Concio 46. De dominica vigesima prima post pentecosten. 4h
et qui perveniunt non modo poenitentiae oneribus non gravari, sed ab omnibus curis et sollicitudinibus relaxari volunt. Igitur Nunc tempus acceptabile, nunc dies salutis: quaeramus Dominum, dum inveniri potest: invocemus Eum dum prope est. Veniet tempus, veniet, mihi credite, cum unam horam desiderabimus hujus tam pretiosi et salutaris temporis, quod nunc tam inutiliter, tam inconsiderante in negotiis puerilibus plane, et in nugis et jocis consumimus, et non im¬
petrabimus. Tunc enim clave aeternitatis divinae misericordiae porta claudetur, et justitiae et ultionis aperietur. Tunc deceptis istis hominibus continget, ut qui dum viverent poenitentiam agere fructuose non voluerunt, apud inferos, in omni aeternitate, sine ullo emolumento poenitentiam agere, intolerabilibus illis suppliciis compellantur, quae nos effugere Jesus Christus concedat qui est benedictus in saecula. Arnen.
Mortis meditationem veram esse sapientiam, aliter quam pro mente Platonis, probatur et amplificatur; quam proinde Diabolus et mentibus humanis eripere conatur. Proposito deinde ordine dicendi, exaggeratur, quam improvisa et inopina sit mors, ut quas omnia consilia humana turbat et evertit; et quam amara ejusdem cogitatio, praesertim autem animae a corpore separatio, in qua cogitationi occurrunt tum animae, tum corporis status, sepulchri squalor, sententiae incertitudo, quod exemplo regis captivi illustratur, judicii rigor, peccatorum pungens conscientia, et interior pugna, daemonum praesentia et tentatio, mortis denique certitudo; quae singula elegantibus, ut solet, amplificationibus in prima concionis parte pertractantur.
Pars posterior commendatione animarum in purgatorio exorditur, et quantce utilitatis et pietatis opus sit, illis subvenire ostendit. Deinde nos ipsi nobismet commendamur. Quam efficax medicamentum sit fortis meditatio, non tamen solum auditum, sed et intime receptum et probe digestum, declaratur, et exemplo monachi cujusdam redivivi ex Climaco confirmatur. Deditur postmodum ad institutum sermonem et graviter ea proponuntur, quae post mortem homini eveniunt,
ut sunt circa corpus, fcetor et horror; circa exequias, fovea paucorum pedum et linteum, quod etiam, potentissimis regibus non aliter evenit. Reprcesentantur praeterea animis ea quae circa Dei tribunal sunt futura, et parte judicis severi et aequi, judicii strictissimi, inquisitionis exactissimae: accusatorum daemonum, quae omnia suis coloribus depinguntur. Tandem ad praeparationem mortis invitamur, et sub nomine Belgii et Brabantioe omnes a crapula abstrahimur.
Etsi princeps ingenii et doctrinae Plato, cum sapientiam mortis meditationem esse definivit, non eo spectavit, ut frequenter de obitu cogitandum esse hominibus persuaderet: tamen in hanc quoque sententiam mihi verissime videor affirmare posse, veram mortalium sapientiam, esse mortis meditationem. Nam ea demum vera sapientia est, omnes actiones suas ipso fine, ad quem referuntur, tamquam regula quadam ita metiri, ut nec ab eo unquam dissentiant, nec jure reprehendi ah aliquo possint. Jam vero cum humanae vitae fines plurimi sint, eorum unum obitum ipsum esse, quis, quaeso, inficiabitur? Huc igitur omnia studia, huc omnes curae, huc omnes cogitationes dirigi debent, ut vivendi curriculum a Deo nobis concessum, ita conficiamus, ut cum voluptate et laetitia ad exitum perveniamus. Equidem, auditores, sic statuo, hinc omnes hominum errores principium ducere, quod vitee finem, quem perpetuo ob oculos habere debent, obliviscuntur. Hinc enim superbia, hinc ambitio, hinc immoderata corporis cura: hinc ille turres, quas super arenam fabricamus, initium sumunt. Etenim si quales post paucissimos dies futuri simus, aliquando cogitaremus, ratio nostra vivendi humilior fortasse, et moderatior esset. Quis animos elatos haberet, si in sepulcris aliquando humanum pulverem intueretur? Quis ventrem pro Deo coleret, si eum vermium escam paul# post esse futurum serio cogitaret? Quis amore divitiarum incitatus, per omnes terras et omnia maria velut insanus curreret, si se praeter illud vilissimum indumentum, quo cadaver est involvendum, omnia relicturum intelligeret? Omnes denique nostri errores corrigerentur, si mortem tamquam scopum prae oculis haberemus. Hinc videlicet illi philosophi, qui Brachmanes sunt appellari, ante ipsarum suarum sedium fores, aperta sepulcra habere volebant, ut sive ingrederentur, sive egrederentur, mortis memoriam praesentem haberent, et ea tamquam frseno, libidines omnes cohiberent. Et Jeremise prophetae aliquando Deus ait: Descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. Certe poterat etiam Deus alibi, quam ubi circa lutum homines occupantur, alioqui sanctum prophetam; sed tamen non sine sapientissimo consilio ita constituit. Si quidem nos omnes admonere volebat, sepulcra, in quibus universum humanum lutum tamquam in domo figuli congregatur, gymnasium esse verse sapientiae. Ibi enim loquitur Deus, et profundissima, maximeque recondita suae sapientiae arcana, auditoribus suis exponit. Ibi non dialecticis sophismatibus; sedevidentissimis demonstrationibus ante oculos ponit vitae brevitatem, carnis miseriam, mundi deceptiones, rerum praesentium vanitatem, et quo tandem recidat omnis humana pulchritudo, et universa mundi gloria.
Quae cum ita sint, dubitare nec possimus, nec debemus, quin daemon atrocissimus humani generis hostis, contendat quantum potest, ut mortis saluberrimam memoriam de nostris mentibus auferat. Alioquin enim quomodo fieri posset, ut rei tam formidabilis, et quam fugere aut declinare nullo modo possimus, unquam oblivisceremur? Si levis suspicio jacturae alicujus, vel facultatum vel honoris tantum apud nos valet, ut somnum
saepenumero nobisau ferat, quid mortis certissimae cogitatio facere deberet, quae omnibus terribilibus terribilior est? Quare sicut ii, qui in publicis ludis ad scopum tela dirigere debent, multo ante diem illum meditantur, et plurima tela, manus et arcum exercentes consumant, ut in die ludorum praemii scopum attingant: et quemadmodum ii, qui singulari certamine dimicaturi sunt, quotidie de suis viribus, de armis, de peritia praeliandi periculum faciunt, vigilantissimeque provident, qua ratione variis ictibus occurrere possint, ut in ipso vero certamine ex tanto honoris ac vitae discrimine feliciter possint evadere: ita non, auditores, quibus praemium sine ulla comparatione maji^s propositum est, si bene nos mori contingat; et qui si secus eveniat, damno ac dedecore inexplicabili mulctandi sumus, dum per Dei misericordiam licet cog ratione frequenter moriamur, ut cum vere moriendum erit, bene beateque mortem excipiamus.
Ordinem vero oratio nostra non alium habebit quam illum, quem ipse obitus secum afferre solet. Etenim illi qui ad bravium aspirant, quod cursui equorum propositum est, equos suos frequenter per stadium ducunt, ut omnia loca, omnes angulos, omnes lapides, omnia impedimenta, quae in eo sunt, videant, ut cum dies certaminis aderit, stadium recognoscant, et a nullis impedimentis occurrentibus in cursu retardentur; ita et nos, qui (velimus nolimus) stadium morti, metiri debemus, optimum erit, si jam cogitatione et memoria cursum istum aspiciamus, et omnia, quae in eo sunt, diligenter consideremus: praesertim cum iter obscurrissimum, anfractibus et impedimentis variis refertissimum, et usque adeo periculosum sit, ut pauci omnino sint, qui feliciter illud emetiantur. Qui vere in eo labuntur, nullam amplius in omnem aeternitatem spem salutis inventuri sunt.
Ut igitur inde incipiamus, unde hoc atrocissisimum praelium exordium sumit, illud primum considerare, ac perpendere debemus, tum maxime mortem advenire solere, cum minus homines de ea cogitant. Hinc est illa vox apostoli Pauli: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: Et ipsius Domini in Apocalypsi: Ecce venio sicut fur. Siquidem fures hoc proprium habent, ut tunc domos ad furtum faciendum ingrediantur, cum homines altius dormiunt, et cum minus tale aliquid suspicantur. Idem etiam per
Amos prophetam Dominus ait: In die illa {dicit Dominus Deus) occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis? Quam formidabilia sunt haec verba, si diligenter considerentur, auditores? Quid enim est, Occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis? Nimirum hoc, cum homines meridiem suse aetatis esse putant, cum plurimos annos se victuros adhuc arbitrantur, cum de lucris, de negotiis, de aedificiis, de honoribus, de nuptiis, de voluptatibus cogitant, cum dicunt animae suae: Anima, habes multa bona reposita tn annos plurimos, requiesce, comede, bibe, laetare: tunc illis repente dicitur: Ecce. mors est in foribus, stulte, hac nocte repetent a te animam tuam, et quae parasti, cujus erunt? Tunc inopinata mors omnia nostra consilia eludit, omnes cogitationum telas praecidit, et omnes illas turres in aere fabricatas unico ictu dejicit atque prosternit. 0 quam amarum est hoc nuntium! 0 quale vulnus recipit nor peccatoris et praesentem vitam vehementer diligentis, cum ei medicus dicit, non amplius de vita, sed de morte cogitandum esse. Yir fortis ac strenuus erat rex Hebraeorum Saul, multis praeliis interfuerat, multos homines interfecerat, multas etiam praeclaras res gesserat, tamen ubi a Samuele, qui jam obierat, audivit: Cras tu et filii tui mecum eritis, hoc est, cras in bello tu cum filiis tuis certissime morietis; continuo vehementissimo timore perculsus cecidit semivivus in terram. Quid ergo sentiet tunc unusquisque nostrum, cum tale nuntium accipiet? Hic enim primum sese offerent cogitationi omnia quae diligebat, a quibus omnino velit nolit avellendus per mortem, ac separandus erit. Corpus quidem morietur semel, sed cor toties morietur quot ea sunt, quae diligebat. Tunc vere in tenebras lux clarissima convertetur, quia tunc quae ante majorem laetitiam afferebant? horribiles carnifices erunt, vehementiusque cruciabunt. Jucundissima res est iis, qui vivunt, dulces filios, dilectam conjugem videre, opes intueri, honorum recordari, de futuris et praeteritis voluptatibus cogitare: at haec omnia, quales cruces, quam amara} potiones in obitu erunt! Solent eo tempore prudentes conjuges abscedere, et dulces filii ante conspectum patris venire non permittuntur: ne praesentia sua, et inferre, et suscipere tam acerbos dolores compellantur. Nam quia tunc, qui moritur, in tam distan Tom. IX.
tem et ignotam regionem proficiscitur, et iter est tam longum, quod tunc moriens ingreditur, dolor non pateretur, ut regulas bonorum morum in ea separatione servaret. Sed si ab istis rebus, quae hominem non contingunt, et externae, sicut appellantur, ita sunt, tam durum est avelli quam, quaeso, amarum erit corpus ab anima separari? Si duo peregrini, qui unum aut alterum diem simul iter fecerunt, non sine dolore ab invicem separantur, quid fiet cum disjungentur duo tam intime familiares, et tam vehementi amore se invicem prosequentes, quales sunt corpus et anima quae ab ipso utero matris semper jucundissime vixerunt, et tot beneficiis se invicem obstrinxerunt? Si bos mugire solet, cum ab eo bove abstrahitur, cum quo aratrum trahere consuevit, qualem mugitum unusquisque nostrum dabit, cum a corpore animus abstrahetur? Quid erit, cum corpori dicet: Jam in postemum iter sine te facere debeo? Quid cum corpus animae respondebit: Et ego quo pacto esse potero sine te, a quo et vitam, et motum et sensum habebam? Tunc igitur et animus flebiliter iterum, et iterum repetet: Siccine separas amara mors? Siccine separas amara mors.
Verum cum hujus tam acerbae separationis cogitatio altissimas in animo radices fixerit, tunc doloribus dolores succedent. Occurret enim confestim animo, quam mirabilis conditio, et corpus et animum post separationem expectet. Ac primum cum apud se revolvere incipiet, corpus post paucissimas horas in obscurissimo tumulo claudendum esse, tam abjectae et miserae conditionis ab admiratione cessare non poterit. Quid? Corpus quod nunc vivit, quod spirat, quod videt, quod loquitur, quod audit, quod in lectulo requiescit, post unam horam in momento caecum, surdum, mutum, sine sensu, sine spiritu, sine vita efficietur? Corpus tam multiplicibus deliciis enutritum, cujus ventri ac gulae terrae ac maria serviebant, cujus indumenta erant byssus ac sericum, cui dum viveret lectulus mollissimus parabatur, propter quod ut a frigore et calore et ab ipso aere defenderetur, mille artes excogitabantur, quod nisi in amplis domibus habitare non poterat; nunc in domo tam terra, tam graviter olente, ossibus et vermibus plena, cum cadaveribus mortuis in posterum habitabit? Ergo ne amplo palatio humile sepulcrum; niolli lectulo humus horrida; vestibus pretiosis vilissimum linteum, deliciis putredo, odoribus fcetor; et famulis vermes succedent? Et ista quidem sepulcri cogitatio vehementissime hominem in illis augustiis constitutum perterrebit: sed tamen multo vehementius perhorrescet unusquisque nostrum, cum quae sors animam maneat, cogitare incipiet. Tunc enim cum in illam aeternitatem oculos infiget, ei novam illam regionem, et viventibus omnibus incognitam intuebitur, quam ipse tunc solus et nudus ingredi debebit: et rursum intelliget in ea, et gloriam, et miseriam sempiternam inveniri, et nescit utra sors sibi continget, dici non potest, quo metu, qua sollicitudine, qua anxietate torquebitur. Quid? Pro comperto habere post duas horas vel in aeternis gaudiis vel in aeternis suppliciis se futurum, nonne est crux omni cruce atrocior? (Nam de purgatorio nihil dicimus, non quod locum illum non esse credamus, sed quod qui in eo degunt, cum certi de sua salute sint, inter beatos, ac felices numerentur.) Quamquam enim spes erigit animum; tamen recordatio peccatorum et cogitatio divinae justitiae timorem expelli non sinunt; praesertim dum ad mentem veniet, judicia Dei esse abyssum multam. Et sicut Jacob cum filiis Joseph benedicere vellet, manus commutavit, et dexteram super minorem, sinistram super majorem natu posuit; ita et Deus interdum facere solet. Nam quis nescit latronem ex patibulo in coelum ascendisse, Judam ex culmine apostolatus in gehennae incendia descendisse? Hac igitur incertitudo sententiae, vel aeternae beatitudinis vel cruciatuum sempiternorum, quam post duas horas audire debet, explicabile non est quam, vehementer in illo statu positum affligat.
Ac ut exemplo aliquo rem istam illustremus, attendite. Si Christianus aliquis rex in manus barbarorum devenisset, et legatis Christianorum regis liberationem a barbaris petentibus, et munera ac pecuniarum magnam summam afferentibus, princeps ille barbarus constitueret, ut regis vita et mors sortibus committeretur, et si quidem sors illi faveret, in suum regnum cuni honore restitueretur; si vero sors illi contraria esset, in ardentem fornacem vivus projiceretur: rogo vos, cum jam dies sortis adesset, et rex ille infelix hanc ardentem fornacem, et vivos illos flampiarum globos intueretur, inde suos legatos mcestos conspiceret, et in conspectu maximee multitudinis, quse ad spectaculum
illud concurrisset, omnibus silentibus, et rei exitum expectantibus nec non pro salute regis trepidantibus, jam praetor manum ad urnam mitteret, ut scriptam regis sententiam educeret: vos, inquam rogo, quo animo rex ille esset, quam turbato vultu, quam pavidus, quam territus? Quid Deo non offerret, ut ex tanto periculo eum eriperet? Jam vero quid hoc est, auditores, si cum eo periculo, de quo loquimur, et quod omnibus nobis, qui hic adsumus, imminet, et in quo unusquisque nostrum brevi se videbit, quid, inquam, est si cum hoc periculo conferatur, nisi tenuis umbra vel somnium? Quanto regnum, ad quod aspiras, est amplius! quanto fornax, quam times, formidabilior! Hinc enim aderunt angeli ut in coelum nos evehant: inde daemones ut in gehennae incendia nos praecipitent; et nemo nostrum certo scire poterit, utrum horum duorum, tam dissimilium, tam disparium, tam diversorum exituum post unam horam sortiri debeat. Cogita igitur quale tum cor tuum in illo periculo erit, quam pavidum, quam humile, quam dejectum ante oculos ejus, qui solus ex tanto discrimine eruere potest. Equidem arbitror, nullum omnino reperiri posse, qui rem tantam, ita ut est, exprimere vel explicare possit.
Verum huic perturbationi alia longe major succedet, cum in mentem veniet ratio, quam de omnibus verbis, actionibus et cogitationibus Deo reddere debemus. Nam et per se horrendum est cum Deo in judicium intrare? et hunc ipsum horrorem daemones mirum in modum augebunt. Ut enim ipsi dum vivimus Dei misericordiam nobis praedicant et amplificant, et quantum possunt contendunt efficere, ut de justitia ac judiciis Deo non cogitemus; ita tunc ex adverso misericordiam extenuant, et magnitudinem ac severitatem divinae justitiae ante oculos ponunt. Ibi igitur peccator totus tremere, ac in desperationem declinare incipiet: nec non ita apud se ratiocinabitur: Si Deus proprio Filio suo propter aliena peccata non pepercit, unde parcet mihi qui tam multorum mihi conscius delictorum sum? Si in ligno viridi haec faciunt. in ondo quid fiet? Si prophetae, si martyres posteaquam tot annos innocentissime vixerant, non nisi per supplicia regnum coelorum ingressi sunt, quis locus me, nisi gehenna suscipiet, qui nullius boni mihi conscius sum? Si non mentitur Scriptura, quae dicit: Reddet unicuique secundum opera ejus, ego quires tam nefarias gessi, quid nisi aeternos cruciatus expecto? Si verum quod Apostolus ait: Quae seminaverit homo, haec metet, quid nisi mortem eeternam metet, qui tam execrabilem sementem fecit? Si nihil inquinatum in Dei regnum intrabit, quomodo ego, qui totus sordidus sum, sperare possum ingressum tam beatum? Tunc igitur omnia peccata, qute dum viveret tanta facilitate perpetravit, velut agmen hostium irruent in hominem peccatorem. Tunc oculos poenarum timor aperiret, quot clauserat sopor culpae. Tunc ambitio, tunc furta, tunc adulteria, tunc fornicationes, tunc commessationes, tunc ebrietates, tunc verba et cogitationes impurae, tunc dissolutio ac socordia in bonis operibus, tunc demum et ipsa otiosa verba ad mentem venient, et o quam gravia videbuntur, quae nunc tam levia videntur, et quae cum tanta jucunditate perpetrantur, quam atrociter tunc animum peccatoris torquebunt.
Post haec omnia cura jam anima festinat ad exitum, tunc pia mater Ecclesia coelestibus Sacramentis filios suos communit, et omnium sanctorum in tam ingenti periculo opem implorat. Quid enim illae voces significant quae circa morientem saepius repetuntur, sancte Petre, ora pro eo, sancte Paule ora pro eo; nisi tantum morituro tunc periculum imminere, ut ad omnia coelorum tabernacula pulsandum, et omnes sanctos implorandos esse, ut animae in tantis augustiis constitutae adjumento sint. Nam quis explicet postremum illum agonem, in quo anima, et cum gravissima valetudine, et cum dajmonum insidiis, et cum timore futuri judicii, uno tempore bellum gerit? Primum enim illa ultima perturbatio, et omnium sensuum titubatio, velut vicinae mortis praenuncia quam vehementer exterret? cum intumescit pectus, vox raucescit, oculi excavantur, pedes moriuntur, genua frigefiunt, vultus pallescit, et omnes artus frigidum sudorem emittunt?
Et haec quidem gravia et horrore plena, quae extrinsecus apparent; sed ea sine comparatione graviora et horribiliora, quae intus geruntur. De Beato Hilarione sanctus Hieronymus scriptum reliquit, eum dum viveret nihil magis optasse, quam dissolvi, et esse cum Christo, et tamen in extremo agone constitutus, ita perterritus est, ut exitum anima ejus quodammodo recusaret, et his verbis eam vir sanctus alloqueretur: Egredere anima, egredere, septuaginta annis servivisti
Deo et mori times? Si igitur in obitu timuit ille, qui tot annis servierat Domino, quid facient illi, qui totidem annis Diabolo servierunt, et nefariis suis sceleribus Deum ad iracundiam provocaverunt? quo ibunt? quem implorabunt? quid consilii capient? Si sursum aspicient, districtum gladium divinse justitiae videbunt: si deorsum, hinc tumulum apertum inde gehennae barathrum intuebantur. Si tempus praeteritum, omnia tamquam umbram praeteriisse conspicient, si futurum, saeculorum aeternitatem sine fine duraturam cernent.
Daemonum vero impetus, qui tum omnes nervos suos contendent, quonam pacto, quaeso, sustinebunt? B. Gregorius quemdam fuisse refert, qui cum in extremo illo tempore cum Daemonibus disputare cogeretur, victus fortasse Daemonum argumentis tremere, pallere, sudare vehementer coepit, oculos ad parietem convertebat, et in eo loco continuo Daemones apparebant. Denique horribilli voce clamabant: Inducias vel usque mane, inducias vel usque mane, sed quia dum potuit, bene agere voluit, tunc cum voluit, minime potuit. Nam induciae concessae non sunt, sed in ea voce non Deo, sed Diabolo spiritum reddidit. Quid igitur, auditores, quid homines peccatores in simili statu positi facturi sunt? Egredi non volent, retrocedere non poterunt, et in eo statu permanere diutius eis non permittetur. O si intelligere possemus, quale sit hoc praelium, quanti ponderis in illa hora negotio transigantur profecto alii, alii omnino, quam ante hac fuimus, deinceps essemus. Et tamen quid prohibet, quin haec intelligamus? Quis enim aliquid horum negare aut inficiari potest? Numquid non sunt omnia solis luce clariora? Numquid aliquis nostrum dubitare potest, se in statu, quem descripsimus, aliquando futurum? Nonne et fides docet, et natura testatur et ipsa experientia chimat nullum nasci non moriturum? Quis nostrum majorum suorum catalogum usque ad Adam proferre non potest? et tamen ex tam multis majoribus, qui aliquando vixerunt, quam multos? solum duos; quam multos? unum tantum; quam multos? nullum numerare possunt, qui vivat aut vivere aliquando non desinat. Deinde quis nescit illud fortasse, ut sapienter Augustinus in omnibus ferme rebus humanis locum habere preeter quam in morte. Nasceturno puer? fortasse. Natus vero putas adolebit? fortasse. Litteras discet? fortasse. Uxorem ducet? fortasse. Liberos gignet? fortasse. est in bonumne, an in malum hominem An morietur? omnino, plane, sine dubita- conferatur. Bonus enim beneficii memor erit, tione morietur: Hic solum fortasse locum et pro te Deum exorabit, ut tibi pro parvis habere non potest. magna, pro terrenis cmlestia largiatur. At
Cum igitur, auditores, nobis omnibus, qui improbus, vel non orabit vel orans non auhic adsumus, compertissimum et exploratis- dietur: Scimus enim quia peccatores Deus simum sit, nos paulo post ad eum statum non exaudit. De justitia vero et probitate deventuros, in quo toto corde desiderabimus sanctarum illarum mentium, quae in purgaab omni scelere nos continuisse, omnium torio degunt, quis jure ambigere potest? virtutum opera exercuisse, in omni sanctitate Quamobrem pro illarum liberatione satagere, vixisse, et nec momentum unum sine spiri- vere nihil est aliud, quam amicos multos tuali lucro nobis preeteriisse, stultos homines # nobis conciliare, qui cum defecerimus, in non imitemur, qui solum praesentia intuen- aeterna tabernacula nos recipiant. Nec enim tur. Provideamus prudenter futura, et ita periculum est ne cum in gloria et gaudio divina aspirante gratia nos comparemus, ut Domini sui erunt, more illius pincernae apud illa hora, quae caeteris principium dolorum Pharaonem, nostrorum beneficiorum oblivi-
est, nobis gaudiorum et felicitas esse possit. Sed jam paululum quiescamus, et paucis, quod restat, absolvamus.
Duo genera pauperum vobis commendare debeo, antequam ad alteram partem orationis accedam. Primum enim tempus me monet, ut vobis sanctos illos pauperes commendem, qui in purgatorio degunt. Et certe si quantum ipsi vestra liberalitate indigent, tantum esset in me ad hoc vobis persuadendum facultatis, non dubito, quin hodie multum vestris eleemosynis recrearentur. Nam sive commodum eorum, sive fructum vestrum, sive jus ipsum postulet respiciatis, ipsa luce clarius esse videbitis, optimum atque utilissimum esse, mortuorum animis opem facere.
scantur. Jus vero quid, obsecro, postulat? Nonne ut cum de eleemosyna elargienda cogitas, minus egenti magis egentem anteponas? Quis vero illo calamitosior est, qui et in maximis serumnis versatur, et nec seipsum juvare, jnec aliorum opem implorare potest? Quare quam maxime possum vobis animas defunctorum commendatas esse cupio.
Neque vero viventes pauperes de nobis conqueri potuerunt, quasi eleemosynas vestras ab illis ad mortuos transferamus. Nam si vultis potestis utrique uno tempore satisfacere: Qui enim miseretur pauperis, fceneratur Domino, ut Scriptura testatur. Quare si de facultatibus vestris viventibus pauperibus aliquid tribuatis, et deinceps foenus, quod pro illis a Deo accepturi, et vestris spiritualibus loculis addituri eratis, in animarum fidelium liberationem transferre volueritis, et viventibus simul et mortuis pau- Ac primum quidem vix dici potest, quam peribus adjumento esse poteritis. Ac de com-
parvo labore possimus efficere ut ab intolerabilibus cruciatibus anima una, vel plures, aut omnino liberentur aut saltem ad tempus releventur. Qui vero animam unam eripit a cruciatibus purgatorii, non solum ei minuit tempus pcense, sed etiam auget tempus gloriae. Quod beneficium tantum est, ut vix aestimari possit. Itaque majus beneficium in mortuum hominem conferre te puto, si pro liberatione ejus aliquid facis, quam si conferres in ali-
mendatione quidem pauperum mortuorum hactenus.
Nunc vos ipsos vobis commendare cupio. Siquidem animae vestrae sunt illud alterum genus inopum de quo agerebam. Quemadmodum igitur, auditores, inter medicamenta illa potentius et efficacius operantur, quae usque ad ipsa viscera penetrant, quam quae solum extrinsecus corpori adhibentur: sic inter monita ac documenta salutaria, illa quae ab ore concionatoris ad aures usque auditorum quem viventem pauperem, et ei omnes tuas perveniunt, et ibi quiescunt parum omnino
facultates largireris. Jam si fructum etiam tantum spectare volueris nullo modo dubitare debes, quin fructuosius omnino sit mortuis, quam viventibus opem ferre. Eleemosyna quidem semper fructuosa est, si propter Deum fiat, sed tamen non parum inter-
aut nihil efficiunt: at illa multum prosunt, quee in animo reconduntur, ac diligenter considerantur ac perpenduntur. Quocirca si cupitis magnam eleemosynam animis vestris elargiri, accipite consilium meum. Hodie vel cras unusquisque sibi unam horam eligat, et
ingressus cubiculum suum tacite et quiete apud se ea, quae de morte diximus, et dicturi sumus revolvat, et ipsemet potentiam hujus pharmaci sine dubio admirabitur. Nam mortis meditatio incredibilem vim habet ad hominem a mundi nugis abstrahendum, et ad seria revocandum. Nec enim mentiri potest, qui ait: Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis.
B. Joannes Climacus refert, monachum quemdam sui temporis fuisse, qui cum negligentius vixisset, quam monachum vivere par est, et jam ad exitum pervenisset, raptus de hac vita, et ad tribunal aeterni judicis adductus fuit: tamen divina providentia, tum propter illum, tum propter nos, ita jubente, ad vitam iterum revocatus est. Quid in eo judicio expertus fuerat, verbis quidem referre vel non potuit vel non voluit; sed tamen factis apertissime demonstravit. Nam primum cellae suae aditu lapidibus obstructo, ita in suo angustissimo cubiculo se conclusit, ut se commovere vix posset. Deinde pane solum et aqua usque ad vitae finem vesci voluit. Tum per duodecim annos, hoc est, toto reliquo tempore, quo hic in terris supervixit, e cubiculo nunquam egressus est, nec cum aliquo est collocutus. Imo quod magis est admirandum nec oculos ab eo loco unquam removit, in quem primo conjecti fuerant; sed omnino attonitus et stupefactus, ea semper animo ac mente agitabat ac revolvebat, quae in alio saeculo vidisset, nec unquam ferventes lacrymse in ejus oculis quoad vixit defecerunt. Cum vero obitus illius iterum immineret, obsecratus a fratribus, ut eis de ratione sancte ac religiose vivendi aliquid diceret, hoc solum ait: Nemo qui vere mortis memoriam agnoverit, unquam peccabit. Quae sententia incredibilis nobis videri posset, nisi etiam divinae litterae nobis praedicarent: Memorare novissima tua, et in aeternum non peccabis. Haec igitur vir sanctus scribit, et de eo scribit, quem ipsemet suis oculis vidit, et cui semel, et iterum morienti cum aliis multis astitit. Ex quo perspicuum fit, quae dicebamus, nimirum mortis memoriam pharmacum esse utilissimum, ac saluberrimum, cujus si singulis hebdomadis semel potionem unam sumeremus, vel raro vel nunquam in lethalem morbum incideremus.
Sed tamen, auditores, servanda est regula medicorum, qui aiunt, post sumptam medicam potionem aliquantulum esse quiescendum, et si fieri posset etiam dormiendum.
Qui concionem audit, vel per se aliquid legit, pharmacum quodammodo sumit; sed nisi postea in quiete ac sommo meditationis de illis apud se in silentio cogitet, parum omnino proficit.Quocirca, ut initio dicebam, optarem, quin etiam vos, oro atque obsecro, ut sumpto hoc pharmaco, quod nunc animis vestris per aures vestras infundo, sanctae meditationis somnum aliquem capiatis. Et si adhuc magis fructuosam hanc medicinam vobis esse desideratis, non debetis mortem, tamquam rem alienam, et post centum annos futuram cogitare; sed existimet unusquisque cum ad meditationem accedit, se jam in lecto decumbere, et ad caput accensam candelam habere, ad latus vero Sacerdotem adesse, qui animam ipsius solitis precibus Deo commendet. Atque ita compositus cogitare incipiat corporis dolores, animi formidines, sensuum titubationes, et quomodo paulo post erunt omnia, quee diligebat, relinquenda: corpus vermium escam futurum, et animum ad severissimum Dei judicium rapiendum.
Ut igitur ad nostrae narrationis seriem revertamur, hactenus quid morienti usque ad ipsum exitum accidat explicuimus. Nunc quid post illam tristem et horrore plenam corporis ab animo separationem, cum corpore et animo fiat considerare debemus. Ac primum quidem corpus ad sepulcrum 'deducamus, deinde animum quoque ad Dei tribunal prosequemur.
Animo igitur e corpore, tamquam ex antiquo carcere, egresso, jacet ibi non amplius corpus humanum, sed vilissimum atque abjectissimum cadaver, sine vita, sine sensu, sine viribus, et tam foedum ac horribile, ut vix ejus aspectus tolerari possit, denique tale est corpus equi aut canis, quod in campis mortuum jacet, et omnes qui transeunt, nares occludunt et gressum accelerant, ne conspectum ejus ferre, et fcetorem illum teterrimum haurire diutius compellantur. Tale, inquam, remanet corpus humanum, etiamsi pontificis aut imperatoris cadaver sit. Quid, obsecro, apud homines pluris sit, quam principis corpus? Quid contra magis abjectum et vile esse potest, quam idem corpus jam defunctum? Ubi enim nunc est alia antiqua majestas, illa amplitudo, illa auctoritas, quam tremebant, qui intuebantur, et non nisi apertis capitibus, et genibus flexis coram illa esse permittebantur? Quo abiit omnis illa tam bene instructa pompa?
Verum aliquid erat, an somnium et umbra erat? Post haec funus paratur, quod quidem est solum munus, quod ex omnibus divitiis et regnis secum homines auferre possunt et hoc ipsum adhuc non auferrent, nisi viventes hac ratione sum dignitati ac existimationi consultum esse putarent. Vere enim Propheta David ait: Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus: quoniam cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus. Hic jam fovea septem aut octo pedum excavatur, etiamsi Alexandro Magno pararetur, quem totus orbi capere non poterat, atque in eo loco seternam domum et 'solium perpetuum cadaver acquirit: cui quidem advenienti vermes occurrunt et aliorum mortuosum ossa loco cedere coguntur. In hac domo perpetuse oblivionis et silentii linteo obvolutum, ac manibus et pedibus colligatis cadaver includitur, quamquam et ille supervacaneus labor est: non enim ex illo carcere effugeret, etiamsi manus et pedes solutos haberet. Ii, qui Jezabelem reginam viderunt, cum pulchritudine singulari prsedita esset, et amplissimi regni splendore fulgeret et post eamdem viderunt, quando Dei providentia sic volente, eam canes laceraverant, et nihil nisi capitis ossa, et extremos pedes ac summas manus reliquerant, stupefacti dicebant: Haeccine est illa Jezabel? Et omnes qui per ea loca transibant, iterum atque iterum repetebant: Haeccine est illa Jezabel? haeccine est illa Jezabel? Haeccine est illa tam excellens regina, tam potens, tam illustris, quam omnes metuebant, quae regnum universum administrabat, in cujus manus vita et mors omnium regi subjectorum posita erat? Jam vero si nos quoque saltem cogitatione descendamus ad sepulcra principum et regum eorum, quorum gloriam et majestatem vidimus, dum hic in terris nobiscum versarentur, et horribiles illas figuras, quas nunc praebe ferunt intueamur, numquid non stupefacti exclamabimur: Haeccine est illa Jezabel? Haec est illa facies, quam ego tam vivam, tam hilarem aliquando conspexi? Hi sunt illi oculi, quorum nutus homines perterrebat? Hoc est illud corpus tam tenerum, tam elegans, tam adornatum? Et ubi est lingua, quae tam diserta, tam erudita, tam volubilis erat, et cujus praecepto regna atque imperia movebantur? Ubi sunt crines aurei? Ubi aureum diadema? Ubi sceptrum? Ubi purpura? Quonam, obsecro, ordines obse¬
quentium famulorum, quo lautissima illa convivia, quo aucupia, venationes, symphoniae, facetiae, assentationes, aliaque innumerabiles delictiae recesserunt? Ergone illa omnia, ut fumus, continuo evanuerunt, et nihil jam praeter cinerem, horrorem et fcetorem relictum est? Intelligebat plane, intelligebat Deus, quam grave jugum super filios Adae imponebat, cum diceret: Memento homo, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Sed jam corpore in tumulo derelicto, quo pacto animus novum illum orbem’ ingrediatur consideremus.
Continuo igitur animus carne solutus incognitam regionem peragrare aggreditur, ubi est coelum novum et terra nova, novum genus incolarum, nova jura, novi mores, novae consuetudines et nova forma judiciorum et nova omnino ratio vivendi. Quid igitur tunc miser peregrinus faciet, cum in tam insolita regione, horrore et umbra mortis plena se solum videbit? Quo pacto se a ferocissimis illis latronibus et horribilibus monstris defendet, qui in illis vastissimis solitudinibus viatores aggrediuntur, nisi dum viveret angelorum praesidia promeruerit? Formidabile profecto est hoc iter, sed tamen longe formidabilius est judicium, quod ineo loco exercetur. Quis, obsecro, explicare queat, quam aequus judex, quam severum judicium, quam diligens inquisitio, quam multi et quam solliciti accusatores? Judex quidem aequissimus erit, et nihil plane sine praemio aut poena dimittet. Et apud eum tunc nec lacrymae valebunt, nec preces audientur, nec promissiones admittentur, nec poenitentia fructuosa erit, opes autem et illustres tituli et generis nobilitas et doctoratus, et pontificatus et sceptra ac diademata multo minus proderunt, imo Durissimum judicium his, qui praesunt fiet et potentes potenter tormenta patientur. Judicium vero secundum eam legem fiet, quae ait: Oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, adustionem pro adustionei vulnus pro vulnere, livorem pro livore. Porro inquisitio tam exacta, tam diligens, tam accurata erit, ut, nec unum otiosum verbum, nec una levis cogitatio praetereunda sit. Non enim joco, sed serio Veritas ait: Omne verbum ot osum,quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Etsi otiosa verba tam severe judicabuntur; quid de adulteriis, furtis, rapinis, fornicationibus, ambitionibus, comessationibus, ebrietatibus et blasphemiis fiet? lEt si tunc justus vix salvabitur, ut Petrus ait Apostolus, Impius et peccator ubi parebunt? Quid, obsecro, respondebimus, cum de vita, de fortunis, de honoribus, de ingenio, de eruditione, de inspirationibus, de occasionibus bene vivendi et de ipso tempore a nobis ratio postulabitur? 0 quam multi, qui nunc cum tanta facilitate peccant, quasi Deum ligneum et lapideum haberemus, qui nihil videret et nihil posset, tunc attoniti et infinita confusione ac rubore perfusi illic obmutescent. Jam vero quid de accusatoribus nostris dicemus, quando solus eorum conspectus nosperterrebit? Procedent ergo Daemones, et ante tribunal judicis constituti dicere incipient: Non potes, o rectissime atque aequissime judex, non istos reos condemnare, siquidem ipsi nostri hactenus semper fuerunt. Tui erant, quia ad imaginem tuam eos creasti; sed nostri facti sunt, quia tuam imaginem spreverunt, et nostram dilexerunt. Jugum tuum abjecerunt, et nostrum libenter susceperunt. Legem tuam, praecepta tua, consilia tua, admonitiones tuas contempserunt, et nostris libentissime paruerunt. Spiritum nostrum et non tuum, mores nostros et non tuos, vestigia nostra et non tua sequi voluerunt. Denique vide quam omnino semper nostri fuerunt. Tu naturam illis dedisti, gloriam promisisti, pro illis in cruce pependisti; nos contra nihil illis dedimus, nihil promisimus, nihil pro illis passi sumus, et tamen obedientiam denegaverunt tibi, praestiterunt nobis. Tu si quid jubebas, si jejunare, si orare, si pecunias pauperibus elargiri, si injurias inimicis condonare, si sobrios esse, si ebrietatem eos fugere volebas, vel non faciebant vel inviti et cum lacrymis faciebant; at nos commessationes et ebrietates, et alia vitia non tam imperabamus,, quam suadebamus, vet continuo obtemperabant et adhuc amplius quam praecipiebamus faciebant, Hortabamur ut jurarent, et ipsi pejerabant: ut injurias suas ulciscerentur, et ipsi pro quadam falsi honoris umbra vitam ponebant: ut paulo amplius biberent, quam par sit, et ipsi quotidie ebrii usque ad
vomitum efficiebantur. Numquid ergo nostri non fuerunt? Quare si verum est aliquando dixisti: Reddite quae sunt Caesari Caesaris, et quae sunt Dei Deo; non potes nunc istos nobis non reddere qui nostri sunt, et nobis debentur. Quod si tunc his auditis sententia judicis erit, ut sempiternis incendiis addicaris, quales augustiae animum tuum apprehendent? Quid ages? Quid loqueris? quem appellabis? ad quem confugies? O qualis laetitia? O quam grandis exultatio, tunc propter te in tabernaculis hostium tuorum erit. Exultabunt enim tamquam victores capta praeda. Tunc implebitur quod Jeremias ait: Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui: sibilaverunt et fremuerunt dentibus, et dixerunt: devorabimus, en ista est dies, quam expectabamus: invenimus, vidimus. Tunc cithara tua vertetur in luctum et cantus tuus in vocem flentium. Tunc dies laetitiae tuae finietur, et sempiternis tenebris involveris. Tunc aeternitatis clave porta voluptatibus omnibus claudetur, et doloribus, ac suspiriis aperietur.
Quae cum ita sint, auditores, rebus nostris sapienter prospiciamus, consiliumque capiamus ab eo, qui ante advocatus, quam judex esse voluit. Nemo est enim, qui ita noverit, quid nobis ad illum diem necessarium sit, ut is, qui causam nostram j udicare debet. Is igitur clamat: A ttendite vobis ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa. O Lovanium! O Brabantia! O Belgium! vide ne crapula, vide ne ebrietas, quse tibi tam familiaris esse solet, vide ne curae et sollicitudines hujus mundi, te mortis et judicii oblivisci faciant. Non possum tibi non vehementer timere, cum illud ipsum vitium tibi familiarissimum esse cognoscam, quod maxime omnium fugiendum esse, tam sollicite Dominus admonere voluit. Vigilemus, fratres, sobrii simus, orationi vacemus, caute ambulemus, mortem frequenter cogitemus, ut nobis non ad gehennam janua, sed aditus ad vitam et gloriam per Christum sit, qui est benedictus in saecula. Amen.
Habita Lovanii Dominica prima Adventus.
Utilitas timoris judiciorum Dei contra Lutheranos variis sacrce Scripturoe et Patrum testimoniis asseritur. Hac quasi via strata oratio ^ de Judicio extremo habenda promittitur, quce in duo capit.a dividitur; unum de magnitudine illius et signis formidabilibus praecedentibus aget, alterum de mortuorum resurrectione, et Judicis adventu tractabit. Diem judicii fore horrendam vel ex eo ostenditur, quod ea dies Domini in sacris litteris revocetur; et in ea generalis erit conflictus, cujus magnitudo sacrce Scripturae auctoritate probatur. Signa praevia describuntur, et rerum tremenda facies graphice ob oculos ponitur: quam in immensum metus futurorum ex praesentibus conceptus augebit. Quomodo haec eadem bonis gaudio, malis terrori sint futura diserte explicatur.
Pars posterior exorditur ab utilitate et opportunitate sermonis de extremo judicio habendi. Deinde ad alterum orationis caput descenditur, ad resurrectionem scilicet mortuorum. Ac in primis de disparitate corporum resurrecturorum agitur. Beatorum corporum cum anima Ixta et festiva conjunctio; et impiorum e contratrio querelas, suis coloribus depinguntur. Reprassentatur deinde judicis adventus, damnatorum ploratus ejusque varice causae adducuntur. Operum tam bonorum, quam malorum, imo et cogitationum libros aperiendos esse declaratur. Bonos judicium futurum magis hic timere quam malos, exemplo Davidis, Pauli et Job, ostenditur. Affertur exemplum ex Joanne Climaco de Stephano Monacho quodam in dubio salutis aut perditionis
mortuo. Praedicta terribilia omnia longe superabit, tremendi judicis damnatos in abyssum ablegantis sententiae promulgatio. Epilogus denique nobis seriam et severam ad judicium extremum praeparationem per similitudinem laurea doctorali insigniendorum inculcat.
Cum omnes Lutheranorum errores mihi et absurdi et perniciosi videantur, auditores optimi, tum illum absurdissimum et perniciosissimum semper judicavi, quem in hominum pectoribus inserere conantur, cum aiunt: timorem illum, qui ex cogitatione judiciorum Dei et cruciatuum gehennae oriri solet, hominem hypocritam et magis reum efficere. Primum enim haec sententia auctoribus suis viam ad salutem praecludit: Nam cum Timor Domini initium sapientiae sit, et plerique omnes metu pcenarum et suppliciorum a flagitiis et sceleribus abstrahantur, et ad bonam ac sanam mentem revocentur, qui timorem istum a pectoribus suis excludunt, ipsi sibi januam poenitentiae salutaris occludunt. Ut enim Scriptura divina testatur: Timor Domini expellit peccatum; et: Qui sine timore est, non poterit justificari. Quod eleganti similitudine B. Augustinus ostendit: « Si nullus, inquit, est timor, non est qua intret charitas: sicut videmus per setam introduci linum, quando aliquid suitur: seta prius intrat, sed nisi seta exeat, non succedit linum. Sic timor primo occupat mentem: non autem ibi remanet timor quia ideo intravit, ut introduceret charitatem. » Deinde blasphemam in Deum et contumeliosam esse illam vocem Lutheri quis non videt? Nec enim Deus hypocritas homines et peccatores facere potest, et tamen ipse est, qui saepe nos in peccatis dormientes excitat, et timorem illum salutarem in animis nostris ingenerat. Quorsum enim Dominus tam frequenter tenebras exteriores, dentium cruciatum, incendia sempiterna et alia gebennse supplicia in Evangelio comminatur, nisi ut metu saltem poenarum a flagitiis et facinoribus mentem, oculos, manus abstineamus? In quem, obsecro, sensum Lutherani verbailla torquebunt? Ne terreamini ab his, qui occidunt corpus, post haec autem non habent amplius quid faciant. Ostendam vobis, quem timeat is: timete eum qui postquam occiderit corpus, potestatem habet corpus et animam perdendi in gehennam. Ita dico vobis, hunc timete. Et mater nostra Ecclesia Catholica, num hypocritas filios suos efficere contendit? Et tamen ut ad natalem Domini celebrandum nos praepareret, judicium horroris et formidinis plenum hodierna die nobis proponit. Neque Magnus Dn filius hypocritas homines facere nititur, cum dicit: <( Timor salutaris, qui ad sanctitatem deducit, et animae divinitus insitus est, qualis existat, si cupis audire, attende. Quando forte ad aliquod peccatum te videris paratum, illud horribile mandatum et Christi judicium cogita, in quo judex in alto sedens tribunali, circumfusos undique populos coram habebit, astabitque omnis creatura, ejus adventum gloriosum exhorrens, rationem gestorum redditura. Hsec tu timebis. Hoc demum timore institutus’quodam quasifrseno a pravis concupiscentiis animam tuam cohibebis. » Neque D. Ambrosius virginem illam corruptam hypocritam studebat efficere, cum et persuaderet, ut sibi gehennae incendia et tenebras exteriores ante oculos poneret. Sanctus quoque Hieronymus hypocrita non erat, cum de seipso confiteretur, et ad Eustochium scribens diceret: Ille ego, sum, qui ob gehennae metum, tali me carcere ipse damnaveram. Quid Augustinus? Nonne initium conversionis suae attribuit timori, quem de futuro judicio semel conceptum, et in medio aestu libidinum semper retinuit? Denique tantum abest ut metus iste malus aut periculosus sit, ut non modo utilis, sed plane necessarius censeri debeat. Nam, ut sapienter Tertullianus ratiocinatur, cum via, quae ducit ad inferos, latissima et facillima sit, nonne omnes per eam incederent, si nihilinea timeretur? Horremus nunc terribiles minas creatoris, et vix ab ea via declinamus: quid fieret, si nihil Deus comminaretur, et omnibus impune in cceno vitiorum sese vo¬
lutare liceret? Hoc igitur firmum sit et ratum, auditores, quasi parentem et custodem justitiae, temperantiae, charitatis et omnium virtutum esse Domini timorem. Quem quidem in nobis cum alia multa gignere solent, tum potissimum recordatio magnae illius diei, in qua omnes omnium hominum causae judicandae, et omnia negotia finienda sunt. Quodcircarem vobis non ingratam me facturum esse censui, si de futuro judicio quod Ecclesia in hodierno Evangelio nobis proponit, hodie verba facerem.
Ac ut dispositionem nostrae orationis intelligatis, ea, quae de divino judicio dicturi sumus, ad duo capita revocabimus. Primum enim de magnitudine ac horrore illius diei, et signis formidabilibus, quae illam praecedent, deinde de mortuorum excitatione et judicis adventu, breviter et perspicue, quantum in nobis erit, disseremus.
Etenim usque adeo formidabilia et horrore plena sunt, quae de illa die nobis sacrae litterae praedicant, ut nisi eorum auctor esset Deus, omnino incredibilia videri possent. Quocirca liberator et assertor noster Chritus, cum aliquando de hac die coram discipulis suis disseruisset, intelligeretque ea, quae dixerat, pene vincere hominum fidem,, quasi jusjurandum interponens ait: Arnen dico vobis, quia non praeterebit generatio haec, donec omnia haec fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Cum aliquando divinus Apostolus (ut inActisLucas Evangelista scriptum reliquit) de judicio extremo coram praefecto Palaestinae verba faceret, ita vehementer homo romanus et idolorum cultor perterritus est, ut pavere ac trepidare inciperet. Ex quo perspicuum sit, magna omnino et horribilia fuisse, quae de futuro judicio Apostolus disserebat, quando solus eorum sonitus satis fuit ad hominem Ethnicum, et qui ea fortasse non credebat, perterrendum. Quod si haec futuri judicii commemoratio tantum valuit apud Ethnicum, quantum apud nos valere deberet, qui usque adeo, quae de hoc judicio in sacris litteris continentur, vera esse credimus, ut ad ea confirmanda et defendenda mortem etiam oppetere parati simus?
Ac magnitudo quidem et horror illius ultimae diei, vel ex eo cognosci potest, quod dies magna et dies Domini in sacris litteris appellatur. An non vere magna erit dies, quae omnes omnium saeculorum tam praeteritas, quam futuras dies comprehendet? in illa enim die omnium praeteritarum dierum rationem homines reddent: in illa die thesaurum illum infinitum irae atque indignationis suae peus effundet, quem omnium praeteritorum saeculorutnspatio congregavit: in illa die cessabunt motus coelorum, siderum conversiones, ortus atque obitus rerum mortalium, dierum ac mensium vicissitudines, et omnes hominum cogitationes, omnia studia, omnes artes, omnes disciplinae, omnia negotia et omnia consilia aeterno silentio conquiescent. Denique in illa die irrevocabili summi atque aeterni judicis sententia ac definitione constituetur, quem statum unusquisque nostrum sortiri, et in omni saeculorum aeternitatem retinere debeat. Tunc enim Ubicumque ceciderit lignum, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit in aeternum. Itaque non sine causa dies magna appellatur, quae omnium dierum magnitudinem in se complectitur.
Neque vero immerito etiam diem Domini sacrae litterae vocaverunt: ut enim omnes praecedentes dies, hominum dies appellantur, quod in illis vigilent homines, ut efficiant, quicquid velint, et Deus ferat, patiatur, toleret, expectet, dormiat quodammodo, et quiescat: sic tunc dies Domini illucescet, in qua vigilabit ipse, et efficiet quicquid volet, et nostrum erit, velimus nolimuspati ac tolerare. Tu nunc blasphemas, pejeras, ebrietati studes, tuas libidines exples, et Deus ad omnia tacet. Cur ita? Quia dies iste, dies tuus est. Sed veniet, mihi crede, veniet dies Domini, qui eam diuturno silentio finem imponet, ut omnes suas injurias ulciscetur. Itaque dies duas dumtaxat omnis aeternitas comprehendit, unum hominis, alterum Dei. In illo vigilant homines et Deus dormit; in isto dormient homines et vigilabit Deus.
Porro hujus rei figura illustrissima praecessisse mihi! videtur in eversione Jerusalem. Aliquando enim populus Judaeorum prophetas interficiebat, sacerdotia vendebat, avaritiae studebat, denique Deum ipsum hominem factum in crucem agebat: et ad haec omnia Deus dormiebat. Quamobrem, auditores? Nempe quia dies illorum nondum tota praeterierat. Quod apertissime Domini illis verbis significavit: 0 si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quce ad pacem tibi, et quae sequuntur. Illuxit autem post paululum dies Domini et ecce evertitur Jerusalem, et omnis populus partim servituti miserrimae mancipatur, partim gladio cadit, partim fame
extinguitur, incendio concrematur. Sic igitur nunc nostra dies agitur, confestim autem Domini dies consequetur, quam horribilis futura sit, non quidem plane intelligere, sed tamen quasi subolfacere ex praesentibus calamitatibus possumus. Nam ut B. Clemens in Recognitionibus se a B. Petro didicisse commemorat, diem quamdam Deus jam ab aeternitate designavit, in qua exercitus omnium poenarum, cum exercitu omnium culparum toto impetu confligat, et eam diem, diem Domini Scripturae nominare solent. Yerum quemadmodum in praeliis hominum ante ultimum et generalem conflictum, multae excursiones et brevia certamina fieri solent: sic ante magnum et maxime formidabile illud certamen, quod in die Domini futurum est, consuevit Deus cum agminibus suis excursiones quasdam facere et nunc famem, nunc pestem, nunc bellum, nunc motusterrarum, nunc aquarum illuviones, nunc terrae siccitatem, quasi equites armatos ad nos mittit: qui cum aliquo damno nos affecerint, retrocedant, et in sua castra se recipiant. Si* igitur pestem, et bellum, et famem, et terrsemotus et alia id genus tantopere formidamus, cum initia dolorum etbreves excursiones sint, quid obsecro fiet, cum ultimus ac generalis conflictus agetur? Audite enim quibus verbis conflictum istum Sapientia nobis describit. Accipiet, inquit, armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum. Sumet scutum inexpugnabile aequitatem, acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Ibuntdirecte emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient, et a petrosa ira plena mittentur grandines. Excandescet in illos aqua maris et flumina concurrent duriter. Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos. Propheta autem Sophonias verbis adhuc magis formidabilibus rem eamdem nobis proponit: Juxta est, inquit, dies Domini magnus, juxta est et velox nimis. Vox diei Domini amara. Tribulabitur ibi fortis. Dies irae, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos. Et tribulabo homines, et ambulabunt, ut caeci: quia Domino peccaverunt. Et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. Sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos in die irge Domini. In igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.
Quod si adhuc planius cognoscere cupimus magnitudinem horroremque illius ultimae diei, ad ea signa, quae diem illum praecedent, paulisper animum convertamus, et in memoriam revocemus. Ante igitur quam magna illa dies illucescat, coeli et terra et omnia elementa signa dabunt: Erunt enim signa in sole et luna et stellis: et in terris 'pressura gentium prx confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prx timore ex expectatione, quae supervenient universo orbi. Ut enim cum homo, qui parvus est mundus, ad exitum appropinquat, humores in eo velut elementa quadam conturbantur, et oculi qui instar solis et lunae sunt, obscurantur, et reliqui sensus quasi stellae minores paulatim decidunt ac deliciunt, et mens ac ratio velut virtus coeli a sua sede movetur, vagatur et errat: sic in obitu atque occasu totius hujus machinae, quae magnus mundus appellatur, sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, et stellae cadent de coelo, ac demum orbis totus finem suum adesse praesentiet, et prius horrendo sonitu contremiscet, ac mutabitur, quam penitus ruat et collabatur. Verum, auditores, si coelum et sol deficiet, et sidera corruent, quid, quaeso, in terra et mari et aere fiet? Si mundus hic inferior (quod etiam ethnici Philosophi cognoverunt) a coelestibus globis regitur, et gubernatur, in quo statu elementa erunt, cum virtutes coelorum movebuntur, et motus extraordinarios sidera peragent, et ad naturalem ordinem sese revocare non poterunt? Qualis aer tunc erit? Nonne turbinibus, nimbis, coruscationibus, tonitruis et crinitis sideribus plenus? Qualis terra? Nonne horrendis tremoribus et vastis hiatitibus plena erit? Tales tunc terraemotus futuri perhibentur, ut non modo turres et aedilicia privata prosternant; sed integras ac totas urbes evertant et hiatus ejusmodi, ut maximos montes et totas civitates absorbeant. Sed mare prae caeteris elementis, nunc ferox et saevium existet, et usque adeo fluctus ejus intumescent, ut omnem orbem terrarum obruere velle videantur. Mugitus autem et fremitus ferocium undarum, et resonantium fluctuum, etiam procul positos perterrebunt vehementissime. Quid, obsecro,
tunc homines facient? quid loquentur? quam pavidi, quam attoniti, et quam inopes virium et consilii erunt? Quod ipsa Veritas de hominibus in illo statu positis loquitur ejusmodi est, ut amplificationibus nostris locum nullum reliquerit. Ait enim: Arescentibus hominibus prx timore et expectatione, quae supervenient universo orbi. Quantam, quantam emphasim habent haec verba? Arescent igitur prae timore, et pallescent, et dicent: Quid sibi haec prodigia volunt? Quid putas haec monstra tam insueta portendunt? Quid mundus ita parturiens comminatur? Quem finem haec tam novae, et tam insolitae rerum omnium conversiones habebunt? Cum autem se mutuo homines intuebuntur, et facies illas pallentes et mortis figuram prae se ferentes videbunQ dici non potest, quantum in eis metus et horror augebuntur. Itaque tunc munera omnia publica, et etiam privata cessabunt. Nemo forum, nemo gymnasium, nemo curiam frequentabit. Nemo tunc honorum ambitiosus, nemo pecuniarum cupidus, nemo voluptatum insectator invenietur. Nam usque adeo pavor et trepidatio corda humana replebit, ut nec parentum, nec amicorum, nec magistratuum, nec principum, imo nec cibi, nec potus homines recordentur, sed in id solum omnes incumbent, ut loca tuta ab aquarum illuyionibus et terree hiatibus et tremoribus nanciscantur.
Et prsesentia quidem mala ac molesta erunt, sed sine comparatione graviora et molestiora, quse timebuntur futura. Nam cum ingenti pavore ac trepidatione expectabunt, quid tandem pariant monstra tam nova, et quem exitum habebunt, tam horrenda principia: et interim mala futura praesenti sua formidine metientur. Hic verba desunt, auditores, nec inveniri oratio potest, qua res tanta ita ut est, et pro dignitate declaretur. Qui per mare aliquando iter fecerunt, et vim nimborum, ac procellse experti sunt, intelligent ac probabunt profecto quse dicam. Cum in mari aliqua tempestas exoritur, et navem insani fluctus jactare incipiunt, simul atque homines, qui in ea sunt, caput attollunt, et coelum crebris ignibus micare, et horrendis fragoribus concuti, nec non ventorum furentium impetu mare totum a suis sedibus commoveri, et se nunc in summis fluctibus pendere, nunc ad abyssum descendere animadvertunt, confestim plorare, pavere, trepidare, misericordiam implorare, vota multiplicare, tempus pcenitentise postulare, omnibus sanctis salutem suam commendare, denique de morum correctione cogitare ac proponere meliora incipiunt. Cogita igitur, quo animo tunc homines erunt, cum et coelum, et terra et omnia elementa suam ac propriam tempestatem excitabunt: cum sol horrendis tenebris horrorem incutiet, et luna in sanguinem conversa, juxta prophetae vaticinium, intuentes perterrebit: et stellae suis casibus minabuntur; cadent enim creberrimae, ut coelum omne caecum sine ullis luminibus appareat, et aer assiduis coruscationibus micabit, et frequentibus fragoribus immugiet, et mare ferociens, atque insaniens in immensum excrescet, et montes altissimi, terraemotibus concussi cum ingenti sonitu concidant. Quis tunc edere, quis bibere, quis dormire, quis vel minimam quietem capere, inter tot procellas et tempestates, audebit? 0 miseros atque infortunatos homines peccatores, quorum capitibus haec omnia signa mortem et extremam calamitatem portendunt! 0 illos felices, et ter et quater et decies ac millies beatos, quos conscientia recte sanctorum laetos ac securos efficiet? Eadem enim prodigia, et malis hiemem ac procellas, et bonis aestatem ac serenitatem adesse significabunt. Illis initia dolorum; istis principia gaudiorum erunt. 0 quam laetis vocibus cum Propheta cantabunt: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris? Hos enim dulcissimis illis verbis Dominus consolabitur: His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra quoniam appropinquat redemptio vestra. 0 qualem voluptatem percipient ex omnibus operibus bonis, quorum sibi conscii erunt! 0 quam jucunde jejunia, eleemosynae, orationes et alia id genus opera, ad mentem venient! et fructus poenitentiae, qui nunc tam amari videntur, o quam suaves tunc et amoeni videbuntur! Contra vero, iniquos et sceleratos homines omnium operum suorum pcenitebit, et gaudium eorum in luctum, et risus in fletum, et mellis dulcedo in fellis amaritudinem, et omnis voluptas praeterita in dolorem ac tristitiam convertetur.
Nonnulli quibus ea oratio, quam de morte habuimus, aliquid emolumenti attulisse visa est, mihi significaruntj rem me cum Deo gratam, tunc auditoribus utilem facturum, si de aliis quoque novissimis verba facerem. Quatuor ea sunt, ut nostis, mors, judicium, cruciatus gehennae et gloria beatorum. Ego vero horum consilio libentissime acquievi, quod viderem non solum utile, sed etiam tempori accommodum esse de novissimis disputare. Est enim hoc tempus Parasceve ad Natalem Domini celebrandum; qua re autem melius praeparari poterimus, quam memoria et cogitatione novissimorum? Novissima enim attente et diligenter cogitata timorem sanctum in animis inferunt, a peccatis avocant, in officio continent, torporem expellunt, diligentiam excitant, vigilantem denique et solertem suum contemplatorem efficiunt. Utilitas vero, quae ex cogitatione ac memoria extremi judicii capi potest, tanta est, auditores, ut non alia de causa Ecclesia mater nostra Evangelium, in quo de judicio disputatur, non semel aut bis sicut caeteras historias Evangelicas, sed saepius nobis proponat. Nam et hac die dominica et praecedente et feria secunda post primam dominicam quadragesimae, et rursum cum parabolam zizaniorum vel sagenae missae in mare, vel alias nonnullas in sacris missarum solemniis legendas assumit, semper nobis judicii diem in memoriam revocat. Yere enim B. Ambrosius ad virginem lapsam scribens ait, si mente cernerent homines peccatores, quale judicium imminet mundo, sensus humanus non dispergeretur vanitate saeculari, si non infidelitate gravaretur. Et B. Augustinus affirmat, si nullum aliud Evangelium Christiani homines audirent, quam illud, in quo judicii praedicatio continetur, illud unum satis posse, et perversos a sceleribus abstrahere et abstractos in officios continere. Sed tamen, sicut cum de morte agerem, admonuisse me memini, in audiendo parum, in meditando multum fructus atque emolumenti positum est. Ut igitur nostrae narrationis seriem prosequamur, hactenus et magnitudinem ultimae illius diei, et signa praecedentia explicuimus, nunc de mortuorum resurrectione et judicis adventu, quod unum superest, breviter dicamus.
Post illa igitur signa et prodigia, quae diem
Domini praecedent, archangelus de coelo descendet nt apostolus Paulus ad Thessalonicenses scribens testatur, et horrendo sonitu tubae signum dabit mortuis omnibus, ut resurgant, et ad judiciun^Dei conveniant. Haec est illa tuba, quam beatus pater Hieronymus sive comederet, sive biberet, semper se audire putabat. Et merito. Quis enim ab hac citatione appellare, quishoc judiciumrecusare, quis morbum aut negotium aut aliam causam praetexere poterit? Tunc igitur mors omnia spolia, quae mundo abstulerat, in momento reddere compelletur, et ipsa ultra omnes terras, et omnia maria, ultra mundum et fines omnium viventium in aeternum exilium relegabitur. Nam ut beatus Joannes in Apocalypsi refert, tunc mare mortuos, quos absorbuerat reddet, et mors atque infernus similiter facient. Quale igitur spectaculum erit, cum terra, et mare tot corpora, tam dissimilia, tam differentia, tam disparia ubique parturient et cum ad unum atque eumdem locum, tot exercitus ex omni orbe terrarum concurrent? Siquidem in eo loco parens omnium gentium Adam omnem suam posteritatem in unum convenisse mirabitur. Ibi Xerxes, Darios, Alexandros, Csesares et alios orbis monarchas intuebimur; sed tamen alium habitum, alios mores et aliam omnino mentem, quam cum hic viverent, pree se ferentes. Ut enim Beatus Hieronymus ait: « Tunc ad vocem tubae pavebit terra, cum populis lugubre mundus immugiet, et tribus ad tribum pectora ferient, potentissimi quondam reges nudo latere palpitabunt. Exibebitur cum prole sua Venus: Tunc ignitus Jupiter adducetur; et cum suis stultus Plato discipulis, Aristoteli argumenta non proderunt. »
Cseteruin quamquam omnes homines ad vitam revocabuntur, multum tamen intererit inter corpora, quae sanctis hominibus restituentur, et quae improbi ac scelerati recipient. Illa enim sole clariora et pulchriora incredibili luce fulgebunt; ista autem foedissima, teterrima, et ipsa morte horribiliora erunt. Qua, quaeso, voluptate beatae mentes afficientur, cum suis corporibus, quasi dulcissimis fratribus, post exilium tam longum iterum conjungentur, separationis metum nullum amplius in omnem aeternitatem habiturae. Quid, obsecro, sentiet caro, cum ex pulvere excitabitur, et insolitam lucem accipiet? Ei animus occurret ac dicet: Soror et sponsa jucundissima
salve: Jam hiems transiit, imber abiit et recessit, surge, amica mea, et veni, implevit Deus desiderium nostrum. Tu comes itinerum et laborum meorum fuisti: tu mecum persecutiones et injurias propter Deum pertulisti: tu jejuniorum et vigiliarum laborem, tu crucem poenitentiae, tu victus difficultatem, tu rerum omnium inopiam mecum superasti. Quam saepe tibi cibum ac potum ut Dominum in pauperibus aleres, eripuisti? quam saepe vestes, ut nudum Dominum vestires, tibi ipsi detraxisti? ^Equitas igitur ac ratio postulat, ut quae mecum in lacrymis seminasti, mecum etiam in exultatione metas. Et quae in laboribus comes fuisti, in voluptatibus etiam comes efficiaris, et partem harum divitiarum, et gloriae modo recipias, quae mihi, ut eas lucrarer, adjumento fuisti. Tunc igitur animus carnem, et caro animum dulciter complectetur, et felicissimis atque indissolubilibus nexibus simul colligabuntur Et o quam laetis vocibus cantabunt: Ecce quam bonum, et quam jucundum habitare fratres in unum. Et vere in unum; nec enim deinceps appetitio cum voluntate, nec sensus cum ratione pugnabit; sed pacis ac consensionis perpetuae foedere copulati coelestibus delici^ et gaudiis aeternis perfrueutur. At contra qua cruce torquebitur animus peccatoris, cum ei corpus illud obscurum, grave, deforme, squalidum atque horridum offeretur? Quibus verbis existimatis se mutuo salutabunt? O corpus infelix, animus dicet, tu initium ac finis calamitatis meae: tu me ad haec supplicia tuis lenociniis pertraxisti et modo non quasi in domum, in qua quiescam, sed velut in carcerem, in quo torquear, in te iterum vel invitus ingredi cogor. Haeccine est illa caro, propter quaim tam saepe comessationibus et ebrietatibus operam dedi? Propter quam tot fornicationes, tot sacrilegia, tot adulteria perpetravi? Haeccine est illa facies, quam tanto studio a sole ne nigresceret defendebam? O palatum infelicissimum! propter te ego terras ac maria fatigabam. O venter infortunate]! et quomodo tam stultus fui, ut te pro Deo venerarer, et colerem. Ergone propter istum abjectissimum truncum, propter hanc omnium sordium et immunditiarum foedissimam sentinam, regnum coelorum amisi et supplicia sempiterna mihi ispi comparavi? O furiae! O spiritus Tartarei, quid moramini? cur me non discerpitis? cur ad nihilum me non redigitis? Haec igitur atque alia generis ejus dem, tunc animus in carnem suam cum ingenti rabie atque odio dicturus est: quam tamen dum hic in terris in illa moraretur, usque adeo diligebat, ut illam tamquam deam ac dominam suam coleret, atque ut ejus libidinibus satisfaceret, Dei legem ac preecepta frangere et violare non vereretur.
Postea vero quam omnes resurrexerint, et in loco, quem Dominus ad hanc judicii celebritatem designaverit, congregati fuerint tunc apparebit in nubibus cceli cum potestate magna et majestate is quem Deus judicem vivorum ac mortuorum constituit. Neque solus veniet, sed innumerabili multitudine coelestium principum undique stipatus. Metus vero, qui ab ea majestate proficiscetur, tantus erit, ut Isaias Propheta dicat: Ingredientur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, et in voragines terrae A facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram. Apostolus autem Joannes addit et dicit: Vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit coelum et terra, et locus non est inventus eis. Quamobrem, obsecro, fugitis, o coelum et terra? cur abscondimini? cur formidatis? Quid in Deum atque effectorem vestrum peccastis? Tu terra nonne semper herbas virentes ut tibi fuerat imperatum protulisti? Et tu coelum, nonne in orbem agi jussum, nec ad momentunj unquam quievisti? Sed fortasse nomine cceli acr terrae Angelos atque homines sanctos divinae litterae intelligi voluerunt. Quid igitur vos, o divini spiritus, et mentes beatissimae trepidatis? quid egistis? quid peccastis? cur fugitis? cur timetis? Nimirum, auditores, non ideo formidabunt, quod sibi ab aliqua poena aut supplicio pertimescant; sed quemadmodum, cum Oceani fluctus intumescunt, atque insaniunt, etiam ii trepidare solent, qui in littore constituti nihil detrimenti pati possunt, sic cum Deus iram atque indignationem suam in homines impios effundere coeperit, sancti quoque, quibus nihil periculi imminebit, quodammodo trepidabunt. Sed si sancti pavebunt, quomodo impii non pavebunt? Si coeli columnse contremiscent, quid ligna putrefacta atque arida factura sunt?
