissimum introierit in sancta sanctorum, et tabernaculum illud non manufactum, ut semper Appareat vultus Dei pro nobis, et eum interpellet pro nobis. Non enim, inquit Apostolus Paulus, in manufacta sancta Jesus introivit exemplaria verorum; sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis. Et B. Joannes; Haec, inquit, scribo vobis, ut non peccetis: sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum. Quid? Nonne hoc singulare donum, atque excellentissimum munus est? Quid jucundius homo peccator cogitare potest? Quid felicius, quam in tam formidabili judicio, ubi de aeterna salute agitur, judicem habere patrem, advocatum vero fratrem?Quis desperet? Quisanimum despondeat? Quis causae suae diffidat, etiamsi maximorum innumerabiliumque criminum reus sit, si modo hoc apud se cogitet, apud patrem judicem se fratrem advocatum habere. Tertium autem et postremum genus donorum, quod Dominus ascendens in altum humano generi contulit, illud mihi esse videtur, quod illae tres principes virtutes, Fides, Spes, Charitas, hinc in nobis mirum inmodum nutriantur, confirmentur, augeantur. Fides, quia credimus in eum, quem non vidimus. Et Beati qui non viderunt, et crediderunt. Spes quia si caput nostrum coelos penetravit, membra quoque eosdem penetratura confidimus. Charitas in Deum, et amor rerum coelestium, ac spiritualium, quia cum Christum, in quo spes ac salus, et omne bonum nostrum situm est, in coelum ascendisse credimus, nos quoque vota eo et suspiria nostra transmittimus, et Paulum Apostolum intentis auribus audimus, cum ait: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Ascendens igitur Christus in altum captivam duxit captivitatem: dedit dona hominibus.

At quando tandem et quo ordine asceadit? Post dies quadraginta a resurrectione sua ascendit. Cur tanto tempore expectavit? Ut praeberet Seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, ut Christianam rempublicam constitueret, ut Apostolo Petro Ecclesiae clavum et gubernacula traderet, ut poenitentiae Sacramentum, et alia, si quae supererant, institueret, ut Apostolos informaret, atque ad Spiritus sancti adventum praepararet ut demum charitatem atque humilitatem suam nobis adhuc vehementius commendaret. Maxime enim profecto illae virtutes in Domino extremis illis diebus enituerunt, cum jam vitam angelorum non solum animo, sed etiam corpore viveret, et tamen frequentissime et familiarissime cum discipulis suis mortalibus et abjectis hominibus versaretur.

Porro modum atque ordinem ascensionis disertis verbis explicat B. Lucas: Eduxit, inquit, eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis: et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. Itaque Dominus, qui in Jerusalem in urbe totius Palaestinae celeberrima, et coram toto orbe terrarum in crucem cum maxima ignominia agi voluit, idem ex monte quodam pene deserto, et coram paucis testibus in coelum gloriosus ascendit, ut contumelias et ignominias etiam publicas libenter amplecti; gloriam vero et celebritatem fugere, hoc etiam postremo facto nos doceret. Benedixit vero, hoc est bene suis discipulis, ut eis valediceret, precatus est. Fortasse etiam hoc ipsum invictissimae crucis super illos signum expressit, atque inde apostoli idipsum usurpare coeperunt. Ac tum demum cunctis videntibus, et eum animis et oculis prosequentibus, sensim ab eis recedere atque elevari coepit. Et benedicens eis ferebatur in coelum, ut jam tum discere inciperent, supplices oculos, et manus in coelum attollere, de coelo auxilium expectare, in coelo cor suum affigere, ubi thesaurum suum esse non ignorarent. Cum autem tam satis procul a terra in sublime ascendisset, candidissima quaedam nubes suscepit eum ab oculis eorum. Nec vero nubes ideo apparuit, ut vehiculum esset Christo; sed partim ut ejus gloriam et majestatem augeret, partim ne Apostoli diutius intimis oculis animisque suspensis eum prosequerentur.

Et quid jam de multitudine hominum et angelorum, qui eum comitabantur, dicemus? Hunc enim magnus ille Jacob refere¬

bat, cum de seipso quodam loco ait: In baculo meo transivi Jordanem, et nunc cum duabus turmis regredior. Solus descendit Christus de coelo, solus Jordanem passionis baculo crucis innixus trajecit. Torcular, inquit, calcavi solus et de gentibus non est vir mecum. At non solus ad coelum, atque ad Patrem regressus est. Nam turmis duabus, altera hominum, altera angelorum comitatus ascendit. Et qua pompa? qua celebritate? quibus gaudiis illum ascendisse, et triumphum suum egisse putatis? Si ecclesia militans inter bellorum tumultus, et strepitus tubarum canit, quid illa victrix et triumphans Ecclesia faciet? Si laetentur homines in terris, quid ipsi angeli facient in coelis? 0 si quis hodie audiret organa, psalteria, cytharas, concentum illum et symphoniam, quibus resonant templa et plateae coelestis Jerusalem?0 si cernere posset nova illa spectacula, tripudia, choros, triumphos spirituum beatorum. 0 quam cito liquefieret anima ejus. 0 quibus vocibus caneret: Ascendit Dominus in jubilo; allelluia, allelluia. Et Dominus in voce tubae; allelluia, allelluia. Et: Trahe me post te: curremus in odorem unguentorum tuorum. 0 quis dabit mihi pennas sicut columba? et volabo et requiescam.

An non vos etiam ascendere desideratis, auditores? Certe desideratis. Id mihi profecto non negabitis. Nam si Philosophus ait: Omnis homo naturaliter scire desiderat, cum tamen plerique ad litteras perdiscendas fustibus et verberibus adigantur, quanto nos verius dicemus, omnis homo naturaliter ascendere, et sursum ferri desiderat? Cur nostri adolescentes tam diligenter incumbunt in studia? Ut ascendant. Cur alii tam laeti proficiscuntur ad bella, et eligunt potius in castris vitam miserrimam ducere, quam domi suae commode et quiete vivere? Ut ascendant. Cur etiam interdum aliqui monachi fiunt, ethumilitatem profitentur? nonne ut Abbates fiant, et ascendant? Tanta est in hoc nobilissimo animante, quamvis saepe perversa ascendendi cupido. Nec mirum, auditores. Nam sedes, et quasi elementum mentium nostrarum sursum est. Cur ignis tendit sursum? Cur terra deorsum? Nonne, quia ignis elementum sursum, et terra elementum deorsum? Quoniam igitur elementum nostrum sursum est, ac de ccelis animas habemus idcirco eo rapi animus desiderat: nam quemadmodum pisces extra aquam moriuntur, et res omnes extra sua et propria loca diutius conservari non possunt: sic etiam animis nostris non est bene in regionibus istis, ubi Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. Nec enim minus animus suffocatur in corpore, quam corpus suffocatur in aquis. Et quamquam eum blanditiis delinire ac detinere caro nostra conetur, quippe quae novit, quantum ejus conjunctione et societate indigeat, tamen facere non potest, quin interdum animi natura se prodat, et ad loca editiora et sublimiora suspiret. Hoc igitur firmum sit et ratum, auditores, omnes homines naturaliter loca alia atque adeo ipsum coelum desiderare.

Sed quid interim illis accidit? Idem omnino, quod pueris accidere solet? Aspiciunt aliquando pueri vertices montium, a quibus coelum ex quadam oculorum deceptione non amplius uno palmo abesse videtur. Illi igitur quia nondum ratione sensuum errorem corrigere didicerunt, vere coelum non amplius uno palmo abesse a montium verticibus arbitrantur, atque aiunt. 0 si montem illum conscenderem, profecto coelum manibus attingerem. Sic etiam cum interdum pueri illi, qui in vallibus habitant. Solem oriri ex montibus vident, putant ipsi si in montibus illis fuissent, se omnino solem attingere potuisse: at cum postea aliqua data opportunitate montes illos superant, tunc demum in quanto errore versarentur, intelligunt. Ad eumdem modum in terris loca quaedam editiora videmus, licet non tam montes, quam colles seu tumuli quidam potius dici deberent.

Atque ut, quod volumus exemplis planum fiat, duos ex illis montibus nominabimus: unus potentiae, alter scientiae mons appellatur. Cogitat aliquis vel regiam, vel pontificiam vel imperatoriam majestatem: intuetur opum affluentiam, purpuree splendorem, numerum famulorum, amplitudinem dignitatis, illustres titulos, gloriosa cognomina, continuo ardere incipit desiderio ascendendi. 0 qualis mons, inquit, est ille? quam excelsus? quam sublimis? profecto etiam mihi nubes superare videtur. 0 si semel ad ejus verticem pervenirem, nonne coelum contingerem? Nonne ita beatus ac felix omnino essem, ut deus quidam inter homines dici possem? Age igitur excitemus industriam, manibus ac pedibus reptare incipiamus. Ac aliquando quidem fit, ut post multos annos in rependo consumptos perveniat

quis ad summum montium. Verum cum ibi est, et multitudine negotiorum molestiarum, curarum, sollicitudinum obrui se videt, ut quietem nullam capere possit, omnia plena periculis ac suspicionibus animadvertit: illa civitas defecit, illa defectionem minatur, illa in officio vix contineri potest: undique supplices libelli, undique querimoniae adveniunt. Et ad haec omnia morbis et aegritudinibus non minus vexatur, quam olim cum privatus esset, tum demum se deceptum intelligit, et nihil aliud est, inquit, esse regem aut pontificem, quam hoc? Putabam me beatum futurum, et miserior mihi nunc esse videor, quam umquam fuerim. Hic ille mons est, quem Diabolus primus ascendere aggressus ©st. In coelum, inquit, conscendam: super astra Dei exaltabo solium meum. Sed non bene ei successit. Nam repente tamquam fulgur cecidit e coelo, et ex Angelo optimo et pulcherrimo, perditissimus et foedissimus Diabolus factus est.

Quid jam de monte sapientiae dicam? Si procul aspiciatur, o quam sublimis, quam speciosus esse videtur iis, quos amoris stimulus concitat? Quid enim splendidius aut gloriosius nomine sapientiae? Certe vulgus hominum putat nihil penitus latere Philosophos, sed eos omnia abdita, atque arcana naturae penetrare: tamen vos, auditores, qui montem illum ascendistis, nonne plane videtis, vix exiguum tumulum dici posse? Quid certum? Quid exploratum quid non dubium? quid non sub judice adhuc positum in universa philosophia reperitur? Nihil mihi aliud, quam virum, in ea videre videor, virum omnes replet, atque occupat libros Philosophorum. Et quid aliud istud virum, si in eo finis constituatur, si humilitas absit, quam utres efficere potest? Et utres, inquam, non tam sapientia et cognitione veritatis, quam superbia et vento vanitatis inflatos? Ita quidam veterum Philosophorum intonant, ut quidam hominis appellationem aequivoce, ut ipsi loquuntur, de Philosopho, et non Philosopho, dici asseverarent. Ad istum montem primus noster parens aditum aperire conatus est. Ille enim est, qui cupiditate sciendi bonum et malum ascendere voluit in montem sapientiae, et miserabili ruina in vallem ignorantiae praecipitatus est.

Quid igitur? An studium sapientiae negligendum et gymnasia omnia claudenda sunt? Non hoc dico, auditores, imo vero aperiantur, dilatentur, amplificentur, si opus est domicilia sapientiae. Quid igitur nos ab isto monte absterres? Quid sapientiae studiosos reprehendis? Eos dumtaxat reprehendimus, auditores, qui finem ultimum sibi in hujus ascensione constituunt: quique propterea de pietate ac probitate, quae vera via ad beatitudinem est, aut parum, aut nihil solliciti esse videntur. Nam profecto, qui hoc agunt,, in maximo errore versantur, cum propter umbram quamdam, vel potestatis vel sapientiae, veram et potestatem et sapientiam perdant. Nam ut caetera interim omittamus, quis istius potentiae et sapientiae finis est? Nonne gloria quaedam et celebritas apud homines? Ista vero gloria quam alte ascendit? quam longe lateque propagari potest? Quis non videt, quantis angustiis gloria humana etiamsi dilatari velit circumscribatur, cum nec Alexandri nec Aristotelis, quorum alter ad summam potentiam, alter ad summan sapientiam pervenisse putatur, nomen et fama vel Causasum montem transcendere (ut Tullius loquitur), vel Gangem fluvium transnatare unquam potuerit? Num quidem putatis, vel in aere apud Daemones, vel in coelo apud Angelos magni unquam famam esse, vel potentiam Alexandri vel sapientiam Aristotelis? Nihil minus. Deinde quid illis prodest, quod hic nominentur, ubi non sunt, cum ibi torqueantur, ubi sunt? quod si id illis summis hominibus accidit quid iis eveniet qui cum illis nulla ex parte comparandi sunt? Nonne igitur summa dementia est, omne suum tempus, omne suum ingenium, omnes suas vires in ea gloria acquirenda consumere, quae acumen ipsum ac tectum propriarum a3dium non transcendit? Et tamen horum amentium hominum non magnus, sed infinitus numerus est.

Hos igitur montes contemnamus, quorum ascensus difficillimus est et periculosissimus, ad quorum culmen pauci parveniunt, et pauci illi saepe deorsum graviore casu praecipitantur, ut ex ipsa primi Angeli et primi hominis ruina intelligere potuistis. Et mirum est, homines, quorum vestigia imitantur, eorum praecipitia non perhorrescere. Sed illum potius imitemur, qui nonalia de causa ad nos descendit, quam ut nobis viam demonstraret ascendendi. Quod autem verissimam certissimamque viam ducuerit, nonne hodie ipsa sua ascensione apertissime comprobavit? Nonne ipse unus vere ascendit eo, quo nec homo nec diabolus ascendere T>otuerunt?

At quam tandem viam ipse docuit?Nempe viam quamdam mundi sapientibus et potentibus omnino incognitam. Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, hoc est, quia per montem sapientiae ad Deum pervenire non potuerunt (atque idem de monte potentiae dici potest) placuit Deo per stultitiam (addere possumus et infirmitatem) Praedicationis salvos facere credentes. Quid enim stultius, quid infirmius mundi sapientibus et potentibus videri poterat, quam ipsam Dei virtutem et sapientiam pendere in patibulo crucis, cum summa ignominia voluisse? Crucem igitur viam ad vitam et gradum ad coelum, et sibi Dominus et nobis omnibus fecit. Oportuit, inquit, Christum pati et sic intrare in gloriam suam. Et hoc quidem de se. De nobis autem audite quid dicat: Qui vult venire post me, inquit, non solis Monachis, non solis Presbyteris loquitur, sed omnibus, qui ad regnum coelorum eum sequi desiderant, Qui vult venire, inquit, post me. Omnes nos, Domine, cupimus venire - post te. Sed quid agemus, ut veniamus post te? Abneget, inquit, semetipsum. Quid est, Domine, Abneget semetipsum? Non intelligimus, in parabolis loqui videris. Nondum, inquit, viam vobis ostendi, sed quid opus sit ad eam ascendendam, admoneo, ne forte, si imparati inveniatis, frustra eam ingredi nitamini. Via ista maxime ardua est, homines omnino nudos et expeditos requirit: propterea dixi vobis: Abneget semetipsum, hoc est, non solum sarcinas non necessarias deponere, sed etiam seipsum relinquere, ac seipsum quodammodo spoliare debet, quicumque vult venire post me. Tunc enim vere nudus, mihique simillimus erit. Et cum talis fuerit, Tollat crucem suam et sequatur me. Haec igitur est via, auditores: vel hesterna celebritas vos admoneat. Nonne enim heri inventionem crucis, hodie Domini ascensionem celebravimus? Et quid hoc aliud significat, quam in coelum per crucem ascendi? Quo vado, inquit Dominus, scitis et viam scitis. Verum loqueris, Domine. Nam et in coelum ivisse, et per crucem ivisse non ignoramus.

Quamobrem, auditores, suscipiamus, quaeso, singuli cruces nostras, et sequamur Dominum crucifixum. Ille morbo 'aliquo vexatur: ferat aequo animo, et gratias agat Deo et tollat crucem suam. Alius uxorem habet morosam, difficilem, iraeundam: ferat aequo animo, gratias agat Deo et tollat crucem suam. Alius pro admonitione convitium, pro beneficio injuriam accipit: ferat aequo animo, gratias agat Deo et tollat crucem suam. Alius nemini obesse et multis prodesse studet, tamen ei magnam bonorum partem fures diripiunt: ferat aequo animo et tollat crucem suam. Alii vel uxor, vel filii moriuntur, vel ipse in carcerem truditur et in exilium mittitur, opibus spoliatur: ferat aequo animo et tollat crucem suam. Sed multi sunt, qui crucem, quam ipsi sibi imponunt, etiamsi gravissima sit, libenter ferunt: at eam crucem, quam Dominus eis imponit, tolerare non possunt. Jejunant, vigilant, orant, eleemosynas largiuntur. At si morbo aliquo afflictari incipiant, ferre non possunt, indignantur, conqueruntur. Quidam interdum se etiam verberibus caedunt et ab aliis nec verbum unum asperius pati possunt. Et quid hoc, nisi genus quoddam extremae dementiae est? Teipsum convenio. Quid? Cum aegrotas, et pharmacum sumendum est, sumisne quantum tibi, an quantum medico tuo videtur? Certe non quantum tibi sed quantum medico videtur. Tu enim, etiamsi artem medendi didicisses, tamen vel nimio desiderio sanitatis nimium pharmaci sumeres, vel nimio tui amore nimis parum acciperes. Medicus vero pro sua prudentia ad aegritudinem tuam pharmacum suum accommodabit. Sic etiam in crucem pro animae salute diligenda saepe homines vel ni¬

mia severitate vel nimia indulgentia peccant. Deus vero, qui intime nos et naturam nostram, morbos nostros et vires nostras cognoscit, quique incredibili quodam ac vere paterno amore nos diligit, eam nobis crucem imponit, quae nostris humeris convenit, neque Tentari nos sinit, supra id, quod possumus, quin etiam facit cum tematione proventum, ut possimus sustinere. Id igitur libentissime omnes toleremus, quod Deo, ac patri, et medico animorum nostrorum videbitur, sive aegritudines, sive bonorum direptiones, sive liberorum amissionem, sive convitia et injurias proximorum, sive quidvis aliud pati necesse sit. Id enim nos ignorare non expedit neminem prorsus sine cruce ad coelum pervenire posse. Deus enim quos diligit, corripit: castigat autem omnem filium, quem recipit. Atque adeo hoc verum est, auditores, ut etiam Filium suum illum naturalem atque unigenitum, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, castigare voluerit. Quia vero is carnem non habebat in qua pati posset, Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Illud etiam pro comperto habeamus, quanto crucem majorem feremus, tanto latiorem et commodiorem viam nos ad coelum atque beatitudinem habere, ad quam nos perducat, qui est benedictus in saecula. Arnen. •

Captata benevolentia in principio statim proponitur, quidnam praesenti concione sit dicendum. Spiritum sanctum Patris et Filii nexum esse subtili discursu declaratur. Enim a Patre et Filio mitti probatur; ejusque divinitas ab impia hceresi Arii et Eunomii multis sacrce Scripturae, auctoritatibus vindicatur; ubimissionem non superioris solum, sed aequalis esse ostenditur. Triplex ut producendi, sicmittendi ratio in divinis dilucide asseritur, et qua ex illis Spiritus sanctus mittatur, contra Macedonianos Spiritum sanctum inter creaturas collocantes, disputatur. Quid in divinis sit, personam aliquam mitti, diserte declaratur. Tot modis Spiritum sanctum hominibus inspirari quod dona ipsius sunt, probatur. Haereticorum argumento contra Spiritum sanctum diluuntur, et ii suo quasi gladio jugulantur. Multis denique exemplis ex Haereticorum tum veterum fcece propositis, patefit, quantopere illisemper Scripturas corrumpendo ad sua dogmata flectere studuerint.

In parte posteriore speciatim agitur de missione Spiritus sancti in Pedecoste facta, et cur in forma ignis, linguarum et sonitus apparuerit, causae assignantur. Quam sint ncccssarl a verbi Dei prxconi sapientia, charitas et donum orationis; et quibus gratia miraculorum sit necessaria, docetur. Qua deinde scientia apostoli prxditi fuerint, et an rerum naturalium cognitionem habuerint, disceptatur. Qug modo

et quanto temporis spatio Udem donum linguarum sint adepti, et qua miraculorum gra -» tia donati, narratur. Charitatis insuper, qua inflammati fuerant, mirandi effectus in medium adducuntur. Charitatis perfectae duo signa traduntur, et ob eorumdemnegligentiam nostri saeculi mores graviter taxantur. Tandem quomodo charitas ipsis signis sit ostendenda, conclusionis loco docetur.

