Skip to the text

Concio 44

Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Iterum misit alios servos, etc. Usque ad finem. Mattii, xxn.

Ubi in principio ostensum est, nos regnum Dei, et vicissvn Deum nostrum regnum esse, ad explicand m parabolam prceparatur oratio, et per regi;n Deus, per regis filium Verbum Dei, per sponsam humana natura, per nuptias incarnatio nuptis comparetur, septem rationes afferuntur, nempe sponsio, mutuus consensus, carnis unitas, indissolubilitas, honorum communio, nova cognatio et finis; qui hic sextuplex recensetur, proles, remedium contra peccatum, pax, familiee conservatio > opes et amor; qs ce omnia ut in hominum nuptiis fiunt, ita in incarnatione facta esse ostenduntur. Affirmatur Patriarchas et Prophetas esse servos illos, quibus Deus ud futuras incarnationis nuptias gentem Hebraeam invitabat, carumque queeti m invitationum voces adducuntur! Ad praesentes vero convocarunt invitatos primo Joannes baptista ct Apostoli: secundo Udem Apostoli, po>! acceptionem Spiritus sancti quasi alii refecti Judaeorum invitatorum venit erecusani ium malitia ex divitiis et deliciis, depingitur, et quanto errore multi christiani hoc imitentur, subjuncta seria reprehensione declaratur. Hujus conviviis magna pars Christus ipse, tauri vero et altilia pro¬

phetae fuisse probantur, ejusque rei rationes allegantur.

In parte alteea docetur ex D. Basilio, quomodo Deus irasci dicatur. Quomodo idem Deus de Judaeis suarum nuptiarum contemptoribus vindictam sumpserit per Titum et Vespasianum, qui non modo successu felicissimo Hiero - solymam irreparabili clade expugnarunt, sed et ab ipso Deo praemiis remunerati videntur. Quomodo gentes vocati; et cur in viis fuisse dicantur, explicatur. Quando rex convivas suos visurus intrabit, nempe in consummatione mundi, indicatur. Per unum malum hoc loco omnes malos designari declaratur. Cur idem amicus dicatur, triplex explicatio. Lutheranorum deinde duo errores refelluntur; primus, in Ecclesia non esse malos: alter, per vestem nuptialem fidem designari, cum tamen charitatem significet. Explicatur demum, quid sit manum et pedum ligatio; cquid tenebrer, exteriores-, epiid fletus et stridor dentium, el brevi narratiuncula poenarum gehennae concluditur.

Quam vere ac sapienter, auditores in psalmis Propheta cecinerit: Universae viae Domini, misericordia et v er itas. Et rursum: Misericordiam et judicium cantabo tibi Domini, ita plane ea, quee in hodierno Evangelio continetur, similitudo declarat, ut vere sit excors et stupidus, qui id non videt. Nihil enim aliud in ea parabola Domino propositum est, quam ut misericordiam et benignitatem, et item severitatem ac justitiam ostendat, quibus Deus in Judaeos primum, deinde etiam in gentes et hactenus usus est, in posterum etiam utetur. Quae omnia quoniam ex ipsius parabolae explicatione intelligi poterunt, orationem non ponam in ejus argumento longiorem.

Principium igitur elegantissimae et maxime appositae illius similitudinis tale est. Simile factum est regnum ccelorum homini regi, qui facit nuptias filio suo. Regnum coelorum quam varias ac multiplices significationes in sanctis litteris habeat, nemo nostrum, nisi fallor, ignorat. Nunc enim Ecclesiam, nunc coelestem beatitudinem, nunc ipsum Deum, nunc ejus gratiam, nunc divinam legem designat. Non desunt, qui hoc loco Deum ipsum regnum coelorum appellatum esse velint. Et id quidem non sine causa! Nam et nos regnum Dei; et Deus regnum nostrum est. Nos regnum ejus sumus, quia regnat in nobis, dum ejus gubernationi sponte subjicimur, et voluntati ac prseceptis ejus obtemperamus. Ipse regnum nostrum est, quia in eo omne bonum, omnis splendor, omnes opes, omnes deliciae nostree positae sunt. Et qui Deum possidet, rem possidet omni regno atque imperio ampliorem, jucundiorem, illustriorem. Mihi tamen, auditores, Origenis expositio vehementer probatur, qui regnum coelorum non - cum homine rege, sed cum regno hominis regis comparari hoc loco existimavit: ita ut regem regi, filium regis filio regis, reginam reginae, nuptias nuptiis, invitatos invitatis, ministros ministris, et exercitum exercitui per quamdam similitudinem conferamus. Rex igitur Deus est, regis filius Verbum Dei, nuptiae incarnatio, sponsa humana natura.