Equidem, auditores, simul atque Deus apparuerit, et fronte, oculis, superciliis, vultu denique toto iram atque indignationem suam ostenderit, continuo fragor et ululatus magnus in populis excitabitur. Tunc enim, ut ipse Dominus ait,Pla,ngent omnes tribus ter¬
rae. Aspicient enim in eum quem confixerunt, et plangent cum planctu quasi super unigenitum et dolebunt super eum sicut doleri solet in morte primogeniti. Et o quam multas causas plorandi, et ejulandi miseri atque infelices habebunt. Plorabunt, quia remedium nullum suis malis inveniri posse videbunt. Plorabunt quia poenitentiam jam nimis seram, et infructuosam esse cognoscent. Plorabunt, quia nec a sententia Dei appellare, nec judicium imminens fugere poterunt. Et tamen judicio interesse, et sententiam eeternee damnationis audire, intolerabile illis videbitur. Plorabunt, quia dum hic in terris viverent, bene monentes contempserunt. Plorabunt, quia voluptates, quse velut umbra transierunt, immortales dolores, et nunquam finiendos cruciatus illis pepererunt. Denique ut ab omnibus partibus obsessi, et in angustias inexplicabiles redacti, omnis consilii et auxilii inopes, plorabunt quia nec plorando et pectus ac faciem lacerando se quicquam proficere animadvertent. Nec tamen his gemitibus et clamoribus judex ullo modo commovebitur; sed potius plorantes a gaudentibus hoc est, impios a piis Separabit, sicut pastor segregat oves ab haedis, et statuet pios quidem a dextris suis, impios autem a sinistris.
Continuo autem singulorum causee discuti incipient, neque periculum erit, ne alicujus delicti Deus non recordetur. Si quidem omnia in libros relata videbimus, et ex libris illis omnes homines judicabuntur. Et vidi (inquit Evangelista Joannes) mortuos magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt: et alius liber apertus est, qui est vitae, et judicari sunt mortui ex his, quae scripta erunt in libris, secundum opera ipsorum. Itaque, auditores, omnia opera nostra in libros referuntur. Yixdum fornicationem animo perpetrasti, cum in libro Dei scriptum id flagitium invenitur. Et quidnam, obsecro, in libris istis scribi existimatis? Numquid sola sacrilegia et parricidia et perjuria et ceetera crimina ejusdem generis? Decipitur, qui sibi hoc persuadet. Nam et cogitationes impurse et verba otiosa et risus immoderatus: nec ista solum, sed etiam opera bona omissa, vel non ad finem bonum relata, in judicium adducentur. Tu fortasse dicturus es, non pejeravi, neque ebrius fui. Respondebit vero judex, ac dicet: At filius tuus pejeravit, famulus tuus ebrius fuit, cur id fieri non prohibuisti? Cur remedium nullum adhibuisti? Atque idem de ceeteris vitiis intelligi volo. Tanta est enim sublimitas Christianae integritatis ac purifatis, ut nullum nsc minimum vitium ^Christianis hominibus permittatur.
Sed si haec ita se habent, undenam, obsecro, in nobis, qui ista verissima et certissima esse non dubitamus, tanta dissolutio, tanta incuria, tantus torpor existit? Unde securitatem concipimus? Unde nobis blandimur, tam severo judicio nostris capitibus imminente? Quid, quaeso, in causa est, ut quibus timendum est, non timeant, et qui vix rationem ullam timendi habent, ii maxime timent? Sanctus erat Propheta David, et tamen ita hoc judicium formidabat, ut diceret: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine: quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Sanctus erat Apostolus Paulus, et tamen ait: Nihil mihi conscius sum sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. Idem enim est, ac si apertius dixisset: Ideo me justum pronunciare non audeo, quia qui judicat me Dominus est. Siquidem oculi Domini ejusmodi sunt, ut stellae non sint mundae coram eis: et ibi saepe reperiant pravitatem ubi nos nihil nisi sanctitatem videbamus. Denique sanctus erat, ut caeteros omittamus et Dei amicus Job, et tamen dicebat: Quid faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quaesierit quid respondebo illi? Quae verba, auditores, quam pavidum cor, et metu plenum nobis demonstrant? Quid, inquit, faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? Una me cogitatio me affligit, clavus unus infixus inhaeret cordi meo, qui mihi minimam quietem capere non permittit. Quid agam? quid loquar? Quo ibo? Quid consilii capiam? cum mecum in judicio Deus contendere voluerit? Cur, quaeso, vir iste Dei ore laudatus, et tam justus ac simplex, ut dicere sine mendacio posset: Oculus fui caeco et pes claudo, et item: Non me reprehendit cor meum in omni vita mea; cur, inquam tam singularis innocentiae vir, ita Dei judicium reformidat? Nempe, quia novit Deum non oculos carneos habere, et longe aliter judicare, quam homines judicant. Quod ut adhuc planius fiat, historiam non minus veram, quam formidabilem narrabo.
Beatus pater Joannes Climacus monachum quemdam nomine Stephanum virum fuisse refert tantae sanctitatis atque innocentiae, ut leopardum ^ferocem alioqui et immitem feram, quasi catellum mitissimum aleret. Is
igitur cum annos circiter quadraginta in eremo vixisset, jejuniis, lacrymis, orationibus aliisque virtutum operibus ornatus, cordis puritati assidue studuisset, ad exitum pervenit; cum autem in extremo illo agone constitutus a Daemonibus multorum criminum reus fieret, repente obstupuit animo, et apertis oculis nunc ad dexteram, nunc ad sinistram lectuli partem se convertebat, et quasi ab eo vitae praeteritae ratio exigeretur, clara voce respondebat, aliquando quidem: Ita sane, revera ita est; sed poenitentia et lacrymis crimen dilui; aliquando vero: non est ita, mentimini, hoc ego non feci. Deinde rursum: verum loquimini, sed flevi, sed ministravi. In quibusdam tamen aliquando aiebat, vere me accusatis, et quid respondeam non habeo. Atque ita obiit, ambiguum omnino relinquens, salvusne an reprobus esset. Jam igitur si vir tantus, qui annos circiter quadraginta in eremo vixit, et sibimet omnibus deliciis interdictis soli Deo vacavit, et adhuc signis et prodigiis claruit, aliquid tamen sibi a daemonibus objici audivit, de quo rationem reddere non posset, quid nobis accidet, in illo severo judicio, ubi Deus scrutabitur Jerusalem in lucernisl Equidem, auditores, qui rem istam attente et serio cogitaret, non dubito quin eo admirationis ac stuporis deveniret, ut somnum omitteret, et cibi ac potus oblivisceretur.
Caeterum omnium hominum causis diligentissime et accuratissime discussis, proferet judex in impios aeternae damnationis irrevocabilem sententiam. Discedite a me maledicti in ignem seternum, qui paratus est Diabolo et Angelis ejus. 0 verbum asperum, quod qui audierit, tinnient ambae aures ejus. 0 sententia intolerabilis, quae omni bono spolias, et omne malum adducis. Maledixit aliquando ficulneae Dominus, et 'continuo non modo folia, sed et truncus et radices penitus arueruut. Nec minus efficax erit illa ultimae diei formidabilis maledictio. Nam super quos ceciderit, eos velut grando quaedam aduret, et usque adeo humore gratiae divinae destitutos relinquet, ut nunquam amplius boni aliquid, vel agere, vel loqui vel cogitare vel sperare possint. Tunc igitur impii sententiae hujusmodi fulmine percussi montibus dicent, Cadite super nos; et collibus, operite nos. Tunc ponent in coelum os suum, et immanes blasphemias in Deum judicem evoment. Tunc maledicent diei, et horae,,in qua nati sunt, et parentibus qui eos genuerunt, et uberibus quse eos aluerunt, et aeri, quem spiraverunt, et terree quam calcaverunt. Sed non diutius in preesentem judicem haec dicere eis licebit: Repente enim spiritus Domini involvet eos, et in abyssum magno impetu prsecipitabit, id quod his verbis in Apocalypsi refert Evangelista Joannes: Et sustulit unus Angelus fortis lapidem, quasimolarem magnum, et misit in mare dicens, hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur: et claudetur abyssus portis seris"et repagulis ferreis, quae nulla vi perrumpi et nulla arte reserari poterunt. Ibi autem bibent de calice irae Domini, et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum: nec habebunt requiem die ac nocte. Justi ex adverso plense beatitudinis et glorise sempiternae compotes effecti, in laudes Domini et gratiarum actiones ora reserabunt, et cum cantu et laetitia Dominum atque imperatorem suum ad coeli gaudia revertentem prosequentur, et comitabuntur et cum eo sine fine regnabunt, et bonis coelestibus ac sempiternis perfruentur. Et quinam erunt, Domine Deus, quibus sors tam beata contingent? si tribulationes pati necesse est, hic tunde verberibus, hic flagellis afflige, hic ure, hic seca, ut in aeternum parcas.
Verum nos, auditores, usquequo haec de judicio litterae sacrae nos docent, tamquam aniles fabulas vel historias nihil ad nos pertinentes, audiemus? Si vera sunt, si negari non possunt, si nostra res agitur, si periculum magnum omnibus imminet, ne in aeternum pereamus, cur non excitamur, antequam mortis nocte ac tenebris obruamur? Cur, qui tempus habemus, tempus expectamus? Percipite, quaeso, quae dico, et animus vestris mentibusque mandate. Solent in quibusdam regionibus iis, qui doctoratus laurea donandi sunt quaestiones quaedam explicandae assignari, et spatium temporis, horis quatuor et viginti definiri. Quae cum ita sint, nonne stultissimi essent, si suis quaestionibus praetermissis, aliis studiis et negotiis illo ipso tempore operam darent? Essent plane: et idcirco hoc illi intelligentes, sese in.cubiculis claudunt, et parum, aut nihil cibi
et somni capientes illis suis quaestionibus totos se dedunt. Et si forte ad eos familiares accedant, et ad convivium, ad venationem, ad piscationem, ad alia oblectamenta invitent, cum stomacho illis respondent, cras lauream doctoratus capere vel infamia insigni notari necesse est, et quaestiones mihi difficilimee propositae sunt et spatium temporis brevissimum conceditur et audetis me a studio et meditatione avocare? Sic illi respondentis: quia Pruclentiores sunt filii hujus saeculi filiis lucis in generatione sua. Discamus igitur vel saltem ab illis, tametsi potius illi a nobis discere prudentiam debuerunt. Cogitemus diem illum, in quo coram Deo et angelis et omni orbe terrarum ad quaestiones difficillimas respondendum erit, et vel corona gloriae decorandi vel ignominia infinita afficiendi erimus. Cogitemus nobis temporis spatium omnino breve praescriptum et definitum esse, quod cur, quaeso, totum in Cicerone et Aristotele evolvendo terimus? 0 insipientia! 0 tenebrae filiorum Adam! Omne studium, omnem curam, omnem aetatem ponimus in rerum natura perscrutanda et cursu siderum investigando, de quibus in judicio non interrogabimur, et virtutum atque operum bonorum rationem nullam habemus: a quibus tamen gloria, vel ignominia sempiterna dependet. Non reprehendo rerum cognitionem et studia litterarum: sed nimiam in iis sollicitudinem et nimium in virtutibus et operibus bonis torporem vitupero. Claudamus igitur nos in cubiculis cordium nostrorum, atque ibi serio aliquando statuamus, inanes nugas omittendas esse, et in ea totis viribus incumbendum, de quibus judici nostro rationem reddere nos oportebit; carni autem et mundo ad inania lucra et falsos honores et fallaces delicias nos invitantibus, libere respondeamus, ad ea nobis tempus non suppetere, judicium nimirum severum imminere, non esse pre brevibus et caducis Eeternorum jacturam faciendam. Quod si fecerimus, et in morte securi et judicio parati inveniemur ut respondeamus ei, qui est benedictus in ssecula. Arnen.
Loco exordii duorum magnorum malorum tres assignantur cnusee: primum malum, quod tam multi inveniantur infideles: alterum quod fideles ijjsi tam libere peccent. Causa? hujus rei sunt, prima inconsideratio, secunda ignorantia gravitatis peccati f quam ex offensi dignitate, remedii prces' nlia et proposita poena metiendam esse docetur) tertia philautia, quoe plurimos in errores induxit; cui tamen occurritur, considerando, quam severe Deus in Angelos, imo in ijisum Filium aliorum peccata animadverterit. Obviatur stupidae quarumdam interrogationi de poenarum gehennee certitudine, per rationem ct apologum vulpis vestigia non redeuntia considerantis. Deinde ad poenam gehennae descenditur, queo duplex a theologis statuitur -.poena damni ct poena sensus; atque in primis de poena damni agitur, quae sine comparatione major ixili pie na apud, Romanos. Quanta praeterea poena sit summi boni amisso, testimonio S. Chrysostomo ac similitudine pueri plebei ce sortis in regnum substituendi, sed paedagogi monita negli gentis, dilucida amplificatione accommodata, demonstratur. Graphice insuper depingitur poena sensuum, ct primo quidem internorum, uti sunt phantasia, memoria, intelligentia et voluntas, quomoclo nimirum singuli sint excruciandi • damnatorum etiam mis- r discursus < t
horrenda blusphcmia finem primae parti addunt.
Prcemissa in secunda parte visione Jeremice, eaque breviter explicata, ostenditur a contrario generalem omnium membrorum cruciatum futurum; ac deinde singillatim de sensibus
externis agitur. Atque inprirnis quomodo oculi terribili daemonum aspectu et personarum praesentia, quae quoquo modo causa peccati fuerunt, affligentur, exemplis declaratur; ubi serio juventutis seductores taxantur. Aurium tormenta adducuntur, et Syllae dictatoris crudeli facto exaggerantur. Modus poenarum sensus olfactus per historiam 4996 Martyrum in uno cnrcere inclusorum atque auctoritate Virgilii adumbratur, Cruciatus gustus ex divile epulone guttam aquae flagitantis probatur. Sensum tactus inloler bili frigori et calore esse cruciandum. Poena, eaque perpetua, qua membra singula sunt affligenda, particulatim explicatur: et quomodo aeternitas altius considerand i sit, epilogus brevi dictorum anacephalccosi comprehendit.
Duo sunt, auditores optimi, quae mihi de initiis et progressu Christianae religionis cogitanti, et memoria signa et prodigia nostri, liberatoris repetenti, maxime admiranda ac pene incredibilia videri solent. Unum, inveniri aliquos, qui nostram sanctissimam fidem amplecti recusent: alterum eos peccare audere, qui eam fidem susceperant. Nam quis non miretur, post fidei nostrae praedicationem, t t prophetarum vaticiniis promissam, tanta populorum consensione susceptam, tanto miraculorum numero fundatam, spe nutritam, charitate auctam, antiquitate roboratam. Episcoporum successione confirmatam, ipsa denique Romanae Ecclesiae auctoritate munitam, adhuc aliquos reperiri quibus Catholica Christi doctrina minus probetur, et novarum sectarum auctoribus magistriqus errorum nomina dare non verentur? Quis item audiens, credidisse nonnullos, iis, qui Dei legem violaverint, asterna supplicia esse proposita, et tamen eos ipsos, qui id crediderunt, summa facilitate atque audacia in Deum peccare, non obstupescat? Etenim si edicto regis cautum esset, ne quis certa hora portas civitatis egrederetur, suspendio proposito, quis ita stultus et s,use salutis negligens inveniretur, qui ea ipsa hora coram multis testibus pedem extra portam efferre tentaret? Et si forte causa aliqua id faceret, nonne postea non solum testes, sed portam etiam ipsam tamquam patrati criminis consciam pertimesceret? Unde igitur fieri dicemus, ut cum Christianis omnibus jam persuasum sit, Deum Optimum Maximum irrevocabili sententia statuisse, ut qui legis ipsius violatae reus diem extremum clauserit, aeternis vinculis reus alligetur, et suppliciis inexplicabilibus sine ullo fine torquetur; nihilominus tam multos quotidie videamus, qui nec compulsi, nec rogati saepe etiam nec invitati, sponte sua et libera voluntate, ac libenti animo Deum offendant; quin etiam occasiones quaerant peccandi, et inventis gaudeant, doleant non inventis?
Mihi quidem, auditores, hujus rei tres praecipuae causae esse videntur, inconsideratio, ignorantia, et amor suiipsius, quem Graeci <piXoumav commodius, et significantius dicunt. Etenim inconsideratio non minima causa, imo fortasse praecipua ratio est, cur nos a peccando non revocet periculum, quod nobis omnibus impendet, cruciatuum sempiternorum. Nec enim permultis fides deest; sed attenta diligensque consideratio eorum, quae fides proponit ac docet, maxime deest. Quocirca rem Deo gratissimam et vobis utilissimam me facturum existimavi si quemadmodum concione superiori promisi, hodie vobis ad memoriam revocem et in ipsis prope oculis ponam quam horribilia, quam attrocia, quam diuturna supplicia impiis sceleratisque hominibus Deus paraverit. Sed antea tamen, quam de gehennae cruciatibus dicere incipiam, duce ilice reliquae causce, quas paulo ante commemoravi refellendce sunt.
Initio igitur quia peccati gravitatem et magnitudinem ignoramus, propterea vix adduci possumus, ut credamus, cruciatus gehennse tales esse, quales sacrae litterae nefariis hominibus comminantur. Quod his verbis D. Augustinus affirmat: « Sed ideo, inquit, pcena aeterna dura et injusta sensibus videtur humanis, quia in hac infirmitate
moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo possit sentiri, quantum nefas in illa prima praevaricatione commissum sit ». Profecto enim si culpae gravitatem intelligeremus, de ptenarum acerbitate minime dubitaremus. Vultis autem ut uno verbo dicam quanta sit gravitas peccati? Tanta est. auditores, quantam animus noster complecti nullo modo potest. Nam vires humanae mentis exuperat, et omnem mortalium intelligentiam vincit: sk enim offensionis magnitudinem ipsius offensi dignitate ac nobilitate metiri oportet, certe peccatum, quod infinitam dignitatem nobilitatemque laedit, malum infinitum atque immensum erit. Denique quam periculosus, et quam gravis sit morbus peccati, ex ipsius medici, et medicamentorum, quae ad ipsum curandum necessaria sunt, praestantia ac dignitate cognosces. Cum enim aliquem ita aegrotare audimus, ut iis medicis, qui in urbe sunt, non contentus, undique peritissimos medicos, et ex distentissimis locis accersat, et medicamentis exquisitissimis, et maximis sumptibus comparatis opus habeat, nos quoque, qui medici non sumus, gravissimo aliquo morbi genere hominem illum laborare asserimus. Quid igitur de peccati morbo cogitare debemus, quem omnium angelorum atque hominum sapientia, ingenium, potentia, vires, curare nunquam potuissent? Et plane genus humanum totum morbus ille ad interitum perduxisset, nisi ex ipso sinu Patris Dei sapientia descendisset, et medicinam exouisitissimam ex ipso sui corporis dignissimi sanguine confecisset. Certe, auditores, quando nullum aliud argumentum ad gravitatem peccati demonstrandam haberemus, hoc unum tale est, ut plane omnibus persuadere possit, quamlibet culpam in Deum admissam scelus esse tam immane, ut de poena ei culpae debita jure optimo dicere possimus: Oculus non vidit, auris non audivit, in cor hominis non ascenderunt supplicia, ac tormenta, quae praeparavit Deus offendentibus se. Cur enim Deus, cui ipsa sapientia est, et homo fieri, et in crucem agi, et mori voluisset, ut regnum peccati destrueret, nisi res magnas, et creatas vires exuperans exterminatio peccati fuisset? Haec igitur si aliquando cogitaremus non ita faciles ad peccandum essemus, et de gehennae cruciatibus multo aliter sentiremus. Sed jam ad alteram causam nostri torporis veniamus.
Amor suiipsius, execrabilisque philautia, mirum est, auditores, quamdam vim habeat ad persuadendum. Est enim tam blanda conciliatrix, et quasi suadela potens natura, ut ejus suasu plerique omnes facile credant quamquam improbe et scelerate vivant, tamen aut nullas, aut breves et exiguas poenas se daturos. Hinc enim primum orta est illa sententia quorumdam Philosophorum, qui ut Aristoteles scriptum reliquit, res praeclare gestas sibi ipsis tribuebant, et earum auctores se credi, atque haberi cupiebant: flagitiorum autem et scelerum, quae interdum committebant, omnem culpam in externam quamdam causam rejiciebant. Itaque si bene aliquid egissent, praemiis affici; si male, poenam luere nullam volebant. Porro ex eadem radice Christianorum etiam scriptorum illi errores pullularunt, quos lib. xii de Civit. Dei D. Augustinus et commemorat et refellit. Alii enim nullas esse poenas aeternas Christianis Catholicis, licet corrupte viventibus, paratas, crediderunt: cibi non solum catholicos, sed Haereticos etiam, qui cum catholici aliquando fuissent, a poenis aeternis suis sententiis liberaverunt, alii nullum Sacramento baptismatis initiatum, sive Catholicum sive Haereticum, aeternis suppliciis adduci posse asseruerunt. Alii progressi longius, homines omnes sive Christiani, sive Judaei, sive Ethnici sint, extremo judicio salvandos esse, vel suis ipsorum meritis et aliorum patrocinio et suffragiis putaverunt. Alii denique non hominibus solum, sed daemonibus quoque spem veniae et salutis aeternae adeptionem promiserunt. Quos ‘omnes quid nisi execrabilis philautia, ita male misericordes, et tam abjecte de cruciatibus gehennae sentientes effecit? Quae cum ita sint, mirum profecto nobis non debet esse, si haec eadem philautia, his etiam nostris temporibus in nonnullis efficiat, ut difficile atque aegre in animos suos inducant, aeternorum intolerabiliumque suppliciorum sibi periculum imminere, nec non ut stulte apud se ratiocinentur, ac dicant: Certe nunquam me Deus tam grandi pretio redemisset, et tanta propter me hic in terris pertulisset, si propter blasphemiam unam vel aliud aliquod crimen, aeternis me carceribus mancipare in animo habuisse^.
Verum occurcndum est, auditores, huic falsae et perniciosae opinioni, et quam debili fundamento innitatur demonstrandum. Quaero igitur a vobis si rex noster obscurum
aliquem hominem adamare incipiat, ad honores evehat, publicis muneribus ornet, denique arci totius imperii sui instructissimae, ac pulcherrimae illum praeficiat; si is cum hostibus in regem suum conspiret, atque arcem suae curae commissam, in manus illorum venire patiatur: postea vero casu aliquo capi eum et ad suum regem adduci contingat quid regem facturum existimatis, num quia proditorem istum vehementer aliquando dilexit, de eo poenas proditoribus debitas non sumet? Certe sumet et eo atrociores quo majora beneficia in illum ante contulerat. Sic igitur, tametsi Deus nos vehementer dilexit, cum Filium suum ad nos misit, et eum pro liberatione nostra tam multa pati ac tolerare voluit, tamen nihilo secius nos aeternis cruciatibus puniet, si ad castra hostium transfugerimus, et arcem animse nostrae daemonibus prodiderimus. An est quisquam qui patriarchae Joseph historiam vel non audierit vel non legerit? Is enim cum venditus a fratribus suis, atque in JSgyptum adductus fuisset emit eum princeps exercitus Pharaonis, et ita vehementer eum dilexit, ut omni domui illum praeficeret, et omnium fortunarum suarum administrationem illi commiserit. Et tamen simul atque suspicari coepit, ab eo conjugem suam sollicitatam de stupro fuisse, vehementisime commotus, non modo eum a praefectura domus deturbavit, sed etiam in teterrimum carcerem conjecit. Quid de damnatis Angelis dicemus? Nonne daemonum princeps princeps angelorum fuit? Ita sane. NamutB. Gregorius, et eo multo antiquior Tertullianus, et alii permulti Ecclesiastici scriptores docent, primus et nobilissimus omnium Angelorum, atque adeo totius opificii divini praestantissima pars ille fuit, qui nunc humillimus, miserrimus et abjectissimus est. Hinc in sacris litteris nunc Lucifer, nunc principium viarum Dei, nunc signaculum similitudinis, plenus sapientia et perfectus decore nominatur. Atque de eo Ezechiel Propheta dicit: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Et rursum: Omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et 'pulchritudini ejus. Et item: Et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei. Jam igitur si praestantissimus, sapientissimus et maximus omnium Angelorum propter peccatum unum e coelo exturbatus, et in abyssum praecipitatus fuit; unde nos cum in cceno innumerabilium peccatorum haeremus, de Dei nobis benevolentia et charitate blandimur? Quid? quod non Angelos modo, sed ipsam etiam Filium propter peccata Deus afflixit. Nihil est, auditores, quod Deus diligat vehementius, quam ipsum verum et naturalem Filium, et tamen cum is peccata nostra in humeros suos sustulit, et pro eis satisfacere se velle professus est, percussit eum Deus, et contrivit In infirmitate,, ut Isaias Propheta loquitur, et eos dolores ac supplicia perferre eum voluit, quse nemo unquam hominum hic in terris toleravit. Magnum ergo et implacabile Dei odium contra peccatum est, quando in ipso Filio, ita severe alienum scelus ulciscitur. Sed Si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet? Si Dominum ipsum omnium floribus ornatum, et omni gratia et decore spirituali virentem passionis flamma ex alienis sceleribus excitata, ita vehementer exussit, ut Novissimum virorum et virum dolorum illum efficeret; quid in lignis aridis, hoc est, in hominibus humore gratiae et virtutum destitutis gehennae fornax efficiet, quem tot flagitia, tot facinora, tot scelera succenderunt? Ilaec igitur cum ita se habeant, dubitare, auditores, nullo modo debemus quin gehennae supplicio inexplicabilia atque intolerabilia sint.
Sed adhuc tamen mihi videor audire nescio quem obstrepentem, ac dicentem: Ecquis unquam ex gehenna rediit, qui haec vera esse renuntiaret? 0 stultam interrogationem. Imo propterea vehementius carcer ille est timendus,, quod ex eo nullus u inquam reverti potuerit. Si enim aliqui redireut, omnes sperare possent, se aliquando redituros. Nunc autem cum nullus unquam revertatur argumentum est, puteum illum tam profundum esse, ut nemo inde emergere possit. Quam prudentiam, si non aliunde, vel ab ipsis fabulis discamus. Eae siquidem tradunt, vulpem cum multa ad leonem introeuntia, et nulla exeuntia vestigia cerneret, non dixisse apud se: Nemo redit, qui periculum aliquod apud leonem esse renunciet, nihil igitur apud eum periculi erit. Hoc, inquam, eam dixisse non tradunt; sed contra, propterea vehementer ad leonem accedere timuisse, quod multa animantia ad ipsum proficisci, et nulla inde reverti cernebat. Quid? quod multi ad vitam divina ope revocari sunt, qui et verbis et factis magnitudinem earum poenarum non modo non explicari, sed neque cogitari a
nobis posse testati sunt? De quibus multa Beatus Gregorius, Joannes Climacus et ali nonnulli sancti et eruditi homines retulerunt.
Venio nunc ad illud quod est proprium orationis nostra). Quemadmodum in peccato quolibet duse perversitates reperiuntur, aversio a summo et inereato bono, et conversio ad bonum exiguum et creatum; sic in poena, qure ei culpae respondet, duo dolores reperiuntur. Unus, qui ex amissione sempiterna) beati tudinis, alter, qui ex suppliciis et tormentis, quae corpori et animo inferentur, oritur. Quos duos cruciatus, poenam damni et poenam sensus theologi vocant.
Ac ut de amissione felicitatis, quae poena gravior, prius dicamus: Nulla potest, auditores, poena tam immanis, aut fingi aut cogitari, quae a jactura summi boni non vincatur. Etenim si ignis ardor corpori admotus ita cruciat, ut tolerari non possit, cum tamen solum auferat bonam corporis constitutionem et naturale temperamentum, quod bonum omnino modicum et exiguum est, quam vehementer torquebit illa avulsio ac separatio a Deo, cujus solus conspectus tantum est bonum, ul repente beatum ac felicem hominem efficiat? Supplicium ingens ac pene omnium gravissimum, Romanis civibus videbatur, cum propter maxima aliqua crimina ab urbe abesse et civium conspectu privari, et in insulis quibusdam semidesertis inter barbaros habitare cogebantur. Quocirca Marcus Tullius, cum ab exilio revocatus quasi novum orbem ingressus esset, et colum cum terra commutasset, stupefactus aiebat: Quee species Italia)? quee celebritas oppidorum? quee forma regionum? qui agri? quse fruges? quee pulchritudo urbis? qute humanitas civium! quee reipublica) dignitas? quse vestra majestas? Quantum igitur doloris percipiant ii, qui a coeli palatiis, a republica sanctorum, ab illis felicissimis regionibus, ubi regnat pax, charitas, tranquilitas, gaudium, ubi resonat vox laudis et exultationis, et perpetuum alleluia cantatur, ab illa denique purissima luce, qua) la)tos ac beatos efficit intuentes abesse,
et in teterrimis carceribus, et omnium
sordium foedissima sentina, Ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat, ubi nulla vox, nisi gementium et blasphemantium, ubi nullus sonus, nisi percutientium malleorum, et flagellorum audietur, cum dsemo-
uibus omaibus barbaris immanioribus, et cum omni scelestissimorum hominum colluvie perpetuo versari cogentur?
Sed video, quod nonnulli vitae praesentis amatores dicturi sunt: Numquid inpiaesentiarum istis omnibus rebus, quas commemorasti, non caremus? Quis nostrum in coeli palatiis versatur? Quis illa luce purissima fruitur? Et numquid propter ea tristamur? numquid torquemur? Imo vero si nobis in corpore isto semper esse, et bonis praesentibus frui liceret numquid de bonis illis coelestibus cogitaremus? Haec est, auditores, communis imperitorum hominum deceptio, qui nesciunt nos post mortem alios oculos, et aliam rerum cogitationem atque intelligentiam habituros, quam nunc habeamus. Quod B. Chrysostomus pulchre his verbis expressit: « Qui in gehenna utitur, et coelorum regnum prorsus amittit. Quae certe pcena major est, quam cruciatus ille flammarum. Novi autem, quia plurimi pertimescunt gehennam, ego tamen illius gloriae amissionem multo amarius, quam ipsius gehennae dico esse supplicium. Si vero id non possum sermone monstrare, nihil est omnino mirandum. Neque enim novimus illorum beatituclinem praemiorum, ut infelicitatem quoque de eorum amissione scire possimus. Nos autem hanc absque dubio discemus, cum experimento coeperimus edoceri. Itaque tunc operientur oculi, tunc velamen auferetur, tunc cum ingenti dolore impii videbunt, quid inter bonum aeternum et summum, et haec fragilia et caduca discriminis sit. »
Ac ut rem istam quantum possumus illustremus, hanc, si placet, comparationem accipite. Rex quidam potentissimus, cum filium nullum haberet, qui in regni administratione succederet, puerumque nescio quem elegantem et forma liberali, sed obscurum et tenuem, conspicatus aliquando fuisset, eum ad se vocari, et paedagogis instituendum tradi jussit: deinde in testamento scriptum reliquit, ut si puer ille, cum adoleverit, eruditus, sapiens, gravis, omni genere virtutum ornatus, et denique ad clavum reipublicae regendum idoneus inveniatur, rex et princeps legitimus habeatur, atque in solio regum collocatus, diademate et sceptro insignitus, totius regni gubernacula suscipiat. Si secus eveniat tamquam omnium ignavissimus, catenis onustus ad triremes cum ignominia et dedecore, quo dignus est, eji¬
ciatur. Continuo principis imperio ministri ejus obtemperant. Adducitur puer, paedagogis traditur, ut litteris et moribus imbuatur, diligentia adhibetur. Sed ille ab aliis puerulis illectus, nec quid secum ageretur intelligens, simul atque magister domo pedem extulerat, librum in imum angulum projiciebat, et diem totum in quibusdam domunculis ex fragmentis vasorum erigendis, et aliis puerilibus ludis conterebat. Circa vesperam paedagogus redibat, rationem lectionis exigebat, puerulus vix ubi librum reliquisset recordari poterat. Commotus paedagogus verberibus puerum efficiebat, pede domunculas ab illo fabricatas evertebat, eique dicebat: (3 si intelligere posses, quid istis tuis puerilibus oblectamentis amittas, et quantum tibi detrimenti negligentia in ediscendis litteris adferat! Sed intelliges paulo post, quando istud intelligere nil proderit. Ille quod vere puer esset, propter verbera et objurgationem paedagogi flebat; sed multo magis propter domunculae eversionem. De verbis autem magistri, et regis testamento nihil cogitabat, quin etiam die sequenti verberum et objurgationis oblitus, iterum domunculam extruebat, et in suis consuetis ludis puerilibus occupabatur. Tandem cum adolevisset, et eum rudem atque imperitum, et omino ineptum ad regnum gubernandum regiae voluntatis exeeutores vidissent, coram eo primum regis testamentum legerunt, deinde vinculis alligatum ad triremes cum ignominia maxima expulerunt. Quid, obsecro, illum magis flevisse, quid acerbius tulisse existimatis, remigandi laborem an regni amissionem? Ego certe sic statuo, illum quod triremibus mancipare! ur, vehementissime doluisse: nec enim statum infeliciorem hinc in terris inveniri posse arbitror: siquidem nullius rei, qui sunt triremibus addicti, praeterquam verberum copiam habent: tamen sine ulla dubitatione, multo gravius atque iniquius accepisse illum censeo, quod regni amplissimi et maximi honore spoliaretur. Quid enim miserius, quid infelicius dici aut cogitari potest, quam propter nugas pueriles regni pulcherrimi et nobilissimi jacturam fecisse? Haec, igitur parabola quem nostrum non tangit, auditores? Nos enim omnes dum hic in terris vivimus, pueri sumus: nihil altum sapimus, nihil sublime cogitamus: toti sumus in rebus ludicris et nugis puerilibus occupati. Quanta sollicitudine domos luteas extruimus? quae nisi paulo
majores essent, in quo ab illis puerorum domunculis differrent? Sic etiam studia mercatorum, ambitiones clericorum et aulicorum, molitiones artificum, regum ac principum contentiones de civitatibus, de provinciis, de regnis: nec non lites privatorum de possessionibus, de stillicidiis, de limitibus nugae sunt, sed paulo majores, quam illee puerorum, et idcirco, ut Augustinus ait, negotia nominantur. Sed tametsi haec omnia, quse commemoravi nugae sint, si cum ulterius vitae negotiis comparentur; tamen ita plerosque occupatos tenent, ut de negotio regni coelestis, quod unum, verum ac serium negotium est, cogitare non possint. Videt haec paedagogus coelestis, qui nos instituendos suscepit, ut ad regnum coelorum capescendum idonei inveniamur, et nostras vices dolens clamare non cessat: Usquequo, parvuli ', diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia, cupient? Ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Deinde pede evertit domunculas. Saepe enim consilia nostra eludit. Expectabat mercator navem onustam mercibus ex Oriente, et ecce audit naufragio facto merces omnes in Oceanum decidisse. Alius nescio quis, omnem spem suam in filio collocaverat, eum doctorem, canonicum, Pontificem brevi futurum confidebat: denique super ipsum altassimas cogitationum turres fabricabat, et ecce audit illum febricula quadam correptum decubuisse, et post paucos dies extremum diem clausisse. Alius invitatus acf nuptias, ad optimum prandium, ad egregiam potationem se comparabat; et ecce in morbum incidit, et a vino abstinere, et inedia morbum curare cogitur. Quis, obsecro, nobis ista facit? Quis ita hominum consilia, et cogitationes eludit? Paedagogus noster, auditores, qui non quod nos oderit, sed quod vehementer diligat, haec facit. Impedimenta enim abscindere cupit, quae nos ad coelum currentes retardant, et ne lectione coelesti operam demus efficiunt. Verum nos puerorum vere insipientium more eversionem domuncularum, facultatum terrenarum jacturam et caetera Domini verbera iniquo animo ferimus, et iterum ad easdem domunculas construendas aggredimur, et de regno coelorum, ad quod per ista flagella vocamur, non cogitamus. Sed veniet, mihi credite, veniet tempus, quando per januam mortis alium orbem ingrediemur, et ibi statim viros atque adultos nos esse videbimus, nemo enin in illa nova regione puer inveniri po¬
test. Nam omnes, cum hinc egrediuntur, in ipso itenere in viros commutantur. Ibi dicetur nobis: vobis quidem regnum coelorum et pulcherima illa domicilia parata erant, si verte sapientia? dare operum voluissetis: sed quia pueri stulti esse voluistis, et paedagogi vocem atque admonitiones contempsistis, cum ignominia ac dedecore in tenebras exteriores projiciemini, ubi Erit fletus et stridor dentium, et alii cruciatus ac supplicia sempiterna. Quid tunc dicturi sumus, auditores? Quid nobis tunc de istis domunculis, de istis ludicris honoribus, de istis puerilibus negotiis videbitur, quando solis luce clarius intuebimur bonorum inexplicabilium vere permanentium, et nunquam periturorum, propter umbras et somnia quaedam jacturam nos fecisse? 0 cum quanto animi dolore tunc dicent homines peccatores: Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia, quid contulit nobis? Quid profuit per omnes terras et omnia maria discurrere, ut opes congregaremus? quid profuit in palatiis principum cum tanto labore versari, et tanta arte magnis honoribus, hoc est, terrae ac cineri adulari, ut honores aliquos assequeremur? Quid profuit ingenium torquere, et noctes integras vigilare, ut obscurissimos scriptores intelligere, et inde nescio quam auram captare possemus? Ecce enim haec omnia tanquam umbra transierunt, et veros honores, veras divitias, veras voluptates, veram sapientiam, verum et summum et aeternum bonum ignoravimus, et sine ulla spe recuperationis amisimus. Tantus erit hic dolor, auditores, ut quamquam certo sciant damnati omnes, sibi omnes aditus ad aeternam beatitudinem interclusos, et chaos maximum inter ipsos et locum beatorum interpositum, tamen naturali desiderio impellente, ab illis vocibus cessare non poterunt: Domine, Domine, aperi nobis: Domine, Domine, aperi nobis. Noster igitur sapientissimus doctor Joannes Chrisostomus ait: intolerabilis quidem res est etiam gehenna: quis nesciat et supplicium illud esse horribile? Tamen si mille aliquis ponat gehennas, nihil tale dicturus est, quale est a beatae illius gloria? honore depelli, exosumque esse Christo, et audire ab illo Non novi vos: atque argui, quod esurienti et sitienti negaverimus cibum et potum. Est enim satius mille fulmina sustinere, quam vultum illum mansuetudinis pietatisque, nos tum aversantem videre, et illos totius tranquillitatis oculos nequaquam nos aspicere sustinentes. Quid? quod summi boni jactura omnium aliorum bonorum jacturam secum adfert? Nec enim oculi damnatorum speciem ullam pulchram, nec aures eorum ullos dulces concentus, nec sensus olfaciendi odorem suavem, nec sensus gustandi saporem ullum jucundum, nec sensum tangendi quicquam amplius molle percipiet. Qui enim a Dei consortio semel excludetur, in Oceanum omnium calamitatum et aerumnarum sine ulla spe evasionis uno tempore demergetur. Atque heee quidam de jactura summi boni habui quae dicerem.
Nunc ad eum cruciatum veniamus, quem ideo poenam sensum Theologi vocaverunt, quod sensibus et viribus, tam externis corporis, quam internis animae admovendus sit. Ac ut de sensuum internorum supplicio prius dicamus: quatuor sunt, quae ad rem propositam pertinent, animae facultates, quae miris in gehenna supplicii torquebuntur. Prima enim ea, quam Graeci phantasiam, nos cogitationem dicere possumus. Secunda memoria. Tertia intelligentia. Postrema voluntas.
Cogitatio igitur cruciabitur vehementissima quadam comprehensione eorum tormentorum, in quibus tunc eteorpus etanimusversabuntur.Namsi nunc gravis aliquis dolor ita sibi cogitationem vindicat, ut homo non possit, etiam si maxime velit, de eo dolore non cogitare, quid gehennae supplicia, quae sine comparatione majora erunt, in animis damnatorum efficient? Et cogitatio igitur dolores acuet etdolorescogitationem excitabunt; et se mutuo ita fovebunt, utnullumlocum in animo, et corpore damnatorum quieti permittant. Istae igiturerunt perpetuae contemplationes eorum qui dum hic fructuose possent haec meditari non voluerunt, et qui hic utilissimis cogitationibus tamquam fraeno libidinum uti dedignantur, eas tunc ut crudelissimos carnifices patientur.
Deinde memoria non exigua etiam crux animis damnatorum erit, cum antiquae felicitatis, et praeteritarum voluptatum recordari incipiet, propter quas ad ea tormenta devenerunt. Tunc enim tandem intelligent, quanto sale aspersae, et quam acri pipere conditm illae epulm fuerint, quae olim tam dulces illis videbantur. Sed multo etiam vehementius torquebuntur, cum voluptatum praeteritarum brevitatem, cum praesentium dolorum aeternitate comparabunt. Nam quis tam eruditus mathematicus inveniri posset,
qui nobis explicaret, quanto spatio tempus ab aeternitate superetur? Quales igitur mugitus daibunt, et qualia suspiria ex imis praecordiis trahent, cum diligenter subductis rationibus, invenient, voluptates vix ad punctum temporis durasse, et velut umbram ac somnium praeterisse: dolores autem finem et terminum nullum habituros?
Yerum intelligentia, sicut facultas praestantior et perspicacior est, ita cruce intolerabiliore torquebitur. In hac facultate ille ‘vermis existet, quem tam saepe divinae litterae peccatoribus comminantur, cum aiunt: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur. Nam ut vermis ex ligno oritur, et ipsum lignum unde est ortus perpetuo. rodit; sic iste vermis nascitur ex peccato, et cum peccato perpeluurfi bellum gerit. Nihil enim est aliud, quam perpetua quaedam, et rabie ac desperatione plena poenitentia, ac dolor, quem ex peccatis capiunt, cum intelligunt propter ea se regnum coelorum amisisse, et illos inexplicabiles cruciatus incurrisse. In Genesi legimus, habuisse quondam Aegyptios septem annos tantae fertilitatis atque abundantiae, ut loca, in quibus frumenta reconderent, non haberent, deinde septem annos alios tantae sterilitatis ac penuriae, ut pecunias, agros, jumenta et seipsos pro frumento tradere cogerentur. Quo tempore posteriore, quid explicare posset, quam vehementer eos poenitebat, quod tam negligentes in cpnservando frumento fuissent, quando ejus copia eorum horrea redundabant? Et quod tempus futurae penuriae non providissent, quando frumentum diligenter servatum eos non modo ab inopia et fame liberasset, sed etiam ditissimos effecisset? Talis est vermis damnatorum, auditores, qui nec noctes nec dies quiescit, sed per~ petuo mordet, rodit, consumit, depascit viscera miserorum; nec umquam oblivisci possunt tam praeclarae opportunitatis, quam hic in terris habuerunt, non solum poenas eas parvo negotio, evadendi; sed etiam regnum coelorum vilissimo pretio comparandi. Itaque perpetuo ipsi secum altercantur, et dicunt: Nos miseros, quibus regnum coelorum offerebatur et gratis donabatur: quin etiam obsecratum est, ut illud acciperemus, et renuimus. Si vel peccatorum nos poenituisset, et ea ipsimet confessi fuissemus, omnia condonabantur. Quid magnum erat poenitere? quid magnum confiteri? Si misericordiam implorabamus, facillime concedeba-
tur: si Dei opem postulabamus, praesto erat: si vel poculum aquae frigidae propter Deum dedissemus, vitam aeternam consequebamus, et nunc perpetuo jejunabimur, affligemur, et fructum nullum reportabimus. 0 tempus illud aureum, et quod jam praeteriit, nec in aeternum revertetur! Et quidnam mmdus offerebat, ut tam terribilem Deum provocare ad iracundiam auderemus? Etiamsi omnia regna et omnia imperia totius orbis obtulisset, et illis multis annorum millibus tranquille frui nobis licuisset, quid erat illud tamen, si cum levissima harum poenarum sempiternarum compararetur? Cum igitur non regna, neque imperia, neque saeculorum diuturnitatem, sed umbram quamdam amarissimae voluptatis obtulerit, propter hanc nos pondus ferre debemus cruciatuum sempiternorum?0 cur tam caeci, cur tam stulti fuimus? Quis nobis mentem abstulit, quis oculos clausit, quis aures obstruxit? Quis nos ita fascinavit, ut haec supplicia nunquam cogitaremus: ut in haec tempora nunquam respiceremus; ut hanc inopiam nunquam praevideremus; et bene monentes non audiremus? Et si haec intelligentia patietur, quid tandem de voluntate dicemus quae praecipua causa peccatorum est?
Voluntas igitur rabida quadam invidia perpetuo cruciabitur, quam de ipsius Dei, et omnium sanctorum gloria et honore concipiet. Ut enim Psalmographus ait: Peccator videbit, et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: nec enim quod cupit consequetur, nam Desiderium peccatorum peribit. Hinc autem odium implacabile contra Deum in iisdem peccatorum voluntatibus orietur: ex odio vero horrenda illa maledicta et blasphemiae inauditee nascentur, quae in eorum linguisetore nunquam deficiunt. Quoniam enim tunc hinc spem recuperandae salutis nulla habebunt, certoque scient se nunquam amplius cum Deo in gratiam redituros, neque cruciatus unquam finiendos, aut muniendos, et illinc Deum esse videbunt, qui eos tamquam catena quadam alligatos in illis perpetuis suppliciistenet,et ipsum esse qui in eosab alto fulmina jaculatur, et suo omnipotenti flatu fornaces illas gehennae succendit, tamquam rabidi canes ferocient, et nunquam a latratu, blasphemiis et contumeliis cessabunt. Maledicent Deo, quod eos creaverit, et morti addixerit, et tamen eos semper interficiendo, numquam penitus interficiat. Maledicent ejus tunc potentiae, quod tam vehementer
illos torqueat. Maledicent ejus sapientiae, quod eam nullum ipsorum flagitium fugere valeat. Maledicent ejus benignitati, quod pro illis versa sit in sententiam et asperitatem. Maledicent ejus cruci et sanguini super eam effuso, quod tam multis profuerit. Maledicent Iteginae cadorum, quod tam multis peccatoribusjanua vitae et misericordiae fuit, et illis noverca crudelis fuisse videbitur. Denique sanctis omnibus maledicent, quod eos laetari et gaudere de ipsorum tormentis intclligent. Ista erit illorum perpetua symphonia. Istae horae matutinas et vespertinae. Isti Psalmi atque Hymni, qui in istis funestissimis templis Dasmonum cantabuntur. Ubi sulphur pro thure, pro cereis fumus ex pice et igne egrediens, et pro citharis atque organis stridor catenarum, sonitus verberum et malleorum erunt.
Jam vero si sola rerum tam horrendarum commemoratio, terrorem incutit, honorem generat, quid erit in eo ipso loco perpetuo commorari ubi haec dicuntur et audiuntur? Et quid ergo nos facere par est, ne tam funestis celebritatibus interesse cogamur? Sed modicum quiescamus.
Propheta Jeremias duos calathos plenos ficubus sibi a Domino ostensos fuisse commemorat: quorum unus ficus bonas continebat et bonas valde, alter 'ficus malas et malas valde, ut comedi nulla ratione possent. Quibus duobus ficuum generibus duos hominum status post hanc vitam, nisi fallor, designavit. Omnes enim vel statum bonum, bonum valde, vel malum, malum valde obtinebimus. Nec enim est aliquis medius status inter statum beatorum, qui est bonus, bonus valde et statum perditorum, qui est malus, malus.valde. Nam ignis purgatorius, qui medius esse videtur, usque ad certum quoddam et finitum tempus manebit, et demum omnes, qui in eo sunt vel erunt, sempiternae felicitatis et gloriae compotes efficientur, et ad statum bonum, bonum valde pertinebunt. Et quidem quod status beatorum sit bonus et bonus valde, proxima concione Dei aspirante demonstrabimus. Quod vero status damnatorum sit malus, et malus valde, partim ex iis, quae diximus, partim ex iis, quae jam dicemus, intelligi poterit. Hactenus enim eum dolorem, qui ex amissione summi boni oritur, et quem internas animse vires patiuntur, maximum atque inexplicabilem esse, quoad potuimus, ostendimus. Nunc eum etiam dolorem atrocissimum esse demonstrabimus, quem in externis sensibus hominum damnatorum ipsa supplicia et cruciatus efficient.
Initio igitur, quemadmodum praemium beatorum non est unum aliquod certum bonum sejunctum ac separatum ab aliis, sed quoddam commune ac generale bonum, quo omnia bona et omnes delectationes ac deliciae continentur, atque ita a Boetio definitur, «Status omnium bonorum aggregationeperfectus.» Sic poena damnatorum non estunum aliquod genus doloris, ut capitis, ut renum, ut dentium, ut oculorum, sed est poena quaedam generalis, quce omnes omnium membrorum et compagum et sensuum dolores comprehendit. Hic in terris, sicut bonum illud generale beatorum, ita malum istud generale damnatorum, numquam experimur. Nam qui oculis dolet, non simul dentibus dolet, et qui dentibus, non simul oculis, et sic de caeteris ad eumdem modum. At apud inferos atrocissimi dolores, et in capite et in oculis et in pectore et in renibus, denique in omnibus compagibus, omnibus nervis, omnibus medullis, omnibus viribus et sensibus uno tempore perferentur: uti enim peccator omnibus membris contra Deum usus est, sic etiam in omnibus membris patietur, et nulla nec minima pars erit, quae suum ac proprium tortorem et carnificem non habeat. Rogo vos, si unus aliquis nostrum spatio unius diei, generali ista poena torqueretur, quid sentiret? quam longam diem illam esse judicaret? Nonne singula momenta mensibus longiora, et horse singulae annis diuturniores illi viderentur?Equidem, auditores, si canem unum in plateis tot dolorum generibus simul torqueri videremus, non dubito quid vehementissime commoveremur. Haec igitur poena, hic dolor est, si tamen ulla ratione explicari potest, quo damnati homines non unius diei spatio, sed in omni saeculorum aeternitate apud inferos cruciabuntur. Sed jam haec omnia poenarum genera paulo diligentius atque occurrentius consideremus.
Oculi, quia omnia inspiciunt, merito primo loco inspiciendos se offerunt. Isti igitur oculi, qui nunc satiari delectatione non possunt, qui pulchras formas tanta aviditate conspiciunt, qui ad ludicra nugatorum spectacula intuenda tamquam principes curiositatis con-
festirn advolant, qui ut impurissimi lenones, tam frequenter meretricias imagines in cordis cubiculum introducunt, qui solas inopum et miserorum calamitates et aerumnas videre non queunt, qua cruce putatis apud inferos torquebuntur? Sane horrendas primum daemonum figuras videbunt. Est vero tam horribile diabolum intueri, ut nonnulli sensum, nonnulli vitam amisisse in ipso aspectu Daemonis referantur. D. Bernardus nonagesimum psalmum exponens, quemdam ex suis Monachis refert fuisse, qui cum ei nocte quadam horribilis quadam figura se ostendisset, tota illa die vix rationis compos fuit, nunquam se securum esse putabat. Denique in tam horribilem vocem prorupit, ut omnes monachos, quitum forte dormiebant, excitaverit, vehementissimeque perterruerit. Cassianus quoque in Collationibus refert, tantum extitisse aliquando apud veteres Anachoretas Damonis terrorem, qui eis variis, sed horrendis semper figuris se prodebat, ut nec soli habitare, nec ii, qui in eadem cella morabantur, simul omnes dormire auderent. Itaque aliis dormientibus, alii in excubiis vigilabant, et nunquam Psalmos et Hymnos canere intermittebant. Jam igitur si Damones hic in nostris regionibus tantum in nos imperii sibi assumunt et tam vehementer eos formidamus, quid, quaso, in suis regionibus facturi sunt, ubi neque timebunt exorcismos, neque aquam lustralem, neque merita et orationes sanctorum? Si hic ita grassantur, unde tam potenter expelluntur, quid ibi facient, ubi dominantur et regnant? Si homini coemeterium aliquod ingredienti sola suspicio pr&sentia illorum, et erigi capillos, et vocem faucibus haerere facit, qualis motus peccatores invadet, cum in illo communi damnatorum coemeterio horrore et umbra mortis pleno, obviam tot monstra, tot phantasmata, tot chimaeras habebunt? Deinde quam crucem patientur oculi damnatorum, cum uxores et parentes et filios in iisdem suppliciis intuebuntur?Egesippus de excidio Jerusalem scriptum reliquit, Alexandrum Hyrcani filium et ducem Hebraeorum, cum atrocissimas poenas de certis hominibus sumere vellet, jussisse, ut octingenti simul in media urbe in cruces tollerentur, et cum adhu: viverent, ante eorum conspectus uxores et liberi singulorum.crudelissime trucidarentur, ut hac ratione non una, sed multis mortibus miseri interirent. Neque vero hoc supplicii genus apud inferos deest. Ibi igitur cum ingenti dolore, et filii parentes et parentes filios, et viri uxores et uxores viros et omnes qui aliis causa peccandi fuerunt, se cum illis in cruciatibus gehennae videbunt. Ego quidem, auditores, in hac florenti academia tantam, tam modestam, tam quietam, tam studiosam, et vere religiosamjuventutem ali atque institui, partim ex aliis audiens, partim etiam ipsemet videns, vehementer gaudeo, et communi omnium nostrum Domino gratias ago; sed tamen molestissime fero, quod inter tot probos adolescentes, nescio quos corruptos et corruptores versari intelligo, qui simplices circumveniunt, et nunc ad compotationes, nunc ad choreas, nunc ad alia libidinum incitamenta suis verbis alliciunt. Sed vae tibi, vir nequam, daemonis imitator, pestis adolescentiae. Siccine tantum bonum invidere et eripere audes reipublicae? Et quid ages, cum te una cum illis, quos decepisti, in illis vivis flammarum incendiis videbis? 0 quam saepe tunc dices: Pereat illa dies, qua te primum vidi, qua alioqui ac decipere aggressus sum: te enim in vitium ebrietatis, et alia scelera ac flagitia, et me in haec supplicia uno tempore praecipitavi. Tibi vero ille respondebit, pereat illa dies, quae te latronem ac carnificem animae meae obtulit, et qua tuis venenatis sermonibus aurespraebui. Ilaec carminum alternatione, haec symphonia illorum miserorum erit. Sed haec symphonia nos monet, ut jam ab oculis ad aures transeamus.
Aures igitur, quae usque adeo lascivis cantibus delectabantur, et ad proximorum de- Hactiones atque infamiam gaudebant, quaeque in foro circulatores per multas horas sine labore audivissent, in templo autem concione unius horulae defatigabantur, nihil apud inferos, nisi gemitus, rugitus, ululatus, contumelias, blasphemias et maledicta auditurae sunt. Nam quemadmodum in regno beatorum semper laudes divinae, et dulcissimum alleluia cantatur; sic in carceribus damnatorum perpetuo clamores et blasphem;ae resonabunt. Isti erunt hymni, qui ad sonitum malleorum et verberum cantabuntur. Memini me apud Plutarchum in Sylla aliquando legisse, severum illum dictatorem quadam die sex hominum millia in parvo circo congregari mandasse, et simul in templo, quod non procul ab eo circo aberat, senatum coegisse; deinde militibus imperasse, ut cum ipse in senatu orationem haberet, tum ipsi sex illa hominum millia, quam ce¬
lerrime possent, trucidarent. Itaque ubi Sylla dictator verba facere ad senatores aggreditur, continuo exaudiuntur innumerabiles crepitus atque ictus ferientium gladiorum, eorum clamoribus, et gemitibus admixti, qui trucidabantur, et quamquam dictator senatores admonebat, ut iis, quae dicebantur attenderent, non curiose, quse foris agerentur, considerarent; tamen attoniti omnes et pavidi effecti vix in ea concione contineri poterant. Hinc igitur cogitare possumus, qualem symphoniam, qualia organa, quales citharas audiremus, si semel nobis ad fores gehennae aures admovere liceret, ubi non sex millia, sed multo sine comparatione plura, perpetuo caeduntur, verberantur, percutiuntur, ululant, rugiunt, exclamant.
Quid vero de sensu olfaciendi dicemus? Nulla reperiri sentina tam immunda, nulla tam graviter olens cloaca inveniri potest, quae cum gehennae lacu comparari possit, in quem omnes totius orbis sordes projiciendae sunt. D. Victor Africanus describens supplicia, quae Wandali ariani sanctis martyribus inferebant, unam ex atrocissimis poenis eorum, carceris fcetorem fuisse confirmat. Sic enim loquitur de quatuor millibus nongentis nonaginta sex Martyribus, qui simul in eodem carcere torquebantur. Jactabantur, inquit, confessores Christi super invicem, angustia coarctante unus super alium, ut agmina locustarum, et ut proprie dicatur, ut grana pretiosissima frumentorum. In qua constipatione secedenti ad naturale officium nulla ratio sinebat loci, sed stercora et utinam urgente necessitate ibidem faciebant, ut ille tunc foetor et horror universa poenarum genera superaret. Ad quas aliquando dantes ingentia munera Mauri, dormientibus Wandalis, vix clam admissi sumus intrare, qui introeuntes velut in gurgite luti usque ad genua coepimus mergi: Illud tunc J ere miae videntes fuisse completum: Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora. Conferre nunc, auditores, hanc Martyrum poenam cum suppliciis damnatorum. In carcere confessorum Christi pauci quidam erant, in carcere gehennae innumerabiles homines erunt. In illo solae aliquot hominum sordes fcetorem excitabant, in isto omnes totius mundi sordes, omnes faeces, omnis colluvio, omnis denique teter et gravis odor congregabitur. Si igitur illius carceris foetor omnia poenarum genera superabat, quis gehennae fcetorem sine ulla comparatione graviorem et horribiliorem tolerare poterit? Quis item sine horrore legere potest, novum illud tormenti genus, sive id verum, sive falsum sit, quod latinus poetadescribit,cumait:
Mortua quin etiam jungebat corpora vivis, Componens manibusque manus atque oribus ora. Tormenti genus: et sanie taboque fluentes Complexu in misero, longa sic morte necabat.
Quid? Nonne hoc est horrendum, non solum aspectu, sed etiam auditu, ut homo vivus ac sanus cum mortuo cadavere colligetur, ut os vivi cum ore mortui conjungatur, ut inspiratione teterrimi illius foeteris, et corruptione ac vermibus a cadavere egredientibus homo miserrimus contabescat, et a mortuo vivus extinguatur? Sed si hoc genus supplicii durum atque immane, sicut est, ita nobis videtur, quid de gehennae foetore dicemus, qui ex tot spurcissimis corporibus orietur?
Sed si haec odoratus patitur, gustanti sensus, qui multo plurium et graviorum criminum causa esse solet, numquid immunis a supplicio erit? Non sane, auditores, verum tunc primum intelligent homines ebriosi atque impurissimi belluones, quanti exquisitas epulas et potationes illas emerint quas hic tam vili pretio se emisse arbitrabuntur. Iste igitur sensus incredibili fame et siti torquebitur, et qui nunc duorum dierum jejunium ferre non possunt, et nisi usque ad ebrietatem et vomitum biberint, se naturae satisfecisse non putant, tali tunc inedia, et siti cruciabuntur, ut major neque cogitari, neque fingi possit. Quem non moveat illa vox divitis Evangelici: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum chgiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma? Quae major inopia cogitari potest? Quid minus petere, poterat iste dives, qui quondam epulabatur quotidie splendide? Non audet plenum aqua poculum petere, cui olim exquisitissima vina non sufficiebant, sed neque postulat ut manum totam, imo quod magis admirandum est, nec ut totum digitum Lazarus in aquam intingat, sed extremam dumtaxat digiti partem, et hoc ipsum impetrare non valuit. Quae propterea nobis narrantur, ut intelligamus, ita generalem fuisse illam interdicti et excommunicationis sententiam, quam Dominus protulit in damnatos, ut nemo sit, qui eis vel mini¬
mum consilium aut auxilium praebere possit. Itaque quocumque oculos vertent, quocumque manus extendent, ad omne consilium atque auxilium sibi aditum interclusum cognoscent. Et quemadmodum ii, qui in medium Oceanum ceciderunt, dum suffocantur, et cum morte luctantur, frequenter manus ac pedes extendunt; sed nihil nisi liquidam aquam inveniunt, quae omnes illorumconatus et contentiones eludit; sic ii, qui in illud altissimum miseriarum pelagus lapsi sunt, et in eo perpetuo suffocantur, omnium rerum opem, etiam mortis ipsius implorant sed frustra. Nemo est enim, qui minimam opem illis adferre ulla ratione possit. Utrum tandem haec vera sunt, auditores? Unde didicimus? Quis ista narravit? Num Homerus, num Plato, num Virgilius? Ipsa veritas, ipsa Dei sapientia, is qui mentiri non potest, haec locutus est. Est igitur fides in orbe? Utuntur homines ratione? Judicare aliquid possunt? Unde in illis, qui ista credunt, tantus torquor existit? Qui in aliis minoribus malis arcendis tam diligentes sumus, cur ista, quomodo evadamus, non providemus?
Neque tamen sunt hae omnium poenarum gravissimae, adhuc aliae multo graviores supersunt. Siquidem sensus tangendi, propter quem tot tlagitia, tot scelera, tot sacrilegia, tot stupra, tot adulteria perpetrantur, divinae justitiae ratio postulat, ut multo atrocius, quam caeteri sensus torqueatur. Itaque tortor hujus sensus ignis erit, tam potens, tam vivus, tam efficax, ut noster ignis cum eo comparatus non verus, sed pictus esse videatur. Nam cum in hunc usum dumtaxat a Deo creatus sit, ut justitiae ipsius instrumentum existat, dubitare non possumus quin vehementissime afflicturus et cruciaturus sit. Siquidem, auditores, si quis attente cogitaret, quid doloris perciperet, si in ardentem aliquam fornacem vivus injiceretur, et ore fornacis diligenter occluso ad unam horam ibi relinqueretur, non quidem plane intelligeret; sed tamen aliquo modo subolfaceret, quid sit apud inferos vivere. Quaeso vos, qui humeri vivas illas flammas tolerare poterunt? Quod pectus illa suppliciorum aeternitate non frangeretur? Quis de vobis, inquit Isaias, habitare poterit cum ardoribus sempiternis? Quid? quod cum hac poena alia non minor conjungetur? Nec enim ignis ardore solum, sed intolei*abili etiam frigore cruciabuntur. Nam si B. Basilio
/idem adhibemus, nullus pene cruciatus est, qui cum eo comparari possit, quem veheraentissimi frigoris asperitas infert. Ut enim ipse oratione in quadraginta Martyres declarat, cum saevissimus ac truculentissimus quidam tyrannus inexplicabili supplicio sanctos illos Martyres torquere vellet, considerare co>pit asperrimam hiemen tunc vigere, et regionem, in qua erant, natura frigiuissimam esse, ita ut super maximum quemdam lacum in glaciem conversum, homines cum jumentis et plaustris iter facerent et maxima flumina a cursu cessassent, et non tam flumina quam vise stratse marmoribus viderentur. Itaque nocte quadam observata, in qua vehementissime boreas flaret, sanctos Martyres nudos sub dio esse praecepit et diuturnis explicabilibusque cruciatibus interire.
Hic igitur, auditores, ludus est damnatorum, haec alternatio delectationum, a calore nimio ad aquas nivium, et ab aquis nivium ad calorem nimium, ut Job loquitur, transferentur. Neque hcec figmenta, nec fabulae poetarum sunt. Audite enim quid ipse Dominus Jobum alloquens dicit: Numquid ingressus es thesauros niuis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae etbellt? Audite Psalmographum: Ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calics eorum. Et si haec pars tam est amara quid erit totum calicem exhaurire? 0 homines infelices, quanto melius vobis fuisset, sinunquam nati fuissetis? 0 miserabiles oculi, quos horrendae daemonum figurae terrebunt, quos fumus demissimus cruciabit, qui semper aperti ad vestras intuendas miserias eritis! 0 miserabiles aures, quae sonitum flagellorum et blasphemias ac gemitum miserorum semper audietis. 0 miserabiles nares, quae fcetorem loci spurcissimi, et corporum spurcissimorum semper haurietis! 0 miserabiles ventres et ora miserabilia, quae inedia sempiterna et fame ac siti intolerabili torquebimini! 0 membra miserabilia, quae puteum illum sulphureas flammas evomentem incoletis! Num annos decem aut viginti aut centum aut mille? Non sane. Nam et hoc aliquod genus consolationis esset. Verum in aeternum et ultra, si ultra inveniri potest. 0 verbum breve, rem nobis tam diuturnam significans!
Haec aeternitas, auditores, res est ejusmodi, ut sine ea nullum supplicium grave, cum ea nullum leve judicari possit, et tamen hoc
sale p cenae damnatorum condiendae sunt. Primum enim tot saeculis torquebuntur, quot stellae lucent in ccelo, deinde quot arenarum grana jacent in littore, tum quot guttae aquarum inveniuntur in mari. Et his evolutis iterum dolores incipient, et sine ullo fine tota ista versabitur. S/cut oves, inquit, in inferno positi sunt, mors depascet eos. Ut enim oves summa folia herbarum depascunt et radices non evellunt, ut iterum herbae nascantur, et iterum tonderi ab ovibus possint; sic in pascuis gehennae, ubi oves damnati, pascua tormenta, et pastor ovium mors est, damnati ad pascua a morte deducti tormenta semper depascent, nec pabula ista unquam finientur, neque Domini calix, quem bibent, umquam exhaurietur. Tamdiu carcer gehennae manebit, quamdiu regnum coelorum manebit. Tamdiu torquebuntur damnati, quamdiu laetabuntur beati. Denique tamdiu reprobi morientur, quamdiu Deus ipse vivet. Et nisi desinat esse Deus, quod est, non desinent ipsi esse, quod sunt. 0 vita mortifera. 0 mors immortalis, et quomodo tandem te appellabimus? Vitam an mortem? Si vita es, quomodo occidis? Si mors es, quomodo duras? Neque igitur vita, neque mors dicenda es. Nam utrumque horum boni aliquid habet. Vita quietem et mors finem. Tu vero ^ neque quietem neque finem habes. Quid igitur te esse dicemur, nisi ut totum mali, quod et vita et mors habet? A morte enim cruciatus, a vita durationem accepisti. Et vitam igitur, et mortem eo bono, quod in illis erat, spoliavit Deus, et in te posuit reliquum. 0 venenata compositio! 0 pharmacum amarum! quo ex calice Domini omnes peccatores potabuntur.
Magna profecto res esset, auditores, si vel mediocriter intelligere possemus, quid sit aeternitas poenarum. Haec enim sola cogitatio, tamquam frsenum quoddam, omnes nostras libidines coerceret, et ita nostrae vitae moderaretur, ut non Christiani modo, sed etiam Monachi vel Anachoretae sanctissimi omnes videremur. Cogita enim crucem, quam patitur spatio unius noctis is, qui gravi aliquo morbo afficitur, quam frequenter se nunc ad istam, nunc ad illam partem convertit, quam longa illa nox esse videtur, quomodo numerat omnes horas, et quam diuturnam unamquamque earum esse judicat, quo desiderio aurorae ac lucis tenetur, quam saepe rogat quantum adhuc noctis supersit, et num lucis radii apparere incipiant.
Jam vero sitam ingens iste dolor nobis fesse videtur, qualis erit eorum, qui non lectulo molli, sed in vivis atque ardentissimis flammis jacebunt, toto spatio illius noctis, quae auroram non habet nec diei lucem expectat? 0 profundissima obscuritas! 0 nox aeterna! 0 nox! 0 nox ipsius Dei ore maledicta, quae lucem diei et aurorae splendorem non videbis. Verum, auditores, si sola hujus aeternitatis cogitatio nos perterret, quid erit non cogitare, sed reipsa in aeternis suppliciis versari? Tam horrenda profecto res est sine fine torqueri, ut quando unus dumtaxat ex Adae filiis tali supplicio mulctandus esset, merito omnibus pavendum ac trepidandum esset. Unde igitur sit, ut nunc non movea¬
mur, cum certissime sciamus infinitum esse numerum stultorum et viam, quae ducit ad vitam, angustam, et paucos qui inveniunt eam, et viam perditionis latissimam et innumerabiles, qui per eam incedunt? Si ista non credimus, ubi est fides nostra? Si credimus, ubi judicium? Si. sanae mentis sumus, si fidem Scripturis adhibemus, quo pacto nobis tam horrendo periculo imminente adhuc dormimus? Qui fieri potest, ut crapula et ebrietas adhuc placeant? Adhuc otiose vivere delectet? Excitemur igitur, aliquando torporem excutiamus, ut in terris gratiam, deinde post obitum gloriam Dominus largiatur, qui esi in saecula benedictus. Arnen.