Coelestium munerum magnitudo, et divinorum beneficiorum praestantia tanta est, auditores optimi, ut vires humanae mentis exsuperet, et omnium mortalium intelligentiam vincat: nec immerito ita divina providentia, sapientiaque constituit, ut quod assequi prae rerum mole ratio nostra non poterat, id fides religioque conciperet: et naturae mortalis imbecillitatem firma constansque fidei persuasio susciperet. Pentecosten hodie agimus, et sancti Spiritus in terras adventum, et divini constantiam fidemque promissi, ac mysterium maximum more institutoque majorum hodie veneramur ac colimus. Re quo quidem mysterio tam abdito et recondito, ut nostrorum animorum effugiat aciem et in tam frequenti ac erudita concione, qualem hic hodierna die conspicio, mihi verba facturo, idem ille sacer Spiritus, qui et ora mutorum solvit et linguas infantium disertas reddit, pectori animoque meo illapsus eam ad dicendum facultatem et copiam tribuat, qua ipsius incomprehensam, inexplicabilem* que naturam, deinde gloriosum adventum, singularia munera, incredibilem vim potentiam, majestatem, non dico pro dignitate demonstrare (id enim ne coelestibus quidem aeternisque illis mentibus licet) sed quoad et mortalis ingenii tenuitas et definiri temporis brevitas patitur, aliquo modo quasi valeam attingere. Postremo docere quibus potissimum rationibus tam dignum sanctu mque hospitem accipere et nobiscum retinere possimus.

Quid igitur Spiritus sanctus, nisi admirabilis et indissolubilis quidam Patris ac Filii nexus, inexplicabilisque communio? Cum enim tam Pater, quam Filius Spiritus sit et sanctus, ut ex nomine, quod utrique convenit, utriusque communio significetur, amborum donum Spiritus sanctus aptissime nominatur: et quod.communiter vocantur et singuli, hoc proprie appellari oportuit eum, qui non alter est eorum sed in quo utriusque communitas reperitur. Itaque nec Patris est solius nec Filii, sed amborum, ut communem, quo sese mutuo amant, amorem et charitatem ostendat. Atque hic admirabilis in illa beatissima Trinitate complexus non genitus, sed genitoris, genitique suavitas^ totam hanc rerum universitatem a se productam ingenti munificentia et bonitate perfundens, atque conservans Patri et Filio, ex quibus tamquam ex uno principio et unica spiratione procedit &p.oousto<;, et aequalis vita natura vivens, et viventium origo ac parens, Deus ex Deo, et homines deos efficiens, vis praepotens et infirmorum robur ac firmitas semper proficiens, complens omnia, tempore, specie, atque habitu carens, libere agens, solutus ac liber, segregatus ab omni materia et concretione mortali: Spiritus sanctus, non spiritus ventorum, non angelicus, non corporeus, non aereus, sed Spiritus opifex, Spiritus Deus, Spiritus tertia sempiternae Trinitatis hypostasis, constanti fide et integra religione a nobis creditur, asseritur, colitur, adoratur.

Jam vero ut ad missionem ipsam Spiritus Paracleti, qui magis ad celebritatem hodiernam pertinet, veniamus, res est ejusmodi, quam modo auspicamur, ut non minus attentionem vestram, quam nostram diligentiam requirat. Duo siquidem nobis in hac missione consideranda sunt: unde videlicet et quo Spiritus sanctus mittatur. Omne enim, quod mittitur, ab aliquo et ad aliquem mittitur, ac Spiritus sanctus a Patre quidem et Filio missus est. Sic enim legimus: Cum venerit ille Spiritus veritatis, quem mittet Pater

in nomine meo. Et rursum: Si non abiero Paracletus non veniet ad vos. Si autem abiero, mittam eum ad vos. Itaque Dominus utrumque disertis verbis affirmavit. Et Pater, inquit, mittet, et ego mittam.

Verum non facile est explicare, quomodo una divina persona ab alia mitti possit. Hinc enim potissimum, ut B. Augustinus libro altero de Trinitate refert, occasionem acceperunt Ariani blasphemias suas in Spiritum sanctum evomendi. Cum enim ex divinis voluminibus cognoscerent, Spiritum sanctum a Patre et Filio mitti, et rursum viderent, semper eum, qui mittitur, minorem atque inferiorem eo, qui mittit (servi enim a dominis et milites ab imperatoribus mitti solent) ad id insaniae prolapsi sunt, ut dicerent, Spiritum sanctum nec vere Deum, nec Patri et Filio aequalem; sed rem creatam, Patrisque ac Filii administram esse: quamquam primus, qui bellum tam nefarium contra Spiritum sanctum movit (si magno Basilio credimus) impius Eunomius fuerit, sed plena sunt volumina Prophetarum, pleni codices Evangelioyum, plena Apostolorum monumenta, plena scripta et lucubrationes sanctissimorum atque eruditissimorum testimoniis. Passim in divinis litteris Spiritus sancti majestas ac divinitas asseritur et preedicatur. Quid? Esse ubique, cujus est, nisi Dei? At Psalmographus ait: Quo ibo a Spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam? Omnia replere, cujus est, nisi Dei? At Sapiens ait: Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Omnia cognoscere, cujus est, nisi Dei? At Apostolus ait: Spiritus omnia scrutatur., etiam profunda Dei. Operari omnia, et divina charismata elargiri, cujus est, nisi Dei? At idem Apostolus ait: Hsec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Creare et ccelos ipsos stabilire, cujus est, nisi Dei? At regius Propheta ai t: Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terree. Et rursus: Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Habere templum, cui, quseso, convenit, nisi Deo? At de Spiritu sancto Apostolus ait: An nescitis, quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti? Glorificate ergo, inquit, et portate Deum in corpore vestro. Atque hoc Augustini, aut si mavultis, beati Pauli argumentum' est. Quis praeterea ille est, qui per Prophetas loqui consuevit? Nonne Deus? Sic enim legis: Benedictus Dominus Deus Israel, quia visita-

vit, et fecit redemptionem plebis suse: et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui: sicut locutus est per os sanctorum, quia saeculo sunt Prophetarum ejus. At ego, inquit magnus Athanasius, Apostolum Petrum audio dicentem Deum istum, qui per prophetas locutus est, Spiritum sanctum esse. Non enim, inquit, humana voluntate allata est aliquando prophetia: sed Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines. Postremo, ut cum argumento invictissimo Basilii Magni disputationi finem imponamus, nonne clarissimis atque apertissimis verbis princeps apostolorum Petrus Spiritum sanctum Deum esse docuit, cum in Actis apostolicis ait: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? Non es, inquit, mentitus hominibus, sed Deo. Quid clarius? quid apertius? quid evidentius? Cum, inquit, mentitus sis Spiritui sancto, non es mentitus hominibus, sed Deo. Habemus igitur mitti quidem Spiritum sanctum a Patre et Filio: sed non propterea minorem aut alterius naturse a Patre et Filio.

At numquid non illud est verum inferiores et minores a superioribus et majoribus mitti? Duobus modis, auditores, alicui convenit mittere, imperando et producendo. Nam et milites mitti ad bellum ab imperatoribus dicimus: et rursum flores et fructus ab arboribus, et radios ac splendorem a rebus perlucidis emitti affirmamus. Ac illa quidem prior missio; quse nascitur ab imperio, mittentem superiorem et missum inferiorem requirit. Sed ea in Deo locum habere non potest, ubi non solum est aequalis, sed una atque eadem trium personarum natura, potentia, sapientia, bonitas atque majestas. Missio vero posterior, quae non imperio, sed productione continetur, mittentem et missum omnino aequales postulat. Nec enim flores vilioris naturae, quam ipsae arbores sunt. Et haec est missio, quam divinis personis, Filio videlicet et Spiritui sancto, ut ex divinis litteris didicimus, attribuimus. Hinc enim Dominus quodam lochait: Ego ex Deo processi, et veni: non enim a meipso veni, sed ille me misit. Quid est, A me ipso non veni, sed ille me misit? id est, quod paulo ante dicebat, Ego ex Deo processi, hoc est, non a me esse, et naturam habeo, sed ex Patre quasi germen ex planta, et tanquam ex luce splendor natus sum.

Verum illud, auditores, praetermittendum non est, Deum sicut tribus modis producit,

ita etiam tribus modis ac rationibus mittere: id quod ignoratum Macedonianis gravissime errandi et haeresim perniciosissimam condendi occasionem dedit. Ac ut rem totam sub aspectum subjiciamus, Macedoniani putabant duobus modis dumtaxat a Deo aliquid produci posse, creatione videlicet et generatione. Ac Angelos quidem et res creatas creatione: solum autem Verbum generatione productum esse. Ac proinde Deum Verbi quidem patrem, rerum autem cseterarum opificem et creatorem dici debere: ex quo etiam illud asserebant, Verbum, eo quod vere Filius ac vere germen esset Patris omnino 8p.oouatov et sequales esse Patri, in quo ab Arianis ad Catholicos deficiebant: res vero cseteras, quod non genitae ex Deo, sed ex nihilo effectae ac procreatae essent, alterius penitus naturae atque substantiae, et longe Deo inferiores existere. Verum qui de Verbo Dei, et rebus creatis recte sentiebant ac loquebantur, de Spiritu sancto tamen omnino impia ac blasphema proferebant. Cum enim jam sibi persuasissent, id, quod non gignitur, neque est a se, omnino creari: et rursum intelligerent, Spiritum sanctum non gigni a Patre, neque Filium in sacris litteris appellari (est enim vere Dei Verbum unigenitum, neque plures Filios, quam unum Deus habere potuit) dualitatem pro trinitate impie ac nefarie excogitaverunt, et Spiritum sanctum a Patre et Filio separantes, eum in serie rerum creatarum collocaverunt: inde videlicet semi-Ariani, ac Spiritus sancti hostes, optimo jure appellari sunt. At vero Christi sponsa ac mater nostra Ecclesia Catholica, quae et sponsi secretorum conscia est, et filios suos in tantis rebus errare non patitur, sicut non dualitatem, sed trinitatem in Deo agnoscit; sic etiam non duobus, sed tribus modis eum operari, ac producere confitetur, nempe generatione, spiratione, creatione. Generatione Filium, spiratione Spiritum, creatione res cseteras. Nec enim minus est efficax ac foecundus amor in Deo, quam cognitio: quamquam id intelligere Macedoniani non potuerunt. Quare sicut intelligendo, ac seipsum quasi speculum quoddam intuendo, Deus Pater, imaginem sui ipsius, nempe Verbum, gignit, sic etiam infinito amore se Pater ac Filius diligendo Spiritum sanctum, non duabus sed unica spiratione producunt. Et quemadmodum Pater, cum Filium generat, non aliam quam vuiaqi ipsius naturam et potentiam etsapion-

tiam et bonitatem cum eo communicat: sic etiam Pater et Filius, cum flammam illam divini amoris spirant non aliam, quam suam ipsorum naturam, potentiam, sapientiam, bonitatem cum Spiritu sancto communicant. Spiritus igitur sanctus a Patre et Filio, non creatione ut angeli; neque generatione, ut Verbum; sed spiratione procedit: ac proinde mittitur non tamquam servus a domino, sed tamquam spiritus ab eo, cujus est spiritus: quae missio non imperium sed productionem designat.

Itaque paucis multa complectar, Deus Pater a nemine mitti potest ac in sacris litteris venisse reperitur, missus fuisse (ut D. Augustinus libro altero de Trinitate monet) non reperitur: quia neminem habet, a quo procedat. Filius a solo Patre mittit potest, quia a solo Patre procedit: Spiritus sanctus a Patre et Filio: quia a Patre Filioque procedit. Angeli vero tamquam servi a Patre, et Filio et Spiritu sancto mittuntur: quia a Patre et Filio et Spiritu sancto non generatione aut spiratione, sed affectione et creatione procedunt. Hactenus igitur unde Spiritus sanctus mittatur vidimus: nunc quonam mittatur breviter videamus. Hsec enim duo in missione Spiritus sancti explicanda proposuimus.

Quonam igitur missus Spiritus sanctus est? Divinae personee, auditores, ut brevi oratione rem totam absolvam, ad ea loca mitti aut venire dicuntur in quibus aliqua nova ratione et modo esse aut habitare incipiunt. Deus enim cum semper ubique sit praesens, et ccelum et terram praesentia sua ac majestate compleat, nullo modo potest ad aliquem locum venire vel mitti in quo antequam venire, vel mitti diceretur, non esset. Ad eum igitur locum venit, vel mitti potest Deus, in quo est quidem sed non eo modo est, quo cum venerit vel missus fuerit, erit. Ad exempla veniamus. Dei Filius una cum Patre et Spiritu sancto semper in orbe terrarum fuit: In mundo erat, ait Evangelista Joannes, et mundus eum non cognovit. At Dei Filius certo quodam modo, nempe carne humana vestitus, non semper fuit in mundo. Quare tunc missus est, tunc ln propria venit, tunc exivit a Patre, et venit in mundum, cum Verbum caro factum est, visum in terris, et cum hominibus conversatum est. Hinc videlicet Apostolus Paulus cum ad Galatas scribens, ac de Filii Dei adventu verba faciens dixisset: At ubi venit plenitudo temporis

misit Deus Filium suum, continuo subjecit et ait: Factum ex muliere, factum sub lege: ut intelligeremus, fieri ex muliere esse mitti. Idque B. Augustinus libro altero de Trinitate sapienter admonuit. Ad eumdem igitur modum nihil est aliud Spiritum sanctum mitti ad homines, quam in eis nova ratione et modo inhabitare, atque esse incipere.

Qusenam est ista nova ratio, iste novus modus? Non unus aut simplex; sed varius ac multiplex modus est. Tot enim modis Spiritus sanctus hominibus inspiratur, quod ipsius Spiritus sancti virtutes ac dona enumerantur. Erat aliquis Ethnicus vel Hsereticus, convertitur ad veram fidem ad eum Spiritus sanctus missus est. Antea siquidem non in eo habitabat Spiritus sanctus per fidem et charitatem nunc habitat in eo per fidem et charitatem. Erat aliquis iu Ecclesia fide integra, sed corruptis moribus, fide Catholicus, sed moribus Ethnicus, avarus, impurus, superbus; convertitur ad Deum, pcenitentiae sacramento purgatur, ad eum Spiritus sanctus est missus. Antea siquidem non habitabat Spiritus sanctus in eo per gratiam, per castitatem, per humilitatem: nunc in eo istis omnibus modis incipit habitare. Quocirca virtutes istae nos tam virtutes, quam Spiritus in sacris 'litteris appellantur. Requiescet, inquit isaias, super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis et replebit eum spiritus timoris Domini. Et Apostolus Paulus: Divisiones, inquit, gratiarum sunt idem autem spiritus, hoc est: Non omnes earadem gratiam habent, sed alius gratiam sanitatum, alius donum linguarum, alius donum fidei, alius donum sapientiae: omnes tamen eumdum spiritum inhabitantem habent qui et eorum donorum est auctor et per ea dona in singulis operatur. Ecce igitur quid sit missio Spiritus sancti.

Sed Haereticorum imperitiam vel improbitatem potius considerate. Nihil eorum, quae diximus, eos movet: vel enim ea loca Scripturarum, quae nos adduximus, non legerunt, vel si legerunt non intellexerunt. Sed quo quaedam testimonia (ut ex magno Athanasio, magnoque Basilio, nec non ex B. Ambrosio cognosci potest) invenerunt, in quorum altero varie exultarent, in altero trepidarent. Ac pro se quidem illud ex Amos Propheta afferebant: Ecce ego formans tonitruum, et creans spiritum. Quid apertius, inquiunt? An non hic clarissimis verbis creari Spiritus sanctus dictus est? sed quid, obsecro, virium hoc argumentum habet? Quis nescit spiritum in Scripturis modo flatum ventorum, modo animam, modo mentem, atque intelligentiam dici? Quod vero A- mos Propheta non de Spiritu sancto; sed de spiritu ventorum loquatur, vel ex praecedentibus verbis intelligi potest: Ego, inquit, formans tonitruum et creans spiritum. Quid habet commune Spiritus sancti productio cum formatione tonitruum? Nonne credibilius est multo, post tonitruum creationem de ventorum creatione Prophetam esse locutum? Itaque Hebraei codices non spiritum, sed ventum in illo ipso loco habent.

Audite vero quid contra se in sanctis litteris invenerunt, cum evangelium B. Joannis Ariani quidam legerunt, et ad eum locum pervenissent, ubi Dominus ait: Spiritus est Deus, et eos qui eum adorant, in spiritu et veritate oportet adorare. Quid hoc est, inquiunt: Spiritus est Deus? Ergone tam aperte Evangelista scripsit: Spiritus est Deus? Potuitne hoc apertius dicere? Spiritus, inquit, est Deus. Et tamen nos dicimus: Spiritus non est Deus. Quid agemus? quo nos vertemus? Quid consilii capiemus? adfuit continuo spiritus mendax, et eis pro tempore utilissimum, ut putabant, contra Spiritum veritatis consilium inspiravit. Itaque aiunt, locus iste explicari non potest: sed numquid deleri aut abradi pon potest? Certe potest, atque in momento, (ut B. Ambrosius lib. m. de Spiritu sancto auctor est) tria illa verba, Spiritus est Deus, non amplius in codicibus Arianorum apparuerunt. Ita argumenta refellere Haeretici didicerunt. Verum plus eis illa litura, quam littera illa nocuit. Antea siquidem dicere potuissent, non tam verbis illis affirmari Spiritum sanctum esse Deum quam Deum Patrem non corpus sed spiritum esse. At vero nunc sibi ipsis omnem defensionis viam atque aditum praecluserunt. Vel enim de Patre ea verba dicta esse volunt, vel de Spiritu: Si de Patre cur ea sustulerunt? Num etiam hoc dicere audebunt Deum Patrem corpus non spiritum esse? Si vero de Spiritu, ergo Spiritum sanctum ab ipso Domino Deum esse appellatum, sua illa litura confitentur. Intelligitisne quantus sit furor, quanta rabies haereticorum? Stomachantur cum Christo quod aliud loquatur, quam ipsi vellent: malentque textum Evangelii, quam suas perversas opiniones mutare. Sic etiam hodie indignantur B. Jacobo Lutherani, quod

tam aperte fidem sine operibus mortuam esse pronuntiet: nec minus offenduntur, quod in libris Maccbabaeorum suffragia et oblationes pro defunctis laudari intelligunt. Irascuntur Domino Zwingliani et Calvinistae, quod cum ipsi dicunt, Eucharistia non est corpus Domini, Dominus tara aperte dicat: Hoc est corpus meum. Et si possent, quam libenter putatis illum locum delerent vel depravarent, vel suum illud {significat) pro nostro (es^)in Evangelium intruderent, quandoquidem eorum stultissimus quidam Carolstadius dicere ausus est ccenam dominicam illis verbis constare; Accipite et manducate. Quod vero sequitur: Hoc est corpus meum, ad propositum non facere. 0 linguam praecidendam.

