Concio 40
Intravit Jesus in quoddam castellum, et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam. Luc. x, v. 38.
Utilitates festivitatum sanctorum, et cuuscc assumptionis B. Virginis breviter narrat ce, exordii vices subeunt; et ad explicationem evangelii praeparatur oratio. Quomodo nostra anima sit spiritualis domus Dei, quam in firma fide fundare oportet, secus quam faciunt liceretici, paganiet Judaei. Quomodo Christus et Petrus sint Ecclesice fundamenta subordinata; et cur Haeretici extra hcec fundamenta in arena aedifice nt, pulchro discursu probatur. Fidei articulos ad unum omnes esse tenendos, vulgari quidem, sed apposita similitudine calcei, docetur. In spirituali domo supra fidem fundata spem loco parietum esse debere, demonstratur; qua ratione spes omnia gravia facilitet, et quam vana sit imyiorum spes, seu potius praesumptio, testimonio Sapientiae confirmatur. Ne tamen hcec spes in temeritatem degeneret, tecto char, tutis, secundum S. Scripturos doctrinam, sariatecta est custodienda; ac proinde domus spiritualis fundamento fidei ■innititur, parietibus spei erigitur et lecto charitatis perficitur.
Secunda pars in laudibus B. Virginis occupatur, ubi primum ipsius firma fides, singularis spes et perfecta charitas digne extollitur; elliusquc exercitia et desideria post ascensionem Christi ad finem usque vitae describuntur. Tandem obitus ipsius breviter narratur, ubi deinde pro¬
batur, corpus B. Virginis etiam in coelum assumptum fuisse. Quantis praeterea gaudiis in vicem superatorum olim sub crucem dolorum perfusa sit, mira amplificatione adducitur. Virginem Deiparam esse mulierem amictamsole Apocalysis, et quae sint duodecim stellaein corona illius; et quomodo lunam sub pedibus habeat, eleganter declaratur. Epilogus denique nos ad imitationem virtutum B. Virginis invitat, atque, ut patrocinium ejusdem imploremus, graviter admonet.
Cum omnes festi dies, quibus divorum pie memoriam ac vitam religiose prosequimur (ornatissimi auditores) nos ad spem beatitudinis et immortalitatis ascendere, atque ad ea praemia consequenda, ad quae illi pervenerunt, quasi stimuli quidam nobis esse deberent; tum vero maxime hodiernae diei summam laetissimamque celebritatem id nobis efficere, regni coelestis amorem animis nostris inserere, mentes erigere, desideria inflammare et stimulos concitare, par esset. Beata siquidem Virgo, non Deus, non angelus sed homo tantum erat, ejusdem naturae, ejusdem mortalitatis, cujus nos omnes sumus: quin etiam, quod magis est admirandum, humilioris. Nam feminarum naturam infirmiorem et humiliorem esse, quam virorum natura sit, quis ignorat? et tamen hanc ipsam virginem, natura hominem, sexu feminam, conditione mortalem, ex hominibus natam, inter homines educatam, qu?e aliquando esurivit, sitivit, fatigata est, jam terree montes, spatia elementorum, ccelorum regiones transcendisse, et super omnes omnium Angelorum choros, ut Ecclesia canit? exaltatam, proxime ad divinum Numen accessisse credimus. Nec solum animo ita illustratam, ut intelligentiam, ac sapientiam Cherubim et Seraphim, aliarumque sempiternarum, ac prope divinarum mentium longe superest, sed etiam corpore quasi vestitam immortali et glorioso, tantaque luce praedito, ut hujus solis splendor cum eo nulla ex parte comparari possit. Haec igitur omnia nihil dubito, quin omnium vestrum animos feriant, atque in eis ccelestis gloriae desiderium vehemens, et flammam amoris accendant. Sed, quid consilii capiemus, ut ad eam gloriam aliquando pervenire possimus? Quis explicabit nobis, quam viam prudentissiroa illa Virgo tenuerit? Nam et coelum sublimius est, quam ut ad ipsum scalae admoveri possint, et nos natura ita comparati sumus ut semper ad imum pondere nostro feramur. Atque utinam vel pennas haberemus, sicue columbae, ut volando aliquid experiri liceret.
Ego quidem, auditores, diu apud me cogitans, quibus gradibus hodie Virgo Deipara coelos ascenderit, video, eam non tam suis ac propriis viribus ascendisse, quam a Dei Filio assumptam, atque ad eam gloriam evectam admirabili ratione et modo fuisse. Nec sane immerito. Nam cum aliquando idem ipse Dei Filius de coelis ad terras descenderet, et in propria quidem veniret, sed sui eum minime reciperent, haec una optima atque sapientissima, summa alacritate occurrens, excepit illum in domum suam. Quid mirum igitur cum ipsa ex hoc nostro orbe in alium commigravit, si clementissimus Dominus ei vicem reddere, et eam excipere in suam regionem voluit? Id enim ratio hospitii postulare videtur, ut qui amice ab alio excipitur, is quoque alium libenter excipiat. Atque haec causa est quantum opinor, cur Ecclesia Catholica mater nostra historiam illam Evangelicam hodie nobis proponat, cujus initium est. Intravit Jesus tn quoddam castellum: et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam; et huic erat soror nomine Maria. Nomine siquidem Marthae et Mariae una Domini Mater significatur, quae et sollicitudine Martha, et contemplatione vere Maria fuit. Quae cum ita sint, nihil me utilius explicare posse hodierna dic existi¬
mavi quam haec duo: ad quem modum videlicet olim Maria Christum et hodie Christus Mariam exceperit.
Ut igitur de eo, quod prius est, prius dicamus, cum Dominus in terras ad opus nostrae liberationis adveniret, omnes ferme alias domos, vel a daemonibus occupatas vel semidirutas vel parum munitas, vel saltem minus ornatas et instructas invenit. Itaque in domum Virginis Mariae, quam unam instar arcis munitissimam et instructissimam esse vidit, se recepit.
Quaerat forsan aliquis, qualis haec sit domus, ad quem modum fabricata, quod fundamentum, quos partes, quod tectum habeat? (( Domus Dei, inquit beatissimus doctor Augustinus sermone 22 de verbis Apostoli, credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur. » Habet igitur domus haec fundamentum fidei, parietes spei, tectum charitatis. Certe Ecclesia in oratione hujus hebdomadae nihil aliud postulare videtur: « Omnipotens sempiterne Deus, inquit, da nobis fidei, spei et charitatis augmentum. » Ecce domum. At in quem finem? Et: « Ut mereamur, inquit, assequi, quod promittis. >> Quid promittit et praecipit Deus? Promittit nobis domum in ccelo, si nos illi hic in terris domum exhibeamus. Ergo ut mereamur assequi domum illam, quam promittis, fac nos libenter et gratis animis domum aedificare, quam praecipis. Beati plane, qui ejusmodi domum in suis animis habent. Haec enim sedes sapientiae est, hanc Elegit Dominus in habitationem sibi. Et quo tendunt omnes conciones, omnia Sacramenta, omnia praes cepta, omnia consilia, omnes divinae litterae, omnes patrum lucubrationes, omnes nostrae contentiones? nonne huc, ut in animis nostris haec domus aedificetur? atque in eam Dominum, dum vivimus, recipiamus, ut ipse nos in aeterna sua tabernacula post obitum recipiat? Domus igitur Dei credendo fundatur: fides enim est fundamentum initiumqne justitiae. Sine fide, inquit Apostolus Paulus, impossibile est placere Deo. Et rursum: Accedentem ad Deum oportet credere, quia est, et quod remunerator sit inquirentibus se.
Verum enim vero omni animi provisione cavendum est, ne forte super arenam et non super petram fundamentum nostrum collocemus. Nam, ut ipse Dominus apud Lucam admonere dignatus est, Qui fodit in altum, et, ponit fundamentum super petram, ille sapiens architecusest: itiundatione autem facta illiditur flumen domui illi, sed non potest eam movere: fundata est enim supra petram: Qui vero aedificat Domum suam super terram, stultus est: mox enim ut ad eam illiditur flumen, corruit, et fit Ruina domus illius magna. Cur quaeso Haeretici, Judaei, Pagani, orant, jejunant, eleemosynas faciunt, et tamen omnibus suis operibus gehennae incendium evitare non possunt. Cur? Quia fundamentum suum super arenam posuerunt. Credunt illi, sperant, amant, domum aedificant, sed super arenam, non super petram. Quid est petra? Christus. Petra autem, ait Apostolus, erat Christus. Et: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id, quod positum est, quod est Christus Jesus. Itaque Pagani, Judaei Haeretici credunt, sed non Christo, nec in Christum: fundamentum ponunt, sed non super petram: propterea cum moriuntur, fit ruina domus eorum magna: omnia enim, quae pro salute animarum suarum operari studuerunt, repente corruunt; et ipsi cum operibus suis in gehennae barathrum praecipitantur. Fides altare illud est (ut sapienter divus Augustinus docet) super quod operum sacrificia poni debent. Cum offers, inquit Dominus, munus tuum ad altare, hoc altare est fides in Christum: offerunt Pagani sacrificia, offerunt Judaei, offerunt Haeretici: sed Deo non placent, quia non super altare efferuntur.
Dicat aliquis: Numquid Haeretici non credunt ia Christum? Et quid aliud, quam Evangelium sonant? Cur igitur super petram fundamentum non ponunt? Haeretici omnes supra Christum quidem, auditores, fundamentum suum collocare se putant, sed vehementer aberrant: opinione et existimatione sua super petram fundamentum ponunt, re autem vera super arenam ponunt. Percipite, quaeso diligenter, quae dicam: duae sunt petrae super quas aedes nostras fundare debemus: prior Christus, posterior Petrus. De priore Apostolus ait: Fundamentum aliud nemo potest ponere, prseter id quod positum est, quod est Christus Jesus. De posteriore Dominus ait: Et ego dico tibi, quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. At si Fundamentum aliud nemo potest ponere, quomodo nos Petrum tamquam fundamentum aliud ponimus? Dicam, auditores: nos Christum et Petrum non ex aequo fundamenta facimus, sed primum lapidem ponimus Christum, deinde super hunc lapidem collocamus Petrum. Itaque non Christus a Petro, sed Petrus a Christo tamquam a
fundamento sustentatur. Fundamentum igitur primum, et quod super alio fundamento non innititur, solus est Christus, ac de eo Apostolus ait: Fundamentum, videlicet primum, nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
Jam vero quemadmodum et Christus et Petrus fundamenta sunt, breviter, si placet, explicemus. Christus ideo primum ac praecipuum fidei nostrae fundamentum est, quod ea omnia credimus esse vera, quae Christus, quae Dei sapientia, quae veritas prima, quae mentiri non potest, sive per Scripturam, sive alio modo nobis revelavit. Credimus Deum nostrum unum et trinum esse: credimus De verbum naturam humanam suscepisse: cre dimus nos omnes in ultima die a mortuis excitandos. Cur ista credimus? Quia Petrus, quia Paulus, quia Joannes sic docuit? Nequaquam. Cur igitur? Quia veritas prima, nempe Deus, in quem mendacium non cadit, haec ita esse revelare dignatus est. Itaque fides nostra super Christo, qui veritas est, tamquam super firmissimo fundamento innititur. Atque hactenus, auditores, ab haereticis non discrepamus. Siquidem et illi palam affirmant, quicquid Christum dixisse constiterit, omnino esse credendum. Et si nihil aliud requireretur, nullus inveniretur haereticus. Quid igitur haereticum facit? in quo, dissensio posita est? quidnam in quaestione versatur? Nimirum hoc. Quid illud sit, quod Christus sine dubio revelavit. Multa enim illi a Christo veritate prima revelata esse contendunt, quae nos ab ipso mendacii parente revelata dicimus. Et contra, multa illi figmenta esse putant, quorum nos auctorem non alium, quam Deum agnoscimus. Quis igitur erit judex? Num Christus Dei sapientia, in Ecclesia nullum reliquit, ad quem in rebus dubiis recurramus? Plane reliquit. Alioqui enim finalem rempublicam haberemus? Quis igitur ille est? Fremant Haeretici omnes licet, non alius, quam Petrus. Illum enim vicarium suum constituit, illum post se Ecclesia: petram etfundamentum fecit. Illum in cathedra, tamquam omnium Christianorum doctorem et magistrum posuit. Illi uni ait: Ego oravi pro te, ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Illi ait -. Pasce agnos meos; Pasce oves meus, hoc est, et matres et filios et Episcopos et plebeios, unus tu pascere doctrina et verbo veritatis debes. Ecce igitur vobis quemadmodum Petrus post Christum Ecclesiae fundamentum est. Christo credimus quicquid ille revelare dignatur: sed quid revelet vel revelaverit Christus a Petro, et ejus successoribus in eadem cathedra sedentibus, dicimus. Quae cum ita sint, cum Haeretici omnes super hanc posteriorem petram aedificare, cum a Petro et ejus successoribus discere dedignentur, et ex suis capitibus dogmata fidei sibi fingant, quid mirum, si toto coelo aberrant et super arenam aedificant, cum super Christum aedificare se credunt? Atque haec quidem de fundamento domus esse potuissent satis, nisi quidam mihi necessario admonendi essent quos in maximo errore versari intelligo.