A figura Abrahami terram promissam lustrare - jussi, beatitudinem a nobis in terris cogitatione esse peragrandam, exordium docet. Eamdem beatitudinem esse maxime notam et minime notam probatur: illud, quia innata est cuique ejus aliqua cognitio; hoc, quia de nulla rc tam diversae fuerunt Philosophorum veterum opiniones, cujus rei duplex assignatur ratio. Quod felicitas non in sapientia humana, neque in divitiis, nec in potentia, nec in honoribus neque demum in voluptatibus consistere possit, ostenditur. Veram tamen felicitatem in se continere infinitas divitias, immensam, potentiam, incomparabiles dignitates ( ubi vanitas honorum mundanorum ob oculos ponitur ), et incomprehensibilem voluntatem, quae omnia fuse et eleganter priori parte pertractantur.
Cur proxime sequens concio de humana miseria instituatur, causa redditur. Dona, quibus beatorum corpora sunt donanda, eniimerantur, ut sunt, praeter alia pulchritudo, impassibiliias, agilitas et subtilitas, claritas, sensuum denique omnium delectatio, atque in primis oculorum ex intuitu beatorum, praesertim multorum et variorum Martyrum, B. Virginis, imo ipsius Dei Filii: aurium ex suavissima symphonia omnigenarum vocum et instrumentorum, siquidem aequum esse videntur ut corpus, quod miseriae fuit particeps, etiam praemiorum aequalitate congaudeat. Locus deinde coelestis beatitudinis describitur, ejusque sublimitas, amplitudo, pulchritudo et ve¬
nustas multis commendatur praecipue vero a multitudine, nobilitate, pare et concordia inhabitantium. Praeterea quasi per antithe - sim proponitur ingressus coelestis gloriae, occursus sanctorum, et de superatis mundi miseriis victoria et triumphus. Tandem conclusione ad caelestem patriam exhortatoria finitur.
Cum Deus Optimus Maximus Abrahse Patriarcha} regiones Palaestinae se daturum polliceretur, id ei simul’ praecepit, ut omnia illa loca diligenter circuiret ac peragraret: Omnem terram, inquit, quam conspicis tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. Surge ergo, et perambula terram in longitudine sua: quia tibi daturus sum eam. Qua} verba, optimi auditores, nobis etiam, quibus regnum coelorum promissum est a Domino, dicta esse merito, jureque optimo existimare debemus. Nec enim aliquis in illa felicissima loca ingredi permittitur, neque ad ea alicui aditus unquam patebit, qui ea non diu, multumque desideraverit, et ad ea vehementissime non aspiraverit. Quis vero tanta cupiditate ejus pulcherrima} regionis videndae flagrabit, quanta nos flagrare par est, si nihil de ejus excellentia et pulchritudine noverit? Quare surgendum nobis paulisper est, et terree cogitationes et negotia relinquenda sunt, ut alis spiritus in sublimes illas ac illustres regiones delati, longitudinem aeternitatis et latitudinem felicitatis earum inspicere et contemplari attente ac diligenter valeamus. Et quamquam multa ac varia sunt, quae de sempiterna felicitate reguoque cielorum dici possunt, nobis tamen duo potissimum hoc tempore, et his auditoribus dicenda esse videntur. Primum enim de ipsa beatitudineac felicitate; deinde de regionibus ac domiciliis beatorum, quoad angustia) temporis patientur, disserendum erit.
Principio igitur beatitudo propter sui eximiam atque excellentem naturam id ferre proprium habet, ut maxime nota et minime nota esse videatur. Eam enim rem quamdam optimam, et praeclarissimam esse, ac ut Boetius ait, statum omnium bonorum aggregatione perfectum, quem adeptus qui sit, nihil quaerat, nihil appetat, nihil optetamplius, nemo fere est qui nesciat cum enim omnibus hominibus amor quidam beatitudinis a natura insitus sit, et quod penitus ignoratur, amari non possit: cognitionem quoque beatitudinis aliquam omnibus hominibus ab ipsa natura insitam esse necesse est. Quid tamen illud sit, in cujus possessione beatitudo consistat, et quod hominem collocet in eo statu, quem esse diximus, omnium bonorum aggregatione perfectum, id vero usque adeo priscis saeculis obscurum fuit, ut nulla qurestio sit, cujus major discrepantium opinionum perplexitas olim inter Philosophos fuerit. Hinc enim alii in rerumscienliaet contemplatione: alii in virtute, quam noverant, hominis beatitudinem posuerunt: alii voluptate metiri cuncta voluerunt: alii ad ea, quse prima secundum naturam nominabant, omnia retulerunt: alii nescio quam indolentiam, seu vacuitatem expetendorum extremum et ultimum statuerunt: alii virtutis usum cum vita) perfectae prosperitate copulaverunt: fuerunt etiam alii, qui honestatem vel voluptatem addiderunt, vel vacuitatem doloris adjunxerunt. Denique ut ex Varrone D. Augustinus ostendit, usque ad ducentas octoginta sex opiniones de summo bono discrepantes pervenerunt.
Et quamquam veteres Philosophi maximo abore, perpetuo studio etsummacontentione animi summum illud bonum investigare conati sint, tamen duplici, potissimum de causa a veritate longissime aberraverunt. Primum, quod id, quod unum et simplissimum est, in multas ipsi partes ac vel uti membra secuerunt. Cum enim probe intelligerent, qui vere felix ac beatus appellandus sit, affluentem divitiis, prseditum potestate, clarum atque illustrem esse oportere, neque ei honestas, licitasque voluptates ac delicias deesse debere: et rursum cum ha)C omnia et alia permulta, qua) status hominis beati prope suo jure postulase videtur, non posse
in una aliqua re inveniri arbitrarentur, ad multarum rerum adjumenta confugerunt et multorum diversorumque honorum aggregationem, beatitudinem definierunt.
Deinde altera illius errandi causa fuit, quod, infra lunam, ubi nihil est, nisi mortale et caducum, prseteranimosgeneri hominumDei munere datos, beatitudinem qua)sierunt. Ex quo errore ille antea commemoratus error dimanavit. Nam idcirco nihil unum invenire poterunt, cui omnes beatitudinis partes couvenircnt, quod non aeternitate, ubi erat, sed in tempore, ubi non erat, illud investigare voluerunt. Etenim si veri judices atque aestimatores rerum praesentium sumus, non dubito, quin et divitias tam animi, quam corporis, et potestatem, et honores, et voluptates, et alia, quae hic in terris inveniri possunt, non modo, non partes ac membra, sed vix umbras quasdam verse beatitudinis esse judicabimus. Quales enim hic animi divitias habere possumus, ubi ille omnium judicio sapientissimus existimatur, qui hoc unum se scire, quod nihil sciret, constantissime praedicabat? et ubi alius quidam ex sapientioribus asserebat, maximam partem eorum, qua) scimus, minimam partem esse eorum quae ignoramus. Deinde si de divitiis corporis agatur, quae sitim excitare et non sedare possunt? Quae corpori somnum et et animo quietem auferunt? Quae unum divitem non faciunt, nisi faciant alterum pauperem? Quae quo sunt ampliores, eo pluriribus custodibus indigent? Quae denique ab ipsa Veritate spinis comparatae sunt: Et potestas qualis tandem hic in terris invenitur, quando reges ac principes, qui omnium hominum potentissimi esse videntur, sic infirmi ac debiles sunt, ut sine multis militibus, sine multis bellicis tormentis, sine multis machinis ac praesidiis, sine multis et magnis sumptibus, tuti esse non possint? Alii, qui vere felices ac beati sunt, nullius opem desiderant, neque adjumenta rebus aliis petunt; sed in seipsis inveniunt, unde sufficiant ad omnium hostium impetus propulsandos. Honores vero ac dignitates, quas hic in terris invenimus, nonne fortunae ludibrio expositae sunt? Nonne odium, invidiam, suspiciones vix aut ne vix quidem effugiunt? nonne homines quales sint ostendunt, ac saepe ridiculos faciunt? Quemadmodum enim qui edito loco collocatur, non proptereapulchrior est, quod plures in eum intuantur; sed qualis sit pluribus innotescit: sic magistratus
et gradus et sedes locorum, non Immines sapientes reddunt, sed quales sunt, omnibus manifestum faciunt. Et ssepe fit, ut qui privatus cum esset prudens, et gravis existimabatur, ad magistratum evectus, levem et stultum adeo ridiculum omnibus se prodat. Denique quales nostra voluptates sunt, qua usum rationis impediunt, intelligentia lumen obscurant, mentis aciem hebetant, et poenitentiam ac dolorem secum ferunt? Quando vero nihil horum, qua diximus, esset, et nec pauperes divitia, nec imbecilles potestas, nec obscuri honores, nec amara voluptas? sed omnia praei ara, omnia excelsa, omnia angusta hic infra lunam invenirentur, nonne vel propterea hominem beatum non facerent, quod non modo non aterna, sed ne diuturna quidem esse possint? Nam cum his demum dicendus sit (utD. Augustinus ait) qui habet in omne quod vult, et nihil mali vult, cum tandem is, qui beatus dicitur, moriatur, vel ipso nolente, vel ipso volente fit: si ipso nolente, jam non habet omne quod vult, cogitur enim mori, cum maxime cupit vivere, adeoque beatus non est: si ipso volente, neque tunc beatus erit, quia male aliquid vult, mortem videlicet ipsam: qua tantum est malum, ut Deus quasi calumniam, de tam venenati germinis procreatione a se repellens scribi voluerit se mortem non fecisse, sed invidia Diaboli eam in orbem terrarum aditum habuisse.
Qua cum ita sint dubitare, auditores, nulla ratione debemus, quin vera beatitudo supra lunam, et solem, et supra temporum vicissitudines quarenda sit. Mundi vero sapientes beatitudinem veram investigasse quidem, non ideo invenisse quod eam ubi non erat quarere, atque investigare voluerint. Ubinam igitur beatitudinem inveniemus? Nempe, auditores, non alibi, quam in Deo. Tunc enim demum beati erimus, cum Deo (qui natura beatus est) similes erimus. Erimus autem similes Deo, cum eum videbimus sicuti est. Sic enim magnus ide Theologus Joanr.es Evangelista nos docuit, cum ait: Cftarissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus, scimus autem, quia cqm apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Sed mihi videor logicum nescio quem audire, qui vehementer miratur, quomodo ista cohareant: Sim lesei erimus, quia vidi bimus eum sicuti est? Quam multos enim sicuti sunt videmus, et non continuo similes illorum efficimur? Sed ta¬
men, auditores, et vere et sapienter et plane Theologice S. Joannes ait: Similes erimus, quia videbimus eum sicuti est. Id enim, unde beatus est, quicumque beatus est, sive is Deus, sive Angelus, sive homo sit, nihil est aliud, quam prima ac summa veritatis, qua Deus ipse est, non qualiscumque cognitio, sed clarissima et apertissima visio. Quare sicut ex eo beatus Deus quod seipsum, optimam videlicet ac summam veritatem sicuti est, intuetur; ita nos quoque pro modulo nostro beati et Deo similes erimus, cum eum, nempe primam ac summam veritatem sicuti est, intuebimur. Deinde si luna ac stella lumen concipiunt, et similes solis efficiuntur, cum ei opposita in eum quodammodo intuentur; quanto magis mentes purgatissima beatorum divinumlumen concipient, et Deo similes erunt, cum non amplius per speculum neque in anigmate; sed facie ad faciem justitia Solem, et lucem increatani aspicient? Vera igitur ac sola nostra beatitudo in Dei visione consistit, quod illis verbis Dominus affirmavit: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et illis: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti. Jesum Christum. Qua quidem beatitudo, tametsi una ac simplicissima res est: tamen et divitias, potestatem et honores, et voluptatem et alia bona, qua mens humana desiderare potest, et multo etiam plura, ad qua nos humi strqti, nec desiderio quidem pertingere possumus comprehendit. Hoq est enim quod Apostolus ait: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se.
Ac ut a divitiis ordinamur, quales, obsecro divitia beatorum erunt, quando Deus ipse, et cibus et potus et vestis et domus et possessio et pecunia illorum erit? Quando ita rebus omnibus abundabunt, ut nihil sibi deesse putent, nihil curent amplius, contenti denique ac satiati facultatibus atque opibus conquiescent. Nec enim arca, ut sapienter Tullius ait, sed animus dives appellandus est. Hic quidem in terris nemo dives est (nec enim fieri potest, ut animus noster expleatur) et merito nominari possit. Major enim est cordis humani capacitas, quam ut eam orbis etiam totus possit replere. Si quis globum quantumvis magnum super immensum triangulum poneret, nonne stultus esset, si eo globo immensam illam trium angulorum capacitatem conaretur explere? Sane esset.
Nec enim fieri potest, ut triangulus globum comprehendat, et extremi anguli vacui atque inanes non relinquantur. Quare cum res omnes creatse globum quemdam, magnum illum quidem, sed tamen certis terminis ac limitibus comprehensum efficiant, et animus noster tribus immensas capacitatis facultatibus, intelligentia, memoria et voluntate praiditus quasi quidem infinitus triangulas sit; nullo modo fieri potent, ut res creatae, etiamsi omnes uni concederentur, amplitudinem et vaslitatein animi humani penitus impleant. Tunc igitur tandem iste triangulus humanus explebitur, et dives erit, et penitus conquiescet, cum Deum ipsum possidebit, qui in Trinitate personarum subsistens, quidam triangulus immensus, ac nullis spatiis ac regionibus definitus est. Vere enim Psalmographus ait: Satiabor cum apparuerit gloria tua. Porro hanc abundantiam rerum omnium Dominus promittebat, cum diceret: Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum oestrum. Et rursum: Arnen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum. Quse ubertas sermonis filiarum divitiarum ubertatem atque affluentiam explicare poterit, quam his verbis veracissimis Dominus sanctis hominibus pollicitur? Sane is solus bona beatorum numerabit, qui Dei ipsius bona numerare potest. Vere enim ipsa Veritas ait: Arnen dico vobis, super omnia bona constituet eum. Atque ha?c quidem de divitiis.
Quid vero de potestate beatorum dicemus? quando non modo nihil eis nocere poterit, quippe qui in arce altissima ac munitissima constituti, et lorica immortalitatis induti erunt: sed etiam omnipotentem quodammodo voluntatem atque animum gerent? Is enim omnipotens vere nominatur, et est, qui id totum, quod voluerit, efficere potest, et nihil plane reperitur, quod ejus voluntati resistat. Talis autem natura ipsa solus Deus noster est, qui quxeumque voluit fec t m coelo et in terra; et non est qui possit resistere voluntati ejus? Jam vero beatorum voluntates, quis ignorat, ita cum Dei voluntate conjunctas esse et copulatas, ut pene una atque eadem esse videatur, nihil enim ipsi volunt, quod Deus non velit: nihil Deo placet, quod ipsis non placeat, et id maxime fieri cupiunt, quod Deo potissimum placere intedigunt. Hac igitur ratione quicquid sancti volunt efficitur, et nihil efficitur, quod ipsi non velint. Proinde non modo potentes, Tom. IX.
sed plane omnipotentes illos esse, quis jure infic‘ari potest? De qua potestate illa divini Psaltis verba sunt: Exultabunt sancti in gloria, h viabuntur in cubibbus suis. Exaltationes De> in gutture eorum, et gladii ancipi - tes ii manibus eorum; ad facendam vndictam >n nationibus, increpationes in populis. Ad alligandos reges eorum in co » pedibus, et nobiles eorum in manicis 'ferreis. Ut faciant in eis judicium conscriptum, gloria hxc est omnibus sanet>s ejus.
Neque vero hac potestate minores honores, dignitates, nomen, splendor et gloria sanctorum erunt. Nam si principes, si reges, si Dei familiares, si filii, si dii quodammodo erunt, et in ipsa Dei throno sedebunt, quomodo non illustrissimi et clarissimi et gloriosissimi erunt? Audite enim quid ipse Dominus dicat: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum hi throno meo, sicut et ego vici et sedi cum patre meo, in throno ejus. 0 gloria incredibilis! et quorum laborum, quorum certaminum, quorum dolorum obliviscuntur ii, qui victoria? palma, diademate, ac sceptro insignes coram omnibus coeli princibus ipsius Dei manibus in trono altissime et illustrissimo collocabuntur? Merito exclamas, Apostole Paule: Non sunt condignx passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur >n nobis. Et rursum: Id enim, quod in prxsenti est momentaneum, et leve tribulationis nostrx, supra modum in sublimitas x ternum alo rise pondus operatur in nobis. Merito, David Sancte, gloria ista oculos tuos perstringit, cum ait: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Quare contemnite, auditores, et deridete eos, qui vel in bellis administrandis vel in gerendis rebuspublicis: vel in libris conscribendis, vel in statuis et columnis et aedificiis exstruendis omne suum tempus et corporis atque animi vires consumunt, ut gloriam aliquam et celebrit Rem sermonis hominum consequantur. Primum enim quid illis proderit hic, ubi non erunt, laudari, cum in gehenna, ubi erunt, torquebuntur? Deinde, quam multos istorum spes ista nova fefellit? Etecce D. Antonius, D. Benedictus, D. Franciscus, homines simplices, et expertes litterarum gloriam fugitant, honores contemnunt, aurum tamquam lutum conculcant, et tamen brevissimo spatio splendorem illum apud mortales etiam consequuntur, ad quem nemo mundi sapientum et potentum maximis laboribus, incredibili studio et summa animi contentione pervenire potuit. Quam multos in orbe Christiano reperietis, qui nomen Julii vel Alexandri vel Aristotelis vel Ciceronis numquam audierunt? At qui de Beato Francisco, Beato Antonio, Beato Benedicto, et aliis permultis vitee sanctitate et signis et prodigiis claris, nihil audierit, nescio si vel unum invenire poterimus. Et nos, qui ista nomina in veterum libris invenimus, cum Alexandri vel Aristotelis recordamur, quantam tandem reverentiae significationem illorum nomini exhibemus? Plane modicam omnino vel nullam. At sanctorum memoriam nonne statuis, templis, altaribus, diebus festis, hymnis, cantibus et omni laetitia ac celebritate prosequimur? Quid? Nonne Christiani Pontifices, reges, imperatores, Sanctorum statuis caput aperiunt, et eos apud Deum patronos et advocatos habere cupiunt? Et hoc unde, auditores, nisi quia mundi sapientes gloriae fundamenta super arenam vel super aerem potius jacere voluerunt. Alii ex libris, quos summo laboro conscribunt, nomen et gloriam aucupantur. Quid facilius, quam si liber comburatur? Alii in statuis et monumentis gloriae fundamentum ponunt. Quid facilius, quam si simulacrum frangatur? Alii magnificum aedificium testem ac praeconem suae nobilitatis habere volunt. Quid facilius, quam si aedificium ruat? At nostri Francisci, et Antoniii et ailii viri sanctissimi supra firmissimam petram fundamentum jecerunt. Nempe enim in fide, in charitate, in patientia, in castitate, in temperantia, in sobrietate, in contemptu rerum praesentium, et desiderio aeternarum excellere et enitere, vere magni et praestantis animi esse putaverunt.
Voluptas superest ex iis rebus, quas ad felicitatem necessarias esse di ebamus. Verum nullum, auditores, tantum flumen ingenii, nulla dicendi, aut scribendi tanta vis tantaque copia reperitur, quae vel minimam partem ejus voluptatis explicare posdt, quae ex ipsius Dei visione percipitur. Tria enim sunt quae ad voluptatem excitandam requiruntur: primo, vis animae capax voluptatis, quales sunt in homine sensus etintelligentia: deinderes ipsa, quae ad eam animae vim admota gignit voluptatem, quales in rebus corporalis colores, odores, sapores et alia id genus sunt: postremo utriusque conjunctio ct copulatio. Et quanto vis animae prsestantior, et res objecta excellentior et conjunctio arctior
et major existit, tanto voluptas, quae ex illis principiis oritur, vehementior majorque percipitur. Quae cum ita se habeant, quis vel oratione vel cogitatione consequi valeat, quem spnsum voluptatis sancti percipiunt, cum ipsorum intelligentia, vis animae praestantissi. ma,cum Deo summo et infinito bono ita conjungitur, ut unus spiritus sit cum eo?0 quale est illud osculum! 0 quales illi amplexus! 0 quale connubium, auditores! Quid, obsecro, erit, vultum illum, illam lucem, illam speciem intueri, quam laudant astra matutina, et cujus pulchritudinem sol et luna mirantur? Quid erit bonum illud generale, in quo omnia bona continentur; et mundum illum vere magnum, qui omnes alios mundos comprehendit, possidere? Si regina Saba, cum Salomonem vidisset, et audivisset, stupefacta dicebat: Beati ciri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam: quid erit summum illum Salomonem, aeternam illam sapientiam, primam atque increafam illam veritatem semper audire? 0 quale illud gaudium erit cum uno aspectu altissimum, et maxime reconditum adorandae Trinitatis arcanum intuebimur, et cum simul Deum et res omnes in Deo videbimus? Quid enim non videbit, qui videntem omnia videbit? Tunc igitur tandem mens humana quiescet, neque intelligentiam uberiorem desiderabit, cum ante oculos id totum, quod intelligi potest, habebit. Tunc et voluntas humana quiescet, cum eo bono fucretur, in quo caetera bona, tamquam in fonte et oceano bonorum omnium continentur. Tunc illae tres virtutes, quibus Deum modo veneramur et colimus, praemium suum accipient, cum visio fidei, possessio spei, et charitati imperfectae charitas perfecta succedet. Tunc demum cantabitur canticum illud quod licet semper cantetur, semper tamen est novum: Sicut enim corpora beatorum nunquam senescent, sic laetitia, gloria et voluptas eorum viridis semper et florida permanebit.
Concione proxima, quae die Dominico sequenti habebitur, constitui, Domino bene juvante, de miseria humanae vitae, verba facere, ut iatelligamus, non modo futura, qualia sunt novissima, de quibus hactenus egimus; sed etiam praesentia nos ad mundi contemptum et Dei amorem incitare. Spero
autera considerationem humanae miseriae, vel seque utilem ac novissimorum considerationem futuram vel etiam utiliorem. Novissima enim, ut mors, judicium, gehennae et gloria beatorum clamant quidem, et maxima voce clamant, ut mundi blanditiis non acquiescamus, et cantum sirenarum non audiamus, et aliquando voluptati, quae simul blanditur, et decipit, valedicamus; sed tamen quia procul posita vel sunt, vel esse, licet falso putantur, propterea eorum vocem non exaudimus, nisi mentem et aures erigamus, et in magno silentio constituti, diligentissime voces illas attendamus. At praesentes humanae vitae calamitates nobiscum versantur, nobiscum vivunt, nobiscum iter faciunt denique nunquam nos deserunt, et earum clamores non possumus non exaudire, nisi torte aures nostrae hoc sonitu oppletae obsurduerint; sicut quibusdam Nili accolis aures ob continuum sonum occalluerunt. Iloc igitur argumentum proximae concionis erit.
Liberalissimus ac beneficentissimus Deus noster, sicut non solum Isaac patriarchae, quem elegerat, sed etiam Ismaeli propter Isaac et propter Abraham. benedixit; sic non solum animos beatorum gloriosos et illustres efficiet; sed etiam corpora, propter affinitatem et cognationem, quae illis cum animis intercedit, beneficiis multis et magnis afficiet. Primum enim si animis scientiae et sapientiae divitiis affluet, corpori quoque sua3 ac propriae opes non deerunt, quae sunt robur, sanitas, pulchritudo, possessio regionis amplissimae et pulcherrimae, de qua paulo post dicturi sumus. Deinde si animus potens, et modo quodam omnipotens erit, et corpus immortalitatis veste contectum atque armatum ejusmodi erit, ut nunquam fame, neque siti cruciari, neque morbis frangi, neque igne torreri, neque ferro aperiri aut sauciari ulla ratione possit. Tanta praeterea agilitate praeditum, et usque adeo mentis, ac rationis imperio obtemperabit, ut sine labore, nullo negotio, summa facilitate super omnes coelos ascendet. Quam jucundum spectaculum erit, auditores, cum terram super coelum videbimus et cum haec corpora, quae nunc parvum collem sine labore superare non possunt, tunc instar fulminum velocissime ubique discurrent. Si rursum animus gloria et honore insignis, illustrissimus et clarissimus erit, corpus quoque tanta luce micabit, ut Dominus dicat: Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Si
vero sol unus dumtaxat orbem totum illustrare et sua luce complere potest; si tanta est jubaris illius majestas, ut a nonnullis tanquam numen divinum coli potuerit: si deniqueqjarens laetitiae, mundi oculus et fons luminis a veteribus est appellatus, quid erit, cum tot corpora beatorum, hoc est tot soles, tot lampades, tot luminaria clarissima coelestem Jerusalem illustrabunt? Postremo si animus atque mens deliciis inexplicabilibus perfruetur, suae quoque non deerunt corpori honestissimae et maximae voluptates. Siquidem omnes sensus res sibi maxime congruentes percipient, et sine fastidio incredibili delectatione satiabuntur.
Oculos primum loci amoenitas, et corporum beatorum species et gloria delectabit. Ibi enim patriarcharum coetum, ibi agmina prophetarum, ibi senatum apostolorum, ibi martyrum palmas, ibi virginum coronas, ibi confessorum et monachorum diademata intuebimur. Si verum est, quod sapientissimus Augustinus verum esse putavit, nempe martyres beatissimos in ea corporis parte, in qua potissimum supplicia propter Deum pertulerunt, signa quaedam virtutis, splendorem videlicet, et decorem eximium habituros, quale spectaculum erit, omnem illam tot signorum verse fortitudinis venustissimam diversitatem unico intuitu cernere, quse in corporibus tanti et tam invicti exercitus apparebit? Stephanus protomartyr, velut signifer quidam agminis gloriosi tot pretiosis lapidibus gemmisque micantibus insignis erit, quot ejus corpus a lapidatoribus plagas accepit. Ibi Stephani beatissimi comes, et collega Laurentius toto corpore multo splendidior et clarior erit, quam ese flammse fuerint, quse ipsum tyranni jussu concremaverunt. IbicorpusapostoliBartholomsei omnem purpuram quantumvis pretiosam splendore ac lumine superabit. Ibi colla Baptistae et Pauli velut quadam torque ex auro purissimo incredibili decore fulgebunt. Quale convivium corpus intercisi Jacobi, quale Agnetis, et Theclse, Caeciliae, et Catharinse, quale tot aliorum praeclarissimorum atque invictissimorum martyrum, quorum vix nomina scimus, qualo, inquam, convivium, quales epulas oculis nostris praebebunt? Quis vero deliciis putatis oculi nostri fruentur, cum supra omnes angelorum choros, reginam illam Deique matrem videbunt, cujus tanta est gloria atque majestas, ut ipsa sola chorum unum, decimum videlicet et postremum
«fficiat, cujus pulchritudinem Angeli suspiciunt, et de cujus magnitudine homines gloriantur? Et ad hrcc omnia quid erit ipsum Dei Filium Christum in solio gloria} sure co - locatum intueri? Fi mortales homines hic in terris gaudere et diem festum agere solent, cum affin m ahquem suum Cardinalem aut Pontificem renuntiatum esse intelligunt, quam voluptatem, obsecro, capiemus cntn Dominum illum, qui frater noster, os nostrum et caro nostra e-t, regem, imneratorem, et monarchnm orbis esse videbimus? Quam jucunda res erit cernere hominem, creatorem hominum? Quam libenter homines inter Angelos erunt, cum totius familiae patrem et Dominum, non angelum, sed hominem esse conspicient? Atque haec quidem delectatio oculorum erit.
Porro aures perpetuo psalteria, organa, citharas vocesque illas puri simas et jucundissimas audient quae omnem tristitiam pellere et omnia humana corda quantumvis ferocia et exacerbata mansuefacere possent. De Beatissimo Patre Francisco beatus Bonaventura scribit, cum aliquando cithara quaedam Angeli opera in (‘jus auribus insenuisset, tanta eum voluptate affectum fuisse, ut hoc saeculum cum a’io se crederet commutasse. Quid igitur sentiet unusquisque, cum choris Angelorum interesse et hymnos illos de canticis Sion, et audire et cantare nobis licebit?
Neque vero olfaciendi, et gustandi sensus voluptatibus suis carebunt: sed plane reficientur et recreabuntur odoribus fragrantissimis et sapori: us jucundissimis, non quales ' hic in terris habemus, sed quales ‘tutu: illius praestantiam et sublimitatem decebunt. Neque enim ad naturae defectum, sed ad gloriae et felicitatis incrementum erunt.
Hac igitur ratione justissimus Deus efficiet, ut ea corpora, qum cum animis suis laboraverunt, cum iisdem in cadi palatiis semper exuitent. JEquum est enim, ut qui pauperes propter Christum libenter fuerunt, ii regni coelestis opes amplissimas recipiant..Equum est, ut qui debiles atque infirmi hominibus visi sunt, et propter Deum catenis onerabantur, virgis caedebantur, bestiis objiciebantur, in cruces tollebantur, igne et feno crudelissime necabantur, vim vi non repulerunt. neque hostibus suis penitus restiterunt, ii potentissimi fiant, et non improbis hominibus modo, sed omnibus etiam Daemonibus formidabiles sint atque tremendi.
M pium est, ut qui propter Deum humiles atque abjecti esse voluerunt, et se contemni, conculcari, nihili fieri, patienter atque libenter passi sunt; ii clarissimi atque illustrissimi in regno coelorum efficiantur. iEquum est postremo, ut qui consolationem ex rebus creatis non quaesierunt, imo deliciis omnibus sibiipsis interdixerunt, et in fame et siti, in jejuniis et vigiliis Domino servierunt et carnis libidines fortiter compresserunt; ii deliciis et voluptatibus maximis et sempiternis in coelestibus domiciliis perfruantur.
Habetis h ictenus, auditores, non expressum quidem, sed tamen leviter adumbratum praemium ac stipendium, quod animis et corporibus beatorum Deus paravit. Nunc de ipso loco, in quotam praeclarum stipendium persolvitur, quanta maxima possumus brevitate dicamus.
Illa igitur felici 'sima regio beatorum, quae coelestis Jeru sal em merito nominatur, tantum sublimitate, amphtudine et pulchritudine reliquas omnes regiones exsuperat, quantum ejus habitatores sapientia, nobilitate et prolatate reliquarum omnium regionum habitat tribus praestant. Si de sublimitate illius urbis certior fieri cupis, solem et lunam et stellas caeteras intuere. Unde est enim, ut aliquae stellae tam exiguae nobis esse videantur. cum tamen earum globi terrae magnitudinem facile vincant, nisi ex eo quod inter eas, et nos pene immensa spatia intercedunt? Quantam igitur sublimitatem urbem illam obtinere dicemus, quae super omnes montes, super omnia elementa, super omnes coelos supra mutationum et temporum omnium vicissitudines posita est? Porre amplitudinem non minorem esse, quam sublimitas ipsa sit, ex eodem siderum aspectu cognoscere facile possumus. Si enim eae sunt magnitudines omnium, quas esse numquam suspicati sumus, sique principes orbis terrae tantum spati im omnes simul in potestate non habent, quanta est unius exigui sideris magnitudo; et si stellae innumerab.leslucent in ca*lo, et multo etiam plures in eo esse et lucere possent, quanta tandem cadi ipsius amplitudo et capacitas erit? Vere igitur Propheta Baruch exclamavit: 0 Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus possessionis ejus. Jam vero quid de pulchritudine, elegantia atque amoenitate paradisi deliciarum dicemus? Noster hic orbis terrarum, qui stabulum pecudum et locus exilii et vallis miseriae et lacrymarum est, tanto artificio
ab illo summo architecto fabricatus est, ut pon domus belluarurn sed hortus deliciarum esse videatur. Obsecro, quse species hujus amplissimi theatri? Quae pulchritudo hujus maximae domus, qua) ccelum ut tectum aureum, et terram ut pavimentum floridum habet? Et in ipso solo terrarum, quae celebritas oppidorum?quae majestas urbium?quse maria? qui lacus? quae flumina? quam venustas silvarum? quae species collium? quae amoenitas vallium? Vere potissimum inounte, cum coelum serenum et aer tepidior esse solet: terra vero ubique parturit herbescentem viriditatem, et prata floribus vestita et quasi coloribus variis depicta cernuntur, et omnes arbores folia, omnes vineae pampinos, omnia arva fruges proferunt. Et si haec ita se habent, quantum artificii eumdem illum mundi conditorem et parentem Deum in illo coelesti domicilio aedificando posuisse par est, quod praetorium imperatoris, paradisus voluptatum, et vere hoi tus deliciarum regum et principum est? Si ejus domicilii partem exteriorem, quam hinc spectare nobis etiam licet, tam illustrem et tot luminibus quasi tot lapidibus pretiosis gemmisque clarissimis ornatum esse Deus voluit: quid de parte interiore, quam soli beatorum oculi cernere possunt, suspicari et cogitare debemus. Sane Apostolus et Evangelista Joannes in Apocalypsi, verbis forta.se non quibus voluit, sed quibus potuit, urbis illius pulchritudinem et majestatem expressit, cum ait: Erat structura muri ejus ex lapide j aspide; ipsa veru civitasaurum mundum, simile vitio mundo: et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Et singulx portx erant ex singulis margaritis, et platea civitatis aurum mundum tamquam vitium pellucidum. Et templum non vidi in ea: Dominum enim Deus Omnipotens templum illius est et agnus. Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea. ISarn claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est agnus. Et ambulabunt gentes in lumine ejus, et reges terrx afferent gloriam suam et honorem in illam. Et portx ejus non claudentur per diem, nox enim non erit illic. Et afferent gloriam et honorem gentium in illam. Non intrabit in illam aliquid, coinquinatum aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitx agni. Irae est descripiio civitatis cujus pulchritudinem usque adeo regius Pro heta miratur, ut dicat: Quam dilecta tabernacula tua. Domine virtutum, concupiscit et deficit anima mea in atria
Domini: beati qui habitant in domo tua, Domine, in scecula saeculorum laudabunt te. Quia melior est dies una in atriis tuis super millia. Et si in atriis tanta venustas, quanta in domo interiori, in aulis, in cubiculis erit?
Verum eniinvero, auditores, praecipua laus civitatis est, si multos sivcs, si nobiles, si quietos, et tranquillos habeat, qua) omnia in hac nostra, de qua loquimur urbe, singulariter eximia et praestantia sunt. Numerus enim coelestium civium plane innumerabilis est. Natu si de Angelis sanctis loquamur, nonne Job sanctissimus ait: Nurnqud est numerus m titum ejus? Et David Propheta: Currus Dei decem m lhbus multiplex rndlta laetantium. Et S. Daniel: Millia millium ministrabant ei, e deces miles centena milia assistebant ei. Et ipse Dominus: Putus quia non possum rogare Patrem meum; et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones Angelorum? Denique magnus ille Areopagita Dionysius nonne ait, multi sunt beati exercitus supernarum mentium infirmam et constrictam excedentes nosti orum mateiialium numerorum commensurationem? A qua sententia, neque D. Athunasius, neque D. Hieronymus, neque B. ‘Gregarius neque alii nonnulli sancti et eruditi Patres abesse videntur.
Si vero de sanctis hominibus, qui illam urbem habitabunt, sermo sit, audite quid in Apocalypsi B. Joannes se vidisse commemorat: Vidi, inquit, turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gent bus, et tribubus, et populi a, et linguis, stantes ante thronum, et n conspectu Agni, am icti stolis albis, et palmx in manibus eorum. Neque vero multitudo tanta confusionem, sed potius summus ipsius ordo pulchritudinem et decorem maximum pariet.
Jam vero, quid de nobilitate coelestium civium dicemus, quando triumphatores, reges, principes, Dei filii et Dii quodammodo, quod nomen longe clarissimum est omnes coeli habitatores erunt? Siquidem ex omnibus gentibus et tribubus et linguis et populis, ex omnibus regnis et provinciis orbis terree, et ex omnibus hor inibus, qui sunt, erunt et fuerunt, summa tantum nobilitas et ipse flos eligetur. Cum summus Pontifex in supplicationibus procedit, toto senatu Patrum purpuratorum eum prosequenle, mirum est profecto studia et concursum hominum cernere, qui ad illum intuendum confluunt. Quale igitur spectaculum erit, omnem illam
innumerabilem multitudinem beatissimarum mentium et illustrissimorum hominum unico intuitu spectare? Res ista sano ejusmodi est, ut si attente, diligenterque cogitetur, attonitum hominem et stupefactum reddere possit. Quid? unus angelus dumtaxat etiamsi infimi ordinis sit, multo pulchrior est, quam id omne, quod oculis corporeis conspici potest. Quid igitur erit, non Angelum unum, sed omnem exercitum angelorum spectare, et omnium munera ac functiones et gloriam ac beatitudinem intelligere?
Porro tranquillitas et pax et animorum consensio quanta sit in eo loco, ipsum nomen civitatis declarat. Non enim sine causa Jerusalem, hoc est, visio pacis, appellata est. Itaque nec superbia in ea locum habet, quee efficere solet, ut inferiores a superioribus contemnantur: nec invidentia, quae inferiores contra superiores accendit; sed amor et caritas ubique dominatur et regnat, quae bonum singulorum facit bonum omnium et bonum omnium efficit bonum singulorum. Ibi vere est corpus unum, cor unum et anima una, ibi Deus unus est omnia in omnibus. Unde, obsecro, fit, ut civis civem magis diligat, quam externum, et frater fratrem magis, quam alium hominem et caput pedem sui corporis magis, quam oculum alterius corporis? Nempe ex eo, quod cives urbem communem, et fratres domum communem, et membra ejusdem corporis vitam, victum et vestes communes habent. Quanta igitur conjunctio, quantus amor inter omnes beatos erit, quibus unus atque idem Deus, patria, palatium, vita, cibus, potus, indumentum ac demum omnia omnibus erit? Laetitia plane, quae ex hac conjunctione nascetur, et quam singuli de beatitudine omnium capient, tanta erit, ut eam nulla oratio explicare possit. Si duorum sapientum et proborum hominum amicitia tam est dulcis, ut ille dixerit, solem e mundo tollere videntur, qui amicitiam e mundo tollunt, quam jucundum erit cum tot sapientissimis et optimis vir is perpetuo conversari? Cum Apostolis loqui? cum Prophetis conferre? agere cum martyribus? cum Ductoribus et Episcopis sanctissimis vivere?
Cogita igitur qualis tibi dies illucescet, si probe ac religiose vixeris? quando emenso vitee hujus brevissimo curriculo a morte ad immortalitatem transibis, et in portis felicissimse illius urbis primum vestigium pones, ubi perpetuo festi dies aguntur in eorum gra-
tiam, qui ex hoc preelio hostibus devictis, et spoliis inimicorum onusti, locum illum triumphis sanctorum consecratum, ingrediuntur. 0 quale gaudium animus tuus percipiet, cum tot principes nobilissimi tibi advenienti occurrent, in amplexus et oscula ruent, de adventu novi fratris inter se cum ingenti laetitia colloquentur, ac demum tibi undique circumfusi ad thronum summi imperatoris cum tympanis et organis te deducent, ibique victorias tuas praedicare incipient, atque recensebunt eleemosynas, jejunia, orationes, integritatem atque innocentiam vitae, patientiam in adversis, moderationem inprosperis. denique justitiam, temperantiam, castitatem, sobrietatem. 0 qualem voluptatem ex singulis tuis bonis operibus capies. 0 quomodo tunc pretium ac dignitatem virtutis intelliges.
At ubi in portu tranquillissimo et tutissimo te positum cogitabis, et oculos paulisper convertes ad oceani fluctus, super quos transivisti, et scopulos, vada, procellas, vim ventorum, festum aquarum et praedonum ac piratarum multitudinem intueberis, o quam vehementer evasisse te gaudebis? O quibus verbis liberatori ac Deo tuo gratias ages O quam saepe repetes: Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus inferno habitasset anima mea, et tum potiss mum, cum numerum illum infinitum pereuntium videbis, et te unum ex numero liberatorum et felicium esse cognosces. O regnum beatissimum! O incolae beatissimi! quibus jam tentationes et insidiae longissime recesserunt, jam gladiis et loricis, palmae et diademata successerunt: jam tuto somnum et quietem capere possunt oculi, quos assiduae vigiliae atque excubiae apertos tenuerunt. Jam Sanctus Hieronymus a jejuniis et lacrymis, et pectoris tunsione cessare potest. Jam Beatus Paulus et Beatus Antonius qui solitudines desertissimas sectabantur, ut occasiones peccatorum fugerent, sine periculo versari in medio foro coelestis Jerusalem possunt. O laetissima patria! O dulci - gloria! O societas fortunata! O mater nostra Jerusalem! cujus fundamenta in montibus s meus, ad quos nec jacula hostium cruentorum, nec sibilus antiqui serpentis, nec turbines aut nimbi, aut procellae pervenient: Temeritas videtur concupiscere te, sed quisnarn vivere sine tui desiderio potest? Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima, mea.
Filii Adam. haec patria vestra: oves Christi, hoc vestrum ovile, haec pascua vestra: columbae seductae nou habentes cor, hic vester nidus, haec requies vestra. Quid agitis? Quo curritis? Quid persequimini? Cur tantum bonum, tam leviter vobis eripi sinitis? Cur non fortiter tanto stipendio proposito dimicatis? Hic tempus certaminis, illic triumphi. Hic sementem facere, ibi metere oportet. Cur uvas colligitis antequam maturescant? Cur otio et voluptatibus ante tempus vacamus? An nescitis quid Jeremias Propheta clamet? Omnis homo, qui comederit uvas acerbas, obstupescent dentes ejus. Nunc aestus viget, nunc uvae acerbae sunt: nunc aestus ferendus et tolerandus est. In cudo autumni jucunditate, et uvis maturis frui licebit. Qui vero haec non intelligens uvis
acerbis hic vesci voluerit, maturas certe num quam habebit. Et non miretur, si dentes ejus apud inferosobstupescent. Vanum est vobis ante lucem surgere. Lux nostra Dominus Christus, hic sedit, hic jacu t, honores fugit, despici voluit: at post obitum tandem surrexit, gloria et honore coronatus in coelum ascendit. Vanum igitur vobis ante lucem istam surgere, sed Surgite postquam sederitis qui manducatis panem doloris. Nunc sedeamus, fratres, nunc humiles simus, nunc laboremus, nunc nesciri cupiamus. Tunc autem Cum dederit dilectis suis somnum, plane somnum, mortem placidam et jucundam: Ecce hxreditas Domini: tunc surgemus, et honoribus, ac voluptatibus per Christum perfruemur, qui est benedictus in sacculu. Arnen.
Prcclibata utilitate, e.v jugi miseriae humanae et vitee fragilitate consideratione, resultante, thema concionis ex cap. xiv Jobi desumitur. Ubi primum adducitur, ex quam / ili materia homo compositus sit, nempe ex terra, eaque abjectissima: cujus memoriam vel ipsum nomen homo, ah humo deductum, refricat. Hominis conceptionem omnium etiam j/lantarum productione foediore n esse, ut; ote a qua Christus ipse abhorruit, et a virgine, non a femina corrupta, concipi voluit. Status miser foetus in utero materno inclusi describitur. Miseria ]>urientis, infantis nuditas et indigentia explicatur; et quantum a superbi ■ abstrahere debeat hominem ortus innotescit. Humanae vitee brevitas d pingitur, et cp.am variis rebus ea u variis comparetur, narratur. Qu im mirum sit, hominem mori, cum tamen ex forma constet immortali. Quamvis sil miseriarum humanarum magnus Oceanus, tamen paucarum hominem esse capacem, vel ex historia A manis vel experientia probator. Deinde particulatim miseriae singulorum sensuum, imaginativee, intellectus tam speculativi, quum praei ici, et voluntatis pulcherrime, ut omnia, declarantur; atque celatum singularum calamitates breviter perstringuntur.
Altera pars producit miserias, quae homini a rebus circumstantibus evenire consueverunt, nimirum a coelo et elementis, a brutis, ab hominibus, a Dtvmonibus, ab Angelis, a Deo i]>so, imo a se ipso. Frugi litus humaner, viloe, ejus - que causa:, ostenditur; fallacia et instabilitas ejusdem rationibus et similitudinibus demonstratur. Inter tot miserias h inc non esse postremam, quod Deus omnia mala prae¬
sens observet. Miseriarum vero ultimam esse mortem; cujus cogi'ationem superbiam domare, pavonis exemplo ducetur. Et quia nec brevissimu vita certa est, idcirco epi'ogus nos ad vigilantiam duabus similitudinibus viam munit, convivae scilicet de venenato aliquo cibo inter cceter os admoniti, et militum in fircesiaiis excubitarum, ut hoc modo expediti Christo occurrere possimus.
Nihil est, auditores optimi, quod ita mundi deceptiones et rerum praesentium vanitatem ante oculoshominumponat, utincertitudinis, brevitatis, fragilitatis et aliarum eerumnarum et ca amitatum humanae vitae quam attenta diligcn^que consideratio. Omnis enim humana superbia et universa mundi gloria, cum vitam ipsam humanam tamquam sedem et fundamentum habeat, certe non potest diutius permanere, quam vita ipsa permanet. Itaque divitiae, dignitates, honores, magistratus, et alia, quae homines hic in terra suspiciunt, saepe quidem adhuc viventem deserunt: numquam tamen longius, quam usque ad sepulcrum hominem persequuntur. Tunc enim cum fundamentum aedificii ruit, totum aedificium ruere necesse est. Quare si verum est, quod i Ile gravis poeta dicere solebat, vitam praesentem nihil aliud, quam umbrae somnium esse, quid fandem humanae gloriae pompa erit, quae brevior adhuc et fragilior, quam ipsa vita est? Haec sane consideratio oculos multorum aperuit, in iliisque effecit, ut omnem hominum caecitatem demirari inciperent. Quod ut in nobis quoque eTficere possit, de miseriis humanae vitae, et perspicue et accurate, quantum in nobis erit, et temporis praescripti brevLas patietur, hodie, sicut polliciti sumus, disseremus. Ac ut facilius, quae dicentur a nobis, memoria custodiri possint, notissima illa verba Job explicabimus: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur mulns miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra et nunquam in eodem statu permanet.
Sljatuse atque aedificia, et alia id genus Opera, non parum ex materia, ex qua fiunt commendari vel vituperari solent. Quare S. Job, doctor sapientissimus, quippe qui eam ab ipsa experientia, optima rerum magistra, didicerat, ne aliquid in hac descriptione humanarum calamitatum desiderarem^ pb ipsa materia> sx qua homo compositus fuit, exordiri voluisse videtur, cum ait: Homo natus de muliere. Homo enim quemadmodum ex duabus partibus maxime differentibus constat, quarum una nobilissima, altera abjectissima est, sic etiam duo nomina habet, unum summa} nobilitatis, alterum extremae objectionis et humilitatis. Nunc enim vir quod nobilitatis; nunc homo, quod abjeciionis nomen est appellatur. Et viri quidem appellatio formam, hominis vero materiam, ex quibus hoc animal compositum est, designare videntur. Job igitur non viri, sed hominis nomine uti voluit, ut materia} ignobilitatem ostenderet, ex qua hoc animal susuperbissimum constat. Homo enim ideo ab humo dictus est, quod ex humo effectus et procreatus sit. Quocirca primus homo Adam ab ipso Deo nominatus est. Nihil enim aliud Adam significat, si Magno Gregorio fidem adhibeamus, quam rubram terram. Quod etiam ad augendam hominis ignobilitatem facit. Nam cum terramultis generibus contineatur, nulla tamen rubra pejor ac sterilior invenitur. Neque vero terra quaelibet, sed limus, quae pars sordidissima est, ut Scriptura divina testatur materia humanae constitutionis fuit. Inter omnia elementa, terra ultimum locum tenet, inter omnes terrae partes nulla est limo vilior atque abjectior. Quare ex ea materia conditus homo est, qua nulla vilior atque abjectior invenitur. Quod sane iEgyptii veteres intelligebant. Qui cum annis singulis diem suum natalem celebrarent, illas herbas in manibus suis gestare solebant, quae in coenosis paludibus oriuntur. Haec enim ceremonia significare volebant, naturae cognationem atque affinitatem, quae nobis hominibus cum juncis, et paleis intercedit, cum utrique quasi communem parentem, limum ac camum agnoscamus.
Sed tamen hoc ab illis nos differimus, quod nostra in uteris matrum conformatio
atque ortus, multo foedior ac sordidior, quam herbarum illarum est: id quod noster doctor expressit, cum ait: Nilus de muliere. His enim paucissimis verbis, non paucas humanae conditionis miserias complexus est. Primum enim ipse modus, quo in uteris feminarum homines conformantur, non est res digna, quae narretur aut conspiciatur; sed clausis oculis transeundum est, ne rem tam foedam atque horribilem intueri necesse sit. Sed unum dicam, usque adeo foedam hominum 1 '* ":-
■ -wnvcpuuncui esse, ui me ciemenuss*-
mus Dominus, qui omnes nostras aerumnas et calamitates perpeti decreverat, ut ab eis nos liberaret; tamen hanc unam ferre nullo modo volpit. Et qui sibi turpe non esse judicavit, conspui, vinciri, verberari atque in crucem agi, tamen indignum omnino sua majestate censuitjutadeummodum conciperetur, ad quem reliqui homines concipi solent. Itaque non ex muliere femina vitiata, sed ex virgine castissima atque integerrima; neque viri alicujus, sed Spiritus sancti opera nasci voluit.
Deinde cum homo jam conceptus est, nonne maximae calamitates sunt, spatio tot mensium in utero matris tamquam in carcere vitam degere? angustissime et in tenebris habi are? foedissimi domicilii odorem teterrimum haurire? stercoribus atque urina in volutum esse? ad matris terga vultum conversum habere? per umbilicum alimenta sumere? per os matris reddere aerem et accipere? in momentis singulis de vita periclitari? Atque haec omnia verissima sunt, et illis duobus verbis exprimuntur: Natus de muliere.
Jam vero cum in lucem prodeundum est, nonne miseria inexplicabilis vobis esse videtur, ut plerumque puer nondum natus parricida sit, et (fi vitam auferat, a qua vitae beneficium recepit? Et quamquam hoc non semper accidat, semper tamen eos dolores mulier in pariendo tolerat, quos nunquam suspicata esset. Qui quidem dolores, quam vehementes atque atroces sint, vel ex eo intelligi potest, quod sacrae litterae cum magnum aliquem cruciatum significare volunt, dolorem paturientis dicunt.
Sed aliam adhuc miseriam, id illis verbis: Notus de mulere, latere video. Nam cum mulier res mollis, infirma, debilis, inops consilii et virium sit, qui nascitur ex muliere, quomodo fortis esse poterit? Atque rem ita se habere experientia ipsa clamat. Nascitur enim homo nudus, inermis, infirmus, ignorans, omni consilio et auxilio destitutus. Ambulare non potest, loqui nescit, neque seipsum juvare, neque aliorum opem implorare novit. Denique nihil ei aliud libet quam plorare, nimirum ut nobis suas miserias explicet. Nascitur enim ad laborem, exui a patria, inimicus Dei, paucos dies victurus, et illis ipsis diebus quietem nullam habiturus. Animantia caetera cum vestibus suis nascuntur, quae a frigore et calore ea defendunt. Alia enim squamis, alia plumis, alia pilis, alia tbstis operta, in lucem prodeunt. Aibo res etiam suos cortices, eosque interdum non simplices, sed duplices ettriplie.es habent. Solus homo sine ullo genere vestium et omnibus coeli injuriis expositus nascitur. Rursusanimantia esetera illa ipsa hora, qua ex uteris matrum procedunt, victum sibi quaerere incipiunt. Alia natant, alia volant, alia repunt, alia gradiuntur, et sine ulla duce ad ubera matrum occurrunt. Solus homo nihil horum efficere potest, ne comedere quidem, nisi ab alio doceatur. Unum est dumtaxat, ut dicebamus, quod per seipsum novit, nempe flere. Id unum a magistro non accipimus, neque didicimus, sed ab ipsa natura arripuimus, hausimus, expressimus. Quocirca omnes cum in hunc orbem ingredimur, ut artis, quam novimus speciem aliquod ostendamus, gemere ac plorare incipimus. Solum enim Zoroastrem ea die, qua natus est, risisse antiquitas tradidit. Neque enim boni aliquid monstrosus ille risus portendit, ut Augustinus Doctor sapientissimus annotavit: siquidem magicarum artium primus auctor atque inventor fuit.
Ecce igitur ex quibus principiis illud animal oriatur, quo tamen ad superbiam se natum existimat, et omnia miscet, invertit, perturbat, subigit terras, fatigat maria. Neque ipsum orbis totum capere posse videtur. Et cum haec omnia facit, adhuc tamen neque iram compescere, neque libidines fraenare, neque reliquos animae motus coercere, neque seipsum vincere, neque Diaboli tentationibus resistere potest, ut se natum muliere, hoc est, ex infirmitate et mollitie semper recordetur.
Sequitur, Brevi vivens tempore. Ecce vobis aliam et non exiguam calamitatem. Tota natura vehementissime ac diutissime in hac humani corporis fabricatione laboravit, et vix aedificium ac exitum est pei'ductum, cum vitium facere et ruinam minari, quin etiam
certissime ruiturum et casurum dicitur. Vix homo in orbem est ingressus, cum de egressione, ut cogitet, admonetur, \et qui cum labore intravit, cum dolore exire compellitur. Ne vero nostra vita diuturna alicui videatur, audite sanctum Job, qui post illas multiplices tentationes adhuc centum quadragintaannos supervixit; et tamen de vitae brevitate conqueritur: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Et rursum: Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est. Jacob Patriarcha a Pharaone interrogutua, quot annos jam egisset, respondit: Dies peregrinationis mese centum triginta annorum sunt; pauci et mali. Ecce iste magnus Patriarcha centum triginta annos, paucos dies appellat, et vi am tot annorum brevissimam peregrinationem esse dicit, et nos pisces ephemeri vix unum diem supervivimus, et nobis de vitae diuturnitate blandimur? Quid S. Daviil? nonne ait: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni?' Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor? Itaque summa annorum nostrorum ad quam tamen non omnes perveniunt, septuaginta annorum est, in robustioribus autem octoginta. A quibus si primum eos annos detrahamus, quos infantia et pueritia absorbet: nec enim toto illo tempore vitam hominis vivimus, nec ratione et consilio gubernamur: sed impetu quodam et motu ferimur, non secus ac si pecudes quaedam mentis atque intelligentiae expertes essemus, si rursum illud etiam tempus auferamus, quod nobis dormientibus praeterit: nam cum dormimus, non modo non hominis, sed ne bruti quidem vitam agimus. Itaque tempus illud non vitee sed mortis potius cujusdam esse videtur. Quocirca eleganter latinus poeta consanguineum lethi soporem esse dixit. Si, inquam, omne istud pueritiae et somni tempus auferamus, quod superest, vix spatium quadraginta anj notum erit. Quod si cum aeternitate conferatur, quid brevius, quid vilius, quid abjectius hac nostra vita cogitari potest? Fingite animo vos in clauso atque obscuro aliquo cubiculo scintillam unam videre, quae paulisper discurrat et confestim postea extinguatur, et ei vitam humanam simillimam esse minime dubitetis. Ut enim ea scintilla, et ante et retro tenebras habet; ipsa vero lucet quidem, sed ubi modicum volitavit, extinguitur: sic humana vita tempus praeteritum et praesens et futurum habere dici-
tur; sed tamen et praeteritum nihil est, et futurum nihil est; utrumque enim obscurum et mortis tenebris involutum atque obrutum est. Solum pratens aliquid vitae et luminis habet, et hoc ipsum vix esse coepit, cum extinguitur. Hinc videlicet quidam Philosophus, cum interrogaretur, quid de vita humana sentiret, in orbem semel se convertit, et abiit, illud sine dubio significare volens, nihil aliud esse vitam nostram,- quam incitatissimam conversionem. Hinc etiam Apostolus Jacobus vapori vitam humanam comparavit. Et veterum sapientum alii pisci ephemero, qui eodem die, qua nascitur, moritur: alii palmo: alii puncto: alii flammee, quae ex stuppa vel paleis excitatur: alii bullis, quae ex guttis pluviarum in aquas decidentibus oriuntur: alii fceno: alii flori: alii herbae: alii umbrae, alii somno, vitam humanam similem esse dixerunt. Pindarus nec umbram nec somnium; sed umbrae scmnium appellavit. Quid somnio vanius? Quid nihilo vicinius quam umbra? Quid igitur humana vita erit, si non umbra, sed umbrae somnium est. Neque haec rethorica amplificatio vobis videri debet, auditores: nam si tanta moles, quanta hic est totus orbis terrarum, vix punctum unum esse videtur, si cum cceli amplitudine conferatur, quid erit brevitas vitae nostrae, si cuin illa infinita saeculorum aeternitate comparetur?
Rem plane admirabilem ac monstruosam contingere in vita humana videmus, ut homo vix natus moriatur, cum tamen formam habeat immortalem. Res caeterae quamdiu forma ipsorum manet, tamdiu etiam ipsae manent. Non corruit domus, si non ejus forma ac figura dissolvitur. Non moritur brutum, nisi ejus anima, quae forma ipsius est, esse desinat. At homo formam habet, quae numquam dissolvitur, videlicet animum compotem rationis; et tamen ipse vix ad brevissimum tempus vivit. vSed alia res longe adhuc monstruosior in hoc animali conspicitur, quod cum ratione et consilio praesit, et vitam praesentem umbrae somnium esse sciat, futuram, autem finem ac terminum nullum habituram, vigilantissime tamen vitae praesenti, quae hodie est, et cras non est prospiciat; de futura autem, quae est aeterna, ne cogitet quidem. Nescio quod mon_ strum aut portentum unquam inveniri poterit, si hoc monstrum aut portentum non est.
Sed jam caetera videamus. Vitam humanam brevissimam esse doctor noster sanctus
Job hactenus docuit. Audite nunc, quo pacto nos consoletur, ut aequo animo hanc brevitatem toleremus: Homo, inquit, natus de muliere, brevi vivens tempore. Quid dicturum illum putatis? jucunde, quiete ac tranquille vivit? Audite: Repletur mults miseriis. Singula verba emphasim habent. Repletur, inquit, usque ad summum, ita ut locus nullus vacuus relinquatur. Et quo liquore impletur? Miseriis. Et quot nam? Tribus aut qua" tuor? Non est ausus eas numerare, quia numquam sinivisset. Idcirco breviter ait: Repletur multis miseriis. Ac primum quidem, auditores, etiamsi miseriae nostrae paucissimae essent, adhuc tamen homo facillime repleretur. S:quidem angusta vasa facile complentur. Humanum autem cor, sicut ad bona recipienda capacissimum atque amplicissimum est, ita ut res omnes creatae ipsum explere non possint; sic ad mala toleranda angustissimum esse videtur, ita ut vel minima calamitate possit repleri. Exempla sunt ad manum. Cum noctu in tuo lectulo te ad dormiendum composuisti, si pulex unus in aurem ingrediatur, nonne ita te torquet ac vexat, ut noctem totam insomnem ducas? Ita sane. Cur ita? Nempe quia homo calamitatibus facile repletur. In libro Esther nunquam legistis, quid principi cuidam illustrissimo, nomine Aman, aliquando contigerit? Erat is nobilissimus omnium principum, qui in aula Assueri regis versabantur, divitiis, honoribus, potestate, splendore et rebus omnibus affluebat, quas mens humana desiderare potest; tamen quia Marclochaeus Judaeus quadam die caput sibi non aperuit, ita commotus ac dolore atque ira repletus est, ut Scriptura divina de eo testetur, ac dicat: Reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos et Zares uxorem suam, et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset. Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum Pege, praeter me, apud quam etiam cras cum rege pransurus sum. Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Judaeum sedentem ante fores regias. Quin etiam de omni gente Judaeorum delenda propter hanc unam causam cogitare coepit. Sed Deus in caput ipsius omne malum, quod Judaeis paraverat, convertit. Num intelligitis, quam levis miseria hominem tam fortunatum plane miserum et infelicem reddere potuit? et quam exigua gutta fellis quam copiam mellis amaram affecit? Hodie quoque si mercator aliquis, qui multa millia coronatorum aureorum singulis annis lucratur, jacturam semel faciat quindecim obolorum, numquid non se mercatorem infortunatum, et cui nihil pro voto succedat* appellabit? Atque idem de ambitiosis et vo uptariis hominibus dicere possemus si per tempus liceret: facile ergo miseriis homo repletur, quia exiguum atque angustum vasculum est.
Sed numquid propterea solum? Non sane.
Vere enim humanae miseriae multae et ma-
gnm sunt. Et cum vita nostra omnium aliarum rerum penuriam patiatur, solarum calamitatum maximam copiam habet; et cum ad reliqua brevissima sit, ad hoc solum ssepenumero valde diuturna est, ut multis ac variis miseriis homo miserrimus repleatur. Ac ut de peccatorum ab scelerum miseria nihil dicam, quse tamen maxima est, et magnam partem occupat cordis humani, non est membrum, non est sensus, non est facultas in homine, quae hic in terris suam gehennam non patiatur. Deinde omnia elementa, omnia animantia, omnes Daemones, Angeli quoque, et ipse Deus contra hunc unum Adrn filium conspiiasse atque arma sumpsisse videntur.
Sensus tangendi, ut hinc potissimum ordiamur, quot generibus febrium, apostematum, ulcerum, plagarum et aliorum morborum affligitur? Plena sunt volumina medicorum aegritudinibus et remediis contra ipsas eegr.tudines; et tamen quotidie novae species morborum, et nova contra ipsos remedia inveniuntur, tt inter ipsa remedia utinam vel unum reperiretur, quod non vehementius, quam ipse morbus hominem aegrotum vexaret. Inediae longissimae, pbarmaca amarissima, venarum incisiones, membrorum adustiones, dentium evulsiones, remedia morborum sunt, ut jam ego non mirer, si plerique hominum magis laborare et mori, quam remediis istis uli velint. Deinde eumdem ipsum sensum tangendi, nunc immoderatus calor, nunc immoderatum frigus, nunc immoderata siccitas, nunc immoderatus humor laedit. Sensum autem gustandi modo fames, modo sitis, modo cibaria incondita, amara, acida, falsa discruciant. Sensus olfaciendi, quot fiet ores, quot graves anhelitus, quot res male olentes ferre cogitur? Sensus audiendi, quot inju¬
rias, quot maledicta, quot mala nuntia audit, qui vel uti acutissimi mucforieS Cor ipsius transverberant? Et sensus videndi, quam multa non cernit, quae vellet; et quum multa cernit, qum non vellet?
Deinde cogitatio quam frequenter spectris, somniis, phantasmatibus deluditur? Si quem in loco obscuro ac deserto solum esse casu aliquo hecesse sit, is quam vehementer laborat, ut cogitationem continere possit, ne monstra horrenda ac formidabilia sibi fingat? Tanta vero vis est cogitationis, ut nullo periculo imminente, erigi capillos, et frigidum sudoiem erumpere, et nullo persequente hominem fugere et exclamare compellat.
Quid jam de intelligentia ac mento dicemus? (Jure ludibrio errorum ex, osita, ssepe falsi talem recipit pro veritate. Mihi sane de sectis innumerabilibus Philosophorum cogitanti, qui etiam de rebus levissimis altercantur, mens humana similis videri solet parvulo puerulo, cui nodus inextricabilis oblatus est, et ipse contendit quantum potest, ut eum solvat, f t cum ex una parte nodus incipit aperiri, ille gestit, exui tat, exclamat, et interiin non videt ex altera parte nodum magis claudi. Sic enim Deus hanc rerum universitatem condidit, deinde menti humante illam inspic endam objicit, atque ait: Rationes et causas harum omnium rerum scrutare, atque investiga, si potes; et simul mirabilem in ea sciendi cupiditatem insevit. Hinc hominum ingenia exerceri in rerum natura coeperunt. Sed quia rei \ critas profundior atque obscurior est, quam ut ab humana intelligentia in corporis carcere constituta, erui possit; propterea in tot tamque varias sectas philosophi abierunt, et tot inter ipsos natai sunt de rebus omnibus, etiam minutissimis, dissensiones. Ex qua re mundus est ortus? Ex igne, inquit Heraclitus. Non est ita, inquit Anaximenes; sed ex aere. Erratis ambo, inquit Thales; nam ex aqua mundus constat. 0 quam egregie fallimini, clamat Democritus; cum ex atomis corpusculis principium mundus habeat: atque ita inter se altercantur, dum falsitas vestem veritatis induta omnes deludit. Hoc est enim quod Sapiens ait: Mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio, usque ad finem.Et rursum: Hanc occupationem pessimam, id est, laboris et afflictionis plenam, dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
Sed major adhuc miseria practicam intelligentiam occupatam tenet. Nam quot modos, quot rationes, quot vias excogitat, ut ad gradus alii ores ascendere, et in opinione atque existimatione hominum crescere possit? Quocirca vere Psalmographus ait: Anni nostri sicut aranea meditabuntur. Ut enim aranea toto vitee suee tPinpore in telis texendis occupatur, et ex suis ipsius visceribus extrahit ea fila, quibus retia ad muscas capiendas efficiat, et saepe fit, ut cum aranea nihil mali suspicatur, famulusaliquis domum purgaturus accedat, et telam cum aranea scopis abreptam in ignem projiciat. Sic etiam magna pars hominum, omne suum ingenium, omnes suas vires consumit, vehementissimeque laborat,, ut retia parata habeat, quibus muscas honorum et divitiarum aucupetur. Et cum multas muscas cepisse se gloriantur, et sibi quietem in posterum pollicentur, ecce mors, Dei administra, cum scopis diversarum aegritudinum adest, et homines istos in utramque aurem dormientes arripit, et in gehennae incendium projicit, afque ita opus cum architecto simul in momento temporis perit.
Neque vero immunis a miseriis voluntas gxistit; imo vero quis numeret appetitus, amores, odia, suspiciones, zelotypias, spes vanas, invidias, timores et molestias voluntatis humanae? Nihil sine formidine aggredi audet. Si male agit, timet judices, exilium, verbera, ignominiam, cruciatus. Si bene agit, linguas timet obtrectatorum, quid iste dicet, qu d i le cogitab t? Iste nimis sanctum, ille hypocritam suspicabi ur. Si dives est, timet latrones; si pauper, metuit creditores. Si amat, zelotypia illum consumit; si odit, odium illum excruciat. Deinde quis explicet, quanta cupiditate omnes flagrent statum suum cum statu alterius commutare. Omnes enim aliorum statum meliorem, quietiorem et beatiorem esse existimant, quam suum. Agricolae mercatores, mercatores agricolas beatos appellant. Privati magistratibus invident potestatem et tribunalia; magistratus privatorum hortum, et tranquillitatem laudant. Clerici statum laicorum, laici statum clericorum tranquilliorem esse contendunt: et hoc est argumentum, nullum plane non miserum atque infelicem esse. Cum nemo sua sorte contentus vivat, et Laudent omnes (ut ille ait) diversa sequen/es, et segros homines imitentur, qui nunc ad istam, nunc ad
illam lectuli partem se convertunt, et nusquam tamen quietem invenire possunt.
Intuere post haec omnes aetates, quam imbecillis, quam ignorans pueritia, quam levis adolescentia, quam rapida juventus, quam gravis et molesta senectus? Quid est puer, nisi brutum hominis figuram prae se ferens? Quid adolescens, nisi equus indomitus? Quid senex, nisi domicilium omnium aegritudinum et dolorum? Et in omnibus istis aetatibus quanta multitudine miserrimarum necessitatum obruimur? quotidie comedere, quotidie bibere, quotidie dormire, quotidie spoliari, quotidie vestiri, quotidie aliis innumerabilibus necessitatibus servire cogimur, et, quod multo miserius atque infelicius est, tot laboribus et sudoribus occupationes istas nobis emere necesse est, ut jam mirum non esse videatur, si Democrito et Heraclito in mentem venit, ut eorum alter fieret semper, alter semper rideret: nempe ille miserias, iste vanitates humanae vitae sapientissime considerabat.