Date mihi veniam, auditores, ut quia huc oratio mea devoluta est, adhuc pauca quaedam de hoc eodem argumento dicam, ut intelligatis non solos Arianos Scripturarum loca depravare consuevisse sed commune facinus hostium Christi, Judaeorum et Haereticorum esse, ut hinc Haereticos a Catholicis internoscere facile possitis. Nonne sanctus Justinus fortissimus et clarissimus martyr in dialogo, quem habuit cum Tryphone, ipsa luce clarius ostendit: Hebraeos non unam, sed multas sententias ex veteri instrumento sustulisse, ne convenire cum Evangelio viderentur? Nonne beatissimus Martyr Irenaeus lib. i, in Valentinum, capite vigesimo nono, Marcionem ostendit omnia loca ex Evangeliis, et epistolis Apostolicis abrasisse, quae contra suam haeresim faciebant? Nonne etiam Tertulianus lib. quinto in Marcionem, spongiam Marcionis irridet, quae licet multa in divinis litteris delevisset, multa tamen adhuc imprudens reliquerat, unde Marcionis opinio refelli posset? Nonne magnus ille Dionysius Corinthius, ut est apud Eusebium lib. iv. historiarum Ecclesiasticarum: Quid mirum, inquit, si dominica verba sanctae Scripturae falsare conati sunt, qui vitia haec quae nos scripsimus, corruperunt? Nonne Cyrillus in utroque ad Successum epistola de Nestorianis conqueritur, quod epistolam magni Athanasii ad Epictetum scriptam ita corruperunt, aliis detractis, aliis suppositis, ut jam nihil aliud quam haeresim Nestorianam sonaret? Nonne etiam in sexta Synodo, Act. ix. ab ipsis Romanis pontificiis legatis plane convicti sunt Haeretici Monothelitae, multa loca, vel sustulisse vel corrupisse in libris -«sanctorum Patrum, Athanasii, Ambrosii atque Chrysostomi? Sed inauditum facinus audite Apollinaristarum. Cum aliquando temporibus Damasi Papa3 (ut Ruffinus in Apologia pro libris Origenis refert) Catholici cum Apollinaristis disputarent, nostrique hoc est Catholici, pro se libellum quemdam magni Anastasii protulissent, eum librum Haeretici sibi ad breve tempus concedi postulaverunt: tum ex eo primum, quod pro ipsis non faciebat, deleverunt: deinde illud ipsum pessimo calidissimo que excogitato consilio rescripserunt, ut vera illa catholicaque sententia, non ab Athanasio posita: sed a nostris supposita, et liber corruptus non ab haereticis sed Catholicis videretur. Quid, obsecro, magis impium, quid hac improbitate improbius? Quid hac vere satanica versutia callidius excogitari potest! 0 quale portentum! 0 quam horrendum monstrum est homo Haereticus 1 0 ijuam vere et sapienter magnus et apostolicus vir Polycarpus Marcioni occurrens ait: « Agnosco te primogenitum Satanae. » Quid de nostri temporis Haereticis dicemus? Num meliores sunt, quam patres eorum? Num majorum suorum non expressam imaginem referunt! Quando de uno Luthero testantur ii, qui libros ejus diligentissime perlegerunt, in sola versione Testamenti novi amplius quam mille loca eum mutasse, praeterquam quod integros libros de Scripturarum sanctorum Canone tot Conciliorum, tot Pontificum, tot Patrum, tanta totius Ecclesiae consensione suscepto penitus rejecit. An non videtur vobis spongiam Marcionis mutuo accepisse? Neque una Evangelii versione vel potius eversione contentus fuit novus iste patriarcha Haereticorum, sed saepius cudit et recudit et semper aliud atque aliud Evangelium, ut verum esse probaret, quod alio quodam loco ait, nempe non esse tantum quatuor Evangelistas et quatuor Evangelia. Verum loquitur. Namipse plura quam septem brevi tempore edidit inter se maxime dissimilia Evangelia, et jamplenus est mundus Evangelistarum. Omitto de Calvinistis et recentioribus Hiereticis dicere. Nam nec ego finem ullum invenirem, etplerique vestrum de hisce rebus usque ad nauseam, vel per se legerunt vel ex aliis cognoverunt. Quae cum ita sint, perspicuum est, id proprium esse Haereticorum, ut non Scripturas divinas suae fidei regulam, sed fidem suam Scripturarum divinarum regulam esse velint: nec tam ipsorum dogmata cum verbo Dei consentiant, quam ut verbum Dei cum ipsorum impiis

dogmatibus velit nolit consentiat, suis nefariis depravationibus, truncationibus et abrasionibus faciant: tametsi nihil magis, quam purum et sincerum Dei verbum mendacissime et arrogantissime habere se jactent. Verum, ut B. Ambrosius ait: Illorum stipendium est quod dum ipsi delent de Scripturis verba veritatis, delet eos veritas de libro summae et sempiternae felicitatis. Sed jam, si placet, paulisper quiescamus.

Emersisse jam e vadis ac scopulos praetervecta oratio nostra videtur. Quocirca mihi perjucundus et perfacilis reliquus cursus ostenditur. Hactenus enim de ipsa missione Spiritus sancti in universum disseruimus: nunc ad ipsam hodiernam missionem veniendum est et ad quem modum hodie Spiritus sanctus ad Apostolos venerit; et quae munera secum attulerit, paucis explicandum.

Quomodo igitur tandem Spiritus sanctus a Patre et Filio missus advenit? quibus signis se prodidit? qua specie se ostendit? Novo nimirum et inusitato more. Non enim in columna nubis vel ignis quemadmodum Hebraeos olim cum HHgyptiacae servitutis jugo ereptos duce Moyse interdiu noctuque proficiscentes deduceret: non in columbae specie quae super Christum, cum Jordanis aquis a Joanne perfusus ac delibutus esset, apparuit, ut divinae gratiae in eo omnem exuperantiam designaret non in levi flatu, sive oris Spiritu, sicut paulo ante cum eosdem Apostolos Dominus a mortuis excitatus afflaverat, iisque in hominum animas jus omne potestatemque permiserat: non denique mortali aliquo aut psallente, sicut ad Elisaeum vatem aut condonante, quemadmodum ad Cornelium Centurionem: neque in silentio, sicut ad Virginem Deiparam venit: sed cum in superiori parte domus Apostoli, ubi eos vel judaicae impietatis et crudelitatis furor ac rabies vel potius flagrans religionis ardor divinumque studium continebat, cuncti piis precationibus et supplicationibus toto pectore animoque incumberent, et promissum Numen efflagitarent ac expectarent. Factus est repente de coelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis: et replevit totam domum ubi erant sedentes et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque super singulos eorum.

Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Nova et insolita species, sed quse tacitam vim numinis indicet: neque minus emolumenti, quam admirationis afferat et stuporis. Etenim sonum adventu suo Spiritus sanctus edit, ut adversarios superbosque perterreat atque percellat: linguas prsefert, ut ignaros doceat atque instituat;: ignem imitatur, in quo splendor et calor invenitur ut obscuros illustret et frigidos calefaciat et accendat: terret potentia, erudit sapientia, amore inflammat, ut unus atque idem spiritus (quia una est cum Patre Filioque substantia) non modo quod ipsi, verum etiam quod illorum personis tribuitur, praj se ferat, et quatuor illa munera largiatur. Quatuor enim dona sunt, auditores, quibus Apostoli potissimum indigebant, queeque in eos benignitate Spiritus sancti hodie collata fuerunt, sapientia, charitas, donum linguarum, gratia miraculorum. Quid enim eximius ille splendor ignis, nisi lucem sapientite? Quid ille ejusdem ignis calor, nisi fervorem charitatis? Quid ipsse linguae nisi eloquentiam? Quid sonus vehemens, nisi tonitrua miraculorum per apostolos edendorum significabant?

At vero his omnibus donis et charismatibus ad suum munus recte obeundum indiguisse Apostolos quis ignorat? Hodie siquidem Apostoli praecones evangelii, et forma atque exemplar Christianorum oratorum constituebantur. Existat autem concionator aliquis, qui non fulgeat luce sapientiae, quid obsecro efficiet? Nonne caecus caecis ducatum praestabit, et tam ipse, quam ii, a quibus auditur in foveam cadent? Existat deinde alius, qui luceat quidem, sed non ardeat, sapiens sed improbus, nonne quantum sapientia et verbis aedificabit, tantum vitio et moribus destruet? Ut illud omittam, quod qui spiritum ad fervorem non accepit numquam se periculis exponet, nunquam vitia reprehendere audebit, nunquam auditores suos accendet. Ignis enim et fervor charitatis, non eruditio et sapientia accendit. Porro existat tertius, qui Spiritum sapientiae et charitatis acceperit, sed lingua non valeat, neque oratione sensa animi sui exprimere possit, qui haereat, balbutiat, taedium gignat, risum moveat, non illum gratam indicem voluptatis, qui leporem et gratiam dicentis consequitur; sed illum infaustum et ab oratoribus fugiendum, quem imperitia atque

infantia oratoris extorquet, quid obsecro, iste unquam persuadebit? Non igitur sine sapientia, charitate et dono orationis aliquis umquam absolutus concionator erit. Nam gratia miraculorum non omnibus, sed iis duntaxat necessaria est, qui novam aliquam legem aut religionem persuadere conantur. Quemadmodum enim litterae pontificiae et regiae diligenter obsignantur, et certis quibusdam signis appensis muniuntur, et si obsignatae non essent, fidem non facerent: sic etiam fidei et religionis praedicatio obsignata esse debet sigillo prodigiorum. Illi autem, inquit B. Marcus, profecti ubique praedicaverunt, Domino coaperante et sermonem confirmante sequentibus signis. Quod si Germani, Bohemi, Angli, Galli intellexissent, nunquam novis illis praedicatoribus. fidem adhibuissent. Nonne enim magna stultitia fuit, novas litteras tamquam a Deo recipere, quae tamen consueto sigillo obsignatae non essent? Praesertim cum adhuc exstarent veteres litterae novis istis plane contrariae, quas initio nascentis Ecclesiae non nisi Dei sigillo diligenter perspecto receperant? Nam nos, auditores, signa et prodigia edere non debemus, quippe qui non fidem ac religionem novam praedicamus, sed in veteri fide ac religione homines continere studemus, neque litteras novas, sed veteres, et eas veteribus signis communitas vobis afferimus. Illorum esset miracula facere, qui nova et inaudita nostris auribus inferunt: quod tamen nec adhuc fecerunt, nec in omnem aeternitatem facient. Nisi fortasse aliqua non vera, sed mendacia, et apparentia signa faciant, qualia futura Antichristi prodigia Apostolus docet. Nec enim sigillo suo litteras non suas Deus obsignare, aut testis falsitatis et mendaciorum esse potest. Sed a proposito non recedamus.

Hodie igitur chorus ille B. Apostolorum Spiritu sancto auctore, sapientia, charitate, nec non dono linguarum et gratia miraculorum ornatus fuit. Ac ut de singulis istis praeclaris muneribus paucissimis verbis disseramus, intelligere vultis, auditores, quam hodie sapientiam apostoli a Spiritu sancto didicerunt? Earum rerum scientiam consecuti sunt ad quam mens humana suis ac propriis viribus pervenire non potest. Confiteor tibi Pater (Dominus ait), quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Itaque Apostoli scientiam salutis, cognitionem Trinitatis, incarnationis, sacramentorum, fidei, spei et charitatis, ac cseterorum perfectissimam habuerunt. Justum deduxit Dominus per vias rectas, ait Sapiens, et ostendit illi regnum Dei. Nam philosophos quidem Deus ad se deducebat, sed per vias quasdam obliquas ac longas: per ipsam videlicet rerum creatarum cognitionem. Hinc nimirum Apostolus Paulus posteaquam de philosophis ait: Quod notum est Dei manifestum est in illis, Deus enim in illis manifestavit; et ne forte crederemus eos raptos fuisse in tertium coelum et ibi audivisse arcana verba, continuo subjecit, et ait: Invisibilia enim ipsius per ea, quse facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur. Itaque Doctores philosophorum coeli, et elementa fuerunt: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. At Apostolos ipse Spiritus veritatis per vias rectas et breves deduxit cum eis ipse per se, non per cognitionem rerum creatarum innotuit.

Rerum vero naturalium, non omnino constat, an Apostoli periti fuerint, ac non fuisse multo credibilius est. Non enim ad eorum institutum illa sapientia faciebat. Nec enim a Spiritu sancto docebantur, ut in aliquo gymnasio physicam vel metaphysicam profiterentur. Quo igitur hsec eorum institutio pertinebat? Quo? Ad dandam scientiam salutis pb-bi ejus, in remissionem peccatorum. Apostoli dicebant; Domine, nescimus, quo vadis: et quomodo possumus viam scire? Hoc igitur Spiritus sanctus docuit, nempe finem et medium quo sit eundum et per quam viam sit eundum. Quocirca beatissimus doctor Augustinus, cum aliquando cum Felice quodam Manichseo disputaret, et a Felice audiret, propterea Manichseum Spiritum sanctum videri, quod docuerit omnem veritatem, ac multa de fabrica mundi, de diebus ac noctibus, de cursu solis et luna3 in suis voluminibus reliquerit, respondet: Spiritum sanctum longe alias veritates docuisse: nam christianos, inquit, facere volebat, non mathematicos. Y os Manichaei cum Spiritum sanctum expectabatis, aliquem doctorem mathematicum expectabatis, sed toto coelo aberravistis. Nemini tamen dubium esse potest, si beatis Apostolis cum sapientibus mundi disputare necesse fuisset, quin eis Spiritus sanctus adfuisset et argumenta optima et responsiones verissimas subministrasset. Nam de B. Antonio, qui sapientia non humana, sed divina, et plane Apostolica preeditus erat, magnus Athanasius scribit, ab eo sum¬

mos etiam Philosophos superatos et confutatos fuisse. Atque hsec quidem de sapientia.

Porro linguarum varietatem Apostoli a Spiritu sancto adepti sunt: sed non erant ese linguse politiores et ornatiores, quam aliorum hominum essent, grsece loqui poterant, sed non copiosius quam Demosthenes: latine loqui poterant, sed non ornatius, quam Marcus Tullius. Media enim cum fine convenire debent. Qui erat, fidem ac legem Domini, non verborum apparatu, et copia, ac pondere et gravitate orationis; sed virtute spiritus, et signis ac prodigiis persuadere: ut ejus fidei ac legis homines quidem prsecones et administri; Deus autem inspirator et doctor videretur. Itaque linguae Apostolorum non politae, sed ignitae erant, ut jam in posterum homines ignei, linguis igneis, verba ignea et coelestia loquerentur.

At quanto tempore divinam istam sapientiam et eloquentiam didicerunt? In momento, auditores. Admirabilis doctor Spiritus sanctus est; mox ut tetigerit mentem, docuit: solumque tetigisse docuisse est. Felix, qui ad ejus gymnasium potest admitti. Ac ut rem istam apposita similitudine illustremus, quantum inter scriptionem et impressionem interest, tantum mihi interesse videtur inter eum modum quo nos discimus et eum, ad quem Apostoli dedicerunt. Quid interest inter eos, qui calamo scribunt et eos, qui prelo in litteris imprimendis utuntur? Hoc interest, quod ii, qui manu et calamo scribunt, sensim procedunt, ac primum litteram unam, deinde aliam, syllabam unam, deinde aliam, dictionem unam, deinde aliam formant ac ssepe characteres insequales, distorti, imperfecti, nec sine multis et magnis lituris fiunt. At hi, qui prelo utuntur, celerrime totum atque integrum folium characteribus replent, nec prius litteram unam, quam aliam; sed omnes simul in tabellam imprimunt, notasque perfectas,, directas, aequales, sine maculis et lituris informant. Pari ratione, auditores, nos cum philosophiam, cum eloquentiam, cun theologiam discimus, non prelo utimur; sed quasi calamo quodam in animis nostris scribimus. Atque idcirco multis indigemus annis, hodie rem unam, cras alteram cognoscimus, et id non sine maculis et lituris. Nam cum una vera sententia multi errores falsseque opiniones se miscent. At in mentibus Apostolorum Spiritus sanctus quasi prelo quodam usus, incorruptam sapientiam, et eloquentiam in momento, sine ullis erroribus impressit. 0 admirabile! 0 plane divinum! 0 non imitabile magisterium S. Spiritus in puncto temporis doctores Theologos et summos oratores facit. Beatus homo, quem tu erudieris, Domine. Vere lingua tua calamus scribae velociter scribentis.

Sed quid jam de gratia miraculorum et charitate dicemus? Acceperunt illi quidem signorum edendorum eximiam potestatem, ut magna, ut mirabilia, ut stupenda efficerent. Nonne beatissimus princeps Apostolorum Petrus, ut de aliis taceamus, Ananiam et Sapphiram unico verbo tamquam fulmine quodam percussos, prostravit ac sustulit? Nonne rursum Tabitham eadem facilitate ab inferis revocavit: Nonne ad solam umbram ipsius omnia morborum genera curabantur? Nihilominus tamen, auditores, non semper ea potestate uti pro suo arbitrio poterant. Sed tunc solum, cum eos Spiritus sanctus, ipsorum inhabitator, admonebat. Itaque apostolus Paulus cum saepius virgis caederetur, non ipse sua vulnera miraculo repente curabat: sed ea lavari et curari ab aliis sinebat. Cumque Timothaeum suum gravi et diuturno laborare morbo non ignoraret, non ei dicebat, esto sanus, sed humana remedia eum adhibere volebat. Noli, inquit, adhuc aquam bibere, utere modico vino propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.

At divina charitas illa est, auditores, quam hodie prae caeteris donis abundantissime A- postolica illa pectora receperunt. Et quidem charitatem filii erga patrem, sponsae erga Spiritum sanctum, sponsi erga sapientiam increatam, patris ac matris erga omnes proximos Apostolica vox est; Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Et:si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres: per E vangelium enim in Christo Jesu ego vos genui. Ista praeterea charitas ita corda eorum roboraverat, ita metum omnem expulerat, ut qui antea fores claudebant, jam ne ora quidem claudere dignarentur propter metum Judaeorum. Nam sicut lateres, quia terrei et lutei sunt, antequam coquantur, et molles, teneri, infirmi, nullum impetum sustinere levissimoque ictu frangi possunt: at postquam in fornace ad ignem admoti, ac diligenter excocti fuerint, ita duri ac firmi efficiuntur, ut ad eos frangendos ferrei mallei necessarii sint: ad eundem modum A- postoli carnei, hoc est, lutea et mollia corda

ante gerebant, ut ad unius verbi sonitum frangi possent, sed posteaquam Spiritus sanctus in eorum pectoribus vehementius spirans, maximum ignem divinae charitatis accendit, ita corda eorum obduravit, ita confirmataac roborata sunt, ut qui ante ad unius ancillae vocem formidabant, nunc inter magistratuum ac tyrannorum minas, saevitiamque imperterriti, robur animi ac magnitudinem suam declararent. Qui etiam dum in custodias dantur, dum in vincula conjiciuntur, dum catenis onerantur, dum virgis caeduntur, dum exquisitis tormentorum generibus excruciantur, tunc maxime gaudent, laetantur, exultant, quod digni divinitus habeantur, qui pro Christi nomine contumeliis et p cenis afficiantur, et qui antea cum perjurio Christum se nosse negabant, nunc pro eo in suppliciis gloriantur et hujus divini Spiritus igne succensi parum ducunt esse, quod Christi causa patiantur, et qui verbis nuper terrebantur, nunc tormentis et cruciatibus confirmantur atque corroborantur, et Christum Dominum non solum verbis, sed etiam moribus et mortibus confitentur et amoris magnitudine, contempta injuriarum multitudine et sanguinis profusione testantur.

Credere ergo, aut certe optare debeo, singulis, qui hic adsunt, datum esse Spiritum sapientiae: Spiritum vero fervoris tributum nobis omnibus ita velim, auditores, ut maxime necessarium hoc potissimum tempore, esse non dubito. Multi sunt in hac urbe sapientes, multi eloquentes; sed haud scio, an itidem illo charitatis igne sint succensi. Certe signa Spiritus sancti non modo audistis; sed prope etiam oculis vestris, cum de Apostolis loqueremur, vidistis. Charitas foras mittit timorem. Ecce signum unum. Vera charitas in contumeliis et injuriis gloriatur, et semper parum judicat esse, quod patitur. Ecce alterum. Non addam plura, unusquisque in animum suum paulisper ingrediatur, et quasi manu quadam diligentis considerationis ignem istum exploret. Multi fortasse timent, ne comburantur, qui glaciem potius, quam ignem invenient. Vidistine fratrem tuum aliquando peccantem? Vidi. Eumne fraterna admonitione corripuisti? Non. Quamobrem? Ne illi displicerem, metuebam. At perfecta charitas foras mittit timorem. Quam saepe ad poenitentiae et Eucharistiae sacramenta accedis? Semel aut iterum in anno. Et quam saepe comedis. Ter aut quater in die. Et animus tuus non comedet, nisi bis in anno? Quid si octavo quoquo die ad mensam Dominicam accederes? 0, ne hypocrita dicat ab hominibus, pertimesco. Eia miser, Perfecta charitas foras mittit timorem. Quam saepe ad choreas, ad ludos, ad convivia, ubi ebrietates, et comes ebrietatis luxuria regnat, ubi quodammodo certo scis, te in Deum tuumgraviter peccaturum: quoties, inquam, ad haec invitatus non ivisti, et ejusmodi munera fortiter recusasti? Quod sciam, nunquam. Cur ita? Ne amicos meos offendam. Eia, caece: ergo tu magis homines, quam Deum offendere reformidas? At perfecta charitas foras mittit timorem. Num aegros, inopes, afflictos invisere et consolari consuevisti? Non sane. Cur? Pudet me cum ejusmodi hominibus versari. Perfecta charitas foras mittit timorem.