Nonnulli sunt, auditores, qui omnia ferme constanti fide tenent, quae Catholici homines tenent: unum est aut alterum dumtaxat, quod nondum sibi plane persuadere potuerunt ut purgatorium existere, ut sacras imagines venerandas esse, ut summum Pontificem esse Christi vicarium et Ecclesiae universae caput, et quoniam multa sunt, quae credunt, unum dumtaxat aut alterum, quod non credunt, idque minimi ponderis, si cum articulis caeteris conferatur, existimant se satis bene super Christum fundamentum posuisse. Quid, inquiunt, etsi in illo uno, quod adhuc credere non possum errarem, numquid Dominus in judicio ad illud unum respiciet? Et tam multa et tam difficilia, quae credidi, non rescipiet? Ita nimirum isti sibi blandiuntur; quibus ego serio denuntio, eos a gratia excidisse, super arenam fundanflfentum jecisse, et nullam cum Christo partem habituros. Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Aut integre fides habetur, aut non habetur penitus. Quaero abs te (ut rem ipsam crasso exemplo ostendam) cum tu calceos tibi a furore fieri jubes si cum perfecti, absolutique sunt, uno digito sunt pedibus tuis breviores, num eos induere, num eis uti potes? Dices, Non possum. At non sunt nisi uno digito breviores, cur non potes cum tam parum illis ad justam mensuram desit? Ut igitur calcei tui, aut aequales sunt pedibus tuis aut nihil penitus valent: sic etiam fides aut integra est, aut fides non est. Nemo igitur seipsum fallat. Si domum aedificare cupimus, quae a ventis et pluviis moveri non possit, super utramque petram, hoc est, super Christum et Petrum fundamentum ponere debemus.
Jacto verai fidei fundamento, parietes spei erigendi sunt. Nec enim secus a fide nascitur spes, ac parietes a fundamento surgunt. Nam Tom. IX.
cum Deum esse, et liberatorem hominum esso, et gloriam sempiternam diligentibus se paravisse credimus, continuo sperare incipimus, ejus benignitate et misericordia nos aliquando tandem per opera bona, quasi per gradus quosdam, ad eam gloriam perventuros. Mirum vero profecto est, quantum hxc spes animos nostros erigat, et ad omnes labores perferendos idoneos faciat: Qui sperant in Domino, inquit Isaias, mutabvmt fortitudinem, assument pennas ut aquilae: current et non laborabunt: volabunt et non deficient. Hic est eximius fructus hujus prae clari ssiuice virtutis ut hominem praesentem, robustum, fortem, erectum efficiat, et a laboribus difficultatem, a doloribus poenam, a felle amaritudinem, ab aerumnis et calamitatibus moestitiam et animi dejectionem auferat, et ii quidem, qui in actione inter homines versantur, Current et non laborabunt: illi vero, qui in contemplatione rerum coelestium et divinarum versantur, Volabunt et non deficient. Equidem, auditores, ego sic statuo, nihil omnino grave aut arduum ei videri posse, qui semel probe intellexerit, quam excelsa atque sublimis sit spes Christianorum hominum. Quid enim Judaei aut Pagani sperant, nisi res quasdam exiguas et quae corporis delicias non transcendunt? At vero Christiani homines Deum ipsum fontem et oceanum omnium bonorum aliquando se plane, sicut est, esse visuros et possessuros confidunt. Quod quidem bonum tantum est, ut non modo, cogitationem et intelligentiam sed et desiderium nostrum longe superet: ut illa minora interim omittam, quod aliquando non solum animis angelis aequales, sed etiam corporibus sole illustriores et clariores effecti, non attingemus, ut ille ait, Vertice sidera; sed calcabimus pedibus sidera, et eam regionem perpetuo ' inColemus, a qua tam procul abest omne malum, quam procul a gehenna abest omne bonum. Intelligebat hoc Apostolus Paulus, cum aiebat: Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Et: Id enim, quid in praesenti momentaneum est, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis.
Verum ad quem modum de fide paulo ante dicebamus, cavendum esse ne super arenam fundamentum poneremus: ita et nunc de spe admonendum existimamus, ne ea super Baculo arundineo innitatur. Multi
sunt enim, qui quidem beatitudinem et immortalitatem sibi proponunt; sed ad eam, vel per affluentiam opum vel per amplitudinem dignitatum, vel per ami illas et necessitudines principum ascensuros se credunt. Isti omnes ponunt Carnem brac/vum suum, hoc est, super re maxime infirma et fragili innituntur: sedificant parietes, sed ex luto, non ex marmore, ita, ut levissimo ictu dejici possunt. Audite, quid ipsa Sapientia de ejusmodi architectis dicat: Spes impii quasi lanugo est, quae a vento tollitur: et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur: et tamquam fumus, qui a vento defusus est; et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Et quid, obsecro, facilius cadit, quam lanugo? Quid facilius dissolvitur, quam spuma? Si opes fures diripiant, et ubi erit spes avari? Si propter aliquam, sive veram sive falsam suspicionem a gratia principis aliquis excidat, ubi manebit spes ambitiosi? Ergo Spes impii quasi lanugo est; et tamquam spuma, qutv a procella dispergitur. Et quando nihil penitus horum occideret, nonne tandem aderit mors, et uno impetu luteos istos muros dejiciet? Nam proptere Sapientia addit, atque ait: et tamquam fumus, qui a vento d' /fusus est; et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis. Aspicite vestros caminos, nonne tantum fumus ascendit, quanta est longitudo camini? Ita sane: nam simul atque caminus deficit, fumus a vento diffunditur et in auras evanescit. Pari ratione spes impii tam diu durat, quam diu vita ipsa durat: vita deficiente, spes omnis, quae inopibus et honoribus posita erat, continuo deMcit, et parietes corruunt; ergo Spes impi tamquam fumus est, quia vento diffunditur. Quid amplius? Et tamquam memoria, inquit, hospitis unius diei praetereuntis. Illustrissima sane similitudo, et ipsa Dei sapientia digna. Cum amicus aliquis, quem multis annis non vidimus, iter faciens ad nos divertit, quo apparatu, quee laetitia, quo studio illum excipimus? Nihil loquimur, nisi de eo; nihil cogitamus, nisi de eo: nihil agimus, nisi pro eo: toti denique sumus i-i eo curando occupati. At posteaquam die sequenti recessit, alia negotia occurrunt animo, et statim amici hospitis obliviscimur. Ad euindem modum cum in hunc mundum ingredimur, qui (ut ssepe vos aumonuij non domicilium, sed hospitium est, continuo ah amicis, affinibus, honoribus, voluptatibus, tamquam hospitio
excipimur, omnia nos circumstant, omnia ad se capienda et cumulanda invitant. At ubi mors, quasi nox qusedam, vitee diem claudit, nosque de hospitio recedere cogimur1, omnia nos deserunt, et domum setermm ob irionis ingredimur, illi quidem, qui remanent in hospitio, satis in iis excipiendis qui adveniunt, occupantur-: nec eorum qui recedunt, diutius recordari possunt. Quid igitur Spes impii est nisi memoria hospitis unius diei praetereuntis.
Rursum alii quidam sunt, qui in Deo sperant, sed male et perverse sperant: nimirum ii, qui Deum suis flagitiis et facinoribus ad iram provocare non cessant: et tamen securi dormiunt, sperantque se ab eo aeternam beatitudinem accepturos. Ista, auditores,, non tam spes(vana, quam temeritas et ipnesumptio est. Quid, inimicitias cum Deo perpetuas geris, et ab eo praemium speras, cum supplicium potius reformidare deberes? Non frustra ait Scriptura divina: Spera in Domino et fac bonitatem. Non sunt ista separanda, spera in Deo et fac bonum. Spes enim ideo non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Nam quemadimdun parietes nisi tectum superponatur, facile moventur et nutant: tecto autem superposito, conii rmanturatque stabiliuntur; sic etiam spes nostra firma constansque esse non potest nisi eam charitas et opera bona comitentur.
Tectum igitur charilatisad hanc spiritualemfubricam perficiendam plane necessarium est: neque vero ad parietes confirmandos tamen. sed etiam quia domiciuum sine tecto, necaba3stu,neca frigore, nec a flatibus ventorum, nec ab imbribus, etprocellis,nec abaliis multis et gravibus cadi injuriis satis tueri potest. Porro, quam npte charitas tectum dicatur, quis non videt?Nam si tectum a tegendo dicitur, certe tertum est charitas. Beati, quorum remissae sunt, iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, inquit David. Et quid, obsecro, tegit peccata, nisi charitas? Charitas, inquit Apostolus Petrus, operit multitudinem peccatorum, Et: Remissa sunt e peccata multa, ait Dominus, quoniam dilexit multum.
’ Si tectum c. t pars altissima et amplissima domicilii, recte tectum est charitas. Nunc, inq iit Apostolus Paulus, manent tria htvc, fides spes; charitas major autem, sublimior, celsior, latior, horum est charitas. Si denique tecto absolvitur, perficiturque domus, certa tectum est charitas. Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis. Animadverti, inquit regius Psaltes, intellexi, cognovi, omnis perfectionis atque absolutionis domicilii spiritalis finem esse latissiinum atque amplissimum illud mandatum, quod et Deum, et proximos et inimicos comprehendit. Domus igitur, optimi auditores, quam Elegit Deus in habitationem sibi, credendo fundatur, sperando erigitur, diligendo perficitur.
Ex iis domibus, quae credendo fundantur, sperando eriguntur, diligendo perficiuntur, constat Jerusalem Civitas regis magni, non illa, quae sursum est, quae laetatur atque triumphat in cudis; sed ista, quae adhuc est deorsum, et peregrinatur in terris,
Sed si sanctorum Ecclesia Jerusalem dicit ir, quid M iriam fuisse dicemus, nisi arcem Sion vel templum Salomonis? Si omnes animae justae senes sunt sapientiae, quid tandem esse Mariam existimabimus? Qmo omnium istorum uno Christo excepto justissima fuit, et ipsum Solem justitiae peperit? Singulari igitur ratione et modo Elegit Mariam Dominus in habitationem sibi. Quantum fidei, quantum spei, q tantum charitatis in Maria extitisse censetis: Beata quae cred<dist', exclamat Elisabeth. quoniam perficiuntur in te, quae ibctasunt tibia Dnmino. Quam alte Maria fundamentum jecerat fidei, quae cum se nihil aliud quam humilem et exiguam ancillam crederet, credidi, tamen ad mysterium incomprehensum, ad commercium admirabile, ad inscrulabile sacro sanctum a Domino se electam, et inusitato miraculo supra ordinem naturae sine ullo exemplo cum virginitate fecunditatem copulandam, et se vere parentem Dei atque hominis mox futuram. Fundamenta ejus in montibus sanctis, patriarchis videlicet et prophetis, propterea diligit Dommus portus Sion super omina tabernacula Jacob. Vere fuit filia Abra hac, cujus, egregia fides singulari praeconio in sanctis litteras celebratur. Fide obtulit Abraham, ut Apostolus ait, fihum suum Isaac, arbitrans quia potens est Deus et a mortuis excitare. Et quid minus fecit Maria? Nonne et ipsa fide obtulit Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, cum in monte illo funesto juxta crucis patibulum
staret? et cur die tertia cum aliis sanctis mulieribus ad ungendum Dominum venisse non legitur, nisi quia firmissima fide credebat, non esse eum in tumulo requirendum qui juxta verbum suum jam ab inferis redi isset. Nec enim suspicari fas est, eam timore perterritam ad sepulcrum cum caderis sanctis feminis non venisse. Quomodo enim timebat, quae ipso turbulentissimo tempore Judaeis fui entibus, disciplis fugientibus, omnibus mortem intentantibus juxta crucem imperterrita stabat? Enituit igitur fides in Maria, propterea Elegit eam Dominus Deus in habitationem sibi.