Humanae vitae calamitates ita graves et midtiplices sunt, ut Ecclesiasticus dicat: Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepullurse in matrem omnium.. Beatus quoque Bernardus scribere ausus est, vitam praesentem paulo minus infelicem sibi videri ea, quam damnati in inferis gehennae carceribus trahunt. Quis enim, obsecro, non obstupeat, si cogitare incipiat omnia quae nos circumstant, in unum genus humanum saevire, atque impetum facere, quasi ea, quae hactenuscommemoravimus,ad sinum humani cordis miseriis replendum non sufficerent? Ille clarissimus fulgor quem solem nominamus, qui quasi quidam communis pater omnium viventium est, aliquando radiis suis ita saevit, ut omnia comburat; aliquando tam longe recedit, ut omnia frigore moriantur. Terra vero, quae nostra communis mater esse dicitur, quot homines quotidie suis praecipitiis, voraginibus, tremoribus absorbet? Et si parentes nostri sic agunt nobiscum, quid de stellis et elementis caeterisexpectabimus? Quid effundent io nos Luna, Saturnus, Mercurius, Mais? Quid facient maria? Quam multos quotidie devorabunt? Et vere tot scopuli, tot vada, tot syrtes, tot Charybdes, tot loca periculosa inveniuntur in mari, ut difficillimum omnino sit evadere naufragium. Mors autem ab iis, qui vehuntur in mari, nunquam longius abest, quam sit asserum illorum crassitudo, ex quibus navis composita est. Quid jam de nostro aere dicemus? Nonne frequentissime levi de causa corrumpitur, et nebulas, caligines, pestes et aegritudines generat?
Neque vero animantia bruta principem suum hominem reverentur, et non solum leones, ursi, tigres, dracones et aliae feree majores, sed ipsee etiam muscae, culices, pulices et alia minutissima animalcula, mirum est, quam vehementer hominem torqueant, vexent, affligant, discrucient.
Atque utinam sola bruta nobiscum bella gererent et nihil ab ipsis hominibus timeremus. Verum non ita se res habet. Quid enim tot gladii, tot sagittae, tot bombardee, tanta copia pulveris tormentarii, tot moles, tot machinae, quas homines invenerunt, sibi volunt? Nonne plures gladius, quam morbus absumit? Ab uno Julio Caesare, qui clementissimus fuisse dicitur, historiae tradunt, undecies centena millia hominum in diversis proeliis necata fuisse. Et si vir clementissimusid fecit, quid tot crudelissimos tyrannos fecisse suspicari et cogitare debemus?Quid? quod nec terree, nec maria, nec loca deserta, nec publicoe plateae, nec privatae domus a furibus, latronibus, piratis, tuta sunt? Nonne aegrorum vastationes, urbium populationes, fortunarum direptiones, incendia doni orum, vincula, verbera, ignominiam, plagas et ipsam mortem quotidie homines ab hominibus patiuntur? Et hoc est illud animal, quod politicum, quod sociale, quod humanum, et quod sine cornibus et unguibus nascitur, ut pacem et charitatem colat. Quid? quod non solum hostes, sed et amici, et pacis ac justitiae defensores in homines saeviunt? Neque aliter fieri potest. Interrogate praetores et praesides urbium quot carceres, quot genera compeclum ac vinculorum, quot supplicia, quot patibula, quot rotas paratas habeant; et in quos tandem? Nonne in homines? 0 homo, domus calamitatum, et adhuc domari non potes? Adhuc superbis? Adhuc erigeris?Et quot praeterea sollicitudinibus et curis propter uxorem, filios, fratres aliosque conjunctos et neces¬
sarios angitur? Si eos odit, odium illum excruciat; si diligit, amor illum consumat; si filiis caret, torquetur habendi desiderio; si eos habet, angitur amittendi metu.
Neque solum corporeos hostes, quos videre et evitare nobis licet; sed, quod multo est infelicius, etiam incorporeos, a quibus ipsi videmur, et quos videre non possumus, habemus. Daemones enim qui callidissimi, saevissimi et potentissimi numero et viribus sunt, nihil agunt, nihil moliuntur, nihil cogitant aliud, quam quomodo tentare, decipere, laedere, ac in gehennam praecipitare homines possint.
Sancti etiam Angeli nonnunquam in homines arma capiunt. Qui enim Sodomam et Gomorrham cum habitatoribus igni et sulphure cremaverunt? Angeli. Qui centum octoginta quinque hominum millia in castris Sennaclrerib trucidarunt? Angeli. Qui tot plagis et mortibus /Egyptum affecerunt? Angeli. Qui cum Josue contra Chananoeos et Jebusoeos; cum Macchabeeis contra Lysiam et exercitum ejus pugnaverunt? Angeli. Qui denique cum, Theodosius imperator contra Persas et Sarracenos dimicaret, circiter centum millia Sarracenos in fluvium Euphratem praecipitaverunt? Angeli.
Neque Angeli solum, sed ipse etiam Deu,s interdum cum homine, tamquam cum hoste, se gerit; Cur faciem tuam abscondis, inquit Job, et arbitraris me inimicum tuum? Quid hoc est. Domine Deus? etiam tu qui parens et custos meus esse solebas, jam mihi bellum indixisti, et mecum, ut cum hoste, te geris!
Atque ad haec omnia accedit bellum intestinum, quod homo secum perpetuo gerit. Quis enim non experitur inimicitias et contentiones appetituset voluntatis, sensus et rationis? Quis non aliquando contrarias appetitiones, et contraria judicia simul habet, ut ipsemet homo seipsum non intelligat, ut nesciat ipse quid velit? Quis igitur jam non videt, quam vere Job dixerit f Repletur mul is miseriis? Quis non cernit nunc vilissimum vermem, quem hominem nominamus, quasi in centro sphoeroe constitutum, ut ad eum omni ex parte miseriae pluant, et omnia tela ac spicula diligantur?
Sed jam quod sequitur vidmmus. Qui quasi flos egreditur et conteritur. Pergit enumerare praeclaras conditiones humanae vitae. Eam enim brevem et miseram esse hactenus docuit; nunc addit fragilem quoque et fallacem esse. Qui quasi flos egreditur et conteritur. Res sane pulcherr ima et venustissima est flos; sed tamen idcirco nihil fit, quod nihil magis fragile et caducuili inveniatur. Sic etiam homo, cum adhuc puer vel adolescens est, admirabili specie ac venustate praeditus esse videtur: sed cur id magni fieri debet, cum omni vitio fragilius sit? Certe vitium in multa saecula integrum servari posset, si clausum in arca diligentissime custodiretur: at homo sive custodiatur, sive non custodiatur, diu servari non potest: siquidem mortis causam in venis et visceribus inclusam habet. Deinde quid hac nostra carnea domo fragilius, quae unico aspectu dejici prosternique potest? Bullae, quae fiunt in aquis, tenui flatu dissolvuntur quaedam sed non intuitu. At homo si ab aliquo venenato oculo conspiciatur, continuo languere incipit, et saepe etiam moritur. 0 arx munitissima, quae sine tonitruis bombardarum solo intuitu dejici potest! Neque vero mirandum est, si hoc pueris contingat, quorum adhuc est recens aedificium, sed quod viri jam maturi, levioribus aliquando de causis repente intereant, id vero aliquid justae admirationis habet. Nam quis nescit, modicum frigoris, modicum caloris, aciculam unam, morsum unius exigui anguis, denique sexcentas res alias minutissimas hominem vita spoliare posse? Si quaeras, quid Lucium Crassum, summum illum suae aetatis oratorem, interfecerit, tibi Marcus Tullius respondebit, eum quadam die paulo vehementius dum oraret, incaluisse, inde septimo die lateris dolore consumptum. Quid? quod plerumque nulla ratio obitus hominum reddi potest? In Synodo Fiorentina litteris proditum est, Constantinopolitanum Patriarcham, nomine Josephum, vesperi sanum ac valentem in cubiculum se recepisse, et mortuum mane inventum fuisse. Neque id singulis centum annis semel contingere existimare debemus, ego enim senex certe non sum, tam multos tamen repente obiisse cognovi, ut longissimum catalogum nominibus repente sublatorum hominum possim implere. Verum enim vero, auditores, si sapienter rem totam consideremus, non mirabimur, hominis vitam plana fragilem, et caducam, et flori simillimam esse; sed contra jure mirari deberemus, si paulo firmior ac robustior esset. Si domum luteam plenam rimis videretis, miraremini, si levis impulsus eam dejiceret?
Non sane. Jam igitur quid miramur, si corpus humanum quod nihil est aliud, quam ex luto recenti compositum aedificium, levi flatu ventorum facile corruit? Et cur, obsecro, tam facile cursus horologiorum impeditur? cur tam crebro sunt falsa? Cur aliquando penitus a suo cursu cessant? Nonne quia tot rot; s, et tanto artificio constitutas habent, ut si vel una impediatur, omnes impediantur? Quod si hoc in horologiis ferreis contingit, quanto facilius in humano horologio contingere poterit, quod majori artificio, et non ex ferro, sed ex Iulo fabricatum est? Non igitur nobis corporis humani fragilitas, sed animi humani stultitia admirationi sit, quae super tam fragile fundamentum, tam alias turres erigere consuevit.
Porro altera miseria, quae floris comparatione nobis significatur, deceptio est humanae vitee, quae quidem maxima miseria est. Nam sicut virtus simulata duplex vitium est; sic ficta felicitas, duplex est calamitas. Si vita praesens talem se ostenderet, qualis est non multum ejus miseria nobis obesset. Sed nunc ideo mirum in modum nos laedit, quae falsissima est. Et cum sit foeda, pro pulchra se venditat: cum semper mutetur, stabilis et constans vult videri, cum sit brevissima, tam diuturnam se simulat, ut homines decepti ad omnes suas libidines explendas se tempus habituros credent, et adhuc ad poenitentiam agendam satis multum spatii superfuturum. Flos cum mane colligitur, jubet, nitet, colorem denique maxime vivum et permanentem habere videtur, tamen paulo post marcescit, et omnem speciem ac decorem amittit. Saepe etiam venustus ille color suavem odorem pollicetur et nihilominus si propius accesseris teterrimum odorem percipies. Talis est humana pulchritudo. Hodie adolescentem formosissimum videbis; cras, si levi febricula forte corripiatur, pallentem, squalidum et mortis figuram prae se ferentem cernes. Cur ita? Nempe, quia Homo quasi flos egreditur et conteritur. Et illo ipso tempore, quo floret, tametsi oculis nostris, qui solam extremam superficiem intuentur, pulcher esse videatur, tamen si quod intrinsecus in ipsis viscerum recessibus lateat, cernere aliquo modo possem us, plane sepulcrum dealbatum hominem esse judicaremus. Quid enim homo, nisi vasculum corruptum, in quo quicquid ponitur, statim corrumpitur; et quae tam immunda cloaca reperitur, unde tot sordes et tam graviter olentes et ex tot partibus egrediuntur? Multa) herba), nonnullae arbores, aliquot etiam animantia odorem suavissimum spirant, cum homine vero satis praeclare ageretur, si non foeteret. Ecce igitur quid sit, Quasi flos egreditur et conteritur.
Sequitur: Et fugit vellit umbra, et nunquam in eodem statu permanet. Quarum duarum sententiarum posterior prioris explicatio est. Utraque autem magnam quamdam humanae vitae calamitatem declarat. Non enim solum brevis, misera, fragilis et fallax est, sed etiam instabilis atque inconstans. Est vero ab iis horologiis sumpta similitudo, in quibus umbra numerum horarum designat. Ut enim umbra ulla semper movetur, et spatium in horologio mutat, et horas diversas ostendit, tametsi stare oculis nostris videatur: sic etiam vita nostra semper est alia, et nec ad momentum temporis quidem quiescit. Ii qui navi vehuntur, licet jaceant, sedeant, dormiant, semper tamen iter conficiunt, et spatio aliqua transmittunt. Sic et nos, auditores, laboremus, quiescamus, vigilemus, dormiamus, scribamus, legamus, quidquid voluerimus, faciamus, semper tamen magis ac magis ad portum nostrum, qui est mors, appropinquamus. Hinc videlicet, S. Job. dies suos velociores cursore fuisse conqueritur. Nam cursorem etiamsi magna negotia festinare cogunt, aliquando tamen etiam quiescere necessitas naturse compellit. At anni nostri, nec.ad punctum temporis propter ullam necessitatem quiescere permittuntur. Fugit igitur homo vehit umbra, et > umquam in eodem statu permanet.
Aspicite nunc, auditores, atque intuemini homines setates, et apertissime humana) vitae mutationes cognoscetis. Pueritia tam animo, quam corpore est imbecilla: Inventus animo imbecilla, corpore robusta; aetas matura, et animo et corpore robusta; senectus animo robusta, corpore imbecilla: aetas decrepita rursum, tam animo quam corpore imbecilla: Fugit ergo velut umbra et nunquam in eodem statu permanet. Quid quod nunc sapiens, nunc insipiens, nunc laetus, nunc maestus, nunc sanus, nunc aeger, nunc robustus, nunc imbecillis, nunc amat, nunc odit, nunc timet, nunc sperat, nunc ridet, nunc plorat, nunc vult, nunc non vult. Denique nec luna nobis tot facies ostendit, neque Protheus in tot formas se convertebat, chamaeleon tot colores permutabat, quot sunt hominum quotidianae ac pene repenti¬
nae mutationes. Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? 0 clementissime Pater noster Deus, non est satis, quod iste vermiculus, qui nominatur homo, vitam vivit brevissimam, miserrimam, caducam, fallacem et inconstantem? Cur etiam hoc ad cumulum calamitatum addis, ut tu Deus oculos ab eo nunquam removeas, et passus ejus numeres, et verba et cogitationes consideres, et tamquam severus magister nullum erratum impunitum dimittas? Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? Quam crucem, quas molestias parit parvus puer, quam nec unam lineam recte ducere novit, cum magistrum sibi astare, et manum, et virgam attollere, et omnes erratus observare videt? Non minor formido nos occupatos teneret, auditores, si Deum a nobis nunquam oculos removere, et omnia opera nostra considerare, ut secundum ea nos judicet, aliquando cogitaremus. 0 nos miseros, auditores, si hicc intelligimus; miseriores, si non intelligimus! Quod quidem maximae parti hominum accidere, quis non videt? Quam multi enim reperiuntur, qui quasi illis reliquae calamitates non sufficerent, etiam istam patiuntur, ut tamquam phrenetici vivant, et suas miserias non cognoscant? Jamintelligo quam sapienter B. Gregorius dixerit solos primos parenti s nostros, qui beatitudinem status illius gustaverant, in quo il.os initio Deus posuerat, miserias, in quibus versamur, plane intelligere potuisse. At nos eorum filii, qui in exi io nati, et in valle miseriarum educati sumus, sicut nihil de felicitate status illius novimus; ita parum omnino de nostri status miseriis intelligimus. Imo vero ita plerisque natale suum placet ut liceret, de exilio patriam, de carcere domum propriam facerent.
Verum neque hoc hactenus licuit, neque unquam licebit. Nam mors tamquam epilogusomniumcalamitatum, omnium hominum vitam concludit. Ha)c est illa ultima et maxima calamitas, quam fugere aut declinare nullus unquam potuit. Qui enim cum labore vivimus, cum dolore mori debemus. Nonnulli quidem fuerunt, qui se remedia contra mortem habere jactarent, sed et ii, quibus remedia ista promittebant, et ipsi, qui promittebant, perierunt, et se mendaces suo ipsorum exitu demonstraverunt. Quid? Patriarcha; mortui sunt, Propheta) mortui
sunt, Apostoli mortui sunt, virgo Deipara mortua est, ipse Dominus Christus mortuus est: reges moriuntur, imperatores moriuntur, Pontifices moriuntur, et audebit aliquis sperare se non moriturum? Imo vero, auditores, vix homo conceptus in utero est, et jam ad mortem condemnatus est. Cum vero ex utero egreditur, ex carcere egreditur, non ut sit liber, sed ut ad patibulum deducatur. Itaque omnes idcirco fugimus velut unbra, et nunquam in eodem statu permanemus, qui perpetuo tendimus ad patibulum, sed alii ad unum miliare, alii ad duo, alii ad tria, alii ad plura progrediuntur atque hinc fit ut alii maturius, alii tardius moriantur.
Quae cum ita sint, quis nostram stupiditatem et insaniam interpretetur? At patibubulum pergimus et in itinere saltamus, ridemus, jucundi' sumus, tamquam si ad nuptias pergeremus? Sed in hoc errore ideo versamur, quia nunquam de morte, ad quam maximis itineribus currimus, cogitamus. Pavo gloriosum animal, cum venutissimam illam totam quam ex pulcherrimis suis pennis efficere solet intuetur, gaudet, laetatur, gestit, nunc istam, nunc illam partem suae rotae circumspicit. At cum in pedes, quos nigerrimos et turpissimos habet, oculos conjicit, continuo cum stridore et gemitu alas demittit, rotamque dissolvit. Ad eumdem modum, auditores, non pauci reperiuntur, qui cum se divitiis atque honoribus afflixere vident, gloriantur, et sui ipsorum amore capti suam fortunam suspiciunt, seipsos admirantur, nec non in multos annos, quid sibi sit faciendum, proponunt. Hoc anno, inquiunt, magistratum illum, anno sequente illum geremus; deinde provinciam illam administrabimus, tum palatium in ea urbe aedificabimus, cui hortos illos et illam vineam adjungemus. Atque hac ratione telas cogi» tationum in immensum extendunt, qui si -aliquando pedes ipsi suos intuerentur? si extremum, si finem, si exitum suum mortem esse cogitarent, si dicerent aliquando: magistratus geremus, provincias administrabimus, palatia erigemus, et post haec omnia quid erit? Certe moriemur, et haec omnia deseremus. 0 quam celeriter alas demitterent, superbiam exuerent, mentem, consilia, vitam et mores commutarent!
Sed age videamus, num hoc vitae spatium saltem, etiamsi brevissimum sit, nobis tuto polliceri possimus; ita ut certo sciamus, nos usque ad annum quinquagesimum vel sexa- Tom. IX.
gesimurn sine dubitatione victuros? Non multum, auditores, laborandum est, ut hoc investigemus. Nam excepto rege Ezechia, cui Dominus annos quindecim donavit, experientia ipsa clamat, nec punctum temporis ita esse in nostra potestate, ut certe affirmare possimus, in illo nos non morituros. Sive enim comedimus, sive dormimus, sive iter facimus sive quiescimus, in periculis semper versamur-. Quocirca non sine causa tam frequenter in evangelio Dominus ckmat: Vigilate, quia nescitis qua hora filius hominis veniet. 0 si vim rationis hujus intelligere omnino possemus, quantum utilitatis atque emolumenti hodie ex hac una concione referremus! Vigilate, inquit, quia nescitis qua hora Filius hominis veniet. Quod est idem, ac si -apertius dixisset: Quia horam illam nescitis, horis omnibus vigilate. Et quia diem illuni nescitis, diebus omnibus vigilate. Et quia mensem atque annum illum nescitis, omnibus annis et mensibus vigilate.
At ut rem istam similitudine aliqua illustremus: Si ad convivium aliquod invitatus fuisses, et cum jam mensae accumberes, et multa ac varia ciborum genera ante te posita cerneres, si familiaris aliquis tuus secreto te admoneret, ac diceret, in tanta copia ciborum unum quemdam esse, in quo venenum lateat: quid ageres? quid acciperes? quem cibum attingere auderes? Nonne omnes tibi suspecti essent? Ego sane sic arbitror, etiamsi vehementissime esurires, tamen ne in illum incideres, in quo venenum latet, ab omnibus manum abstineres. Quaero nunc abste, quot annos adhuc te vivere posse putas? Dicturus es, fortasse circiter triginta aut quadraginta. Liberaliter tecum agam. Do tibi ut vivere possis etiam sexaginta. Jam igitur pro comperto habes, et hoc minime negabis, in aliquo horum sexaginta annorum mortem tuam latere, et penitus te ignorare, quis ille annus sit. Quae cum ita sint, quomodo non omnes tuos dies suspectos habes? quomodo non omnes reformidas? quomodo non in omnibus vigilas? Non audes e tot cibis vel unum contingere, quia familiaris tuus, qui mentiri et te decipere potest, te admonuit de veneno; et non timebis neque vigilabis omnibus diebus vitae tuae, cum Deus, qui mentiri non potest, te admonere dignatus sit, in uno illorum dierum mortem tuam latitare? Quid, obsecro, responderi ad hoc argumentum potest?
Sed adhuc aliud argumentum audite. Cur
in aciebus et praesidiis perpetuo milites excubare et vigilare solent? Nonne ex eo, quod nesciunt qua hora venturi sint hostes? Profecto enim si hoc scirent, multis vigiliis, et laboribus parcerent. Sed idcirco semper in armis, semper parati, semper vigilantes sunt, ne tunc forte dormiant, et inermes atque imparati inveniantur, cum hostes arcem oppugnare incipient. Cum igitur unusquisque nostram arcem unam, nempe animam suam, custodiendam acceperit, et quam arcem, auditores? nempe eam, quam ipse Dei Filius proprii sanguinis effusione a Daemonum.tyrannide liberavit: eam vero perpetuo hostes obsideant, qui nunquam dormiunt, et semper insidias et molitiones et machinamenta contra eam excogitent, et nos incauti, dissoluti, inconsiderati erimus? Hostis semper vigilat; nos semper dormiemus? Hostis non comedit, non bibit, non mercaturam exercet, non ambit honores, denique nihil penitus agit, ut totum se in expugnatione animarum nostrarum occupet, et nos othnia alia agemus, de omnibus aliis rebus cogitabimus, in omnibus solliciti ac diligentes erimus, et solum arcis nostrse propugnationem
negligemus? vigilemus ergo, vigilemus, quia nescimus diem neque horam.
Cum igitur, auditores, vita praesens talis sit, qualem audivistis, neque remedium ullum contra mortis venenum reperiatur, per Jesum Christum Dominum nostrum, et per salutem vestram vos oro atque obtestor, ut rebus vestris mature et sapienter consulatis. Et quoniam, nisi nos ipsos periculosissime fallere volumus, in rebus praesentibus spem nullam ponere possumus, obsecro, ut ad bona futura, animum, vota, cogitationes et contentiones nostras transferamus. Ibi, ibi, auditores, nostra fixa sint corda, ubi vera sunt gaudia: et tamquam ii, qui de rebus praesentibus desperabimus, regnum coelorum violenter ingredi statuamus. Neque nobis imperator deerit, quem sequamur, post octo dies dux Israel Jesus adveniet. Et quoniam sine sarcinis, sine impedimentis nudus et expeditus veniet, nos quoque sarcinas relinquamus, impedimenta abjiciamus, nudi et expediti Domino occurramus, ut hac ratione commodius et celerius in terram promissionis, cum ipso et per ipsum ingrediamur, qui est benedictus in saecula. Arnen.
MISSUS EST ANGELUS GABRIEL A DEO IN CIVITATEM GALILHLE, CUI NOMEN
Habita Lovanii Dominica prima Adventus.
Significato instituto, de dominicae scilicet incarnationis mysterio agendi, in primis* breviter solemnitas Angelicae legationis ostenditur, quam commendat mittentis dignitas, ejus ad quam mittitur praestantia, inlernuncii emi. nentia et negotii magnitudo. Occasio verborum, quibus utitur euangelista, indicatur Cur Christus aequinoctio verno conceptus, solstitio, hiberno natus; Joannes vero Buplistu aequinoctio autumnali conceptus et solstitio festivo natus fuerit, duplex ussignulur hujus rei mi - sterium. Dignitas Angelorum extollitur-, et cur Angelus adB. Virginem missus sit, quatuor redduntur causce. Cur Gubriel, wpole summus aliquis Angelorum huic legationi sit destinatus, et quam bene nomen Gabriel, huic legationi conveniat demonstratur. Numinis Dei triplex etymologia, ej usque occurrutior consideratio affertur, ex qua triplex nobis haurienda proponitur utilitas: nam fiduciam exci dat, torporem expellit, advigilandum exuscitat. Quantopere deinde praesentiae Dei consideratio nos a peccato abstrahere debeat, rationibus, et exemplo Ercmitcv scortum convertentis, docetur.
Pars posterior de legationis loco et persona, ad quam direita fuit, agit. Cur Christus in Nazareth concipi voluerit tres causce cum rationibus adferuntur; et quantopere Christus delectetur flore virginitatis et celatis, ex occasione ostenditur. Cur B. Virginis consensum Deus
requisiverit. Cur itidem Matrem Dei Virginem esse oportuerit, rationibus quinque allatis declaratur. Judaeorum error ct Basilio Magno et D. Hieronymo refutatur. Quare Maria fuerit desponsatu, ex SS. Patribus sex enumerantur causce. Quali viro fuerit desponsatu, ubi eju\ cum Josepho. comparatio instituitur. Tandem nomen Mariae miris ut, par est, extollitur encomiis, et ut illud veneremur, gravis admonet conclusio.
Dominici adventus sacrum tempu et sua celebritate et nostra consuetudine nos monet optimi atque ornatissimi auditores, ut conciones variis de causis hactenus intermissas nunc demum, Deo auctore, repetamus. Quia vero superioribus annis de Evangeliis et epistolis, quae hoc tempore inter sacrorum solemnia in Ecclesia recitantur, locuti sumus, iis in praesentiarum omissis, historiam dominicae incarnationis, quam B. Lucas Evangelista conscripsit, quaeque pulcherrima et suavissima, et tempori magis consentanea, Domino adjuvante, exponendam suscipiemus. Sed necesse est, antequam ad ipsa B. Evangelistae verba explicanda veniamus, pauca dicere de magnitudine atque excellentia totius legationis, quam idem B. Lucas divinitus admonitus atque edoctus scribere instituit. Sic enim fiet, ut opus non sit a vobis petere, ut diligenter attenteque audiatis. Neque enim hoc argumentum nostra commendatione indiget, sed ipsum per se non attentionem ac
diligentiam modo impetrabit, sed etiam admirationem ac stuporem incredibilem excitabit.
Quatuor omnino res sunt, qua) legationem aliquam illustrare solent: auctoritas ejus ad quem legatio mittitur, dignitas mittentis, praestantia legati, pondus ac magnitudo negotii. Qua) quidem in hac una legatione, ita sunt omnia magna atque eximia ut talem alteram orbis terrarum nullo unquam tempore viderit. Is enim, qui legatummittit, Deus est. Quid vero est Deus? Magnus Dominus et rex magnus super omnes deos: qui solo nutu aufert spiritum principum, terribilis apud omnes reges terrae; rex regum et Dominus dominantium: cujus potentia, sapientia, bonitas, majestas, ita nullis terminis coercetur, ita nullo fine concluditur, ita modum et mensuram omnem excedit, ut ne suspicari quidem tantam magnitudinem cogitando possimus. Ea vero, ad quam legatio mittitur virgo quaedam est, quae suam quidem a clarissimis viris, Patriarchis, Prophetis, ducibus, regibus originem trahit; sed eos omnes vera) nobilitatis splendore longo intervallo post se relinquit. Neque enim fuit unquam, neque deinceps est futura talis altera virgo, quam solam optimo jure lumen ac decus orbis terra), domicilium virtutum, aciem sanctitatis, florem ipsum generis humani nominare possumus. Atque is, qui tanta legatione fungitur est Angelus Gabriel, virgine quidem, ad quam mittitur., divinae gratiae muneribus et charismatibus minor, sed certe natura) praestantia et dotibus major. Unus enim est de magnis illis principibus ac senatoribus, qui in aula coelestis regni divinorum Sacramentorum et mysteriorum conscii et participes astant perpetuo coram Deo. Jam vero de negotii magnitudine ac pondera, quod hac legatione peragitur, quid dicemus? Est enim ejusmodi, ut ab ea salus totius humani generis dependeat. Neque negotium majus aut admirabilius, aut nobis omnibus utilius, salutarius, suavius ulla unquam legatione confectum est. Hoc enim agitur, ut humana natura Dei Filio stabili matrimonio adjungatur, atque hujus affinitatis gratia genus humanum aeternae morti adjudicatum de ipsis faucibus mortis eripiatur et ad imperium coeleste ac sempiternum evehatur.
Qua) cum ita sint, necesse non erit a vobis attentionem aut diligentiam auscultandi petere; sed potius omnes simul, cum Apo¬
stolo Paulo, a Deo nostro flagitemus, Ut det nobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus, illuminatos oculds cordis nostri: ut cognoscamus magnum illud pietatis Sacramentum, quod ab Angelo nuntiatum, ab Evangelista conscriptum, ab Apostolis praedicatum, a mundo creditum, universa hoc tempdre colit ac veneratur Ecclesia. Veniamus nunc, si placet, ad initium hujus divinae historiae breviter -explicandum.
In mense autem sexto, missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria, etc.
Exordium est hoc historiae accurratissimum et pulcherrimum, quo tempus et locus rei gestae, nec non personarum, quae rem tantam peregerunt, nomina et conditiones brevissime describuntur. Exposuerat enim paulo ante B. Lucas Praecursoris Domini conceptionem, admirabilem illam quidem et miracufis prodigiisque plenam; sed nullo modo cum novitate et miraculo conceptionis dominicae comparandam. Proptereacum dixisset: Concepit Elizabeth, et occultabat se mensibus quinque, dicens: Sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines: statim subjecit: In mense autem sexto, a conceptione videlicet Praecursoris, Missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, etc. Quasi dicere vellet, rem magnam exposui, mulierem videlicet anum et sterilem, praeter omnem naturae ordinem concepisse: nunc vero multo majorem et difficiliorem, nempe conceptionem, et partum virginis enarrare aggredior. Illud enim quamquam raro, aliquando tamen factum esse meminimus, et exemplum Sarae, Rebeccae, Rachelis, Annae et aliarum nonnullarum sterilium feminarum in ipsis divinis voluminibus legimus. Hoc vero, neque factum est unquam, neque fiet, ut merito de hac virgine ille Christianus poeta cecinerit:
Nec primam similem visa est, nec habere sequen- ‘ [tem.]
Sed mysterium ejus temporis, quod sapientia Dei tam ad praecursoris sui conceptionem et nativitatem elegit, silentio praeteriri non debet. Quis enim casu factum sibi
persuadere poterit, ut praecursor et Dominus quatuor praecipuos dies totius anni, duo aequinoctia et duo solstitia inter se quodammodo diviserint? Ut praecursor in aequinoctio autumni conciperetur, in solstitio aestivo nasceretur, Dominus vero aequinoctium veris eligeret ad conceptionem, et solstitium hibernum ad nativitatem? Quid igitur haec sibi volunt? si casu facta non sunt, ergo mysterio non vacant. Joannes (auditores) legem, Christus Evangelium significabat: propterea non immerito Joannes in aequinoctio autumni? Christus in aequinoctio veris concipitur. Quemadmodum enim tempore autumnalis aequinoctii collectioni frugum et fructuum finis imponitur, cadunt folia de arboribus, omniaque, quae in agris sunt arescere et interire incipiunt: Ita Joanne adveniente lex Moysis interitui appropinquabat, omnesque caeremoniae illae legales, et sabbata et neomeniae et sacrificia, quasi arentia folia decidebant: Lex enim et Propheta usque ad Joannem: Et sicut, ineunte vere, novus annus inchoatur, et omnia virere ac florere incipiunt, erumpunt de viribus et arboribus gemmae, ac omnis ubique terra herbescente viriditate quasi vestitur; ita Christo ad terras descendente, novus populus, novae leges, nova sacrificia, nova Sacramenta, novae caeremoniae inchoabantur. Et haec deinceps sola virere ac florere, et per omnem terram disseminari ac propagari, augeri et confirmari oportebat. Joannes praeterea hominis veteris; Christus hominis novi figuram gerebat. Proinde optimo jure nascitur Joannes in aestivo solstitio et Christus in hiberno. Quemadmodum enim in aestivo solstitio sole recedente dies minuuntur; in hiberno vero sole redeunte crescunt: ita Joannes adventu suo veterem hominem paulatim minui debere significabat; Christus autem novum hominem crescere jam oportere demonstrabat. Hinc est illa vox ejusdem Beatissimi Joannis: Illum oportet crescere, me autem minui. Hinc etiam quod majus admirabilius est, scimus Joannem, quem minui oportebat, capite fuisse diminutum: Christum autem, quem oportebat crescere, in crucem sublatum, exaltatum actumque fuisse: recte igitur et divino prorsus consilio, sexto mense a conceptione Joannis, hoc est, die martii vigesima quinta, quo etiam die mundus conditus a multis non sine causa creditur, mundi liberator atque assertor, Patre raitteqte, Spiritus sancto operante, Angelo
nuntiante, virgine concipiente, in utero matris humana carne indutus apparuit. Atque haec quidem de ejus tempore: nunc de ipso legato dicamus.
Missus est Angelus Gabriel. Angeli (auditores) mentes quaedam sunt spiritales, sempiternae, coelestes ac prope divinae. Eorum locus coelum empyreum. Ibi enim tamquam praesides orbis ab imperatore Deo collocati sunt. Eorum divitiae thesaurus quidam est infinitus sapientiae. Eorum officium perpetuo amore creatoris ardere, ejus pulchritudinem et magnitudinem admirari, diligere et laudare et semper cum stupore clamare: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Porro naturae praestantissimae et pulcherrimae sunt, adeo ut merito homines, cum aliquem a pulchritudine laudare volunt, eum Angelicam faciem habere dicant: merito quoque D. Ambrosius Angelos flores universitatis appellandos putaverit. Potentia vero tanta, tamque incredibili praediti sunt Angeli ut unus eorum pene in puncto temporis centum octoginta quinque millia hominum interfecisse legatur. Talis igitur tantusque nuntius multis magnisque de causis missus est. Primum, ut ex dignitate legati, auctoritatem mittentis et legationis magnitudinem intelligeremus. Deinde ut liberatio ruinae responderet: et sicut olim ad nostram quaerendam perniciem infernus motus est, et de grege suo malum angelum misit, qui mulierem in paradiso circumventam falleret, ac per eam primus Adam necaretur, et ejus morte nos omnes periremus; ita postmodum ad nostram liberationem procurandam moveretur ccelum, sanctumque Angelum de suo coetu emitteret, qui virginem suo obsequio salutaret, et ex ea secundus Adam nasceretur, cujus gratia nos omnes a morte ad vitam rediremus. Praeterea cum secunda persona divinissimae Trinitatis carnem humanam susceptura esset, secundumque peccatum ejus adventu purgandum ac delendum (primum enim primi angeli, secundum primi hominis peccatum fuit; res ipsa postulabat, ut nuntium istud non alia quam secundum, hoc est, Angelica natura quod cum cognata sit Angelis virginitas, et in carne praeter carnem vivere non sit humana vita, sed Angelica; perno melius et congruentius, ad Virginem casfissimam et integerrimam mitti potuit, quam Angelus. Quamquam enim conditione naturae B. Maria homo; tamen vitae puritate Angelus terrestris erat, et corpore quidem versabatur in terris, sed certe vita, moribus, animo, desiderio, contemplatione, mentis fervore, perpetuo habitabat in coelo. Quis vero melius ad Angelum terrestrem, quam Angelus coelestis mitteretur?
Missus est igitur Angelus: Et Angelus non quicumque, sed Gabriel: quem non immerito Virginis custodem et non de minoribus aliquem, sed unum de primis et summis principibus esse, D. Bernardus hunc locum exponens, existimat, quamquam enim cseterorum hominum infimi ordinis Angeli custodes credantur: tamen ea, quse Mater Dei et Angelorum regina quandoque futura et super choros Angelorum exaltanda erat, quid mirum, si unum de summis angelis custodem habuisse dicatur? Et licet multo crebrius minores, quam majores mittantur; tamen et ad Isaiam unum de Seraphim volasse legimus. Et Apostolus ad Hebraeos scribens testatur, Omnes esse administratorios spiritus in ministerium missos, propter eos, qui hsereditatem capient salutis. Neque dicere possumus, divinum Apostolum non de omnibus sed solum de minoribus loqui. De iis enim sine dubitatione loquitur, de quibus paulo ante dixerat: A dorent eum omnes Angeli Dei. Et: Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Et: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium? Et: Sede a dextris meis, quoadusque pqnam inimicos tuos scabellum pedum tuorum 2 stat m enim nulla interposita sententia sequitur: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi, propter eos, qui hse redit atem capient salutis. Jam vero quis dubitare potest, quis omnino Angelis, neque minoribus, neque majoribus, neque ipsis Cherubim et Seraphim, nunquam a Deo dictum fuisse; Filius meus es tu, ego hodie genui te: Et: Sede a dextris meis. Neque enim Angelorum quamvis excellentium et sublimium, sed Dei solius est sedere; illis vero tamquam famulis et administris stare et ministrare convenit. Itaque sicut pontifex maximus princeps Ecclesiasticae hicrarchise, communia et vulgaria negotia, per privatos homines procurat; sed legationes tamen ad summos reges, non nisi summis principibus purpuratisque senatoribus credit: sic etianl Deum hierarchise coelestis caput ac regem, credibile est, ut plurimum minores Angelos ad terras mittere; sed tamen ad nuntia perferenda rerum maximarum, qualis imprimis Verbi divini
incarnatio fuit, non Angelos quoscumque, sed primos ac summos destinare.
Neque vero nomen Gabrielis a legatione dissentit, quid enim est Gabriel, si vim nominis considerare velis nisi fortitudo Dei? Quid autem fortius, potentius, mirabilius nuntiari poterat, quam Virginem parituram, creatorem creandum, seternum nasciturum, beatum passurum, immortalem moriturum, unum et eumdem simul domi et foris, in patria et in exilio, in diliciis summis et in summis doloribus futurum? Denique eum, qui mundum totum pugillo complectitur, in utero feminee unius claudendum? Quare merito jureque optimo Arcbangelus Gabriel tanti mysterii nuntius missus est. Qui etiam quod hujus Sacramenti prse cseteris Angelis arcana cognoverit, vel ex eo. intelligi potest, quod ipse idem, et olim Danielem docuit numerum hebdomadarum, quse supererant usque ad Christum, et deinceps pontifici Zaccharise praedixit conceptionem, nomen, vitam et mores Praecursoris.
Venio nunc ad eum, a quo legatio missa est. Quis igitur legatum misit? Deus Missus est A ngelus Gabriel a Deo. Tribus modis Dei nomen exponitur, ut ex Theodoreto et Joanne Damasceno intelligi potest. Nam et a verbo Oietv, quod est currere vel a verbo aiOetv, quod ardere? vel a verbo OsaeOou, quod est, videre vel providere, Dei nomen deduci posse censuerunt. Hse vero expositiones omnes huic loco pulcherrime atque apertissime conveniunt. Nam si Deus a currendo dicitur quando, quaeso, magis cucurrit, quam cum naturam assumpsit humanam? quando Exultamt ut gigas ad currendam viam? quando Venit quasi caprea cervusque camporum, saliens in montibus, transiliens colles? Si vero dicitur a comburendo, quando, quseso, magis vim flabmiarum suarum ostendit, quam cum Ignem venit mittere in terram, et eas faces amoris in cordibus sanctorum accendit, quse nullis aquis tribulationum unquam restingui potuerunt? Si postrem oa videndo sive providendo nomen Deus accepit, quando majore ratione Deus dici potuit, quam cum afflictionem nostram et miserrimam captivitatem vidit, et liberatorem potentissimum no is providit? Nam ut Clemens Alexandrinus sapienter annotavit, in nulla re magis elucet sapientia Dei, quam in adventu Servatoris. Sicut enim princeps ille pictorum Apelles, ut refert Plinius, ex una subtilissi-' raa linea, summo artificio in tabula depicta, a Protogene cognitus est: sic etiam Deus, ut provisor et procurator rerum humanarum agnoscetur, argumentum providentiae per incarnationem Filii ostendit, quod nullum majus evidentius desiderari potest. Quid enim facere potuit Deus, quod non fecit? se ipsum nobis dedit; quid amplius postulabimus? Quis modo dicere poterit: Dereliquit Dominus terram; cifea cardines coeli perambulat nec nostra considerat? Quomodo enim dereliquit terram, qui nullo suo commodo, ob solam hominum salutem descendit ad terram? Aut quomodo Nostra non considerat, qui civis noster, frater noster, os nostrum et caro nostra est, ut aerumnas et calamitates nostras tolleret, et bona sua omnia nobiscum communicaret? Qui hominis Filius factus est, ut nos faceret filios Dei? Et de coelo descendit ad terram ut nos de terra transferret ad coelum? Quae cum ita sint, vere u Deo, hoc est, a currente, ab urente, a vidente et. providente Angelus Gabriel missus est.
Sednullamne nos utilitatem hinc capiemus? Neque enim solum Evangelicum exponere, sed etiam ex Evangelii expositionem admonendi et cohortandi sumere debemus. Nullamne igitur ex nomine Dei utilitatem capiemus? Imo vero, magnam omnino, si sapimus. Nam et fiduciam excitare, et torporem excutere, et vigilantiam comparare, ex ejus nominis interpretatione possumus. Primum, quantam fiduciam in quibusvis adversis rebus nobis Dei nomen afferret, si menti atque animo infixum haberemus, Deum nostrum, qui nostri curam gerit maximam nosque diligit vehementissime, tanta velocitate afflictis succurrere solere, ut a currendo nomen acceperit. Et quid causae esse potest, cur non omni fiducia, omnem sollicitudinem nostram in Deum projiciamus? Ignorat fortasse, quid agamus, ubi sumus, quid toleremus? At ita omnia ubique videt, ut a vivendo nomen traxerit. Sed forsitan non potest nos juvare? At idcirco ab urendo nomen habere voluit, quod sit ignis consumens, et nihil omnino ejus potentiae, virtuti, efficacitati resistere possit? Quid igitur super, est? Num dicturus es: Videt quidem Deus et potest, sed non consuevit, nisi raro admodum miseris opem ferre? Minime vero. Nam propterea currens dici voluit, quam ubique summa, incredibilique celeritate semper accurrere, et omnibus se invocantibus atque in se confidentibus adesse soleat. Consule divinas litteras, nihil frequentius invenies, quam:
In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Et: Nullus speravit in Domino et confusus est. Et: Quoniam in me speravit, liberabo eum. Et: Omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Experti sunt profecto, nisi fallor, plurimi superioribus mensibus in illa bellorum et periculorum magnitudine, communique totius patriae trepidatione, qualis clypeus sit fiducia in Deum. Certe enim parentem et propugnatorem habemus, cujus auxilium neque acies armatae impedire; neque sagittae globique tormentarii praevenire, neque valles, neque montes, neque flumina, neque maria, neque fossae, neque moenia, neque obstacula ulla retardare possunt.
Deinde ad torporem ex animis nostris excutiendum quantum valet, quaeso, saepe ac serio 'considerare parentem nostrum Deum, ignem consumentem esse, et ab urendo nomen accedisse? Nam si filii Dei nominamur et sumus, parenti nostropersimiles, et si non ignes tamen igniti esse debemus. Quid? quod non solum ex divino igne nati sumus; sed etiam igne divino quotidie -alimur? Quid enim est aliud corpus Dominicum, quo a Deo in hoc exilio pascimur, quam ignis spiritalis? Nec immerito, auditores, nascimur ex igne, et igne nutrimur, et ignes nos fieri necesse est. Siquidem elementum nostrum, quotendimus, et in quo tamquam in loco naturali quiescemus, sursum est, ccelum est. Sursum, quo non terra, non aqua, non etiam aer, sed solus ignis ascendit. Hinc enim Dominus prse aliis frigore torpentibus Judaeis aliquando dicebat: Quo ego vado, vos non potestis venire. Ibat enim Dominus sursum, illi vero, qui marmorei ac ferrei erant, quo irent nisi deorsum? sed omittamus Judaeos etnosipsos consideremus. Vis, frater, conjecturam de te ipso facere, atque utcumque cog oscere, an ad filios Dei Christique fratres et haeredes regni pertineas nec ne? Admove manus pectori, vide quid ibi reperias. Sentis coituum ardere? anhelas ad elementum ignis? ad coelestem* patriam, ad sedes beatorum? Ardes desiderio Deo placendi, ejus honorem promovendi, animas proximorum adjuvandi? Num eos, qui tecum versantur, accendis? Num scintillae divini amoris de corde tuo per os tuum prodeunt? Quid est, quod loqueris? Quid agis? Quid meditaris? Quo studia tua, et cogitationes tuas dirigis? Nam si Dei, hoc est, ignis es filius, et si igne spirituali aleriSj, non potest certe non ardere. Si vero glaciem sentis in pectore, si perpetuo terram intueris, si de coelo isti regno, quae regio est ignis, numquam cogitas, si eos qui te tangunt, tecumque versantur, efficis frigidiores, male profecto tecum agitur, et nisi mature provides tibi, actum est de te. Istud enim frigus [quid aliud quam signum mortis est?
Sed ad postremum documentum, quod ex nomine Dei sumi potest, veniamus, scilicet quod ex hujus nominis consideratione ad vigilantiam excitemur. Hoc enim interest, auditores, inter deos Ethnicorum et Deum Christianorum, quod illi videntur, sed non vident; hic vero videt, sed non videtur. Nam Simulacra gentium argentum et aurum: opera
manuum hominum: oculos habent et non vide-
bum. At vero Deus noster, quem nemo vidit unquam, quique posuit tenebras latibulum suum, et qui vere est Deus absconditus, nihil est. quod non videat. Num enim, qui finxit oculum non considerat? Nonne oculi Domini contemplantur in omni loco bonos ac malos? et Non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, omnia autem nuda sunt et aperta coram oculis ejus. Denique ita omnia videt, ut a videndo nomen trahere voluerit. Re>. cte igitur veteres ^Egyptii, Dei naturam exprimere volentes, oculum sceptro regali superpositum depinxerunt: nimirum, ut omnes eam imaginem intuentes intelligeremus, Deum nihil esse aliud, quam oculum omnia videntem, et auctoritate ac potestate plane regia, quod sceptro designatur, praeditum, neque malum ullum impunitum, neque ullum bonum irremuneratum dimittentem. 0 utinam eam imaginem, oculum divinum sceptro regali superpositum exprimentem, semper in corde expressam haberemus, sicut habebat B Abraham, qui a Domino audierat: Ambula coram me et esto perfectus: et magnus ille Elias, qui tam crebro repetebat: Vivit Dominus Deus Israel, in cujus conspectu hodie sto. Et regius vates David, qui providebat Dominum in conspectu suo semper, ut ipse quodam loco in psalmis testatur. Equidem iste divinus oculus superpositus sceptro suo, et impressus cordi tuo, a quo tandem flagitio tenon revocaret?Quis enim vel agere vel loqui, vel cogitare turpe aliquid auderet si ab oculo Dei videri serio.existimaret? Nam si media nocte, cum solus in cubiculo es, et forte adulterium vel forni, oationem, dsemone suggerente animo volvis, et ea cogitatione te oblectas, si te a me vi¬
deri crederes, non saltem erubesceres? Sic opinor. Et tamen quis aut qualis ego sum? Homo peccator, conservus tuus, et qui in idem flagitium si Deus permitteret, facile possem incidere. Et qui tibi obest, quod te viderem? Num ego te perpetuis flammis adjudicare, vel saltem aliquo tormenti genere afficere possum? Nihil horum. Quid igitur fieret, quam vehementer erubesceres, quanta contentione cum vitiis pugnares, si tu quicquid agis, quicquid cogitas, quicquid moliaris etiamsi in abditissimis recessibus cordis tui deliteas, tamen ab eo cerni tibi serio persuaderes, qui te creavit et conservat, qui te sanguine suo redemit, qui te beatum et miserum facere potest, in cujus voluntate vita tua est, et cui nihil displicet magis quam peccatum? In mentem vobis, quseso, veniat sanctus ille Eremita, qui ad meretricem ingressus et flagitii committendi se cupidum simulans, secretius cubiculum petiit, in quod deductus magis remotum postulabat, affirmans emori' se malle, quam in tali crimine deprehendi: ulterius autem ingresso aiebat scortum: En locum, ubi praeter Deum nemo nos videre poterit, cui tandem ille ergone hoc parum tibi videtur, quod nos Deus videat? eamque materiam ita deduxit, ut quam meretricem invenerat, Dei gratia adjuvante, continentem relinqueret. Habetis igitur quantam utilitatem ex solo Dei nomine percipere possumus. Paulisper quiescamus et mox ad ctetera veniamus.
Diximus de tempore legationis, de legato et de rege, a quo legatus missus est: superest ut de loco et persona, ad quam legatus mittitur, dicamus.
Sequitur igitur: In civitatem Galilaeae, ctn nomen Nazareth. Hic est locus, quem Dei Filius prse omnibus locis orbis terrae adventu suo consecrare atque ornare dignatus est. Tres vero causre potissimum mihi esse videntur, cur Nazareth potius quam aliam urbem Palcestinse ad conceptionem suam Dominus elegerit. Primum erat Nazareth Galilaeae civitas obscura, propter quod neque reges, neque prophetas, neque alios viros illustres, ut alise multa) civitates, unquam peperisset. Hinc est enim illa vox Pharisaeorum ad Nicodemum: Scrutare Scriptura, et vide, quia a Galilaea Propheta non surgit. Et illa Nathanaelis ad Philippum: A Nazareth potest aliquid boni esse? Deinde in ea non Hebraei srlum, sed etiam Ethnici versabantur, ex quo Galilaea gentium ab Isaia Propheta dicta est: Terra Nephtalim et terra Zabulon via moris trans Jordanem Galilaeae gentium. Postremo, si nominis interpretationem quaeras, sancta ac segregata et florens interpretatur. Dominus igitur in civitate Nazareth concipi voluit; primum quidem quod sicut Nazareth obscura atque humilis habebatur, ita ipse non utregnaretacdominaretur, veniebat, sed ut serviret et contemneretur, ut malediceretur, ut occideretur, ut verbo et exemplo nos ad humilitatem mundique contemptum hortaretur. Deinde, quod sicut Nazareth Hebraeos simul et Gentiles complectebatur, sic ipse et Hebraeos et Gentes amplissimo sinu gratiae et misericordiae sum complecti volebat. Parum est, Dominus ait, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob ei faeces Israel convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae. Postremo quod sicut Nazareth, licet obscura et vilis haberetur, tamen sancta, separata, florida interpretatur, sic ipse humilis, pauper, despectus esse voluit, sed non peccator: imo vero Sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, excelsior coelis factus, et omnium virtutum floribus ornatus sed potius non floribus ornatus, sed flos ipse Candulus et rubicundus, flos campi et lilium convallium. Candidus enim innocentia, rubicundus charitate: de quo Sanctus isaias: Egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet, et requiescet super eum Spiritus Domini. Ex eo vero, auditores, quod Christus flos campi et lilium convallium ex urbe florida, et mense martio, qui est mensis florum pulullare voluit, illud ego intelligo, eum vehementer delectari floribus, et licet omnes homines, qui serio recte vivere instituunt, recipiat, tamen singulari quodam amore eos complectitur, in quibus florem sancta) virginitatis, florem suavissimi odoris invenerit. Sicut etiam quamvis nullam aetatem a poenitentia et regno coelorum excludat, tamen quis dubitare potest, eos esse Christo multo chariores, multoque ab eo vehementius diligi, qui non faecem senectutis, sed florem adolescentia) in obsequium ejus consecrarunt?
Sequitur: Ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen virginis Maria. Est hoc in more positum,
auditores, ut cum nuptiae celebrandae sunt, non ante matrimonium concludatur, quam sponsae consensus requiratur. Ita quondam cum servus Abrahse Rebeccam pro Isaaco uxorem postularet, parentes et fratres respondisse legimus: Vocernus puellam et quaeramus ejus voluntatem. Sic igitur et nunc cum esset humana natura Ycrbo Dei matrimonio copulanda, misit Deus Angelum suum ad virginem ut ejus quodammodo consensum et voluntatem requireret. Poterat quidem Deus, etiam Virginis non expectata voluntate, matrimonium istud concludere: sed tamen et majore cum merito Mariae, et cum illustriore gratia et dignatione Dei ejusmodi voluntas expectata est.
Porro matrem liberatoris multis de causis virginem esse decuit. Primum, ne- Filius Dei, quod turpissimum videri poterat, duos patres haberet. Deinde, ne qui peccata tollere veniebat, ipse in peccato nasceretur. Rursum ut sicut in coelo patrem habet sine matre, sic in terra matrem haberet sine patre. Praeterea, ut sicut Adam sine patre et 'sine matre natus est, nos vero ex utroque parente nascimur, Eva patrem habuit sine matre, ita unus esset, qui quadratum generationum impleret et ex matre sine patre nasceretur. Postremo, ut verbis utar D. Augustini, « Oportebat caput nostrum propter miraculum secundum carnem nasci de virgine, quo significaret membra sua de virgine Ecclesio secundum spiritum nascitura. » Et sane si corpus primi Adae ex limo terrae fabricatum non ab Angelo aliquo, sed a solo Deo formatum effectumque est, quanto majore ratione corpus secundi Adae, ex integerrima, virgineaque carne, non opera viri alicujus, sed sola Spiritus sancti virtute procreandum fuerat? Et si olim nascente mundo ad illam solam vocem imperantis Dei, Germinet terra herbam virentem, omnis ubique terra nullo suscepto semine in momento concepit ac pepef-it herbam omnis generis, quanto magis conveniebat, ut mundo renascente, ad imperium solius Dei sine ullo humano semine terra nostra conciperet, et daret fructum suum? Quocirca verum est omnino vaticinium Isaiae: Ecce virgo concipiet et pariet filium. -
Quod vero insania ac. pertinacia Judaeorum objicit, hebrseum vocabulum, quod eo loco isaias posuit, non tam virginem, quam puellam significare nemmem movere debet.Nam ut Magnus Basilius hanc ipsam objectionem refellens annotavit, tamquam magnum prodigium Isaias ponit, virginem parituram. Quale autem prodigium est, puellam viro conjunctam et liberis operam dantem, tandem concipere et parere? Nonne feminas nuptas quotidie parere audimus? Deinde ut Beatus Hieronymus, Hebraicae linguae peritissimus, sapienter ostendit, verbum illud Hebraeum Alma, puellam quidem significat, sed puellam absconditam, magnaque parentum diligentia custoditam, et quae virorum aspectibus numquam patet; neque in divinis litteris unquam pro non virgine ponitur. Itaque recte Septuaginta interpretes non puellam, sed virginem transtulerunt, recteque nos beatissimam Deiparam peregrinae illi plantae comparabimus, quae simul et fructum profert et retinet florem. Ipsa enim inter mulieres sola fructum nuptiarum protulit, et florem virginitatis non amisit.
Sed cur, quaeso, virgo Deum paritura desponsabatur viro? Sic enim legimus: Ad Virginem desponsatam viro. Veteres Patres, Ignatius apud Hieronymum in Matth. i.Origenes homilia de vigilia Nativitatis, Basilius oratione de Nativitate, Ambrosius in Lucam lib. ii. Hieronymus contra Helvidiam et in Matth. lib. i. et Bernardus serm. 2. super Missus est, hujus desponsationis sex causas tradiderunt. Primam, ne Virgo Maria adultera crederetur ab iis, quibus hoc mysterium ad tempus occultum esse oportebat. Alteram, ut solatium atque auxilium comitis haberet, cum erat fugiendum in vEgyptum. Tertiam, ut per Josephi genealogiam Mariae, atque adeo Christi ipsius secundum carnem origo monstraretur. Quartam, ut beata Maria Josephum testem pudicitiae suae gravissimum, fideque dignissimum haberet. Quintam, ne virginibus sinistra opinione viventibus velamen excusationis praeberetur, si dici posset, etiam Matrem Domini aliquando infamia impudicitiae laborasse. Postremam, quam ex divo Ignatio doctores caeteri didicerunt, ut beatae Mariae partus, cum virginitate conjunctus, ad tempus diabolo celaretur. Quamquam enim naturae celeritate ac subtilitate facile Diabolus omnia penetrat, nec ullis portis aut parietibus excludi potest; tamen quin divina virtute impeditus, neque ad virginem propinquare neque mysterium partus virginei videre potuerit, minime dubitamus.
Fuit igitur Virgo Beatissima viro desponsata, et viro sine dubitatione optimo et san¬
ctissimo. Si enim in matrimoniis caeteris prudentia hominum in primis requirit, ut vir et mulier sint opibus, nobilitate, aetate omnibusque rebus aliis, quantum fieri potest, pares, quanto magis credendum est Deum hujus castissimi matrimonii auctorem illud voluisse, ut qui suae matris sponsus eligi deberet, esset ei non solum aetate et nobilitate, sed etiam morum integritate vitaeque probitate, quam maxime similis? Itaque sicut Maria a stirpe regia descendebat; -ita et Joseph. Sicut Maria adolescentula; ita et Joseph, non omnino senex, (ut pingitur) sed maturus juvenis erat, alioquin neque ei in itineribus, in puero ferendo atque educando, aliisque periculis et laboribus subeundis, multum prodesse, neque virginem adulterii suspicione liberare potuisset. Quae tamen praecipue causae desponsationis, matrimoniique fuerunt, et quod majus et gloriosius est, sicut Maria virgo; ita et Joseph. Sicut Maria sapientia et prudentia spirituali ornatissima; ita et Joseph. Denique sicut Maria Deum ipsum filium suum appellare potuit, ita et Joseph. Alioqui virgo ipsa non diceret: Fili, cur fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et quamquam Deus Christus non natura Filius sicut Mariae, ita etiam et Joseph fuerit, tamen magis ac verius filius ejus fuit, quam si adoptione fuisset. Erat enim verus Filius verae conjugis ejus. Sed quicquid de hoc sit, cui parum videtur Sanctum Joseph patrem Dei saltem dici atque haberi potuisse imo et oportuisse ac decuisse quid ei magnum videatur ignoro.
Sed ut ad finem orationis veniamus: sequitur postremo: Et nomen virginis Maria. Merito B. Lucas hujus virginis nomen tam diligenter expressit, quo nullum post Dei et Christi nomen, neque dulcius, neque venerabilius, neque salutarius, in auribus eorum qui verum Deum agnoscunt, insonare potest. E( nomen virginis Maria. Quoties hoc nomen audimus, toties nobis in memoriam vi nire deberet magna illa mater humani generis, quee nobis Deum Majestatis, affinem, fratrem parentem effecit. Unde nobis omnia bona, qure habemus, et quse deinceps habituri sumus tamquam ex fonte quodam profluxerunt. Et nomen virginis Maria. Maria, auditores, domina, illuminata et mare amaritudinis interpretatur. Et quidni domina ac regina dicatur, quee veri Dei, qui solus est Dominus, vera mater nominatur, et est? Quis vero dubitet eam illuminatam appellare, quae veram lucem mundo peperit? Si Moyses 40 dies cum Domino familiariter colloquens, ita luce perfusus est, ut in ejus vultum filii Israel oculos intendere non valerent, quid de.ea existimare par est, quae ipsum justitiae Solem in utero, in sinu, in ulnis gestavit, et non dies quadraginta, sed annis amplius triginta, cum eo intime ac familiariter in eadem domo, in eadem mensa versata est? At mare amarum nunc quidem non est, sed certe fuit Maria, cum hic in terris viveret, fuit enim filio suo in omni labore ac tribulatione socia, in paupertate, in itineribus, in persecutionibus, in doloribus, in angustiis individua comes: Deus enim quos diligit affligi permittit in hoc saeculo, ut postea tanto gloriosius coronet in coelo. Itaque haec ipsa virgo, quae quondam mare amaritudinis erat, nunc stella maris effecta, et super omnes coelos exaltata, radios suos ubique diffundit, nec est qui se abscondat a calore ejus, nec frustrae ejus fulgorem mundus intuetur, ac post Deum et Christum in ea confidit. Nam quia mare amaritudinis fuit, nostrasque calamitates experta est, compati nobis et condolere novit: quia regina est, quicquid voluerit, a rege fbio impetrare potest: quia illuminata est, nostras aerumnas et calamitates non ignorat. Quamobrem, auditores, quot¬
quot in mari hujus sseculi inter tot pericula navigamus, si mergi non volumus, respiciamus stellam, invocemus Mariam. Si ventis agitamur tentationum, si ad scopulos allidimur tribulationum, respiciamus stellam, invocemus Mariam. Si avaritia, si ambitione si carnis illecebra naviculam concusserit mentis, respiciamus stellam, invocemus Mariam. Si criminum immanitate turbati, conscientia foeditate confusi, judicii horrore perterriti, barathro tristitiee absorberi incipimus, respiciamus stellam, invocemus Mariam. In periculis, in doloribus, in angustiis, in rebus dubiis, in omni denique itineris et navigationis hujus labore, respiciamus stellam, invocemus Mariam. Non enim frustra dictum est, Et nomen Virginis Maria. Nemo est prorsus, qui aliquo nomine ad Mariae thronum aditum non habeat. Si virgo es, invoca virginum Virginem, si matrimonio copulatus, invoca matrem et sponsam Dei: si dives ac nobilis, invoca coeli reginam, si miser atque afflictus, invoca amaritudinis mare, si peccator, invoca matrem misericordise: si justus, invoca matrem Solis justitiae. Ita omnes experientia discent, quam vere dictum sit. Et nomen Virginis Maria. Ejus interim unigenito Domino nostro sit omnis honor et gloria in saecula saeculorum. Arnen.
MISSUS EST ANGELUS GABRIEL A DEO IN CIVITATEM GALIL^, CUI NOMEN
Concio haec secunda angelicae salutationis verba explicanda suscipit, et Xaipe Graecum latine significet, interpretatur; et D. Virginis cum Eva instituitur antithesis. Tres ob causas Mariam posse dici gratiam plenam declaratur, quod nempe gratiosissima, quod mater fontis omnium gratiarum, quod omnibus gratiae donis refertissima, et ab omni peccato semper libera, quod variis testimoniis confirmatur. Amor vanitatum mundanarum atque hominum caecitas suis coloribus graphice depingitur. Quomodo Dominus fuerit cum Maria, dilucide exponitur. Quomodo sola Maria a communi mulierum maledictione exempla fuerit et quomodo ob florem virginitatis, et fructum foecunditatis sit benedicta declaratur. Quot filios peperit B. Virgo, ostenditur. Mysterium nominis Mariae, quod ex primis litteris quinque nobilissimarum feminarum constat, quarum singularum virtutes Maria unitas expressit, nimirum Mariae Moysis sororis, Annae matris Samuelis, Ruth, Judith, Abigail.
In parte secunda tres enodantur quaestiones. Prima, cur concionatores initium dicendi ab angelica salutatione faciant, cujus duplex affertur causa Secunda, qua specie Gabriel B. Virgini apparuerit, ubi triplex Angelorum apparitio adducitur, in corpore, in imagine, in natura-, sic etiam tripliciter videntur ab hominibus, oculis corporis, cordis et mentis: hoc vero loco in corpore cereo apparuisse affirmatur, Ubinam B, Virgo ab Angelo fuerit
inventa, nempe in cubiculo conclusa. Atque hinc eruitur pulchra doctrina, quam tutum sit secum habitare: et quam jjericulosum comparationibus et tripudiis interesse, quod etiam ad finem usque extenditur.
Beatissimam Deiparam, auditores optimi, cujus hodierna die felicem, totique mundo salutarem conceptionem in vespertinis precibus, solito, debitoque cultu, venerari coepimus, multi veterum sanctorum excellentibus ingeniis, summaque animi contentione et singulari, ac prope incredibili devotione laudum praeconiis certatim attollere, ornare ac praedicare conati sunt: sed nihil unquam gloriosius, nihil majus, nihil splendidius, nihil ipsi Virgini jucundius dici potuit, quam id, quod Archangelus Gabriel nova illa et inaudita salutatione quam ipsa quoque Virgo mirata est, non suo, sed Dei nomine protulit, cum ait: Ave 'gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Quam quidem salutationem, cum ea in historia Evangelica, quam explicandam suscepimus hodierna oratione suo ordine explicanda se offerat, eidem nos gratissimis animis, et simul nostrse orationis obsequium, in hac ejus laetissima celebritate tamquam munusculum aliquod offeremus.
Angelus igitur Gabriel ad Virginem ingressus, eam tamquam Dei parentem ccelique reginam mox futuram, primum reverenter salutat: deinde tribus amplissimis titulis honorat. Ac verbum quidem Graecum Xoupe quo B. Lucas salutationem expressit, non solum avere, sed etiam gaudere significat. Nec ulla potuit Angelus uti voce magis apta et apposita. Quse enim verse salutis auctorem conceptura, illum, quem Eva miseris mortalibus moerorem in gentem invexerat, erat sempiterno gaudio commutatura, quoniam alio, quam salutis, et gaudii vocabulo appellari opportebat? Deinde quam pulchre factum est, ut in ipso primo verbo, quo nuntium salutis, et prima gaudia mundo adferuntur, nomen primse nostrae matris eisdem litteris, sed ordine converso, legamus expressum? Illa siquidem dicebatur Eva et prima vox hujus nuntii salutaris est Ave: quo quid aliud significatur, quam donatam esse nobis alteram Evam, alteram communem matrem, sed multis priorQcontrariam? Illa enim fructum vetitum carpens, paradi. sum clausit, gehennam apperuit, mortem accersivit, laboribus et doloribus, plagis et vulneribus aditum praebuit: ista contra, fructum salutarem proferens, paradisum nobis restituit, a gehenna liberavit, mortem extinxit, labores sustulit, morbos curavit. Itaque haec mater omnium viventium et beatorum dici potest, illa mater omnium morientium et miserorum. Illa a viro mortali appellata est Eva, ista merito jureque optimo ab Angelo dicitur Ave. Ave, inquit, Virgo beata, neque enim tu anathemate et excommunicatione illa teneris, qua filii Adam, ut tibi Ave dici non liceat, quin potius brevi ex te nascetur summus quidem Pontifex, cujus auctoritate benedicentur atque ab excommunicatione absolventur omnes gentes. Nec solum Ave sed etiam Gaude, mater felicissima. Ecce enim annuntio gaudium magnum, quod erit primum tibi, deinde etiam omni populo. Jam de te coelum exultat, exultabit postmodum et terra. Nunc Angeli gaudent, gaudebunt paulo post et homines, et te beatam dicent, tibique gratias agent omnes generationes.
Ave igitur gratia plena. Tribus modis fuisse mihi videtur B. Maria gratia plena. Primum enim gratia plena dici potest, quod gratiosissima prae omnibus rebus creatis apud Deum fuerit. Sic enim angelus haec sua verba paulo inferius explicat: Ne timeas, inquit, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Ecce concipies in utero et partes filium. Non est quod timeas tu, quam Deus prae omnibus rebus diligit, quae adeo ei charissima es, ac tantopere placuisti, ut singulari prorsug privilegio, te unam ad hoc elegerit, ut ejus filii sis mater, cujus Deus ipse est pater. Et sicut ipse sine uxoris consortio filium ge¬
nuit: ita quoque tu sine mariti opera prolem concipies.
Deinde gratia plena dicitur, quia ipsum gratiae et salutis fontem, et omnium bonorum auctorem in utero suo tamquam in sanctissimo templo habitantem habuerit, quoqup omnis gratiae plenitudo quae postea per omnem terram diffundenda erat, in unius virginis sinum, admirabili ratione et modo se infuderit. Atque huc respicit pulcherrima illa figura de rore et vellere, quam ex libro Judicum cognoscere potuistis. Quemadmodum enim tempore Gedeonis primum solum vellus, deinde arca tota coelesti rore perfusa est, sic etiam distillantibus coelis, primum soli Mariae quae merito puritatis et innocentiae callidissimo et tenuissimo velleri comparatur, tota se infundit plenitudo divinitatis, deinde ex ea plenitudine nos omnes accipimus, qui vere sine illa non aliud quam terra arida sumus. Id quod apertius regius Vates David ostendit, cum ait: Descendit sicut pluvia in vellus et sicut stillicidia stillantia super terram. Pluvia siquidem voluntaria quam segregavit Deus haereditati suae, placide prius et absque strepitu operationis humanae, suo se quietissimo illapsu virgineum demisit in uterum, postmodum vero ubique terrarum diffusa est per ora praedicatorum nec jam Sicut pluvia in vellus, sed Sicut stillicidia stillantia super terram, cum quodam verborum strepitu, ac sonitu miraculorum decidit. Nam et In omnem terram exivit sonus eorum.
Postremo gratia plena beata Maria appellatur, et est, quod gratiae donis, fide, spe, charitate, prudentia, justitia, temperantia, fortitudine, timore, pietate, humilitate, aliisque magnis virtutibus, muneribusque divinis prae omnibus Angelis et hominibus repleta fuerit. Si enim quando quis ad fontem magis accedit, et aquam puriorem, et in majore copia haurire potest, et quo quis ad solem propinquat magis eo magis luce solis completur, Beatissima Deipara, numquid non plena gratia, quae fonti gratiarum conjunctissima fuit? Numet justitiam in omnibus non induit, quae ipsum justitiae Solem carnis nube vestivit? virtutibus vero quibus carere potuit Mater Domini virtutum? Deinde cum inter se maxime pugnant peccatum et gratia, et simul in eodem pectore versari non possint, num illa gratia plena non fuit, quae omni peccato non solum mortali sed etiam veniali vacua semper fuit?