Porro quam apte Dominus reconditum incarnationis mysterium nuptias appellaverit, planissime intelligemus,si ad ea, quse in nuptiis hominum fiunt animum convertere, et ad memoriam paulisper revocare velimus. Initio igitur antequam nuptiae celebrentur, sponsio fieri solet, et matrimonium contrahi, per verba ut loquuntur, de futuro. Id vero nonne Deus fecit, cum tam saepe Patriarchis et Prophetis matrimonium hoc facturum etiam cum juramento promisit?Quam certus de hac sponsione sapientissimus 'Salomon fuit, qui tanto ante istarum nuptiarum tem¬

pus jucundissimum cecinit epithalamium, Canticum Canticorum? Deinde ut matrimonium rite perficiatur u ri usque partis consensio necessaria est. In hic autem sanctissimis nuptiis voluntatem Filii sui Deus per Gabrielem Archangelum Mariae significavit. Maria vero, quae mater sponsae erat pro filia sua respondit: Ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum. Et quemadmodum per matrimonium fit, ut vir et uxor duo sint in carne una, vel potius non sint duo, sed una caro, ita per hoc adorandum et sacrosanctum mysterium factum est, ut divina atque humana natura tam arctis atque insolubilibus nexibus conjungerentur, ut non duae, sed una atque eadem esset ambarum hypostasis. Et eum cmnis matrimonii vinculum tale sit, ut nisi per mortem solvi non possit: hoc unum, de quo loquimur, ita caeteris omnibus antecellit, ut nec in morte solvi potuerit. Cum enim assertor ac liberator noster cum morte singulari certamine dimicaret, potuit quidem Domini corpus ad tempus ab anima separari, Deus tamen ab eo corpore eaque anima, hoc est, sponsus a sponsa divelli nec ad momentum potuit. Matrimonium praeterea apud homines facit, ut omnia insignia,;omnes illustres tituli, omnes honorum appellationes quse sponsi prius erant, sint deinceps ei cum sponsa communes, id quod omnino per incarnationem factum esse videmus. Nam et homo mundi opifex, effector prodigiorum, orbis liberator, Angelorum et hominum caput, ut rex et princeps nominatur, quse tamen solius s- onsi, antequam matrimonium fieret, appellationes erant. Et contra, Deus feminae filius, cibi et potus indigens, morti obnoxius, imo et mortuus appellatus est, quse omnia sponsse ante illud tempus fuerant. Et quomodo per matrimonium nova quadam cognatione sponsi et sponsse junguntur affines: et sponsi necessarii ac familiares, cum sponsse necessariis ac familiaribus amicitias ineunt: ita per hoc mysterium quicumque homines sumus, quia humanitati illi, quse cum verbo copulata est, naturse affinitate Conjungimur, ipsius verbi affines quodammodo effecti sumus, et angeli, qui Dei ministri et familiares semper fuerunt, jam cum hominibus ita versantur, ut eos non tamquam inferiores, sed tamquam socios et conservos habere velint.

Jam vero finis, propter quem matrimonia celebrantur, nuptiis Verbi et humanitatis minime deest: propagatio humanse naturse, et

remedium contra peccatum. Si vero non tam nuptiarum, quam ipsorum nubentium finem considerare volueris, eum quadripartitum esse videbis. Sunt enim, qui propterea jungunt matrimonia, ut pacem cum parentibus vel fratribus sponsi vel sponsse componant. Sunt etiam, qui non alia de causa ad nuptias adducuntur, quam ne illustris aliqua domus sine haerede manens penitus extinguatur. Et sunt, qui nihil aliud in matrimonio spectant, quam ut haereditatem sponsae vel sponsi consequantur. Sunt postremo, qui solo sponsi et sponsae amore incitati ad nuptias veniunt. Propter quem horum finium, auditores, nuptias Verbi et humanitatis esse celebratas existimatis? Si vere sapientes judices estis, non propter unum aliquem horum finium, sed propter omnes simul respondebitis. Nam quod hujus matrimonii finis sit proles, Joannes evangelista testatur cum ait: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine ejus qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est. Idem est enim ac si apertius dixisset, quotquot Dei filii et regni coelestis haeredes sumus, omnes hujus sacrosancti matrimonii fructus sumus. Non enim ad tam sublimem honoris gradum evehimur, quia ex viro et femina generali, sed quia ex ipso Deo nati sumus. Et quonam tandem pacto ex ipso Yieo? Et Turiam, inquit, caro factum est: tamquam si diceret, Deus Verbum humanae carni tamquam sponsae copulatum est, et nos omnes novo etinaudito quodam modo ad vitam aeternam generavit. Hinc videlicet ipse Dominus de Apostolis suis dicebat: Numquid possunt filii sponsi,' filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Et apertius alio loco eosdem filiolos appellabat: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Qu6d autem remedium etiam contra peccatum finis hujus matrimonii fuerit, nemo Christianorum est qui nesciat, praesertim cum Apostolus dicat: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quod C/imstus Jesus venit m hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. De pace vero, quid dicam? Nam quis nescit atrocissimum illud bellum, quod humanum genus cum Deo gerebat hoc matrimonio salutari sublatum fuisse, et pacem tam firmam ac stabilem inter coelum et terram esse compositam, ut ipsi ccelites in his nostris regionibus, quo tempore matrimonium hoc celebratur, cum