Neque vero de spe et charitate Mariae pauciora dicenda essent, si per otium nobis liceret. Tanto siquidem fidei fundamento parietes spei et tectum charitatis respondere par est. Quocirca nonnulli id, quod legimus in Psalmo, Singulariter in spe constituisti me, non immerito transferunt in Mariam. Quomodo enim non singulari spe praedita Maria fuisset, quae t >t et tanta pignora divinae dilectionis acceperat? Nos gloriam illam beatam servi speramus a Domino: quomodo non magis eam mater speraret a (illo? aut quomodo sempiterna et coelestia bona simpliciter non speraret Maria, quae omnia fragilia et terrena tanto mentis ardore despexerat? Singulariter igitur in spe Maria constituta fuit, propterea Elegit eam Deus in habitationem sibi.
Porro charitas, regina virtutum, in qua magis, quam in ipsa orbis regina enituisset? Si perfecta charitas in rebus adversis potius cognoscitur, quam in secundis quomodo non perfecta charitas in Maria, quae omnium molestiarum et passionum Christi sociafuit? quae a primo die usque ad ultimum fidelissima perseverant? quae maximum illud et postremum lancea vulnus pro Filio suo ipsa animo crucifixa excepit? Nec enim tunc in pect re Domini anima Domini fuit, sed anima Mariae, quae, ut D. Bernardus loquitur, inde nequibat evelli, Si perfecta charitas foras mittit timorem: quomodo non perfecte charitas in Maria, quae in medio tumultu militum strepituque armorum, amicis omnibus recedentibus, ipsa charitatis nexibus colligata a cruce Domini non recedebat? Si majorem. hac dilectionem nemo habet, ut animam ponat quis pro an t' cis suis: quam excellens charitas Mariae fuit, quae filium illum pro amicis posuit, quem multo vehementius, quam animam suam diligebat? Si demum charitafis est implere praecepta, quid de Mariae charitate dicemus, quae incredibili mentis fervore, antequam Evangelica consilia orbi promulgarentur, sola magistra charitate, consilium perpetuae virginitatis arripuit? i os a est igitur Mater -pulchrae dilectionis, ipsa mulier amicta sole, ipsa rubus ardens, ipsa gratia plena, ipsa est illa amica, illa columba, illa formosa et speciosa, illa soror, et sponsa quam introduxit rex in cellam, vinariam, et ' in quam ordinavit charitatem. Ipsa est domus David, ipso sedes Salomonis, ipsa arca foederis, quam elegit Dominus in habitationem sibi. Ipsa denique est illa, quae venientem Dominum et in castellum quoddam intrantem, ut hodierna die toto orbe terrarum Ecclesia canit, excepit lseta in domum suam.
Quemadmodum summo apparatu in hoc nostro exilio Maria Dominum exceperit hactenus explicuimus. Sequitur ut quo apparatu hodie ipsa a Domino excepta fuerit breviter exponamus. Nemini dubium esse puto, Virginem Beatissimam post gloriosam Domini ascensionem, quotidie ardentissimis desideriis, summisque votis cupivisse dissolvi et esse cum Christo: mihique omnino credibile videtur, quod a nonnullis dicitur^ nihil ei dulcius in hac vita fuisse, quam frequenter sanctissima illa loca, si non corpore, certe animo et cogitatione lustrare, in quibus Filium suum et Dominum, vel egisse aliquid vel passum fuisse meminerat. Itaque nunc descendebat in Bethlehem, nunc ascendebat Hierosolymam, nunc morabatur in Golgotha, nunc ingrediebatur sepulcrum, nunc Bethaniam, nunc montem Olivarum, unde Dominus in coelum ascenderat, invisebat, et quis ambigare potest, quin saepius illa verba peteret: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. De Silvano Abbate legimus, eum, cum surgeret ab oratione, ac magnitudinem et pulchritudinem Deicontemplatus esset, ita contemnere et despicere solitum res omnes creatas, ut oculos clauderet, nec eas aspicere dignaretur: quin etiam ad oculos, suos diceret. Claudamini oculi, claudamini, nihil est in orbe jam pulchri, quod videre possitis. Etsi haec Beato Silvarfo accidebant, quid de illa dicemus, quae tanto clarius Dei bonitatem, sapientiam, pulchritudinem, majestatem, contemplationis oculis intuebatur, quanto saepius, et familiarius et liberius cum ipso Dei verbo triginta tribus annis conversata fuerat? Itaque dicebat et ipsa: Clau¬
damini, oculi, claudamini; nihil est enim pulchri, quod jam videre possitis. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum, quando veniam, et apparebo ante faciem Dei mei? Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte; dum dicitur mihi: Ubi est Deus tuus? Hei mei quia incolatus meus prolongatus est. Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? Atque ad hunc modum beatissima Virgo divini amoris flamma accensa totum illud tempus transegit, quod ab ascensione Domini usque ad suum extremum diem intercessit. %
Verum hodierna laetissima et clarissima die, vivendi curriculo probe confecto a Domino tandem promeruit audire: Jam hiems transiit, imber abiit et recessit: surge amica mea, et veni. Equidem, auditores, ego mihi persuadeo, ad hoc verbum non expavisse, sicut olim cum ab Angelo salutaretur, sed liquefactum plane fuisse cor Mariae. Sed deinde, vel oratione, vel cogitatione consequi poterit, quale gaudium illud fuerit, cum filium suum omnibus Angelorum ordinibus comitatum ad se venientem vidit? et cum in ejus clementissimas ac benignissimas manus secura ac laeta spiritum illum sanctissimum exhalavit? et cum demum tota coelestis Jerusalem reginae suae obviam procedente, ipsa enixa super delictum Deliciis affluens, in vestitu deaurato, circumdata varietate, sicut virgula sumi de hujus mundi deserto, Apostolis acclamantibus, Angelis plaudentibus, aereis potestatibus fugientibus mundi elementis probe gestientibus, in coelestes regiones ascendit?
At numquid solus Mariae animus evolavit in coelum? et quid tandem de sanctissimo illo corpore factum est? ubi jacet? ubi latet? quis locus thesaurum illum habet? Breviter hoc expediam, auditores optimi, et orationi meae finem imponam. Cum homines primum in hunc nostrum orbem terrarum ingrediuntur, corpus praecedit, anima subsequitur. Nam cum haec regio proprie corporum locus sit, ratio ipsa postulat, ut corpus, tamquam hujus urbis civis, primum adveniat, et animae, tamquam peregrinae, aditum patefaciat; at cum ex hoc orbe terrarum in coelestes regiones commigrandum est, contrario modo res agitur. Animus enim, tamquam ejus urbis civis, statim admittitur: corpus vero, tamquam peregrinum, usque ad ultimum judicii diem residere cogitur in sepulcro, et tum demum in gratiam animo-
rum in ccelum etiam corpora admittentur. Verum, auditores, lex ista privatorum hominum est, non regis aut reginse. Nec enim reges et domini in suis regnis et ditionibus aliorum patrociniis indigent; sed possunt ipsi'pro suo arbitratu ducere secum, quos volunt, sive ii cives, sive peregrini sint. Quin etiam licet eis, quos volunt pellere, quos volunt revocare. Quocirca liberator at que assertor noster Christus quia non privatus civis, sed rex ac Dominus coelestis Jerusalem erat, simul et corpus, et animam in coelorum regnum invexit: neque multo secus de ipsa regis matre atque orbis domina sentire ac loqui debemus. Nimirum Dei Filius post obitum beatissimae suae matris non diu corpus illud separatum jacere in tumulo passus est; sed illud pro privilegio singulari post modicum tempus et revocavit ad vitam et evexit ad gloriam. Nec enim decebat, ut cujus anima corruptionem non viderat, ejus corpus corruptionem videret. Et quis, obsecro, credere posset, arcam sanctitatis, domicilium verbi, terpplum Spiritum sancti corruisse? Exhorret plane animus meus vel cogitare carnem illam virgineam, quce Deum genuit, peperit, aluit, gestavit, vel in cinerem esse conversam, vel in escam vermibus traditam. Et quomodo fieri posset, ut corpus tantse Virginis adhuc esset in terris, et jam tot sseculis incognitum et sine ullo honore jaceret? Quid? homines ex ultimis orientis et obeuntis soljs, aquilonis, austrique partibus ad corpora principium Apostolorum Romam concurrunt: corpus B. Jacobi est et fuit jam tot annis toto orbe celeberrimum: ossa Martyrum et caeterorum clivorum aureis et argenteis thecis includuntur, et singulari Dei providentia tot sanctorum corpora, quse latebant, summa Christianorum laetitia diversis temporibus inventasunt. Adeo non patitur justissimus Deus Deus corpora servorum debito cultu et honore privari: et nos dicemus Filio Dei matrem ipsam suam ita parum caram, ne dicam ita vilem esse, ut corpus ejus in aliquo deserto loco contemptum, neglectum, oblivione sepultum, jam tot saeculis sine ullis honoribus delitescere patiatur? Non ita est, auditores, sed probe retinens Dei Filius verba illa Patris: Ingredere in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuse: neque ignorans arcam sanctificationis suae esse corpus Beatissimae matris suae, posteaquam ipse prior in requiem suam gloriosus intraverat, prima quoque tem-
pore arcam illam sanctissimam, universa ccelesti Jerosolyma exultante, in templum ver ac summi Salomonisinduxit, ettunc renovata suntgaudiasupernorum civium; renovata tripudia, renovati triumphi, (fui propter adventum tantaiVirginis agebantur.Numquid legistis, qua laetitia, qua pompa, quibus plausibus arca Domini, vel in domum David vel in templum Salomonis initio ducta fuerit? Quid igitur mirum, si arcam hanc sine comparatione praestantiorem et sanctiorem, cum cantu et laetitia omnium illarum aeternarum, et prope divinarum mentium in coelestia templa Dominus introduxerit?