Sed unde hoc scimus? Cur rem tam magnam ac diffficilem, ut vix fieri posse videatur, sine ullis testibus credemus? Quid enim majus, ac difficilius, quam per viam vitee hujus viam luto et sordibus plenam, ubi alii usque ad verticem ingrediuntur feminam unam iter facere, et pedes suos non solum a sordibus et luto, sed etiam a minutissimo pulvere mundos conservare potuisse? Quis igitur hoc nobis persuadet? Primum sponsus ejus Spiritus veritatis, cum de ea in cantico amoris quasi gloriatur, ac dicit: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Et rursum apertius: Tota pulchra est, amica mea, et macula non est in te. Deinde Ecclesia mater nostra, de hoc prsestantissimo et pulcherrimo, et omnium suorum gloriosissimo membro idem confitetur, cum anathema dici iis, qui hominem semel justificatum, affirmant omnia venialia peccata toto vitae tempore vitare posse, nisi ex Dei privilegio speciali, quale Beatissimae Virgini concessum, eadem Synodus Ecclesiam tenere confirmat. Num id sancti Pafres Dei et Virginis ardentissimi et castissimi amatores non praedicant? Audi beatum Ambrosium psalm. cxviii extremum versum explicantem: « Suscipe, inquit, me non ex Sara, sed ex Maria, ut incorrupta sit virgo: sed virgo per gratiam ab omni integra labe peccati. » Audi Beatum Augustinum de natura et gratia disputantem: « Excepta, inquit, Sancta Virgine Maria, de qua propter honorem Domini, nullam prorsus, cum de peccatis agitur habere volo quaestionem. Inde enim scimus, quod ei plus gratiae collatum fuerit vincendum omni ex parte peccatum, quae concipere et parere meruit eum, quem constat nullum habuisse peccatum. » Hac igitur Virgine excepta si omnes sanctos et sanctas, cum hic viverent, congregare possemus, et interrogare, utrum essent sine peccato, una voce clamassent, neque humilius neque verius: Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. AudiB. Bernardum in epistola ad canonicos Lugdunenses: « Ego, inquit, puto, quod copiosior sanctificationis benedictio in eam descenderit, quae ipsius non solum sanctificaret ortum, sed et vitam ab omni deinceps peccato custodiret immunem, quod nemini alteri in natis mulierum creditur esse donatum. Decuit nimirum reginam virginum singulari privilegio sanctitatis absque omni peccato ducere vitam, quae dum peccati mortisque
pareret peremptorem, munus vitae et justitiae obtineret omnibus. »Quid de Athanasio, deNazianzeno. deChrysostomo, de aliis Graecis Patribus referam cum iipassim Virginem nostram integritate et puritate ipsis beatissimis spiritibus Cherubitu et Seraphim anteponant? quid de illo sene sanctissimo Ephrem, qui in oratione de laudibus Deiparae, infinitis pene verborum ornamentis, et splendidissimis nominibus ac laudum titulis eam honorat? « Intemerata, inquit, prorsusque pura virgo Deipara, regina omnium, spes desperantium, domina nostra gloriosissima, eademque optima; sublimior coelicolis, purior solis radiis et splendoribus, honoratior Cherubim, sanctior Seraphim et sine comparatione caeteris omnibus superis exercitibus gloriosior. » Quae cum ita sint, dubitari non potest quin Yirgo Beatissima, sicut nullo unquam nec mortali nec veniali peccato contaminata fuit,.ita fuerit etiam omni gratia et splendore virtutum ornata.
Accedit postremo, quod Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Neque enim montes' sed valles implentur: Inter medium montium (inquit Propheta) pertransibunt aquse. Non in verticibus montium, sed in profundis vallium aquae congregantur, et quo vallis profundior, eo majorem aquarum copiam recipiet. Illa igitur Virgo, quae quanto major erat, tanto humiliabat se in omnibus, et tamquam vas quoddam amplissimum et capacissimum, omnique vanitate vacuum erat, quomodo non gratia usque ad summum repleretur? Nos vero, auditores, qui toti vanitate pleni sumus, quid mirum si tam parum coelestium bonorum possidemus? Alioqui Deus noster mare gratiarum immensum et infinitum, et quod exhauriri numquam potest, in nos effunderet, aut certe quotidie divinis charismatibus augeret, si locum in nobis ullum inveniret. Qui enim Filium suum unigenitum tam liberaliter dedit, quomodo non cum illo omnia nobis donaret? Sed amor vanitatis, amor mundi, amor luti, amor tripudiorum, amor potationum, amor puerilium nugarum, ita cor nostrum occupavit, ut locum nullum vacuum reliquerit. Quotus quisque est, qui non aliqua vanitate tamquam visco teneatur? unus delectatur vestibus, et incredebili curiositate tamquam sponsa aliqua comptus et ornatus incedit, et insatiabili desiderio varias formas calceorum, caligarum, palliorum, pileorum aliarumque vestium quae nomina nondum habent investigat: et nisi omni accuratissime incisa, elaborata, ornata fuerint, frigus non pellunt, neque simplicibus contentus nisi triplicia et quadruplicia indumenta habeat, quibus etiam perticae domi vestiantur, nihil se habere putat. Alius omni genere musicorum instrumentorum ludit, omnes lusiones, artem etiam gladiatoriam didicit, omnem tripudiorum et saltationum varietatem novit, omnes amatorias cantiones memoria tenet, et qui est ejusmodi, non curiosus aut vanus, sed elegans et politus appellatur, quasi ad ista perdiscenda nati sumus, quasi tempus hujus vitee, non ad peccata deflenda receperimus, quasi non in exilio, non in terra aliena, non regione hostium sed in patria versaremur: quasi Christus magna voce non clamaverit: Vae vobis, qui ridetis; quia flebitis, quasi mors non instet a tergo, et jamjam nos abreptura videatur. Quid de aliis multo adhuc miserioribus dicemus? Quot sunt, qui cor ambitione plenum gestantes, nihil unquam somniant, nisi de gradibus, de titulis, de honoribus? Quot sunt, qui amore irretiti feminarum, ita luto et cceno carnalium cogitationum ac desideriorum pleni sunt ut per oculos, per aures, per nares, per linguam c oenum effluat, et alios etiam contaminet? Sed usquequo parvuli diligent infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia, cupient? Usquequo diligemus vanitatem et queeremus mendacium? Habet Deus manus auro et argento plenas, in sinum nostrum projicere, eumque implere paratus est, si modo plumbum nostrum rejicere velimus. Habet balsamum, vinumque dulcissimum; eoque cor nostrum replere desiderat, si modo lutum et ccenum nostrum effundamus; et nos mercatores insipientissimi ad illas veras et sempiternas opes, quas Deus gratis nobis venderet, oculos clausos habemus, ad ista vero caduca et fluxa, quse maximo pretio vix emuntur, tamen oculos apertos et intentos semper retinemus. Et sicut qui dicebat: Villam emi, necesse habeo exire et videre illam, qui villam nondum viderat, et tamen usque adeo diligebat, ut pro ea coenam divinam contemneret: nondum viderat, et tamen ita vinculis amoris ab ea tenebatur, ut necesse haberet omnia relinquere, exire, et videre illam: ita nos, auditores, villam hujus mundi, mare istud magnum, in quod influunt omnia flumina vanitatum, nondum vidimus, nondum bene novimus, nescimus quantum in eo amaritudinis, quantum labo- Tom. IX.
rum, quantum periculorum, quam duri scopuli sub aquis mollissimis lateant, et tamen ita diligimus, ut pro eo Deum animaeque salutem, vitam beatam negligamus. Clamat Deus: Redire praevaricatores ad cor et nos tamen adhuc dicimus: Necesse habeo exire et videre villam. Quae est haec necessitas? Quis te compellit? Quis urget? Nonne si cor haberes, animae salus prae omnibus rebus te movere et urgere deberet? 0 si cor nostrum semel totum effunderemus ut nihil ibi vanitatis remaneret, si exueremus, ac deponeremus omnem mundi amorem, si pectus vacuum et purgatum et paratum Deo exhiberemus, certe Deus, qui vacuum non minus, quam natura exhorret, continuo illud balsamo pretioso gratiae et virtutum repleret, et tunc experientia disceremus, quam excellenti bono illa fruebatur, cum dictum est ab Angelo: Gratia plena.
Sequitur, Dominus tecum. Quibus duobus verbis singularis quaedam providentia Dei erga Mariam explicatur. Dominus tecum, inquit, hoc est, merito laetari et gauderepotes, virgo sanctissima; nam quicquid agere instituas, quocumque te vertas, Dominus tibi adest, ut dirigat gressus tuos, ut in nullo te opere errare patiatur, ipse oculis providentiae suae semper te respicit, ille adjutor et protector tuus est. Simili genere locutionis legimus a Samuele dictum ad Saul: Post haec insiliet in te Spiritus Domini, et mutaberis in virum alium, et tunc Fac quaecumque invenerit manus tua: quia Dominus tecum est. Quasi dicere vellet cum adveniente Spiritu Dei in te, mutatus fueris in virum alterum, age quicquid volueris, quia Spiritu Dei ageris, et Dominus in omnibus tibi aderit et cuncta opera tua prospere succedent. Sicut enim cum populus contra Dei voluntatem praelium adversus Amalec suscipere vellet, Moysen dixisse legimus: Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum; hoc est, non adjuvat vos Dominus, propterea si ascenditis, corruetis coram inimicis vestris. Denique in eadem significatione Angelus ad Gedeonem Dominus tecum, inquit, virorum fortissime. Quam salutationem ille prudenter intelligens, respondit continuo: Obsecro, mi Domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos hxc omnia? Ita Dominus cum Maria fuit, propterea quod ei providentia et auxilio quodam singulari semper adfuit, et ita singulari, ut nunquam in peccatum ullum non solum mortale: sed nc veniale
quidem (ut ante diximus) incedere permiserit: cum aliis viris sanctis et amicis Dei satis praeclare agitur, si Dominus ita cum illis sit, ut cum ceciderint supponat manum, et eos collidi et conteri penitus non patiatur: at cum Maria longe aliter fuit, quam non solum non collidi, sed neque cadere unquam passus est. Fortasse etiam ad conceptionem divini Verbi Angelus respexit, cum ait: Dominus tecum. Tunc enim non solum Dominus cum Virgine, sed etiam solus Dominus cum sola Virgine fuit. Neque enim ad opus Dominicae incarnationis, opus maximum et divinissimum, et angelis et hominibus adorandum, ulli omnino praeter Deum et Virginem convenerunt.
Jam vero tertium et postremum Virginis en comium est: Benedicta tu in mulieribus. Quod quidem non ita accipiendum, quasi ipsa sit prae caeteris, hoc est magis, quam caeterae benedicta; sed quasi caeterae omnes maledictioni obnoxiae fuerint et ipsa sola in toto genere feminarum benedicta. Aliae siquidem omnes vel filios non procreabant, et maledictionem ac notam sterilitatis effugere non poterant: vel procreabant illos quidem, sed Evae maledictionem incurrebant, cui dictum legimus, cum a Domino malediceretur: In dolore partes filios et sub viri potestate eris: at Virgo Beatissima sola inter mulieres benedicta utramque maledictionem declinavit. Nam nec sterilis fuit, nec cum dolore peperit. Sicut enim Eva superbiae vento inflata, amplius quam par erat crescere volens, ita exigua et angusta evasit, ut in ejus utero minima etiam proles angustias pateretur, nec sine labore portari, nec sine dolore, eoque maximo et acerbisssimo deponi posset: ita Virgo Deipara humilitatis virtute coelo major, terra fortior et orbe toto latior effecta eum sine labore portavit, qui portat orbem, et quem coelum et coeli coelorum non capiunt, eum ipsa utero suo conclusit, sine molestia tulit, sine gemitibus peperit. Deinde duo sunt, propter quam mulieres benedici ac laudari solent, fructus foecunditatis et flos virginitatis: quorum tamen alterum amittet necessario, quorum alterum elegerit. Proinde sola Maria inter mulieres benedicta, quee gloriam virginitatis laude fecunditatis cumulare potuit. At qualis tandem est ea fcecunditas, dicat aliquis quam in Maria tantopere praedicamus? Quot filios, quaeso, procreavit? Num duos aut tres saltem numerare poterimus? Unum quidem, audito¬
res, dumtaxat Virgo sanctissima Filium peperit, sed ita tamen unum, ut ille solus et major et melior omnibus filiis aliarum feminarum sit: sicut etiam Deum omnibus rebus creatis naturae foecunditate anteponere non dubitamus: non quod filios multos, sed quod unum infinitum et immensum generaverit. Praeterea si omnes pii et sancti viri Christi fratres sunt, certe etiam Mari® filii sunt, atque ad ejus clementissimum sinum, et materna ejus ubera pertinere credendi sunt. Itaque sicut Apostolus Paulus Christum non unigenitum Patris, sed primogenitum appellat: Et non cognoscebat eam, inquit, donec peperit filium suum primogenitum. Et Divus Lucas: Et factum est, inquit, cum esset ibi, impleri sunt dies ut pareret, et peperit filium suum primogenitum. Quae cum ita sint vere Maria benedicta in mulieribus, hoc est, foecundissima super omnes mulieres, cujus tantum numerum filiorum videmus, ut vere nunc sit semen ejus sicut stellae cceli, et sicut arena maris, quae prae multitudine numerari non potest.
Quinque nobilissimas feminas, et prae caeteris benedictas, in sacris voluminibus legimus, Mariam sororem Moysis, Annam matrem Samuelis, Ruth, Judith, Abigail: earum vero nomina, si prima littera singulorum capiatur, nostrae virginis nomen componunt, ut intelligamus eas omnes beatae Mariae quasi typos et figuras fuisse, et eas omnes laudes unam Mariam simul complexam, quae in aliis sparsae et separatae fuerunt. Haec igitur est Maria, quae prima inter mulieres mare rubrum saeculi hujus siccis pedibus ab humore carnalium voluptatum peitiansire potuit, et ideo chorus virginum ducens, prima cantare meruit: Cantemus Domino gloriose enim magni ficatus est, equum et ascensorem dejecit in mare. Haec est Anna illa felicissima, quae post multas lacrymas, multa jejunia, tandem a Deo filium multo Samuele majorem, obtinuit, eumque statim ab infantia in templum allatum Domino consecravit. Haec est illa Ruth Moabitis, quae oblita populum suum, et domum patris sui, a sene Booz audire meruit: Benedicta es filia tua Domino, qui non es secuta juvenes pauperes, sive divites; plenam mercedem recipias a Domino Deo Israel, ad quem venisti et sub cujus confugisti alas: vere enim Maria non solum populum suum et domum patris sui, sed etiam totum mundum oblita, ad Deum Israel et alas ejus confugit, neque
juvenes pauperes secuta est, sed ditissimum antiquum dierum sponsum habere voluit. Haec est fortissima et castissima Judith, quse non caput Holofernis amputavit, sed caput draconis conculcavit et contrivit, et idcirco benedicit eam omnis Ecclesia sanctorum dicens: Benedicta tu a Domino in omni tabernaculo Jacob: Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri, eo quod castitatem amaveris, ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in aeternum. Haec est illa prudentissima et pulcherrima Abigail, quae Davidis iram justissima indignatione succensam contra stultum Nabal mitigare potuit, et ab eo audivit: Benedictum eloquium tuum, et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie, ne item ad sanguinem et ulciscerer me manu mea,, Quis enim est Nabal, nisi homo peccator, et quis est David, nisi Deus, et quae est Abigail, nisi Maria, quae vere mater misericordiae et peccatoribus justissimam Dei iram precibus suis et intercessione avertit?
Angelicam salutationem breviter explicuimus, sequenti die Dominica, Virginis responsionem (si tamen Deo placuerit) exponemus. Nunc quia parum temporis superest, nec solum quaestiunculas, nec inutiles, nec injucundas, nec a proposito alienas proponam et solvam.
Quaero igitur primum, quae causa sit, cur omnes concionatores initium dieendi a salutatione Angelica faciant? Unde enim tanta dignitas salutionis Angelicae, ut ea potius oratores utantur, quam alia prece? Duae mihi in praesentiarum rationes occurrunt. Primum enim illud concionatores fortasse cogitant, beatissimam Deiparam, qua die salutationem Angelicam audivit, ea verbum Dei, quod antea, neque videri neque audiri, neque capi poterat, humana carne quasi vestivisse, atque etfecisse, ut non solum videri et audiri, sed etiam manibus tangi potuerit, juxta illud B. Joannis: Quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, et manus nostrae contrectaverunt, de verbo vitae. Itaque proptera eamdem virginem initio dicendi omnes salutant, ut ipsi quoque precibus ejus adjuti, eam copiam, eam facultatem, eam ubertatem, eam facilitatem orationis obtineant, qua verbum Dei, quid pertractandum
susceperint, ita plenum atque perspicuum faciant, ut pene manibus sentiri possit, et ab omnibus qui audiunt, etiam tardioribus et rudioribus capiatur. Deinde munus concionatoris, munus Angelicum est, et sicut Angelus Gabriel ad Virginem desponsatam viro missus est, ut ea virtute Spiritus sancti conciperet Filium Dei; ita concionatores ad Ecclesiam mittuntur, quam Apostolus Paulus despondit: Uni viro virginem castam exhibere Christo, ut ea quoque Filium Dei fide concipiat, charitate pariat, bonis operibus nutriat. Quocirca merito virginem Dei Matrem salutant, ut quae ab Angelo salutata Christum non solum spiritu, sed etiam carne concepit, illud eis a Domino precibus suis obtineat, ut et ipsi Angelica puritate munere suo fungantur, et Ecclesiee virginis, ad quam mittuntur, felix conceptus partusque succedat.
Altera quaestio est, qua specie Angelus Gabriel beatissimae Deiparae se ostenderit? Quemadmodum enim tribus oculis diversorum generum homines vident, oculos corporis, oculos cordis, oculos mentis: sic etiam tribus modis Angeli hominibus se videndos exhibere solent, in corpore, in imagine, in natura. Ac ut a postremo incipiamus, in sua, ac propria substantia et natura non nisi oculo mentis Angeli videri possunt. Sunt enim natura mentes quaedam spirituales, ab omni materia liberae, omnisque corporeae qualitatis expertes. Spiritus autem ac mens, spiritu dumtaxat ac mente comprehendi potest. Itaque Angelorum substantiam atque naturam, ita ut est in se solae mentes beaitorum vident. Porro in imagine Angeli oculo cordis videntur, hoc est, sensu quodam interno, qui a Graecis cpavraata, a nobis cogitatio dici potest. Ita sanctus Joseph Beatae Mariae sponsus, ita Magi, qui ex Perside ad Christi incunabula stella duce venerunt, ita alii nonnulli sanctos Angelos per quietem vidisse credendi sunt. Legimus enim apud Matthaeum: Ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph. Et rursum de Magis: Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Jam vero luminibus istis oculisque corporis in corpore ex aere assumpto Angeli videntur: non enim proprio ac naturali, quod nullum habent, neque in corpore aliquo vere humano, quasi Angeli naturam nostram aliquando ita assumant, ut unus et idem verus Angelus et verus homo dici possit. Id enim Origenes sensit?
ejusque sententiam tamquam explosum errorem divus Hieronymus in Malachiam et Aggseum scribens reprehendit, gst enim solius Dei propriam summumque ac singulare miraculum supra naturae potestatem, supra intelligentiam rationis, et penitus sine ullo exemplo solique Dei Filio reservatum, ut duabus perfectis naturis in unam coeuntibus personam, unrrs et idem verus Deus et verus homo esse. Corpora igitur, quibus Angeli Abrahse, Loth, Josue, Gedeon, Tobiae aliisque tam multis non solum se audiendos, sed etiam manibus tangendos praebuerunt, ex aere sumpta erant. Possunt enim Angeli virtute quadam admirabili atque arte, qua praediti sunt, aerem in corpus densum, ac solidum cogere, eidemque varias membrorum figuras variosque colores attribuere, atque ea corpora ita movere, ut humana vera ac viva, non quidem sint, sed tamen omnino esse videantur. Qua igitur forma Archangelus Gabriel Beatae Mariae virgini apparuit? Qua specie sese prodidit? Dubitari non potest, auditores, quin in corpore assumpto. Quid enim aliud [illa verba significant: Et ingressus Angelus ad eam dixit: nisi Angelum Gabrielem corpus accepisse, quo ad virginem ingrederetur, quo loqueretur, quo cerneretur? Deinde oportebat Virginem certissimam esse de nuntio, et multo sunt certiora, quae in luce videmus, quam quae nocte somniamus, et quae auribus corporis, audiuntur, quam quae sola cogitatione capiuntur. Illud etiam conveniebat; ut sanctus Angelus Beatae Virgini apparens, eam formam susciperet, ac suscipiendo honoraret, quam ab ipso Deo paulo post suscipiendam et consecrandam esse nequaquam ignorabat. Itaque pulcherrimi atque splendidissimi juvenis formam imitatus est, sed habitu quodam, et specie augustiore, quam caeteri homines videri soleant, ut facile possit intelligi aliquid hominem majus et praestantius in eo corpore latere, neque hominem mortalem, sed Angelum coelestem advenisse.
Sed ubi, quaeso, Virginem nostram sanctus Angelus offendit? Haec enim est postrema quaestio, quae nobis explicanda superest. Num igitur angelus Gabriel virginem nostram in plateis vagantem repetit? Aut certe in domo aliqua, ubi convivium celebraretur, et saltationes ac tripudia ageretur? Minime vero. Neque enim tunc licentiati et doctores creabantur, si adolescentes et puellas ad choreas ducendas invitarent, et ignem ad
stupam admoventes, concupiscentiae flammis augerent. Neque sancti angeli ejusmodi domos praesentia sua aut visitatione dignantur. Ubinam ergo sanctus Angelus virginem nostram repetit? Domi suse clausam in cubiculo, ut veras virgines decet: « Sola, inquit B. Ambrosius in penetralibus, quse nemo virorum videret solus Angelus reperiret. » EtB. Bernardus: «Suspicandum, inquit, nonestquodapertum invenerit Angelus ostiolum Virginis. Clauserat illa hora suum super se habitaculum virgo prudentissima, sed hominibus, non Angelis. Proinde etsi ad eam potuit intrare Angelus, sed nulli hominum facilius patebat accessus.» Atque hoc est, quod B. Lucas expressit, cum ait: Ingressus Angelus ad eam. Et quod de ea in Canticis canticorum legimus, dicente sponso: Hortus conclusus soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Preciosas et nobiles plantas, et quae de ultimis terris allata}, vix usquam inveniuntur, non solemus in apertis campis collocare, ubi et ventis, et frigoribus et bestiis et latronibus pateant: sed in conclusis munitisque pomariis. Ita igitur et B. Maria merito domi se continebat, quod esset planta illa singularis, cujus „ pretium procul et de ultimis finibus, et quse fructum saluberrimum ad salutem omnium gentium paritura erat.
Quid vero nos hinc colligere debemus? Illud nimirum, ut si ab Angelis sanctis visitari, si eorum colloquiis frui, si gratia Dei repleri, si Dei Filium sanctis desideriis concipere, et bonis operibus parere volumus, discamus habitare nobiscum, diligere solitudinem, fugere frequentiam hominum, eorum praesertim, qui nihil nisi de mundo cogitant; sa}pe in cubiculum cordis intrare, ibique extra tumultum et strepitum rerum hujus mundi obstructis diligenter portis ac fenestris sensuum corporis nostri, cum Deo et sanctis, angelis confabulari, et de rebus vere magnis cum eis conferre, de vita aeterna, de salutare animae, de magnitudine coelestis gloriae, de horrore atque aeternitate poenarum gehennae, de illa humilissima atque ardentissima charitate, qua Deus ita nos dilexit, ut Filium suum unigenitum daret. Neque dixeris mihi, ista est vita perfectorum, non omnes possumus esse perfecti. Haec enim est vita Christianorum, qui omnes perfecti esse debent, ut sint filii Patris sui, qui in coelis est. Deinde, qui hic sumus, magna ex parte vel homines ecclesiastici, vel bonarum artium studiosi sumus: et homo quidem Ecclesise, homo Dei, homo sacratus, quid aliud cogitare debet, quam quomodo placeat Deo? Quid ei tam proprium esse potest, quam habitare secum, et dies noctes in lege Domini meditari? Qui vero ad studia doctrinae, honestarum artium huc venerunt, si opibus sapientiae et eruditionis pectus implere desiderant certe ita agere debent, ut semper oratio lectioni et lectio orationi succedat.
Si vero haec ita se habent, quanto jure auditores meos, et praesertim ingenuos adolescentes, admonere possum ut convivia declinent, sphaeristeria fugiant, symposia detestentur, a tripudiis et saltationibus tamquam ab igne se abstineant? Si enim Apostolus Paulus scurrilitatem, et stultiloquium, et hujusmodi alia, quae ad rem non pertinent, tam severe prohibet, ut ne nominari velit inter nos, Sicut decet sanctos, quanto magis insanium tripudiorum et chorearum vetuisset, quae non solum ad rem non pertinet, nec solum vana et otiosa, sed etiam periculosa, et perniciosa est? Etsi Angelus sanctus dominos invenire, et orationi vel lectioni intentos esse desiderat, quomodo credibile; eum ad ea loca venturum, ubi compotationes vel tripudia exercentur, et ubi daemonum catervas adesse imo et praeesse dubitari non potest? Nam et B. Chrysostomus ait: « Ubi saltus lascivus, ibi Diabolus certe adest, et his tripudiis Diabolus saltat. » 0 si quis vobis in mediis choreis oculos aperiret, ut daemonum frequentiam tripudiantibus admixtam cernere possetis! 0 si quis vobis aliquando demonstraret, quanta illi sollicitudine ad. singulos saltantium accedant, et invisibilibus follibus concupiscentiae fornacem virorum erga mulieres, et mulierum erga viros accendere satagant, et quomodo ipsi quoque saltent, quomodo tripudient, quomodo gestiant, quomodo inter se clament: Euge, euge, devorabimus, devorabimus eos. 'Ac tum praesertim, cum aliquos vident foedis amoribus implicatos; quibus offenditur Deus, impediuntur ingenia, exhauriuntur marsupia, optimae spei adolescentes perduntur, et domus ac civitates stupris, atque adulteriis replentur, multique se filias virgines habere credunt, ante eas uteros gestare vident, quam de nuptiis cogitare coeperint. Ista enim sunt lucra chorearum, lucra Daemonum, damna hominum. Itaque recte D. Ambrosius: « Saltet, inquit, sed adulterae filia quae vero pudica est, quae casta eff, religionem discat, non saltationem. » Neque
vero te saltationibus operam dare dicas, ut corpus exerceas. Non enim desunt mille artes corpus exercendi. Si domi pomarium habes, sume sarculum vel ligonem, et in horto aliquid operis facito, neque tibi turpe esse ducas, quod summi reges Assuerus, Cyrus aliique plures sibi honestum ac decorum putaverunt. Quod si id non placet, egredere civitatem, perambula campos apertos, ubi neminem offendes, neque ab aliquo offenderis, ibique si cupis currito, saltato quantum libet: at cum puellis choreas ducere, et tanto animse periculo ac detrimento corpus exercere, nulla ratio permittit. Quid enim? Num ut digitum curares caput tibi faceres amputari? Non opinor. At multo certe nobilior est anima corpore, quam caput digito. Quae igitur est ista prudentia, pro sanitate corporis, animae vitam in discrimen adducere? Sed, inquis, ego me ipsum satis novi, et saepius choreis interfui, nec unquam turpe aliquid cogitavi. Sit plane ut dicis quamquam aegre omnino id credi potest. Sed unde nosti semper ita esse futurum? Et quod scis, quod illa patiatur, cum qua tripudias? Quid cogitet, quid cupiat,. quid meditetur, quomodo uratur? At non eo animo, inquies, ad choreas accedo, ut aliqua ad libidinem concitetur. Recte. Sed si quis tibi colaphum infigeret ac diceret: Noli aegre ferre, non enim eo animo feci, ut tibi nocerem, quid tibi videretur? Num tibi igitur placet, utpropterea anima illa pereat, pro qua Christus mortuus est? Apostolus Paulus non comedet carnes in aeternum, si in eo frater scandalizatur; et tu ab una eaque minima voluptate non abstinebis, ne proximam tuam, animam, occidas? Si oculus tuus scandalizat te, hoc est, si occasionem peccandi tibi praebet, eruere eum juberis, et projicere abs te. Et consuetudinem istam abscindere, et projicere abs te non poteris, quae tantam occasionem et tibi et aliis praebet, et majorem vix cogitare possimus? Juvenis quidam formosissimus, ut D. Augustinus lib. Quaest. veter. et novi Testamenti quaestione 115. auctor est, cum videret multas feminas propter sui corporis formam, turpibus desideriis uri, ipse sibi faciem turpi vulnere dehonestavit, idque eo solum fecit, quod Christiamus esset, nulloque modo ferendum esse judicans, ut Christianis Christianus peccandi materiam afferret. Et tu tam delicatus Christianus eris, ut non saltem exigua delectione carere possis, ne ubi et aliis peccandi materiam praeso, at nos recordemur esse Christianos, et ejusmodi vanitatibus repudiatis cor nostrum ad Angelorum illustrationem, et divinam vibeas? Sed nolo esse prolixior; tantum quse-
sitationem, ac Spiritus sancti consolationem preeparemus. Cui cum Patre et Filio omnis honor et gloria iri ssecula seeculoriim. Amen.
MISSUS EST ANGELUS GABRIEL A DEO IN CIVITATEM GALILjEjE, CUI NOMEN
Textus Evangelici continuatur explicatio; et quomodo B. Virgo Angelicam salutationem exceperit praesens declarat concio. Ubi praecipue quinque virtutes in B. Maria eluxisse disertis verbis manifestatur, scilicet verecundiam, virginitatem, constantium, prudentiam et humilitatem, quarum priores duce turbationem et metum; duae sequentes silentium et cogitationem in Virgine excitarunt: quasomnes comitata est eximia humilitas. Tres humilitatis gradus enarrantur, et quanto studio Christus triginta annis integris hanc virtutem docuerit, ostenditur. Quam pauci ad primum gradum, pauciores ad secundum, paucissimi ad summum pertingant, cum luculentia superbiae humanae descriptione, declaratur, et quam perfecte ad summum illum humilitatis gradum Maria penetraverit, et qucenam vero sit humilitas, priori parte docetur.
Pars altera aliam textus particulam explicandam suscipit, ostendendum se offert, quomodo apparitio boni Angeli a daemoniaca discerni possit. Quanta sit dignitas esse Matrem Dei. Haereticorum variorum, Christum ex Maria corpus sumpsisse negantium, impice blasphemioe redarguuntur. Quam necessarium fuerit, mundi salvatorem Deum et hominem esse, demonstratur. Varii modi, quibus Christus in Jesu fuit praefiguratus, enumerantur. Quanta sit vis nominis Jesu multis testimoniis probatur: et mysterium quinque litterarum ejus
enucleatur. Tandem quatuor genera hominum producuntur. Primum eorum, qui Jesum concipere omnino non volunt. Secundum eorum, qui conceptum sua negligentia enecant. Tertium eorum, qui jam natum non conservant. Quartum denique eorum, qui B. Virginis exemplo eum usque ad mortem conservant.
Quam vere ac sapienter, auditores optimi, Beatus Ambrosius beatissimae Deiparae laudes praedicans dixerit: Talis fuit Maria, ut ejus unius vita omnium disciplina sit. Cum ex aliis multis divinae Scripturae locis, tum vel maxime ex eo, qui hodierna oratione tractandus occurrit, facile potest intelligi. Etenim ex historia evan gelica dominicae Incarnationis hodie suo ordine par illa explicancfa se offert, in qua B. Lucas exponit, ad quem modum virgo sanctissima angelicam salutationem exceperit. Qui quidem locus plures fere virginis praeclaras virtutes indicat, quam, verba contineat.
Quae cum audisset, inquit Beatus Lucas, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Quis in isto silentio et commotione, tacitaque Virginis cogitatione, virgineam teneramque verecundiam, prudentiae zelum singularem, virilem in femina constantiam, consilium, ac prudentiam admirabilem, veram profundamque humilitatem elucere non videat? Duae siquidem priores virtutes, verecundia et virginitas, turbationem et metum; duae posteriores, constantia atque prudentia, silentium et cogitationem in animo virginis pepererunt. Porro humilitas, quae quinta et postrema, sed non postremo loco ponenda est, tam ad turbationem, quam ad congitationem merito referri potest.
Primum igitur, ut singulas virtutes in virgine breviter ostendamus, non consueverat sancta Virgo cum viris, ac praesertim adolescentibus, et in cubiculo et sine teste sola cum solis confabulari, propterea cum repenteangelum, formam pulcherrimi juvenis prae se ferentem, in cubiculum ingressum vidit, et se blande salutantem audivit, merito ex verecundia turbata est. Nunquam enim ut bea-, tus Hieronymus ad Eustochium scribit, eo modo a viro salutata fuerat. Deinde virgo sapientissima non ignorabat feminarum benedictionem ad fecunditatem praecipue referri solere. Legerat enim profecto: Et creavit Deus hominem, ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit eos: benedixitque illis Deus et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, i jt4tem: Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram; et benedicam illi, et ex illa dabo tibi filium, et rursum: Super Jsmael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei, et augebo et multiplicabo eum valde; etinfra: Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam, quse est in littore maris. In quibus et aliis multis similibus locis, nihil est aliud Deum alicui benedicere, quam fcecunditatem ad filios procreandos tribuere. Cum igitur se benedictam in mulieribus salutari audiret, quid aliud suspicari poterat, quam sibi eximiam fcecunditatem ab Angelo promitti? Cum vero ea fcecunditas, cum proposito virginitatis, quod animo conceperat, et voto etiam coram Deo firmaverat, tam aperte pugnaret, nonne merito virgo castissima, de thesauro virginitatis suse vehementer sollicita, turbari debuit, et cogitare qualis esset ista salutatio? Itaque Turbata est in sermone ejus, et cogitabat, cur ego benedicta in mulieribus salutor, quae jam dudum benedictioni feminarum nuntium remisi? Quid mihi cum foecunditate, quse soli Deo placere et virum omnino ignorare decrevi?
Verum quamquam verecundia et virginitas alicujus commotionis et timoris causa erant, tamen non ita perturbata est, ut inops consilii fieret, nesciretque quid agere deberet, sed contra potius, quod summse constantise et prudentise fuit, animo prsesenti ac erecto apud se tacita, cogitabat, quid sibi
vellet ea salutatio, et omnia verba, quse ab angelo audierat, diligenter secum animo expendebat. Nondumscriptum erat ab apostolo Jacobo: Sit autem omnis homo velox ad audiendum., tardus autem ad loquendum, atque id tamen virgo prudentissima a Spiritu sancto edocta solerter observabat. Prima parens generis humani cum non angelum, sed colubrum humana voce loquentem, et non rem quamcumque, sed divinitatem pollicentem audiret, non tantae prudentiae fuit, ut si turbari nolebat, saltem apud se parumper cogitaret, qualis ea promissio esset; sed incredibili levitate serpenti credens, Deo incredula, seipsam et nos Omnes, quos quasi in utero gestabat, in hanc vallem aerumnarum misera praecipitavit. Contra vero Zaccharias, cum Gabriel Angelus in templo astitisset, et filium Dei nomine promisisset, non solum vehementer perturbatus est, et magnus Timor ■, ut beatus Lucas ait, irruit super eum, sed etiam quasi oblitus, quam multi ante se, et senes et steriles Dei beneficio filios insignes genuissent, angeli verbis fidem, ut par erat, non adhibuit. At virgo fortissima et sapien • tissima, inter levitatem atque audaciam Evae, et tarditatem ac metum extremum Zaccharise media incessit, et nec ad dextram nec ad sinistram declinans, turbata quidem est ex verecundia et zelo pudicitiae, sed interim ex fortitudine, et prudentia animo infracto Cogitabat qualis esset ea salutatio.
Quinta restat causa turbationis ac silentii beatae Mariae, quse, ut ante diximus, ejus maxima et profundissima humilitas fuit. Quamquam enim gratia et virtutibus plenissima, et apud Deum gratiosissima erat; tamen nihil horum in se agnoscebat et quanto apud Deum major et sublimior, tanto in oculis suis abjectior et vilior erat. Itaque propterea cum se tantis laudibus ab Angelo praedicari, gratia plenam appellari et omnibus feminis anteponi videret, non potuit non commoveri et cogitare, quid sibi vellet ista salutatio. Justus enim dum laudator in facie, flagellatur in corde: et ut Sapiens ait: Quo, modo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum; sic probatur homo ore laudantis. Et quoniam haec est praecipua causa, cur Virgo sanctissima non statim Angelo responderit, ut perspicue intelligatur, quam praeclara et rara sit virtus, quam beata Maria ista sua turbatione nos docuit. Enumeremus (si placet) humilitatis gradus.
Quot sunt humilitatis gradus? Tres. Uhus incipientium, alter proficientium, tertius perfectorum. Primus eorum est, qui seipsos in speculo veritatis inspicientes et sordes et maculas suas turpitudinem ac foeditatem suam cognoscentes, sibi displicere ac seipsos horrere incipiunt. Alter eorum est, qui non solum ipsi seipsos pauperes, et nudos ac peccatores agnoscunt; sed etiam gaudent se ab aliis tales haberi, quales ipsi se habent. Quocirca nec falsas laudes admittunt, nec vera vitia excusant; nec adulatores patiuntur, nec justos reprehensores segre ferunt, quin potius sicut ipsi sibi displicent, suamque turpitudinem oderunt, ita ab aliis contemni ac despici, et tamquam purgamenta hujus mundi rejici desiderant. Tertius eorum est, qui cum multis et magnis Dei donis praediti sint, atque ad culmen perfectionis ascenderint, tamen, viles atque abjecti sunt in oculis suis, neque se ulli aliorum, aut verbis aut ia, Lis anteponunt; sed omnibus potius ex vera humilitatis virtute subjiciunt: non secus atque arbor quo magis fructibus oneratur, eo magis ramos suos ad terram inclinat. Hic est summus ac supremus humilitatis gradus: hic vertex humanae perfectionis: huc Maria vel sola vel cum paucis admodum ascendit. Haec est altissima illa Philosophia, ad quam docendam Dei Filius de ccelo descendit: nam cum ad caetera tradenda tres annos sufficere putaverit, in hac una ostendenda, totos triginta annos consumere voluit: quamquam nec aliis tribus unquam ab hujus virtutis commendatione cessavit. Quid enim putatis Dominum a die, 'qua natus est, usque ad annum trigesimum fecisse? Certe neque populos docuit, neque signa et prodigia fecit, neque ulla praeclara opera in conspectu populi edidit: nam nec praecursorem suum praevenire debuit, quem constat anno aetatis Domini trigesimo ex eremo primum prodiisse: et aperte B. Joannes mutationem aquae in vinum, quae post annum Domini trigesimum facta est, initium signorum ejus scribit fuisse. Denique si magnifica illa opera multo ante annum trigesimum efficere coepisset, quomodo ita obscurum ejus nomen ac fama tamdiu esse potuisset, ut etiam post annum trigesimum, faber et fabri filius appellaretur, cum posteaquam miraculis coruscare coepit, brevissimo tempore ita iu tota Palaestina innotuerit, ut filius David etiam a caecis vocaretur? Quid igitur toto illo tempore egit? Num semper otiosus fuit, qui ad salutem nostram procurandam venerat? Imo
vero nunquam minus otiosus fuit. Quid igitur egit? Gladium humilitatis fabrificavit, quo superbissimo giganti Goliath caput amputaret: hoc est, seipsum exemplum perfectissimae et verissimae humilitatis constituit, ut merito dicere posset: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Quanta enim illa humilitas erat hominem Deum et sibi suae conscium majestatis, inter homines quasi unum de turba versari et fabrum et fabri filium, hominem rudem, imperitum, simplicem haberi? Si quis nostrum aliqua eruditione vel nobilitate utcumque clarus forte ad eum locum deveniat, ubi ejus eruditio aut nobilitas ignoretur, et errore hominum tamquam indoctus et obscurus contemnatur, quomodo is uretur interius? Quam vehementer cupiet occasionem aliquam offerri, qua seipsum prodat? Ut igitur nos quamvis magnam tum nobilitatem, tum eruditionem consecuti, et nobiles et sapientes videamur; tamen ignorari, contemni, despici, nihili fieri velle disceremus Dominus noster tam longo tempore, ignorari, contemni, despici, nihili fieri, rusticus, imperitus, inutilis haberi voluit. Credibile siquidem est, homines, qui eum ab infantia noverant, saepe dicere solitos, oquam egregie nostram exspectationem iste fefellit? cum esset puer magnam de se spem concitavit, multa promittebat, videbatur aliquid magni futurus, et ecce jam crevit et neque litteras novit, neque saltem procurat, ut discat, nihil facit, quod non quilibet facere posset. At de quo tandem et quamdiu ista dicebantur, auditores? Nempe de eo, qui Deus erat, summa et infinita sapientia, et non dies paucos, sed annos multos ista dicebantur. 0 utinam ex tanta medicina morbum nostrum, et ex tanta misericordia miseriam nostram intelligeremus. Magna enim miseria est superbus homo; sed major misericordia est humilis Deus: et ex tam immensa misericordia, nondum miseriam nostram intelligimus. Certe enim Deus doctrinam humilitatis non multis, sed paucis vel paucissimis potius ac rarissimis persuasit. Quotus enim quisque est, qui vel primum gradum humilitatis attigerit? Ubi sunt, qui seipsos vere cognoscunt, et qui sibi displiceant, qui seipsos oderint, qui se vere malos, vere inutiles, vere abjectos et viles existiment? Et tamen Apostolus clamat: Qui se existimat aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Non ait. Qui se magnum, optimum, sanctissimum, sed qui aliquid se putat, qui aliquid se valere, aliquo loco dignus sibi esse videtur, ipse se seducit. Neque Dominus ait, cum legem transgressi fueritis, tum dicite servi inutiles sumus: sed Cum feceritis, inquit, omnia, equae praecepta sunt vobis, tum Dicite: Servi inutiles sumus: quae debuimus facere fecimus. At si in primo atque infimo gradu humilitatis, tam paucos invenimus, quanto pauciores reperiemus, in secundo? Ubinam gentium quaeremus eos, qui licet ipsi utcumque se noverint, tamen ab aliis tales haberi, ac dici velint, quales ipsi se esse sciunt? Nonne quotidie id experimur, ut si nostrae falsae laudes praedicentur statim animo intumescamus, vultum ad gravitatem componamus, ac tales nos esse credi cupiamus? Et contra, si nostra vera vitia, quae nos ipsi conscientia teste in nobis cognoscimus, ab aliis reprehendantur, nonne statim erigimur, indignamur, commovemur, et verbum tam leve et tam verum longo tempore concoquere, ac digerere non valemus? Quod si aliquando nos ipsi vel laudes nostras refellimus, aut extenuamus, vel certe nostra vitia accusamus; nonne si in intimas latebras cordis penetremus, ibi videbimus ea omnia ex majore superbia proficisci, qua superbi dici timemus et humiles haberi desideramus? Quid? In ipsa confessione peccatorum, quam tamquam rei. lajsse majestatis divinse ad pedes sacerdotis deponimus, posteaquam scelera atque flagitia nostra confessi ac detestati sumus, si in ea Sacerdos paulo vehementius invehatur, nosque paulo acrius reprehendat, nonne aliquando molestissime ferimus, et quasi injuriam accepissemus, commovemur, et ea vel extenuare vel excusare, vel etiam negare conamur, quae confessi sumus?0 superbiam, o nequitiam, o hypocrisin cordis humani. Yere hypocritae sumus et nostra conscientia teste sumus et tamen dici nolumus. Vere Mendaces filii hominum ut. decipiant, et decepiantur De vanitate in id ipsum. Yere quamdiu tales sumus, non in veritate, sed in vanitate ambulamus. Vere Pravum est cor hominis et inscrutabile, et (quis cognoscet illud? Sed si haec ita se habent, num spes ulla re manet ut aliquos in tertio ac summo gradu reperiamus? Si pauci sunt qui in suis sordibus non delectentur, et pauciores, qui vera sua vitia reprehendi sinant, si paucissimi, quj falsis laudibus non gaudeant, si pene nulli, qui sine fundamento et ad solam suspicionem boni, quod se habere vel esse, sibi videntur,
non superbiant ubinam erunt, qui vere multis et magnis Dei donis ornati, aliis nec se praeferant, nec praeferri velint? « Et tamen, ut D. Augustinus loquitur, non utile solum, sed etiam plane necessarium est, ut mensura humilitatis uniuscujusque ex mensura magnitudinis ipsius sit, juxta illud Sapientis: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus. Magnitudini enim est periculosa superbia, quae amplius amplioribus insidiatur. » Alioqui vir magnus, vir doctus, vir sapiens, addo etiam vir castus, vir fortis, vir misericors, quid aliud sine humilitate erit, quam magna arbor sine radicibus vel magna domus sine fundamento, quae levi ventorum aut aquarum impulsu prosternitur? Et sane sicut accensa candela, quantum aliis prodest, tantum sibi nocet, quae ardendo et lucendo seipsam paulatim consumit, et quanto magis excitatur, ut clarius luceat, tanto seipsam celerius perimit; sic et qui. doctrina et eruditione illustres alios docent nisi in humilitate fundati et radicati sint, quantum aliis prosunt, tantum sibipsis nocent et saepe instar aquae alios purgant, et coelo dignos efficiunt, et ipsi interim superbiae cceno sordescunt et in cloacam gehennae projiciuntur. Sed ad Virginem nostram redeamus.
Quicquid de aliis sit, beatissimam Deiparam in hoc summo et excellentissimo gradu humilitatis perpetuo conversatam esse, dubitari non potest. Vere enim gratia plena, vere benedicta in mulieribus fuit: nec Angelus sanctus a mendacio et assentatione legationem suam exordiri voluisset. Itaque habuit prorsus unde pree omnibus Angelis et hominibus gloriari posset. Sed numquid fecit? Nihil minus. Tantum enim abest, ut magnitudinem atque excellentiam virtutum suarum unquam jactaverit, ut eam ne agnoverit quidem. Hinc enim audita illa magnifica angeli salutatione, vehementer mirabatur, et Cogitabat qualis esset, ista salutatio, unde sibi tantse laudes tribuerentur, quarum ne minimam quidem partem in se agnoscebat. Hinc etiam postea cum Dei Filium, non spe ac desiderio, sed reipsa jam gestaret in utero, et non Angelo credere necesse haberet, sed ipsa sentiret, sine viri opera se concepisse, et lumine Spiritus sancti mentem ejus illustrante aperte cognosceret, Deum verum, veri Dei Filium esse, quem utero suo gerebat, nihil inde animus ejus intumuit sed statim Exurgens ascendit in montana cum festinatione, ut cognatam Elisabeth salutaret et major minori, mater Dei matri praecursoris, regina ancillae ad tres menses ministraret. Et cum ab ea summis laudibus efferretur, atque audiret: Unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me? Et: Benec icta tu in mulieribus, et benedictus fructus venti is tui. Et: Beata quae credidisti, quoniam 'perficientur in te, quae dicta surit tibi a Domino. quid humilis Virgo respondit?Numquid a lquid suae virginitati, suae sanctitati, suis meritis attribuit? Nihil omnino: sed totum gratiae ac benignitati Domini adscripsit: Magnificat, inquit, anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo: quia respexit humilitatem ancillae suae. Ubi non virtutem humilitatis praedicat; sed abjectionem, parvitatem, nihileitatem, nihilum suum agnoscit. Propterea inquit: Magnificat anima mea Dominum, quia nihil in me dignum tanto suo munere videns, tamen abjectionem et vilitatem meam respicere dignatus est. Haec est humilitas, auditores, humanitas vera, humilitas cordis, quam imitari debemus, quae seipsam deprimit et Deum exaltat. Vis Deum valde efferre, laudare, exaltare? Imitare Mariam, deprime atque humilia teipsum. Sicut enim in libra quantum una lanx deprimitur, tantum altera elevatur, ita quanto minus sibi homines tribuunt, tanto plus tribuunt Deo, et quo se magis deprimunt, eo magis Deum extollunt. Et contra homines impii atque superbi, quanto sibi plus tribuunt, tanto minus tribuunt Deo, et quo seipsos magis extollunt, eo Deum magis deprimunt. Quia vero Deus honorantes se honorat, et contemnentes se contemnit, inde vere, qui se usque ad profundum humiliaverit, usque ad coelum exaltabitur, et qui se usque ad coelum exaltaverit, usque ad profundum inferni demergetur.
Quoniam B. Maria, audita Angeli salutatione, nihil respondit, sed Turbata in sermone ejus, cogitabat qualis esset ista salutatio, proterea sanctus Angelus antequam legationem suam exponat, animum Virginis ab omni metu et suspicione doli et insidiarum liberare cupiens: Ne timeas, inquit, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum. Proprio nomine eam appellat, et ne timeat jubet, ut se familiarem et amicum doceat, a quo nihil
mali timendum sit. Magnus Antonius apud Athanasium de Angelis et Daemonibus disputans, eo bonorum et malorum visitationem angelorum internosci ac discerni posse demonstrat, quod Angeli sancti, licet initio nonnihil exterreant, tamen continuo metum et pavorem omnem abstergunt, et gaudium ac' laetitiam in animis relinquunt eorum, quos visitant; Daemones vero horrorem incutiunt, sed animum refovere et consolari nequaquam noverunt, quin potius pavorem duplicant,.stuporem ingerunt, et usque ad profundam impietatis foveam, ut homines sibi prosternantur, impellunt. Hinc Angelus Raphael Tobiae parentibus ait: Pax vobis, nolite timere. Et Angelus Gabriel Prophetae Danieli: Noli metuere Daniel. Et Zacehariae: Ne timeas Zaccharia. Et pastoribus: Nolite timere. Hinc etiam modo idem Gabriel, ut se vere Angelum sanctum demonstraret: Ne timeas, inquit, Maria: nihil hic fallaciae, nihil adulationis, nihil insidiarum suspiceris, neque mireris, quod te gratia plenam et benedictam in mulieribus salutaverim; Invenisti enim gratiam apud Deum. Ille te talem gratia^ et benignitate sua fecit, qualem dixi. Neque ego id meritis tuis, quae ipsa non agnoscis, sed dono gratiae Dei totum adscribo.
Qua oratione finita, et omni ex animo Virginis metu depulso Angelus Gabriel his verbis nuntium quod afferebat, exponit: Ecce concipies in utero et partes filium et vocabis nomen ejus Jesum: hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Haec est tota atque integra legatio, cujus nos hodie priorem partem breviter exponemus: posteriorem in Dominicam sequentem differemus. Primis igitur verbis alludere voluit Angelus ad vaticinium Isaiae, ut Virgo prudens nuncium audiens, ex ipsa forma verborum intelligat, se illam felicissimam mulierem esse, quam Isaiae vaticinium intuetur. Sicut enim Isaias dixerat: Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen ejus Emmanuel: ita et Angelus dicit: Ecce concipies et partes filium, et vocabis nomen ejus Jesum. ’
Porro his verbis primum summa et infinita quaedam nobilitas, atque dignitas B. Mariae explicatur ut merito exclamare potuerit: Ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus: nam cum mater et filius inter se referantur: sicut Filius Dei est infinitum quoddam bonum; ita matrem esse Dei tanta et tam eximia praestantia est, ut prope infinita esse videatur. Accedit vero ad cumulum felicitatis, quod hoc tam excellenti bono, non solum beata Maria fruitur, sed sola ipsa fruitur. Multi enim Patriarchae, multi Prophetae, multi reges, multi Apostoli, multi martyres, multae Virgines fuerunt: at mater et Virgo et Mater Dei, sola Maria fuit, ejus lioc solius privilegium est. In caeteris multum est, si anima tam pura et sancta reperiatur, ut Dei sapientiam hospitio recipere digna sit: neque majus aliquid ponere sapiens in laudibus sanctorum potuit, quam quod anima justi sedes sit sapientiae. Quanta igitur felicitas, quanta puritas, quanta integritas Mariae, cujus non anima modo, sed etiam et caro sedes est sapientiae? Cui ab Angelo dicitur: Ecce concipies et partes filium: et quae sine mendacio dicere poterat: Cor meum et caro mea exaltaverunt in Deum vivum. Et: Sitivit anima mea in te, quam multipliciter tibi, caro mea.
Deinde haec ipsa verba: Ecce concipies et partes filium, omnes illas haereticas blasphemias refellunt, quas olim Marcion, Apelles, Manichaeus et nostris diebus Schwenckfeldiani, et quidam Anabaptistarum commenti sunt, nihil ex Maria Christum accepisse. Ac praesertim blasphemiam evertunt Valentini, qui ut est apud Tertullianum, Christum de coelo corpus attulisse, et per Mariam tamquam per fistulam transiisse, docebat, nec non scelestissimi Copronymi, qui ut refert Suidas, Christum auro, Mariam, loculis comparabat, ut sicut locuti tam diu ihagnifiunt, donec pleni sunt auro: ita Mariam eo solum tempore colendam atque honorandam efficeret, quo Christum gestabat in utero. Verum hsec et hujusmodi blasphemias et horrenda deliria, nec tam errores, quam furores hominum perditissimorum, uno verbo Evangelista, vel potius Angelus Gabriel apertissime confutavit, cum ait: Et panes filium. Aliud est enim Christum in utero Maria} utcumque fuisse, aliud ita fuisse ut ab ipsa conceptus ac genitus, et verus ac naturalis ejus filius fuerit. Alioqui etiam in ulnis Simeonis eumdem Christum olim fuisse scimus, et nunc in manibus sacerdotum, dum tremenda mysteria peraguntur, et in ore Christianorum, qui coelestia Sacramenta
percipiunt, esse non dubitamus; et tamen quis umquam tam stultus inventus est, qui propterea vel Simeonem vel Sacerdotes vel Christianos cseteros, etiamsi quotidie Sacramenta perciperent, cum Beatissima Deipara comparandos censeret? Non igitur Christus verus Deus et verus homo in Maria tamquam aer in fistula, vel tamquam aurum in crumena fuit, sed tamquam germen in vite, tamquam flos et fructus in arbore' et tamquam verus filius in utero verte matris, Ecce concipies in utero et partes filium. Hoc Isaias prsedixit, hoc Angelus nuntiavit, hoc Evangelista conscripsit, hoc nos credimus, asserimus, extollimus, praedicamus. Itaque sicut inter mortales regis mater, non tunc solum regis mater vocatur, cum regem filium habet in utero, nec tum solum colitur, et honoratur; sed multo magis postea, cum filius ejus in solio regali, conspicitur: quemadmodum de Bethsabee, matre Salomonis legimus, quam Salomon rex sapientissimus, in throno sublimi, ad dextram suam sedere volebat: ita quoque Beata Maria non solum fuit, sed etiam est Mater Dei: nec tunc solum honoranda erat, cum Filium Dei ac suum gerebat in utero, sed nunc etiam cum filius ejus de principe mundi gloriosissime triumphavit, et non solum ipse in solio regali ad dexteram Patris sedet, sed etiam matrem suam in throno sublimi super omnes choros Angelorum collocavit. Atque hsec de eo dicta sint quam Angelus ait: Ecce concipies et partes filium.
Sequitur: Et vocabis nomen ejus Jesum. Quod idem mihi esse videtur cum eo quod Isaias ait: Et vocabitur nomen ejus Emmanuel. Quod enim est Emmanuel? Nobiscum Deus. Quid est Jesus? Salvator, id est, homo Deus: Ipse enim, inquit B. Mathams, hujus nominis rationem reddens, Salvum faciet. populum suum a peccatis eorum. Talis autem salvator nisi Emmanuel, nisi nobiscum Deus, nisi homo Deus, esse non poterat. Oportebat enim salvatorem generis humani, cui propter Adse peccatum, tam crudeliter ac tyrannice mors dominabatur, moriendo mortem occidere et vitam resurgendo reparare. Jam vero solus homo mori poterat: sed mortem occidere et vitam reparare non poterat. Quam multi jam cum morte bellum gesserant, et omnes victi, ac prostrati succubuerant, et nullus eam non solum occidere, sed ne vulnerare quidempoterat. Solus autem Deus mortem occidere et vitam reparare poterat, sed mori ipse non poterat, quare factus est Deus homo, quo mori posset ex uno et mortem occidere posset ex altero. Atque hic est Emmanuel, hic est Jesus, hic est vere Salvator mundi.
Et vocabis nomen ejus Jesum. Merito Maria omnium prima filium suum Jesum appellare potuit, quae ab eo est conservata antequam nata, et cui tam singulariter Jesus, hoc est, salvator fuit, ut eam toto vitee tempore a peccato immunem conservaret, quod nemini alteri, ut oratione superiore dicebamus, donatum esse creditur. Tu igitur om- - nium prima vocabis nomen ejus Jesum. Tres homines hujus nominis in Scripturis fuisse legimus, Jesum Sirach, Jesum Jozedech et Jesum Nave: qui omnes nostri Jesu figuram et typum gesserunt; sed praecipue Jesus Nave. Siquidem Jesus Sirach, propter sapientiam, Jesus Jozedech propter Sacerdotium, sed Jesus Nave propter salutem, quam attulit populo, quem de solitudine in terram promissionis introduxit, nostri veri et summi Servatoris nomen praetulerunt. Verum cum nostro Jesu Jesum filium Nave comparemus. Ille filius Nun, quod aeternus seu permanens interpretatur: iste Filius Dei, qui solus habet immortalitatem. Ille, Moyse defuncto, populum circumcisione purgavit, qui ejus tempore semper fuerat incircumcisus: iste lege vetere, quae per Moysen significabatur, sublata, spirituali circumcisione effecit, ut qui incircumcisi cordibus auribusque semper Spiritui sancto resistebant, jam corpora sua templa Spiritus sancti exhibeant. Ille moenia Hierichuntina, non arietibus aut bellicis machinis, sed sacerdotalium tubarum clangore subvertit: iste toto orbe idolorum fana Apostolorum et Martyrum praedicatione prostravit. Ille cum Gabaonistis acie decertans solem et lunam stitit: iste adversus aerias nequitias in monte Calvariae confligens solem et lunam tenebrarum velo involvit. Illo hostes Dei debellante pluit Deus super eos lapides et grandinem de coelo, iste sub mundi finem pugnans spiritu oris sui contra insensatos, Pluet super peccatores laqueos, ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum ejus. Ille peracto bello duodecim tribubus sorte terram divisit sibi nihil reservans, sed oblatam portionem acceptans: iste in coelesti patria suis commilitonibus distribuet, his martyrii palmam, illis doctoratus aureolam, aliis virginitatis lilium, ipse interim, cum summum
et infinitum bonum sit, seipso contentus erit, iri mediis tamen suorum pectoribus admissus, gratiarum actiones hilari vultu suscipiet.
Et vocabis nomen ejus Jesum. Innumera pene sunt encomia, quae de hoc magno nomine in Scripturis legimus. In hoc nomine certum praesidium constitutum habemus: Turris fortitudinis, inquit Sapiens, nomen Domini. In hoc nomine fiunt miracula: In nomine meo daemonia ejicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent, et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit: super aegros manus imponent, et bene habebunt. In hoc nomine petimus a Deo quicquid volumus et impetramus: Arnen dico vobis, quicquid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. In hoc nomine remissionem peccatorum accipimus: Huic omnes Prophetae, inquit D. Petrus, testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere in nomine ejus. In hoc nomine quicquid agimus, si bonum et sanctum esse velimus, fieri debet: Omne, quodcumque agitis, inquit Apostolus, sive in verbo, sive in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite. Tanta est hujus nominis dulcedo, tanta suavitas, ut pro eo pati Apostoli delicias magnas esse ducerent. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Et Apostolus Paulus, et etiam Evangelista Joannes tertio fere quoque verbo in suis litteris nomen istud inserere voluerunt. Nam in paucis epistolis D. Pauli ducenties et vicies: et in Evangelio Joannis, quod est omnium pene brevissimum, aclhuc saepius quam ducenties et vicies, hoc nomen scriptum legimus. Ita vehementer, ita dulciter, ita suaviter, in ore et corde eorum sapiebat. Denique tam suave est hoc nomen, ut a sponso Oleum effusum nominetur: tam salutare, ut Non sit aliud nomen sub coelo, in quo oporteat nos salvos fieri; tam venerabile ut in eo solo Flectatur. omne genu coelestium, terrestrium, et infernorum.
Neque vero numerus litterarum in isto nomine, Quod est super omne nomen mysterio vacare credendus est. Quinque enim litteras habet, vel propterea quod Deum et hominem significat. Nam cum Dei nomen quatuor litterarum sit, una addi debuit, ad humanam designandam naturam; vel certe quod illa quinque nomina, quae sunt apud Isaiam: Admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis, hoc unum nomen complectitur. Fuit enim vere noster Jesus admirabilis in parabolis, consiliarius in doctrina, Deus fortis in praelio contra Diabolum, pater faturi saeculi, cum tamquam alter Adam novos filios genuit, et princeps pacis? cum inter Deum et hominem pacem restituit. Yel si vultis, admirabilis fuit nascendo, consiliarius vivendo, pater faturi seeculi resurgendo, princeps pacis tamquam mediator ad Deum ascendendo. Num etiam quotidie in conversione peccatorum Jesum nostrum admirabilem, consiliarium, Deum fortem, patrem futuri seeculi et principem pacis nos experimur? Quis enim hominem mundi laqueis irretitum, qui nihil nisi de pompis, de choreis, de conviviis, de voluptatibus, de vanitatibus cogitare noverat, tanta et tam repentina mutatione aliquando ita convertit, ut alius homo esse videatur, nisi ille qui est admirabilis? Quis eumdem jam Deo servire cupientem, tam sapienter ad statum et locum sibi, et proposito convenientem dirigit, nisi ille qui vere est consiliarius? Quis vero tironibus Dei in militia contra Daemonum et hominum tam varias ac multiplices tentationes, robur, et constantiam praebet, nisi Deus fortis? Quis eosdem unius moris in domo, in summa castitate et charitate vivere facit, ut non homines, sed angeli, nec filii hujus seeculi sed futuri esse videantur, nisi pater futuri seeculi? Quis postremo in terra hostium adhuc positis pacem illam gustare facit, quee exuperat omnem sensum, et tamquam manna eos in solitudine pascit, nisi is, qui vere est princeps pacis?
Verum non omnibus, auditores, heec omnia est Jesus, sed illis dumtaxat, qui ad exemplum B. Mariee, non solum concipiunt; sed etiam pariunt filium: nec solum pariunt filium, sed etiam filium suum Jesum vocare possunt. Sunt enim quatuor hominum genera, quse si breviter enumeravero, finem faciam. Primum genus est eorum, qui raro aut numquam concipiunt, et seepe de industria timentes concipere, ad conciones non veniunt: isti vero miserrimi et infelicissimi a salute longissime absunt, aperte siquidem Spiritui sancto resistunt, de quo solo spiritus salutis concipi potest.
Alterum genus eorum, qui bona desideria concipiunt quidem, sed vires pariendi non habent. Audiunt mundum esse proditorem, et fallacem, et jam innumeros homines circumvenisse, atque ad gehennam suis lenociniis pertraxisse; audiunt mortem instare, nos
non posse diu in voluptatibus vivere, in morte vero omnium, quse hic agimus, severissimo et ■potentissimo judici reddendam esse rationem: audiunt beatam et quietam, et facilem et suavem esse vitam eorum, qui Deo servire et placere student, et sempiternam mercedem eis in coelo post mortem conservari: his vero auditis bona desideria de Spiritu sancto concipiunt, mundi vanitatibus renuntiandi, choreas et potationes fugiendi, frequenter et serio peccata confitendi, sed tamen more stultarum feminarum, quse postquam conceperunt, non se diligenter custodiendo, quin etiam currendo, saltando, ludendo in utero prolem occidunt. Et quantum hoc est detrimentum ei, qui conceperat? Quanta injuria Spiritui sancto? Animse siquidem nostrse post Adse peccatum, incredibili sterilitate damnatae, non nisi singulari Dei favore ac beneficio Spiritus sancti sancta desideria concipere possunt; et tu beneficium tam singulare, quod spiritum salutis conceperis, quod in utero Jesum habeas, tam parvi facies? Quid si nunquam amplius Spiritus sanctus te respicere dignetur? Quid si in tua sterilitate in aeternum relinquaris? Quid si propterea ad salutem non pervenias, qui tamen facile pervenisses, si conceptum in uterum Jesum non occidisses?
Jam vero in tertio genere alii sunt qui concipiunt et pariunt, sed prolem conservare ac nutrire non valent usque ad diem octavum, in quo vocandum erat nomen ejus Jesus. Atque isti quidem quo saluti propinquiores, eo miseriores, quod ab illa nihilominus tam infeliciter excidant. Isti sunt, qui bona desideria implere incipiunt, ad confessionem, ad communionem accedunt, a fornicatione, ab ebrietate aliisque sceleribus se abstinent; sed quamdiu? Donec Herodes non quaerit puerum ad perdendum eum, donec tentatio non exsurgit, donec ab amicis et sodalibus non invitantur: et quid prodest homini in concipiendo et pariendo laborasse, si ante Herodi necandus offeratur, quam vocetur nomen ejus Jesus? Numquid salvare poterit, si ad octavum diem non perveniat et non vocetur nomen ejus Jesus?
Illi igitur soli felices, qui B. Mariam imitati, concipiunt desiderando, pariunt bene operando et vocant nomen filii sui Jesum usque ad mortem perseverando, quod nobis concedat, qui est benedictus in saecula. Arnen.
MISSUS EST ANGELUS GABRIEL A DEO IN CIVITATEM GALIL^E^E, CUI NOMEN
Per brevem praefatiunculam hac praesenti cum superiore annexa concione, declaratur, cur angelus dicat: Hic magnus erit, cum Christus jam antea ab aeterno fuerit magnus. Varice figurae et vaticinia de Christo adducuntur. Varice idem hcereses circa illius nativitatem exortae refutantur. Ostenditur quod notum, fuerit Judaeis Messiam filium David, ejusque regnum ceternum futurum. Dissolvitur quaestio duplex; prior, quomodo Angelus dicere potuerit Christum regem futurum, cum illum honorem hic in terris semper subterfugerit; et ipsi Judaei cum latent negarint; ubi elegans inter Christi et Davidis regnum instituitur comparatio. Altera quaestio, quomodo Christus in bonos et malos imperium, sed diverso modo, exerceat; ubi assignatur differentia inter Christi regnum, cui servire regnare est, et regna mundana. Christi et sanctorum regnum perpetuum futurum asseritur, et ad illud consequendum efficaciter admonemur.
Pars posterior prudens B. Virginis explicat responsum, quamque de virginitate custodienda fuerit sollicita, ex D. Augustino et Bernardo probatur. Demonstratur magnae fortitudinis argumentum fuisse in Virgine Deipara, quod illa prima Deo virginitatem sine exemplo voverit', unde jure merito primitice virginum dici debet. Virginitatis encomia ex diversis auctoribus collecta in medium adducuntur. At¬
que e contrario luxuria nostri temporis, praesertim inter clericos, severa reprehensione taxatur.
Legationis di vinee summam, auditores optimi, qua Servatoris adventus nuntiabatur, orator insignis Archangelus Gabriel his potissimum verbis comprehendit: Ecce concipies in utero et partes filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Cujus quidem legationis partem priorem, quee conceptionem, atque ortum et nomen Servatoris complectitur, exposuimus oratione superiore: nunc sola posterior explicanda restat, quee conditio, et gradus ac dignitas Servatoris continetur.
Prosequitur igitur cursum orationis suee coelestis legatus, et ait: Hic erit magnus, et filius Altissimi vocabitur. Magnus erat Christus antequam de Virgine nasceretur: nam In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: quod si Deus, certe et magnus. Nam quis magnus, sicut Deus noster? Neque magnus est Deus, quod una aut altera laude excellat, quomodo Magnum Alexandrum et Magnum Pompeium ethnici dixerunt: et nostri Magnum Athanasium et Magnum Basilium, sed quod omnibus modis sit magnus. Magnus natura, quia infinitus: magnus quantitate, quia immensus: magnus qualitate, quia justissimus: magnus potentia, quia omnipotens: magnus cognitione, quia sapientissimus: magnus bonitate, quia optimus: magnus forma, quia pulcherrimus: magnus loco, quia supremus: magnus duratione, quia sempiternus. Itaque magnus erat Dei filius in sinu Patris existens neque ad sinum matris descendit, ut cresceret, cum potius hunc descensum Filii Dei de sinu patris in sinum matris, Apostolus Exinanitionem, et Propheta Minorationem appellare soleat: et aperte Isaias dicat: Parvulus natus est nobis et filius datus estnobis. Cur igitur Angelus ait: Hic erit magnus, quasi ante non fuisset? Nonne verius dicere poterat, hic erat quidem magnus, sed jam fiet parvus? Ita sane loqui debuisset, si de Christo secundum formam Dei loqueretur. Nunc vero quia de Christo loquitur, non secundum eam naturam, quam a Patre jam acceperat, sed secundum eam, quam a matre jam accepturus erat, ideo rectissime et verissime ait: Hic erit magnus. Erat enim Christus ac fuit semper Deus magnus, sed non homo magnus. Quare factum est verbum caro, ut qui erat magnus Deus, fieret etiam magnus homo, magnus rex, magnus Sacerdos, magnus Propheta, potens in opere et sermone, eique a populis acclamaretur, Quia Propheta magnus surrexit in nobis; et quia Deus visitavit plebem suam.