cantu et laetitia dicerent: Gloria in altissimis Deo; et in terra, pax hominibus bonx voluntafts?Num non est pacis evidentissimum argumentum, quod nobis ad coelum semper aditus pateat: et angeli tam frequenter et tam familiariter hic in terris sanctorum hominum colloquiis misceantur? Porro si nupti 33 istae non fuissent, quis non videt quam illustris familia funditus periisset? Nam genus humanum jam sterile efinfoecundum effectum totum erat interiturum, nisi hoc sancto matrimonio refloruisset, et domui tam praBclarae jam inclinatai et plane collabenti his sanctis nuptiis Dominus succurrisset. Nam cum aliis multis de causis, tum etiam propter hoc, cum angeli et homines perirent, Deus non cum Angelis, sed cum hominibus matrimonium jungere voluit, quia nimirum non omnis angelorum familia perierat, sed pauci de multis. At hominum domus tota ab inferis absorbenda erat, nisi hoc matrimonium intercederet. Quare Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti omnes nos. Nisi enim Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus. Postremo sicut humanam naturam ad has nuptias, sponsi hmreditas opes infinitae incitare poterant, ita Deum ipsum nihil nisi vehementissimus amor ad hoc matrimonium provocavit. Sic enim Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret. Cum igitur tam multiplicia sint harum nuptiarum bona, merito jureque optimo, ut in nuptiis hominum fieri solet, tunc Angeli tripudiis, choreis, cantibus et sonis diem festum egerunt et usque ad aerem nostrum descendentes, ut idem facerent hominibus persuaserunt. Habemus igitur quid illud sit, Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.

Sequitur: Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias. Non ignoro, auditores, de istis servis diversos diversa sentire, et eos ab aliis ad apostolos, ab aliis prophetas et patriarchas referri: nihilominus tamen sine dubitatione dicendum mihi esse videtur, non eosdem esse, qui ad futuras nuptias regis amicos invitarunt, et qui ipso tempore nuptiarum invitatis ut venirent significarunt.Non enim Evangelium dicit: Misit servos suos invitare, sed Convocare jam invitatos, ut ad nuptias convenirent. Constat autem, et omnium consensione perspicuum atque apertum est, eos, qui ad invitandum missi sunt, Patriarchas et Prophetas fuisse, qui quidem

hoc in mandatis habebant, ut Domum Israel et omnem populum Hebraeorum (isti enim sunt, quos ad nuptias Dominus invitavit: nam et ex ea gente sponsa assumenda erat) hoc, inquam, in mandatis habebant, ut eum populum erudirent, ut Messiam venturum praedicarent, ut serio illis denunciarent tempus nuptiarum instare, ac propterea paratos illos esse debere, ut quocumque tempore ad nuptias advocentur, non tunc vestem nuptialem quaerere incipiant, sed rebus omnibus multo ante comparatis, obviam sponso et sponsae ad nuptias celebrandas cum alacritate et gaudio proficiscantur.

Vultis, auditores, invitantium voces audire? Patriarcha Jacob ait: Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat, qui mittendus est, et ipse erit, expectatio gentium. Ligans ad vineam pullum suum. et ad vitem, o fili mi, asinam suam. Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uv se pallium suum. Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. Salutare tuum expectabo, Domine. Moyses ait: Prophetam de gente tua et de fratribus tuis S'cut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus ipsum audies. Propheta David ait: Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram. Orietur in diebus ejus in justitia et abundantia pacis, donec auferatur luna, et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos drbts terrarum. Benedicentur in ipso omnes tribus terree, omnes gentes magnificabunt eum. Salomon ait: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. Isaias ait: Propter S onnon tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur, et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Transire, transire per portas, praeparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos. Ecce Dominus auditum fecit in extremis terras, dicite fihx Sion: Ecce salvator tuus venit, ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo. Aggaeus ait: N olite timere, quia hsec d<cit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cadum et terram, et mare et aridam et movebo omnes gentes et veniet desideratus cunctis gentibus. Zacharias ait: Exulta scitis filia Sion, jubila, filia Jerusalem: Ecce rex tuus veniet tibi justus et salvator ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinx. De-

nique Habacuc, ut eseteros omittam, ait: Aclhuc visus procul et apparebit in finem, et non mentietur. Si moram fecerit, expecta illum quia veniens veniet, et non tardabit. Hoc est, sponsum advenientem video sed adhuc longe positum. Sed qui veritas est, non mentietur et in fine smculorum apparebit; quare si moram fecerit, expecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit. Istae ergo sunt voces, quibus Deus per servos suos, patriarchas et prophetas, gentem Hebrmorum ad nuptias incarnationis invitabat, et ad Messiam recipiendum praeparabat.