Sed si magna fuerunt, ac pene incredibilia gaudia caeterorum, quid ipsam Virginem Beatissimam sensisse cogitandum est? Ac tum praesertim, cum primum pedes intulit in illius sublissimae ac pulcherrimae civitatis januas, cujus splendorem, cujus delicias, cujus gloriam, nec hominum nec Angelorum linguae explicare pro dignitate possent? Et quantam, obsecro, laetitiam ei primus aspectus attulit? O quantum interest inter hunc diem, et eum quo aliquando in Golgotha coram Filio suo cruci affixo stetit? Quid enim tunc cernere poterat, quod non et moerorem ac tristitiam augeret? Si montem, in quo erat, considerabat, ubique mortis vestigia et horrorem videbat: si ad coelum oculos levabat, solem et lunam moerentes, ct aerem tenebricosum et diem in noctem conversum intuebatur. Si eos, qui juxta ac prope se erant aspiciebat, hinc quidem Joannem afflictissimum et collacrymantem, inde vero turbas insanientium et furentium militum, et Judaeorum cernebat. Si demum in eum qui cruci appensus erat oculos intendebat videbat Christum, id est, animam et cor et omne suum bonum, gaudium cordis sui et lumen oculorum suorum exti netum: et tum vere vaticinium illud implebatur: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. At vero hodie ita sunt omnia illa tristia et luctuosa spectacula in jucunda et felicia commutata, ut quaquam versus oculos suos convertat, nihil penitus spectet, quod eam summa laetitia non afficiat. Aspicit enim locum, et videt paradisum voluptatis, hortum deliciarum, urbem regis magni, portas ex auro mundo, plateas lapidibus pretiosis, gemmisque clarissimis stratas. Aspicit incolas regionis, et videt illustrissimas et maximas acies angelorum, ornatissimum coetum Partriarcharum, longissimum ordinem san-
ctissimorum vatum, necnon sanctas mulieres, quse sexus infirmitatem animi robore et magnitudine superarunt. Aspicit sedentem in throno, et videt Filium suum cloi ise et honore coronatum, et lumine amictum sicut vestimento, coeli et terree atque adeo orbis totius gubernacula tenentem intuetur: caput non jam spinis, sed radiis coronatur. Intuetur oculos solis luce clariore?, signa manuum et pedum omnibus carbunc dis pulchriora, auream quoque portam lateris, primum quidem ad ignominiatu ab insano milite reseratam, sed ad gloriam postea a Christo resurgente conservatam. Postremo aspicit et seipsam, et videt se super omnes omnium Angelorum ordines exaltatam, in omnibus rebus creatis principem locum tenere: videt omnium beatorum principum oculos in se unam esse conjectos: videt se sole amictum et stellis duodecim coronatam, sub pedibus lunam habere. Et quanta est haec gloria? Quanta haec majestas? Et quantam affert secum materiam gaudiorum? Egredimini filix Sion. Egredimini mentes Christianae, et Videte reginam vestram in diademate, quo coronavit eam Filius suu=. Videte reginam vestram, quam laudant astia matutina, et cujus pulch, itudinem sui et luna mipantur.
Porro gloriam istam imperatricis nostrae se vidisse Joanr.es in Apocalypsi testatur: Signum magnum, inquit, apparu i in coelo: Mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in cad te ejus comma st.ell irum duodecim. Quid enim aliud mulier amica sol e, quam Mariam in abyssum divinae lucis quasi immersam significat, ut sicut ipsa quondam Deum vestiit, ita quoque nunc ipsa a Deo quodammodo vestiatur? Quid vero corona designat stellarum duodecim; nisi quicquid eminet sparsim in omnibus membris Ecclesiae, quae omnino duodecim sunt, id totum in Mariae corona fulgere? nimirum in Patriarchis enituit fides, in Prophet s cognitio futurorum, in Apostolis charitas, in Martyribus fortitudo, intelligentia, i.i doctoribus, sanctimonia in Sacerdotibus, contemplatio in Eremitis, in Monachis humilitas, in Virginibus puritas, in Viduis continentia, in maritis et maritatis fuecund tas. Jam vero, quis audeat inficiari extitissc in Maria fidem Patriarcharum, lumen Prop herum, fervorem Apostolorum, nec non Martyrum fortitudinem, doctorum intelligentiam, Confessorum patientiam, sanctimoniam Sa¬
cerdotum, contemplationem Anachoretarum, humilitatem Monachorum, postremo virginum puritatem, continentiam Viduarum, foecundilatem conjugatorum. Et quemadmodum hic in terris ex omnibus omnium ordinum donis et virtutibus Mariae corona intexta fuit: sic etiam nunc in coelis, quicquid gloriae et splendoris fulget in coronis ordinum singulorum, id totum admirabili quodam et divino peni. us artificio in Mariae diademate variu clarissimoque fulgore coruscat. Haec est igitur In capite ejus corona stellarum duodecim. Porro, et luna sub pedibus ejus Quidni enim luna sub pedibus ejus sit. quam sol vestit, et stellae coronant? Luna mutationem in sanctis litteris significare solet: et Maria hodie om is mutationis expers facta est. Ergo Et luna sub pedibus ejus. Luna praeterea Ecclesiam universam designat; et Maria hodie thronum tam sublimen singulari Dei munere sortita est, ut non solum Eccledam istam, quae peregrinatur in terris, sed etiam illam, quae triumphat in coelis, sub pedibus suis videat: nempe collum est inter caput et corpus reliquum medium: media in' er Christum et Ecclesiam Maria: ergo Et luna sub pedibus ejus. Neque minus apte homines peccatores luna significare potest, stultus enim, inquit sapiens, ut luna mutatur: ju-tus autem ut sol permanet. Et quis nescit, Mariam singularem advocatam et patronam esse hominum peccatorum: Vultum tuum, inquitDavid, deprecabuntur omnes dimtes plebis: ergo et luria sub pedibus ejus. Postremo Diabolus quoque lunae nomine intelligitur. Ip e e.-t enim omnium stultorum et peccatorum princeps, qui p ane ul luna, mutatus est, cum ex Angelo optimo et pulcherrimo, nequissimus et teterrimus Diabolus factus est. Eum vero Maria non solum sub pedibus habet, sed et pedibus suis caput ejus contrivit: Et luna sub pedibus ejus.
Hu.jc habui, auditores optimi, quae de hodierna celebritate pro temporis brevitate dicerem. Reliquum est, ut si aliquando in regnum illud coeleste a Domin.» recipi, si in- requiem et gaudium Domini ingredi, si reginam nostram in diademate, quo hodie coronata est, intueri desideramus, beatae Mariae vestigiis insistamus, eamq le, quantum nostra infirmitas patitur, imitemur. Audivistis, quid Maria Virgo prudentissima fecerit; nempe excepit Dominum in domum suam, in domum fide fundatam, spe erectam, charitate perfectam: in hoc eam imitari debemus. Fundemus, fundemus, auditores, domicilium nostrum supra firmam petram N n simus instabiles et flu tuam es, nec 0 ni vento doi trinae cirrum feramur, quemadmodum illi faciunt, qui ubi semel cU‘ca iidem naufragaverunt, perpetuo tamquam undic insta!) les fluctuant, et singulis annis fidem commutant. Habemus Christum Petram, illi fide ad laereamus: habemus et Petrum petram, ab illo quicquid credendum sit, discamus. habemu Ecclesiam Dei vivi, columnam et firmamentum veritatis, quae nospeperit, quae nos aluit, quae nos instituit, in ejus gremio sequire c nquiescamus. Neque vero sperem is In in er o divitiarum, in Deo vivo, qui vera et stabi ia bona in se sperantibus prsepiravit, quae Ner oculus vidit, ner auris audivi r nec in cor ho'i<inis ascenderunt. Neque minus tectum, quam pa¬
rietes et fundamentum nobis curae sit: parietibus jam erectis, tectum charitatis super ponamus, diligamus Deum, diligamus proximum et Non lingua et verbo, sed opere et veri’a'e di ' i/ /arnus: non parcamus pecuniis, non parcamus laboribus, non parcamus vitm et sanguini, ut amplum et sumptuosum habeamus tectum charitatia^uia vero hujus tanti operis praecipuus auctor et architectus Deus est: Nisi enim Dominus sedificaveri' domum, in vanu ■< laboraverunt qui aedificant ea /i. Beatae Mariae pedibus provolvamur, ejus patrocinium Imploremus, ejus preces flagitemus, eam advocatam- apud Deum habere toto animo cupiamus, ut per eam Deus in animis nostris domicilium sibi aedificare, atque in eo semper habitare dignetur, qui est benedictus in saecula. Amen.
Hfflc mando vobis, ut diligatis invicem. Joan. xv, v. 17,
Exordium sibi vindicat charitas a S. Joanne Evangelista tantopere inculcata, eaque pro concionis materia proposita, quid de eadem potissimum dicendum sit praemittitur. Sine charitate neminem divitem dici posse demonstratur, ut quce hominis sit vita, ignis, aqua, tectum, cibus, potus, vestis, arma et pecunia quae singula in progressu exaggerantur. Ac primo, quomodo charitas vita sit, simul et sententia D. Jacobi, fides sine operibus mortua est, explicatur. Quam, necessaria sit ad hominis perfectionem charitas, pulchra quadam inductione ostenditur. Charitatem ignem esse, ex variis inter ignem et charitatem proportionibus declaratur; ubi deinde iste ignis inveniendus, et quomodo idem tribulationis aqua nutriatur et prosperitatis oleo exlinguatur, affirmatur, et eventibus quotidianis confirmatur. Quomodo item eadem charitas aqua sit, et proprietatibus variis aquee palam redditur, ubi obiter causa assignatur, cur Apostolus admoneat, qui stat videat ne cadat. De hujus demum aquee miranda virtute in restinguenda siti terrenarum rerum, multa afferuntur.
Altera pars reliquum propositi prosequitur, atque primis 'probatur charitatem domum esse, eumque altissimam, in qua justi de die sole prosperitatis non utuntur, neque nocte luna adversitatis vexantur, quod multorum exem¬
piis sanctorum confirmatur; quomodo Deus in amante, et amans in Deo maneat. Probato deinde, charitatem esse cibum et potum, qui in vino, oleo et pane potissimum consistit, disseritur, qua ratione charitas vinum, et oleum sit; et quia panis cibus est robustorum et agrestium, illius loco lac amantibus ministratur: ubi convenienti similitudine canum venaticorum declaratur, quomodo mortales antequam suavitatem Domini gustaverint, in incertum ferantur. Ut insuper charitas sit vestitus et lorica, et quomodo iis indui et armari oporteat, docemur. Quod charitas denique pecunia sit, et quam studiose cavandum, ne hanc habeamus adulterinam; quamque necessaria ea sit Ecclesix pastoribus luculenter explicatur. Charitatis comites perpetuas esse sapientiam et eloquentiam asseritur. Tandem apostrophe ad D. Bartholomeeum, qua venia petitur, quod de illo non pro materiae dignitate sit prolixior facta mentio, finem imponit.
Evangelista Joannes, optimi auditores, cum Ephesi moraretur, et usque ad ultimam senectutem pervenisset, ut vix inter discipulorum manus ad Ecclesiam deferretur, nec ejus vox aut latera concionandi laborem ferre diutius possent, nihil aliud nisi, Filioli, diligite alterutrum., in singulis concionibus dicere solebat. Itaque discipuli, ut sanctissimus dodtor Hieronymus in Commentariis epistolee ad Galatas scriptum reliquit, tsedio jam affecti, quod eadem semper audirent, aliquando dixerunt: Magister, quare semper hoc loqueris? Qui respondit: Quia praeceptum Domini est, et si solum fiat, sufficit. Prseclara vero vox, et Beato Joanne, viro sancto ac sapiente digna. Nec enim ea sententia aut aut plenius aut brevius aliquid dici vel excogitari potuit. Siquidem ea significatur, hoc uno charitatis praecepto, praecepta omnia contineri: et qui charitatem habeat, eum omnes virtutes habere. Ex quo non sine causa in festis diebus Beatorum Apostolorum et principum Ecclesiae, illae Evangeliorum historiae publice in tempus decantari solent, in quibus hujus excellentissimae virtutis, seu potius virtutum omnium principis commendatio continetur. Qualis ea est: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Et rursum illa: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Sic enim dicebat, ut principes orbis terrarum et Christianae reipublicae maxima lumina, in ea virtute quae princeps et regina virtutum est, maxime cognoscerentur enituisse. Cum igitur et Evangelia, quae in diebus festis Apostolorum legi in Ecclesia consueverunt ad dicendum de charitate me invitent et provocent ad hoc ipsum B. Apostoli Bartholomaei martyrium illustrissimum, quod quanto magis atrox et exquisitum fuit tanto perfectioris et excellentioris charitatis argumentum extitit: et demum emolumentum, atque utilitas maxima, quam ex hac oratione percipi posse video, me ad idem alliciat, ac pene impellat, de nulla re aut nobis magis salutari aut tempori accommodata dicere potero, quam de hac virtutum principe charitate.