Vera praeterea charitas in contumeliis et injuriis gloriatur, omnemque crucem libenter perfert, quam Deus nobis imponit. Tu vexaris fortasse morbis, ille uxorem habet difficilem, iracundam, morosam: pro admonitione convitium, pro beneficio injuriam accipis: alii, vel uxor, vel liberi moriuntur, vel ipse in carcerem truditur: in exilium mittitur, opibus spoliatur: fertisne aequo animo? Agitis gratias Deo? Nihil minus. Ergo Spiritum ad fervorem, mihi credite, non accepistis. 0 quam rara est haec avis in terris? Quam multos videmus hodie, qui crucem, quam sibi imponunt, libenter ferunt, eam vero crucem ferre non possunt quam eis Christus imponit. Jejunant, orant, vigilant, peregrinantur, eleemosynasque largiuntur, et tamen si Domini imperio atque voluntate morbo aliquo gravius afflictentur, ferre non possunt, conqueruntur, indignantur. Nonnulli etiam verberibus seipsos caedunt, qui ne verbum quidem unum ab aliis ferre poterunt. Quid? Nonne hoc genus quoddam extremae dementiae est? Te ipsum judicem hujus rei constituo. Cum

aegrotas, pharnacumne sumis quantum tibi videtur, an quantum medico tuo videtur? Certe non quantum tibi, sed quantum medico tuo videtur. Tu enim etiamsi artem medendi didicisses, vel nimio salutis desiderio nimium pharmaci sumeres, vel nimio tui amore nimis parum acciperes. At medicus tuus pro sua prudentia ad aegritudinem tuam pharmacum accommodabit. Sic etiam in cruce pro animae salute diligenda saepius homines, vel nimia severitate vel nimia indulgentia peccant: Deus vero, qui intime nos et naturam nostram, et morbos nostros et vires nostras, hoc est, figmentum nostrum agnoscit, eam semper crucem nobis imponit, quae humeris nostris convenit: neque Tentari nos sinit supra id quod possumus: quin etiam facit cum tentatione proventum, ut possimus sustinere.

Quae cum ita sint, auditores, tunc nos Spiritum sanctum accepisse monstrabimus, et eum nobis retinere poterimus, cum id omne libentissime perferemus, quod Deo, et patri et medico animorum nostrorum videbitur, Deus enim, quos diligit, corripit: Castigat autem omnem filium, quem recipit. Ac ut ille se patrem ostendit, cum corripit: ita nos filios esse, cum correptionem libenter suscipimus demonstramus. Atque id usque adeo verum est, auditores, Deum quos diligit corripere, et omnem filium, quem recipit, castigare, ut etiam filium illum naturalem atque unigenitum, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, castigare voluerit. Quia vero is carnem, in qua pati possit, non habebat. Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Illud postremo numquam obliviscamur, auditores, quanto crucem graviorem et majorem propter Deum ferimus, tanto nos Deo gratiores et viciniores esse: viamque tanto latiorem et commodiorem ad coelum, atque ad aeternam felicitatem habere, ad quam nos perducat, qui sine fine vivit et regnat. Arnen,

Homo quidam fecit ccenam magnam. Luc. xiv, v. 16.

Prcelibata SS. Eucharistice dignitate et praeeminentia, eam vere esse ccenam magnam contra Haereticos nostri temporis, defenditur: et veritas corporis Christi in eadem tribus potissimum argumentis astruitur. Quia illius institutio erat lex, erat testamentum, erat munus, quce singula non admittunt figuratam locutionem. Eadem veritas SS. Patrum auctoritatibus in medium adductis, et firmis inde rationibus erutis, demonstratur, ut Irencei, Hilarii, Cyrilli, E piphanii, Augustini. Quanto praeterea cultu veteres patres SS. Eucharistiam sint pro se cuti, in perceptione, adoratione invocatione, aspectu et sermone, ostenditur. Tandem per brevem enumerationem priorum argumento a minore ad majus veritas et praestantia Eucharistiae probatur.

Parte secunda detegitur astutia Haereticorum, testimonia Patrum, auctoritates novem Conciliorum, et miraculorum experientium, de hac veritate SS. Eucharistice, evertere nitentium. Argument a deinde a sanctitate Patrum Eucharistiam colentium afferuntur; et quo¬

modo a miraculis argumentari liceat, ostenditur. Repraesentatur actio Eucharistica, quasi in judicio extremo agatur, quid nos, quid Haeretici excusationis sint allaturi. Sumpta occasione ex Evangelii textu, superbia, avaritia, curiositas et libido, potissimae hceresium causae statuuntur: ubi etiam de avaris et ambitiosis jucunda canum venaticorum immiscetur similitudo. Insuper explicatur, quam multos sensualitas praecipitat, quam multos voluptas, et falsa libertas in hoeresi detineat, qui omnes olim a caena Agni excludentur probe illusi. Exponitur quoque, quinam sint illi pauperes, cceci, debiles, claudi, caena digni habiti. Tandem ad frequentem Eucharistice sumptionem, quce vera ejus est veneratio, serio invitamur.

Multa, et varia sunt, auditores optimi, privilegia singularia, prseclaraque ornamenta, quibus Ecclesia Catholica, mater nostra, se Dei munere condecoratam, et Judaeorum synagogae quasi testimonio quodam clarissimo atque illustrissimo antepositam merito jureque optimo gloriatur. Sed nihil est, in quo ita splendeant singulares honores Ecclej, siee, ut illud augustissimum et vere maximum corporis et sanguinis Domini Sacramentum. Quid enim habent omnia Sacramenta, omnes ceremoniae, omnia sacrificia Judaeorum, si cum hocuno Christianorum et Sacramento simul et sacrificio comparentur; quid oves et boves, quid arietes et tauri sunt, si cum ipsa divini Verbi carne integerrima et sanctissima conferantur? Quis non videt, quantum intersit inter manna veteris synagogae, et hunc coelestem cibum Ecclesiae? Inter aquam de petra fluentem et illum gloriosum sanguinem de Christi latere promanantem? Neque vero solum antiquae legis ritibus et ceremoniis: sed etiam omnibus Evangelicis Sacramentis et dignitatis pondere et utilitatis ubertate, hoc unum, de quo loquimur, Sacramentum divinissimum antecellit. Id enim, quod est illis beatis, ac prope divinis mentibus ordo seraphicus, in globis coelestibus coelum empyreum, in stellis ac sideribus sol, ignis in elementis, homo in animantibus, pinus in arboribus, aurum in metallis, in virtutibus charitas, et in artibus et disciplinis theologia, id est in Ecclesiasticis Sacramentis, et omnibus privilegiis ac praerogativis Ecclesiae summum ac divinissimum Eucharistiae Sacramentum. Quocirca mater Ecclesia tantis ac tam singularibus cumulata, et honestata muneribus, merito et ipsa laetatur, et filios suos ad spiritualem animorum laetitiam, hisce potissimum diebus hujus tanti Sacramenti institutioni consecratis, accendit.

Unum est, quod communem istam laetitiam vehementer impedire et bonis omnibus nonmediocremmoerorem ac tristitiam afferre videtur, furor videlicet insanus atque effrenata rabies haereticorum, qui ore nefario ac sacrilego Domini corpus Eucharistiae Sacramento non contineri, sed dumtaxat significari contendunt.

Verum eis mater nostra Ecclesia Catholica Evangelium hodiernum sapienter opponit, et ad eorum phrenesim curandam, quasi medicamentum quoddam plenissimum adfert: Homo quidam, inquit, fecit ccenam magnam, et vocavit multos. Etenim quid aliud coena ista magna, quam corporis et sanguinis Domini Sacramentum designat? Nam si ciborum abundantiam, et copiam quajris, ita magna est, ut cum toto orbe terrarum eadem celebretur, et jam tot saeculis tot hominum millia satiaverit, adhuc tamen mensae plenissimae ac refertissimae sint. Si verum

ciborum eorumdem nobilitatem atque excellentiam species, dapes sunt Angelorum, omnem saporis suavitatem omneque delectamentum in se habentes. Sed exorti sunt infaustis auspiciis quidam filii tenebrarum qui ccenae hujus magnitudinem extenuare et splendorem obscurare totis viribus suis conantur. Et quid tandem illi aiunt? Quomodo, inquiunt, frustum panis coenam magnam appellatis? Certe si ab aliquo ad ccenam invitemini, et nihil ab eo, nisi modicum panis accipiatis, eam non modo non ccenam magnam, sed nec ccenam quidem nominandam censebitis. Sic isti tamquam vere phrenetici contra medicum suum insaniunt: et quasi venenum quoddam pestiferum, saluberrimum medicamentum evomunt. Non vacat mihi, auditores, hoc tempore argumentum hoc accurate tractare, nostra tueri, aliena refellere, ac demum pro dignitate de tam sublimi mysterio disputare, dabitur alias fortasse melior opportunitas. Nunc vero cum longiorem orationem temporis angustise minime patiantur, hoc ero contentus uno, si paucis, sed apertis et invictis rationibus ostendere potuero, Eucharistise Sacramentum optimo jure ccenam magnam ab Ecclesia nominari.

Primum igitur habemus sententiam illam expressi verbi Dei apud Matthajum, Marcum et Lucam: Accipite et manducate: Hoc est corpus meum. Cur vero non pudet expressi verbi Dei prsedicatores ab expresso verbo Dei ad nescio quas metaphoras et metonymas descendere? Perpendite, quseso vos, auditores, vim hujus rationis. Certe leges ac decreta perspicue, proprie, simpliciter, non figurate, non obscure non perplexe efferri debent. Alioquin enim nemo esset, quem non ignorantia excusaret, omnes enim, qui contra legem facerent, dicere possent: Verba legis non intelligebam: aperte loquatur legislator, si legem suam violari non vult. Jam vero quis unquam Christianus dubitavit, cum Dominus Sacramentum instituit, simul etiam prsecepisse, legemque tulisse, ut idem Sacramentum in Ecclesia Sacerdotibus conficeretur? Hoc facite, ait, in meam commemorationem. Cium igitur heec Domini verba legem contineant, obscura profecto ac figurata esse non debent, nisi Dominum omnium legislatorum insipientissimum facere velimus, quod non solum dicere, sed vel cogitare blasphemum ac sacrilegum est.

Deinde, Testamenta nonne etiam propriis

ac usitatis vocabulis constare debent? Nisi enim, vel qui Testamentum facit, insanus est, vel inter filios suos discordias ac seditiones exoriri post obitum suum desiderat, semper qui testatur apertissimis et maxime propriis verbis loqui consuevit: metaphorae, ac metonymiae in testamentis locum habere non possunt. Cum testator ait, domum meam Joanni filio meorelinquo, quis unquam intelliget non veram, sed pictam domum Testamento esse relictam? Quare cum hujus Sacramenti institutio non solum lex quaedam, sed etiam Testamentum Domini fuerit, ut ipse ait: Hic est sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum: certe nullo modo figurata oratione pronuncianda erat. Nec enim Dominus, aut insanus erat, aut in Ecclesia sua dissensiones ac tumultus esse volebat: quin potius ait: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et rursum: Habere sal in vobis et pacem habere inter vos.

Praeterea quaero a vobis, auditores, si princeps aliquis centum coronatos aureos alicui vestrum se daturum polliceretur, ac deinde in pulchra tabella eos depictos mitteret, quid vobis de ista liberalitate videretur?Etsi forte qui pictos aureos pro veris accepit,de principe suo conqueretur, eique princeps diceret: Non mireris: nam coronati, quos accepisti per quamdam metonymiam veri coronati dici possunt. Quis non eum, qui munus accepit, et re et verbis ab eo principe derideri existimaret? Ad eumdera modum carnem suam in cibum se daturum Christum pollicitus: Panis, inquit, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Quaero igitur, cum Sacramentum instituit, quidnam dedit? Partem an carnem? Dices fortasse: Dedit quidem panem, sed qui per figuram quamdam caro dici potest. Praeclarum vero munus. Ergo Dominus nos deridere ac decipere voluit, cum tamen sicut ipse decipi non potest, quia sapientia est, ita nec decipere possit, quia veritas, justitia et bonitas est? Dedit igitur, quod promisit: nec frustum panis, sed ccenam vere magnam et epulis exquisitissimis instructam nobis exhibuit.

Ad alterum argumentum veniamus. Quia vero hostes Christi ita vetustate delectantur, ut nullius auctoritatem admittant, qui ante mille annos non floruerit, ab illis vetustissimis patribus unum argumentum vel alterum petemus. Omitto enim singulorum testimonium percensere. Ea enim quamquam apertissima sint, tamen miris modis in varios

sensus ab Haereticis torqueri solent. Atferam igitur argumenta quaedam, quae torqueri in alium sensum nullo modo possunt.

Initio igitur usque adeo primis illis temporibus tam apud catholicos, quam apud haereticos compertum atque exploratum erat, verum ac naturale Domini corpus in Eucharistia contineri, ut nonnulli ex optimis et sanctissimis Patribus hoc uno catholico dogmate, tamquam certo quodam principio, vel ad aliqua dogmata illustranda vel ad varias haereses refellendas uterentur. Quod dum vobis expono, quaeso, diligenter, ut facere soletis, attendite.

Scriptor vetustissimus martyrque beatissimus Irenaeus cap. 4. lib. iv. in Yalentinum, demonstraturus Christum illius Dei Filium esse, qui mundum condidisset, atque adeo ipsum Christum, tamquam Verbum Patris, mundi opificem atque architectum fuisse, quod Valentinus aperte negavit, hoc argumento usus est. Si Christus rerum auctor ac parens non est, certe eas commutare ac vertere in alias naturas non potest: Valentiniani autem fatentur panem in carnem a Christo converti: quomodo igitur negant eum mundi conditorem fuisse? Verba vero ejus haec sunt: « Quomodo autem, inquit, constabit eis, eum panem, in quo gratiae actae sunt,, corpus esse Domini sui et calicem sanguinis ejus, si non ipsum fabricatoris mundi filium dicant, id est, verbum ejus, per quod lignum fructificat, defluunt fontes, dat primum quidem fcenum, deinde spicam, deinde plenum triticum in spica? » Percipiant vim argumenti, et tum respondeant Calvinistae, si possunt. Nam si Eucharistia nihil aliud, quam panis esset, nec ulla fieret vi consecrationis transmutatio, nullas omnino vires B. Irenaei argumentum haberet. Quid quod ex eodem principio in eodem capite alteram Valentini haeresim expugnat? Summa rationis hujus est: Ideo corpora nostra gloriosae immortalitatis capacia esse, quia cum glorioso et immortali Christi corpore conjunguntur. Id quod B. Cyrillus libro decimo in Joannem paulo apertius is verbis asseruit: Non poterat, inquit, aliter corruptibilis haec natura « ad incorruptam vitam traduci, nisi naturalis vitae corpus cum ea conjungeretur. » Ponamus jam, auditores, nihil aliud esse Eucharistiam, quam panem, quid omnes istae rationes efficiunt? Plane nihil. Panis enim non minus corruptibilis est, quam corpora nostra sunt. Illustrat vero rem totam sanctus Irenaeus elegantissima similitudine, « Quemadmodum, inquit, panis post consecrationem Eucharistia est, constans duabus rebus, terrena et coelesti. » (Nam accidentia panis terrena et corruptibilia sunt; Christi corpus coeleste est et immortale) « Sic etiam corpora nostra, praecepta Eucharistia, quia unum cum Christo corpus efficiuntur, partim terrena, partim coelestia sunt: et re quidem corruptibilia, spe autem incorruptibilia. »

Jam vero B. Hilarius libro octavo de Trinitate, et beatus Cyrillus in Joannem decimo, et undecimo cum adversus haeresim Arianorum demonstrare vellent, Deum Patrem et Deum Filium non sola consensione voluptatum ( ut Ariani dicebant), sed naturali conjunctione, ac nexu copulari, ab Eucharistia argumentum accipiunt. Ac beatus Hilarius quidem ita loquitur: « Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatis ingerunt unitatem, interrogo: utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim vere Verbum caro factum est, et nos vere Verbum carnem cibo Dominico sumimus, quomodo non naturaliter in nobis manere existimandus est? Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget potius naturaliter, vel se in Christo vel Christum sibi inesse. » Ac ne forte aliquis Berengarius non naturaliter, nec vere nec corporaliter Christum nobis per Eucharistiae sumptionem conjungi diceret, addidit beatissimus doctor, et ait: « De naturali enim in nobis Christi veritate, quae dicimus, nisi ab eo discimus, stulte atque impie dicimus. Ipse enim ait: Caro meavere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. De veritate carnis ct sanguinis non est relictus ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est et vere sanguis est, et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne, inquit, hoc veritas non est? Contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum negant. » Haec Hilarius. Beatus vero Cyrillus his verbis illud ipsum demonstrare contendit: «Non negamus, inquit, recta nos fide charitateque sincera Christo spiritualiter conjungi: sed nullam nobis conjunctionis rationem secundum carnem cum illo esse, id profecto pernegamus, idque a divinis Scripturis om¬

nino alienum dicimus. Ac fortasse putat ignotam nobis mysticae benedictionis virtutem esse? Quae cum in nobis fiat, nonne corporaliter quoque facit communicatione carnis Christi, Christum in nobis habitare? Cum enim membra fidelium membra Christi sunt? Membra igitur Christi faciam membra meretricis?» Quoniam, inquit B. Hilarius et Cyrillus, Christi corpus naturaliter et vere cum corpore nostro conjungitur, et nos unum cum Christo non conversione, sed conjunctione naturarum efficimur, quis dicere audebit, Deum Patrem et Deum Filium non naturaliter, sed sola voluntatum concordia unum esse? Et quid, obsecro, auditores, hae rationes valerent, si aliquid sententia adversariorum valeret.

Porro D. Epiphanius in eo libro, quem Ancoratum inscripsit, de imagine Dei, quae est in homine, verba faciens atque ostendere volens, vere in nobis esse imaginem Dei, tametsi nulla ex parte Deo similes esse videamur, ab Eucharistia argumentum sumit. Credimus enim constanti atque integra fide, verum Christi corpus in Eucharistia contineri: et tamen nulla esse similitudo videtur inter Christum et eam formam, quam in altari corporeis oculis cernimus: verba vero ejus haec sunt: « Et quot sunt, inquit, quae similia sunt? Videmus enim, quod Salvator accepit in manus suas veluti Evangelista habet, qui surrexit a ccena et accepit haec (nimirum panem) et cum gratias egisset, dixit: Hoc corpus meum est, hoc, et hoc. Et videmus, quod non aequale est neque simile, non imagini in carne, non invisibili deitati, non lineamentis membrorum: hoc enim, nempe quod extrinsecus in Sacramento videmus, est rotundae figurae, et insensibile, quantum ad potentiam, et voluit per gratiam dicere, hoc meum est, hoc, et hoc, et nemo non fidem habet sermoni, » praeter Z winglianos videlicet et Calvinistas! Sed audiant ipsi quod sequitur: « Qui enim, inquit, non credit esse ipsum verum, sicut dixit is, excidit a gratia et salute. » Quantam integritatem, quantam sinceritatem spirant haec verba vere sancti et admirabilis Patris?