Porro de magnitudine ejus nihil amplius dicam, quam ipsum esse, quem omnes figurae veteris instrumenti, omnes res gestae Patriarcharum atque omnia vaticinia prophetarum intuentur. Ipse est semen mulieris, de quo in cap m lib. Gen. scriptum legimus? futurum aliquando, ut caput serpentis conteret. Ipse est Melchisedech, qui panem et vinum novo ritu in sacrificium obtulit. Ipse estlsaac, qui ligna propriis humeris tulit, in quibus immolandus erat. Ipse est Joseph primum a fratribus, Juda auctore, venditus, deinde etiam ab zEgyptiis, mundi salvator appellatus. Ipse est Josue, qui Moyse defuncto in terram promissionis populum introduxit. Ipse est Sampson ab infantia Nazaraeus quem non funes, non vincula tenere, sed solum amor Dalilae, hoc est, Ecclesiae ligare, et illudendum hostibus suis praebere potuit, et qui moriendo inimicos suos simul omnes occidit. Ipse est David puer parvulus, rufus et pulcher aspectu, qui licet invidentibus et repugnantibus fratribus, tamen in ligno et lapide cum superbissimo Goliath pugnavit et vicit. Ac ut caetera praetermittam, quae pene sunt infinita, ipse est Emmanuel apud Isaiam: Germen justum apud Jeremiam:
Pastor unus et princeps apud Ezechielem: Lapis de monte excisus sine manibus apud Danielem: Rex Sion justus et salvator apud Zachariam: Dominator Israel apud Micheam Desideratus omnibus gentibus apud Aggaeum: Doctor justitiae apud Joelem: et Sol justitiae apud Malachiam. Hic igitur erit magnus.
Verum ne Yirgo beata fortasse crederet nihil aliud, quam magnum hominem se parituram, et quia Spiritus sanctus praevidebat venturos jSimones, et Samosatenos, et Arios et Nestorios, et multa ejusdem generis monstra atque portenta, qui cum legissent in Evangelio veritatis: Hic erit magnus, dicturi erant, Christum vel ante Mariam non fuisse verum Deum, vel esse quidem Deum, sed alium ab eo, quem virgo peperisset: propterea contra omnes futuros errores Angelus sanctus, postquam dixerat: Hic erit magnus, addidit continuo: Et Filius Altissimi vocabitur. Non enim hoc futurum erat, ut Christus esset Filius Altissimi, sicut futurum erat, ut esset homo et magnus homo, sed jam erat, et ab seternitate fuerat filius Altissimi, licet in sinu Patris delitesceret, nec agnosceretur nec vocaretur ab^hominibus. Itaque de illo ipso, qui jam erat Filius Altissimi, non de alio aliquo, ut somniat Nestorius, Angelus ait: Hic erit magnus, scilicet ho- * mo; et Filius Altissimi, sicut est verus, ita agnoscetur deinceps et vocabitur. Quod si autem B. Mari® filius, est etiam Filius Altissimi, fallitur Ebion, decipitur Samosatenus, errat Arius, somniat ac delirat Nestorius. Pater enim altissimus non in tempore, sed ab aeterno Filium genuit, juxta Micheae Prophetae vaticinium: Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda; ex te enim exiet dux, qui regat, populum meum Israel, et egressus ejus ab initio a diebus aeternitatis, ex quo Ebionis et Samosateni error abunde confutatur. Deinde sicut homo hominem gignit, leo leonem; ita Deus Deum, omnipotens omnipotentem, infinitus infinitum, altissimus altissimum sine dubio generavit, Qui non rapinam arbitretur esse se aequalem Deo, id quod Arii perniciosam haeresim penitus destruit. Postremo si ille ipse quem beata Maria concepit et peperit, Filius erat Altissimi, unde somniat Nestorius alium esse Dei, alium Mariae filium? Nonne Angelus aperte clamat: Hic erit magnus,, nempe quem tu virgo sancta concipies et partes, hic ipse et non alius aliquis erit magnus, et ipse idem filius Altissimi vocabitur.
Sequitur: Et dabit illi Dominus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Quibus verbis Angelus docet magnum istum filium, quem Beatae Virgini promittit, ipsum esse Christum et Messiam, quem populus Hebraeus tanto desiderio semper expectabat. Potuisset enim virgo prudentissima non sine causa mirari, cur tantus filius sibi promitteretur, et quae ratio esset tantae, et tam insolitae novitatis, ut Filius Altissimi filius feminae esse deberet. Sed eam admirationem sustulit Angelus, cum eum, quem venturum nuntiabat, Messiam esse docuit. Non enim ignorabat Virgo sapientissima, Messiam a Deo promissum expectari, eumque filium David et regem futurum, et non suo tantum saeculo, ut alii reges, sed in aeternum regnaturum. Legerat enim, cum in aliis multis locis de Christo multa, tum illud apud Isaiam, ubi apertissime, de Christo loquitur: Super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Et usque adeo et omnibus Hebraeis promissum erat, Christum ex semine David nasciturum, et aeternum regnaturum, ut in Evangelio ipsas turbas dixisse legamus: Numquid a Galilaea venit Christus? Nonne Scriptura dicit, quia ex semine David et Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? Et alio loco.* Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum, et quomodo tu dicis. Oportet exaltari filium hominis? Quis est iste Filius hominis? Cum igitur virgo sanctissima optime sciret Christum venturum, de semine David nasciturum, regem in Israel futurum, et in omnem aeternitatem regnaturum, mox ut audivit: Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, mox intellexit, non alium, quam Messiam illum celeberrimum, tot saeculis expectatum, tot vaticiniis decantatum, tot votis ac suspiriis desideratum, ab Angelo sibi promitti.
Verum ex iis, quae dicta sunt, duas quaestiones exoriri video, quae breviter solvendae atque explicandae sunt. Primum igitur quaeret fortassis aliquis, cum ex Evangelio didicerimus, Christum in terra regem non fuisse, quid est, quod modo angelus dicit: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus et regnabit in domo Jacob in aeternum et regni ejus non erit finis? Quomodo sedit in solio David patris sui, qui ne rex a turbis fieret de conspectu earum se eripuit, et in Tom. IX.
montem solus fugit? Aut quomodo regnabit in domo Jacob in aeternum, quem ipsa domus Jacob, non solum regem suum coram Pilato negavit, sed etiam ad necem tamquam reum postulavit? Ita est, auditores: non sedit Christus in eo solio, in quo David, et Salomon, et Isaias et Ezechias, et alii tam multi reges Hebraeorum sederunt, sed neque de ea sede Angelus locutus est: neque enim decebat, ut rex coeli et terrae, qui sedit super Cherubim, in angustissimo angulo orbis terrae, tamquam unus de turba regulorum imperaret: neque Deus etiam cum David loquebatur: De fructu ventris tui poncim super sedem tuam; et thronus ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum et testit in coelo fidelis, Thronum illum intelligi volebat, quem non diu post ab Assyriis, deinde ab Herode, tum a Romanis, et nunc demum a Tureis occupari passus est; sed eum potius, quem ille significabat. Sicut enim duas novimus Jerosolymas, unam in terra, alteram in coelo, et duas circumcisiones, unam in carne, alteram in Spiritu, et Filios carnis Abrahee, a filiis fidei Abrahse ab apostolo edocti facile discernimus: ita quoque duo solia 'David et duas domos Jacob agnoscere debemus.
Quemadmodum enim si rex aliquis unum ex principibus suis ducem crearet, et in tabula depicta regionem ostendens diceret, omnem hanc provinciam, ista oppida, hos portus tibi dono dedi, certe non intelligeremus regionem illam dumtaxat depictam, quam digito tunc ostendit, a rege esse donatam, sed veram provinciam, veros pagos et portus, quorum in tabula expressee imagines cernebantur: sic etiam cum Angelus ad virginem de Christo ait: Dabit illi Dominus Deus sedem David, non typicam, sed veram, non temporalem, sed seternam intellexit, cujus illa ita expresse imaginem preetulit, ut Christi regnum sedes David aptissime nominetur. Nullum enim fuit unquam regnum, Christi regno similius quam regno David, qui ab ipsa pene infantia rex inunctus fuit, nec tamen ad regnum, nisi pervarios et multiplices labores pervenire potuit: et Christus in ipsa sua conceptione unctus fuit Spiritu sancto, et virtute, et a magis ex Perside venientibus vix dum natus rex Judaeorum salutatus est: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Et Isaias de eo: Parvulus natus est nobis et filius datus est nobis ei factus est principatus. super humerum ejus:
Et tamen multa eum pati necesse fuit, ut ipse idem diceret: Nonne oportuit pati Christum et ita intrare in gloria sua? Accipit igitur Christus sedem David patris sui. David praeterea cum iis regnare coepit, qui (ut Scriptura loquitur) erant in angustia constituti ’, et oppressi fere alieno et amaro animo; denique cum pauperibus exulibus, fugitivis: et Christus cum peccatoribus, publicanis, meretricibus, qui debita peccatorum suorum agnoscentes, et pro iis gementes, relictis omnibus mundo fugiebant, regnum suum auspicatus est. Denique regnum Davidis magnis continuisque praeliis inchoatum auctumque est, sed postmodum tempore Salomonis, devictis ubique hostibus ac belli terroribus ac tumultibus sopitis pacatissimum fuit: et Christi regnum cum persecutionibus coepit, persecutionibus crevit, et usque nunc bella contra Haereticos, contra vitia, contra daemones Christi Ecclesiae nunquam defuerunt. Semper in acie armatos et paratos esse nos oportet, neque tutum est nobis unquam, vel justitiae loricam exuere vel galeam salutis deponere, vel fidei scutum abjicere, vel gladium verbi Dei ad manus non habere; sed post ultimi judicii diem cum rex noster non amplius David, sed Salomon dicetur, hostibus Ecclesiae cum ipso principe Diabolo in gehennam detrusis, et vinculis aeternis ad ignes sempiternos alligatis, tum demum positis armis, fmitisque praeliis, laeta felicique pace, ubique regnante, in toto Christi imperio Alleluia cantabitur. Quae cum ita sint? accepit prorsus rex noster sedem David patris sui.
Altera quaestio est, cur imperium Christo sola domo Jacob, quae fidelium Ecclesiam designat, promittitur? Et regnabit, inquit, in domo Jacob in aeternum. Nonne etiam domo Esau, hoc est, super impios et sceleratos regnabit, et regnat? Et qui sunt illi, quos reget ln virga ferrea, et tamquam vas figuli confringet? Nunc ipse ait; Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra? Nonne ipse est, ut Joannes ait, Princeps regum terrae, et habet in vestimento et femore suo scriptum, Rex regum 'et Dominus dominantium? Nonne ipse percutiet gentes, ut idem Joannes ait, et dabit Carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium avibus coeli, et bestiis terrae comedendas? Regnabit quidem et regnat, auditores, liberator noster in domo Jacob, et in domo Esau, hoc est, in Ecclesia fidelium et electorum, et super multitudinem infide¬
lium et impiorum; sed alio atque alio modo. Siquidem in domo Esau regnat per justitiam, impios et sceleratos regit In virga ferrea et tanquam vas figuli confriget eos: illi jugum praeceptorum Domini excutiunt per inobedientiam, sed imponetur eis jugum poenarum et suppliciorum, quod excutere non valebunt per justitiam: manum divinae misericordiae subterfugiunt, sed manum divinae justitiae non effugient.
Denique tamquam mancipia fugitiva aeterno pistrino teterrimisque gehennae cruciatibus tamdem mulctabuntur. At vero in domo Jacob longe aliter regnat: nam potentissima mirabilique gratia cordibus servorum suorum illabitur, eaque sceptro atque imperio suo suaviter subjicit, sibique ea amoris et obedientiae tributum solvere facit. Quia vero modus iste regnandi proprius est Christo, idcirco sanctus Angelus solius regni super domum Jacob mentionem faciendam esse judicavit.
Non ita Nabuchodonosor, neque Cyrus, neque Alexander, neque Augustus, neque David, neque Salomon, neque nostri Constantini et Theodosii, et Caroli unquam regnaverunt. Isti enim solis corporibus imperare, sola corpora movere, et nisi paruissent, sola corpora necare poterant: Christus vero in domo Jacob, in Ecclesia sanctorum, in cordibus electorum ita regnat, ut animos et voluntates moveat, et eas ad omne suum obsequium paratas, et promptas efficiat, replens eas fide, spe, charitate, justitia, pace, gaudio, quae idcirco regnum Domini Apostolus nominavit. Non est, inquit, regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax et gaudium in Spiritu sancto: in quibus vero ita regnat Christus, et ipsi sine dubio regnant cum Christo: nam servire Deo, regnare est. Hinc est illa vox felicium sanctorum: Redemisti nos, Domine Deus, in sanguine tuo, et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram. Et vere, quo magis se homo subjicit Deo, et ei servire, placere et obtemperare studet, eo magis omnes res inferiores sibi subjectas et obedientes experitur. Unde, quaeso, Daniel inter leones tamquam inter oves mansuetissimas jacuit? Unde magnus ille Gregorius Neocaesarius Episcopus, montem loco movit, lacum exsiccavit, flumen compescuit? Unde Antonio, Hilarioni, Benedicto, Fra n cisco, aliisque sanctis viris (ut de Apostolis interim taceam) mundi elementa, bestiae terrae et ipsi daemones superbissimi, quasi ad nutum obtemperabant? Nonne ex eo quia ipsi perfecte ohediebant Deo, et Christus in eis regnabat, et ipsi simul cum Christo regnabant? Atque ista quidem gloria miraculorum quasi regni specimen exterius apparebat: sed lumen et splendorem regni Dei, qui intus latebat, admirabilem illam justitiam, pacem illam, Qux exsuperat omnem sensum, gaudium illud, omnes humanas voluptates longe superans, quis explicare posset? Omnis gloria filix regis (inquit David) ab intus, et vere ab intus: Nam regnum Dei intra nos est: extra vero persecutiones potius, labores, paupertatem, ignominias Christus electos suos exspectare atque habere jussit. Sicut enim qui multum auri et argenti, et lapidum pretiosorum secum portant, si sylvas transire debeant, ubi latrones versantur, vestes laceras et sordidas induunt et extremam inopiam simulant: sic etiam sancti homines, qui thesaurum regni secum habent, donec in sylvis hujus saeculi iter facere coguntur, ubi non dubitant innumeros inveniri, abjecti et viles ct pauperes exterius inveniri volunt. Quis Beatam Franciscum sacco suo involutum atque horridum videns, non mendicum aliquem homunculum esse putasset? Et tamen rex magnus erat et purpuram, ac diadema et sceptrum regni, sacco illo prudenter abscondebat, ne a latronibus cognosceretur. Sed cum ad patriam suam sancti pervenerint, ubi sine hoste, sine metu, sine periculo ullo regnabunt, tum demum laceras vestes abjicient, vestem gloriae assument, et toti pulchri, toti lucidi, toti gloriosi interius atque exterius apparebunt. Hic enim regnum Dei solum inchoatur, sed in coelo perficietur, ac praesertim in die ultiitii judicii, cum Reformabit Dominus corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis sux; et cum sanctis omnibus a summo rege dicetur; Venite benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi. Quod regnum quotidie petimus, cum in oratione Dominica dicimus: Adveniat regnum tuum.
Et quamdiu regnum istud in domo Jacob permanebit? decem annis? viginti annis? Angelum sanctum audiamus: Et regnabit, in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis. Quando etiam sancti cum eo regnabunt in aeternum, et regni eorum non erit finis. 0 regnum lucidum, regnum pacatum, regnum gloriosum, et cum his omnibus in omni
aeternitate sine ullo fine duraturum. Et quid est, fratres, quod permansura non ambiunt, qui ambiunt transitura? Quis nos fascinavit caducos honores auro comparare et nolle gratis accipere sempiternos? Quaeso vos, si modo optio nobis daretur et posset fieri, quis non mallet se Antonium vel Franciscum fuisse, quam Caesarem vel Alexandrum? Quis non mallet cum illis paucos dies, in fame et siti, in frigore et nuditate, in laboribus etaerumnis Domino servivisse, et nunc in cmlis cum iisdem sine fine regnare, quam cum istis brevissimo tempore mundi monarchiam tenuisse, et nunc in gehenna cum iisdem sine fine cruciari? Isti ut monarchac toti orbi imperarunt deliciis, divitiis et honoribus abundarunt; sed haec omniaunopropemodum momento abierunt, eaque poena, ignominia et confusio inexplicabilis consecutae sunt; dies paucos laeti exegerunt nec ea laetitia sine tristitia fuit, et jam tot saeculis calicem irae Dei, plenum absynthio sine ulla intermissione biberunt, tot saeculis jam habitarunt cum igne devorante, et sudarunt in ardoribus sempiternis, nec ullum finem calamitatum expectare licet. Illi vero dies paucos in laboribus et aerumnis Domino servierunt, contempti a quibusdam aliquando, ab aliis honorati, quamvis honorem illuni non quaererent, sed fugerent, externis opibus caruerunt, sed a molestiis ac sollicitudinibus, quae divitias consequuntur, liberrimi fuerunt, nec tamen eorum aliquem fame periisse audivimus: quos ipsos post mortem coelestis Jerusalem excepit, ubi saeculis multis feliciter jam regnarunt. Atqui nunc optio datur, et potest fieri vel potius debet omnino fieri, non quidem ut fueris Caesar vel Alexander, Antonius aut Franciscus, sed certe ut sis deinceps vel stultis Ethnicis vel sapientibus Christianis similis, et vel ad domum Esau pertineas, et in virga ferrea regaris, et tamquam vas figuli confringaris vel in domo Jacob numereris, et cum Christo regnes in aeternum. Et cum optio ista detur, cum possis talis fieri, qualem te fuisse desiderares, si jam obiisses, cum tanti hoc referat, ut nihil prorsus sit cum hoc negotio comparandum, cur, quaeso, teipsum ita fallis? Cur quasi unus de insipientibus agis? Cur non ita vivere instituis, quomodo te vixisse paulo post optabis? Me miserum, praeterit figura hujus mundi, volat irrevocabile tempus, videmus quotidie homines mori, nos ipsi statim moriemur, certo scimus summis votis nos tunc optaturos, bene, sancte, caste vitam traduxisse: et tamen quasi quod mi lethargo correpti non movemur, non excitamur, non semel dicimus: Dormivi satis, mea res agitur, nolo mihi amplius mundus imponat, nolo propter temporalia amittere sempiterna. Fratres, qui stipendium cupit, jam nunc militare incipiat: qui magnus in coelo esse desiderat, hic magnus virtutibus esse studeat. Hic enim parantur officia, hic decernuntur loca, hic honores designantur, et qui hic bene vivendo coelestis haereditatis non acceperit codicillos, post mortem certe mendicum et vacuum se inveniet.
Dixit autem Maria ad Angelum; Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Laudavimus superiore oratione, Beatissimam Mariam de silentio, nunc multo magis de gravi et sapiente responsione laudanda est. Legimus enim in libro Ecclesiastici: Adolescens, loquere in tuo causa vix. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum: in multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quaerens. Quod praeceptum Yirgo sancta diligenter et sapienter observavit. Salutatur ab Angelo, et compellatur semel, et nihil respondet, sed cogitat secum quid sibi velit ea salutatio: compellatur secundo, et tum caput, seu initium incipit habere responsum ejus: neque tunc multa loquaciter garrit, sed una, eaque brevissima interrogatione complectitur id totum, quod eam ab Angelo quaerere oportebat: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? Felix Eva, si cum a serpente audivit: In quacumque die comederitis, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, continuo respondisset, quomodo fiet istud? qui fieri potest, ut comedentes de ligno, quod Deus prohibuit, efficiamur sicut dii? Itaque ex ejus errore Maria prudentior facta, etiam Angelo respondere non timuit: Quomodo fet istud?
Verum quod in hac Virginis nostrae reponsione sive interrogatione potissimum admiramur, est incredibile studium, novus et inauditus ardor virginitatis conservandae. Primum enim ex hoc loco apertissime cognoscitur, Virginem Mariam virginitatem non solum elegisse, sed etiam voto confirmasse;
alioqui nulla prorsus esset causa, quam reddit quaestionis suae, cum ait: Quomodo fet istud quoniam virum non cognosco? Jam enim nupta erat viro, et si nupta non fuisset, nubere, virum cognoscere, de viro concipere et parere certe potuisset. Ita locum istum D. Augustinus intelligendum docet. Quomodo fet istud, ait Virgo, quoniam virum non cognosco? « Quod profecto, inquit non diceret, nisi Deo virginem se ante novisset. Sed quia hoc Israelitarum mores adhuc recusabant, desponsata est viro justo, non violenter ablaturo, sed potius contra violentos custodituro, quod illa jam voverat ». Et B. Bernardus hunc ipsum exponens locum: <( Non dubitabat, inquit, de facto, sed modum requirit et ordinem. Nec enim quaerit: An fiet istud, sed, quomodo fiet istud. Quasi dicat, cum sciat Dominus meus, testis conscientiae meae, votum esse ancillae suae non cognoscere virum, qua lege, quo ordine placebit ei, ut fiat istud? Si oportuit me frangere votum, ut pariam talem filium et gaudebo de filio, etdolebo de proposito, fiat tamen voluntas ejus. Sin vero virgo concipiam virgo et pariam, quod utique, si placuerit ei impossibile non erit, tunc scio vere quia respexit humilitatem ancillae suae: Quomodo ergo fet istud, quoniam virum non cognosco? » Itaque, auditores, sicut viri religiosi certorum ordinum, cum dicunt: Nos vinum non bibimus aut carnibus non vescimur, non id significare volunt se tunc non bibere vinum nec vesci carnibus cum id loquuntur, sed lege se et voto prohiberi, ne unquam aut vinum bibant aut carnibus vescantur: Sic etiam Virgo Beata, cum ait, Virum non cognosco, nihil intelligi voluit aliud, quam voto se obstrinxisse coram Deo virginitatem perpetuo servaturam. Haec vero quanta est laus? Mulierem fortem quis inveniet? Procul et de ultimis finibus pretium ejus. Quae major fortitudo cogitari potest, qua ut nobilis adolescentula, ad palmam praeclarissimae et difficillimae virtutis, per iter insuetum et invium secuturis virginibus exemplo suo aditum aperire, et tamquam dux praeire tentaverit? Si nunc magnum est virginitatem conservare, cum eam Dei Filius docuit, Apostolus consuluit, patres laudarunt, multi sexus utriusque tenuerunt et exemplo suo servari posse demonstrarunt, quanto majus singularem istam Virginem et virginum reginam tunc ad palmam hujus nobilissimae virtutis adspirare potuisse, cum neque praeceptum habuerat, neque consilium audierat, neque viderat exemplum et cum nullo in pretio apud homines habebatur?
Neque vero existimet aliquis, se gloriam istam singularem Virginis Deiparae extenuare posse, si dicat eam non ante de voto virginitatis cogitasse, quam se matrem Dei futuram esse praesciret, nam ut D. Augustinus sapienter monet, et verba ipsa Virginis aperte docent, virginitatem Deo dicavit, cum adhuc quod esset conceptura nesciret. Sicut igitur primitiae resurgentium Christus primitiae credentium Apostoli; ita primitiae virginum Maria et sicut primitiae aliis fructibus ejusdem generis excellunt, ita Mariae virginitas magis Deo, quam aliorum omnium virginitas placuit.
Neque solum ex hoc loco, primum florem Ecclesiae divinam Mariam fuisse cognoscimus, sed etiam ad ejus perpetuam virginitatem contra Helvidianos asserendam, testimonium firmissimum habemus: quae enim thesaurum virginitatis sedibus et regnis anteponeret, qua unquam spe, quibus promissis eam sibi deinceps auferri pateretur? Si qua puella, licet obscuris et pauperibus parentibus nata, oblatum sibi summi alicujus regis connubium amore virginitatis recusaret, num credibile esset ulla alia ratione eam aliquando flectendam? Jam igitur Beatissima Maria, si Angelo veritatis tantum filium promittente, nempe regem et regem seternum, et quod his omnibus majus est, Deum verum, ita ut certo sciret se Dei matrem, orbis dominam, Angelorum reginam esse posse, tamen virginitatis ab amore non recessit, sed ait: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco? Quibus, queeso, machinis, quibus motibus firmissimam turrim animi ejus dejici unquam potuisse credemus? Nemo igitur de fortissima Virgine tale aliquid, quod nefas est, suspicetur, sed hinc potius quanti virginitatis thesaurus fieri debeat, omnes discamus, quem a Virgine Dei Matre tam ardenter amatum, tantoque studio conservatum videmus.
Nec immerito Dei mater futura, virginitatis decus tam vehementer adamavit, quod ab ipso Deo maximi fieri Spiritu sancto docente cognoverat. Nondum quidem scriptum erat in Evangelio veritatis: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere capiat. Nondum scriptum erat ab Apostolo Paulo: De virginibus prse-
ceptum Domini non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis: Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse. Et: Mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu. Et: Qui jungit matrimonio virginem suam, bene facit, et qui non jungit, melius facit. Nondum scriptum erat ab Apostolo Joanne, virgines dumtaxat, et qui cum mulieribus non sunt coinquinati, sequi Agnum quocumque ierit, et canticum novum cantare, quod nemo alius cantare potest. Nondum scriptum erat a Cypriano: « Flos est virginum coetus Ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles laudis et honoris, opus integrum atque incorruptum, illustrior portio gregis Christi gaudet per illas et in illis: largiter floret Ecclesiae matris gloriosa foecunditas, quantoque plus copiosa virginitas numero suo addit, tanto gaudium matris augescit. Magna Dei virgines merces manet; praemium grande virtutis, munus maximum castitatis. » Nondum virginitatis laudes Ec? clesiasticae illae tubae, Athanasius, Basilius, Ambrosius, Augustinus, Hieronymus decantaverant; sed tamen Virginem nostram unctio Spiritus sancti de omnibus docuerat, jamque Patrem suum David dicentem audierat: Audi, filia, et vide, et inclina aurum tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupisset rex decorem, tuam, quoniam ipse est dominus Deus tuus. Et: vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Et: Adducentur regi virgines post eam, proximae ejus afferentur tibi. Nec illud Isaiae vel Dei potius per Isaiam ad eunuchos, qui se castraverunt propter regnum coelorum, dictum ignorabat: Haec dicit Dominus eunuchis: Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus nomen sempiternum dabo eis, quocl non peribit. Quanta, quaeso, est haec promissio? Cujus animum ad amandam castitatem non alliciat? Dabo eis, inquit, locum et nomen melius a filiis et filiabus. Quis capiat quid sit virginitas apud Deum, cui loco et nomen filiorum et filiarum parum est, et aliquid majus, nobilius, illustrius, gloriosius praeparatur? Et quid est, obsecro, Agnum sequi quocumque ierit?
« Quo ire putamus hunc agnum? Ad quos saltus et prata? ubi credo (ut verbis S. Augustini utar) sunt gramina gaudia, non gau-
dia, saeculi hujus vana, insana, mendacia, neque gaudia, qualia in ipso regno Dei caeteris non virginibus erunt, sed a caeterorum omnium gaudiorum sorte distincta », gaudia maxima et inexplicabilia et propria virginum Christi. Et qualis erit gloria, cum omnis multitudo sanctorum virgines Christi videbit, agnum sequi, ipsi sequi non poterunt et videbit, nec invidebit; sed collaetando, illis quod in se non habet, habebit in illis? et qualis voluptas illa erit, cum ad nuptias Agni cantabunt virgines, canticum novum, non quale cantat universa Ecclesia, cui dicitur: Cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra; sed canticum dulcius multoque suavius, quod sola ora virginea canere digna erunt, canticum proprium virginum, quod caeteri sancti dicere non poterunt, sed tantum audire poterunt, et delectari fratrum suorum tam excellenti bono; Virgines vero qui et canere et audire poterunt, jucundius exultabunt, feliciusque regnabunt? Quae cum ita sint, non mirum, si vero sapiens, pretium virginitatis intelli-. gens Angelo respondet: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et vos, fratres, praesumite,* fidite, roboramini, permanere qui redditis Domino Deo vestro vota perpetuae continentiae. Vos etiam, qui hoc nondum vovistis, qui potestis capere capite: perseveranter currite, ut comprehendatis. Ardua quidem militia, sed infinitum stipendium, dura certamina, sed immortalis corona. Terret mundus, minatur Diabolus, repugnat caro, sed consolatur, et invitat Deus. Neque ipsa virginum regina, et post eam tot millia sanctorum et sanctarum virginum in seipsis potuerunt, quod potuerunt, sed in Domino Deo suo.
Sed quid ego in tam corrupto saeculo de virginitate disputo. Utinam ab adulteriis, a fornicationibus sordidis, a desideriis pravis, a verbis lascivis, ab aspectibus impudicis, ab occultis et horrendis flagitiis, quae filii gehennae in seipsis operantur, contumelia corpora sua afficientes, quae nominare non audeo, hujus saeculi homines se abstinerent. Utinam vel in tenera aetate locum castitas inveniret, et non etiam pueri vix dum nati omnia genera turpitudinum discerent, loquerentur, exercerent. Utinam majores natu, qui uxores ducere decreverunt, tales se illis conservarent, quales eas invenire desiderant. Utinam qui matrimonio juncti supt, suis thoris contenti, exemplo suo uxores do¬
cerent, quantam pudicitiam, a Christianis conjugibus Deus requirat. Utinam in ordine ministrorum Dei nulli reperientur qui tremenda mysteria impudicis manibus tracta-, re, impudico ore, et corde sumere auderent. Et quanta est haec injuria terribili illi majestati? Quid? Cujus Pater feminam nescit, cujus Mater virgo est, cujus ministri angeli sunt, ejus tu purissimum et sacratissimum corpus manibus impudicis contingere, et in sordidum ac coenosum pectus excipere audebis? Parumne tibi videtur templum Dei, corpus tuum polluisse, nisi etiam polluas et Deum tuum? Et si Qui templum Dei violaverit, disperdet illum Deus, quid oro illi fiet, qui Deum ipsum polluere ac violare conatur? Num quia solus in cubiculo, sine conscio, sine teste vel cogitationibus sordidis ac desideriis impudicis polluis animam tuam, vel quod horrendum et nefandum flagitium est, et contumelia afficis corpus tuum, putas te oculos Dei latere? Falleris, impudice, falleris. Clarius eaDeus videt, quam tu ipse ea videas. Nec solumDeus videt, sed etiam tempore suo in die ultimi judicii, ab omnibus hominibus ea videri faciet. Tu quidem in tenebris scelus operaris, Deus vero in conspectu solis hujus tamquam in theatro toti mundo turpitudinem tuam spectandam exhibebit. 0 qualis erit ea confusio, cum eos, qui habitu et professione, saepe etiam opinione hominum sancti videbantur, turpissima quaeque cogitasse et egisse mundus totus intelliget? Sed fortasse perpauci aut nulli sunt hic tales. Id ego vehementer cupio, sed tamen haec dicere volui, ut etiam in posterum non sint, ac ut omnes intelligant Angelica puritate nitere, et solis radiis mundiores eos esse debere, qui agnum immaculatum, qui Dei et Virginis filium, qui corpus a Spiritu sancto formatum, manibus quotidie tractant, et qui aliis hominibus, tamquam soles quidam in firmamento Ecclesiae constituti, vitae et morum splendore praelucere debent.
Caeterum omnes, auditores, si non solum poenas impudicis constitutas effugere, sed praemia castis hominibus praeparata promereri cupimus; ad exemplum Dominae nostrae, matris Dei nostri, zelum magnum pudicitiae concipiamus, atque hoc praesertim tempore, quo diem natalem Domini celebraturi acturique sumus. Si enim oriente sole bruta animantia in antris et speluncis suis absconduntur: num Sole justitiae exoriente, homines impudici, brutis animantibus stupidio-
res, in publicum prodire, basilicas intrare, tremenda mysteria vel sumere vel cernere audebunt? Num inter choros Angelorum, quibus eo die plenae erunt ecclesiae, sordidissimae sues impune apparere tentabunt? Quare ut nemo nostrum in tam laeta celebritate merito abscondi debeat, ut nemo con¬
fundatur, ut omnes cum gaudio et laetitia spirituali diem illum celebremus, nemo se brutis impudice vivendo similem efficiat, sed Angelos potius et Angelorum reginam, vitae sanctitate ac puritate imitetur. Quod nobis concedat, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
MISSUS EST ANGELUS GABR1EL A DEO IN CIVITATEM GALILjEjE, CUI NOMEN
Connxione hujus concionis cum superiore prcemissa, duo in incarnatione consideranda proponuntur; unum, toti Trinitati commune; alterum, soli Verbi per sonce peculiare. Causae assignantur, cur incarnatio Spiritui sancto attribuatur, cum sit opus toti Trinitati commune. Quantae deinde charitatis opus illa fuerit, per oppositionem Dei et hominis manifestatur. Quid sit virtus Altissimi, et cur incarnatio per obumbrationem significetur, patefit. Christum peculiari ratione sanctum dici, affirmatur; et num Spiritus sanctus pater Christi dici possit, disputatur. Ostendendo demum quanta reverentia nomini et corpori Christi debeatur, graviter reprehenduntur blasphemi; et taxatur sacerdotum negligentia et spurcities in conservandis vasis et linteaminibus altari inservientibus.
Pars altera textus explicationem continuando quinque affert causas, ob quas Angelus Virgini concepturae praecursoris conceptionem manifestavit. Enodatur insuper illa dubitatio, quomodo potuerit Elizabetha cognata fuisse Maria), cum ex familiis diversis genitae fuerint; quod multis exemplis fieri potuisse affirmatur. Exponitur praeterea, quam brevibus verbis multas virtutes B. Virgo respondendo ostenderit, praesertim vero humilitatem, fidem, obedientiam et charitatem. Narratio etiam breviter Christi conceptionis modo, eleganti similitudine generis humani liberatio ob ■ oculos ponitur, et cur aliqui non salventur
causa affertur. Tandem duplici sale patientiae scilicet et misericordiae proposito, quinam hoc vel illo condiendi sint, ad finem usque docetur.
Si coelestium mysteriorum magnitudini, de quibus hodierna die, adjuvante Domino, dicturi sumus, parem orationem aliqua saltem ex parte afferre possemus, non dubitarem, opt ini auditores, quin es sent omnes facile intellecturi, quantum lino use hominum a linguis Angelorum differan!. Disserendum est enim de illa Angeli sapientia, qua simul paucissimis verbis, et Virginis quaestioni respondetur, et totum dominicse incarnationis sacramentum explicatur. Quaesierat Virgo castissima, de thesauro virginitatis suae ve hemsnter sollicita, ad quem modum futu rum esset, ut ipsa juxta Angeli promissionem conciperet, et pareret filium, quae Deo virginitatem suam novo exemplo jam dedicavisset. Ei vero quaestioni ita sanctus respondet archangclus, ut doceat, eam sicut novo exemplo virginitatem suam Deo dedicaverat, in novo et inaudito prorsus modo concepturam, non ex semine viri, sed opera Spiritus sancti: neque virginitatem eo conceptu partuque violandam, sed ornandam. Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque, et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
Duo quaedam, auditores, in incarnationis sacramento praecipue consideranda sunt. Unum toti divinae augustissimaeque Trinitati commune: alterum solius personae Verbi proprium. Utrumque vero sanctus Angelum iis verbis, quse modo recitati audistis comprehendit. AC toti quidem Beatissimae Trinitate commune fuit, in omne, quod in incarnatione dominica ad Deum, tamquam ad efficientem causam refertur, ut animae Servatoris creatio, ut corporis conformatio, ut animae cum corpore conjunctio, ut animae et corporis cum divinitate copulatio. Deus enim potentia, sapientia, voluntate, imperio operatur. Una vero potentia, una sapientia, una voluntas, unum imperium, sicut una natura atque substantia in Patre et Filio et Spiritu sancto est. Itaque (ut verbis utar D. Leonis) « Quidquid in dispositione rerum omnium agit divina moderatio ex totius venit providentia Trinitatis. Una est ibi benignitas misericordiae, una censura justitiae: nec aliquid est in actione divisum, ubi nihil est in voluntate diversum ». At vero solius personaeVerbi proprium fuit, humanam nd ram ad subsistentiae propriae consortium ita assumere, ut ea natura non humana et creata, sed a divina etincreata hypostasi sustentetur. Quam enim una est in Trinitate natura, una operatio, una voluntas; tamen non est una subsistentia, una hypostasis, una persona, sed tres, alioqui Trinitatem nullam haberemus: ex tribus vero divinis personis Patre, Filio et Spiritu sancto, sola persona Filii suam ac propriam subsistentiam sive hypostasim cum natura humana communicavit. Nec enim Pater aut Spiritus sanctus, sed solum Verbum caro factum. Sed jam ad ipsa Angeli verba veniendum est.
Spiritus sanctus superveniet in te. Quibus verbis efficientem causam dominicae Incarnationis ostendit. Quamquam enim, ut paulo ante dicebamus, efficiens causa hujus excellentissimi operis tota Trinitas fuit; tota Trinitas animam Christi creavit, tota“ Trinitas corpus ejusdem in utero Virginis conformavit, tota Trinitas animam cum corpore, et corpus et animam cum Verbi divini hypostasi copulavit; tamen secundum consuetudinem Scripturarum, totum hoc opus Spiritui sancto tribuitur. Neque id sine causa. Primum enim quemadmodum vox ista corporea, qua verbum nostrae mentis spirituale et incorporeum quasi vestimus, ut auribus corporeis sentiri possit, a spiritu oris humani formatur; ita decebat, ut opus illud, quo verbum divinum humana carne tamquam voce corporea vestitum est, spiritui oris Domini tribueretur, qua videlicet per hujusmodi similitudines ad intelligentiam
aliquam tanti mysterii perveniremus. Deinde, consuevit Scriptura divina ea opera personis singulis attribuere, quae cum earum proprietatibus magis conveniunt. Ut quoniam personae Patris proprium est principio carere, et Filii et Spiritus sancti principium esse, inde potentia, et ea, quae ad potentiam pertinent, qualis est orbis creatio et conservatio Patri potissimum tribuuntur. Quia personae Filii proprium est a Patre per actum sapientiae et cognitionis generari j inde sapientia, et ea quae sapientiae sunt, ut rerum gubernatio, providentia, dispositio, Filio tribui solent. Postremo, quia personae Spiritus sancti proprium est amorem esse Patris et Filii, atque ab eis per actum charitatis non duabus, sed unica spiratione procedere, inde charitas, misericordia, benignitas, bonitas, et ea, quae a charitate et bonitate divina proveniunt, Spiritui sancto praecipue adscribuntur. Hinc igitur incarnationis Dominicae Spiritus sanctus auctor merito jureque optimo praedicatur. Spiritus sanctus., inquit, superveniet in te, et rursum: Quod in ea natum est de Spiritu sancto est. Non quod Pater et Filius in hoc opere nihil egerint, sed quod opus Incarnationis, opus maximae et infinitae charitatis fuerit: Per viscera misericordiae Dei nostri, inquit Zaccharias, in quibus visitavit nos oriens ex alto; et Apostolus Paulus: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostid Dei. Et Evangelista Joannes: In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. Et ipse Dominus magnitudinem hujus amoris quasi vehementer admirans: Sic Deus, inquit, dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Patriarcharum et Prophetarum temporibus guttae spiritualium donorum, quasi pignora quaedam divini in nos amoris aliquando cadebant; sed novissime istis diebus apertae sunt cataractae coeli, et tamquam diluvium quoddam charismatum divinorum effusum est super terram. Qui enim Filium suum tam liberaliter dedit, Quomodo non etiam cum illo vobis omnia donavit? Sic igitur, Sic Deus dilexit mundum ut Filium suum unigenitum daret. Magnum profecto clementiae signum est, ab ingrato et fugitivo mancipio poenas non quaerere: majus, post multa et gravia latrocinia atque scelera in gratiam ac benevolentiam illud recipere: maximum, non in gratiam solum recipere, sed etiam novis muneribus et beneficiis ornare. Sed haec omnia quamvis rara, quamvis eximia, quamvis mirabilia, aliquando tamen et intra homines audiuntur: at quis capiet, vile mancipium furari, et pro eo filium regis, rege jubente, suspendi? Sic igitur Deus dilexit mundum ut Filium, suum, unigenitum daret.
Nos vermiculi superbissimi vestium multitudine et pulchritudine luxuriamur, et Deus Filium suum pro nobis mittit, ut tempore frigidissimo nudus jaceat in praesepi. Nos in conviviis inter patinas et pocula potando et fabulando multas horas conterimus: et Deus Filium suum pro nobis mittit, ut fame et siti innocentissimum corpus suum affligat. Nos otiosi lusibus variis oblectamur, et cantando ac ridendo tempus transigimus: et Deus Filium suum pro nobis mittit, ut de nostra salute sollicitus (ne forte in aeternum pereamus) peregrinetur, concio netur, laboret, quietem nullam capiat, integras noctes pro nobis orando consumat. Nos terra et cinis minimas verborum injurias sine stomacho devorare non possumus: et Deus Filium suum pro nobis mittit, ut maledicta et contumelias, ut sputa et alapas accipiat» ut virgis caedi, ut spinis coronari, ut vulnerari atque occidi se aequo animo patiatur. Sic igitur, sic sine modo, sine mensura, supra intelligentiam, supra rationem Deus dilexit mundum, hoc est, hominem cceno peccatorum a planta pedis usque ad verticem capitis sordidum atque immundum; Ut Filium suum, eumque unigenitum, optimum, sapientissimum, pulcherrimum, sanctissimum, Daret. Quamobrem, si opera illa, quae a divina benignitate et charitate procedunt, Spiritui sancto tribuenda sunt, certe imprimis dominicae incarnationis opus sibi Spiritus sanctus optimo jure vendicare potest. Atque haec quidem de eo dicta sint, quod Angelus ait: Spiritus sanctus superveniet in te.
Explicat deinde alteram partem dominicae incarnationis, quam solius personae Filii Dei propriam esse diximus: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quid enim est aliud virtus Altissimi, quam Verbum illud potentissimum, per quod facta sunt omnia: et quod Isaias Brachium Domini, et Apostolus Paulus Virtutem et sapientiam Dei appellare solent: Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini, inquit Isaias. Et rursum: Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Apostolus vero Paulus: Nos, inquit, prsedicamus Christum cruci¬
fixum, Judaeis quidem scandalum Gentibus a:ut,em stultitiam: ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Itaque tunc virtus Altissimi Beatissimam Virginem obumbravit cum majestas Filii Dei, quasi lucidissima quaedam nubes, super eam descendit, et humanam naturam opera Spiritus sancti de purissima ejus carne formatam, sibi arctissimo atque indissolubili nexu copulavit. Neque moveat quemquam, quod Angelus non ait, obumbrabit te, Sed obumbrabit tibi: Graeca siquidem vox £7n<maC<o, quo Lucas usus est, idem significat, sive cum dativo, sive cum accusativo jungatur; et sicut hoc loco legimus, Obumbrabit tibi, ita c. ix. ubi de transfiguratione agitur, legimus apud eumdem Evangelistam; Facta est nubes et obumbravit eos.
Sed cur, quaeso (roget quispiam) descensus iste Filii Dei obumbrationis vocabulo explicatus est? Primum, ad secretum hujus mysterii designandum. Siquidem secretissimo atque arcano prorsus modo quasi in umbra, sola divinitas, cum sola Virgine conceptum est operata divinum. Non oculus humanus, sed ne Angelicus quidem eo penetrare potuit: Deus enim qui lux est et lucem inhabitat inaccessibilem, totam illa hora felicissimam Virginem, suae majestatis gloria cooperuit: et hoc est: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Deinde, ut omnes intelligerent, non ita Dei Filium in uterum matris descendisse, ut more caeterorum infantium ibi esset inclusu?, et extra Virginis uterum nusquam esset, propterea Angelus ait: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi, hoc est, ad modum ingentis nubis totam te virtus Altissimi comprehendet: in utero tuo erit et in te manebit, et tu in eo, vesties illum, et vestieris ab illo. Vesties tu illum substantia carnis, vestiet ille te gloria suae majestatis: vesties solem nube, et sole- ipsa felicius multo vestieris, Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Postremo, quia mirari potuisset aliquis, quomodo lucis inaccessibilis accessum ferre, solis amictum sustinere, et in tam vehementi fervore subsistere tam fragilis natura potuerit, ideo etiam ait Angelus: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi: idem enim justitiae Sol, qui Virginem totam praesentiae suae luce vestivit, idem, inquam, potentia sua infinita atque virtute umbraculum ei fecit, « Nec mirum (ut verbis utar D. Bernardi si sub tali umbraculo, talis etiam a muliere sustineatur amictus. »
Sequitur: Ideoque et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Apte omnino et apposite, auditores: Angelus ait, Quod noscetur ex te sanctum; non enim Christus homo, sicut cseteri sancti, sed singulariter et modo quodam ipsi soli proprio sanctus fuit. Cseteri omnes vel peccatores nascuntur, et postea sancti fiunt: vel nascuntur quidem sancti, ut Jeremias, et Joannes, sed in peccatis concepti fuerunt. Quod si D. Mariam sine peccato conceptam fuisse placet, tamen ex dono gratiee, non ex natura conceptionis talis fuisse credenda est. Solus Christus non ex complexu conjugii, sed de Spiritu sancto ex virgine conceptus est, ex ipsa natura et genere conceptionis sanctus est. Solus ipse ea excellentissima sanctitate pollet, ut nec peccatum fecerit, nec facere potuerit. Itaque non injuria a Daniele Sanctus sanctorum, et hoc loco Sanctus absque ulla additione nominatur.
Ideoque, inquit, et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Sed quid sibi vult illud: Ideoquel Quare ideo? Num, quia Spiritus sanctus superveniet in te, ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Fi-!ius Dei? Ut sicut Pater genuit Verbum secundum formam Dei, ita Spiritus sanctus genuerit Verbum secundum formam servi? Minime vero. Neque enim Spiritus sanctus ulla ratione pater Verbi dici potest. Nam non quicumque aliquid agit, continuo pater illius est, alioqui et figuris vasorum et furor calceorum, et architectus se*dium, et omnis artifex sui operis pater diceretur; sed is dumtaxat patris nomine dignus censendus est, qui ex sua et propria substantia filios gignit. Itaque Verbum secundum formam Dei patrem agnoscit in coelo, dum Ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nomina, tur; secundum formam servi matrem agnoscit in terra eam, quee ab Angelo plena gratia salutatur. Nam et a Deo Patre substantiam divinitatis et a Virgine matre substantiam carnis accepit. Porro Spiritus sanctus, qui corpus Filii Dei, non ex sua, sed ex sola Virginis substantia fabricavit, non utique pater aut genitor, sed opifex et architectus corporis Dominici vocari debet. Non igitur quia Spiritus sanctus superveniet in te, sed quia Virtus Altissimi obumbrabit tibi; ideo quod nascetur ex te sanctum j vocabitur Filius Dei. Nam cum verus et naturalis Dei Filius, qui et verbum, et sapientia et brachium et virtus Altissimi nominatur, ipse in uterum ma¬
tris descenderit, et humanam carnem ex ea assumptam ad hypostasim suam adjunxerit, inde videlicet qui conceptus et natus de Virgine est, non Virginis solius, sed etiam Dei Filius appellatur.
Ait igitur: Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. At quis non obstupeat, cum quanto verborum honore Archangelus nominet, quod vilissimi homines tam facile vel manibus tractant vel ore sumunt vel lingua blasphemant? Certe de Christo homine loquitur, nec satis esse putavit, si diceret: Sanctus ille puer, infans ille venerabilis, qui ex te nascetur: sed quasi nullum nomen excellentiam sanctitatis ejus explicaret, generali voce uti maluit: Ideoque, inquit, et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Ubi sunt modo, quisanctum sancto? rum, ad quem nominandum satis magnum nomen Angelus invenire non potuit, tanta felicitate blasphemant, ut saepe etiam nulla de causa jocando ac ridendo id faciant? Qui si intelligerentin quantam majestatem os suum aperiunt, quam graviter totam aulam coelestis regni offendunt, et quam atrocia supplicia ipsis interim in gehenna parentur, mallent profecto labia sibi unum cum altero consui vel certe lingua carere, quam vel otiose tam venerabile nomen usurpare. Ubi sunt etiam, qui hunc eumdem Sanctum sanctorum, quem Angelus nominare non audet, his proximis feriis in domicilium pectoris sui cum aliquo honore introduxerunt, sed paulo post propter aliquaftn fallacissimam voluptatem et verissimam vanitatem, majore cum ignominia ejecerunt? Quale judicium, quaeso, fiet iis, qui thesaurum gratise Dei, qui carnem illam de Spiritu sancto conceptam, et cum ipsa Verbi persona tam singulariter copulatam contemnunt, ut ei vel inanissimas nugas anteponant? Quid enim ei non anteponerent, qui pro aspectu unius mulierculas, pro una saltatione, pro uno vini poculo, Christum vendunt? Certe majori pretio a Juda traditore venditum eum fuisse legimus. Et tamen de illo scriptum est: Vse homini illi, per quem Filius hominis tradetur; bonum ei erat, si natus non fuisset homo ille. Ubi sunt postremo sacerdotes Domini, qui hunc Sanctum sanctorum, cum tremenda mysteria peraguntur, in ara praesentem, et multitudine Angelorum stipatum esse non dubitant, et nihilominus quasi non eum viderent, vel ab eo non viderentur, incredibili festinatione, sine spiritu, sine affectu, sine timore et tremore sacra perficiunt, et quod pudet dicere, vel potius horreo dicere, sordidissimis linteis, quae corporalia vocamus» qualia in mensa famulorum suorum ponere erubescerent, illud sanctum involvunt, quod Angelus nominare non audebat? Omitto, quod altaria plena sint saepe pulveribus: taceo, quod etiam araneis liceat circum aras Dei suas telas extendere et muscas aucupari. Praetereo, quod in tam magno atque horrendo sacrificio saepe unam particulam candelae dumtaxat videamus, eamque tam tenuem, ut vel modicus ventus eam non solum extinguere, sed etiam totam de altari exsufflare possit. Nihil dico, quod saepe ministri tanto sacrificio adhibeantur pueri dissoluti, petulantes, procaces, qui semper oculos huc atque illuc circumferunt, vel turpiter sedent vel astant impudenter. Denique ita sine ulla pietate ac devotione ministrant, ac respondent, ut aliquid aliud agere videantur, nec postea tamen corripiuntur, ut saltem intelligant se male agere. Sed tamen haec omnia facile patior sileri, sint parva et levia, si ita placet, quamquam Deo non placeat; sed quod ipsa corporalia, quibus Domini sacrosanctum corpus imponitur, ita sordeant, quod purificatoria, quibus sacer calix purgatur, ita quibusdam locis nigra, turpia, olentia et pene corrupta sint, ut nauseam provocent, et vix manibus sine horrore tangi possint, haec profecto tolerari nullo pacto deberent, nec certe tolerarentur, si ii, ad quos pertinet ista curare, decorem domus Domini diligerent, et si Dominum suum, propter quem ab hominibus honorantur, ipsi honorarent. Sed ad vos, o Sacerdotes, ait Dominus per Malachiam, qui despicitis nomen meum, et Vos?'ecessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege; propterea et ego dedi vos contemptibiles, humiles omnibus populis. Sed nolo ulterius verenda patrum detegere quae, magis tegere cuperem, si non res ipsae clamarent, illustrarentur, eruperent. Quia vero non dubito, multos esse in ordine Sacerdotum viros probos et doctos, quibus heec displiceant, eos ego cohortatos volo, ut zelum magnum honoris Domini concipiant, et eos, qui Sanctum sanctorum ita contemnunt, admoneant, castigent, confundant, verbis non parcant, neque dubitent, apud Deum sed pro eo zelo bonum gradum acquisituros et magnam fiduciam in Domino.
Sequitur. Et ecce Elizabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua. Et hic mensis est sextus illi, quse vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Multis de causis Angelus sanctus posteaquam ad quaestionem Virginis respondit, et incarnationis dominicae Sacramentum exposuit, de conceptione praecursoris beatissimam Mariam certiorem facit. Prima causa est, ut eam, licet credentem, tamen quia res difficillima credenda proponebatur, adhuc magis in fide confirmet. Tametsi enim minus est, si unum cum altero conferatur, quod anus sterilis, quam quod virgo concipiat, tamen utrumque, Deo facillimum est, utrumque naturae vires ac potentiam superat: quocirca non inepte unum ex altero confirmatur. Atque hanc rationem Angelus reddit cum ait: Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum: quasi dicere velit: Haec tibi de Elizabeth cognata tua significare volui, ut intelligas, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Altera causa est, ut dum sterilis conceptus Virgini nunciatur, et dum miraculum miraculo additur, gaudium etiam gaudio cumuletur. Tertia, ut miraculum Dei, quod praesertim non parum ad in; carnationis mysterium pertinebat prius sciret virgo per Angelum, quam audiret ab homine, et Dei mater mox futura, etiam consiliorum Dei particeps fieret. Quarta, ut dum nunc Servatoris, nunc praecursoris edocetur adventus, rerum tempus et ordinem tenens, ipsa melius postmodum scriptoribus ac praedicatoribus Evangelii reseraret veritatem. Quinta, ut audiens cognatam vetulam ac gravidam, cogitet adolescentula de obsequio, atque interim locus et occasio detur praecursori in utero matris exultandi, et officii sui Domino quasdam quasi primitias offerendi.
Sed quaeret aliquis fortasse, quomodo potuit Elizabeth cognata esse Mariae? Nonne D. Lucas initio Evangelicae suae historiae ait aperte, Elizabeth de filiabus Aaron fuisse? Nonne B. Mariam certum est esse de filiabus David? Alioquin enim neque Angelus dixisset: Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus. Neque B. Matthaeus initio Evangelii scriberet: Liber generationis Jesu Christi filii David filii A braham. Neque Apostolus ad Romanos scribens de Christo diceret: Qui
factus est ex semine David secundum carnem. Denique neque ipse Dominus in extrema Apocalypsi se radicem et genus David, stellam splendidam et matutinam appellaret. Constat enim Christum non aliter esse Filium David, quam ratione Mariae. At in libro Numerorum jubentur feminee viros non sumere, nisi de sua tribu. Quomodo igitur fieri potuit, ut cognata esset Mariae Elizabeth, cum una de tribu Levi, ac de filiabus Aaron, altera de tribu Juda, et de filiabus David esse cognoscatur? Verum quaestionis hujus facilis est et aperta responsio. Neque enim in postremo capite libri Numerorum lex lata de nuptiis, ad omnes mulieres debet extendi, sed solum ad eas, quae fratres nullos habent- Tales erant filiae Salphaad, quarum occasio1 ne qui Scripturas legunt, legem illam latam fuisse sciunt. Feminae enim, quae fratres non habent, juxta aliam legem ejusdem libri Numerorum in paternam haereditatem succedunt, et ipsae dumtaxat viros ducere, nisi de sua tribu non poterant: ne videlicet haereditas de una tribu in alteram flecteretur, et sortes et possessiones tribuum confunderentur. Caeterum aliis omnibus, quae haeredes non erant, liberum erat plane nubere quibus vellent. Itaque Moyses, qui legem illam promulgavit, uxorem Zephoram Madianitidem duxit: Aaron de tribu Levi uxorem habuit Elizabetham de tribu Juda: Booz de tribu Juda Ruth Moabitidem accepit uxorem: David quoque de tribu Juda, Michol filiam Saul de tribu Benjanim: et Salomon filius ejus filiam regis Pharaonis in matrimonio habuerunt. Denique Joiadas pontifex (ut caeteros omittam) Josabeth filiam Joram et sororem Ochozise regum Juda uxorem habuisse legitur. Quae cum ita se habeant, mirum profecto esse non debet, si Maria de tribu Juda et familia David cognatam Elizabeth habere potuit de tribu Levi, ac de filiabus Aaron. Quid enim prohibeat, quo minus aliqua soror beatae Annae, virum duceret de filiabus Aaron, atque inde existeret Elizabeth? Sicut beata Anna Joachimo nupsit de filiis David, ex quo nata est Maria: quin non solum nihil prohibeat, sed etiam valde deceat, ut Messias rex et pontifex futurus, cum utraque familia, regia scilicet et ponticia, cognationem haberet. Vere igitur Angelus ait: Ecce Elizabeth cognata tua.
Sequitur deinde, et ait: Et ipsa, concepit filium in senectute sua, et hic mensis est sextus illi, quae vocatur sterilis. Quibus verbis satis
aperte demonstrat, conceptionem prsecursoridivino miraculo adscribendamesse. NamElis zabeth jam anus erat, et naturaliter vires ad concipiendum et pariendum non habebat, et prseterea senectuti sterilitas accedebat, quse usque adeo omnibus nota erat, ut vulgo sterilis appellaretur.
Concludit tandem Angelus orationem suam, atque ait: Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum, Ubi vel more Hebrseorum, verbum ponit pro eo, quod significatur verbo, ut eo loco: Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum quod factum est. Vel certe divinam promissionem verbum vocavit, ut sensus sit, Deum quicquid loquitur facere, quicquid promittit facile praestare posse: non sicut homines, qui suae imbecillitatis ignari multa saepe pollicentur, quae praestare non possunt.
Jam vero his omnibus diligenter auditis, virgo sanctissima certa de nuntio ac de virginitate secura) statim respondit: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Praeclara sententia et Virgine Dei matre digna. Quot enim illustrissimas virtutes his paucissimis verbis prodidit? Quantam verborum moderationem? Quam profundam humilitatem? Quam firmam fidem? Quam promptam obedientiam? Quam ardentem charitatem. Ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum. Quid brevius, verecundius, moderatius, sapientius dici potuit? Una eademque brevissima sententia, et Deo pollicetur obsequium, et nuntio defert honorem. Sed quanta humilitate? Ecce, inquit, ancilla Domini. Nondum viderat in Ecclesia Sacerdotes, antequam divinum corpus accipiant, indignos tanto hospite se profiteri, ac dicere: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum' meum. Atque id tamen Virgo humilis eumdem Christum castis visceribus exceptura, diligenter observat, cum honore matris oblato, se ancillam potius agnoscit ac profitetur: Ecce ancilla Domini.
Quse vero sequuntur: Fiat mihi secundum verbum tuum, quantse fidei verba sunt? Quam nihil penitus dubitat, quse ita loquitur? Abrahse fidem Paulus Apostolus ad Romanos scribens miris laudibus preedicat: Qui contra spem, inquit, in spem credidit, ut feret pater multarum gentium; et: Non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emor tuum cum jam fere centum esset annorum neque emortuam vulvam Sarx. At certe tanto maj orem fides Marise, quam fides Abrahse, quanto majus et mirabilius est virginem concipere, quam senem generare. Itaque multo ipsa magis Contra spem in spem credidit, ut fieret mater Domini sui. Neque consideravit portam uteri sui voto virginitatis obstructam ac munitam. In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia sed confortata est fule, dans gloriam Deo, plenissime sciens quia quaecumque promittit, potens est facere.
Denique ait: Ecce ancilla Domini. Jam vero de obedientiee promptitudine nihil est quod dicam. Ipsa enim ejus oratio quid aliud, quam summam in obediendo alacritatem spirat? Non enim cogitavit: Quid maritus meus dicet, si me gravidam videat? Neque ab Angelo petiit, ut ipse Joseph mysterium revelaret: neque inopiam suam considerans metuere coepit, ne Filium Del, ut par erat, alere non posset. Nihil horum co • gitavit vel timuit, sed parata suspiciones mariti sustinere, parata pro filio stipem mendicare, si opus esset, solo obediendi studio fervens; Ecce, inquit, ancilla Domini, fat mihi secundum verbum tuum.
At de charitate quid tandem dicemus? Quamvis zelus honoris divini humanseque liberationis virgineum ejus pectus exurebat, quse promissione audita de adventu Servatoris, non contenta preebere consensum, etiam preces, dhsideria,,vot&, addenda putavit: Ecce, inquit, ancilla Domini, fiat mihi ut locutus es. Non solum divinse voluntati assentior, sed etiam opto ac peto, ut Fiat mihi secundum verbum tuum.
Qua oratione finita, nulla interposita mora, credibile est Spiritum sanctum in eam supervenisse, et mirabili artificio de purissimo ejus sanguine, quantum satis erat, in locum conceptioni attributum separasse, atque ex eo pulcherrimum corpus in puncto temporis formasse, eoque animam prgestantissimam, non solum mente et ratione praeditam, sed etiam sapientia, et gratia ac virtutibus plenam infudisse, neque alio postea tempore, sed in eodem prorsus momento Altissimi virtutem, leternum Dei verbum de sinu Patris in uterum matris descendisse et carnem illam a Spiritu sancto formatam, et mente sapientissima atque optima animatam, sibi Eeterno felicissimoque matrimonio adjunxisse. Tunc igitur primum jacta sunt fundamenta nostra; liberationis. Tunc spes nobis effulsit recuperandae, antiqute libertatis. Tunc Virgine Dei matre novo atque insolito genere gaudii perfusa, totaque ccelesti curia exul-
tante, cani v coepit, quod his diebus mater Ecclesia tanta significatione laetitia;, cum cantu et gaudio spirituali toties repetit: Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Tunc artificio Spiritus sancti novus homo novo modo conceptus, venit in mundum, qui nos omnes ablata peccati vetustate renovaret, et de miseris atque afflictis felices et beatos efficeret.
Ac ut humanam liberationem brevi similitudine comprehendam et illustrem, et tunc demum dicendi finem faciam, quaeso, animadvertite. Quemadmodum si princeps aliquis in pomario suo manibus propriis cedrum arborem plantasset, eamque vehementer diligeret, summoque studio ac diligentia conservaret: deinde exorta tempestate cedrus aresceret, et omnia ejus poma adhuc immatura deciderent: adveniret vero post aliquod tempus artifex aliquis admirabilis, qui cedrum aliud natur te ac generis ejusdem cum iis, quee aruerant sed integrum, totum ac virens, et odorem suavissimum spirans, non ex arbore excitaret, sed novo atque insolito more manibus suis ipse formaret, et saccharo ac meile summa arte conditum regi gustandum o tlerret: rex autem ita eo delectaretur ut statim apud se constitueret, magnam eorum, quee ceciderant, pomorum partem de humo colligere, similique modo condita in apothecis suis perpetuo conservare: ita prorsus casus et liberatio nostri generis se habet. Plantaverat enim olim Deus naturam humanam quasi pulcherrimam cedrum in paradiso voluptatis, eamque tamquam a se satam, nutritam, auctam, vehementer, ut par erat, diligebat. Accidit vero ut coorta tempestate, vento superbiae concussa atque agitata, tandem a radicibus arefieret, et omnia ejus poma adhuc immatura corruerent, hoc est, nos omnes qui ab Adamo, tamquam a radice dependebamus ipso peccante et per peccatum arescente mirabili casu ad terram afflicti atqUe illisi pene mortui jaceremus. Verum cum multo jam tempore quasi poma semicorrupta suibusque infernalibus apposita- jacuissemus, adfuit tandem Spiritus sanctus, artifex sapientissimus, qui optimo excogitato consilio, novum quemdam hominem, quasi novum cedrum, Servatorem videlicet nostrum, non ex corrupta radice, non ex viri semine, qui non nisi Adee filius esse potuisset, sed novo inauditoque miraculo, sua virtute atque arte ex virginis carne formavit, nec solum innocentiae viridate pulcherrimum et omnium virtutum odore suavissimum esse voluit, sed etiam meile ac saccharo divinae gloriae coelestisque felicitatis condivit. Hinc enim apud Isaiam de ista novo cedro legimus: Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel; butyrum et mei comeclet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Nos quidem omnes, auditores, prius malum Dei gratia adjuti reprobamus, et bonum eligimus, denique et multum bonis operibus insudamus, quam ad butyrum et mei suavissimum divinae coelestisque beatitudinis gustandum admittamur. At noster Emmanuel Christus, in ipsa sua conceptione butyrum et mei divinae gloriae non gustavit modo, sed abundanter etiam comedit. Et quis nostrum de torrente voluptatis, nisi in patria bibet, ubi Fluminis impetus fetificat civitatem Dei? Noster vero Emmanuel De torrente in via bibit. Fuit enim semper, et in ipso quoque utero beatus. Itaque cedrum novum et suave ac meile et saccharo conditum Christus est, qui quidem Deo Patri oblatus, ita vehementer placuit, ita majestatem ejus oblectavit, ut certo constituerit, nos omnes ex humo colligere, deque ipsis faucibus daemonum eripere, a sordibus et corruptione purgare, ac demum saccharo beatitudinis conditos in coelestibus apothecis collocare, hoc est, magnos, illustres, beatos,' felicissimos, immortales, Angelorum et Archangelorum cives, atque adeo deos quosdam efficere.
Sed numquid omnes eo perveniemus, ut meile ac saccharo condiamur? Minime vero, auditores. Sed tamen vae illis, qui non pervenient. Melius erat eis, si nati non fuissent. Sed cur non omnes pervenient? In promptu est causa: nos enim, ut ante dicebam, per peccatum quasi poma corrupta jacebamus: corrupta vero poma prius a corruptione purganda et lavanda, et sale atque aceto conficienda et praeparanda sunt, quam meile et saccharo condiantur. Jam vero multi sunt qui meile et saccharo condiri cupiunt: sed pauci qui a corruptione purgari et lavari et sale atque aceto confici velint. Purgamur enim et lavamur a sordibus peccatorum aquis baptismi et lacrymis poenitentiae et quidem baptizati omnes sumus, sed sordes post baptismum contractas Deus novit, quam multi vere diluant. Certe lacrymee verae contritionis, ita sunt hoc tempore pretiosae ac rarae, ut vix unquam reperiantur.
Porro aceti et salis duo sunt genera, quo¬
rum altero necessario condiri debent omnes qui ad mei et saccharum divinae gloriae praeparantur. Unum dicitur patientia, alterum eleemosyna. Sal patientiae pauperibus, sal misericordia) divitibus datur. Itaque quotquot inopia rerum externarum ac facultate laborant, intelligant sale patientiae se condiendos esse, nec animo dejiciantur, nec contra Deum murmurent, nec divitibus res istas caducas ac fragiles invideant, sed intelligant et probent consilium Dei, qui omnium curam gerit, et optime novit qui sale patientiae, qui sale misericordiae condiri debeant. Et quamquam inopia res est per se insipida et ingrata, tamen si salem patientiae habeas, etiam hic in terris sapere et dulcescere tibi incipiet. Quotquot vero divites estis, intelligite sale misericordiae vos condiendos, etsi non pati, saltem compati; si non dolere, saltem condolere aliis debere: compati vero et condolere non verbis tantum, sed opere et veritate. Tu pecuniis abundas et vestibus, et lignis et cibo, et potu, et idcirco neque fame, neque siti, neque frigore unquam vexaris. Quid igitur ages? Salem tuum accipies, nosti pauperes inultos, qui nihil horum habent, qui fame pereunt, qui frigore moriuntur: compatere illis ex animo, adjuva quantum potes: alioqui enim si neque pateris, neque compateris, et nec sale patientiae, nec sale misericordiae condiris, non video quae spes tibi remaneat. Noverat Deus te delicatum ac tenerum futurum, nec per viam duram atque asperam inopiae et miseriae facile ambulaturum, propterea divitem te esse voluit, ut saltem per viam misericordiae ac eleemosynarum, quae planior et facilior est, ad salutem pervenires. Quod si neque hoc tibi placet, quid superest, nisi ut excidas a salute atque a regno beatitudinis excludaris? 0 si divites homines intelligerent,quam vili pretio nunc infiniti et immortales thesauri emi possent, longe aliter opes suas consumerent. Cum urbes vi captae spoliantur ac diripiuntur, milites, qui eas diripuerunt nihilo fere res maximas et pretiosissimas vendunt, quae alio tempore multo auro vix emi potuissent. Atque hoc tempus nunc agitur, auditores, Regnum enim coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud: Christus autem qui jam illud obsedit, oppugnavit, occupavit, spoliavit, nunc vilissimo pretio ac fere nullo, spolia illa divina, indumenta illa gloriae, coelestia illa palatia vendit. Nunc vel calice aqua) frigidae, sempiternae divitiae emi possunt. At vero post mortem, nullae pecuniae, nulli labores, nec ipsa vita sufficiet, ut vel exigua domuncula, in regno cceloruin ematur. Quare agite nunc, divites, et caducas opes, ludibria ista fortunae, quae et alioqui hic relinquetis, cum aeternis et immortalibus
commutate: de iniquo mammona facite vobis amicos, qui vos, cum defeceritis, in aeterna recipient tabernacula. Deinde ita agite, ut pro parvis magna, pro terrenis coelestia, pro temporalibus aeterna aliquando recipiatis. Arnen.