Cum autem tempus nuptiarum advenisset, hoc est Christus Deus et homo in terris apparuisset, ut ii, qui fuerunt a Prophetis et Patriarchis invitati, ad nuptias venirent, videlicet per fidem et charitatem Christo adhaererent, tunc misit Dominus servos suos vocare invitatos ad nuptias. Quinam igitur servi isti, nisi Joannes Baptista, Apostoli et discipuli Domini fuerunt? Isti enim sunt, qui omnium primi Dominum advenisse Judaeorum populis nuntiarunt: et quanta maxima sollicitudine poterant invitatos ad nuptias convocabant. Sed quoniam ut Evangelium loquitur, Judaei semel vocati noluerunt venire, idcirco iterum misit alios servos. Qui sunt igitur servi, qui secundo ad invitatos Judaeos mittuntur? Iidem Apostoli et discipuli sunt, qui etiam primo, hoc est, ante obitum Domini missi fuerant: sed tamen alii jure optimo nominantur, quia nunc Spiritum sanctum, qui homines alios facit, acceperunt, quem primo illo tempore non acceperant. Numquid verba Samuelis ad Saul non legistis, quibus ait: Insiliet in te Spiritus Domini, et mutaberis in virum alium? Apostoli igitur post adventum Spiritus sancti plane alii erant, quia alia facundia, alia eruditione, alia efficacia, aliis viribus, alio ardore, alio impetu praedicabant. Nam et ipsi auditores jam eos ut longe alios admirabantur.

Sequitur: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, ei omnia parata, venite ad nuptias. Ideo enim fortasse, qui fuerant invitati, non venerunt, quia nihil de prandia audierunt. Dominus igitur prandium lautissimum et maxime opiparum instruxit. Ejus vero prandii magna pars Christus ipse fuit. Ipse enim est Agnus optimus et tenerrimus, ejus corpus est panis, ejus sanguis est vinum. Quae omnia tempore passionis cocta, condita et parata fuerunt.

Et quoniam prandium circa meridiem sit, et meridies hora sexta apud Hebraeos erat, idcirco Dominus sexta mundi aetate, et hora etiam diei sexta in crucem agi et immolari voluit. Porro tauri et altilia propheta; Domini sunt, qui pene omnes propter Dominum necati fuerunt. Cur tauri Prophetae dicantur perspicuum est: nam ut tauri valentissimi, Hebraeorum idololatriae. impietati, et aliis flagitiis et facinoribus resistebant: Dedi faciem tuam (aloquitur Dominus Ezechielem) valeniiorem faciebus eurum, et frontem tv.im dvh riorem frontibus eorum. Deinde tauri vitulos gignunt, et Prophetae Apostolos genuerunt. Pro fratribus tuis, inquit Propheta, nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. Nec sine causa iidem Prophetae altilia nominantur. Nam illae aves, altilia dici solent, quae in hunc usum domi aluntur et pinguefiunt, ut deliciae convivarum sint: et prophetas, si contemplationis sublimitatem species, vere alis et pennis instructos dices: si devotionis pinguedinem respicias, vere altilia et saginata esse videbis. Nec mysterio vacat quod in codicibus graecis tauri et altilia non simpliciter occisa, sed TeOugeva, hoc est, immolata nominantur.Hoc enim in more positum apud veteres Hebraeos erat, ut nuptiarum convivia ex immolatis animalibus fierent: et ipsius Domini ac Prophetarum mortes, nonne sacrificia quaedam fuerunt? Yere igitur post passionem Domini Deus dicere potuit: Prandium meum, paravi, tauri mei et altilia occisa, et immolata sunt.

Sed quid tum Hebraei fecerunt? Num tanto convivii apparatu allecti ad nuptias perrexerunt? Evangelium audiamus: Illi autem, inquit, neglexerunt, et abierunt alius in villam suam, alius ad negotiationem suam, reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt. Quid est hoc, auditores? Quis unqdam audivit talia? Quis tragcediaih tam funestam unquam vidit? Quae est haec ferocitas, ut prandium offerentes vulneribus conficiant? Et quonam vocabantur? Nonne ad nuptias? Quis non libenter ad nuptias venit? 0 perversitas filiorum Adae. Ad nuptias maximas et celeberrimas vocantur et renuunt. Cur hoc, auditores? Et dixi saepius, et adhuc dicam: deliciae et divitiae laquei Diabol1 sunt, quibus stulti homines irretiti se ad gaudia trahi putant, et ad inferni supplicia pertrahuntur. Cur isti ad nuptias Domini non iverunt? Nonne quia vel deliciarum laqueo ad villam vel divitiarum nexibus ad negotia