Sed postremo loco argumentum etiam unum aut alterum petamus a beatissimo et eruditissimo pontifice August. Is enim c. 10 lib. ni. de Trinitate, explicaturus ad quem modum Angeli in quibusdam corporeis formis appareant, licet nos, quemadmodum eae formae ab Angelis fiant, ignoremus: « Illas etiam nubes, inquit, vel ignes quomodo fecerunt vel assumpserunt Angeli? Quis novit hominum? Sicut infantes non noverunt, quod in altari ponitur et peracta pietatis celebratione consumitur, unde vel quomodo conficiatur unde in usum religionis assumatur: et si nunquam discant, experimento vel suo vel aliorum, et numquajn illam speciem rerum videant, nisi inter celebrationes sacramentorum, cum offertur et datur, dicaturque illis auctoritate gravissima, cujus corpus et sanguis sit, nihil aliud credent, nisi omnino in illa specie Dominum oculis apparuisse mortalium; et de latere tali percusso liquorem illum omnino fluxisse. » Perpendite, quaeso, similitudinem istam. Licet, inquit, ignoremus, ad quem modum nubes illae vel ignes fiant, in quibus angeli hominibus apparere soliti sunt, illud tamen comperto habemus, vere angelos in formis illis apparuisse: sicut illi qui nunquam didicerunt experimento suo vel aliorum, quid illud sit, quod ponitur in altari: et tamen firmissime credunt in illa specie vere esse Dominum, qui oculis apparuit mortalium, et de latere ejus percusso illum omnino fluxisse liquorem. Cur enim id non crederent, cum auctoritate gravissima sanctarum Scripturarum admoneantur? Quamobrem, auditores, omnino perspicuum esse arbitror, apud veteres Patres, ad quos tamen haeretici nostri temporis appellare nequaquam verentur, usque adeo firmum ac ratum catholicorum dogma de Eucharistiae sacramento fuisse, ut ex eo res dubias explicare, obscuras illustrare, errores refellere, veritatem statuere atque asserere minime dubitarent.

Sed quid de veneratione et cultu, quo tantum Sacramentum primi illi patres prosequebantur dicemus? Equidem, auditores, ego sic statuo, neminem prorsus de fide illorum sanctissimorum Patrum dubitare posse, qui diligenter considerare voluerit quo honore illi hoc Sacramentum colerent. Primum enim non nisi jejuni illud percipere audebant. « Placuit (inquit B. Augustinus ad Januarium) Spiritui sancto, utin honorem tanti sacramenti in os Christiani prius dominicum corpus intraret quam exteri cibi. » Id quod etiam Tertullianus libro secundo ad uxorem affirmat. Deinde summa diligentia providebant, ne aliquid Eucharistiae in terram caderet. Origenes enim homilia 13 in Exodum ait: « Nostis, qui divinis mysteriis interesse consuevistis, quomodo cum susci- Tom. IX.

pius corpus Domini, cum omni cautela et veneratione servatis ne ex eo parum quid decidat, ne consecrati muneris aliquid dilabatur. Reos enim vos creditis et recte creditis, si quid inde per negligentiam decidat. », Ut omittam illud, quod olim in aureis pretiosis vasculis panem istud coelestem recondebant, ut ex sexta synodo cognosci potest. Hinc videlicet B. Victor Uticensis libro primo Wandalicae persecutionis, tamquam immane facinus Arianorum refert, quod illi Eucharistiam a Catholicis consecratam in terram abjecerunt, pollutisque pedibus calcaverunt. Beatus vero Optatus Milevitanus libro altero contra Donatistas, conqueritur de episcopis Docatistarum, quod tantum Sacramentum canibus porrigere non sint veriti: sed continuo canes rabie accensi, auctores tanti sceleris lacerasse affirmat. Quid? Quod hoc Sacramentum, tamquam in quo Deus ipse admirabili ratione et modo vere delitesceret, adorare non dubitabant? Audite enim quid B. Ambrosius capite duodecimo libri tertii de Spiritu sancto dicat: « Videamus, inquit, ne terram illam adorandam dicat propheta, quam Dominus Jesus in carnis assumptione suscepit. Itaque per scabellum terra intelligitur, per terram autem caro Christi, quam hodie quoque in mysteriis adoramus, et quam Apostoli in Domino Jesu, ut supra diximus, adorarunt. » Beatus quoque Augustinus in Psalmum xxxvm scribens ait: Quia in ipsa carne hic ambulavit, et ipsam carnem manducandam ad salutem dedit, nemo autem illam carnem manducat, nisi prius adoraverit, inventum est quemadmodum adoretur tale scabellum pedum Domini, et non solum non peccamus adorando sed peccamus non adorando. » Atque usque adeo id verum est, auditores, ut Ethnici propter istam Eucharistiae adorationem Cererem et Bacchum a Christianis coli existimarent, ut B. Augustinus contra Faustumlibro vigesimo auctor est: neque solum veteres illi Patres Christum in Eucharistia adorabant; sed etiam certis verbis invocabant. Magnus enim Basibus libro de Spiritu sancto: « Invocationis, inquit, verba cum ostenditur panis Eucharistiae, et poculum benedictionis, quis sanctorum inscripto nobis reliquit:» Agit in eo loco de traditionibus, et hanc Christi invocationem in Eucharistia non scriptis, sed traditione contineri demonstrat. Neque vero contenti sancti illi Patres fuerunt, quod ipsi tam eximium cultum ac venerationem Christo in Eucharistia existenti exhiberent: sed etiam aliquid ad hoc addere cupientes, constituerunt, ut catechumeni tanta mysteria ne cernere quidem permitterentur. « Non initiatis ( inquit magnus Basilius loco paulo, ante notato, de sacramento Eucharistiae verba faciens) nec itueri fas est. » Id quod et beatus Augustinus et alii Patres non semel affirmant. Sed quod omnem excellentiam ac dignitatem mihi superare videtur, illud est, quod sicut olim Hebraei Dei nomen Tetragrammaton pronuntiare non audebant, ita etiam tanta veneratione hoc divinissimum sacramentum optimi illi Patres prosequebantur, ut de eo vix loqui apertius auderent. Hinc videlicet B. Augustinus frequenter illud repetit: « Norunt fideles. » Et B. Chrysost.

« Novistis vos qui estis initiati. »

Quae cum ita sint, nonne solis luce clarius est haereticos nostri temporis in densissimis ignorantiae tenebris versari? Nam si ponamus, nihil aliud quam triticeum panem Eucharistiam esse, unde ei tantus cultus tantaque veneratio debetur? Certe aqua baptismi majori honore digna, quam Eucharistiae sacramentum esset. Nam si pannis Eucharistiae Christi corpus significat, et aqua baptismi Spiritum sanctum, qui sine comparatione Christi corpore major est, designat. At quis unquam audivit aquam baptismi aureis vasculis inclusam aut adoratam aut invocatam fuisse? Quis unquam audivit eos homines reos fuisse, quorum culpa aqua baptismi periisset? alioquin enim magno scelere tenerentur astricti sancti illi, qui interdum in fluminibus baptizabant. Quis unquam audivit prohibitos esse catechumenos, ne baptismi aquam conspicerent? Quis unquam audivit sanctos Patres non fuisse ausos de baptismajaqua apertius loqui. Aliud igitur, quam aqua baptismi Eucharistia est: vere ccena magna et plane divina est. Vere caeci et duces caecorum haeretici sunt. Eosigitur relinquentes Ecclesiae fidem, Patrum consensionem, verborum Christi veram intelligentiam amplectamur, tueamur, conservemus, retineamus.

Haeretici nostri temporis vulpeculis illis mihi significari videntur, de quibus in cantice rum Canticis dicitur: Capite nobis vulpecu as quae demoliuntur vineas. Audite enim callidi simum istarum vulpecularum consilium.

Cum intelligerent, haeresim istam de augustissimo Sacramento post annum millesimum a Servatoris adventu auctore Berengario exortam esse, ac post illud tempus, et Patres et Concilia non solum aperte et perspicue, sed etiam ex proposito adversus eam haeresim decreta et libros composuisse, suspicati sunt antiquiores Patres nihil de hac re, nisi obscure et involute scripsisse: quippe quae eorum temporibus nondum in controversiam vocarentur. Itaque communi sententia decreverunt eos omnes sanctos Patres, qui ante annum millesimum non extiterunt quique adversus hanc heeresim scripserunt neque vere sanctos esse neque ad veram Ecclesiam pertinere. Eos vero, qui primis quingentis annis floruerunt, ad veram Ecclesiam pertinere: sed nihil aperte scriptum de Sacramento Eucharistiae posteritati reliquisse. Verum in utroque turpissime lapsi sunt. Nam ut vetustissimos illos Patres ita aperte locutos esse ostendimus, ut apertius non potuerint: sic nunc posteriores, ut B. Anselmum, B. Bernardum, B. Malachiam, B. Dominicum, B. Fransciscum, B. Bonaventuram. B. Thomam et alios quam plurimos adhuc recentiores,quos Haeretici nostros esse etnobiscum sentire de boc Sacramento Eucharistiae confitentur, ad veram Ecclesiam pertinere breviter ostendemus. Omitto enim novem Concilia hoc tempore celebrata, in quibus haec veritas perspicuis verbis, vel statuitur vel asseritur: nempe Tridentinum sub Julio, Florentinum sub Eugenio, Constantiense sub Martino, Lateranense sub Innocentio, item Lateranense sub Gregorio, atque aliud sub Nicolao, nec non Turonense sub Victore, Vercellense sub Leone et Nicenum secundum sub Adriano. Nam extremae dementiae est, putare, tantum numerum sanctorum Pontificum, qui hisce Conciliis interfuerunt in re tanti momenti dormivisse: et plus unum Berengarium, unum Wicleffum, unumZwinglium quam tot Ecclesiae lumina vidisse. Nihil dico, quam sit absurdum credere, Ecclesiam Christi tot saeculis, vel in solis Sacramentariis, paucis et turbulentis hominibus, delituisse: vel ab obitu Berengarii usque ad ortum Wicleffi totis trecentis annis, aut nusquam fuisse, aut occultam, et tenebris plusquam cimmeriis ita obrutam, ut si quis aliquem ad eam deferri, juxta Domini praeceptum vellet, is lucernam accendere ad eam pervestigandam deberet. Taceo, quod ipse Diabolus, hostis humani generis atrocissimus, aperte cum Luthero suo per Germaniam pene universam vicario, disputans, ut ipse quodam loco testatur, ei persuadere hanc haeresim conatus est. Et quis dubitare potest, Diabolum patrem mendacii, nihil aliud persuadere quam mendacium voluisse? Nam et B. Episcopus Fulbertus, cum diem extremum ageret, sic Diabolum cernere affirmabat, qui tenui flatu homines ad Berengarium impellebat. Praetermitto signa et prodigia, ac visiones innumeras, quibus Deus hoc nostrum catholicum dogma confirmavit, quae ex B. Cypriano, Chrysostomo, Optato, Bernardo, et aliis viris summa fide et religione praeditis adducere possemus, si angustiis temporis non praeureremur.

Haec omnia, et alia permulta, quae mihi magno adjumento esse possent, facile patior sileri: hoc solum teneo, hic haereo, hoc sum contentus uno: si vere Christi corpus in Sacramento Eucharistiae non continetur, ergo Beatus Anselmus, B. Bernardus, Dominicus, Franciscus, aliique quamplurimi, idololatrae Deoque invisi fuerunt: nam eos nobiscum sensisse etiam adversarii nostri confitentur. At si idololatrae erant, quomodo signis et prodigiis vivi mortuique claruerunt? Nisi enim omnes historias negare velimus, multa et magna fuerunt beati Anselmi miracula, et plura et majora B. Bernardi, plane singularia Malachiae Hibernorum Episcopi, maxima B. Dominici, innumera B. Francisci. Quin etiam hisce temporibus, pene nostra memoria, alius quidam B. Franciscus, auctor ordinis Minimorum, tot ac tantis miraculis, coruscavit, ut plane admirabile sit: et tamen isti omnes romano pontifici semper paruerunt, ab Ecclesia Catholica nunquam recesserunt, Christum in Eucharistia summa religione adoraverunt, ac demum sententiam nostram, vel libris vel sermonibus vel operibus confirmaverunt. Deinde miracula, quae per istos servos suos Deus effecit, hujusmodi sunt, ut nec Diaboli nec Angelorum, sed solius opera Dei fieri possint: qualia sunt, sensuum restitutiones, et mortuorum ab inferis excitationes. Et, quamquam cum fides vera confirmanda est, et per probos et per improbos signa et prodigia fieri possint; tamen cum non fides in dubium vocatur, sed Deus servum aliquem suum illustrare ac celebrare vult: tunc non nisi per probos et Dei amicos edi miracul i possunt. Deus enim testis falsitatis et mendaciorum esse nullo modo potest. Jam vero, neque B. Malachias cum

mortuum quemdam ab inferis revocavit, ut B. Bernardus auctor est, Domini fidem miraculo non necessario confirmare voluit: et cum ad implorationem B. Francisci, ut beatus Bonaventura scribit, non unus, sed plures mortui resuscitarentur, quis dubitare potest, quin ea miracula ad gloriam tanti viri hominibus demonstrandam fierent? Quae cum ita sint, quis non obstupeat Patres nostros idololatras esse, et signis et prodigiis coruscare? Hostes vero nostros et evangelistas esse, et nec unam muscam in vitam restituere unquam potuisse? Atque idololatras quidem nostros honores contempsisse, divitias conculcasse, impetum repressisse, omnibus injurias condonasse, et vitam in terris Angelorum duxisse: Apostolos vero istos novos honorum cupidissimos, orbem terrarum suis tumultibus conturbare, divina atque humana jura frangere, carnis libidines non compescere, sed explere, et daemonum potius, quam hominum vitam ducere?

Intelligere vultis, quam nos justam et bonam causam habeamus, auditores? Proponite vobis extremi judicii diem, et quod nos de Eucharistiae Sacramento credidimus, falsum omnino atque absurdum (quod tamen fieri non potest) fuisse: cum Dominus quaeret a nobis: Cur vos ita de meo Sacramento credidistis? Cur hostiam illam adorastis? Nonne secure dicemus: Imo, Domine Deus, si error est, tu nos decepisti. Primum enim verbum tuum audieramus: Hoc est corpus meum. Numquid tibi de te fidem praestare don debebamus? Deinde ejusmodi signis ac prodigiis id saepius confirmatum est, quae nisi a te nunquam fieri potuissent. Ad haec audiebamus Daemonem contendere totis viribus, ut hoc, quod credimus, non crederemus, et quid aliud patrem mendacii, quam mendacium persuadere velle credere poteramus! Postremo videbamus consensionem Ecclesiae tuae, majorumque nostrorum vestigia sequebamur, ac eorum praesertim, qui singulari dono gratiae tuae, tum signis ac prodigiis, tum vitae ac morum sanctimonia, quasi clarissima quaedam lumina enitebant. Quare si error est, tu nos, Domine, decepisti. Haec nos tuto sine dubio diceremus. Quia vero falsum esse non potest, quod tam aperte a Veritatis ore processit, illud potius videamus, quid responsuri sint Calvinistao, cum eis Dominus in formidabili illo judicio dicet: Et quidnam vos, genimina prava atque perversa, impulit, ut ex ovili meo ad

luporum coetus et caveas lugeretis? Respondebunt fortasse r Nos Calvinus decepit. At Dominus: Et quid in Calvino videbatis, propter quod antiquam fidem deserere, et novam tam facile recipere vobis liberet? Quibus miraculis ille sua dogmata comprobavit? Ad quem modum se vere Apostolum meum esse vobis ostendit? Numquid Apostolus meus vobis non dixerat: etiamsi A ngelus de coelo evangelizaverit vobis, praeterquam quod evangelizavimus pobis, anathema sit? Si Angelo de coelo contra fidem jam receptam credere non debebatis, quanto minus impuris quibusdam et seditiosis hominibus? At, Domine Deus, corrupti mores antistitum Ecclesiae tuae nos de ea egredi compulerunt. Et quales sunt Haereticorum mores? An non praeterea de malis pastoribus vos monueram: Quae dicunt facite: quae faciunt facere nolite? Itaque obmutescent, nescientes omnino quid dicant. Causae siquidem, quae illos in haeresim istam praecipitarunt, tres omnino ac quatuorsunt. Sed eas in judicio vel qui non licebit vel quia illos pudebit, nullo modo commemorabunt.

Quae vero istae causae sint, jam ex Evangelio discere potuistis. Homo quidam (inquit Dominus) fecit ccenam magnam, et vocavit multos. Illi autem coeperunt omnes simul excusare. Primus dixit: Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam: rogo te, habe me excusatum. Alter dixit: Juga boum emi quinque, et eo probare illa, rogo te, habe me excucusatum. Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. Nam et B. Augustinus et Gregorius docent, qui villam emit, aut superbus aut avarus est. Qui juga boum emit, curiosus est. Qui duxit uxorem, voluptuarius est. Ille siquidem, qui villam emit, aut hoc ideo fecit, ut aliquos subjectos haberet et dominus vocaretur, et est superbus: aut ideo, ut eam villam diligenter excolendo amplius lucraretur et avarus est. Quinque vero juga boum quid aliud, quam quinque sensus nostros designare possunt? Recte enim non quinque boves, sed quinque juga boum dicitur, cum omnes sensus pene geminati sint. Ille igitur, qui juga boum emit quinque, hoc est qui sensibus ducitur, et nihil credit, quod non videt, curiosus optimo jure nominatur. Nam qui uxorem duxit, non ideo voluptuarius appellandus est, quod uxorem ducere peccatum sit, sed quod plerique voluptatem potissimum, et expletionem libidinum iti matrimonio quaerant.

Haec igitur quatuor superbia, avaritia^ curiositas, voluptas, innumerabiles homines ad haeresim pertrahunt, atque in ea quasi catenis quibusdam revinctos tenent. Si per tempus liceret, longissimum indicem explicarem eorum, qui non alia de causa ab Ecclesia defecerunt, quam quod episcopi aut cardinales esse non potuerunt. Quam multos etiam ad haeresim invitavit illa templorum spoliatio, simulacrorum confractio, altarium eversio, urbium populatio, unde ipsi maxime ditescere, credebantur? Isti igitur vere dicunt: Villam emi: avaritiae vel ambitionis mancipium factus sum. In Ecclesia Catholica neque ad honores ascendere, neque commode lucrari possum: quare necesse habeo de Ecclesia exire, et ad videndam villam me conferre. Recte vero ait: Necesse habeo exire et videre illam. Ambitiosi enim atque avari, honores suos atque opes solum cernunt, nec aliter eas possidere possunt. Ne timueris, cum dives facturus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: quoniam cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Accipite illustrem similitudinem, et eam memoriae diligenter commendate. Venatores simul atque praedam viderunt, eam canibus suis ostendunt et clamare incipiunt: Cape, cape, rape, rape et tum canes cursu incitatissimo ad praedam accurrunt. Sed cum primum apprehenderunt eam, - ecce adsunt venatores, et quibusdam baculis capita canum suorum percutiunt, etclamant: Relinque, relinque, desere, desere, atque hac ratione canibus suis praedam ostendunt, ut eam videant, sed non possideant: ut eam cum labore capiant, sed mox captam cum dolore relinquant. Idem omnino avaris atque ambitiosis hominibus contingit. Diabolus enim antiquus venator, eis tanquam canibus aliquam praedam ostendit, ut lucrum aliquod ut aliquam dignitatem: et tum clamat: Eia rape, cape, per fas et per refas, assentare, mentire, nega fidem, nega religionem, sic ditescitur, sic ascenditur. Verum ubi honorem aliquem adepti fuerunt, vel opes aliquas congregaverunt, tunc adest mors, et longe aliud carmen intonans ait: Relinque, desere, et nudus ac solus, velis nolis, ad aeternos cruciatus descende. At vero benignissimus Dominus noster ex adverso hic quidem dum vivimus clamat: relinquo, desere opes, honores, villam, domum, liberos, uxorem, si ita res postulat, propter regnum Dei, At cum morimur, tunc dicere incipit, nunc cape, nunc implere, nunc satiare veris divitiis, vere ac solidis voluptatibus. Se^l ad propositum redeamus.