Hoc igitur nobis hodie propositum sit, non quidem in illis qusestionibus laborare, cur Deus nobis charitatem preecipiat, cum ea donum ipsius maximum et prmstantissimum sit? et quomodo charitas a gratia differat? quam habeat naturam? quam habeat sedem? quomodo crescat? quomodo minuatur? Hsec enim in gymnasiis commodius, quam in suggestis, et concionibus explicantur. Sed eos fructus, eaque commoda percensere, et exemplis appositis illustrare, queesecum charitas solet adferre, ut eorum magnitudine et copia, tamquam quibusdam stimulis, ad eam virtutem, vel comparandam vel augendam, vel conservandam et retinendam incitemur. Non tam enim naturam charitatis investigare, et de ea sapienter et copiose disserere, quam ejus igne fervere et frigidos inflammare Dominus jubet. Quod igitur
constanter asserimus, et quod aptissimis argumentis Domono bene juvante confirmare conabimur, tale est, charitatem parentem et nutricem esse omnium bonorum ut si loqui possit, verissime dicat: Omnibus omnia facta sum, et qui eam sit consecutus cum Sapiente pronuntiet: Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa: et demum jure optimo B. Joannes dixisse videatur: Filioli diligite alterutrum: quia praeceptum Domini est, quod si solum fiat sufficit.
Dicam hoc planius, auditores. Existat hic in oculis omnium nostrum vir aliquis potens, purpura et bysso indutus, auro et gemmis ornatus, stipatus undique famulis, et qui marmorea palatia, pecuniarum acervos, agros, vineas, hortos, pecora, servos et ancillas habeat, et solum charitatem non habeat: hunc assero pauperem et nudum, et nec domum, nec pecunias, nec cibos, nec vestes habere, et miserum, et mancum ac membris omnibus captum ac debilem, imo et mortuum esse. Contra vero alius nobis sistatur, et sit hic ipse gloriosissimus Bartholommus, quem ita mente concipiamus, ut erat eo tempore, Cum ab insanis judicibus pelle detracta, ludibrioque expositus, non homo vulneribus confectus, sed ipse totus ingens plaga et horrendum vulnus videbatur: certe iste non modo auro, et argento, et agris et tecto, et cibariis et vestibus, sed ipsa pelle indigere videbatur, et tamen quia charitate non indigebat, eum ego pecuniis, domibus, cibariis, vestibus, aliisque rebus omnibus affluentem ac redundantem assero. Quale igitur bonum sit charitas; et quantum pro ea, vel acquirenda vel retinenda laborare par sit, cogitare. Ut autem ad certa capita hsec omnia revocemus, charitatem vitam, ignem, aquam, tectum, cibum, potum, indumentum, arma et pecunias esse confirmo. Neque arbitrior aliquid esse relictum quod homines desiderare possunt.
Primum igitur et maximum, quod hominibus esse videtur, et in quo conservando, quam diligentissime omnes laborant, vita ipsa est. Pellem pro pelle dabit homo et cuncta, quae habet pro anima sua, hoc est, non solum pecunias et csetera bona externa, sed et ipsam pellem periculis objiciet, ut pellem conservet. Nam si quis districto gladio caput, unde vita dependet ferire, conetur, nonne vestem incidendam et brachium ipsum vulnerandum opponet, ut salvum et incolume caput custodiatur? Vita igitur nihil carius, nihil dulcius, nihil majus homices habent. Jam vero charitatem esse vitam testis est Apostolus Joannes. Qui non dilgit, manet in morte. Neque vero qualiscumquc vita charitas est, sed coelestis ac prope divina: Videte inquit idem Apostolus, qualem charitatem dedit nobis Pater, ut (illi Dei nominemur et simus. Et Apostolus Petrus: Maxima et pretiosa vobis promissa donavit ut per h se c effi damini d v nae consortes naturae. Quantum sit huc donum, auditores, plane est inexplicabile: et non solum verbis declarari non potest, sed ne cogitatione quidem comprehendi. Primum enim, qui hanc vitam vivunt, ii sunt, qui in segno coelorum Deum perpetuo laudabunt. Non mortui laudabunt te, Domine; sed nos, qu> vivimus, benedicimus Domino. Deinde iidem sunt qui jure suo corporis Dominici sacramento divinissimo nutriuntur. Non enim mortuorum, sed viventium cibus est. Postremo, quemadmodum animus noster mentis et rationis compos, dum corpore isto conjungitur, non solum efficit, ut corpus ipsum vivat, sed etiam ut omnium sensuum organa vivant, et munera sua ac functiones exercere possint: ita etiam a charitate, quae ipsius vitae vita et animae anima est, non ipse modo animus perficitur et formatur; sed virtutes omnes, quae veluti facultates et vires sunt hominis interioris, ab ea formantur et animantur, ut earum actiones vim et efficaciam habeant ad gloriam regni coelestis promerendam. Hinc videlicet Beatus Paulus quae caeterarum virtutum propria sunt, uni charitati attribuit: Charitas, inquit, patiens est, benigna est, charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur non cogitat malum et non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Et alio loco fidem' per dilectionem operari confirmat quomodo et justitiam, et temperantiam et caeteras virtutes per charitatem operari verissime dici potest ac debet. Vultis, ut exemplis rem istam ob oculos proponam? Qui sunt medicinae artis periti, nonne dicunt, medicamenta nullam vim in corpus affectum habere, nisi a naturali calore formetur, et tamquam animetur? Sane hoc dicunt: Imo vero nemo non dicit, qui magnum illum Hyppocratem diligenter lectitarit, qui medicamentum asserit non esse id, quod curat, sed naturam, quse pharmaco tamquam instrumento utitur
ad curandum. Ita igitur et fides non operatur, ni-i ab illo vivo et divino igne churitatis, quasi vitam recipiat. Ex quo sapienter ab Apostolo Jacobo, fides sme operibus mortua nominatur.
Neque vero ita est hoc accipiendum, quasi fides naturam suam et nomen ami;tat, et omnino nihil sit, si a charitate separata sit, sed eo modo fidem sine charitate mortuam esse dicimus, quo eas aquas, qme in paludibus jacent, mortuas appellamus: non quod vere ac proprie aquse non sint: sed quod more fontium et fluviorum non moveantur, non fluant, non labantur. Quare B. Jacobus prudentissime, et quasi seipsum explicans, ut is, qui spiritu jam futuras haereses praevidebat, non ait, fidem sine operibus mortuam esse, sicut homo sine anima, mortuus est: siquidem homo sine anima non modo mortuus est, sed omnino homo non est. Quid igitur B. Apostolus dixit? Sicut corpus, inquit, sine spiritu mortuum est. sic et fides sine operibus mortua est. Jam vero corpus sine spiritu mortuum quidem est, sed verissime tamen corpus est. Sic igitur et fides sine charitate fides est, sed viva non est. quod adulteris, meretricibus, lenonibus, aliisque sceleratis hominibus, et in ipsis daemonibus apparet. Nam Et Daemones credunt, et contremiscunt, quamquam non leve discrimen est, inter Diaboli et peccatorum hominum fidem. Hi enim fidem infusam et veram, licet mortuam, retinent, illi autem non aliam fidem habent, nisi quam ipsi sibi comparaverunt. Hsec propter Haereticos dicta sint.
Ut igitur ad rem nostram revertamur, charitatem animae vitam esse hactenus, ni fallor, accepistis: nunc ut quam haec vita homini non modo utilis, sed plane necessaria sit, intelligatis, constituendum et confirmandum nobis est, neminem sine charitate integrum, perfectum et absolutum hominem esse posse, sed plane mutilum et imperfectum. Tunc enim unaquaeque res perfecta, et absoluta dici.ur, cum talis est, ut cum suo fine propter quem est effecta, conjungi et copulari possit. Quis, obsecro, aedium finis est? Habitatio. Quamdiu igitur cedes, aut tecto, aut aliquo pariete carent, ut habitari non possint tamdiu imperfectae et non absolutce sunt. Quis brutorum animantium finis est? Ea sensibus probe percipere, quae naturae eorum consentanea sunt. Non igitur perfectum est animal, si vel sensum videndi, aut audiendi, aut gustandi aut aliquo alio carent, vel non careat illis quidem, sed corruptos et depravatos habeat. Neque rursum perfectum dici posset, si 'praeter sensus istos aliquo habitu, quem minime haberet, ei ad sentiendum opus esset. Jam igitur quis ho.- minis ipsius finis et summum bonum est? Certe, vel ipso Philosopho teste, non alius est hominis finis, quam actio animae secundum optimam et perfectissimam virtutem. Sic enim, ut verba ipsius proferamus, in libro de moribus p.imo scriptum reliquit: Humanum bonum actio animae secundum virtutum est, et si plures sunt hominis virtutes, secundum optimam et perfectiss mam. Qusenam igitur est haec optima et perfectissima virtus? Scio quid Philosophus responderet, sed malo Apostolum audire, qui cum ad Corinthios scribens excellentissimas virtutes enumeraret ait: Nuw autem manent tria haec fides, spes, Charitas: major autem horum est Charitas. Et rursum ad Colossenses: Super omnia autem charitatem habere, quae est vinculum perfection s. Charitas igitur illa optima et maxima virtus est, quse prsestantissimam partem animae nostrae cum Deo, fonte omnium bonorum, conjungit. Quare tum demum perfectus et absolutus homo dici potest, cum charitatem habet. Et hoc est, quod Beatissimus martyr Irenaeus significare volebat, cum diceret, hominem tribus constare, animo, corpore et Spiritu sancto. Quia nimirum perfectus homo sine charitate non est. Et Charitas Dei diffusa est <n cordibus nostris per Spiritum sancum, qui datus est nobis. Neque aliud Ecclesiasten voluisse crediderim, cum ait: Deum time et mandata ejus observa hoc est enim omnis homo. Idem est, ac si apertius dixisset: Tunc hemo totus perfectus et absolutus est homo, cura Deum timet et mandata ejus observat, quia vero, qui diligit proximum, legem implevit, et Domini praeceptum hoc est, ut diligamus invicem, propterea est totus et perfectus homo, cum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente et ex omnibus viribus Deum diligit et proximum suum, sicut seipsum. Habemus igitur charitatem esse vitam.