et lucra trahebantur? Non enim in villam ibant, ut foderent, aut ararent, sed ut commodius et liberius piscationi, aucupio, venationi et aliis voluptatibus possent vacare. Nec enim credibile est, tantum regem agricolas et messores ad nuptias invitasse. Illi igitur pigri, illi tardi ad fidem suscipiendam fuerunt, qui istis laqueis implicati erant. Numquid de Phariseeis non audistis, cum Dominus de contemptu divitiarum dissereret; Audiebant, omnia haec Pharisaei, qui erant avari, et deridebant illum? Et apud B. Martyrem Cyprianum in sermone de lapsis non legistis, illos in persecutionibus maxime defecisse, qui cum opibus abundabant, fugere de civitatibus ut facultates suas relinquere non audebant? Quod vero nonnulli Judaeorum servos Domini tenuerint, injuriis affecerint, et occiderint, illustrius est quam ut sita me necesse narrari. Petrum Apostolum catenis et vinculis onerarunt Apostolum Paulum quinquies quadragenis uno minus verberibus affecerunt, beatum protomartyrem Stephanum lapidarunt, et duos Jacobos alterum gladio extinxerunt, alterum praecipitio sustulerunt. Verum quid unquam potuerunt? Nec mirum, auditores, si hoc Judaeis accidebat, ut nuptias Domini tamquam supplicium exhorrerent, cum idem pene nostris hominibus contingat. Quam multi enim reperiuntur, qui dum a nobis ad studium Christianae perfectionis invitantur, se ad vincula et carceres invitari putant? Quique dum eis sobrietatem, jejunia, morum compositionem, verborum gravitatem et quod caput est, rerum coelestium ac divinarum contemplationem assiduam commendamus, sibi incestissimum et infelicissimum, et maxime horridum et perturbatum vitae genus laudari existimant? Ne, quaeso vos, ne ista cogitetis. Ad nuptias, ad gaudium, ad alacritatem, ad veram pacem et tranquillitatem invitamini. Quanto enim animus ac mens corporis sensibus praestant, tanto cordis gaudia et voluptates, quae in contemplatione percipiuntur, omnibus corporis oblectamentis et gaudiis antecellunt. Certe majores nostri, viri sanctissimi, Antonii, Pauli, Hilariones, Macarii, Hieronymi, quorum alii nonaginta, alii centum, alii plures annos vixerunt, numquam ad tam provectas aetates pervenire potuissent nisi summa animi alacritate, pace, quiete, laetitia et gaudio vitam transegissent. Non ficte, non simulate, non fallaciter, sed vere ipsa veritas ait: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem ammabus vestris. Jugum enim meum suave est et onus meum leve. Quid asperi in his Domini verbis apparet? Num non adnuptias et delicias nos invitat? Illi, illi sunt, auditores, qui verbis quidem ad nuptias, re autem vera ad summos labores vocantur, quos Pharao crudelissimus in operibus duris luti et laterum occupatos tenet, quique, ut stulti venatores post parvum lepusculum totum diem consumunt, vestes lacerant, calceos frangunt, vires amittunt, et tamdem aut nihil capiunt, aut praedam tam exiguam, ut nec minimam illius facturae partem compensare possit. Isti sunt qui honoribus et luciis inserviunt, et tot suorum laborum mercedem nullam, nisi fortasse pcenas accipient, qui aliquando apud inferos dicent: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis. Ambulavimus vias difficiles. Justitiae lumen non luxit nobis. 0 si nonnullis qui ut ista credant, adduci non possunt, vel ad momentum temporis experirentur, quam sincera, quam vera, quam sapida gaudia, probam, piam et sanctam vitam consequantur, intelligerent profecto plus mellis in via Domini reperiri, quam ipsi credere unquam potuerunt.

Rex autem, cum haec audisset, iratus est. Dominus noster, auditores, sapientissime, quem antea hominem regem, nunc solum regem appellat. Nam homo nomen humanitatis, rex nomen potestatis est. Et sicut ei, qui nuptias celebrat, nomen humanitatis, ita ei, qui iratus describitur, nomen convenit potestatis.

Sed quomodo, roget quispiam, Deus irascitur?Numquid in Deum affectus et perturbationes cadere possunt?Magnus Basibus Psalmum trigesimum septimum exponens ita respondet, ut dicat iram et alios motus non proprie, sed per quandam similitudinem Deo attribui. Tunc enim irasci dicitur Deus cum id facit sine perturbatione, quod cum perturbatione nos facimus. Quid illi faciunt, qui vehementer alicui irascuntur? Quid? In illum pugnis, morsibus, calcibus invehuntur quicquid ad manus venit pro telo ad eum vexandum et lacerandum assumunt. Tunc