Porro multi sunt, qui non tam propter opes et honores in haeresim incidunt, quam quod sensibus ducuntur: et nil credere volunt, quod non capiunt. Isti igitur cum adnimadvertunt, sensus vere omnes clamare, nihil aliud, quam panem et vinum Eucharistia) Sacramentum esse: juga boum quinque, inquiunt, emimus: quinque nostris sensibus magis, quam vestris argumentis credimus: atque idcirco de Ecclesia egredi necesse habemus. Verum istos omnes me auctore contemnite ac despicite, auditores. Qualis enim Deus esset, si eum, non, inquam, sensus humanus, sed ipsa mens humana capere posset, quae vix formicae naturam plene ac perfecte capit? Cum aliquando impius Eunomius se Deum comprehendere jactaret, magnus Basilius ad eum litteras dedit, in quibhs de formicae natura viginti, et eo amplius quaestiones proponit quarum cum ne unam quidem plane dissolvere Eunomius potuisset, tum vero ille ait: Si minutissimae formicae naturam nondum cognitione apprehendisti, quomodo incomprehensibilis Dei naturam te intelligere gloriaris. Habeant igitur sibi Haeretici deum suum, qui nihil facere potest, quod ipsi non capiant: nos vero Deum nostrum vere magnum habeamus, qui Major est corde nostro, ut Joannes Apostolus ait: qui sapientiam atque intelligentiam nostram vincit. Quin etiam gloricmur nos Deum habere, qui majora, magis abdita, magis abstrusa, magis recondita, efficere potest, quam ut ea mens nostra capere possit. Ei nihilominus fidem in omnibus, qua) ad nos, vel per Ecclesiam vel per Scripturas loquitur,' adhibeamus: quia Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. «Credamus ubique Deo (inquit Chrysostomus homilia octuagesima tertia in Matthaeum) nec repugnemus, etiamsi sensui et cogitationi nostra) absurdum esse videatur. »

Jam vero quis nobis enumerabit eos, qui compedibus voluptatum impediti ad Ecclesiam redire non possunt? Quot homines Deo dicati, quot Monachi, quot Presbyteri nefario matrimonio sacrilegisque nuptiis uxores sibi inter Haereticos adjunxerunt: qui proinde aiunt: Uxorem duxi, ideo non possum venire?

Quam vero multi sunt, quos nihil aliud in

hreresi detinet, quam falsa illa libertas frangendi impune jejunia, confessione non expiandi peccata, pontificum decretis non obe-.diendi? Isti igitur omnes cum Dominus per servos suos ad ccenam magnam invitat, Rogo te, inquiunt, habe me excusatum. Sed ad eumdem modum, auditores, cum ex hac vita discesserint, et ad coenam nuptiarum Agni admitti cupient, Dominus eis cum irrisione dicet: Rogo vos habere me excusatum: Vocavi, et renuistis; extendi manus meas, et contempsistis: nunc Ego quoque in interitu vestro, ridebo; rogo vos habere me excusatum. Cum vos quondam vocarem, negotiis impediti venire non poteratis, apud me excusationem invenire cupiebatis: nunc ego etiam negotiis quibusdam distineor, non possum surgere, et aperire vobis: Rogo vos, habere me excusatum. Hrec tunc Dominus illis respondebit.

Sed interim praecipit servis suis, ut pauperes, et caicos, ac debiles et claudos ad convivium introducant. Et qui sunt pauperes, nisi humiles, et spiritu pauperes, qui nec ambitioni nec avaritiae student: et villam non emunt sed vendunt, et pecunias pauperibus largiuntur? Qui sunt caeci, nisi qui judices mysteriorum Dei non oculos sed aures esse volunt? Fides enim ex auditu, non ex aspectu. Et cum oculi dicunt, nos panem videmus: aures vero, nos Christi corpus esse ex ipso Domino audivimus: ipsi aures patefaciunt, eruunt vero oculos; malunt vero cami intrare iu regnum Dei, quam bene videntes mitti in gehennam ignis. Et qui sunt debiles, nisi qui castigant corpus suum et in servitutem redigunt, qui jejuniis, qui vigiliis, qui orationibus, qui ciliciis corpus debilitant, diabolique arma retundunt, ut animus fortis atque robustus efficiatur? Postremo claudi illi sunt, qui Deum ut par est, vehementius, quam res creatas diligunt. Pedes enim affectus designant: et tunc homo utiliter claudus est, et ad coenam magnam idoneus, cum dextrum pedem, hoc est, amorem in Deum longiorem et majorem habet, quam pedem sinistrum, qui amorem in res creatas significat. Ita nimirum claudus evasit magnus ille patriarcha Jacob posteaquam usque ad auroram cum Deo luctatus est.

Habetis igitur, auditores, de Evangelio hodierno quae ad praBsentem solemnitatem accommodate dicenda esse putavimus: reliquum est, ut Sacramentum saluberrimum non frustra esse institutum patiamur. Nam quemadmodum panis triticeus, qui cibus est corporis, non ideo tanto labore efficitur, ut solum videatur, sed ut manducetur, atque hac ratione sustentet, nutriat, augeat vitam, et vires corporis humani: sic etiam panis vitre et Angelorum, non ideo nobis tribuitur, ut eum solum intueamur et veneremur, sed etiam ut eum frequentius sumamus, et eo animos nostros reficiamus, et recreemus. Multi sunt in hac urbe, qui prseclare et magnifice de tanto Sacramento loquuntur et sentiunt, et illud certatim honorare contendunt. Sed, mihi credite, illi maxime hoe honorant, qui ipsum pura atque integra

conscientia frequentare student. Et cur, obsecro, tantum in nobis refrixit charitas? Cur vita et mores nostri tantum absunt a vita et moribus primorum illorum Christianorum, ut illi veri, nos depicti Christiani esse videamur? nisi quia obliti sumus comedere panem nostrum: illi vero, ut ab Apostolis didicerant, quotidie ad hunc utilissimum et saluberrimum cibum accedebant? Inde nimirum fortes, inde robusti, inde alacres, inde ad martyrium, et omnes labores subeundos idonei erant. Illorpm ergo similes esse studeamus in terris, ut consortes quoque esse mereamur in coelis, per Christum Dominum nostrum. Arnen.

Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum?

Exordii loco Scripturce testimonii s probatur,

■ concionatores, quales et Apostoli fuerunt, Spiritus sancti esse organa; tum de hodierno evangelio instituitur concio. Atque primo tres causce assignantur, cur hoc Evangelium hodie recitetur; quarum prima, ut videamus, quanta possit homo (qui ex se nihil boni potest) divina adjutus gratia. Altera, ut peccata spiritus, ex quorum nume. o etiam est ambitio, quae hodierno evangelio reprehenditur, caveamus, utpote periculosiora quam carnis. Tertia, quia ostenso D. Jacobi defectu hinc illustrior apparet, quod a simili vestis novae resartae et vulnerum Christi declaratur. Quam coeca sit ambitio, ut quae etiam bona in malam partem et peccatum trahat; quamque eadem sit versipellis, ut quae more vulpecularum sustinet, ut regnet, se subjicit, ut praesit. Ratio redditur, cur Christus quaesierit, quidnam velint hi duo discipuli? Quam difficulter a rerum terrenarum cupiditate abstrahamur. Apostolorum pe < cw erit in ratione, qualitate, fme, et re, explicatur. Quam sit plena periculi res pr celaturus ecclesiasticas ambire, Patrum testimoniis probatur; et quid iisdem D. Bernardus graviter intonet: aliae praeterea pro episcopatu appetendo objectiones diluuntur. Denique quam secuturus sit locus humilis; quam lubricus

sublimis, exemplis Saulis et Davidis confirmatur.

Secunda pars ostendit Romanorum exemplo, semper laborem prcecedere debere praemia; cur deinde passio Chri ti et dolores calix die catur, varice afferuntur rationes. Docentur etiam pastores, quomodo crucem tum corporis tum cordis pro ovibus suis, S. Pauli exemplo, non debeant subterfugere. Serio praeterea reprehenduntur ambitiosi, qui itaobccecantur, ut multo plura quam possint, sibi praesumant, %t onera quantumvis gravia, sibi levia fingant- Quantum sit Dei donum, martyrii calice potari: et quisnam sit calix et crux hujus mundi, explicatur. Quod calicem Domini non nisi cum ipso et per ipsum, ut qui interius confortet, bibamus, ostenditur. Explicatio loci illius: Sedere ad dexteram meam et sinistram, non est meum dare vobis, varia a variis affertur, et vera illa contra hceresim arianam asseritur. Conclusio demum apta similitudine personam comoedice probat, coelum non personis, sed virtutibus, sed actionibus impartiri; ac proinde ad crucem ferendam et calicem bibendum exemplo sanctorum, praesertim S. Jacobi, imo ipsius Christi, hortatur.

Neminem vestrum esse arbitror, optimi at que ornatissimi auditores, qui in sacris voluminibus aliquando non legerit, quid illis Hebraeis apparitoribus acciderit, quos Hebraeorum rex Saul ad Davidem domi suae necandum miserat: nempe quo pacto non Davidem, ut putabant, sed pro eo mutum ac frigidum simulacrum, quod Michol, femina prudentissima ac salutis viri sui studiosissima, callide in lectulo composuerat, invenerunt. Idem omnino auditoribus meis hodierna die, nisi fallor eveniet. Profecto enim non alia de causa huc tam frequentes convenistis, nisi ut hominem de rebus divinis condonantem audiatis. Ego vero vehementer timeo, ne non hominem audire, sed statuam vobis spectare necesse sit. Sed cur ego, auditores, simulacrum videri tantopere timeam, cum hoc ipsum ardenter optare, et a Domino sperare, ac perpetuo petere nos oporteat? Nec enim fuit aliquando ullus Evangelicae doctrinae, catholicorumque dogmatum verus praedicator, qui dum suggestum ascenderat, hominis personam non deposuerit, et sibi conscius statuam se esse, organum divino Spiritui non praebuerat. Muta sunt simulacra, Os habent et non loquentur, oculos habent et non videbunt. Denique nihil ex se, nisi stare et silere noverunt. Quod si loqui et responsa dare Ethnicis videbantur, non ipsa erant simulacra, quae hoc praestabant, sed impurissimi Daemones, simulacrorum inhabitatores, ad imitationem humanae vocis sonitum excitabant, ut quorum imitabantur voces, ab eis venerationem et cultum extorquerent. Ad eumdem modum oratores Christiani suggestum conscendunt, ora aperiunt: sed alius est, qui per illos et in illis Christianam plebem alloquitur. Dilata os tuum, ait Dominus ad Prophetam, et ego adimplebo illud: et ad Apostolos idem Dominus: Non vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. An non erant omnes Prophetae excellentes concionatores? Quis eorum non frequentissime ac pene tertio quoque verbo repetebat: Dicit Dominus, dicit Dominus? Apostolus vero Paulus, summus Evangelii praedicator, qui ab Jerusalem usque ad Illyricum Christi Ecclesiam propagavit, nonne de seipso testatur, ac dicit: An experimentum quxritis ejus qui in me loquitur Christus? De beatissimo autem protomartyre Stephano nunquam legistis: Non poterant resistere sapientiae ejus et spiritus qui loquebatur. Quid, quod ipse Dominus, verbum ac sapientia sempiterni Patris, non sua, sed Patris verba se loqui confirmat, cum ait: Sermonem, quem audistis, non est meus, sed ejus, qui misit me, Patris. Denique quamobrem, obsecro, in die Pentecostes in lingua¬

rum specie sese Spiritus sanctus ostendit. Quia nimirum Apostoli, qui primi futuri erant sanctissimae nostrae fidei praedicatores, non suis ipsorum sed Spiritus sancti lingua locuturi erant, ac de ipsis scribi non multo post debebat: Loquebantur variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Quare si ille idem sacer Spiritus, qui ora mutorum solvit, et linguas infantium disertas reddit, pectori animoque meo illabi, et me, tamquam statuam et simulacrum aliquod, inhabitare dignetur, non dubito, quin ea dicturi simus, quae tum spiritualem animis nostris laetitiam, tum emolumentum maximum sunt allatura.

Agonem hodie beatissimi Apostoli Jacobi, et eum diem, in quo coelum triumphator intravit, sacris anniversariis, statisque caeremoniis veneramur et colimus. De quo quidem Apostolo, cum historiam sane utilem nostri temporis praesertim hominibus beatus Evangelista texerit, et eamdem inter sacra missarum solemnia publice decantari Ecclesiae universae placuerit, nihil mihi magis accommodatum tum tempori tum auditoribus explicari posse hac ipsa, de qua nunc loquimur, historia visum est. Eam igitur si placet inspiciamus, et quantum definiri temporis brevitas patitur, explicemus.

Accessit ad Jesum mater filiorum Zebedoei cum filiis suis adorans, et petens aliquid ab eo. Video mentes omnium vestrum, auditores, suspensas expectatione tacita pendere, et Evangelica narratione permotas vehementer mirari. Cur ha)c potissimum historia hodie decantetur, in qua nihil de laudibus aut virtutibus apostoli Jacobi sit positum, sed contra quae elationem ejus prodat, insipientiam accuset, et gravissimum ambitionis crimen complectatur. Quonam pacto, vos quaeso, ista cohaerent; ut quem beatum ac Dei amicum asserimus, ejus interim vitia publicemus? Cujus nomen, ut sancti hoc esQ ut justi ut prudentis, ut temperati, ut pii, ut inanis gloriae, et rerum omnium praesentium contemptoris cum cantu et laetitia celebramus, eum et imperitum et gloriae cupidum, atque adeo ambitiosum ab omnibus cognosci velimus? ac propterea historiam, qua3 id continet palam in templis ex edito loco recitemus? Multae sunt causae, auditores, quae, majores nostros, homines optimos ac sapientissimos, ut hanc hodie nobis historiam proponerent, impulerunt.

Primo, ut intelligeremus, quid homo per

se, et a Deo destitutus possit: et contra quid possit, si Deum suorum operum auctorem habeat, et eum in omnibus suis actionibus ducem sequatur. Quid enim, obsecro, quid, inquam, homo solius rationis vi adjutus potest? Peccare quidem, et labi ac deficere potest: improbus, impurus, avarus, elatus, perjurus, adulter esse potest. At bonum aliquid sine Deo non modo agere, sed ne cogitare quidem potest. Non sumus sufficientes, inquit Apostolus Paulus, cogitare aliquid ex nobis tamquam ex nobis. At vero quodnam fastigium virtutis ac perfectionis tam excelsum reperitur, ad quod homo pervenire, Domino adjuvante, non possit? Omnia possum, inquit idem Paulus, in eo, qui me confortat, sive labores tolerandi, sive pericula adeunda, sive mors oppetenda, sive morte aliquid adhuc gravius sit perferendum, id vero libenter et sequo animo pati et tolerare possum. Siquidem Omnia possum, omnia, inquam, nihil excipio, plane omnia possum in eo, qui me confortat. Porro D. Jacobus, cujus hodie memoriam veneramur, mentiri nos minime patietur. Ecce enim iste, qui aliquando sibi ac prudentiae suae relictus, humanum aliquid passus est, primasque sedes ambitiose quaerere, ac labores fugere, ac otium, et quietem consectari visus est; postea per Dei gratiam ad illud sanctitatis culmen pervenit, ut daemones coram ipso stare non auderent; et viam illam, quae ducit ad ccelum, angustissimam et difficillimam tan_ to mentis fervore cucurrit, ut, Apostolis caeteris longo intervallo post se relictis, regnum coelorum cum palma martyrii primus intraverit. Merito igitur, jureque optimo gloriosissimi Jacobi nobis hodie imbecillitas ante oculos ponitur, ut Domini ac Dei nostri potentiam ac sapientiam admiremur, qui non solum Apostolum ex piscatore; sed virum sanctissimum ex peccatore, et ex ignorantia ac tenebris lumen clarissimum toti orbi terrarum produxit.

Altera ratio est, ut hoc exemplo doceamur, ambitionis virum omni animi provisione esse-cavendum. Duo siquidem genera vi. tiorum-sunt: alia enim carnis, alia spiritus peccata dici possunt, juxta illud Apostoli: Charissimi, emundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus. Ac priore quidem infamem hominem apud homines reddunt; posteriora apud Deum. Illa bestiis hominem similem faciunt; ista daemonibus. Denique lia, quod appareant, et in oculis omnium

sint, facile caveri et evitari possunt: at ista, quod occulta sint, et in hominum pectoribus lateant, plerumque in illis etiam, qui alioqui sanctissimi et optimi censebantur, inventa sunt. Hujus generis ambitio est, quae si in coetu Apostolorum locum invenit, ubi virtutum omnium disciplina vigebat, ubi Christus ipse doctor erat, qui non solum verbis, sed etiam reipsa, et factis ad nullam virtutem magis, quam ad humilitatem hortabatur, quis nostrum ab hac peste tutus erit, nisi omni adhibita diligentia, totisque viribus in salutem suam incumbat? Proponitur ergo nobis, ac in memoriam revocatur hoc factum Apostoli, ut quanto studio, quantaque vigilantia ambitio cavenda sit admoneamur, quam in tanti tamque eximii viri pectus penetrasse videmus.

Est item, auditores, et alia ratio, cur hodie haec historia potissimum recitetur, nempe quia haec commemoratio ambitionis B. Jacobi nescio quo pacto clariorem ipsum et illustriorem efficere mihi videtur. Id quod hac similitudine intelligi fortasse poterit. Induit quis hodie novam et pretiosam vestem, sed casu fit, ut, dum ex foribus egreditur, vestis clavo, qui forte ex pariete prominebat, implicata alicubi laceretur, ille vestem aureis filis resarciri jubet, tantoque artificio resarcitur, ut jam non casu fracta, sed de industria scissa esse videatur. Quis praeterea dubitare potest, quin Dominicum corpus lanceae et clavorum vulneribus vehementer dehonestatum fuerit: at vero nunc adeo signa illa vulnerum in Dominico corpore micant, tantumque gratiae et decoris divinis Domini membris addunt, ut non tam ferro mortalium ad ignominiam membra lacerata, quam summa artificis manu ad gloriam auro et gemmis distincta judicentur fuisse. Pari ratione peccatum foedat, commaculat, vulnerat, lacerat, deformem denique et invisum hominibus reddit peccantem; sed si fontibus lacrymarum macula diluatur, et poenitentiae medicamento vulnus peccati curetur, tantus accedit animae decor, ut magis Gaudium fiat in ccelo pro uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non egent poenitentia. Cum igitur, auditores, Ubi abundavit delictum, supera - bundaverit gratia, et levis culpa ambitionis gravi pondere meritorum obruta, et divinorum charismatum fontibus tamquam abluta atque deleta, novorum gaudiorum materiam nobis attulerit, quid miramur, si hac ipsa die divo Jacobo sacra, erroris ipsius historia recitetur?

Sed ipsa jam sua narrationis verba consideranda ac perpendenda sunt: Tunc accessit mater filiorum Zebedsei. Tunc, inquit. Quandonam, obsecro? Nempe, cum Dominus de cruce et vulneribus loqueretur: Cum enim diceret: E cce ascendamus Jerosolimam, et Filius hommis tradetur principibus Sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus, ad illudendum, et fagellandum et crucifigendum. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei, primas sedes pro filiis postulatura. Intelligitisne, quam caeca, quam inconsiderata, quam importuna sit ambitio? Quid affinitatis habet vituperium crucis cum regni fastigio? Dominus de labore et cruciatibus agit, et tu sedes et otium postulas? Sed sit hoc in ambitione levissimum. Transeamus ad caetera.

Tunc, inquit, accessit. Quisnam? Mater - f horum Zebedsei. Femina erat, auditores, Domino secundum carnem affinitate conjuncta, atque inde videlicet suum esse putabat, ut Dominum admoneret, ne affinibus suis in regno aliquos alios anteponeret. Audierat fortasse, duodecim Apostolis duodecim sedes esse promissas: quare pro filiis sollicita, ne forte postremas sedes aut certe non primas obtinerent, Dominum adiit, Adorans et petens aliquid ab eo. Memini me aliquando ex philosopho didicisse: Omne, quod recipitur, ad modum recipientis recipi, ut in vase rotundo rotundam formam aqua suscipiat, in quadrato quadratam et de aliis ad eumdem modum. Videas hominem integrum, et sanum quicquid alimenti sumat id totum in succum et sanguinem incorruptum convertere; aeger etiam optimos et alioqui saluberrimos cibos in noxios humores convertit. Pari ratione vir pius et sanctus, et ut Apostolus loquitur, spiritualis, quicquid illi detur, sive divitiae, sive magistratus, sive Ecclesiastica beneficia, denique quicquid illud sit, id totum efficit spirituale, atque utitur ad ampliorem gloriam in regno coelorum promerendam. Is vero, qui blandissimae dominae voluptatis lenociniis deceptus, nihil quaerit, nihil appetit, nihil optat amplius, nisi praesentia bona, licet fragilia et caduca: quicquid habere potest, etiam Sacerdotia et animarum gubernationem et Sacramentorum administrationem, ad opes cumulandas et divitias angendas traducit. Quid de Haereticis dicam? An est quisquam,

qui ignoret, sententias divinorum, librorum, qui in ore Catholici hominis veritatem confirmant, inore Hae retici ad errores confirmando valere? Quse cum ita sint, profecto mirum esses non debet si mater filiorum Zebedsei, quse cum Domino cognationem habebat, eam ambitioni suse et commodis filiorum servire voluit: tametsi potius illi ad amicitiam Dei et charismata spiritualia comparanda valere debuisset. Accessit igitur adorans, et petens aliquid ab eo.