Exordium breviter causam reddit, cur potissimum hcec argumenta tractanda suscipiantur, nimirum ob periculosa et tot sectis hcvresum refertce haec nostra tempora. Duas res Catholica in Ecclesia contineri, lumen fidei internum et no (ce qucedam externce; et qu cenam ilice sint, ex Divo Augustino probatur. Docetur, lumen fidei se per modum intellectus principiorum habire. Fidei necessitas contra Pelagianos, multis astruitur, ejusque efficacia et praestantia variis similitudinibus asseritur. Ostenditur prxterea quibus item amittatur. Causce assignantur, cur tam facile et tam brevi multae haereses tantum sumpserint incrementum. Tandem graviter reprehenduntur ii, qui fideles verbis, factis tamen fidem negant; qui proinde Deum irritant, ut nos in infidelitatem labi patiatur.
Cum semper maxime necessarium esse duxi, optimi auditores, in ea Ecclesia permanere, in qua vera atque orthodoxa fides, verus Dei cultus, vera remissio peccatorum, verum salutis atque aeternae hseredilatis pignus repentur; tum hoc potissimum tempore, quando propter haeresum et scctaium multitudinem, tam densse errorum tenebi se toti pene orbi terrarum offusae sunt, et nox tam terra mundum prope u liversum occupavit atque involvit, ut jam periculosa illa tempora adesse videantur, de quibus Dominus in Evangelio: Multi, inquit, surgent pseudoprophetas, et seducent multos: et quoniam abundavit iniquitas refrigescet chantas multorum. Et rursum: Cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra?
Aspicite enim, et intuemini faciem orbis terrarum, quot in eo reperiuntur athei, Pagani, Judaei? Quot regiones, quot regna, quot provinciae a Christo ad Mahumetismum defecerunt? Schisma atque haeresis Graecorum, Jacobitarum, Nestorianornm nonne Orientem pene totum absumpsit? Septentrionem nonne lues Ariana, Sabellica, Lutherana ex magna etiam parte Graecorum tabes, penitus infecit? Africam universam, ubi quondam tot sedes Archiepiscoporum et Episcoporum fuerant, nonne partim Mauri, Mahometi sectatores, partim Aethiopes, solo nomine Christiani, et vera Christi Ecclesia jam olim separati, occupant? Quid de Occidente dicemus? Quis enumeret sectas Confessionistarum, Anabaptistarum, Calvin istarum? nonne tot fere haereses spatio quinquaginta annorum nostris diebus exortae sunt, quot ab Apostolorum temporibus, per totos mille et quingentos annos? Praeterea avaritia, superbia, luxuria, ambitio, doli, fraudes, mendacia;'omnia vifia, omnia scelera, omnia flagitiasibi pectora atque animos mortalium ita vindicarunt, ut periculum sit, ne In errorem inducantur, si fieri possit, etiam electi, ac dicere incipiant: Estne Deus in nobis? sumus haereditas et peculium Domini, an non?
Sed quamquam haec ita se habeant, manet tamen sententia Domini: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Manet sen tentia Beatissimi Cypriani: «Quisquis ille est, et qualiscumque, Christianus non est, qui in Ecclesia Christi non est. » Et alio loco:
« Quisquis ab Ecclesia separatus adulterae jungitur, a promissis Ecclesiae separatur, nec pertinet a.. Christi praemia; qui relinquit Ecclesiam Christi, alienus est, profanus est, hostis est, habere non potest Deum patrem, qui nou habet Ecclesiam matrem. » Si potuit evadere, qui extra arcam Noefuit, et qui extra Ecclesiam pacis fuerit, evadet.
< tuo niam igitur extra veram Christi Ecclesiam neque salus, neque remissio peccatorum reperitur, et tamen tam grande periculum nobis, boclic ubique imminet ab istis latronibus atrocissimis animarum, neque aliud facilius est, quam ut homines incauti ab arce Ecclesiae aberrantes, in laqueos ac retia infidelitatis incurrant; nihil me fructuosius atque utilius in concionibus istius anni tractare posse existimavi, quam argumenta aliquot, quibus perspicue ostendatur, religionem, quam Dei beneficio amplexi sumus, omnibus sectis ac superstitionibus Judaeorum ac Paganorum, imo Haereticorum etiam, jure ab omnibus, qui sapiunt, anteponi, et eam solam esse, qua Deus pie sancteque colatur,' quaeque cultores suos ad verum aeternae felicitatis portum perducat.
Quia vero haec disputatio pene tota in fidei confirmatione versabitur ut etiam aliquid detur moribus, conciones nostras in duas partes dividemus in priori argumento, quod jam diximus, explicabimus: posteriori primam sententiam ejus epistolae, quae inter sacrorum solemnia lecta fuerit, ad morum aedificationem exponemus.
Duo sunt, quae nos praecipue movent ad credendum, lumen fidei internum, et’ argumenta quaedam externa. Atque argumenta quidem, de quibus agere instituimus, sunt omnino duodecim: nempe religionis Christianae veritas, puritas, efficacitas, antiquitas, amplitudo, firmitas, lumen propheticum gloria miraculorum, probitas vitee, testimonium ac approbatio inimicorum, mores Ecclesiae veteris et mores veterum haereticorum. Quae argumenta non quidem omnia, sed eorum aliqua, quid in D. Augustino viro sanctissimo atque doctissimo effecerint, 'olim ipse in libro, quem contra epistolam Manichaei, quam vocant Fundamenti, scripsit, his verbis docet: « Multa sunt, inquit, quae in gremio Ecclesiae Catholicae me justissime teneant,. Tenet consensio populorum et gentium: tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta, vetustate firmata: tenet ab ipsa sede Petri Apostoli successio Sacerdotum. » Haec ille vir, qui non minus divino lumine quam acerrimo gravissimoque judicio praeditus erat, quique omnium optime, quid inter sanam doctrinam Ecclesiae et insana haereticorum dogmata intersit, judicare poterat.
Ac de argumentis quidem externis alias,
hodie solum de lumine fidei: quam eximium sit, quam necessarium Dei donum, et qua cura et sollicitudine conservandum, pro tempore disseremus. Etenim lumen fidei non mihi minus necessarium esse videtur ad ea dogmata credenda, quae nobis Ecclesia catholica proponit, quam sit lumen intelligentiae naturale ad prima principia cognoscenda. Quemadmodum enim omnes homines naturali quodam lumine praediti sunt, quo prima principia, sine labore, sine argumentis, vera esse intelligunt: nec enim est quisquam, qui rationes et argumenta petat, cum ejusmodi principia proponuntur, scilicet: bonum esse prosequendum, malum fugiendum, tria plura esse, quam duo, tria et duo esse quinque: sic etiam omnes Christiani lumine quodam divino et supernaturali aDeo illusirati, principia prima nostrae fidei, etiamsi difficilia et rationem excedentia, verissima esse et certissima confitentur. Quaenam est causa, cur bruta animantia doceri non possunt? Accipe brutum aliquod animal, equum, accipitrem, vide utrum possis ei persuadere aliquam veritatem. Certe non poteris, etiamsi omnem dialecticam et rhetoricam adhiberes. Unde hoc? Quia naturali lumine intelligent ae caret. Ad eumdem modum omnes nostrae conciones, nec solum conciones, sed omnia alia nostra signa, et prodigia non sufficiunt, ut fidem nostram Ethnicis et Haereticis persuademus, nisi Deus ipse doctor accedat, et mentem eorum hoc divino lumine illustret.
Pelagiani quidem divinae gratiae contemptores et suarum virium superbissimi laudatores affirmare non dubitabant, nos isto lumine non usque adeo indigere, neque fidem alia ratione in sacris litteris donum Dei appellari, quam quod gratia et dono Dei fiat, ut Scripturas sanctas et praedicationes Evangelii habeamus. Sed longe aliud nobis, Christus ostendit, aliud Apostoli docuerunt, aliud experientia et usus testatur. Quid enim non viderunt, et audierunt, qui Christum ipsum, lioc est, verbum et Sapientiam Patris condonantem et signa facientem viderunt et audierunt? Et tamen beatus Joannes de eis scriptum reliquit: Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum. Quid sapientius Sapientia? Quid eloquentius Verbo? Quid sanctius eo, qui dicere poterat: Quis ex vobis arguet me de peccato? Quid eo mirabilius, qui etiam quatriduanos mortuos solo verbo ac imperio ad vitam revocabat?
Et tamen cum tanta signa fecisset, tantus ac talis esset, non credebant in eum. Itaque recte Dominus dicebat eis: Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Sunt quidam ex vobis, qui non credunt: propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Apostolus Paulus ante conversionem certe audierat, si non alios, saltem beatum Stephanum Plenum Spiritu sancto ita concionantem, ut nemo posset Resistere sapientix et spiritui, qui loquebatur in eo, eumque viderat Signa maxima et prodigia in populo facientem, et nihilominus tanto odio fidem nostram persequebatur, ut aliquando Spirans minarum et cxdis in discipulos Domini, epistolas peteret a principe Sacerdotum In Damascum ad Synagogas, ut si quos invenisset hujus vix viros ac mulieres, eos vinctos perduceret in Jerusalem. At posteaquam Circumfulsit eum lux de coelo, quae oculos ejus excsecavit et mentem illustravit, repente totus mutatus est, et qui antea Christi nomen persequebatur, is postea coram regibus et principibus toto orbe idem portavit; et qui Ecclesiam antea omnibus viribus devastabat, is postea in iisdem aedificandis Ecclesiis plus omnibus laboravit; et qui stulta et ridicula esse dicebat, quee a Christianis dicebantur, is postea solam Christi Ecclesiam solam columnam ac firmamentum veritatis solus appellavit. Quae tantae et tam mirabilis mutationis causa fuit? Quis in momento Paulo persuasit, id quod antea, nec verba, nec miracula persuadere potuerant? Certe non aliud, quam unctio Spiritus sancti; unctio docuit eum, internum doctorem ac testem, habuit eum, de quo beatus Joannes aiebat: Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei m semetipso. Non legistis quid B. Augustinus de hoc testimonio dicat? « Audiam, inquit, et intelligam quomodo in principio fecisti coelum et terram: scripsit hoc Moyses, scripsit et abiit, transivit hinc ad te, neque enim nunc ante me est. Nam si esset, tenerem eum, et rogarem eum, et per te obsecrarem, ut mihi ista panderet, praeberem aures corporis mei sonis erumpentibus ex ore ejus; et si hebraea voce loqueretur, frustra pulsaret sensum, necmodo mentem meam quicquam tangeret; si autem latine scirem, quid diceret. Sed unde scirem, an verum diceret, quodsi et hoc scirem num et ab illo scirem? intus utique, mihi intus in domicilio cogitationis, nec Hebreea, nec Graeca, nec Latina, nec barbara
veritas, sine oris ac linguae organis, sine stripitu syllabarum diceret. Verum dicit, et ego statim certus confidenter illi homini tuo dicerem, verum dicis. » Hoc igitur est lumen fidei, auditores, testimonium quoddam Dei quo intus in domicilio cordis dicitur nobis. Ita est. nihil haesites. Argumentum est non apparentium, quo videlicet hoc credit, quod non videt: vel potius et B. Augustinus scribit, quo certissime videt, nondum se videre, quod credit. Atque hoc argumentum, hoc lumen, hoc testimonium Dei internum, si cum externis illis argumentis ac testimoniis adjungatur (de quibus in aliis sequentibus concionibus disseremus), ita manifestum et perspicuum efficiet, credibilia, et omnibus sectarum atque haeresum decretis anteponenda esse, quae nos Ecclesia Catholica docet, ut nemo sit, qui non exclamet: Testimonia tua credibilia facta sunt nimis.
Quae cum ita sint, non arbitror nobis esse diutius laborandum, ut vos hortemur, uthoc eximium Dei donum, hoc coeleste ac divinum lumen omni animi providentia conservetis: praesertim hoc tempore, quo tam facile illud in tam multis ab eo vento, qui ab aquilone spirat, exfingui videmus. Si quidem miserum est et amarum a Domino separari, et jacturam facere charitatis: sed multo miserius est et amarius circa fidem naufragare. Quid enim est fides nisi semen, nisi radix, nisi basis fundamentumquc justitiae? Quis magis arbori nocuit, qui ei solum truncum praecidit, an qui eam funditus eradicavit? Quis majus detrimentum attulit aedibus, qui tectum diruit, an qui fundamentum evertit? Quanto labore jaciuntur fundamenta? Certe non parum fecit qui fundamenta jecit. Et in' arboribus licet radix sine trunco et ramis fructus non ferat; tamen si denuo sol eam respiciat, si rursum coelestibus imbribus irgiretur, iterum ex ea et truncus et rami pullulabunt. Sic etiam quamquam fides sine charitate mortua sit, neque fructus bonorum et Deo gratorum operum pariat, tamen si Sol justitiae Christus Dominus Deus noster, miser. cordiae radiis agrum cordis iterum respiciat, et eum pluvia voluntaria, aqua Spiritussancti, lacrymis compunctionis inebriet, o quanta celeritate charitas iterum pullulabit, et inde flores et fructus bonorum operum renaseentur. Itaque magnum donum est etiam fides mortua et informis, et omni conatu ac viribus conservanda.
At quibus rebus conservatur fides? Bonis operibus, auditores. Quibus rebus tandem amittitur? Operibus malis, flagitiis, facinobus, luxuria, ebrietate, avaritia. Non dico ego quidem, ut Lutherani mentiuntur ac delirant, Omne peccatum esse infidelitatem, et esse non posse m peccatoribus fidem: hoc ego non dico, novi enim Ecclesiam sagenam esse plenam bonis et malis piscibus; nec illud ignoro, in Ecclesia neminem esse posse sine fide. Quid igitur dicimus? nempe peccatorum multitudinem, peccandi facilitatem, consuetudinem corrupte vivendi viam esse, et quasi gradus quosdam ad infidelitatem. Homines enim ita comparati a natura sunt, ut id facile ac libenter credant, quod cupiunt, quod placet, quod delectat. Non est difficile voluptariis et carnalibus hominibus persuadere, Sacerdotes uxoratos esse debere, castitatem impossibilem esse, jejunia esse superflua, ciborum delectum esse superstitiosum. Non est apud avaros difficile usuras excusare, apud ambitiosos simoniam, apud luxurios fornicationem. Legite Evangelium Lucae: Audiebant, inquit, omnia haec Pkarissei, quierant avari, et deridebant eum. Non credebant Pharisaei disserenti Domino, ac dicenti: Nemo potest duobus dominis servire non potestis Deo servire et mammonae, quin et deridebant eum. Quare? Quia erant avari, neque a mammona avelli se patiebantur. Rursus alio loco ad ambitiosos: Quomodo, inquit Dominus, vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam, quae a solo Deo est non (piseritis? Non miror, inquit, quod non creditis; mirarer potius, si crederetis, quando superbia et ambitio ita oculos vestros excsecavit, ut humilem incessum, honorum contemptum, agnoscere non possitis. Accepissent sane Pharisaei libenter Christum, si non crucem, nec humilitatem praedicasse!, sed Primos discubitus in conviviis, primas cathedras in synagogis, salutationes inforo, denique opes et honores sectatoribus suis promississet. Itaque non mirum est, si tam multi et tam facile Mahometo primum deinde Luthero nostris temporibus carnis libertatem praedicantibus, et habenas libidinibus laxantibus se adjunxerint. Erant enim utroque tempore, ut ex historiis cognosci potest, mores hominum Christianorum magna ex parte corruptissimi: Sacramenta, religio, disciplina Ecclesiastica contemnebantur, conculcabantur, et regnabant omnia genera vitiorum, ita ut homines jam ita affecti, Sanam doctrinam non sustinerent,
sed quaerebant sibi magistros prurientes auribus. Non fiebant haeretici, quod nemo eis haereses praedicaret; sed ipsi jam satis erant ad haereses suspiciendas praeparati: ligna erantarida atque ad flammam concipiendam maxime idonea, solum desiderabatur, qui ignem mitteret et accenderet. Non defuit Diabolus muneri suo, sed repente ministros excitavit, qui et sermonibus et operibus ignem accenderent. Et jam videmus tantum brevi tempore plerisque in locis incendium excitatum, quantum multis annis et magno labore restingui non poterit.
Quare, fratres mei, aliorum exemplo edocti, Ambulare dum lucem habetis, ne tenebrae vos comprehendant: laborare, operamini, nolite torpere, ne vos sicut multos alios infidelitatis tenebrae comprehendant. Et sicut is, qui noctu et flatibus ventis lucernam manu tenens iter facit, opponit manum lumini: ita et nos, auditores, opponamus manus bonorum operum sanctae fidei, ne ventorum flatibus, qui regionem istam perflare coeperunt, extinguatur, et nos tenebrae comprehendant. Vis, frater, non amittere fidem erga sacramenta? honora sacramenta: utere sacramentis: accede frequenter et ex animo ad confessionem, communica sanctis mysteriis. Vis non amittere fidem erga jejunia, erga indulgentias, erga bona opera? Ama jejunium, amplectere indulgentias cum opportunitas datur, exerce te assidue in bonis operibus. Alioquin quid mirum est, si Deus permittat te circa fidem naufragare?
Sane, fratres, nos ridiculi sumus, et plus quam paradoxa dicere videmur. Dicimus et certo asserimus, sacram Eucharistiam fontem ipsum gratiae et omniuip bonorum continere, tamen vix singulis annis, et tunc compulsi ac sumendam eam accedimus. Quid est hoc, quod agimus? Intelligimus, quae dicimus? Quis credet nobis? si diceremus, in tali parte urbis jacet acervus maximus pecuniarum et licet omnibus accipere inde, quantum volunt; quis non statim iret? Certe plateae non caperent euntes homines et redeuntes. Sic etiam clamamus contra Haereticos, sacrosanctam Eucharistiam verum, verissimum ipsissimumque Christum Deum et hominem continere. Interim tamen ita nos gerimus, ut nihil minus credere videamur. Sacra alteria in plerisque locis sunt plena pulveris, dependent hinc inde telae aranearum; corporalia, purificatoria, sacra vasa ita in multis locis sunt sordida, ut vomitum provocare possint. Sacerdos ipse tam praecipitanter, ita indevote, ita frigide sacra illa et Angelis tremenda mysteria peragit, ut clamare omnibus videatur, se neque Christi, neque angelorum praesentiam agnoscere. 0 quam atroces poenas luent, qui recipiunt pecunias beneficiorum et in usum Ecclesiae unum obolum non expendunt.
Quae cum ita sint, nolite mirari, si tollitur a vobis regnum Dei, et datur aliis, qui nunc recens in oriente et occidente, et in novo orbe convertuntur. Deus enim ita nobiscum agit. Vos, inquit, contemnitis poenitentiam, tollam a vobis sacramentum Poenitentiae, contemnitis Eucharistiam, tollam eam a vobis. Contemnitis Sacerdotes, tollam a vobis Sacerdotes. Vos enim ita agitis, quasi haec nihil sint, et ego permittam, ut veniant homines, qui serio dicent haec nihil esse, et id vobis in perniciem et damnationem anima¬
rum vestrarum persuadeant: extinguam modicum lumen, quod in vobis est: patiar ut tenebrae vos comprehendant, et in tenebris vivatis, in tenebris moriamini, et ex tenebris interioribus ad tenebras exteriores in gehennam descendatis. Neque fides mea detrimentum patietur. Nam si hic minuatur, alibi propagabitur. Et hoc ita esse quis non videt, auditores? Quam multi quotidie convertuntur in oriente, in regionibus latissimis Indiarum? Quam multi in septentrione, in regnis Japoniae? Quam multi in occidente, in regnis Americae? Quam multi in meridie, in regnis Brasiliae et in finibus Africae? Fides recedit, auditores, abit ipsa a nobis, neque ipsa detrimentum patitur quae alibi propagatur, sed nos detrimentum patiemur, nos tenebris involvemur. Ergo Ambulare, dum lucem habetis, ne tenebrx vos comprehendant. Arnen.
Praeparatione quadam ad dicendum praemissa, enumerantur argumenta fidei externa, inter quae primum antiquitas Ecclesiae Catholicae, de qua et praesens habetur concio. Atque in primis nostrae legis antiquitas et comparatione sacrarum et prof anarum litterarum atqueearumdem auctorum dilucide ostenditur; et a contrario omnium Haereticorum novitas vel ex uno Luthero manifestatur, et in medium adducitur. Nugatorium huc super re Haereticorum effugium refutatur et valido dilemmate retunditur. Origo Papatus investigatur, et quam plurimis SS. Patrum et conciliorum testimoniis stabilitur. Hceretici SS. patres adulatores censentes, ipsi Christi testimonio redarguuntur. Non modo Petro, sedet successoribus commissam esse universalis Ecclesiae curam, probatur. In nomine papistarum et homousianorum merito esse nobis gloriandum asseritur; et Haereticis sua novitas per Patrum auctoritatis di ersas exprobalur. Ac demum ut novitatem istam fugiamus admonemur.
Duo sunt, optimi auditores, quse nos ad eam fidem et religionem, quam in baptismate suscepimus, et quam in Ecclesia Catholica didicimus, et ad hunc usque diem professi sumus, conservandam ac retinendam in primis juvant; lumen fidei internum, quod diffusum est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis: argumenta etiam ac testimonia quaidam externa, quae si diligenter inspiciuntur ac considerentur, perpendanturque, non parum lucis adferent
ad illustrandam nostrae fidei veritatem. Ac de lumine quidem fidei, quas vires habeat, et quanta cura ac sollicitudine sit conservandum, ea disseruimus oratione superiori, quae hoc loco et hoc tempore disserenda esse existimavimus. Nunc argumenta illa externa proponenda sunt atque explicanda, ut catholicum hominem et salutis suae studiosum, tam adversus praesentes, quam adversus futuros Christianae religionis hostes armemus, et super firmam petram jam gratia Dei collocatum ita confirmemus ac stabiliamus, ut nulla vi nulloque impetu eorum ventorum, qui a spiritibus erroris et seductionis excitati, ab aquilone perpetuo spirant, commoveri possit.
Radix igitur et quasi fons externorum argumentorum est excellentia atque praestantia nostrae legis. Ea siquidem multa complectitur, quibus omnibus sectis et superstitionibus Paganorum et Haereticorum facile antecellit, videlicet: antiquitatem, amplitudinem, firmitatem, veritatem, puritatem, efficacitatem, lumen propheticum, splendorem miraculorum, probitatem vitae, et alia quae concione superiori enumeravimus. Hodie solum de primo argumento, nempe de antiquitate disseremus: ceetera suum locum in concionibus sequentibus habebunt.
Initio igitur lex nostra vetustissima est sive scripturam, qua ea continetur, sive religionem ipsam considerare volueris. Quemadmodum enim Deus prior est diabolo, et bonum prius, quam malum, et veritas prior mendacio; ita Scriptura Dei et civitas et religio Dei prior omnino est, quam scriptura et civitas et superstitio diaboli: ut B. Augustinus et Tertullianus evidenter ostendunt. Libri quos Moyses noster conscripsit, non solum libros, sed et ipsos deos et oracula, et templa gentilium multis sseculis vincunt. Ac Philosophi quidem omnes Graecorum, partim aequales, partim posteriores, nullo modo superiores nostris prophetis fuerunt. Porro Orpheus, Musaeus, Linus, inventores Graecarum fabularum primi ante prophetas, quidem nostros, sed non ante Moysen extiterunt. Itaque Graecorum superstitio, sine ulla dubitatione, multo est nostra religione recentior. Jam vero sapientia, quam vocant./Egyptiorum ante Moysen nostrum aliqua jam fuisse reperitur: alioqui non diceret in Actis Apostolorum B. Stephanus, eruditum fuisse Moysen in omni sapientia./Egyptiorum: sed num jEgyptii sapientes priores patriarchis nostris fuerunt? Nonne ab ipsis in terra eorum peregrinantibus, omnem sapientiam hauserunt? Nonne Isis, quae litteras docuit.Egyptios, temporibus nepotem Abrahae nata esse perhibetur? Quid veru de Enoch dicemus, qui septimus fuit ab Adam et membrum Ecclesiae nostrae existens, de temporibus nostris prophetavit, ut B. Apostolus Judas in epistola sua canonica scristum reliquit.
Sed et haec nimis antiqua, neque hoc tempore adeo necessaria praetereamus, et Ecclesiae aetatem, non ab initio mundi, sed ad eo tempore consideremus, quo liberator noster Christus filios Dei, quierant dispersi, congregare ccepit. Certe Christiana religio non heri aut nudiustertius, sed mille quingentis septuaginta annis. a Christo Dei et Virginis Mariae Filio, inchoata in Palaestina primum, deinde toto orbe usque ad ultimum terrae seminata et propagata est. Sic..enim prophetae praedixerant: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem. Et rursum: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob et fseces Israel convertendas. Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
Jam vero quis nesciat omnes haereses esse posteriores? Certe enim Ariani ante Arium non erant, neque Macedoniani ante Macedonium, neque Nestoriani ante Nestorium, neque Pelagiam ante Pelagium, neque Mahumetani ante Mahumetum, neque Lutherani ante Lutherum. Hos vero omnes, quis ignorat post annum trecentesimum vel quadringentesimum vel quingentesimum vel milesimum quingentesimum a Christi Servatoris adventu exortos esse? Non magnum argumentum veritatis est, quod nos possumus ita origines singularum heeresum ostendere.
ut nominemus auctorem, notemus annum, designemus locum, ostendamus causam vel occasionem potius novorum dogmatum? Ac ponamus exemplum in Luthero. Quis nescit sectam vel sectas potius eorum qui dicuntur Lutherani, auctore Luthero quondam Monacho Augustiniano anno decimo septimo supra millesimum quingentesimum a partu Virginis, Wittenbergae, quod oppidum est Saxonise, occasione indulgentiarum a Leone decimo Pontifice concessarum, primum incepisse? Nam ante illum annum, neque unquam vel per somnium nomen lutheranorum auditum est: sed neque ipse Lutherus tunc erat Luth eranus, imo vero in Catholica Ecclesia Sacerdotem et Doctorem et Monachum et romani Pontificis obedientem filium se profitebatur. Deinde quando primum se ab Ecclesia Romana separavit, nullum penitus invenit suae se c Lee, sed Ipse primus nulli succedens, et a seipso incipiens (utB. Cyprianus de Novatiano loquitur), novum hominum coetum congregare ccepit. Erant enim tunc temporis sectae variee et permultae praeter romanam, hoc est, veram et Catholicam religionem, ut Judaeorum, Paganorum, Graecorum, Jacobitarum, Armenorum, Waldesium, et Bohemorum, sive Hussitarum. Certum est autem, vel ipso Luthero teste, nullam earum sectarum, quae tunc extabant, ei placuisse, ab Ecclesia vero Romana sponte sua eum recessisse. Quid igitur superest, nisi ut novam haeresim condiderit? Nam si non est ita, ostendat originem antiquiorum, numeret suos praedecessores, notet loca et tempora, ubi et quando fuerunt. Nam nisi profecto in aliquo abditissimo penuario invenerit aliquos suae sectae doctores et antistites, et eos ibidem perpetuo inclusos continuerit, suspicari non possumus, vel unum, qui eum in ea haeresi praecesserit.
Dicet fortasse, se nullum quidem invenisse, sed non ideo novam religionem inchoasse, imo potius veterem, quae Christi et Apostolorum temporibus florebat, excitasse. Sed solis luce clarius est, nullum unquam apertius cum Christi et Apostolorum dogmatibus pugnasse. Numquid extincta erat, ut eam Lutherus quasi ab inferis revocare deberet? Et si res ita se habet, ubi est illud: Ecce ego vobiscum sum ommibus diebus usque ad consummationem saeculi? Ubi est illud: Super hanc petram aedificabo Ecclesmm meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam? Ubi est illud: Ego rogavi pro tey ut non deficiat fides tua / Ubi est illud: Regni ejus non erit finis? Ubi illud Cypriani: a Ad Romanam Ecclesiam perfidia non potest habere accessum? » Et illud Hieronymi: «Romanam fidem Apostolico ore laudatam praesti* gias non recipere, et etiamsi Angelus aliter annuntiet, quam praedicatum est, Pauli Apostoli auctoritate munitum non posse muta* ri? » Et illud D. Bernardus: « Dignum arbitror ibi potissimum (nempe in Ecclesia Romana), resarciri damna fidei, ubi possit fides sentire defectum? » Quod si non perierat, sicut vere non perierat, ubinam erat antequam Lutherus exoriretur? Num apud Judseos aut apud Mahumetanos? an apud Armenos et Graecos? an apud Waldenses et ' Hussitas? At apud ista monstra et portenta, vel ipso Luthero judice, non erat. Quid ergo restat, nisi ut in Romana Ecclesia, quse sola reliqua est, vera Christi fides et religo permaneret? Quid horum negari aut infirmari potest?
Hoc igitur teneo, auditores, hic haereo. Vel perierat vera religio, cum Lutherus prodiit vel non perierat. Si perierat, etiam Christi promissio periit, et Veritas mentita est, quae eam non perituram affirmavit. Si non perierat, apud aliquos erat: at non apud Pagan os, vel Judaeos, vel Graecos, vel Hussitas; igitur apud Romanos. Igitur Lutherus a Romana Ecclesia discedens, a vera et antiqua religione discessit, et falsam ac novam fabrificavit.
Ostendant nunc haeretici, si possunt, quo loco, quo auctore coeperit ea religio et fides, quam impugnant; quam nos antiquam, illi recentem; nos veram, illi falsam; nos catholicam, isti papisticam appellant. Quis est error Papistarum praecipuus? Certe non alius, si aliquis, quam Romanum Papam toti orbi Christi nomine praesidere, et non solum populorum, sed etiam Episcoporum omnium, Episcopum et Patrem et Doctorem esse. Nam ab hac haeresi(xut ipsi putant) tamquam prima et praecipua nos -Papistas vocant et vocandos censuerunt. Videamus igitur, quando coeperit hic error. Dicite, Lutherani, quo tempore papismus pro Christianismo introductus est? Fortasse regnum Pontificum regno scholasticorum Theologorum coepit? nempe tempore Innocentii tertii, quando Lateranense Concilium celebratum est, et in eo Ecclesia Romana mater et magistra omnium Ecclesiarum appellata, et Preedicatorum ac Minorum familiae exortae
sunt. At ego lego B. Bernardum illis omnibus superiorem, virum doctrina, miraculis, et vitae sanctitate clarissimum, ita ad Eugenium Romanum Pontificem scribentem: « Sunt quidem et alii coeli janitores et gregum pastores, sed tu tanto gloriosius, quanto et differentius utrumque prae caeteris nomen haeredasti: habent enim illi sibi assignatos greges, singuli singulos: tibi universi crediti, uni unius nec modo ovium, sed et pastorum tu unus ovium pastor. Ergo juxta canones tuos alii in partem sollicitudinis, tu in plenitudinem potestatis vocatus es. Aliorum potestas certis arctatur limitibus, tua extenditur et in ipsos, qui super alios potestatem acceperunt. Nonne si causa extiterit, tu Episcopo coelum claudere, tu ipsum ab episcopatu deponere, etiam et tradere Satanae potes?» Sed fortasse B. Bernardus Eugenio, Monacho sui ordinis, adulabatur et idcirco non Theologi scholastici, sed B. Bernardus primus Papistarum haeresim excogitavit. Quid igitur de Magno Gregorio dicemus? qui multis saeculis Bernardo superior ad Mauritium imperatorem ita scribit: « Cunctis Evangelium scientibus liquet, quod voce dominica sancto et omnium Apostolorum principi Petro Apostolo totius Ecclesiae cura commissa est. » Quid de Beatissimo Leone? qui sermone de anniversario suae assumptionis die ita loquitur: « De toto mundo unius Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi, et omnibus Apostolis, cunctis Ecclesiae patribus praeponatur: ut quamvis in populo Dei multi Sacerdotes sint, multique pastores, omnes tamen regat Petrus, quos principaliter regit Christus. » Sed fortasse et Gregorius et Leo propriae sedis causam agentes istam haeresim primo invenerunt. Quid igitur toti Chalcedonensi Synodo maximae et sanctissimae respondebimus, qui Leonem pontificem universalem patriarcham et Romanam Ecclesiam caput omnium Ecclesiarum appellavit? Quid Nicaeno concilio ex generalibus primo et antiquissimo, quod statuit Episcopos omnes e toto orbe ad Romanum Pontificem tanquam ad supremum judicem appellare et ad Romanam sedem tamquam ad matrem confugere posse? Id quod et Athanasius et Marcellus, et Paulus, et Chrysostomus, et Theodoretus et alii Patres de suis sedibus pulsi, saepe fecerunt. Quid respondebimus Beatissimo Gyrillo Alexandriae Episcopo, qui in Thesauro de Romano pontifico loquens:
« Ut membra, inquit, maneamus in capite nostro Apostolico throno Romanorum pontificum, a quo nostrum est quaerere quid tenere, quid credere debeamus? » Quid respondebimus magno Athanasio, qui epistola ad Marcum Romanum Pontificem universalis Ecclesiae Papam, et Romanam Ecclesiam caput et magistram omnium Ecclesiarum appelat?Quid respondebimus magno Chrysostomo, qui ait: « Petrum universo orbi Christus praeposuit? » Et rursum: « Ecclesiae pater et caput homo piscator atque ignobilis? » Quid sancto Optato Milevitano, qui inquit: « Negare non potes, scire te in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem esse collocatam in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus: unde et Cephas appellatus est in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur, ne ca?teri Apostoli singulas sibi cathedras defenderent, ubi jam schismaticus et peccator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocasset? » Quid respondebimus S. Martyri Irenseo, qui docet: « Ad Ecclesiam Romanam, maximam et antiquissimam, propter potentiorem principalitatem necesse esse convenire omnem Ecclesiam, hoc est, eos qui sunt undique fideles?» Quid respondebimus sanctissimo pontifici et Martyri, et Apostolorum discipulo Anacleto? qui, « Haec sacrosancta, inquit, Romana et Apostolica Ecclesia, non ab Apostolis, sed ab ipso Domino Salvatore nostro primatum obtinuit, et eminentiam potestatis super universas Ecclesias et totum populi Christiani gregem assecuta est? » Quid aliis vetustissimis et sanctissimis Patribus Graecis et Latinis respondebimus, quorum gravissimis testimoniis ita abundamus ut adversarios nostros plane obruere, et ad singula quae ipsi proferunt, nos centum et eo amplius proferre possimus.
At, inquiunt, multi quidem veterum hoc dixerunt, sed adulabantur pontificibus. 0 impudentiam haereticam! ergone Irenaeus, Cyrillus, Chrysostomus, Optatus et alii Patres integerrimi, sapientissimi, optimi Pontificibus adularentur? et quamobrem tandem? ut opes ab iis consequerentur? At pontifices eo tempore pauperrimi temporalium divitiarum, solis virtutibus divites erant. Ut Episcopatum sibi compararent? At episcopatus eo tempore janua mortis erat. Nam primi qui rapiebantur ad necem et ad martyria, erant Episcopi. Non itaque sanctissimi patres adulabantur Pontificibus, quibus potius liberri¬
me in faciem restitissent, si aliquid prrnter fas aut aequum sibi usupare voluissent. Sed esto, adulabantur. Numquid et Christus B. Petro adulabatur? Quid igitur Christo respondebimus? qui, ut S. Joannes commemorat, Petrum nomine proprio appellans, et addito nomine parentis ab alio Simone discernens, et interrogatione quadam ab aliis apostolis aptissime separans: Simon, inquit, Joannis, diligis me plus his? Et statim: Pasce agnos meos. Et rursum: Pasce agnos meos. Et tertio: Pasce oves meas. Tibi, inquit, Simoni Filio Joannis, qui me amplius caeteris diligis, tibi universum gregem meam pascendum committo, hoc est, agnos et et o-ses. Agnos videlicet populum Gentilem: et oves, Episcopos videlicet, qui quasi matres et nutrices populorum sunt. Quid: obsecro, ebrius dici poterat? Quid evidentius? Quid expressius? Illi igitur Petri oves, et agni esse recusant, qui Christum pastorem primum et praecipuum non agnoscunt, et in die judicii cum hoedis a sinistris collocari cupiunt. Nam profecto, qui Christi Vicarium hic in terris non sequuntur tamquam oves, illi in die judicii cum hcedis ad sinistram collocabuntur.
Neque vero putandum est, soli Petro et non successoribus ejus hanc amplissimam potestatem esse collatam a Christo. Neque enim Christus Ecclesiam instituebat, quse viginti aut triginta annos duntaxat permaneret: et si Apostolicis temporibus caput in Ecclesia necessarium erat, ut schismatis occasio tolleretur, ut Hieronymus loquitur contra Joviniaum, quando Christiani pauci erant et boni, et Episcopi erant Apostoli qui neque contra fidem errare, neque mortaliter peccare poterant; certe posterioribus temporibus non minus Ecclesia summo Pontifice indigebat, quam corpus capite, quam exercitus imperatore, quam navis inter fluctus et procellas constituta duce et gubernatore indigeat.
Habemus ergo, non papismum, sed lutheraoismum esse novum, neque nobis quicquam obest, quod Haeretici nunc homousianos, nunc Papistas nos vocent. Imo vero hsec ipsa vocabula vetustatem et nobilitatem Ecclesia? nostree designant. Quid enim est, Christum esse Patri ogoouctov, nisi naturam et divinitatem cum Patre habere communem? Ergo Homousiani cum dicimur, a Christi substantia et divinitate nominamur. Pari ratione, si ita nos Papistse a Papa, ut
Lutherani a Luthero dicuntur, quis non videat quanto sunt papistee Lutheranis et Calvinistis antiquiores? Nam et Clemens, et Petrus et ipse Christus Papae, id est, patrum Patres et Pontifices summi fuerunt. Itaque vocent nos Haeretici Papistas, vocent Homousianos, nunquam tamen ab alio certo homine, sicut nos illos a Luthero et Calvino, jure potuerunt vocare.
Quae cum ita sint, auditores, tuto nos in arce Ecclesiae constituti omnes haereticos, homines novos irridemus, eis cum Tertulliano dicimus: « Qui estis vos? Unde et quando venistis? Unde modo proditis? Ubi latuistis tam diu? Nunquam hactenus de vobis audivimus. » Et cum B. Optato:« Vos vestrae cathedrae originem ostendite qui vobis vultis sanctam Ecclesiam vindicare. » Et cum Beatissimo Hilario: « Sero venistis, nimis tarde surrexistis. Jam olim didicimus, quid de Christo et Ecclesia et Sacramentis credere debeamus. Non bona suspicio est, quod nunc primum apparetis. Siquidem bonum frumentum non post, sed ante zizania et seminatum est et natum est. » Recte quoque cum beato Hieronymo graviter illos admonemus: « Quisquis es, assertor novorum dogmatum, quaeso te, ut parcas Romanis auribus: parcas fidei, quae Apostolico ore laudata est. Cur post annos quadringentos docere nos niteris, quod antea nescivimus? Cur profers in medium, quod Petrus et Paulus edere noluerunt? Usque ad hanc diem sine vestra ista doctrina Christianus mundus fuit. Illam fidem senex tenebo, in qua puer natus sum. » Et recte eumdem
Hieronymum paterne admonentem audimus: tt Sicubi audieris, inquit, eos qui dicuntur Christiani, non a Domino Jesu Christo, sed a quocumque alio nuncupari, ut Marcionitas, Valentinianos, Campenses sive Montenses, scito, non Ecclesiam Christi, sed Anti-! christi synagogam esse. Ex hoc enim ipso, quod postea instituti sunt, eos se esse judicant quos Apostolus futuros pronuntiavit. » Recte postremo Apostolum Paulum terribiliter comminantem, formidamus: Sed licet nos aut Angelus de coelo evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
Intelligitis tandem quanto timore, quanta cura, quanta sollicitudine, quanto zelo sit novitas fugienda, antiquitas conservanda, quando nec ipsis Apostolis atque angelis liberum aut integrum est aliter docere, quam semel docuerunt. Sed licet, inquit, nos. Quid est nos? Sed licet, inquit, Petrus, licet Andreas, licet Joannes, licet ego, licet chorus Apostolicus, adeo etiam omnis exercitus Angelorum Evangelizet vobis, praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Ac ne forte putaremus hoc verbum ei incaute excidisse, nec eum ex animo dixisse, iterum repetit: Sicut praediximus vobis, et nunc iterum dico: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Quare cum nec Apostolis, nec Angelis, liceat novam aliquam fidem condere, sine dubio nec nobis licet, nisi cum detrimento nostrae salutis et pernicie animarum nostrarum eam recipere.
Ad probandam fidei orthodoxa; firmitatem, quinque in primis afferuntur argwnema firmissima, quoe ex historia conversionis gentium desumpta sunt. Inu t i luitur deinde comparatio inter doctrinam fidelium et Philosophorum gentilium. Amplitudo Catholicae et universalis Ecclesiae, et paucUas Haereticorum idem sentientium sibi opponuntur: Firmitas et duratio Romanae Ecclesiae ostenditur, atque Romanorum pontificum continuae successiones ex multis Patrum testimoniis abunde probatur. Quam variis et gravibus persecutionibus Ecclesia ab ipsa sua origine semper impetita fuerit, quae inde nihilominus magis solidata incrementa sumpsit; quod tamquam firmum argumentum propositi confirmandi adducitur.
Argumenta, quae hodierna oratione, Domino adjuvante, pertractanda atque exponenda sunt, si accurate ac diligenter explicentur, non dubito, optimi auditores, quin magnum adjumentum ad veram et antiquam fidem confirmandam allatura sint. Nam cum Catholicam atque orthodoxam nostram Religionem esse vetustissimam, oratione superiori demonstraverimus, recto ordine sequitur, ut de amplitudine et firmitate ejusdem Religionis disseramus. Heec vero sunt argumenta duo cum primis patentia atque efficacia ad omnes profanas Haereticorum novitates repellendas et fidem veterem, sacro - sanctamque Religionem in pristino statu atque honore retinendam.
Ac primum, conversio totius orbis argu¬
mentum est multis nominibus invictissimum et admiratione atque stupore dignissimum,, quod tam innumera hominum multitudo omnium gentium, omnium aetatum, omnium conditionum, pauperes, divites, nobiles, ignobiles, eruditi, ineruditi, viri, mulieres, juvenes, senes, tanta fuerint celeritate et facilitate conversi. Deinde, quod ad praedicationem hominum ignotorum, pauperum et abjectorum, ncc usque adeo eloquentium, antiquas leges et ritus majorum suorum abjecerint. Tertio, quod Christi legem, legem carni et sanguini contrariam, legem quae nihil in hoc saeculo nisi cruces et tribulationes promittat, tanta alacritate ac devotione susceperint. Quarto, quod non solum susceperint, sed ita susceperint, ut millies torqueri et mori, totumque sanguinem profundere maluerint, quam legem semel susceptam deserere. Postremo, quod ita res evenerint, sicut prophetae ante praedixerant: ac ut alios praetereamus, Adorabunt eum, inquit David, omnes reges terrae, omnes gentes servient ei, et rursum '.Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum; et alibi: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Cujus rei illustrissima figura in die Pentecostes mundo demonstrata est. Tunc enim non solum in una atque eadem domo, quae totius Ecclesiae typum gerebat omnium gentium linguis Deus laudabatur a fidelibus, sed etiam cum primum Apostoli legem Evangelicamin urbe Jerosolyma,tamquamprsecones Dei, clarissima voce promulgarent, erant in ea urbe simul congregati Parthi, Medi, Elamitae et qui habitabant Mesopotamiam, Judaeam et Cappadociam, Pontumet Asiam, Phrygiam etPamphyliam, ^Egyptum et Libyam, necnon Romani,
Arabes, Cretes, et uno verbo, homines de omni natione, quae sub coelo est. Quod nihil aliud, quam Ecclesiae universitatem et amplitudinem significabat. Sane qui ex hoc argumento non intelligit, Christianam legem veri et omnipotentis Dei esse legem, non video, quo pacto non ratione atque intelligentia carere existimandus sit.
Si Philosophi Paganorum et haeresim inventores multos ad suos errores pertraherent, minime mirum videri deberet. Nihil enim ii docent, quod rationem superest: nihil praecipiunt, quod facile fieri non possit. Denique sectae eorum vise sunt latse, nec ullas angustias vel in rebus credendis vel in perficiendis habent. At persuadere hominibus, unam atque eamdem naturam in tribus personis existere, hominem in patibulo crucis suspensum esse Deum, virginem quamdam sine detrimento virginitatis concepisse et peperisse, omnes homines in sua ac propria carne resurrecturos, e.tiam eos, quos incendium absumpsit vel belluae devorarunt; praeterea, diligendos inimicos, non reddendum malum pro malo, ferendas calamitates, condonandas injurias, contemnendos honores, et alia id genus altissima et subtilissima dogmata, quis potuit nisi Deus? Unde B. Augustinus lib. contra epistolam Manichaei, quae Fundamenti appellatur: « Quis, inquit, tantam multitudinem induceret ad legem carni et sanguini contrariam, nisi Deus? » Et lib. xxn de Civitate Dei, aperte ostendit, esse quidem arduum ac pene incredibile, mortuos resurrecturos, sed non minus incredibile, mundum pene totum credidisse rem tam incredibilem: sed omnium maxime incredibile, id mundo non ab eloquentissimis et sapientissimis philosophis, nec multis annorum centuriis, sed ab humilibus piscatoribus, paucissimis annis esse persuasum. Ille igitur, quo auctore brevissimo tempore oracula toto orbe, quasi lapidibus obstructis obmutuerunt et Daemonum cultus et sacrificia cessaverunt, et omnes pene homines legem carni et sanguini contrariam susceperunt, quis esse potest, nisi Deus?
Legite librum Beati Athanasii de humilitate Yerbi vel certe sermonem Theodoreti de legibus ad Graecos, ibi videbitis, quantis conatibus summi philosophi, praestantissimi ingeniis maximaque eloquentia, quam parum profecerint. Yix enim ullus est eorum, qui aliquos paucos, saltem e vicinia, ad suas leges pertrahere potuerit. « At nunc illi pi¬
scatores, inquit Theodoretus, sutorque tentoriorum cunctis nationibus legem Evangelicam detulerunt, neque solum Romanos, quique vivunt sub Romano imperio; sed Scythas quoque et Sauromatas et Indos: praeterea.Ethiopes, Persas, Syros, Hircanos, Britannos, Cimmerios, Germanos, utque semel dicatur omne hominum genus nationesque omnes Crucifixi leges accipere persuaserunt. » Neque est haec amplificatio Theodoreti, auditores, nam et D. Leo fide dignissimus testis, sermone de nativitate Petri et Pauli, Romanam urbem alloquens: « Per sacram, inquit, B. Petri sedem caput orbis effecta latius praesides religione divina, quam dominatione terrena. Quamvis enim multis antea victoriis jus imperii tui terra marique protuleris; minus tamen est, quod tibi bellicus labor subdidit, quam quod pax Christiana subjecit. » Itaque temporibus B. Leonis major erat orbis Christianus, quam orbis Romanus et plures populi Romano pontifici, quam Romano imperatori parebant. Et quod majus est, beatus Martyr Irenaeus, qui temporibus Apostolorum fuit vicinissimus lib. i. contra haereses: « Hanc praedicationem, inquit, et hanc fidem cum accepit Ecclesia, et quidem in universum mundum disseminata diligenter custodit, quasi unam domum inhabitans et similiter credit quasi unam animam habens et unum cor, ut constanter praedicat, docet, et tradit quasi unum possidens os: neque hae quae in Germania fundatae sunt Ecclesiae, aliter credunt, neque hae quae in Iberis, neque hae quae in Certis, neque hae quae in oriente, neque hae quae in occidente, neque hae quae in iEgypto, neque hae quae in Libya, neque hae quae in medio mundi sunt constitutae, sed sicut sol omni creaturae Dei in universo mundo unus et idem est; sic et lumen et praedicatio veritatis ubique lucet et illuminat omnes homines, qui volunt ad agnitionem veritatis venire. » Haec B. Irenaeus. Quid? quod ipsis apostolicis temporibus jam pene in toto orbe Evangelium coruscabat? Apostolus enim Paulus est, qui ad Ecclesiam Colossensem scribens, ait: « Si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles et immobiles a spe Evanyelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub coelo est. »
Habemus igitur, quanta celeritate, quantoque miraculo in omnem orbem terrarum sese Religio sancta diffuderit, et diversissimas gentes, linguis, moribus, regionibus dissitas, tanta pace conjunxerit, ut omnes unam domum inhabitare, et unum cor, unum os, unum animum habere videantur. Quae unquam haeresis, licet facilia et credibilia praedicans, ac carni et sanguini blandiens, et principum atque imperatorum fulta praesidiis, hos progressus habuit? Quae unquam, non dico orbem totum, sed totam provinciam aliquam occupavit? Valentiniani et Marcionitae in magnam quidem multitudinem excreverant, sed Irenaeo teste, vix duo aut tres in tanta multitudine de eisdem rebus eadem dicebant. Ariani ‘orbem pene totum infecerant, sed neque ipsi de rebus iisdem eadem loquebantur. Vixdum enim Ariana haeresis nata erat, cum in varias dissentientes sectas divisa est. Aliud Acatiani, aliud Eunomiani,' aliud Macedoniani de summis nostrae fidei mysteriis dicebant: tamen omnes unum et eumdem Arium parentem agnoscebant. Impietas Mahumetana magnam partem Africae atque Asiae absumpsit: sed ipsa quoque, praeterquam quod in sectas varias supra septuaginta in ipso suo exordio divisa perhibetur, numquid aliquando Italiam, Galliam, Germaniam occupavit, alias que orbis Christiani regiones, sicut Catholica Christi Ecclesia orientem et meridiem tenuit, et ex parte etiam nunc tenet? Haeretici nostri temporis quando Asiam et Africam viderunt? Quando nomen Lutheri aut Calvini in vEgypto, Libya, Arabia, iEthiopia, Perside auditum est? Et in isto angulo orbis terrarum, ubi nidum suum posuerunt, nonne ita sunt inter se divisi, ut vix duo reperiantur, qui secum in omnibus consentiant? Nonne eis cum B. Augustino dicere possumus: « Vos autem et tam pauci et tam turbulenti et tam novi, nemini dubium est, quin nihil dignum auctoritate praeferatis? » Non est igitur, nec fuit una aliqua hominum congregatio idem dicentium ac sentientium, et Deum eumdem iisdem ritibus ac caeremoniis colentium, qui totum orbem occupaverit, praeter Christi veram et orthodoxam Ecclesiam, quae sola optimo jui e, invitis et reclamantibus haereticis, catholicae et universalis nomen semper obtinuit.
Sed fortasse ista religio, sicut celeriter crevit, ita est et celeriter extincta. Non est ita, auditores, sed contra potius, ita fiianas et alias radices jecit, ut nullum unquam imperium armis et exercitibus munitum, et ab hominibus prudentia et eloquentia excellen¬
tibus gubernatum, tam diu durare et permanere potuerit. Atque hoc est argumentum alterum, quod jam sequitur explicandum. Ac ut omittam regna atque imperia saecularia, quae sicut armis inchoantur et augentur, ita etiam armis debilitantur et evertuntur: haereses omnes nonne post Ecclesiam exortae, et ante Ecclesiam extinctae sunt? Recenset Irenaeus Haereticorum sectas varias post Christi Ascensionem circiter viginti, Tertullianus viginti septem, Epiphanius octoginta, Theodoretus septuaginta sex, Damascenus centum, Augustinus octoginta octo, Philastrius centum viginti octo: ex illis omnibus non vel una reperitur, quae aliquando funditus non interierit. Ubi sunt modo Simoniani, Menandriani, Marcionitae et alia tam multa genera sectarum? Nec ipsi, nec eorum successores, nec eorum libri, nec monumenta ulla remanserunt, et nisi eorum nomina in libris Catholicorum Patrum, qui cum eis decertarunt, legeremus, nec si unquam ejusmodi sectae extitissent, scire possemus. Excitantur quidem hoc tempore atque ab inferis revocantur veterum errores, sed propterea aliquando non interierunt? Certe Theodoretus tempore suo testatur, omnes antiquas haereses, paucis exceptis, plane defecisse. Quid haeresis ariana, quae magnam partem orbis infecerat, et imperatores, reges, Episcopos sine ullo numero deceperat, ita ut plane immortalis videretur, nonne ita tandem defecit, atque extincta et sepuita fuit, ut multis annorum centuriis, nec nomen ejus in orbe terrarum extiterit? Sed quid imus tam procul? Haeresis Lutherana nonne temporibus nostris exorta, jam. plane exaruit? Tametsi enim multi sunt, quos Lutheranos vocamus, tamen paucissimi sunt, qui ipsa dogmata Lutheri, ut tradita sunt, integra et inviolata custodiant. Et si is nunc ab inferis rediret, periculum esset, ne nullum inveniret, qui se recognosceret. Sed nec ipse sua dogmata amplius cognosceret, ita nepotes ac posteri ejus in aliam formam Lutheranam fidem atque evangelium redegerunt. Ecclesia vero Christi super firmam petram aedificata, nullis unquam procellis aut tempestatibus everti potuit. Semper enim Romana Ecclesia, quae caput est Ecclesiarum, mansit: nec unquam defecit in Apostolica sede Sacerdotum successio nec unquam homines aliqui, imo nunquam populi aut Episcopi defecerunt, qui cum isto capite tamquam vera membra cohaererent. Saepe capta atque eversa fuit Roma, saepe dominos mutavit: nunc eam principes Pagani, nunc imperatores Christiani, nunc reges Ariani tenuerunt, ea tamen fidem nunquam mutavit. Cecidit sedes Augusti, sed Petri sedes nunquam cecidit. Interrumpi potuit serie-: romanorum imperatorum, sed Pontificum series et Petri successorum nunquam potuit. Et quod magis admirandum, ex Ecclesiis caeteris eae solae diuturnae et stabiles esse potuerunt, quae se ab isto capite non separaverunt. Ubi quaeso, nunc est patriarcha Alexandrinus? Ubi Antiochenus? Ubi Constantinopolitanus? Ubi Jerosolymitanus? Ubi sunt sedes atque Ecclesiae Africanae? Ubi sunt Ecclesiae ab Apostolis fundatae, Corinthia, Ephesina, Thessalonicensis, Colossensis, Philippensis? Nonne statim atque ab Ecclesia Romana recesserunt, tamquam rami a radice praecisi exaruerunt?
Atque ista perpetuitas, ista continuatio, ista constantia Religionis, ista nunquam interrupta series et summorum in Ecclesia principali successio Sacerdotum, argumentum illud est, quo semper majores nostri ora haereticorum obstruxerunt. Cum enim haeretici apud se veram Ecclesiam et sinceram doctrinam esse jactarent, quaerebant ab eis patres nostri, Catholici doctores, et unde vobis haec doctrina? Per quorum manus a Christo ad vos devenit? Ostendite successionem Episcoporum vestrorum. Quod cum facere non possent, obmutescebant. Ipsi vero sancti Patres, tametsi in suis propriis Ecclesiis et sedibus perpetuam successionem Episcoporum demonstrare non poterant, eam tamen in Romana sede, cujus ipsi membra erant, aptissime demonstrabant. B. Irenaeus lib. m. contra haereses: « Maximae, inquit, et antiquissimae et omnibus cognitae, et a gloriosissimis duobus Apostolis Petro et Paulo Romae fundatae et constitutae Ecclesiae, eam quam habent ab Apostolis traditionem et annuntiatam hominibus fidem, per successionem Episcoporum pervenientem usque ad nos judicantes, confundimur omnes eos, qui quoquo modo vel per sui placentiam malam vel vanam gloriam et caecitatem et malam sententiam, praeter quam oportet, colligunt. Ad hanc enim Ecclesiam propter potentiorem principalitatem, necesse est, convenire omnem Ecclesiam, hoc est, qui undique sunt fideles, in qua semper ab his, qui sunt undique, conservata est ea, quae est
ab Apostolis traditio. » Haec B. Irenaeus. Quibus dictis enumerat ordine Romanos Pontifices ab Apostolo Petro usque ad S. Eleutherium, cujus tempore ipse vivebat, tunc demum subdit: « Hac igitur ordinatione et successione ea quae est ab Apostolis in Ecclesia traditio, et veritatis praedicatio, pervenit usque ad nos, efc est plenissima haec ostensio. » Jam vero Septimius Tertullianus lib. de praescriptione adversus haereticos: ((Edant, inquit, haeretici origines Ecclesiarum suarum; evolvant ordines Episcoporum suorum, ita ner successionem ab initio decurrentem ut primus ille Episcopus aliquem ex Apostolis vel apostolicis viris, qui cum Apostolis perseveraverit, “habuerit auctorem et antecessorem. Hoc enim modo Ecclesiae Apostolicae sensus suos referunt: sicut Romanorum Ecclesia B. Clementem a sancto Petro ordinatum refert. Confingant tale quid haeretici. Quid enim illis post blasphemiam illicitum est? » Pori'o B“ Cyprianus epistola sexta, lib. primo de Novatio haeresiarcha loquens: « Pastor, inquit, haberi quomodo potest, qui manente vero pastore, et in Ecclesia Dei ordinatione succedanea praesidente, nemini succedens, et a seipso incipiens, alienus fit et profanus? » Quae verba nonne optimo jure, et Luthero et Calvino et omnibus haeresiarchis convenire possunt? Nonne unusquisque eorum nemini succedens a seipso incepit? Sed quid de Optato, Epiphanio, Augustino, Hieronymo dicemus? Nonne D. Optatus libro secundo contra Parmenianum, posteaquam enumeratis omnibus Romanis Pontificibus Catholicae Ecclesiae originem et continuationem ostendit, Hereticis quasi insultans: « Vestrae, inquit, cathedrae vos originem reddite, qui vobis vultis sanctam Ecclesiam vendicare. » Nonne D. Epiphanius contra haeresim vigesimam septimam scribens, et B. Augustinus in epistola 165. ad idem propositum eorumdem Romanorum Pontificum indicem texuerunt? Et si quaeramus a Beato Augustino, quid eum tam firmiter in gremio Ecclesiae catholicae tenuerit, nonne respondebit, quod in libro contra: Epistolam Fundamenti scriptum reliquit: « Tenet me in ipsa sede Petri Apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum? Quod si postremo a B. Hieronymo consilium petamus, in qua potissimum Ecclesia sit permanendum, nonne respondebit, 'quod in dia-
logocontraLuciferianosposuit: « Brevem tibi apertamque animi mei sententiam proferam: in ea Ecclesia est permanendam, quae ab Apostolis fundata usque ad hanc diem durat. »
Quse cum ita sint, auditores, quis non videt, quale et quantum sit hoc argumentum? Cur enim sancti Patres tanta sollicitudine Romanorum Pontificum indicem texebant? Et si Irenseus tanti fecit tredecim Romanorum Pontificum non interruptam seriem, et Ecclesiae ad centum et octoginta annos continuationem: si Optatus, Epiphanius, Hieronymus, Augustinus, tanti fecerunt seriem et continuationem non multo longiorem, nempe annorum quadringentorum et sexaginta, etromanorum pontificum ad summum quadraginta; quid hoc tempore dicerent, quomodo exultarent? quomodo triumpharent, qua libertate Lutheranis et Calvinistis ora obstruerent, si in Ecclesiam eamdem annis mille quingentis et septuaginta permansisse, et Romanos Pontifices supra ducentos numerari, et numquam eorum interruptam seriem successionemque viderent?
Sed fortasse non habuit catholica Ecclesia hostes ullos, qui eam impugnarent; imo vero nihil umquam tanta hostium multitudine, tanta potentia, tantis viribus oppugnatum est. Coeperunt initio Judaei Christi Ecclesias devastare, sed eum hoc de more non bene succederet, imperatores orbis daemon excitavit. Itaque monarchae potentissimi 5 non unus, aut duo sed decem aut duodecim variis temporibus totis sui imperii viribus nomen Christianum delere aggressi sunt. Sed quid tandem profecerunt? 0 rem incredibilem et tamen veram; deleverunt imperatores Romani urbes potentissimas, fuderunt exercitus barbarorum innumerabiles, domuerunt armis ferociss:mas nationes et Christi Ecclesiam sola patientia ac fide armatam et non repugnantem nec resistentem vincere non potuerunt. Mactabantur sancti martyres usque ad carnificum defatigationem et gladiorum obtusionem, et semper major, ac major Christianorum numerus apparebat. Itaque recte Tertullianus martyrum sanguinem semen appellavit. Et B. Leo sermone de S. Petro et Paulo: « Non minuitur, inquit, persecutionibus Ecclesia, sed augetur, et semper ager Dominicus segete ditiori vestitur, dum grana, quse singula cadunt, multiplicata nascuntur. » Ita est, auditores, occidebatur unus, et convertebantur decem.
occidebantur decem et convertebantur centum, occidebantur centum et convertebantur mille. Et quemadmodum aquce diluvii domicilia regum et principum operiebant, et prosternebant: Arcam vero Noe in sublime ferebant et extollebant ita prorsus persecutiones mundi regna et imperia evertunt, sed Christi Ecclesiam semper sublimiorem et illustriorem reddunt. Quid de philosophis et oratoribus dicam? Quibus sapientia; et eloquentia? facibus prisci illi philosophi et rhetores contra Christianam religionem in hominum pectoribus odium incendere conabantur? Quam multa scripsit Porphyrius? quam multa apostata Julianus? quam multa Libanius sophista? quam multa epicureus Celsus? quam multa platonicus Proclus? quam multa omnium hominum scelestissimus Lucianus? Quid? quod publice edebantur acta Pilati, in quibus multa turpissima et contumeliosissima fingebantur de Christo, et ea prseceptores pueros suos docere compellebantur ut cum ipso pene lacte odium contra Christum imbiberent? et tamen de omnibus tandem invictissima triumphavit Ecclesia. Finierunt demum aliquando bella, et persecutiones Ethnicorum, sed repente eis Haereticorum arma, multo graviora et periculosiora successerunt. 0 quaties daemon haereticorum acies renovavit? 0 quot victorias, quot palmas, quot triumphos Christi Ecclesia reportavit. Vincebantur Sabelliani, succedebant eis Arriani. Vincebantur Ariani, succedebant eis Nesto riani. Vincebantur Nestoriani, succedebant eis Eutychiani. Jure igitur ac merito D. Augustinus lib. de Utilitate credendi exclamat: <c Dubitabimus nos ejus Ecclesiae condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab Apostolica sede per successionem Episcoporum, frustra Haereticis circum latrantibus, culmen auctoritatis obtinuit? Et nos, auditores, dubitabimus eam Ecclesiam non esse de faece Lutheranorum triumphaturam, quae de centum et eo amplius haereticorum exercitibus triumphavit? Quare certissimi simus Romanam Ecclesiam eam esse adversus quam portae inferi non praevalebunt: Et regnum istud, juxta Danielem, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur, comminuet autem et consumet universa regna, et ipsum stabit in aeternum; de quo Angelus ad Mariam: Et regni ejus non erit finis.
De veritate et consonantia Catholicae doctrinae dicturus probat, veritatem semper sibi constare, mendacium vero contra sibi contradicere, quod etiam ipsius Lutheri testimonio confirmat. Consonantia in primis ostenditur sacrae Scripturae, et exempli loco plurima de Christo testimonia ex veteri Testamento adducuntur, quibus totidem ex novo respondent. Concordia Conciliorum et decretalium tribus potissimis argumentis confirmatur. Manifestatur rei veritas de Synodo Fr anco for diensi, quam Haeretici in suum favorem trahere nituntur. Aliae nonnullae objectiones Haereticorum diluuntur, quibus contra Conciliorum consonantiam insurgunt. Haereticorum singulorum perpetuum dissidium, longissimam seriem enumerando, patefit. Quo theologi scholastici dissentiant; quomodo item Haeretici inter se et contra se ipsos pugnent declaratur, et a tribus haeresiarchis, Simone mago primo, Ario medio et Luthero extremo probatur Qua ratione Lutherus undique sibi contradicat, adductis pluribus ex ipsius scriptis locis sibi contradicentibus, ob oculos ponitur. Hincetiam ei et aliis haereticis locus ex Apocalypsi convenienter applicatur.
Veritatis certissimum signum esse consonantiam doctrinae, errores vero ac mendacia semper seipsa destruere, usque adeo verum et omnibus notum ac perspectum est, auditores optimi, ut id non solum viri sapientes doceant, sed etiam confirmet vulgus, et ipsi quoque mendaces veritatis hostes, saepe fateri vel inviti cogantur. Nam quemadmodum
inter virtutes et vitia illud interesse scimus, quod virtutes quasi chorum quemdam faciunt, et sunt inter se quadam naturae cognatione, et societate ita conjunctae et copulatae, ut omnes juventur ab omnibus, et nulla a ceeteris sejuncta ac separata, vim et dignitatem ac perfectionem suam retinere possit: contra vero in republica vitiorum, jus colitur nullum, nulla sunt foedera pacis, sed perpetuo litigat avaritia cum prodigalitate, cum pusillanimitate contendit audacia, et de caeteris ad eumdem modum: pari ratione non solum verum cum vero non pugnat, sed etiam veritas ornat et illustrat veritatem; mendacia vero superbiae plena sunt, et unum alterum non patitur, atque idcirco semper dissident inter se, et unum evertitur atque destruitur ab altero. Hinc enim vulgo ab indoctis passiin dici audimus, Oportet mendacem esse memorem, cum nihil facilius et quasi naturalius sit, quam in fabulis narrandis, et praesertim si prolixae sint, et ex multis mendaciis constent, narratorem oblivisci sui, etsecum pugnare. Nec solum vulgus, sed adversarii nostri, huic veritati testimonium praebent, atque omnium nomine unius • Martini Lutheri testimonium apertissimum et verissimum recitabo, ut omnes intelligant Catholicos et Haereticos, qui in aliis rebus pene omnibus dissident, inter se in hoc uno principio mirifice convenire. Is igitur in libro, quem de monasticis Votis scripsit, his verbis nos admonet: « Mendacia, certius dignoscere non potes, quam quando sibimet ipsis contraria; a Deo enim ordinatum est, ut impii semper seipsos confundant, et ut mendacia non consonent, sed semper contra semetipsa testentur. » Testimonium hoc verum est, auditores, et nos in ejus discutiendis sententiis eo libenter utemur. Disserendura est enim hodierna oratione de veritate seu consonantia et concordia admirabili Catholicae doctrinae, quae est quarta laus nostrae Religionis, et post antiquitatem, amplitudinem et tirmitatem de quibus superioribus concionibus egimus jam recto ordine qaurto loco sequitur explicanda.