igitur Deus irasci dicendus est, cum sine perturbatione talia agit, hoc est, cum fame, peste, bello, aliisque armorum generibus de sceleratis hominibus poenas sumit. Quid igitur iste rex iratus effecit? Missis, inquit Evangelisfa, exercitibus suis perdidit homicidas illos, e i. civitatem illorum succendit. Fecit enim Deus cura Hebraeis, ne forte conquererentur, id quod lex ipsorum postulabat. Judaei enim legem habebant, ut cum ad aliquam urbem expugnandam proficiscerentur, primo hostibus suis pacem offerrent, si vero pacem hostes recusarent, eos ad unum usque occiderent, ut ex cap.x. Deuteronomii cognosci potest. Sic igitur Deus, et semel et iterum pacem et salutem populo Judaeorum obtulit. Ubi autem illos non pacem, sed bellum concupiscere vidit: dilexistis maledictionem, et veniet vobis, noluistis benedictionem, et elongabitur a vobis. Itaque misit Vespasianum et Titum cum maximis et instructissimis copiis, qui tali clade genus Judaeorum affecerunt, ut curari adhuc ea vulnera non potuerint. Et id quidem nec Judaei inficiantur, nec etiam, si maxime vellent, ulla ratione possent. Nam praeterquam quod Josephus et Hegesippus eam historiam litteris mandaverunt, exstat adhuc Romae arcus Vespasiani et Titi triumphalis, in quo arca testamenti, et candelabrum et alia Hebraeorum ornamenta ad aeternam posteritatis memoriam in marmore incisa conspiciuntur, et quod sine singulari Dei providentia factum esse non arbitror, in tot arcus, romanorum imperatorum nullus fere est, qui ita integer et conspicuus, ut hic, de quo loquimur, perseveret. Quid vero Vespasiani et Titi exercitum, suum exercitum boc loco Dominus vocet, sententia est B. Hieronymi etB.Chrysostomi, et aliorum nonnullorum Patrum. Deinde in eo bello ita prospere omnia Romanis, ita sinistre omnia Judaeis succedebant, ut ipsimet hostes animadveiderent, et palam affirment, non tam se quam Deum Judaeorum contra Judaeos bellum gerere. Postremo et illud accedit, quod Deus Vespasianum et Titum, et totum Romanorum imperium amplissimo praemio remuneravit. Nam Vespasianus et Ritus ex praefectis unius exercitus imperatores et principes orbis terrarum evaserunt et imperium Romanorum, quod eo tempore bellis civilibus ardebat, et turbulentissimis factionibus totum erat perturbatum; mox bello Judaico confecto multis annis singulari Dei beneficio pacatum et tranquil-

Ium fuit. Neque est hoc novum aut inauditum, auditores. Nam ob similem causam dedit aliquando Deus yEgyptum diripiendam et spoliandam exercitui Nabuchodonosor regis Babylonis. Sic enim legimus in c. xxix. Ezechielis: Filii hominis Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum. Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est, et merces non reddita est, neque exercitui ejus de Tyro, pro servitute, qua servivit mihi adversus eam. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra xEgypjti et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus, et erit merces exercitus illius, et operi, quo servivit adversus eam. Dedi ei terram xEgypti, pro eo, quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.

Hactenus, auditores, misericordiam et judicium in populum Israel audivimus, superest ut misericordiam pariter et judicium in gentes audiamus. Ait igitur Dominus servis suis: Nuptix quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum., et quoscumque inveneritis, vocare ad nuptias. Et egressi servi ejus in vias congregaverunt omnes quos invenerunt, bonos et malos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. Hoc autem tunc factum est, auditores, cum Apostoli videntes Judaeos repellere a se verbum Dei, et Indignos se judicare, ut Apostolus ait, FE ternae vitae, a Deo admpniti gentibus praedicare aggressi sunt. Quae quidem Gentes non in urbe, sed in viis esse dicuntur: quia non sub unam legem, nec sub unius veri Dei cultum et religionem vivebant, sed quisque suum idolum pro Deo venerabatur, ac pene plures dii, quam cultores erant. Sed quid ait Scriptura divina? Annuntiaverunt, et Multiplicati sunt super numerum. Statim enim ubi Apostolicae tubae insonuere ex omni plaga orbis terrarum, ab ultimis usque orientis et occidentis solis, aquilonis austrique partibus frequentissimi homines ad nuptias Agni convenire coeperunt.

Intravit autem rex, ut videret discumbentes. Quando futurum arbitramini, auditores, ut intret rex, et videat discumbentes? Et quando nuptiae plente erunt?Nempe circa mundi consummationem. Quando enim, qui debent in Ecclesiam intrare, omnes intraverint, tunc et ipse Dominus intrabit, ut videam, qui nuptiis interesse digni sint, et qui vestem nu¬