Ecce vobis etiam ambitionis perversitatem. Omnis ambitiosus est versipellis: descendit, ut ascendat: repit per humum, ut volet super aerem: subjicit seipsum, ac servit, ut dominetur et regnet. Adorans et petens aliquid ab eo. Qui montes arduos et excelsos ascendere volunt, non recta sursum tendunt, sed per ambages et circuitus quosdam, unde ambitio nomen accepit. Vulpecula quoque animalium callidissima mortuam esse se fingit ascendere aves, et volitare et ludere super se patitur, interdum etiam carpi et vellicari, ut illa post paululum in aves conversa, super eas ascendere, et non carpere, sed lacerare; non vellicare, sed devorare possit. Ad eumdem modum videas ambitiosum hominem, qui forte conjecit oculos in divitem aliquem canonicatum vel pastoratum vel episcopatum, mox praelatum salutare incipit, adulari, obsequi, famulum humilem se dicit; ad omnia, quae imperantur, paratum. Si forte a praelato illo injuriam accipiat, fert aequo animo: si rideatur, tolerat: si verberetur, patitur, si quid imperetur, obtemperat, interim tamen superbiam alii in pectore et quo modo super dominum suum ascendat, perpetuo cogitat. 0 vulpecula, vulpecula, nihil in te praeter pellem est boni: nihil, inquam, nisi facies ista exterior et signa praeclara humilitatis: idcirco tibi pellis ista detrahetur, et in gehennae flammas quod minime cogitas, praecipitaberis.

Audiamus Domini responsum: Ait illi: Quid vis? B. Evangelista Marcus planius explicat, quid illud Aliquid esset, quod femina ista petiit, et quod Evangelista Matthaeus non expressit. Ait enim, filios Zebedeei dixisse: Magister, volumus, ut quodcumque petierimus facias nobis. Stulta plane et ambitiosa petitio, tametsi non nihil ejus turpitudo minuitur, quod ad Christum dirigatur, qui omnipotens est, et quaecumque voluerit, et cuicumque voluerit, largiri potest: nec aliquem hiabet, cui rerum a se gestarum rationem reddere teneatur. Ut igitur Dominus hanc petendi rationem tan, absurdam reprehenderet, ait: Quid visi Non decet sapientiam meam, ut quicquid petieris, me facturum pollicear: sed explicatum quid velis, ut si justa petitio fuerit, admittatur, si autem injusta, repellatur. Neque vero Dominus ideo rogavit, quid velit, quia ipse non sciret, cum ipse, et solus ipse noverit omnia corda filiorum hominum: sed id propterea fecit, ut intelligerent caeteri, qui tunc aderant, iniquam esse petitionem: tum etiam, quia quod ipse non probat, nescire se dicit, ut in eo loco: Arnen dico vobis, nescio vos. Et rursum: Arnen dico vobis, quia nunquam novi vos.

Explicat igitur planius mulier, quid velit, et ait: Dtc, ut hi duo filii mei sedeant unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Tanta est, auditores, naturae humanae post peccatum cum iis rebus, quae sensus nostros afficiunt, contracta necessitudo, tantoque pondere et impetu in res istas corporeas ferimur, ut non sine gravi et diuturno labore ab eis animum avocare, et in aeterna et sola vera bona eum figere, et collocare possimus. Hinc videlicet apostoli, tametsi Dominum paupertatem consectari, et regnum fugere et spiritualia bona praedicare videbant, persuadere tamen sibi ipsis non poterant, eum non esse in Palaestina, et Hierusalem regnaturum, testaturque sacer E vangelista, cum Dominus de cruce et cruciatibus loqueretur, eos numquam intelligere potuisse: imo vero, cum Dominus jam a mortuis excitatus fuisset ab eo petebant: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israell Sed in die Pentecostes, cum Spiritum veritatis accepissent, tum demum divino fulgore illustrati, quae Sursum sunt sapere et quaerere inceperunt, et Non quae super terram. Ex illa igitur priori ignorantia et rerum praesentium cupiditate petitio prima processit. Dic ut hi duo filii mei sedeant unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo.

Cui Dominus sapientissime respondit: Nescitis quid petatis. Alloquitur nunc Dominus filios, licet matris interrogatio fuerit: quia eum minime latebat matrem verba filiorum esse locutam. Itaque B. Marcus, ut paulo ante vidimus, eam petitionem non matri, sed filiis tribuit. Mater enim a filiis edocta, quid petere deberet, et ab iisdem deducta ad Doiftinum fuit. Sed videte Domini sapientiam, non tacet, ne discipuli tamquam reprehensione indigni se contemni

putarent: neque in Judaea regnum se habiturum inficiatur, quia nondum spirituale regnum intelligere poterant, et tamen regnaturum Dominum omnino credebant: neque asserit, se facturum, quod, petunt, ne discipulos ca^teros offenderet; neque negat tamen primas sedes se illis daturum, ne et matrem et filios moerore conficeret. Quid igitur ait? Nescitis, inquit, quid petatis. Fecit enim id, quod interdum magni principes facere solent, cum eis libelli supplicum offeruntur.

Nam si forte contingat, ut alicujus libellus offeratur, cui princeps negare non audeat id, quod petit: neque tamen id velit concedere, rescribere solet, eum libellum non esse ea forma conscriptum, qua debuit, neque ea ratione oportuisse peti. Idem hic Dominus facit: neque enim facturum se, quod petunt, aut ait aut negat: sed petitionem in multis deficere causatur, affirmatque illos ignorare, quid sit illud, quod petant; et quidem non injuria, nam ea petitio primum deficiebat in ratione, qua ad petendum movebantur: deinde in qualitate eorum, qute petebant, tum in fine propter quem potebant, postremo in ipsa re, quam petebant. Prima enim ratio, qua ad petendas primas sedes impellebantur, erat affinitas et cognatio secundum carnem, quae si ipsos ad petendum incitare potuit, Dominum tamen ad concedendum movere non debuit, illi vero qui petebant, inepti eo tempore minimequc idonei erant ad illum honoris gradum, quem petebant. Porro finis, quem sibi, dum peterent, proposuerant, otium erat, et quies, qua; iis, qui nondum laboraverant, minime debebatur. Res denique quam petebant, erant primae sedes in regno Palaestinae, cum potius coeleste ac spirituale aliquod donum a rege coelorum petere oportuerit. 0 utinam, auditores, non tam apte in haec nostra tempora, haec Domini responsio conveniret. Nescitis quid petatis. Petit aliquis in Ecclesia Dei locum altiorem, Ecclesiasticum beneficium, pastoratum, pontificatum, nescis mihi crede, quid petas, scies autem postea, quando jam scire nihil proderit. Existimas enim divitias ac delicias, butyrum et mei petere, invenies autem rem laboris et doloris, fellis et amaritudinis plenam. Vel enim fungi munere tuo pro viribus eliges, et nihil gravius, nihil difficilius, nihil amarius, nihil tristius ullo unquam tempore pertulisti, semper animo excubare, quietem nullam capere te oportebit. Vel iis curis et sollicitudinibus praetermissis, totam te voluptatibus dabis, quibus vix degustatis perpetuo cruciandum gehenna suscipiet. Nescis, mihi crede, quid petas et saepius tibi patibulum utilius, quam dignitatem ecclesiasticam peteres. «Locum (inquit D. Bernardus ad Eugenium) altiorem sortitus es, sed non tutiorem; sublimiorem sed non securiorem.» Nihil estin hac vita, ait Augustinus ad Valerium, et maxime hoc tempore, facilius et laetius et hominibus acceptabilius Episcopi aut Presbyteri aut Diaconi officio si perfunctorie et adulatorie res agatur, sed nihil apud Deum miserius, et tristius et damnabilius. » Hinc B.,Chrysostomus in vocem illam horribilem quidem, sed veram aliquando erupit. « Non temere, inquit, dico, sed ut affectus sum sentio. Non arbitror inter Sacerdotes multos esse, qui salvi fiant, seu multo plures, qui pereant. Unius enim animae perditio tantam habet jacturam, ut nulla ratione possit aestimari. Etenim, si unius animae salus tanti est, ut ob hanc Filius Dei fieret homo, tantaque pateretur; perditio cogita quantam conciliabit poenam? Quod etiam alii peccant Sacerdotibus imputatur: sicut cum ovis a lupo rapitur, culpa recidit in pastorem. Nescitis » ergo « nescitis, quid petatis. » Ac de seipso libro de sacerdotio ait: « Ab eo ipso die, in quo tu mihi episcopatus suspicionem injecisti, factum est identidem,ut corpus hoc ab anima propemodum dissolveretur, tam ingens pavor, tam ingens mcestitia animam meamoccupavit.Nam cum apud me considerarem Christi sponsse gloriam, sanctimoniam, venustatem spiritualem, prudentiam ornatum; tum vero animi mei vitia expenderem fiebat ut assiduis tum illam, tum me gemitibus luctibusque prosequerer. Nescitis» ergo, «nescitis quid petatis.» Deinde, quis nostrum ignorat, aut in Apostolo aliquando non legit, Ecclesiam Dei esse corpus Christi, ut alii in eo sint oculi, aures alii, lingua alii, alii manus, alii pedes? Quanta igitur perversitas est, si auris, lingua aut manus, oculos esse velit? Ad audiendum, frater, vocatus es, non ad loquendum. Quod si non audire, cum sis auris, sed loqui volueris, neque audies neque loqueris. Non audies, quia non vis: non loqueris, quia non potes. Quid ergo superest, nisi ut tamquam inutile membrum abscindaris, et in ignem mittaris? Ita pereunt multi, auditores, ita nonnulli ex sedibus ad gehennee incendium devolvuntur, qui, si in humili loco manere voluissent,

beati jam et felices bonis coelestibus potirentur. Nescitis ergo, nescitis quid petatis.

At alliciunt ilice sine labore partae opes, sedes honoris, fastigium dignitatis. Cantabo tibi, frater, canticum Beati Bernardi: « Clericus, qui habet partem in terra, non habebit partem in coelo ». Et item: « Clericus si quidpiam habuerit praeter Dominum pars ejus non erit Dominus ». Et rursum: « Res pauperum non pauperibus dare, par sacrilegii crimen esse dignoscitur: sane patrimonio pauperum, facultatibus Ecclesiarum sacrilega crudelitate subripitur, quidquid ministri et dispensatores, non utique domini et possessores, ultra victum accipiunt et vestitum ». Et rursum: « Vae, vae tibi, clerice; mors in olla carnium, mors in hujusmodi deliciis est. Nam populi constat esse peccata quae comedis; sumptus Ecclesiasticos gratis habere te putas, sed bonum erit magis fodere aut mendicare. Peccata enim populi comedis; ac si propria tibi minus sufficere viderentur sollicitus esto tamquam rationem redditurus pro iis, gemitus fundere, dignos agere poenitentiae fructus: alioqui ea noveris tibi imputanda, quae modo inter delicias comedis, et parvi pendis, et dissimulas tamquam nihil attinentia tibi. Venient, venient ante tribunal Christi, audietur populorum querela gravis, accusatio dura, quorum vixere stipendiis, nec diluere peccata ». Intelligitisnc? Nescitis ergo, nescitis quid petatis.

At, Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, verba sunt Apostoli Pauli. Episcopatus, frater, optima res est, sed eum desiderare, malum est. Nam et qui Deum desiderat, rem excellentissimam desiderat et diabolus tamen, qui Deus esse vel Deo similis esse desideravit, ex paradiso deliciarum tamquam fulgur, in inferni barathrum ruit. In episcopatu siquidem animarum gubernatio, fastigium sedis, divitiae et honores reperiuntur. Si gubernationem animarum desideras, rem periculi plenam desideras, et Qui amat periculum peribit in dio. Si fastigium sedis, superbiis: si divitias avarus: si honores, ambitiosus es. At charitas me ad id petendum impellit. Cave ne decipiaris. Nam Charitas non est ambitiosa; neque quaerit quae sua sunt, sed quae Domini nostri Jesu Christi. At Ecclesia interim bonis pastoribus destituitur, si qui sint idonei non se produnt. Quid ad me, et quid ad te? Curam istam Domino relinquamus. Numquid quia Beatus Gregorius hsec onera fugiebat, quia

B. Ambrosius fugiebat, quia B. Augustinus et Ghrysostomus fugiebant, ideo Ecclesia pastoribus earuit? Imo vero istos ipsos, qui tantopere fugiebant et Deum tamen minime latebant, ad Ecclesia) gubernacula Dominus evehebat. Itaque sanctos multos, qui episcopatus fugerint, legimus: aliquem qui appetierit vel quaesierit, non legimus. Numquid sanctissimi et eruditissimi illi Patres ex Apostolo non didicerant; Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat? Et si didicerant, cur fugiebant? cur abscondebantur, ne pontifices fierent? Numquid Apostolo non credebant? Credebant plane: sed interim intelligebant, non Episcopi sedes, sed Episcopi virtutes, quae multae sunt et magnae, esse desiderandas: Oportet enim Episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem, et alia quae ad Timotheum B. Paulus late prosequitur. Nescitis ergo necis t is, quid petatis, quicumque dignitates Ecclesiasticas petitis.

Denique videre vultis, quam omni luce clarius sit, humilem locum esse securum, sublimen locum esse periculosum? Aspicite atque intuemini primos reges Hebraeorum, Davidem et Saulem. Saul, cum privatus esset, erat omnium Hebraeorum, Scriptura divina teste, sicut corpore maximus ita moribus optimus: evehitur ad regnum, continuo efficitur omnium pessimus, Deo rebellis, bene de se meritis ingratus, amicis infidus. Itaque Davidem tanto atrocius persequebatur, quanto plura et majora beneficia ab eo recipiebat. Ipse vero sanctus David, cum similiter privatus et facultatum pauperrimus esset, virtutibus ditissimus erat, ita, ut ne hostem quidem suum sibi a Deo in manibus datum lsedere voluerit. At ubi ad regni gubernacula conscendit, adulterium homicidio copulavit: et qui privatus hosti pepercit, idem rex devotum sibi famulum crudeliter interfecit. Quse cum ita sint, auditores, quis in poster uqi loca sublimia et primas sedes affectabit? Si Saul et David, qui non regnum appetebant, sed a Deo vocati, sceptra oblata susceperant, tam misere corruerint, quis impune se ingeret? quis sedium fastigia non horrebit? quis Veritati non credet praedicanti atque dicenti: Nescitis quid petatis?

Potestis bibere calicem, quem ego bibi/urus sum? Beatissimus pontifex Augustinus refert in libro quinto de civitate Dei, olim Romae templum virtutis et templum honoris fuisse, quae quidem duo templa tali aedificio fuerunt aedificata, ut nemini ad templum honoris aditus pateret, nisi per templum virtutis. Ex quo veteres illi Romani, qui honorum cupidissimi erant, intelligi voluerunt, honorem esse praemium virtutis. Tale aliquid, auditores, mihi Dominus significare videtur, cum ait: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, (puem ego bibiturus sum? Tamquam si dicere voluisset: Crux, et regnum ita se habent, ut nemo ascendere possit in coelum, nisi per crucem: nemo seipsum fallat, ad epulas Paschatis, nisi per jejunium quadragesimae nemo perveniet. Non coronab tur, nisi qui legitime certaverit. Regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. Quare, si vos, qui primas sedes in regno nunc petitis, intellige retis, quantis laboribus, sudoribus, curis, incommodis, cruciatibus etiam et tormentis regnum coelorum vobis sit comparandum, non tam inconsiderate fortasse in eo primos honores peteretis.

Idcirco ait: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Et simul, auditores, videte Domini sapientiam. Poterat enim jure discipulos suos ambitionis arguere, ac dicere: 0 discipulorum ambitiosissimi, et quandonam id meruistis? Ostendite labores, quos tolerastis? videamus sanguinem, quem fudistis? ubi sunt merita? ubi virtutum opera? Haec est illa humilitas, quam vos docui? Ita mundum contemnere didicistis? Sed non erant eo tempore tam atrocis reprehensionis capaces, spiritalis militia) tirones: quocirca reprehensionem suam ita Dominus temperavit, ut ignorantia potius, quam ambitione lapsi fuisse discipuli viderentur: Nescitis, inquit, quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibi turus sum?

Sed cur nam, dicet aliquis, tormenta et dolores calicem Dominus nominavit? Hujus rei, auditores, multa) sunt causa). Primum enim ideo Dominus labores suos cibo, ut est apud Joannem,et dolores potui comparavit, ut intelligeremus, neminem apud nos tam libenter exquisitissimos cibos comedere, aut vina suavissima bibere, quam ipse pro nobis non modo libenter, sed etiam cupide labores ferebat et dolores patiebatur: deinde potus restinguit sitim, et propterea nihil est, quod homines siti stimulati magis, quam potum desiderent. Vehementissima sitis vel maximis divitiis aquse poculum anteponeret. Dominus noster Jesus Christus, auditores, salutem nostram non cupiebat, sed ardentissime sitiebat: infiniti amoris flammam in pectore tamquam in fornace Dominus nutriebat. Ardebat plane, ardebat patiendi cupiditate. Ex quanta siti, obsecro, ex quanto ardore illa verba prodibant: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum? Et: Baptismo habeo baptizari et quomodo coarctor usque dum perficiatur? Hinc igitur Dominus poenas et tormenta, qua) sitim illam restinguebant, calicem et dulce refrigerium, voluit appellare. Praeterea calix quamtumvis magnus et plenus brevissimo tempore hauritur. Non enim quemadmodum cibus, qui dentibus teri, et huc atque illuc volvi et revolvi lingua) ministerio debet, antequam glutiatur; sed in momento tangit, sentitur et transit. Quare Dominus admonere nos voluit de brevitate laborum et poenarum, quae in hoc saeculo perferenda sunt. Pertulit Dominus acerbissimos cruciatus; verum est id quidem, sed tamen celerrime transierunt, quemadmodum citissime calix etiam plenus hauritur. At post hujus brevissimae vitae curriculum, non calices, sed torrentes et maria poenarum vel gaudiorum inveniemus. Qui enim hic calicemDomini libenter biberunt, ibi, non calice, sed torrente voluptatis potabuntur. Qui autem hic calicem Domini respuerunt, praecipitabuntur ibi In stagnum ignis et sulphuris, quae est mors secunda. Verum igitur est, quod Apostolus Paulus ad Corinthios scribit dicens: Id enim quod in praesenti momentaneum est, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum glom se pondus operatur in nobis. Rursum, calix ebriosos homines et furiosos facere solet. Id, quod Noe Patriarchae legimus accedisse: ex quo et nudatus filio ad ignominiam patuit. Quod si ita est, quidni passio Domini calix verissime nominetur: cum eum ita salutis nostra) ebrium fecerit, ut nudari se vestibus omnibus, et in crucem agi, et in ea pendere ad mortem usque in conspectu maximae multitudinis minime recusaverit? Neque solum ebrietatem, sed etiam sumnum calix inducit: quod et in Domino passionis calix

efficit. Nam ubi calicem illum' exhausit, de quo scriptum est:Calix meus inebrians quam praeclarus est, mox dormire coepit, et cum triduo in eo summo peregisset, surrexit, Tamquam potens crapulatus a vino. Denique, auditores, in calice interdum amara, sed salubris, et ad morbum expellendum apta potio sumitur. 0 praeclarum mysterium. 0 vere sapienset salutare Servatoris inventum! Gravi morbo, auditores, jamdudum genus humanum afflictabatur, mors erat ^n januis, medicamentum illi necessarium erat: sed pharmacum tam amarum et tam potens imbecilla et tenera hominum natura minime patiebatur. Quid igitur mater, et nutrix nostra divina sapientia fecit? nempe quod nutrices facere solent: qua) cum vident infantulbs suos laborare, et amaram potionem tam teneram a)talem ferre non posse, ipsa) pharmacum sumunt, ipsse amarum calicem bibunt, ut inde lac salutare infantuli sugant. Ad eumdem modum, auditores, nutrix nostra sapientia Bci, trabea carnis induta, non egebat quidem ullo pro se medicamento, quae Peccatum non fecit: nec dolus inventus est m ore ejus, pro nobis tamen, tamquam bona nutrix, calicem passionis accepit, ut lac Sacramentorum nobis praeberet. Quare, auditores, Quasi modo genti infantes, lac concupiscamus, si nostra sancta nutrix ad calicem bibendum pigra non fuit, qua poena digni erimus si nos ad lac quaerendum pigri simus? Sed jam de calice satis multa dicta sunt, caetera videamus.