Postquam nihil est homini magis necessarium, quam ignis et aqua, quippe cum ei, cui aqua et igni interdictum est, ipsam quoque vitam esse interdictam necessesit. Charitas vero utrumque, hoc est, aqua et ignis est. Ac ut de igne, qui nobilior est, prius dicamus, numquid non de charitate Dominus
loquebatur, cum diceret: Ignem veni mittere in terram, et quid volo, nisi ut accendatur? Et Deus ipse cui* Ignis consumens ab Apostolo nominatur, nisi quia ipsa charitas Deus est, ideo et gnis consumens est. Denique quid dicimus amantes ardere? Cur poeta de amante dixit:
.« Et caeco carpitur igni? >
ac ut de nostris potius loquamur, cur discipuli duo ab oppido Emmaus venientes dicebant: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas? Certe non alia de causa, et sacri et profani scriptores et ipsum hominum vulgus ita loquitur, et nisi quia omnino similes sunt ignis et charitatis effectus. Ac ut eseteros omittamus, ignis semper ascendit, quia sursum est locus, ncc ipse solum, sed ea etiam, quse circa terram volutantur, si calorem concipiant, sursum tendere compelluntur. Videas interdum paulo ante lucem terram nebulis et vaporibus coopertam ubi autem igneus sol exoritur, et ex loco superiori vapores calefacit, et ignem in eos quodammodo jaculatur mox ascendere, et in sublime ferri incipiunt. Ita plane, auditores, et charitas facit. Homines enim natura terrestria animantia, hoc est graves et frigidi erant et suopte nutu ac pondere ad terram ferebantur, et nihil, nisi terrenum et caducum et fragile noverant cogitare. Venit autem sol justitise Christus Dominus no;ter, et super nostrum horizontem apparens, clara voce clamavit: Ego autem si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum. Neque dixit et non fecit, sed fecit omnino, sicut dixit. Ascendit enim in coelum, et post decem dies ignem misit in terram, calefecit vapores, qui volutabantur adhuc circum terras, et ecce repente attollunt capita, relinquunt terram, et domos et agros et parentes, et liberos et pecunias et voluptes et clamant: Trahe nos post te; curremus in odorem unguentorum tuorum. Cur tot millia sanctorum hominum initio nascentis Ecclesise, spretis omnibus, quse in terris possidebant, ad martyrium cucurrerunt, nisi quia vapores calefacti a Sole justitiae sursum trahebantur? Et quid, obsecro, sanctos illos Patres Antonios, Paulos, Hilariones, Macarios, Benedictos et alios tam multos, ex urbibus expellebat, in eremos agebat, et pro conviviis jejunia, pro sumno vigilias, pro mollibus indumentis cilicia, pro frequentia solitudinem, pro quiete ac otio labores tam duros et tam diuturnos eligere faciebat, nisi illa flamma divini amoris, quoe ab eo in ipsorum cordibus accensa fuerat qui dicebat: Ignem veni mittere in terram et quid volo, nisi ut ascendatur? Quid postremo Beatissimum Franciscum, ut de ceeteris taceam, et mundi totius et pene sui ipsius oblivisci, et solum coelum intueri, ad ipsum suspirare, ipsum solum sitire cogebat, nisi ignis divinus, nisi incendium, quod tam magnum in tam exiguo pectore Dominus excitaverat, ut quasi in illis augustiis se continere non valens, in quinque locis corpusculum aperuerit, et inde tamquam ex fornace violenter eruperit? 0 vis admiranda! 0 potentia incredibilis charitatis! Quicumque igitur, auditores, ad illas sedes ^eatorum aspiramus, frustra agimus, quicquid agimus, si duri et frigidi lapides permanemus, et charitatis incendio non flagramus non enim coelum, sed centrum lapidum locus est. Hinc enim Judseis Dominus aliquando dicebat: Quo ego vado vos, non potestis venire: nimirum, quia ipse ignis erat, et sursum habitat: Judsei autem terra et lapides erant, et nisi deorsum ire non poterant. Et nos quoque si charitatis igne accensi non sumus, merito a Domino audimus: Quo ego vado, vos non potestis venire.
Verum quia nobis longa restat via, et ad eam transmittendam breve tempus constitutum est, non ambulare, sed currere necessarium erit: ut igitur paucis multa complectar, et cseteras ignis et charitatis comparationes ostendam potius, quam exponam. Ignis rubiginem ferri, charitas rubiginem. peccati consumit. Remissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Ignis aurum a coeteris metallis, charitas sanctos et pios a peccatoribus sejungit: In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis si dilectionem habueritis ad invicem. Tamquam diceret, ut B. Augustinus exponit, alia munera mea habere vobiscum possunt etiam non mei:• non solum naturam, vitam, sensus rationem, et eam salutem, quse hominibus pecoribusque communis est, verum etiam linguas, Sacramenta, fidem, scientiam, distributionem rerum suarum pauperibus, et traditionem corporis sui, ut ardeant; sed quoniam charitatem non habent, ut cymbala concrepant, nihil sunt, nihil illis prodest: nihil ergo in illis, quamvis bonis muneribus meis, quae habere possunt etiam non discipuli
mei. Sed in hoc cognoscent omnes quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
Sed roget fortasse quispiam; et ubinam hic ignis invenitur? Audi regium Psaltem: In meditatione mea exardescet ignis. Et vere ita est. Nam dominicae passionis et rerum coelestium assidua comtemplatio vere fornax est, ubi divini amoris flamma succenditur. Quid enim est oratio, nisi ascensio mentis in Deum, qui ignis est et unus spi ritus sit cum eo, et illustratur et inflammatur, cum studio orationis et contemplationis vacat: neque poterit unquam, mihi credite, ad aliquem perfectae charitatis gradum pervenire, qui non serio, et totis viribus in hoc pium, et vere sanctum et salutare studium incubuerit.
Ut autem, et quo pabulo nutriri hic ignis debeat, et quibus rebus extinguatur percipiatis, illucl considerare debetis, non esse similem flammam charitatis illi igni, quo ubique et passim homines utuntur, qui aquis extinguitur et oleo succenditur sed potius illi, qui admirabili quodam artificio excitatur, et contrario modo, atque alius ignis, oleo extinguitur, et aqua pascitur et nutritur. Quid enim aliud aqua significat, quam vexationes, calamitates, aerumnas, inopiam, aegritudinem, tormenta, supplicia, exilia, damna et alias res naturae nostrae contrarias atque adversas? De quibus Dominus per prophetam ait: Intraverunt aquae usque ad animam meam, Oleum autem, quid, nisi blanditias et delicias, commoda et voluptates designat? Oleum autem peccatoris, inquit idem Propheta, non impinguet caput meum. Ignis igitur charitatis non vulgaris est ignis, sed in officina summi artificis elaboratur: oleo, hoc est, otio et voluptatibus corporis praefocatur; aquis autem tribulationum et poenarum nutritur: Aquae multae non potuerunt exlinguere charitatem. Ita legis in cantico amoris. Hinc Dominus sanctos famulos suos Apostolos et Martyres, et ipsam integerrimam et optimam matrem suam in quibus hunc ignem conservare volebat, non deliciis affluere, non opibus abundare, non honoribus multis ac dignitatibus clarere, sed per multas tribulationes transire, et sic intrare in regnum coelorum voluit, hoc est enim pabulum charitatis. At contra ignis amoris rerum creatarum qui ubique reperitur, et quem omnes in suis sedibus, imo et in cubiculis accendunt, oleo, ut diximus, deliciarum nutritur et aquis tribulationum extinguitur. Cur enim existimatis Deum his diebus tantam copiam aquarum super nos effudisse, nisi quia ignem istum amoris rerum terrenarum nimium crescere perspiciebat? Ingrati igitur sumus, si de eo conquerimur, cum ille, ne ab igne consumamur pluvias mittit. 0 utinam, auditores, voces istas Dei nostri blande ac benigne, ad se vocantis audiremus. Ut enim mater, cum filium jam a lacte abstrahere, et cibo solidiori assuefacere cupit, felle et absynthio aspergit ubera nutricis, ita benignissimus et nostri amantissimus Deus noster, quia nos non cibum istum, qui perit, sed qui permanet in vitam seternam, vult quaerere, quia amorem carnis extinguere, et secum ascendere cupit, ideo omnes nostras voluptates amaritudine aspergit; hinc pestem minatur, inde famem, hinc bella, inde hsereses oriri permittit: in aestate serenitatem negat, in hieme fortasse pluvias denegabit, ut aliquando evigilemus, et Quae sursum sunt sapere, quae su?'sum sunt quairere incipiamus, et Non quae super terram. Si enim hanc brevem et exiguam mundi dulcedinem tanto felle admixtam, adhuc tam vehementer adamamus, quid faceremus, si felle admixta non esset? Si omnia prospere et ad votum succederent, quis de coelesti gloria cogitaret? Quis non perpetuo hic in terris vivere vellet? Gratias igitur gratias tibi agimus, Domine, qui nos dulci baculo tuo, licet invitos, ad summum et verum bonum nostrum redire compellis. Sed satis inulta de igne. Nunc de aqua breviter explicemus.
Charitatem igitur aquam esse docet Dominus per Ezecbielem: Effundam, inquit, super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Cur autem charitas aqua dicatur, explicat B. Martyr irenaeus in libro tertio contra Valentinum: a Ut enim, inquit, ex multis granis unus panis efficitur, quia aqua veluti quodam glutino invicem copulantur et multa pulveris grana, si aquae humor accedat, unum laterem faciunt, alioqui vero sicca grana sine humore in unum coalescere quomodo possunt? Ita quoque et nos, qui terrae ac pulveris grana sumus. Pulvis es, ait Dominus, et in pulverem reverteris; numquam per nos, vel nobiscum conjungi vel cum Deo possumus: sed accedit humor charitatis et ita nos cum hominibus caeteris copulat ut Apostolus dicat, unus panis et unum corpus
multi sumus ». Et rursum ita cum Deo nos unit, ut idem Apostolus confirmet: Qui adhaeret Domino unum spiritum cum eo effici. Est vero tam fortis, atque indissolubilis haec unio, ut in sanctis Martyribus prius corpus ab anima, quam animus a Deo separetur: et in Beatissimo Apostolo Bartholomaeo saevissimi carnifices pellem a carne sejungere possent, cor tamen ipsius a Deo sejungere nunquam possent. Quid de apostolo Paulo dicemus? qui ad Romanos scribens, et quod nos dicimus, confirmans, ait: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. Ecce aquam, ecce humorem, ecce gluten. Propter eum, inquit, qui dilexit nos. Et addit: Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Fortis igitur ut mors dilectio, dura ut infernus aemulatio: neque gluten est aliquod, quod cum ea comparari possit.
Quid igitur, dicat aliquis, semper vigilare, semper timere, semper animo excubare jubemur, ne a charitate excidamus? cur Apostolus tam sollicite monet, ut qui stat, videat ne cadat, si neque mors neque vita, neque coelum, neque terra, neque Angeli, neque Doemones, neque creatura alia potest nos separare a charitate Dei, quse est in Christo Domino nostro? Insidias, auditores, insidias, dolos cavere nos jubet. Ut enim arx aliqua munitissima viribus expugnari non potest, et tamen insidiis et proditione capi potest, ita nexum istum admirabilem charitatis, omne quod est, dissolvere non valet; et tamen id, quod nihil est, peccatum videlicet, non modo solvere, sed etiam frangere et violenter disrumpere valet. Peccata nostra, ait propheta, diviserunt inter nos et Deum nostrum. Et sicut Troianos, quos
« Non anni donmen; decem, non mille carinae. »
parvus homuncio, sed callidus, sed vafer, sed versipellis, nomine Sion, ad exitium, et ultimam perniciem adduxerit: sic et nos totius mundi atque inferni vires a Deo separare non valent, et peccatum, quod nihiJ est, valet.
Sed rursum charitas aqua nominatur, quia sitim restinguit. Nemo est, auditores, qui non sitibundus nascatur. Ex uteris matrum infinitas cupiditates nobiscum trahimus, nisi potius ab illis trahimur, quae nos perpetuo miris modis excruciant, et plane sedari, nisi hac aqua, non possunt. Qui biberit, inquit Dominus, ex aqua, quam ego d "bo ei, non sitiet in aeternum. Sed Qui biberit ex aqua hac, ex aqua, inquam, quam mundus habet, Sitiet iterum. Ecce sitis aureos nummos centum, dantur, incipis sitire ducentos. Sitis unam aliquando voluptatem, adipisceris, incipis aliam confestim sitire, et numquam est finis; quia Qui bibent ex aqua hac, sitiet iterum. Istae enim.
Quo plus autem potae, plus sitiuntur aquae, falsae sunt, a mane sunt, sitim accendunt, nen extinguunt. At Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Veritas haec dicit, et verum dicit. Nam gustato spiritu, desipit omnis caro. Non ante igitur speremus, auditores, nos sitim terrenae cupiditatis extinguere posse, quam hanc Domini aquam bibamus. Tunc enim F>et in nobis fons aquae salientis in vitam aeternam. Nam si Philosophis credimus, quantum aqua descendit, tantum a cendit. Haec igitur aqua, quae de ccelo descendit ( Omne enim datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum ), procul dubio et ad ccelum usque conscendet, et Fiet fons aquae salient s, et secum abripientis vasa sua, corda videlicet nostra /n vitam aeternam. Et cum caeterae aquae nihil nisi frigefacere noverint, haec aqua, quia coelestis est, refrigerat et accendit. Ea est enim virtus coelorum, ut contrarios et pugnantes effectus producant. Ut igitur ad unum atque eumdem solem et cera liquescit et lutum duratur, sic ad hujus coelestis aquae aspersionem mens amore divinorum incalesci t et sensus et caro et tota haec inferior portio refrigeratur. Postremo aquae ctoterae funibus cum labore trahuntur sursum; hae autem precibus ac suspiriis trahuntur deorsum.