ptialem habeat, et qui non habeat. Ut enim Eusebius Emissenus docet, cum Deus malum fieri videt, et patitur, tolerat, dissimulat, non punit, sed ad poenitentiam peccatores expectat, tunc quodammodo foris esse videtur; sicut cum pueri ludunt, clamant, perstrepunt, vociferantur, dicimus praeceptorum non esse domi. Tunc igitur Deus intrabit quando non amplius peccata dissimulans, ad videndum et judicandum veniet. 0 quam acutos oculos Dominus habet! Nec aquilae, nec lyncis oculi cum Domini oculis comparari possunt. Nam propterea in Canticis Canticorum nomine caprea; sponsus designatur, quia caprea oculos perspicassimos habet. Itaque nemo dicere poterit, ab-, scondar in angulo, parvus sum, non me videbit. Quid? Quod non solum oculos optimos habet, sed etiam lucernas accensurus est? Nunquam verba illa Domini horroris et formidinis plena apud Sophoniam non legistis: Scrutabor Jerusalem in lucernh, et visitabo super viros defixos in faecibus suis? Nihil ergo tam abditum, nihil tam reconditum, nihil tam exiguum erit, quod Deus non discutiat. Quid levius otioso verbo? Et tamen ipsa Veritas non joco, sed serio dicit: Quoniam 'omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judici. 0 quam multa nunc caecae nostrae prudentiae bona et sancta videntur, quae coram illis lucernis iniqua et mala esse omnes videbunt! *

Sed quid sequitur in Evangelio? Quot iniquos homines Deus inveniet admistos cum bonis? Ec vidit, inquit, ibi hominem non vestitum veste nuptiali. Quod est hoc, auditores? Ergo unus tantum inter- tot millia discumbentium sine veste nuptiali invenietur? Quid igitur nos doctores exterrent, cum dicunt multo plures esse, qui pereunt, quam qui salvi fiunt? Verum dicunt, ita est, plures omnino Daemoniorum quam Angelorum socii erunt. Nam iste unus, magnus gigas est, et multam illia impiorum comprehendit. Siquidem omnes scelerati, de quibus paulo ante dixit, Congregaverunt omnes, quos invenerunt, bonos et malos, omnes, inquam, isti mali hujus unius nomine designantur. Cujus rei causa est, vel, ut Hieronymus dicit, quia omnes mali scelerum fiedere et nefaria societate conjuncti et copulati sunt. Sic adulteri et adulterae in flagitio, sic fures et latrones in facinore, sic omnes in oppugnatione veritatis copulantur. Vel certe, quia peccatores etiam innumerabiles, ita contemnuntur a Deo, ut pluris apud eum fiat unus justus, quam mille impii. Nonne propter decem justos omni regioni Sodomorum et Goniorrhseorum Dominus pepercisset?Eltamen propter tot millia impiorum non pepercit. De beatissimo quoque Francisco mihi videor aliquando legisse, propter cura solum famem in orbem terree immissam non esse. Ut igitur Deus ostendat, non se jacturam aliquam facere, si multa millia sceleratorum hominum pereant, illa omnia unius hominis nomine significavit.

Verum quid misero huic homini Dominus ait? Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Amicum appellat, vel propter fidem informem et characterem baptismi, quem in eo, ut signum sure militiae recognoscit; vel quia miser ille amicus videri voluit, cum ad nuptias intraverit: vel certe ironice.

Sed ubi nunc sunt Haeretici Lutherani, qui malos in Ecclesia non esse contendunt? Utrum tandem iste bonus erat, an malus? Si bonus, cur reprehenditur? Si malus quomodo intravit? Dicturi sunt forta-se, istum malum fuisse, quia veste nuptiali, hoc est, fide carebat. Sic enim nudio apud eos locum istum exponi. Verum unquam rem involvendo se involvent. Nam qui fidem non habet illis ipsis testibus ctmalus est, etin Ecclesia non est. Iste autem vestem nuptialem, hoc est, fidem, ut ipsi exponunt, non habet, et tamen in Ecclesia est. Nam si negare voluerint, Domino contradicent, qui ait: quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? Quae cum ita sint, auditores, ex hoc uno loco duo Lutheranorum errores apertissime refelluntur? unus, solos esse bonos in Ecclesia: alter, veste nuptiali fidem esse significatam. Siquidem hinc plane perspicuum est, usque ad mundi consummationem malos esse cum bonis admistos, et nuptialem vestem non fidem, sed charitatem significare. Nam si iste fide caruisset, in Ecclesiam non inlrasset. Ut enim D. Gregorius hoc loco ait: Sine charitate ingrediuntur: sine fide ingreditur nemo, Deinde charitas est, quae nuptias maxime decet. Charitas est. quae ut vestis amplissima operit multitudinem peccatorum. Charitas est, quae bonos a malis distinguit. Nam fidem habere, sacramenta suscipere, signa et prodigia edere, montes transferre, facultates in sinu pauperum erogare, corpus suum tradere, ita ut ardeat, possunt etiam mali: charitatem malus, nullus non bonus, nullus Tom. IX.

non Dei amicus habere potest. Quare B. Chrysostomus homilia nona in Joannem, quasi Lutheranorum perniciosissimam haeresim praevideret: Nolimus, inquit, nolimus, dilectissimi, fidem nobis ad salutem satis esse existimare: nam nisi vitam puram exhibuerimus, et haec coelesti vocatione digna nos induerimus charitatis vestimenta, cum illo misero excludemur.