Post illa enim verba: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum, addit S. Marcus, aut baptismo, quo ego baptizor baptizari? Quae verba leguntur etiam in codice greeeo B. Matthei. Neque vero, quee hic de baptismate dicuntur, mysterio carent. Dominus enim duplicem crucem passus est, unam in corpore, alteram in corde. Nam et desiderio nostra) salutis, et patiendi cupiditate et dolore, quem ex pra)scientia periturorum hominum cupiebat, vehementissime cruciabatur in corde: et simul atrocissimo clavorum, et spinarum, verberum et plagarum supplicio torquebatur in corpore. Crux illa interior calicis nomine significata est. Exterior vero baptismatis appellatione. Siquidem calix hominem purgat interieras, baptisjna eumdem lavat exterius. Neque injuria Dominus petit a discipulis, an et calicem bibere, et baptismate baptizari possint: nam praelatos, et principes et pastores, quales illi fieri cupiebant, utramque crucem et cordis, et corporis ferre necessarium est. Nam et vigilare super gregem, et de bonis pascuis cogitare et contra varios ovium morbos medicamenta, et quod caput est, maximo desiderio salutis ovium flagrare et aestuare debent. Et haec quidem est crux interior. Deinde etiam, ut crucem interiorem ferant, concionandum est, saepe etiam itinera facienda, pauperum hominum querelae patienter audiendae, perversorum inimicitiae non timendae, vitia et verbis et reipsa ac factis extirpanda, denique multa illis pericula subeunda, multae molestiae superandae, mors ipsa, si fuerit opus, fortiter appetenda est. Vultisne ut hujus rei testem vobis gravissimum adducamus? Testis sit nobis Apostolus Paulus. Quo pacto, quaeso, persuades nobis, Apostole beatissime, te Christi ministrum, id est, Ecclesiae episcopum esse? Miwstri, inquit, Christi sunt? Et ego (ut minus sapiens dico) plus ego. Quamobrem obsecro? Audite rationes: In laboribus plurimis, in carcembus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum: semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et clie profundo maris fui. In itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. In labore, in aerumnis, in vigiliis multis, in fame, in siti: in jejuniis multiis, in frigore et nuditate, praeter ea, quae extrinsecus sunt, praeter crucem, inquit, istam exteriorem, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum. Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Vere ergo B. Paulus et calicem Domini bibebat, et sanguinis baptismate lavabatur.

Caeterum quidnam B. Jacobus et Joannes Domino respondeant: audiamus. Dicunt ei: Possumus. Ex ambitione quid, nisi caeca et inconsiderata temeritas nasci poterat? Dicunt ei: Possumus. Philosophi dicere solent, propterea solem, dum oritur aut occidit, majorem spectantibus apparere, quam in meridie, quod in ortu et occasu per interpositos quosdam vapores cernendum se praebeat. Eodem modo ambitiosus majores arbitratur vires suas, quam sunt; quia per interpositos cupiditatis suae crassissimos vapores eas intuetqr. Hac ergo ratione et Apostoli decepti, Dicunt ei: Possumus. Haec

est illa praeclara virtus, quam in B. Jacobo nostri temporis homines imitantur. Nam si forte petebatur ab iis, qui onera Ecclesiaistica et curam animarum quaerunt: Num castus esse potes, respondet alacriter: Possum. Num gregem tibi commissum verbo Dei assidue pascere potes? Possum. Num praeter victum et vestitum nihil amplius accipere de sumptibus Ecclesiasticis, ^ et reliquum egenis dispensare potes? Possum: Num animum pro ovibus tuis, si necessitas postulet, ponere potes? Possum. At ubimon verbis, sed facto opus est, nihil possunt, levissimae tentationi succumbunt, super gregem dormiunt, super honores vigilant: de prolixitate breviarii, de beneficii tenuitate queruntur, ovium recordantur numquam, opum obliviscuntur numquam. Etundenam, quaeso, tam caeca temeritas, ut ad omnia, Possumus, respondeant? Nimirum, auditores, quia per interjectos ambitionis vapores vires suas intuebantur. Deinde idem ambitiosis accidit, quod evenire iis solet, qui ex edito aliquo loco ea, quae deorsum jacent, intuentur. Scipio Africanus, quem Cicero per quietem in coelum ascendisse finxit, cum ex orbe lacteo mundum hunc inferiorem contemplaretur, vastissimas regiones quasi maculas quasdam ac veluti puncta cernebat: et contra stellarum globos inter quos ipse tunc erat, tantae molis esse videbat, ut diceret ab illis orbem terrarum facile superari. Eodem plane modo, auditores, ambitiosus ex excelso monte superbiae, in quem jam conscendit, onera praelatorum, quae multa et maxima sunt, veluti humilia et vitia, et humi jacentia ac longe posita cernit: Atque ideo non mirum est, si parva, et levia, et humeris suis longe inferiora esse dijudicat: at opes et honores et caetera commoda, quae ante oculos obversantur, imo quae in corde habere se videt, magni facit, et vere eximia et excellentia bona esse censet. Hinc nimirum perversa illa et exeerabilis consuetudo in Ecclesiam invecta est, ut animarum gubernatio per alios procuretur, redditus nemine commitantur. 0 ambitiose caece, siccine Apostolorum proprium munus committis aliis; Judae provinciam reservas tibi? Descende, descende, caece de monte, discute vaporem cupiditatis, remove nubem ambitionis, accede ad curam animarum propius, magnitudinem, difficultates, pericula intuere, et tunc, si audes, responde, Possum. Geeterum quicquid ipse dicas, teipsum fortasse falles, Dominum certe non falles. Sed de vobis, auditores, spero meliora et viciniora saluti. Ad Evangelium igitur revertamur.

Ait illis: Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram, non est meum dare vobis; sed quibus paratum est a Patre meo. Videte rursum atque imitamini Dominisapientiam. Certeilla responsio; Possumus, magis fqit temeraria quam fuit ambitiosa petitio. Ex quo etiam acerbiori reprehensione digni erant: Dominus tamen maturissimo consilio, neque illo indignatur neque eos objurgat; non enim omnia vitia eodem die reprehendenda sunt: sed. hodie unum, cras alterum, postridie tertium, atque ista sensim omniaextirpantur. Cum ergo Dominus cerneret verum esse, quodilli responderant, quamquam nescirent, quo pacto id implendum esset, non enim viribus naturae, ut ipsi existimabant; sed gratia Dei, calicem bibituri erant. Ait illis: Calicem quidem meum bibetis. Dominus noster, auditores, consuevit amicis ac familiaribus suis calicem istum laborum et molestiarum propinare, quemadmodum vos in conuiviis vestris facere soletis: et quo quid domino magis est familiaris, eo prius et frequentibus calicem istum Dominus ei propinat. Idcirco ait: Calicem quidem meum, ut mihi conjunctissimi atque amicissimi, bibetis. Ex quo intelligi potest, quam carus B. Jacobus Domino fuerit, cum ipsi omnium primo inter Apostolos martyrii calix a Domino propinatus sit. Sed rursum Calicem, ait non vestrum, sed Meum, quia pro justitia pati et martyrium ferre, non est humanae infirmitatis, sed benignitatis divinae Vobis donatum est, inquit Apostolus Paulus, pro Christo non solum, ut in eum credatis, sed etiam ut pro illo patiamini. Et B. Episcopus et martyr Cyprianus, cum in sermone de lapsis ostendisset, quam multi tempore persecutionis a Domino defecissent, ad forum ultro concurrissent, Daemonibus immolassent, Christo renuntiassent: Corona, inquit, de Dei benignitate descendit, et non potest ac - dpi, nisi fuerit hora sumendi. Legite epistolam Plinii ad Trajanum, et ubi cognoveritis, quam facile multi a Christo ad idola tormentis territi revertuntur, dicite martyrium Dei donum excellentissimum esse; et non temere Dominum dixisse judicabitis; Calicem meum bibetis, quem scilicet nisi ex me habere minime potestis.

Est item et alio ratio quare suum dixerit calicem, quem non ipse, sed discipuli bibi¬

turi erant: nempe quia multi imo vero omnes homines laborum calicem bibunt, sed non omnes calicem Domini bibunt. Respicite divites, avaros, numquid calicem non bibunt? numquid crucem non ferunt? maxime vero et crucem ferunt et calicem bibunt. Nam nec noctu dormiunt, nec interdiu quiescunt; ssepe in itineribus, semper in negotiis versantur: in numerandis autem pecuniis, et tempus, et manus et cerebrum conterunt: fraudes cogitant, lucris inhiant, opes aucupantur: et interim tamen nihil retibus suis, nisi timores et dolores, curas et sollicitudines capiunt. Pauperem vident? Suspicantur furem. Divitem vident? Suspicantur latronem. Ferunt igitur crucem et bibunt calicem, sed Judee, non Domini. Quid de ambitiosis hominibus dicam? 0 quam grande, et quam amarum poculum bibunt, dum ad honores anhelant, suspirant ad cathedras, cum isto aequari, illum superare contendunt, et quem praeire sibi vel uno passu videant, invidentiae rabie consumuntur. Crux -ista crux mali latronis est, et istum calicem Diabolus, non Dominus propinavit. Porro Haeretici et isti calicem bibunt: nam et concionum laborem libenter tolerant, et facultatibus interdum spoliari, et caedi et cremari, sed non tam fortiter, quam pertinaciter ferunt: neque tamen inde praemia ulla aut coronam reportant; sed potius ex brevibus suppliciis transeunt ad aeterna. Quid ita? Quia non calicem Domini, sed Diaboli bibere voluerunt, et idcirco supplicium, quod pro haeresi patiuntur, Non est, ut Cyprianus ait, fidei corona, sed poena perfid>se. Quamobrem illis dicitur solum: Calicem meum bibetis; qui pro justitia, pro veritate, pro Christo, non pro avaritia, pro ambitione, pro haeresi labores et cruciatus alacriter subeunt et patiuntur. /

Sed interim alia, nec minus apta hujus loci intelligentia mihi se offert: fortasse enim calicem meum maluit dicere, quam vestrum: quia nunquam servus Christi calicem bibit, quin etiam cum illo Dominus bibat. Calicem; inquit, meum bibetis, quia nunquam sine me illum bibetis. Cum Dominus Petro ex urbe fugienti occurrisset, interrogatus ab illo, quonam iret? respondisse fertur (ut Hegesippus in historia sua scriptum reliquit) Eo Romam, iterum crucifigi, tamquam si diceret: Tu quidem, Petre, pro me, sed non sine me in crucem agendus es. Undenam, obsecro, erat, ut Dominus in horto, cura obitura sibi imminere cerneret, timeret et mcestus esset; Andreas autem ante crucem, Laurentius in craticula exultaret? Et cur Dominus Patrem rogavit, ut calicem passionis ab eo transferret, et apostoli eumdem calicem bibere ardentissime desiderarunt? Numquid famuli Domino fortioses erant-? Minime vero, auditores. Sed cum Apostoli et Martyres calicem biberent, Dominus eos juvabat: cum Dominus biberet, nemo 1 juvabat. Torcular, inquit, calcavi solus et de gentibus non est vir mecum. Itaque dum Martyres cruciarentur exterius, eos Dominus reficiebat et recreabat interius: et calicem fellis non sine mellis admixtione illis propinari sinebat. Et ideo Ibant gaudentes a conspectu concilii, quia digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. At ipse Dominus calicem plenum fellis et absynthii, sine ulla dulcis liquoris admistione ebibere voluit. Merito igitur calicem suum Dominus dixit, quem non nisi per ipsum, et pro ipso, et non sine ipso discipuli bibituri erant.

Sequitur: Sedere autem ad dexteram meam et sinistram, non est meum dare^vobis, sed quidem paratum est a Patre meo. Multas ejus loci apud veteres expositiones invenio. Ac in primis non defuerunt, qui dicerent, eas sedes Moysi atque Eliae esse paratas, ut quemadmodum in monte Dominus in medio eorum apparuit, ita perpetuo sit futurus in gloria. Quorum sententiam sicut B. Hilario placuisse scio, ita beato Hieronymo et posterioribus minime probatam esse video. Ariani vero, ut B. Ambrosius libro de fide quinto testis est, hic doceri existimabant, Filium Dei non esse Patri aequalem, sed potestate longe inferiorem, cum sedem in regno, cui voluerit, dare non possit. Verum haec Arianorum opinio, seu potius gravissimus et perniciosissimus error, facile refelletur, si vel cum B. Augustino haec Domini verba ad formam servi referamus, et sensus sit: Non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, hoc est, non pietate humana, sed auctoritate divina gloriam regni coelestis impartior. Idcirco iis est meum eam donare, quibus ab ipsa aeternitate sempiternus Pater, non sine Filio tamen, paravit. Vel certe cum Nanzianzeno, cum Hieronymo, cum Ghrysostomo aliisque sanctis et eruditis patribus dicamus; regnum coelorum non cuique, sed laborantibus ceitantibus et vincentibus esse paratum, atque Tom. IX.

idcirco jure Dominum affirmasse, non esse suum, qui sapientissimus et justissimus est, illud ambitiosis et elatis concedere. Ut autem exemplo rem totam illustremus: Finge potissimum aliquem regem coronam auream eurrentibus in stadio constituisse, et eam auctori se daturum promisisse, numquid si ■ amicus aliquis regis a rege contenderet, ut ea sibi propter amicitiam corona daretur, numquid, inquam, non merito audiret: Non est meum, hoc est, aequitatis et justitise meae non est, ut eam coronam propter amicitiam largiar tibi, quam mercedem laboris et virtutis in stadio decertantium esse volui? Eodem plane modo Dominus respondet: non enim propterea, inquit, quod aliqua cogitatione mecum copulati estis idcirco primae sedes in regno dandae sunt, cum, ese jam sint fortiter certantibus praeparatae: sed tum demum eas a me obtinere poteritis5 quum tam grandi praemio tum gratia mea. Quum industria et labore vestro dignos vos efficietis.

Verum hinc, auditores, eam conclusionem effici video, quae et nobis summam utilitatem et consolationem afferre potest, quam quaeso, diligenter animis nostris mentibusque mandemus. Qusenam igitur est ista conclusio? Begnum coelorum non personis, sed virtutibus dari: neque enim regibus, pontificibus, magistratibus, nobilibus, divitibus: aut contra, privatis, obscuribus, pauperibus, promitti videtis: sed iis dumtaxat, qui in quocumque fuerint statu, in eo bene se gesserint et virtutum operibus enituerint. Nec B. Jacobus ideo regnum coelorum intravit, quia Apostolus fuit; sed quia bene in Apostolatu se gessit. Agimus enim in hujus mundi theatro vel uti quamdam comoediam, Deo judice, et Angelis spectatoribus. Dum comoediae aguntur, iste personam regis, ille pontificis repraesentat: alius agit servum, alius dominum, alius plebeium, alius patritium, alius justi cum, alius magistratum. Quo autem spectant omnes actores? Ut regem potius, quam villicum agant? Minime vero. Quoftam igitur? Nimirum eo, ut suam personam, qusecumque illa sit, apte et composite repraesentent. Saepe enim accidit, ut is, qui servum vilissimum egit, quia eam personam bene est imitatus, miris laudibus ab omnibus extollatur. Is vero, qui regem repraesentabat, quod frigidus in agendo fuerit, conviciis et sibilis explodatur'. Ita prorsus, auditores, se nostra res habet: Comoediam agimus, et ideo illi contingit regis persona, isti Pontificis, ille Theologum, iste jurisconsultum agit, alius laicum, alius clericum repraesentat, et interim Deus est Judex, qui non terretur sceptris regum, neque tiaris Pontificum, neque purpuris imperatorum, sed eos commendat, et praemio afficit, qui suam personam bene gesserunt, illos contra reprehendit, et tormentis addicit, qui secus fecerunt. Judas Apostolus, hoc est, Episcopus et Doctorerat, Stephanus Diaconus, hoc est, minister et discipulus fuit, exacta tamen comoedia Judas ex theatro explosus? in gehennae incendium ruit; Beatus Stephanus totius comoediae plausibus exceptus ad coelum cum honore sublatus fuit. Quamobrem? Quia Stephanus discipuli personam egit bene; Judas autem personam Apostoli egit male. Itaque contingere potest, et saepe, ni fallor, contingit ut rex, et Pontifex et jurisconsultus et Theologus, aeternis cruciatibus adjudicentur, et Pontificis cocus et regis mancipium, et alius, nescio quis, imperitus et plebeius aeternis praemiis affecti beatis Angelorum agminibus inserantur, nec immerito: cum illi sublimes illas personas non bene praesentaverint isti autem suas, licet viles, et abjectas personas praeclare et eleganter gesterint. Hinc Beatus Gregorius ait: « In examine justi Judicis mutat merita ordinum qualitas actionum. ». Et B. Hieronymus: « Cernis, inquit, scribens in Jovinianum, quod Episcopus, Presbyter et Diaconus non ideo sint beati, quia Episcopi vel Presbyteri sunt vel Diaconi, sed si virtutes habuerint nominum suorum et officiorum. Alioqui si Diaconus sanctior Episcopo suo fuerit, non ex eo quod inferiori gradu est, apud Christum deterior erit. »

Frustra igitur auditores, frustra mortales ad sublimiora semper anhelant, cum in eo potius vehementer laborandum sit, ut in eo gradu, in quo positi sumus, ita nos geramus, ut divinae majestatis oculis minime displiceamus. In quo Beatissimus Jacobus maxime eniffiit. Cum enim Apostoli personam ageret, et ex piscatore mutorum animalium piscator hominum esset effectus, itaserio provinciam sibi commissam administravit, ut etiam, cum ad supplicium duceretur, sui muneris minime immemor, hominem quem¬

dam piscatus sit, et non solum fidei, sed martyrii quoque consortem habuerit, ut Clemens Alexandrinus et Eusebius Caesariensis scriptum reliquerunt. Deinde cum martyris personam agere et calicem Domini bibere deberet, tanta constantia et alacritate id egit, ut vel ut signifer agminis Apostolici primus certamen iniret, atque ex certamine coronam reportare meruerit. Sed quanto ille beatior, quod calicem tam amarum tanta alacritate biberit, tanto nos infeliciores, qui eum nec videre quidem, nec olfacere sustinemus. Et tamen, auditores, cogitandum nobis esset, ac dicendum, si beatissimi Christi discipuli, si invictissimi martyres, si hic ipse Apostolus eximius Jacobus, si mater Filii Dei, si ipse Filius Dei, non nisi calice laborum et dolorum epotato regnum coelorum ingredi potuerunt; quis ego sum, qui sine ullo sensu doloris in lecto plumaceo ad coelum per Angelos me transferri debere praesumam? Numquid Dominus vehementius me diligit, quam illos dilexerit? Numquid mea praesentia illi tantopere necessaria est, ut sine me regnum coelorum consistere non possit? Et si calicem istum Domini hic ad tempus ferre non valeo quomodo calicem irae Domini ferre valebo, quem perpetuo -peccatores in inferno bibere compelluntur.?.cie quo mihi Seri tura praedicat, dicens: Ignis grando, nix glacie s, spiritus procellarum, pars calicis eorum. Nemo igitur, auditores, nem^o se fallat, si ad eam gloriam cupimus pervenire, ad quam effecti et creati sumus, ad quam hodie Beatissimus Jacobus pervenit, eadem nobis via capienda est, quam ille suscepit, serio de animae salute cogitandum, neque solum cogitandum; sed reipsa et factis omni diligentia procuranda. Neque tempus expectandum. Nam tempus est breve, iter est longum, socordia humana magna est, et animae negotium negotium negotiorum est. Quare, auditores, vos, simul et meipsum oro atque obtestor, ut in eo dissoluti et negligentes non simus, in quo verum et solum bonum nostrum positum est, ut tandem aliquando ad eum, in quem credimus, perveniamus, Jesum Christum Dominum nostrum, qui est benedictus in saecula. Arnen.

Chapter 33 of 40