Charitatem instar omnium bonorum, hoc est, vitae, ignis, aquae, tecti, cibi, potus, ve¬
stis, loricae, et pecuniarum nobis esse, initio asseruimus. At de vita, igne et aqua satis, ni fallor, explicuimus, nunc de caeteris dicendum est. Et quamquam multo plura supersint, quam ut semihorae spatio expediri possint si pro dignitate explicari debeant, tamen ita mihi moderabor, ut tempus praesci iptum et definitum non excedam.
Is igitur qui vitam et ignem et aquam jam habet de domo fortasse sollicitus erit, sed habeat charitatem et domum habet non lateritiam aut marmoream, sed plane coelestem ac divinam. Nam Qui manet in char itate, in Deo manet, et Deus in eo. Magna est enim ac praepotens vis amoris et cor amantis rapit ac transfeit in rem amatam. Anima, inquit Augustinus, magis est ubi amat, quam ubi an mat. Et rursum Dominus: CJbi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Cur quaeris cor tuum in pectore tuo? Ubi est thesaurus tuus ibi est et cor tuum. Et quia corpora nostra, anima recedente, deficiunt, ideo qui Deum amant, deficere ac languere se dicunt: si videritis Dilectum, inquit sponsa, renuntiate ei quia amore langueo. Et sanctus David: Deficit cor meum et ca / o mea, Deus cordis mei et pars mea. Deus in aeternum. Et idem ille Propheta flebiliter aliquando canebat: Cor meum dereliquit me: avolaverat enim in pectus rei amatae. Quicumque igitur Deum amant, in Deo tamquam in proprio domicilio commorantur.
Sed dices: Quomodo qui Deum amat, in Deo manet, et Deus in eo? Numquid in suo habitatore domicilium habitare potest? Potest plane, si et amatus amantem redamare potest. Tu pecunias diligis? in pecuniis manes, sed non pecuniae in te manent, quia redamare amantem non noverunt. Deus autem diligentes se diligit, imo vero prius ipse diligit, quam diligatur. Qui clibgit me, Dominus ait, diligetur a Patre meo, et ud eum veniemus, et mansionem apud cum faciemus. Ergo qui manet in charitate, quia diligit Deum manet in Deo, et quia vicissim diligitur a Deo, Deus manet in ipso.
O nos beatos, auditores, si talem domum nobis comparare, et eam, quocumque pergimus, nobiscum circumferre studeremus, ut Diogenes de suo dolio satagebat, fortasse non tam frequenter incesti essemus, nec tum saepe damna accepta defleremus, sed de nobis caneret propheta David: Altissimum posuisti refuguim tuum non accedet ad te malum et flagellum, non appropinquabit tabernaculo tuo. Contenderent hostes nostri arcus suos; sed ad arcem istam jacula non pervenirent, neque Sol per diem ustularet 'e, neque luna per nocent. Quid enim dies, auditores, nisi tempus prosperum significat? Tunc enim quia lux micat secunda; fu: tunse, multi numerantur amiri: omnes te ostentant, omnes blandiuntur, omnes adulantur. Quid vero nox designat, nisi fortunam adversam?Tunc enim tamquam si densissimis tenebris obrutus esses, nemo te videt, nemo cognoscit, transis per plateas? nemo occurrit, nemo salutat: quseris amicos? nemo te novit: quaeris aftines?se tibi conjunctos omnes negant. Quod si iterum lux tibi prosperitatis oriretur, mox innumerabiles cognatos, consobrinos, nepotes et pronepotes haberes. Et qui paulo ante in tenebris adversitatis affinitatem videre non poterant, nunc arctissimam conjunctionem viderent. Dies igitur secundum, nox adversum tempus significat. Acin die quidem sol hoc est, concupiscentiae ardor exurit. Qui enim cernunt sibi quodlibet licere. ac impune esse cupiditates suas explere, mirum est, in quae scelerum ac flagitiot uin praecipitia nonnunquam dilabantur. At vero in nocte luna, hoc est, inconstantia et mutabilitas nocet. Quoniam enim tunc ex claris obscuri, pauperes ex opulentis, ex felicibus miseri efficiuntur, saepe vim adversae fortunae non ferentes, vel ad laqueos, vel ad aquas, vel ad venenum vel ad gladium currunt.
Sed haec omnia, auditores, illis accidunt» qui domum non habent. Nam qui se abscondunt In abscondito tabernaculi Domini sui, eos nec, Sol per diem mit, nec, Luna per noctem. Certe Sanctus Abraham, et rex Ezechias, et imperator Theodosius, et Pontifex Gregorius, et rex Gallorum Ludovicus, et Boemorum Weneeslaus, et Hungarurum Stephanus, et Anglorum Ofwaldus, et alii permulti in die fuerunt: divitiis, honoribus et aliis hujus mundi bonis abundabant: numquid propterea a sole exusti sunt? numquid divitiae talibus obfuerunt? numquid non magis per eas sibi gradum ad coelum effecerunt? Et hoc unde? Nisi quia in charitate manentes, in Deo manebant, et Dei amorem rebus omnibus caducis et fragilibus anteponebant? Istu enim non magnopere diliguntur, nisi ab iis, qui meliora diligere non noverunt. Rursum autem sanctus Job, et pene omnes Prophetae et Apostoli ac Martyres Domini in nocte fuerunt. Audi quid Aposto¬
lus dicat: Usque in hanc horam et esurimus er si' imus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus et laboramus operantes mani'us nostris, maledicimur e benedicimus, persecutionem patiatur et sus ineinus, blasphema > ur et obsecramus t inquam purgamen' a hujus mundi facti sumus omnium peripsema usque adhuc, et cum tanta pafereutur, non propterea tristes erant, sed e contrario gaudebant in infirmitatibus: quia Vinus in infirmitate perficitur, scientes quia tri uimio P'itien'i im opem ur patient in autem probationem pro’ at/o vero, spem spes awemnonconfundi. Quare? Quin churvos Dei(\ ides quo pacto omnia charitati accepta referuntur) diffusa est incordibus nostris. Isti igitur, quiain Deo proferunt- nidum suum, nihil amittebant, quia nihil diligebant, nisi in Deo, qui amitti, aut perire nullo modo potest. Yis et tu non sentire jacturas? non diligas res perituras: sed ibi fige mansionem tu im, ibi cor tuum requiescat, ubi nihil transit, sed vera et seterna et stabilia sunt bona.
Jam vero sedibus constitutis, victus est quaerendus. Quid enim juvat amplam et elegantem domum sed vacuam rebus omnibus possidere? Verum non longius abire debemus, ut victum quaeramus, nam ipsa charitas, quae domus est, etiam victus est. Ad victum enim tria omnino necessaria esse videntur panis, oleum et vinum juxta illud Psalmi: A fructu flumen i vini et olei sui multiplica' i sunt. Et item Jeremias ait: Confluen' ad bona Domini super flumen o e' vino e' o eo. In Genesi quoque non legislis, quibus verbis patriarcha Isaac Jacob filio suo. enedixerit? Det tibi, inquit, Deus de rore coeli ■ et de pinguedine terrae uband nfmrn frumenti et vini e' olei. Et in eodem capite loquens ad Esau: Frumento, inquit, vino et oleo stabilivi eunt e' 'ibi pas' haec, fil> mi, alni quid faci im? Is enim onTnia, qua; ad victum pertinent, habere videtur, qui frumentum, vinum et oleum habeat.
Charitas, auditores, vinum est. In’mdnxit me in cell m nn trium, ei i rdinuvit in me ch rit item. Ut enim vinum homines ebrios et furiosos facit, ita charitas sanctos viros ad eam sapieutissimam dementiam adducere solet, ut in rebus adversis, summisque difficulta ibus giorientur, et contumeliam decus, injuriam gloriam, contemptum honorem vel amplissimum ducant. Quid enim illud erat, quod in sanctis hominibus faciebat, ut nihil arduum, nihil grave, nihil difficile esse putarent, ut omnia se posse pro Domino crederent, difficultatem nunquam causarent, nisi sobria et sancta vini hujus ebrietas? Nonne ebrius Benedictus, nonne ebrius Franciscus, quorum alter in spinis tamquam in rosis, alter in nive tamquam in plumis volutatus est? Nonne ebrius Bartholomseus,qui pellem ita sibi detrahi passus est ac si veste solum aliqua spoliaretur? nonne ebrii et musto pleni omnes Apostoli, qui cum duodecim tamen essent, totum tamen orbem aggredi non timuerunt? Ad hanc ebrietatem sponsus invitat, qui Tamquam potens crapultus a vino, in cantico amoris dicit: Comedite aici; et bibite et inebriamini charissimi. Hoc enim non est Vinum in quo est luxuria, sed vinum (jerminans virgines! Hoc item est illud vjnum quod quia novum est, non nisi in utres novos poni debet. Quocirca, auditores, si quando nobis pro Domino pericula subeunda sunt, vel caro petulans edomanda, vel Diaboli molitionibus resistendum, et ne succumbamus vehementer timemus, cur non ad vinum et ebrietatem istam confugimus? Qui ultimo supplicio afficiendi sunt, in aliquibus locis, usque ad ebrietatem bibere compelluntur, et quamquam non bona consuetudo est, tamen id propterea fit, ut qui ad tale supplicium ducuntur, tamquam mentis inopes, sensum doloris vel nullum vel minimum capiant. Ita igitur et nos, si Dei amore ebrii effici voluerimus, res maximas minimo negotio peragemus, sine labore laborabimus, et summos dolores sine sensu doloris perferemus.
Charitas rursum oleum est. Primum quidem quia curat vulnera peccatorum, deinde quia, ut oleum super omnes liquores ascendit, ita charitas, quae excellentissima virtus est, nisi supremum in corde locum habeat, in corde esse minime dignatur. Postremo, quia summam homini laetitiam adfert: Propterea, inquit, unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae. Et item: Ut exhilaret faciem in oleo. Hinc videlicet Dominus ait: Tu autem cumjejunas, unge caput tuum, hoc est, Letum et hilarem te praebe. Et vere, auditores, nulli tamquam tam jucundi et leeti fuerunt quam Dei amici, quorum deliciae hoc oleum fuit, qui in tribulationibus gaudebant quorum et lacrymai dulces erant. Multi vident, ait B. Bernardus, crucem nostram, sed non vident unctionem nostram. Quam si viderent, profecto crucem non horrerent. Nam et si crux jugum videtur, tamen computrescit jugum a facie olei. Charitas igitur et vinum et oleum est.