Jam vero, auditores, postrema Evangelii verba audiamus, et finis orationis sit: Tunc ait rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. 0 sententia formidabilis! 0 conditio peccatoris omni lacrymarum fonte lugenda! Manus primum ac pedes aeternis vinculis colligantur, ut adulteria, ut latrocinia, ut commessationes et ebrietates, ut alia vitia in posterum exercere, etiamsi maxime velit, non possit: deinde ut qui bonum facere cum potuit noluit, jam ita vinculis obstinationis revinctus sit, ut bonum nec agere, nec cogitare, nec velle amplius queat.

Tenebrae vero exteriores jacturam summi boni, quod in aspectu increatas lucis consistit, plane designant: nam ut idcirco tenebrae exteriores dicuntur. Non enim lumen intelligentiae naturale, atque adeo internum tollunt, sed illud aliud lumen, quod in sanctis membris lux inereata diffundit. Quod quidem gravissimum et beatissimum lumen externum dici potest, si cum naturali intelligentiae lumine conferatur. Porro tenebrae istae non tam externae, quam exteriores a Domino nominantur, ut quia tam crassae erunt, ut pene exterioribus sensibus percipi queant: vel ut D. Augustinus ad Honoratum scribens ait, quia peccatores dum vivunt in exteris tenebris sunt, post mortem autem in exteriores, hoc est, longe densiores projiciuntur. Nam nunc quidem iniqui omnes in tenebris sunt, sed exteris tantum, unde eripi possunt: tunc autem in exterioribus, hoc est, crassioribus erunt, unde eripi nullo unquam tempore poterunt. Denique exteriores dicuntur, quia, ut idem Augustinus docet, quanto lumen sanctorum interius et jucundius penetrabit, tanto tenebrae impiorum exterius et horribilius se diffundent.

Fletus autem ac stridor dentium quici nisi horribiles dios et sempiternos cruciatus corporis et animi declarant? 0 Ui i quidem, auditores, quam atroces, quam inauditi, quam intolerabiles sint, neminem esse, arbitror, qui, non dico verbis, explicare, sed vel animo et cogitatione consequi valeat. Id enim vires humanse mentis exuperat, et omnem mortalium intelligentiam vincit. Nam si quis hic in terris dentium dolore teneatur, gemit, rugit, ardorem intolerabilem in ore habere se dicit, ac pene inops mentis et rationis efficitur: non dormire, non quiescere, non voluptatem aliquam capere, sed solum dolorem suum cogitare, atque huc illuc se jactare, se miserum, se infelicem appellare potest: et tamen quantus est iste dolor? Si tempus consideres, numquam ad unum diem perseverat; si quam late pateat species, non totum corpus, sed exiguam omnino particulam occupat. Deinde ipse dolor quantusquantus sit, quot medicamentis leniri et mitigari solet? Hinc medicus consolatur, inde blandiuntur amici: sequo animo feras, celeriter pertransibit, visitatio Dei est, qui corripit quos diligit.

Si igitur dolor tam modicus, tam brevis, tot consolationibus admistus, intolerabilis videtur quid de illis cruciatibus cogitare debemus, qui erunt in immensum atrociores, qui totum corpus, omnia membra, omnia ossa, omnes nervos, omnes medullas occupabunt, qui non diem aut mensem, aut an¬

num unum, sed in omnem aeternitatem perdurabunt; quando tortores multi, consolator nullus invenietur? Quis poterit habitare de vobis, inquit Isaias, cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? Non putemus carnem seneam aut corpus marmoreum nos habituros. Nam caro caro erit, et nervi nervi erunt, et sensus sensus erunt. Certe his diebus homines supplicio affici vidistis, ferventibus aquis coqui vidistis, flammarum incendio cremari vidistis. Ego quidem spectacula ista non vidi, sed arbitror tamen neminem vestrum interfuisse, qui non sit vehementer commotus. Et si ad unam horam supplicia illa protacta fuissent,, quis vestrum continere lacrymas potuisset? 0 csecitas cordis humani! 0 dissolutio! 0 vecordia! 0 stupiditas! in alieno dolore, qui ad momentum durat, continere lacrymas non valemus: et interim quse nobis ipsis imminent supplicia, sine ulla comparatione acerbiora, et quse tam diu vivent, quam diu Deus ipse vivet, quomodo effugiamus non providemus. Discamus ergo, discamus, auditores, aliorum exemplo, quid nobis, dum per Dei misericordiam licet, faciendum sit: descendamus stepe, dum vivimus, cogitatione in gehennam, ut ab ea in morte liberi esse per Christum mereamur, qui est benedictus in seecula. Arnen.

Chapter 38 of 40