Sed numquid est etiam panis? Non sane. Charitas, inquam, panis non est: nec injuria. Nam hic non messorum, non rusticorum, non robustorum, sed amantium cibum quaerimus. Amantes autem aegri et languidi sunt. Stipate me malis, quia amore langueo, ait sponsa. Charitas igitur non panis est, sed pro pane lac est. Talis enim cibus ad languidos reficiendos accommodatus e st. Meliora sunt (inquit sponsa) ubera tua vino. Et Isaias: Venite emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Lac igitur, auditores, cibus, quo sponsa cordium nostrorum amatores suos alere, nutrire, reficere etiam et recreare solet. Quid enim est lac, nisi inexplicabilis et eximia, et omnem sensum exuperans quaedam dulcedo, quam vere spiritales, et qui mundum propter Dominum contempserunt, ex uberibus sponsae interdum sugunt? auditores, et dicam qui plane hujus lactis est expers, neque vel semel gustavit, quam suavis est Dominus, quietus et tranquillus nunquam esse potest. Vidistis aliquando canes in venatione, quo pacto dum leporem aut perdicem pervestigant semper incertos et vagos cursum ineunt? nunc hac nunc illae discurrunt, nunc montes ascendunt, nunc per valles impetu feruntur, nunc prata vel arva circumeunt: at ubi olfaciendi sensu praedam, licet longe positam, senserunt, mox ad eam cursum dirigunt, nec amplius incerte vagantur. Pari ratione mortales omnes veluti quidam canes nihil aliud, quam beatitudinem et felicitatem venamur. Sed quamdiu odorem aliquem Dei, in quo solo nostra beatitudo posita est, spiritalibus naribus non haurimus, tamdiu incerti et vagi sunt gressus nostri; nunc post istam, nunc post illam voluptatem currimus et ubi videmus eas non esse leporem, quem quaerimus, mutamus consilium, et honores ac dignitates venari incipimus. Ubi autem jam multum lassi umbram quamdam amoris apprehendimus, et nec ibi esse cernimus leporem, quem quaerimus, iterum nos ipsos excitamus et scientiam rerum et cognitionem persequimur, tamquam ibi certissimam quietem et tranquillitatem inventuri. Sed ubi omnia plena opinionibus, plena labyrinthis, plena difficultatibus, et veritatem in abdito positam esse videmus, quasi consilii inopes, iterum aut pecunias aut voluptates corporis consectamur. Ita ambulamus Vias difficiles, et tempus, et vestes, et membra in venatione terimus: et tamen, quod quaerimus, non invenimus. Quaerimus enim quietem, et voluptatem, et nisi labores et dolores, et timores et sollicitudines capimus. Et merito. Nam petimus a mari dulcedinem, a spinis uvas, a tribulis ficus. At si forte Dei benignitate, et industria ac labore nostro semel perfecte cor convertimus ad Dominum et odorem verse felicitatis sentimus, et ex uberibus ejus, vel modicum lactis sugimus, tunc diriguntur gressus nostri, et vultus nostri non amplius in diversa mutantur: nulli tunc circuitus, nulli anfractus, nulli ascensus aut descensus: sed iter rectum et expeditum, nec ad dextram nec ad sinistram, semper illares, semper gaudentes ad coelum recta tendimus. Consulite, obsecro, consulite vitas sanctorum, ut Benedicti, ut Dominici, ut Francisci, ut aliorum: et quales ante conversionem et quales post conversionem fuerint, considerate: et plane videbitis omnino verum esse quod dicimus. Sed quia tempus transit et nos transimus et caetera.
Post victum igitur sequitur vestitus. Sic enim Apostolus ait: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Charitas, auditores, sicut victus, ita et vestitus est. Charitas, inquit Apostolus Petrus, operit multitudinem peccatorum. Haec est illa vestis nuptialis, sine qua tutum omnino non est inveniri, cum ad Domini convivium introducimur. Haec vestis amplissima et maxima debet esse ut etiam proximorum nuditatem et ignominiam tegat. Yides fratrem tuum a Diabolo circumventum in crimen aliquod incurrisse? Noli illum Cham, Noe filium, imitari, noli caeteris prodere, quod vidisti, noli fratri tuo aliquid mali nominis conflare; sed operi plagas ejus veste charitatis, et eas curare potius, quam aliis ostendere satage. Hanc vestem Beatissimus Bartholomaeus ne amitteret, non solum alias vestes omnes, sedet ipsam pellem sibi detrahi passus est. Ut enim latrones in silvis non vitae hominum, sed marsupiis insidiantur: gladios quidem distringunt, et mortem intentant; non tamen animam sed marsupium petunt: ita nostrae fidei persecutores a Diabolo incitati, non ideo fortissimos Martyres tam diris suppliciis cruciabant, quia poenis] eorum et cruciatibus delectarentur; sed quia fidei gemmam pretiosam et charitatis ornatissimam vestem eis detrahere gestiebant. Intellexit hoc Beatissimus Bartholomaeus, et bene sibi conscius thesauri, quem gestabat, naturale pallium corporis sui latronibus in deserto dimisit; Tom. IX.
et in tabernaculum Domini sui cum thesauro fidei et veste charitatis aufugit.
Neque solum vestis est charitas, sed etiam lorica. Nam, ut Apostolus docet: charitas omnia suffert: et ut sponsa dicit in Cantico: Fortis, ut mors dilectio: dura, ut infernus aemulatio. Hanc loricam Dominus discipulis promittebat, cum aiebat: Vos autem sedere in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Hinc videlicet Apostoli, ubi in die Pentecostes loricam istam induissent, non amplius fugam propter metum Judaeorum, non tenebras meditabantur: sed liberius tunc, et audacius in publico versabantur, veritatemque promulgabant, quam timidius ante delitescerent.
Sed ut jam ad extremam orationis partem veniamus. Si quid est, quod propter vitam, ignem, aquam, domum, victum et indumenta quis requirat, id omne pecuniis emi potest. Quare postremo loco charitas etiam pecuniis comparatur. Suadeo tibi (Dominus loquitur in Apocalypsi) emere a me aurum ignitum. In regno coelorum, auditores, nulfi nummi, nisi aurei accipiuntur: aerei autem atque argentei nisi auro tecti sint, omnino rejiciuntur: hoc est, (ut apertius loquar) charitas est velut aurum, quae coelum comparare potest: fides autem, et castitas, et caeterae virtutes, velut nummi aerei aut argentei sunt: et nisi auro tegantur, id est, cum charitate jungantur, non recipiuntur a rege coelorum: neque, etiamsi multa millia talium nummorum numerarentur, gloriam illam unquam emere valerent. Inspicite nunc, auditores, inspicite loculos vestros. 0 quam multi sunt, qui se divites putant, et auro abundare se credunt, et interim tamen nisi aurichalcum habent, vel folia quaedam, quae colorem auri et sonitum quemdam habent, sed pondus et aestimationem auri non habent. Isti sunt, qui diligunt Verbo et lingua non opere et veritate. 0 quam multi reperiuntur hoc tempore, qui si verba species, charitate plenissimi videntur: pecunias et vestes, et domum etseipsos offerunt, et amicis dicunt. Quicquid est meum, pariter est et tuum utere, fruere bonis meis, non secus ac tuis: operam meam in nullo sive loco, sive tempore desiderabis. At ubi reipsa aliquid ab illis petitur, nihil habent, nihil valent, nihil possunt: pecunias fures rapuerunt: vestes tineae comederunt: frumentum totum est consumptum. Ah miser, charitas ista, charitas aulicorum est, non charitas
Christianorum est. Siccine aurichalcum venditis pro auro, et judicium Dei non timetis? Feminam unam his diebus vidimus in patibulo, quia adulterinum argentum in hanc urbem afferebat: sed o quam multos pariter in patibulis videremus, si de omnibus supplicium sumeretur, qui non pro argento stannum, sed pro auro aurichalcum venditant? Cur igitur tam stultus es, ut cujus facta imitaris, ejus exitium non perhorrescas? Sed enim, auditores, incidimus in foecem saeculorum, in illa, inquam, tempora incidimus, de quibus Apostolus praedicebat: Futuros in eis Homines sine affectione seipsos amantes. 0 quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus! Ubinam est hoc tempore charitas illa primorum Christianorum, quorum Erat cor unum, et anima una? Nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat: et ideo nullus Egens erat inter illos. Ubi est charitas illa Beatissimi Martini, qui pallium dimidium habere voluit, ut charitatis vestem integram retineret? Ubi charitas Paulini, qui cum nihil jam praeter seipsum haberet, se quoque ipsum vendi voluit, ut viduae filius redimetur? Exulat, charitas: ad inopiam redacti sumus, volentes divites fieri, pauperes facti sumus.
Yerum enimvero, auditores, quicumque pastores, aut esse debetis aut jam estis, vos, inquam, arcam auro plenam habere necesse est: profecto enim recordamini, cum Dominus Apostolum Petrum primum et summum Pastorem efficere vellet quidnam petierit ab eo: Num quidnam rogavit, ex quam illustri stirpe descendisset, aut quem patrem, quem avum, proavum, atavum, quos majores habuisset? Aut quot praedia, quot famulos, quam supellectilem haberet? aut quot annos in curia versatus fuisset? Non sane, non haec Dominus rogavit. Sed quid? Simon Joannis, diligis me plus his? hoc est, marsupium charitatis estne tibi majus et plenius quam his? Et B. Chrysostomus in altero dialogo de sacerdotio, qua ratione convincit, suum illum Basilium dignissimum pontificatu fuisse? nonne quod bonus ille Basilius, cum salutem proximi in discrimen adduci videret, ipse se in aperta pericula conjecit? cum hoc ejus factum ab amicis reprehenderetur, ait: Non aliter ego amare didici nisi, ut pro fratribus animam ponam. Yidetis igitur, videtis, quomodo charitas aurum sit.
Sed forte his aliquis non contentus divitias
mentis, hoc est, sapientiamxet eloquentiam requirat. Yerum et hoc charitas habet. Nam aurum ignitum, cum pondere et colore etiam lucem et sonitum habet. Quid vero lux, nisi sapientiam? quid sonitus, nisi eloquentiam ostendit? Hinc B. Joannes ait: Unctio docebit vos. Et quid unctio, nisi charitas? Et ipse Dominus: Jam non d'Cnm vos servos, sed amicos, quia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Mysteria igitur et arcana divinae sapientiae amicis, id est, iis, qui diligunt, et diliguntur nota fiunt. Hinc B. Bernardus et B. Thomas Aquinas plura oratione, quam lectione didicerunt. Hinc beatus ille et magnus Antonius alioqui simplex et imperitus, doctissimos Philosophos confutavit. De eloquentia vero quid dicam? quando charitas magistra sanctorum, ipsa rhetorica efficacius persuadeat? Yidete matres, quando filios retinere conantur, ne pergant ad bellum» quam multa faciunt, et dicunt ad persuadendum accommodata? Quis, obsecro, eas rhetoricari, quis pandere capillos, quis ubera ostentare, quis.gestationem in utero, quis partus dolorem, quis laborem educationis commemorare docuit? nonne charitas eloquentiae etomnium bonorum mater? Charitas enim verborum et sententiarum vim, copiam, ornatum deesse non patitur. Quis nostrum aliquando tam fructuose concionabitur, utB. Franciscus concionabatur, qui non verba cogitabat, et ignem charitatis accendebat? Sanctus Athanasius refert, cum B. Antonius ab Episcopis ^Egypti accersitus Alexandriae contra Arrianos Haereticos praedicaret, innumerabiles homines ad Christi fidem esse conversos: neque tamen B. Antonius Tulliana volumina, sed charitatis liber eloquentiam edocuerat. 0 utinam oratores Christiani in hoc omnes incumberent, ut verba non tam polita, quam ignita proferrent: neque tam aures delactarent, quam corda succenderent: fortasse enim aliam Ecclesise faciem videremus. Quid paleis ad triticum? ait Dominus: Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petras? Ignis est verbum Dei, malleus est verbum Domini: non ergo molle et languidum, sed vivum et efficax esse, et non mulcere, sed terrere; non adulari, sed minari: non refrigerare, sed inflammare debet.
Sed tu, o Beatissime Bartholomaee! Apostolicum sidus! O Martyrum decus! O Indiae lumen!0 Ecclesiae ornamentum, ignosce, quaeso, ignosce supplicio tuo. Tibi jam sermo deberetur, neque materia deesset. Tu pro Christo Lycaoniam, Indiam, Armeniam peragrasti. Tu reges et populos ad Christi imperium adjunxisti: tu gladio verbi Dei vicisti gentes, immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, locis infinitas. Bonum certamen certasti, cursum consummasti, fidem servasti. Tu pro Christo in terris mortalibus spoliis exutus fortiter occubuisti. Tu a Christo in coelis stolam decoris indutus gloriose triumphasti: et si caeteri commilitones tui, in qua parte corporis vulnera susceperunt, in ea praecipuo splendore clarebunt, quid corpore splendidius aut admirabilius tuo »
quod totum ea gloria, eo fulgore micabit? Et quantam haec nobis ad dicendum materiam, quantam ad ornandum copiam, quantam facultatem ad agendum ministrarent? Sed charitas, de qua loquimur, non patitur, ut auditores meos, cultores tuos, audiendo fessos amplius defatigem. Tu igitur, o beatissime, de coelo nos respice, et ignem illum, quo in terris flagrasti, quo aditum tibi in locum istum aperuisti, a Christo nobis orationibus imperia; ut qui de te gaudemus in terris tecum perpetuo laetemur in coelis. Arnen.
Chapter 35 of 40