Scripturas igitur nostras, necnon Conciliorum decreta et summorum Pontificum definitiones, verissima esse et a Spiritu veritatis dictata, satis abunde testatur incredibilis quaedam et plane divina consensio, quae in Scripturis sanctis et Christianis dogmatibus reperitur. Ac ut do Scripturis propter Mahumetanos et Ethnicos, qui eas non recipiunt, prius dicamus. Quanta, quaeso, admiratione ac stupore dignum est scriptores sanctos non unum aut duos, sed multos et varios fuisse, et variis linguis, occasionibus, locis, temporibus scripsisse, et nihilominus ita secum in omnibus consentire, ut ab initio Geneseos usque ad extremam Apocalypsim, nulla in eis dissensio reperiatur: unum atque eumdem multa scribere, et nunquam a se dissentire, magnum est multos de multis et variis rebus disputare, et unum cum alio nunquam pugnare, simile prodigio est. Quid igitur de scriptoribus sanctis dicemus? qui non solum multi et varii fuerunt, sed ita locis dissiti ut saepe inter unum et alium infinita maris et terrarum spatia interjacerent, ita temporibus separati, ut saepe unus alium non solum numquam viderit, sed nec de eo quicquam unquam audierit, et tamen ita scripserunt, ut sancti libri non a multis, sed ab uno quasi pluribus linguis et calamis scripti esse videantur. Quocirca divino prorsus consilio Spiritus sancti, ut B. Augustinus xviii de Civ. Dei, sapienter monet, nec nimis multi nec nimis pauci sancti scriptores esse debuerunt: non nimis multi, ne multitudine vilesceret quod clarum religione esse oporteret: non nimis pauci, utsemper in eis esset praedicanda et admiranda consensio. Porro sanctae Scripturae non ea solum ratione aliae aliis, posteriores posterioribus cohaerere dicendae sunt, quodsecum non pugnent, quod est unum genus concordiae; sed etiam quod quicquid vetus Scriptura futurum praedixit, id totum Scriptura nova factum atque impletum esse demonstret, quod est aliud concordiae genus, multo sine ulla comparatione nobilius. Cujus rei typum gerebant duo Seraphim illi qui ut apud prophetam Isaiam legimus, admirabili consensione clamabant
alter ad alterum: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum: nec non duo Cherubim, quae alis tegebant propitiatorium, unde Deus loquebatur, et quorum vultus alter ad alterum semper intuebantur. Haec enim sunt duo Testamenta, vetus et novum, quae ita se invicem aspiciunt, et alterum ad alteram clamat, ut quicquid unum loquitur promittendo, alterum repetat adimplendo. Exemplum ponamus, in Christo, cujus jam imminet dies natalis, et quem omnino divinae paginae tamquam finem et scopum intuentur. Vetus testamentum dicit: Ecce virgo concipiet in utero et pariet filium; novum respondet: Quod in ea, nempe in virgine Maria, na'um est, de Spiruu sancto est. Vetus dicit: Et tu Bethlehem terra Juda nequaquam minima es in principibus Juda, ex te enim egredietur qui sit dominator in Israel; novum respondet: Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda. Vetus dicit: Orietur stella ex Jacob; novum respondet: Vidimus stellam ejus in oriente. Vetus dicit: Omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes; novum respondet: Obtulerunt ei munera aurum, thus et myrrham. Vetus dicit: Dabitur ei nomen novum, quod os Domini nominabit; novum respondet: Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab Angelo priusquam in utero conciperetur. Vetus dicit: Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur JEgyptum; novum respondet: Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in MSgyptum. Vetus dicit: In mari via tua et semitae tuae in aequis multis; novum respondet: Venit Jesus ambulans super mare. Vetus dicit: Mittam ad eos piscatores et piscabuntur eos; novum respondet: Venite post me et faciam vos fieri piscatores hominum. Vetus dicit: Prophetam suscitabit tibi Dominus de fra tribus tuis; novum respondet: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. Vetus dicit: Aperiam in parabolis os meum, novum respondet: Locutus est eis midta in parabolis. Vetus dicit: Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum; novum respondet: Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt. Vetus dicit: Ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator; novum respondet: Adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Ve, tus dicit: Appenderunt mercedem meam trigenta argenteos; novum
S32 CONGIO IV. DE VERITATE ET CONSONANTIA CATHOLICAE DOCTRINaE.
respondet: At illi constituerunt ei triginta argenteos. Vetus dicit: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis; novum respondet: Tunc expuerunt in faciem ejus et colaphis eum ceciderunt. Vetus dicit: Post hebdomadas sexaginta duas occidetur Christus; novum respondet: Christus factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Vetus dicit: Et non erit populus, qui eum nega 'urus est; novum respondet: Responderunt pontifices, non habemus regem, nisi Caesarem. Vetus dicit: Et cum sceleratis deputatus est; novum respondet: Crucifixi sunt cum eo duo latrones. Vetus dicit: Diviserunt sibiic -timenta mea, et super vestem meam miserunt sortem; novum respondet: Diviserunt vestimenta ejus sortem mittentes. Vetus dicit: Os non comminuetis exeo; novum respondet: Ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura. Vetus dicit: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum, videre corruptionem; novum respondet: Hunc Deus suscitavit a mortuis. Vetus dicit: Ascendit pandens iter ante eos; novum respondet: Videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Vetus dicit: Effundam spiritum meum omnem carnem; novum respondet: Effudit hunc quem vos videtis et auditis. Vetus dicit: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae; novum respondet \ Audientes autem gentes gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini, et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. 0 consensio incredibilis! 0 concentus! 0 harmonia vere divina divinarum litterarum! Ecquis erit ita stupidus; vel obstinatus, qui tam admirabili concordia Scripturarum nostrarum perspecta, ea a Spiritu sancto, ab ipsa Sapientia et Veritate profecta esse non confiteatur? Quod si vellemus omnia loca percurrere, dies non sufficeret; et si non verba solum, sed etiam res gestas et umbras ac figuras cum rebus figuratis atque adumbratis conferre conaremur, immensam orationem susciperemus.
Neque vero Scripturce dumtaxat, sed etiam omnia probatorum Conciliorum Catholicae Ecclesiae a primo Nicaeno usque ad ultimum Tridentinum, et omnium summorum Pontificum a B. Petro usque ad Gregorium decimum tertium, definitiones atque decreta, ita sibi cohaerent, ita secum in omnibus consentiunt, ut quamvis diversis locis, diversis temporibus, a diversis Patribus contra diversas et saepe contrarias heereses pro¬
mulgata atque edita sint, nulla tamen in eis, audacter dicimus, nihil timemus, nulla in eis vel minima discordia reperiatur. Cujus rei argumentum est.primum, quod omnia simul recipit ac veneratur Catholica Christi Ecclesia, quod certe non faceret, si unum cum alio ulla ratione pugnaret. Deinde, quod non exstat, neque unquam legimus aut audivimus, extitisse Concilium aliquod vere Catholicum, in quo prius aliquod Concilium, aut omnino aut ex parte repudiatum vel reprehensum fuerit: sed potius contra videmus posteriora semper venerari priora, eorum vestigiis insistere, et sua decreta eorum decretis annectere, quasi catenas catenis et annulos annulis, quibus fortissime astringitur, vincitur, conservatur et exornatur Ecclesia: et quse a prioribus ssepe dicta sunt, ea a posterioribus confirmari, exponi, illustrari, augeri: nunquam tamen destrui aut everti. Postremo, quod adversarii nostri nullam adhuc pugnantem sententiam in nostris dogmatibus atque decretis ostendere potuerunt. Sed fortasse non sunt conati: Quid? Non sunt conati? Ita perstringit tanta lux veritatis oculos omnium haereticorum, ut nihil aliud egerint his quadraginta annis, quam omnes historias evolvere et omnes angulos bibliothecarum diligentissime perscrutari, ut aliquid tandem invenirent, in quo nostra Concilia reprehenderent. Sed nihil tandem praeter nugas inanissimas proferre potuerunt, ut de eis vere Propheta dixisse videatur: Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet: et ad ultimum, Desiderium peccatorum peribit. Nec enim fieri potest, ut illa Ecclesia non sibi constet, quae ore Apostolico Columna et firmamentum veritatis appellata est: quae pastorem et doctorem sequitur eum, cui dictum est a Veritate: Ego pro te rogavi, ut non deficiat fides tua.
Invenerunt ante paucos annos, cum jam diu laborassent ac sudassent in quaerendo, Synodum quamdam Francofordiensem, jacentem in pulveribus, et fortasse cum blattis et tineis bellum gerentem: legerunt in ea, patres anathema dixisse Concilio cuidam Constantinopolitano, in quo nescio quid de imaginibus decretum fuerat, statim triumphabundi exclamare coeperunt: Ecce qualia sunt concilia papistarum, unum alteri dicit anathema? Ecce quomodo Synodus Francofordiensis septimam Synodum damnavit, in qua receptus ac approbatus fuerat usus imaginum? Sed scitis quid isti suo triumpho consecuti sint? Nihil aliud, quam ut notam imperitiae vel improbitatis effugere non possint. Siquidem toti mundo notum est, septimam Synodum non Constantinopolitanam, sed Nicaenam secundam fuisse; illam autem Synodum Constantinopolitanam, quam Synodus Francofordiensis damnat, non Concilium Ecclesiae, sed comitia Iconomachorum fuisse, quae etiam septima Synodus repudiavit. Jam igitur vel historiam illam sciebant adversarii vel non sciebant: si non sciebant, imperiti erant; si sciebant, et tamen populos circumvenire suis mendaciis volebant, improbi sunt; atque eis recte cum divo Hilario dicere possumus: « 0 vos scelesti, siccine de Ecclesia ludibrium facere voluistis? » Neque meliora sunt, auditores, argumenta caetera. Objiciunt enim, Synodum Ariminensem, quae pugnat cum Nicaena: Synodum Ephesinam secundam, quae pugnat cum Chalcedonensi: Synodum Cathaginiensem quae Papa Stephanus reprobavit. Sed objiciant ista pueris et mulierculis. Quis enim ignorat Synodum Ariminensem, Ephesinam secundam, Cathaginiensem sub Cypriano, et alias nonnullas quas nobis objiciunt, non Concilia Catholica, neque a summis Pontificibus probata; sed potius semper rejecta et reprobata ab Ecclesia fuisse. Nos vero id solum asserimus, et nullo negotio probamus ac defendimus, nullum esse Concilium a Romano Pontifice confirmatum, quod cum alio Concilio pariter confirmato non consonet. Et hoc est argumentum, in quo merito exultamus et triumphamus. Ista enim admirabilis concordia et harmonia Catholicorum dogmatum illustrissimum atque evidentissimum est testimonium praesentiae Spiritus sancti.
Piget profecto ac pudet referre, quales nugas soleant afferre haeretici contra primam, quartam ac septimam Synodum, contra Romanam sub Nicolao secundo, contra Constantiensem, et quasdam alias, atque adeo contra ipsam primam in urbe Herosolyma ab Apostolis celebratam. Ponam exemplum unum, ex quo qualia sint caetera, facile possit intelligi. Reprehendunt, in primis sanctissimi isti homines, et castitati praecipui amatores, Chalcedonensem Synodorum omnium maximam in qua sexcenti et triginta Patres convenerunt. Sed cur, putatis? Quid ibi dissonantiae a caeteris invenerunt? nimirum ingens blasphemia eis visa, quod in
eo Concilio cavetur, ne Monachi et Virgines Deo sacrae, post promissam ad devotam Deo castitatem perpetuam, ullo pacto ad matrimonia et nuptias admittantur. Quaeso vos, qui ista tamquam errores in Conciliis reprehendunt, frontem habent, an sunt homines sine fronte? Sani sunt an insani? Sobrii an ebrii? Vigilant an dormiunt? Quando enim Ecclesia oppositum docuit? Quando id non probavit? Quando non praedicavit? Quid ergo sanctum Concilium statuere debebat? Ut Virgines et Monachi datam Deo fidem non servarent? nempe id voluissent Lutherani. At religio et natura, et ipse sensus communis reclamat.
Conferre modo, si placet, Jerusalem cum Babylon, tam admirabilem Catholicae doctrinae concordiam cum sectis et dissensionibus Haereticorum. Quando, quaeso, Paganorum atque Haereticorum Babylon in suo gremio non simul fovit innumeras controversias hominum dissentientium, non de agris et domibus, sed de primis ac summis divinitatis mysteriis?Ae ut omittam veterum philosophorum dissensiones, quae multis notae sunt, et quarum non paucas B. Augustinus recenset libro de Civit, xvm, c. 41. Quae unquam haeresis fuit, quae in ipso suo exordio multas et inter se pugnantes sectas non pepererit? Certe a Simone Mago haeresiarcharum principe sunt Menandriani, Basilidiani, Saturniani. A secta Gnoslicorum Carpocratiani, Cajani, Ophitae, Setheani, Valentiniani. Rursum a Valentino Secundiani, Ptolomaei, Marcitae, Colorbusii, Arechontici et alii plures. Ab haeresi Cerdonis Marcionistae, Lucianistae, Apellistae, Manichaei. Ab haeresi Gataphrygarum haereses aliae aE- schinis, Blasti, Florini, Tertulliani et aliorum sine ullo numero. Donatistas in multas ac varias sectas divisos fuisse, testatur libro primo de hacresibusB. Augustinus. Ab Ariana peste natos fuisse Eunomianos, Macedonianos, et omnes fere posteriores haereses, quae in oriente extiterunt, et ipsum quoque Mahumetismum omnibus vel mediocriter in historiis versatis notum est. Jam vero Hussitas in Bohemia in sectas varias disectos atque distractos, Orebitarum, Adamitarum et Orphanorum, omnes novimus. Postremo nostris temporibus Lutherus, quam numerosam familiam genuerit, et quomodo viderit filios filiorum in tertiam et quartam generationem, sectae innumerabiles Confessionistarum, Anabaptistarum et Sacramentariorum
534 CONCIO IV. DE VERITATE ET CONSONANTIA CATHOLICA DOCTRINA.
satis aperte declarant. Itaque videtis haeretftjos semper sibi similes fuisse, et sicut semper pax, veritas, et concordia vinculum Catholicae Ecclesiae fuit; ita lites et dissensiones et sectarum multitudinem in haereticorum caulis numquam defuisse patet.
Offenduntur Luthera ni dissensionibus scholasticorum Theologorum; sed miseri non intelligunt, se festucam in oculis aliorum videre, trabem in oculis suis non videre. Scholastici siquidem Doctores ac praesertim B. Thomas et Bonaventura, sanctissimi atque eruditissimi viri, et. caeteri omnes dissentiunt quidem inter se aliquando, sed sicut etiam Beatus Hieronymus et Divus Augustinus, Ghrysostomus et Epiphanius, Cyprianus et B. Stephanus, B. Anicetus et B. Polycarpus; et ut altius repetam B. Apostolus Barnabas et Paulus dissentiebant. Sed primum servata compage charitatis: deinde cum humilitate et moderatione, sine convitiis et maledictis: postremo, de rebus iis ut plurimum, quae ad fidem et ad salutem non admodum pertinebant. Nam in iis quae sine detrimento salutis ignorari non possunt, quaeque ad ipsa fidei pertinent fundamenta, tam veteres (ut Beatus Augustinus libro primo contra Julianum ostendit) quam recentiores Theologi, ut ex eorum libris potest cogno-ci, mirifice consentiunt. Et si quid aliqui aliter sapiunt, subjiciunt se tamen et judicium suum Ecclesiae definitioni. Ea vero (quippequae a Spiritu Dei vivit, et ab eo gubernatur et regitur) facile verum a falso, aurum ab aurichalco, triticum a zizaniis separat. Itaque remanet semper in Ecclesia lumen et pax et gaudium in Spiritu sancto et est semper Multitudinis credentium, quantum attinet ad fidem: Cor unum et anima una. Sectarii vero tantis odiis tantaque animorum acerbitate contendunt, ut plura fere sint in eorum libris convitia, quam verba. Neque res quasdam leviores reconditioris doctrinae ad ingenia exercenda, ut scholastici faciunt, sed ipsos articulos Apostolici Symboli ad fidem evertendam et labefaciendam in dubium et in quaestionem vocant. Peragrate Germaniam, tot invenietis religiones, quot loca. Quid ego dixi loca? Non est civitas, non est pagus, non est domus, non est cubiculum tam exiguum, ubi saltem duo reperiantur (sunt autem semper ut minimum duo: nullus enim audet, fortasse propter latrones, sine socia cubitare) non est, inquam, cubiculum tam exiguum ubi
non sit una parva turris Babylonica Ipsimet confitentur, ita inter se dissentire, ut spes pacis et concordiae nulla sit.
Sed parum esset, si solum alii ab aliis, et non etiam quilibet a seipso, discordaret. Ac ut de omnibus sectis judicium ferre possitis, cum tamen gratia brevitatis non omnes enumeravimus, attingam primam, mediam et extremam, caeteras praetermittam. Heeresis omnium prima Simonis magi fuit. Ille igitur nonne sicut primus haeresim condidit, ita primus secum pugnare coepit? Ipse enim D. Epiphanio et Augustino testibus, docuit aliquando, legem Dei non esse a Deo, sed a sinistra virtute; et omnes, qui vetus Testamentum recipiunt, in aeternum perituros. Deinde sui oblitus affirmare non dubitavit, se Deum summum et verum esse, ac in Samaria apparuisse ut Patrem, in Judaea ut Filium, in Gentibus, ut Spiritum sanctum: et eumdem se in monte Sina legem veterem per manum Moysis Judaeis dedisse. Ariani, quorum secta in serie sectarum, quasi medium locum tenet, nonne ita leves et inconstantes fuerunt, ut singulis fere annis, et fidem et symbolum mutarent? et jam non dicerent, sic docet fides Apostolica, sed sic docet fides tali anno edita vel tali anno? Hinc est illa B. Hilarii justissima querimonia ad Constantium Augustum: « Secta, inquit, fides temporum potius, quam evangeliorum, dum et secundum annos scribitur et secundum baptismi confessionem non tenetur. Periculosum nobis admodum est atque etiam miserabile, tot nunc fides existere, quot voluntates: nam dum plures fiunt, ad id coeperunt esse, ne ulla sit. » Et rursum libro primo ad eumdem Constantium, Arianos comparat aedificatoribus imperitis, quibus sua semper displicent, et qui semper destruunt, ut semper aedificent: « Novis, inquit, vetera subvertis, nova ista rursum innovata emendatione scindis, emendata autem iterum emendanda condemnas. » Haec ille de Arianis,sed quae non minus in Lutheranos quadrant, quorum est secta sicut novissima, ita etiam pestilentissima. Quoties enim, quaeso, illam, suam Augustanam confessionem, tantopere apud eos celebratam, commutarunt? Nonne et apud illos fides est annorum potius, quam evangeliorum? Nonne ipsi etiam semper destruunt, ut semper aedificent? Quam levem Spiritum sanctum, si tamen Spiritum sanctum, et non potius nequam, Lutherani habent?
Sed fortasse Lutheri discipuli sibi non constant, Lutherus vero, qui notam mendacii docuit esse certissimam, a seipso dissentire, nunquam ispe a seipso dissensit? Imo, auditores, sine mendacio et amplificatione dici potest, nullum unquam Haereticorum suiipsius et dictorum suorum fuisse tam parum memorem, quam Lutherum. Quid? nonne exstant integri libri a viris doctissimis conscripti, qui nihil aliud, quam Lutheri antilogias et pugnantes inter se sententias continent? Quid? Quod de uno articulo, de communione videlicet sub altera specie vel sub utraque specie, triginta sex inveniuntur in ejus libris contrariae sententiae. Ac ut nihil dicam, quod Missam aliquando non solum partem summam et compendium Evangelii esse voluit, aliquando nihil magis detestatus atque execratus est; ut taceam, quod Sacramenta Ecclesiastica, modo septem, modo tria, modo duo, modo unum dumtaxat esse affirmavit. Ut praetermittam, quod aliquando in Romani Pontificis primatum nihil dici vere posse asseruit, aliquando tam multa et tam contumeliosa ipse dixit, quanta aures piorum ferre non possunt. Ut ne verbum quidem faciam, quod aliquando Joannem Hus tamquam seductorem et Haereticum publice exhorruit, aliquando eumdem Joannem et sanctum martyrem, et omnes ejus articulos Catholicos et Apostolicos appellavit. Sicut etiam Joannem, Magistrum suum Wiclephum jure ab Ecclesia damnatum esse docuit, aliquando eumdem et sanctissimum et optimum doctorem praedicavit, et animam suam cum anima ipsius esse desideravit. Ut haec et similia facile patiar sileri, unum solum ejus opusculum consideremus. Audite, quid in sua Babylonica captivitate de fidei virtute et efficacia dicat: « Tam dives, inquit, est homo Christianus sive baptizatus, ut etiam volens non possit perdere salutem suam quantiscumque peccatis, nisi nolit credere. » Et rursum: « Nec alia via potest homo cum Deo convenire aut agere, quam per fidem, opero ille nihil curat. » At in libro de visitatione Saxonica, quem posterius scripsit, audite, quam aperte istud praecipuum dogma suum evertat: « Multi, inquit, dum audierunt, ut solummodo credant, omnia ipsis peccata remitti, fingunt sibi fidem, et putant se mundos esse, per quod fiunt temerarii ac securi ejusmodi autem carnalis securitas prior est omni errore qui ante hoc tempus unquam fuit. »
Haec ille. Quid, quaeso, nos aliud contra eum dicere possemus, quam quod ipse dicit? Si credere sola fide sibi peccata remitti figmentum est, temeritas est, carnalis securitas est, error gravissimus est, ut ipse jam dicit, cur, quaeso, super hoc fundamentum Evangelium et omnem suam doctrinam aedificavit? Quid? quod in eodem libro de visitatione Saxonica, omnem prorsus doctrinam suam evertit. In eo libro docet, hominem esse liberi arbitrii ad facienda vel omittenda, ut ipse loquitur, opera externa. In eo libro docet, Deum requirere a nobis non solum fidem, sed externam etiam justitiam. Ineo libro eos reprehendit, qui Christianam libertatem esse putabant, non obedire Nuperioribus, non jejunare, comedere carnes in quadragesima, non confiteri peccata. In eodem libro docet ac suadet, Tureis resistendum, et cum eis bellum audacter gerendum. Denique de Missis, de psalmodia, de diebus festis, de excommunicatione, de campanis, de scholis, de Superintendentibus (sic enim Episcopos novo nomine appellandos censuit) de Hymno Te Deum laudamus, et cantico, Benedictus, in precibus matutinis legendo, nova praecepta ac decreta, quae numquam repetit in verba Dei plura, in uno libro congessit, quam omnes Romani Pontifices unquam constituerunt. Attamen etiam pueri sciunt, semper antea Lutherum contrarium docuisse. Quid saepius repetit, quam liberum arbitrium esse rem de solo titulo, vel figmentum in rebus et titulum sine re? Quid saepius moaet, quam Deum praeter fidem nihil a nobis exigere? Quid saepius docet, quam libertatem Christianam omnes homines tecisse pares, omnes Sacerdotes, omnes episcopos, omnes Pontifices, etiam feminas et pueros? Quid saepius clamat, quam Tureis resistere, esse bellum gerere cum Deo: Tjuid inculcat saepius, quam Evangelium nulla praecepta ac leges humanas tolerare? Ac ne ipsum quidem Evangelium legem ullam aut praeceptum continere et vehementer cavendum, ne de Christo Moysen et de Evangelio legem faciamus? Quid saepius ridet, quam Missas, campanas, psalmodias, dies festos, excommunicationes? Quae cum ita sint, quis erit tam caecus, qui ex symbolo, quod nobis ipse dedit ad mendacia cognoscenda, non facile videat esse omnia figmenta. et mendacia, quae docuit.
Legimus in Apocalypsi: Et quintus Angelus tuba cecinit, et vidi stellam de coelo ceci-
536 CONCIO IV. DE VERITATE ET CONSONANTIA CATHOLICAE DOCTRINaE.
disse in terram: et data est ei clavis putei abyssi, et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei sicut fumus fornacis magnse, et obscuratus est solet aer de fumo putei. Vaticinium istud quis non videt diebus nostris in Luthero esse completum? Siquidem ante Lutheri casum erat pene universus occidens labii unius et sermonum eorumdem, summa quoque lux concordiae et unitatis erat in Ecclesia. Cecidit Lutherus de firmamento Catholicae Ecclesiae, ubi tamquam stella quaedam lumine verae fidei et orthodoxae doctrinae eruditione lucebat. Accepit elavem erroris et seductionis, aperuit puteum abyssi, et ecce tanta vis sumi erupit de puteo, et Germaniam fere totam involvit, ut non solum justitiae Solem Christum Jesum, Deum nostrum tenebris errorum obscuratum jam non videat, sed nec amicus amicum, nec frater fratrem, nec pater filium, nec filius patrem, nec mater filiam, nec filia matrem agnoscat. Ecce vobis quam mirabile fecerit Deus inter
possessiones Israel, et possessiones.Egyptiorum, quanto miraculo separaverit Israel ab AEgypto. Ubicumque AEgyptii sunt hoc est Haeretici, qui sedent Super ollas carnium, ei quorum Deus venter est, ibi sunttenebrae adeo horribiles atque palpabiles, ut se mutuo in eadem domo non agnoscant. In terra autem Jesse, ubi veri Israelitse et Catholicae Ecclesiae filii sunt, ibi lux est et tanta lux, ut fratres nostros etiam apud Indos et extremum orientem positos agnoscamus. Quare conservemus, auditores, hanc lucem, enitamur bonis operibus, ita lucere In medio nationis pravse, ut simus quasi lucernae ardentes In caliginoso loco, et Ecclesia Catholica verum coelum et verum firmamentum, plenum multis, et magnis luminibus videatur, ut postremo videntes ethnici atque Haeretici lumen fidei operumque nostrorum, tenebras suas agnoscant, et ab iis ad veram lucem aliquando Domino propitio convertantur.
Ostenditur, legem Dei hoc singulare habere, quod omni errore careat, siquidem vel ipso Lu - thero teste, unicus error arguit legem non esse Dei. Puritas Ecclesiae ex sacra Scriptura, Cononihus et decretis Pontificum et Conciliorum atque institutionibus SS. Patrum sufficienter patere confirmatur. Quam ridiculos se faciant haeretici pravam vitam nobis objiciendo, vel unius Lutheri inconstantia deprehenditur. Ob oculos ponitur impuritas et absurditas legum quarundam gentilium, eorumdem etiam, qui apud eos sapientissimi et sanctissimi habentur; quales fuere Lycurgus, Plato et Aristoteles, Lex mahumetana, quae tamquam farrago omnium hceresium, quanta impuritate scateat, explanatur. Ad legem Haereticorum descendendo, praecipui quidam Lutheri et sectariorum errores enarrantur, et obiter refelluntur; quos tamen omnes superat ille, qui Deum causam et auctorem peccati faciunt. Demonstratur ex impuritate doctrinae sequi impuritatem vitee; et per consequens, Luthe _ rus polluta sua doctrina malorum Iliada Europae invexisse convincitur.
Religionem Christianam solam esse veram et a Deo institutam religionem, et in ea sola remissionem peccatorum, et spem salutis atque haereditatis aeternae pignus reperiri ex antiquitate, amplitudine, firmitate et consonantia atque concordia admirabili Catholicae doctrinae, quibus ea omnibus sectis et superstitionibus antecellit, sine controversia satis, ut arbitror superioribus orationibus demonstravimus. Sequitur nunc, optimi auditores, ut ex puritate et sinceritate ejusdem doctri¬
nae Domino bene juvante, rem eamdem ostendamus. Id enim est quintum ex iis, quae in nostra oratione prima explicanda proposuimus.
Est igitur legis nostrae singulare privilegium, eximia quaedam puritas. Nam cum omnes sectae et leges Philosophorum Paganorum, Haereticorum cum aliquibus veris sententiis, aliquos simul exploratos errores et cum paucis vitae humanae non inutilibus institutis, multa probitati ethonestati morum adversa contineant, sola Lex Domini vere immaculata, nullum omnino errorem cum tam multis et sublimibus veris sententiis, quas praedicat, nec ullum turpe praeceptum cum innumeris sanctissimis, et hominum societati utilissimis et saluberrimis institutionibus admixtum habet, quod est argumentum apertissimum et maximum, solam nostram legem veri Dei esse legem. Nec enim fieri potest, ut cum Dei perfecta sint opera, ipseque sit ipsa sapientia et bonitas, ut aliquid falsum vel turpe recipiat. Et non solum nostri, sed etiam adversarii confitentur, unum solum exploratum errorem sufficere, ut aliqua lex jure non Dei, sed hominum vel etiam daemonum lex esse judicetur. Certe Martinus Lutherus in Emseri librum scribens, ita loquitur: «Si semel deprehenderer ita mentitus, falsus et crasse stolidus, jam mea doctrina et honor et fides et fidelitas finem penitus haberet. Unusquique me pro nequam et infami nebulone, ut aequum est habiturus esset. » Rursus idem de ccena Christi verba faciens: « Quando Schwermeri, inquit, in uno articulo falsi manifeste deprehenderentur, per hoc essemus nos sufficienter a Deo admoniti, ne eis crederemus. » Item contra Angliaj regem Henricum: « Quis credat, inquit, eum velle in loco verum dicere, qui tam manifeste ac impudent^r hoc in loco mentitur?» Quae Martini Lutheri apertissima et verissima testimonia diligenter retinenda et memoriae commendanda sunt, erunt enim causas nostrae paulo post non parum utilia.
Jam igitur Catholicam Ecclesias nostrae doctrinam, ea qua dicimus puritate et sinceritate nitere nullo negotio etiam ab hominibus mediocriter eruditis ostendi ac defendi potest. Legite Scripturas divinas, legite canones et decreta Pontificum et Conciliorum, legite sanctorum Patrum institutiones, ut Basilii, Augustini, Benedicti, Francisci, certe videbitis nihil turpe, nihil flagitiosum, nihi{ iniquum in Ecclesia Catholica doceri, et contra naturalem legem perfecte exprimi, Deum ut finem omnibus praeponi, omnes homines inter se vinculo pacis et charitatis conjungi coli et laudari omnes virtutes, omnia vitia reprehendi et prohiberi. Testes sunt vita et mores sanctorum; nemo enim unquam perfecte legem Evangelicam observare conatus est, qui non homo integerrimus et sanctissimus, omnibus venerandus et admirandus evaserit. Praedicantur quidem in Ecclesia mysteria sublimia, et quae rationem omnem et intelligentiam superant: sedet B. Thomas Aquinas, ut alii non pauci ostenderunt, nullum esse Christianorum mysterium, quod 'cum evidenti et aperta ratione naturali pugnet. Posse etiam Deum multa facere sublimiora et abstrusiora, quam ut eft nos cognoscere possimus, stultus est, qui non intelligit, cum videamus in rebus villissimis et abjectissimis vos vehementer caecutire. Quis enim hominum posset, vel unius formicae aut apis aut alterius vermiculi plene et perfecte naturam expliepre? Pari ratione multa praecipit vel consulit catholica dcctrina, difficilia, ardua ut dilectionem inimicorum, perpetuum coelibatum, voluntariam paupertatem, sed quid horum cum probitate et honestate pugnat? Quid non admirandum et suspiciendum potius, quam vituperandum et contemnendum est?
Huc accedit, quod nihil adhuc adversarii nostri reperire potuerunt, in quo cum leges nostras reprehenderent, non ipsi potius rediculi omnibus appaierent. Piget profecto ac pudet eorum nugas retexere. At multa sunt flagitia et scelera papistarum, et in Ecclesiasticis praecipue regnat ambitio, dominatur avaritia, viget et floret luxui ia, usura, simoniae, concubinae, omnem religionem obscurarunt ac foedarunt. Negare non possumus
nec volumus, multos in Ecclesia corrupte et contaminate vivere, sed unde probabunt nobis haeretici, malos istos mores, quos in hominibus Ecclesiae reprehendunt, ex Ecclesiae doctrina proficisci? An non eosdem malos mores nos ipsi semper reprehendimus? An non mater Ecclesia usuras, simonias, concubinatum, et alia, quae nobis objiciunt, semper prohibet? semper punit? semper deplorat? semper detestatur? Si ergo Lutheranis mali nostri mores displicent, quare leges et praecepta Ecclesiae, quibus prohibentur et puniuntur, non placent? Fuit illa insania et inconstantia Lutheri, cum magna contentione corruptos mores Ecclesiasticorum arguebat, et simul canones SS. Patrum, quibus mores illi prohibebantur, publice exurebat: nonne simul voces illas suas et omnem contentionem condemnabat? Numquid non illis flaminis praedicare omnibus videbatur, exustis canonibus, qui legem vivendi continebant, licere jam omnibusimpune, et sine legibus ac regula vivere, et nihil jam iniquum, nihil nefarium, nihil sacrilegum esse?
Conferamus modo, si placet, castitatem Ecclesiae cum synagogarum satanae corruptionibus, legite librum Theodoreti primum ad Graecos, intelligetis ex eo, nullas unquam leges veterum ethnicorum extitisse, qui non errores aliquos, quasi maculas habuerint, et eas ipsas leges turpissimas et humano generi incommodas maxime fuisse, easque praecipue, quae maximo erant in pretio. Persae incestis nuptiis contra omne jus humanitatis matribus miscebantur. Ab Hyrcanis et Bactris homines senes non propter flagitia, sed ex consuetudine religionis, canibus ad hoc ipsum nutritis devorandi objiciebantur. Apud Scythas, ii qui ad animam agentibus prae caeteris amabantur, cum mortuis vivi in sepulcris confodiebantur. Apud Massagetas, ab ipsis affinibus senes publica lege, honoris gratia, mactabantur, et devorabantur, ut nimirum non mortua et inania, sed viva et animata sepulcra suis exhiberent. A Carthaginiensibuset aliis multis populis proprii filii jugulabantur.
Sed fortasse erant barbarae istae nationes, et idcirco barbaris et crudelibus legibus vivebant? Lycurgi tamen, Platonis atque Aristotelis leges optimae et sanctissimae habebantur: imo nihil inquinatius, nihil turpius, nihil inhumanius. Siquidem leges Lycurgi non solum adulteria, sed etiam nefandum illud flagitium permittebant, propter quod Sodoma et Gomorrha igne et sulphure de coelo emisso conflagarat. Plato vero praeterquam quod uxores communes esse, etfoeminas non minus, quam viros in palaestris nudas exerceri, et equestrem artem discere volebat, quae turpissima et foedissima sunt, illam etiam crudelissimam et plus quam barbaram legem tulit, ut viri et foeminae, posteaquam aetatem ad gignendum idoneam excessissent, explerent quidem pro suo arbitratu libidines suas, sed conceptum foetum vivum numquam ederent, vel si casu aliquo ederent eum fame ac frigore enecarent: quam legem etiam Aristoteli Philosophorum sapientissimo, placuisse videmus. Quid? Quod Plato non solum vitium illud horrendum, et contra naturam cum Lycurgo permisit; sed etiam, qui eo se exercerent beatos post hanc vitam futuros, et praemia magna recepturos promisit? Ecce igitur quales ejus hominis leges fuerunt, quem veteres deum Philosophorum et divinum appellandum censuerunt ettamensolum pauca de moribus attigi. Somnia et deliria Philosophorum circa Deum, de industria praetermisi, ne ego ipse delirare videret, si in eis recensendis occuparer. Nara profecto sapientius mihi fuisse videtur aliquando vulgus Etnicorum qui Jovem adulterum, et Venerem meretricem, et Mercu- ' rium furem, et Vulcanum claudum, vel certe Solem et Lunam et stellas colebant, quam Philosophi isti, qui tanto fastu sapientiam suam jactabant. Illi enim saltem res aliquas, quae- erant vel fuerant, isti sua somnia et phantasmata pro Deo venerabantur. De quibus Apostolus ad Romanos scribens; Evanuerunt, inquit, in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes emm se esse sapientes, stulti facti sunt. Propter quod trad'dit eos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiunt corpora sua. Tradidit eos in reprobum sensum, ut faciant ea, quae non conveniunt.
Jam vero lexMahumeti impurissimi, quam multa habet cum apertissima ratione et morum honestate pugnantia? Nihil est aliud lex Mahumeti, ut ex libro Joannis Damasceni de centum haeresibus cognosci potest, quam monstrum quoddam horrendum, informe, ingens, ex multis haeresibus et superstitionibus conflatum. A Judaeis habet horrorem carnis suilla}, multitudinem uxorum, libellum repudii, circumcisionem, creberrima baptismata. Ab haereticis Arianis habet Verbum Dei non esse Filium, neque Patri
consubstantialem, sed creatum et servum. A Nestorianis habet Christum Dominum de virgine quidem natum, sed solum esse hominem, non etiam Deum. A Manichaeis habet. Christum neque passum neque mortuum esse, et a vino perpetuo abstinendum. Ab Aristippo et Epicuro habet summam beatitudinem in hortorum amcenitate et uxorum multitudine cibo et potu aliisque corporis voluptatibus positam esse. Porro jejunium religiose colunt Mahumetani, sed ab ortu solis usque ad occasum: noctu vero quando periculum non est, ne saltem a sole videantur et apud suum Deum violati jejunii rei accusentur, liberum esse comedere et bibere usque ad satietatem. Neque jejunant quovis tempore, sed dumtaxat in diebus canicularibus contra omnem rationem et humanitatem, tunc enim jejunium corporibus humanis maxime noxium est, et ad libidines comprimendas non usque adeo necessarium. Postremo, quod maxime stultitiae signum est, cum lege Moysis et Christi Evangelio pugnat, et tamen Christum et Moysen tamquam Prophetas veracissimos et sanctissimos veneratur. Itaque Mahumeti propositum non fuit aliud, quam omnem difficultatem profligare, quam Christiani homines in credendo et operando patiuntur. Quia difficile erat, unica uxore contentum esse et eam non posse dimittere, adh esit Judaeis. Quia difficile erat, credere unam essentiam in tribus personis subsistere, adhaesit Arianis. Quia difficile erat credere unam personam esse in duabus naturis, adhaesit Nestorianis. Quia difficile erat credere Deum Christum pati et mori voluisse, adhaesit Manichaeis. Quia difficile erat, propter spiritualia et futura, quae non videntur, contemnere corporalia et praesentia, quae videntur, adhaesit Aristippo et Epicureis. Quia difficileerat postremo, Cht istum et Moysen, tam perspicue sanctos et Dei amicos non recipere et non minus difficile cum lege Moysis et Evangelio Christi suam legem conjungere, Christum et Moysen recepit, sed legem et Evangelium repudiavit.
Venio nunc ad Haereticos. Habet quidem omnis haeresis speciem boni et veri, si non aliud, saltem veritatis et pietatis pollicitationem: ahoquin sectatores non haberet. Sed hoc interest inter Ecclesiam Christi et Haereticorum synagogam, quod Ecclesiae doctrina nihil penitus habeat vel rectae rationi vel bonis moribus contrarium. Haeresis vero nulla est, quae non aliquos evidentes et manifestos errores contineat. Sunt omnes Haeretici similes iis, qui dicuntur lunatici, qui aliquando lucida intervalla habent, et videntur sapere, modo autem delirant. Ac ut Gnosticos et Manichaeos aliosque veteres, gratia brevitatis, praetereamus, qui hoc ipso, quod defecerunt, satis ostendunt, se veram fidem et religionem numquam habuisse: Joannes Wicleff Patriarcha Haereticorum nostri temporis, nonne claris et disertis verbis inter alia turpisssima dogmata, quae in Concilio Constantiensi enumerantur et reprobantur, asserebat: « Deum debere obedire Diabolo? » Quis phreneticus, quis furiosus, etiam totus Diabolo plenus, haec diceret? Quae dubitatio esse potest, an hoc sit verum an falsum? Joannes Hus licet nihil doceret aliud, nonne hoc ipso se impium, et Dei ac veritatis hostem probavit, quod Wicleffum pro Apostolo et Evangelista recepit? Martinus Lutherus cultor et laudator utriusque Joannis Wicleffi et Hus, nonne simul etiam illorum insanis erroribus et furoribus potius implicatur? Sed hic jam tanta et tam vasta, sed tamen confusa errorum silva et mendaciorum se offert, ut si eam ingrediar, non facile confidam, me egredi posse.
Omitto primum, quod Lutherus ita fraenum libidinibus laxavit, ut liceat per ejus Evangelium moechari et fornicari, cum Christi Evangelium etiam aspectum impudicum prohibuerit: liceat Christo fidem datam de virginitate non servare, imo non liceat servare, cum Christus ipse et Apostolus ejus tantis laudibus virginitatem extulerint et verbo et exemplo homines ad eam colendam inflammaverint: liceat postremo omnia scelera ac flagitia impune perpetrare, imo aliquid boni agere non liceat, sed peccet omnis, qui bene agere conatur, cum Evangelium totum, et omnis divina Scriptura ad vitia fugienda et virtutes consectandas, et opera bona cum recta et sana fide conjungenda nos hortetur.
Omitto, quod non solum epistolam Jacobi et Judae et alia queedam, sed etiam ipsa Evangelia Matthaei, Marci, Lucae, penitus nihil facit. Nam in praefatione super novum testamentum claris verbis docet, abolendam esse communem illam opinionem, quod sunt tantum quatuor Evangelia. Unicum enim et pulchrum esse Joannis Evangelium et verum. Ex quo apte sequitur, vel nulla vel fueda esse Matthaei, Marci, Lucae Evangelia, Neque alia de causa tam severus con¬
tra Matthaeum, Marcum et Lucam extitit, quam quod Evangelia ab eis conscripta, leges et praecepta vivendi continere et operum bonorum necessitatem et persuadere viderentur.
Omitto, quod Lutherus una cum Wiclepho et Calvino, aliisque sectariis pene omnibus quin etiam cum Stoicis et Manichaeis affirmare non timet, nihil esse liberum vel contingens, sed fatali omnia et absoluta necessitate evenire.
Omitto quod Zwinglium Nestorianismi reprehendens, incidit ipse nescio an volens, an imprudens, in errorem multo graviorem nempe in Euthychianismum: « Negotium, inquit, alicubi fuit mihi cum Nestorianis (Zwinglianos intelligens) qui pertinacissime disputabant, quod Christi divinitas non posset pati. » Itaque existimavit Lutherus Christi divinitatem posse pati. Unde fluxit illud Andreae Musculi praeclarum dogma, divinitatem in cruce passam et mortuam. Quo furore quid, quaeso, furiosius cogitare potest? Putatis intelligunt, quid sit: « Divinitas in cruce mortua est? n, Nonne divinitas est aeternitas? Nonne de ratione et essentia ejus est semper esse? Quomodo igitur divinitas mori potest? Potestne aeternitas aliquando non esse? Quae est haec insania Lutheri et discipulorum ejus? qui in re tam facili tam facile hallucinantur, quid facient in rebus difficilioribus?
Omitto quod Philippus in apologia pro sua confessione Augustana, omnino contendit, ante tempora Gregorii, hoc est, ante annum sexcentesimum, nullum veterum meminisse invocationis sanctorum: cum tamen nullus veterum non meminerit. Meminit B. Augustinus tractatu 84 in Joannem: meminit Hieronymus in Epitaphio S. Paulae: meminit Ambrosius in libro de viduis: meminit Maximus in oratione in Sanctam Agnetem: meminit Nazianzenus oratione in Basililium: meminit Basilius in oratione in quadraginta Martyres, breviter omnes meminerunt.
Omitto quod Calvinus in illa praeclara sua institutione, numerum ordinum minorum commentum esse docet Canonistarum et Sorbonistarum, cum sigillatim omnium minorum ordinum meminerit B. Ignatius in epistola ad Antiochenos: meminerit B. Clemens secundus a Beato Petro Romanus pontifex in epistola ab Fabianum Antiochenum: meminerit quartum Concilium Cartaginiense, meminerint alii plures, qui Sorbonistas et
Canonistas multis saeculis antecesserunt. An non Eusebius Caesariensis libro sexto Ecclesiasticarum historiarum ex epistola Cornelii refert, in unius Romanae Ecclesiae clero fuisse temporibus illis circa annum Domini ducentesimum quinquagesimum, presbyteros quadragenta quinque, Diaconos septem, suldiaconos septem, Acolytos quadragenta duos, exorcitas cum lectoribus et ostiariis quinquagentaduos? poteratne igitur splendidius et illustrius Calvinus in hac parte mentiri.
Ista omnia et alia infinita mendacia apertissima, quae defendi, et excusari nullo modo possunt, etiamsi coelum cum terra miscerent, et omnes dsemones ab inferis excitarent, quibus illi imperitos populos misere circumveniunt, facile patior sileri. Unum dumtaxat, in quo sectari pene omnes conveniunt commorabor. Nam ut ex Luthero didicimus, cum unum exploratum errorem aliquo detegimus, satis a Deo admoniti sumus, ne ei deinceps in aliquo credamus. Lutherus igitur in libro de libero arbitrio, et Calvinus lib. primo ^Institutionum capite octavo et alibi frequenter, ex Wicletfo acceceptum dogma mordicus defendunt. « Omnium scelerum et flagitiorum causam efficientem esse Deum, ipsum velle ipsum constituere, ut peccata fiant.,) Quam Sententiam Philippus Melanchthon Annotat, in epistolam ad Romanos, illustrare volens ore sacrilege affirmare non dubitavit: « Non minus proprium opus Dei Judee proditionem, quam vocationem Pauli fuisse. » Quid vobis de istis dogmatibus videtur? Nonne invenerunt sectarii nostri temporis turpiores magistros, quod imitantur, quam Manichaeos, quos semper Ecclesia Catholica tamquam omnium scelestissimos et impurissimos exhorruit? et tamen eos ipsos imitari non contenti quantum ad impietatem et blaspbemiam, eos longo post se intervallo reliquerunt. Manichaei enim auctorem quidem peccatorum Deum fatebantur, sed Deum quemdam, quem ipsi fingebant natura ipsa malum, quem etiam materiam et Daemonem vocabant. Neque tam stulti unquam fuerunt Manichaei, ut in bonum et verum Deum peccatorum causam referrent.At novi isti magistri in Israel, ipsi summo et bono et vero Deo causam peccatorum attribuunt: horret sane animus, fugit mens, haec tam profana, tam nefanda, tam perniciosa referre. An Judaei perfidi, an immanes Tureae, barbaraeque gentes de Deo non rectius saepe philosophantur? Quis non
videt ab istis, qui omnem sapientiam sibi assumunt prima fidei elementa, vel crasse nesciri vel insane contemni vel superbe violari? Quid vero si Beatus Hilarius nunc adesset, an non in vocem illam sibi consuetam erumperet: « 0 miseras aures meas, quae tam funestae vocis sonum audierunt. » Et Beatus Irenaeus numquid non diceret, quod contra Florinum istam ipsam haeresim introducentem, aliquando dixit: « Haec dogmata sanam doctrinam non habent. Haec dogmata dissentiunt ab Ecclesia: haec dogmata in summam impietatem eos conjiciunt qui eis obtemperant.Haec dogmata ne haeretici quidem unquam fuissent ausi pronuntiare. » Itaque non Haeretici sunt, sed plus quam Haeretici sunt, qui haec dicunt. Quod si et Apostolicus vir Polycarpus nunc adesset, an non suas obturaret aures, ac pro consuetudine sua gemens iterum diceret: «0 bone Deus, in quae me tempora reservasti, ut haec audirem? » Quid enim hac blasphemia intolerabilius? Ergone Deus est auctor peccatorum? ergo ex veritate mendacium, ex ipsa bonitate flagitia, ex luce tenebrae, ex dulcedine et suavitate fel et absynthium peccatorum nascitur? Cur igitur B. Irenaeus, B. Basilius et alii Patres libros inscribunt, quod Deus non sit auctor peccatorum? Cur ipsa Scriptura tam expresse ait: Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit peccandi spatium, odio est Deo impius, et impietas ejus? Cur Apostolus clamat: Numquid iniquitas apud Deum? A6s2V?alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Si Deus, inquit, est auctor peccatorum, qua fronte in judicio puniet peccatores? Si non minus est opus Dei proditio Judae, quam conversio Pauli, qua aequitate Judam tormentis addicet, Paulo attribuet gloriam sempiternam? Quae tyrannis immanior cogitari potest, quam ut Deus vivos et mortuos puniat peccatores, quos si sectariis credamus, peccare coegit? Certe videtis qualia sint dogmata sectariorum: et putatis credibile esse per ora tam impia et sacrilega Spiritum sanctum loqui potuisse?
Quae cum ita sint, mirum non est, si tam profana dogmata profanos penitus et Paganos mores introduxerint. Neque id nos soli, sed ipsi etiam conqueruntur et deplorant. Ipse enim Lutherus est qui in sermone quodam de Adventu conqueritur, homines multo esse deteriores tempore sui Evangelii quam fuerint unquam inpapatu. Audite vero quam serio Paulus Huberus, qui post Lutherum et Philippum archisynagogus extitit, in praefatione super commentaria Philippi in epistolam ad Corinthios, mores suorum deplorat: « Videbis, inquit, religionis et libertatis Christianae foedissimum abusum, contemptum et neglectum sancti mysterii, disputationum profanitatem, direptionem bonorum ecclesiae, ingratitudinem erga fideles ministros, disciplinae laxationem, effrenem contumaciam juventutis et aliorum vitiorum segetem in dies uberrimam succrescere; quae mala intuens non potest non vehementer animus percelli, et interdum quassari fluctibus dubitationum, ambigens an hic coetus possit esse Ecclesia, in quo tantum sit distractionum, confusionum et enormium vitiorum. » Haec ille.
Sed cessent istae vanae Lutheranorum querimoniae. Quis enim et sibi et nobis pacem et serenitatem abstulit? Quis tantos mutus, tantos tumultus, tantas et tam implacabiles tempestates excitavit? Quis tot latrociniorum et caedum, tot sacrilegiorum causa fuit? Quis tantum luti, et coeni fornicationum et adulteriorum fecit? Quis tantam corruptionem morum, tantumque cumulum vitiorum in Europam invexit? An non Lutherus et ejus posteritas, cum docuerunt Deum bona opera non requirere, imo etiam rejicere? Cur igitur homines bene agerent? Clamaverunt ex ipso suggestu, esse impossibilem
castitatem, et « si non vult uxor, veniat ancilla »: cur ig'tur miratur, si omnia implentur adulteriis? Admonuerunt auditores suos, Christianam libertatem omnes homines fecisse pares, et nullum esse superiorem, nullum inferiorem; cur igitur conqueruntur, si eis populi non obediunt? Persuaserunt miseris hominibus, non esse hominem liberi arbitrii, ab ipso Deo cogi ad peccandum: cum vero facit, quod in se est, peccare mor-i taliter: praeterea sola fide remitti peccata, nullam requiri contritionem, nullam confessionem, nullam satisfactionem, et quid, quaeso, hinc sequitur; nisi quod homines sine ullo ullo metu, sine ullo pudore, sine ullo fraeno, summa libertate et audacia sese in omnia vitiorum barathra praecipitent? Cur enim conei.tur bene agere, si nec possunt nec est necessum, et perinde est quicquid agant? Vidit haec infelix Lutherus, et idcirco tanto labore in illa sua Saxonica visitatione conatus est postea contra suum ipsius evangelium tam multis praeceptis et institutis vitiis et sceleribus occulere. Sed frustra sunt omnia, nisi ad veram fidem et puram doctrinam castamque revertantur. Nec enim potest malum semen doctrinae bonam segetem operum producere: neque malus corvus bonum ovum: et ut Dominus ait: Non potest arbor mala fructus bonos facere. Haec de puritate doctrinae catholicae sufficiant.
Ut sol et luna in coelo, oculi in corpore se habent; ita lumen miraculorum et Prophetice in Ecclesia Catholica se habere di claratur. Atque ut demonstretur, gloriam miraculorum semper in Ecclesia viguisse, sedecim a Christi adventu seriatim recensentur scrcula, in quibus singulis homines sanctitate claros et miraculis illustres extitisse ostenditur: Maxime vero praeter alios plurimos celebrantur passim Blandina femina Martyr, milites in Marci Aurelii imperatoris exercitu Christiani, Gregorius Neoccesariensis Episcopus, B Eugenius, S. Joannes papa, Marcus Monachus, S. Maurus et B. Pater Benedictus, Episcopi quidam ab Arianis linguis preeeisis loquentes, B. Malachias, S. Bernardus, S. Dominicus, S. Franciscus, S. Catharina Senensis, S. Franciscus de Paula; qui postremus per accuratam comparationem Luthero, utpote suo coaetaneo, opponitur. Tandem miracula quce nostro hoc saeculo in lndiis a B. Francisco Xaverio societatis Jesu edita sunt, narrantur, et ad fidem tot miraculis stabilitam conservandam serio admonemur.
Quemadmodum optimus ille et sapientis* simus artifex Deus magnum hunc globum, quem cernimus et in quo habitamus, duobus clarissimis luminibus sole et luna, quasi duobus oculis, tum ad speciem et decorem universi, tum ad utilitatem et commodum rerum viventium exornavit; et in corpore humano quod tamquam parvus mundus quidam est, et cum ipso magno mundo partium multitudine et varietate contendit, duos oculos,
quasi solem et lunam, in summo vertice posuit. Ita quoque, optimi auditores, Ecclesiam suam Christus quam instar corporis cujusdam optime constituti, et tamquam coelum quoddam et firmamentum, esse voluit, duobus maximis luminibus, splendore miraculorum et luce prophetica, ita illustravit, et ab omnibus Satante synagogis separavit, l# ut vere sint caeci, qui eam non vident. Surge illuminare Hierusalem, quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos: super te autem orietur Dominus et gloria ejus in te videbitur. Hoc est discrimen inter Hierusalem, quae est Christi Ecclesia, civitas Domini, civitas sancta, civitas regis magni, civitas super montem posita et terras ac populos Ethnicorum et Haereticorum, quod, cum terras et populos eorum tenebrae operuerint et caligo involverit, sola Hierusalem coelesti luce micat, sola claret miraculis, sola fulget prophetico lumine, sola radios suos in omnem partem orbis terrae diffundit, et oculos sanos Catholicorum illustrat, aegros Haereticorum excaecat.
Atque haec sunt argumenta duo, de numero illorum duodecim, quaeque initio Adventus proposuimus, quae hodierna et duabus sequentibus orationibus ad fidei et religionis nostrae confirmationem explicanda sunt. Ac de miraculis quidem primo loco dicturi, ostendimus primum ab apostolicis temporibus nullis, unquam saeculis Catholicae Ecclesiae multa et praeclara miracula defuisse. Deinde videbimus, quid ad ea miracula Haeretici respondere soleant. Postremo, ut etiam Haereticos sua laude non fraudemus, eorum miracula breviter commemorabimus.
Percurramus igitur, si placet, sedecim saecula, quorum ab adventu Servatoris quindecim jam effluxerunt, sextum decimum nunc agitur. De primo saeculo nihil est quod dicamus. Exstant enim in manibus omnium et toto orbe leguntur volumina Evangeliorum, Liber Actuum Apostolorum, Hegesippi, Eusebii et aliorum veterum historiae, quibus vel Christi vel Apostolorum ejus miracula continentur.
Alterum saeculum, quod ab anno Domini centesimo usque ad ducentesimum duravit, sanguine et prodigiis sanctorum Martyrum et virorum apostolicorum illustrissimum fuit. Tunc enim sanctis Martyribus fere omnibus commune erat, ut eos ignis et leones aliaeque feroces belluae attingere non auderent cujus miraculi, ut communis, ac pene vulgaris meminit etiam S. Martyr Ignatius in epistola ad Romanos. Unum dumtaxat miraculum ejus saeculi recensebo. Floruit ea tempestate in Galliis inter alios celeberrimos Martyres Lugdunenses (ut Eusebius initio libri iv. Historiarum Ecclesiasticarum scriptum reliquit), femina quaedam nomine Blandina, quae cum putaretur ab omnibus ob nimiam corporis teneritudinem statim in primis suppliciis defectura, tamen Dei virtute confirmata, inaudita, atque exquisitissima tormenta a mane usque ad vesperam per multos dies cum admiratione omnium superavit. Porro interrogata, unde tantas vires haberet ad patiendum, respondebat, se quoties vocem illam bonse confessionis emisit: a Christiana sum », toties sibi vires in integrum restauratas fuisse. Quod miraculum alio illustriori miraculo cumulavit: saepius enim ferocissimis feris objecta, nihil unquam ab eis laesionis aut molestiae pati potuit. Atque haec duo genera miraculorum majori parti sanctorum Martyrum, illis temporibus communissima fuerunt. Eodem tempore cum imperaitor Marcus Aurelius in Germania bellum gereret, et undique montibus conclusus ipse cum eximio exercitu maxima fame et siti laboia— ret, et ab innumerabili Marcomanorum, Quadorum, Wand lorum, Sarmatarum, et Suevorum multitudine premi atque obrui se videret, vota diis patriis de more Paganorum nuncupabat; sed cum diu orati atque obsecrati dii nullam opem tantis malis afferrent, Christianos rogavit, quorum aliquos in exercitu esse didicerat, ut ipsi pro sua et cuncti exercitus salute Christo supplicarent. Et ecce statim atque Christiani illi milites in genua procubuissent ac Deo preces efferre coeperunt magna vis diversi generis pluviae effusa est, quae Romanos quidem largissime et sine injuria reficiebat; barbaros autem igne
et grandine, crebrisque fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi occiderentur, in fugam convertebat, quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes, gloriosissimam victoriam, et omnibus antiquorum tabulis praeferendam, rudi parvoque militum numero, potentissimo Christi auxilio reportarunt. Haec vero ita se habere testatur Tertullianus ad Scapulam et in Apologetico: testatur Eusebius in quinto Historice Eccles. libro capite 5; testatur Paulus Orosius libro septimo suae Historiae: testatur ipse Marcus imperator in litteris ad Senatum datis, quae nuper ex Vaticana Bibliotheca in lucem prodierunt. Denique testatur nomen novum ejus legionis, ex tunc enim legio illa Christianorum, legio fulminea vel fulminatrix appellata est.
Jam vero tertium saeculum multos peperit viros illustres ex sanctitate ac miraculis claros. Sed omnium illustrissimus et clarissimus fuit magnus ille Gregorius Neocaesariensis Episcopus, qui ob operum admirabilium perpetrationem magnus et mirificus a Graecis dictus est. Nam et montes transtulit, lacus exsiccavit et baculo suo in terram defixo, qui postea in arborem excrevit, fluminis impetum exercuit et feminam quamdam a morte ad vitam revocavit, ac oraculo Apollinis respondendi facultatem quando placuit, ademit, et quando placuit, restituit. Haec vero non Ruffini commenda sunt, ut Magdeburgenses historiae somniant: nam et Basilii Magni in libro de Spiritu sancto, et Nysseni in historia, quam de vita et gestis ejus, de quo loquimur Magni Gregorii accurate conscripsit, et B. Hieronymi lib. de viris illustribus aliorumque veterum et sanctorum Patrum testimonio comprobantur.
Porro quartum saeculum, si quod aliud, virorum sanctissimorum signis ac prodigiis clarissimorum feracissimum fuit. Tunc in Orientem claruerunt S. Antonius, Hilarion, Nicolaus Mirensis, B. Mairtinus Turonensis, B. Ambrosius Mediolanensis, aliique plures, 'quorum innumera et maxima miracula magnus Athanasius, B. Hieronymus, Gregorius ■ Nyssenus, Sulpitius, Palladius, Zozomenus. Socrates, Theodoretus, divusque Paulinus memoriae prodiderunt.
Quinto saeculo cum in aliis locis, tum potissimum in Africa tempore Wandalicae persecui ionis, multi sancti homines signis et prodigiis enituerunt. In eo fuit. B. Eugenius, quem Victor Uticensis libro altero Wandalicae persecutionis scribit caeco quidam in tota civitate notissimo ad invocationem augustissimae Trinitatis, quam Ariani tunc oppugnabant edito signo crucis lumen restituisse, Sed illustrissima sunt ea viginti duo miracula, quae B. Augustinus Jibro vigesimo secundo de Civit, suis temporibus hoc ipso quinto saeculo edita fuisse commemorat, qui etiam addit, vix minimam partem miraculorum se attigisse, atque affirmat multos libros scribendos fuisse, si vel sola miracula, quse ad solas reliquias Protomartyris Stephani in sola Africa sola biennio edita fuerant, recenseri debuissent.
Sseculum sextum quanto numero maximorum prodigiorum illustre fuerit, ex libris iv dialogorum B. Gregorii Romani et ex historia Gregorii Turonensis facile cognosci potest. Scio rideri hos libros ab hsereticis; sed ipsi potius ridendi ac simul deplorandi sunt. Magnus enim Gregorius non ea scribit, quse ante duo vel tria annorum milia factaTuerant, sed gesta et miracula sanctorum sui sseculi, et praesertim Italorum, quse ipse omnium optime noverat, et quse facillime ob recentem memoriam a multis reprehendi potuissent, si falsa fuissent. Itaque velint nolint Haeretici, eo sseculo omnia apostolica signa revocata sunt. Tunc S. Joannes Pontifex Romanus Constantinopoli omni populo inspectante coeco lumen restituit: tunc S. Agapitus, et ipse Romanus Pontifex in eodem inspectante populo post sacrorum solemnia claudum simul et mutum curavit: tunc Marcus Monachus magnam rupem orando loco movit: tunc S. Maurus B. Benedicti discipulus super aquas siccis pedibus ambulavit: tunc beatissimorum et innumerabilium sanctorum parens Benedictus, inter alia miracula quibus quotidie coruscabat, puerum quemdam casu mentis parietis oppressum, et non solum extinctum, sed etiam confractum et contritum, ut non nisi in sacco portari potuerit, orando ad vitam et sanitatem subito revocavit tunc in Africa catholici quidam episcopi ab Arianis radicitus praecisis linguis rectissime et plenissime loquebantur. Et B. Gregorius lib. iii. Dial. c. 32. se episcopum quemdem senem vidisse affirmat, qui eos sanctos Episcopos sine linguis loquentes audivit. Asserit quoque unum eorum, cum in peccatum quoddam luxuriae incidisset, statim donum loquendi sive linguam amisisse, ut intelligant fornicarii et impudici homines, quantum Deo nostro flagitiosa et impudica
vita displiceat, qui donum, quod propter bonam confessionem contulerat, propter fornicationem abstulerat.
Jam septimo sseculo Christi Ecclesiam non periisse, ut multi haereticorum mentiuntur; sed magnum incrementum suscepisse, testis est insula Britannia, quse illo sseculo ad praedicationem, et signa et prodigia B. Augustini et sociorum ejus fidem Christi recepit? testis venerabilis Beda, qui in historia gentis suse miracula ejusdem B. Augustini, necnon B. Melliti et sanctissimi regis Oswaldi et aliorum commemorat.
Porro sseculum octavum in eadem insula Britannia tunc recens ad fidem conversa, ut alias interim Ecclesise Catholicae partes omittamus, multos edidit viros clarissimos, ac in primis sanctum Cuthbertum et sanctum Joannem, quorum virtutes et miracula, in quibus etiam et mortuorum excitationes continentur, venerabilis ille Beda in eadem historia memoriae tradidit.
Tria sequentia non tam viris sanctis et prodigiorum effectoribus, quam bonis et diligentibus scriptoribus claruerunt. Habet tamen sseculum nonum, licet sterile admodum fuisse videatur, cum aliis nonnullis agnum illum Tharasium Constantinopolitanum Patriarcham, qui in septima Synodo contra Iconomachos pro vera fide acerrime pugnavit, quam hoc tempore Calvini sectatores acerrime impugnant, qui miraculis non exiguis claruit, ut ex Ignatio Nicaeno', qui vitam ejus litteris mandavit, intelligi potest. Vidit et idem saeculum nonum, in posteriore translatione corporis sancti Remigii Rhemorurn archiepiscopi, omnia pene morbarum genera divinitus curari.
Decimum saeculum tametsi scriptorum penuria maxime laboret, habet tamen nihilominus, praeter alios quosdam illustrissimum regem Bohemorum Wenceslaum: habet S. Conradum, habet S. Udalricum. Postremo, ut caeteros omittam, celeberrimum illum Romualdum Ravennatem, cujus vitam et miracula Petrus Damianus conscripsit.
Undecimum saeculum, in Anglia felicissimum regem et virginem Edwardum; nec non sanctissimum et erudissimum episcopum Anselmum; in Italia vero B. Petrum Damianum, et B. Joannem Gualbertum, quorum habemus miracula multa et magna a fide dignis et probatis auctoribus, tametsi minus eloquentibus, conscripta.
Jam quinque ultima saecula ab hsereticis nostri temporis maxime contemnuntur: sed mihi, quantum attinet ad miracula, florentissima et felicissima esse videntur. Habuit enim Romana Ecclesia saeculo duodecimo, ut alios omittam pene infimtos, duo illa clarissima lumina, B. Bernardum et B. Malachiam, quorum uterque Romanae sedi addictissimus fuit, quod nec haeretici negant, uterque signis innumerabilibus claruit, quod negare, etiamsi velint, non possunt. De B. Malachia ita loquitur B. Bernardus, posteaquam non nulla ejus miracula enumeravit: «Haec, inquit, dicta sunt pauca quidem depluribus, sed multa pro tempore: unde satis apparet, Malachias meus quantus in meritis fuit, qui multus in signis extitit. Quo enim antiquorum genere miraculorum Malachias' non claruit? Si bene advertimus, pauca ipsa, quae dicta sunt, id clare docent, non prophetia defuit illi, non revelatio, non ultio impiorum, non gratia sanitatum, non mutatio mentium, non denique mortuorum suscitatio. » Beati vero Bernardi (in quo ita summa Religio et pietas cum summa eruditione et eloquentia conjuncta fuit, ut merito a nonnullis Apostolus XIII nominetur) signa et prodigia tam multa, tam varia, tum admirabilia fuerunt, ut si pro dignitate referantur, multos libros occupare possint: ego sane istis diebus conatus sum eamiracula enumerare, quae in quinque libris de vita ejus conscriptis, ab ipso edita referuntur: sed fateor, multitudine victus destiti. Quid enim enumerarem, cum uno solum die et uno in loco circa pagum quemdam Constantiensis dioecesis ceecos undecim, mancos decem, claudos decem et octo, sola manuum impositione curasse, ii qui viderant, attestentur?
Jam saeculo tertio decimo excitavit Deus in Ecclesia sua duo alia lumina clarissima B. Dominicum et B. Franciscum, qui tum per se, tum per alios suse familiae sanctissimos viros mundum totum innumerabilibus, et maximis signis et progidiis illustrarunt. Ac B. Dominicus quidem, praeter alia minora, tres mortuos homines, dum in terris viveret, ad vitam revocavit: post obitum vero adhuc plures sua apud Deum intercessione revocasse fertuf. Beatus vero Franciscus nullum fere diem sine multis et magnis miraculis transigebat; nec solum dum viveret inter homines, sed etiam dum ad coeleste domicilium commigrasset, signorum gloria in hominum utilitatem coruscabat: ex quibus
beatus Bonaventura, qui vitam ejus diligenter scripsit, supra nonaginta commemorat, atque in iis octo mortuos excitatos et septem caecos curatos refert. Sed signum maximum et singulare, ac quasi prodigium prodigiorum sacra illa stigmata fuerunt. Quid enim, quaeso, erat, videre hominem, Christum ipsum et hunc crucifixum, in suo corpore ad vivum referentem? manus et pedes (ut verbis utar D. Boaaventurae) clavis divinitus transfixae videbantur, clavorum capitibus in interiori parte manuum et superiori parte pedum apparentibus, et eorum acuminibus existentibus ex adverso, erantque clavorum capita in manibus et pedibus rotunda et nigra: ipsa vero acumina oblunga, retorta et quasi repercussa, et de ipsa carne surgentia et carnem reliquam excedentia. Dextrum quoque latus quasi lancea percussum, rubra cicatrice obductum et saepe sanguinem sacrum ostendebat. Sane qui virum istum tam humilem, tam sanctum, tam sapientem, tanta gloria signorum coruscantem, ab ipsis Domini crucifixi sacris stigmatibus in testimonium ardentissime charitatis consignatum Dei amicum et singularem amicum fuisse, et veram fidem coluisse et docuisse non credit, cum obstinatis Daemonibus optimo jure numerari potest. Fidem vero ejus nostram fidem esse, Haeretici non negant, et quando etiam negarent, testamentum ejus clamat, in quo nihil magis fratribus suis et nobis omnibus, quam fidem Romanae Ecclesiae commendavit. De Sacramento Dominici corporis ita sentiebat, ut diceret, eos, qui viderent speciem illam panis oculis externis, et oculo interno verum Christi corpus sub ea specie existere non credunt, non minus ad gehennam condemnari quam Scribas et Pharisaeos, qui Christi humanam naturam videbant, et in ea divinam delitescere, credere non volebant.
Saeculo quarto decimo praeter alios obscuriores sanctos duae admirabiles feminae claruerunt, Brigitta Sveca et Catharina Senencis; ac ut de posteriori, quae mihi notior est, aliquid dicam, ea non solum ab infantia sua sponsum animae suae Christum incredibili fervore dilexit, et multis et magnis miraculis claruit; sed etiam, quod magis admirandum est, tanta sapientia divinitus infusa, tantaque efficacia dicendi praedita fuit; ut plures ipsa homines peccatores privatis colloquiis ad Deum converteret, quam multi simul concionatores convertere potuissent. Unum ejus factum breviter commemorabo. Erat quidam eo tempore celeberrimus peccator, cujus conversionem pene omnes desperaverant: istum igitur B. Catharina cum aliquando convenire coepisset, multa de salute animae ipsius loqui coepit, sed cum ille verbis sanctae virginis quasi lapis non flecteretur, illa paululum collecto spiritu intra se breviter oravit, et statim percussit Dominus petram et fluxerunt aquae. Ille siquidem totus perfusus lacrymis, corde lapideo in cor carneum repentina mutatione converso, poenitentiam promisit et inchoavit. Tum beata illa quasi subridens: Disce, inquit, quid intersit inter dulcedinem Patris nostri Dei et hominum duritiam: tam longa oratione tecum egi, et numquam me audire voluisti; oravi Deum oratione brevissima, et statim audivit.
Saeculo quinto decimo multa lumina in Ecclesia sua Deus accendit, ex quibus duo mihi occurrunt impraesentiarum: B. Vincentius Ordinis Praedicatorum et B. Bernardus ordinis Minorum; utriusque vitam miraculis illustrem scribit Archiepiscopus Antoninus, qui eodem saeculo sanctitate, eruditione et miraculis claruit. Ista Haeretici non solum non credunt, sed nec scire quidem dignantur, quod auctorem receutiorem habeant, et testimoniis veterum destituantur: quasi vere potuerunt veteres de rebus novis scribere. Sed cur, quaeso, B. Antonio de miraculis eorum sanctorum non credam, qui ejus aetate floruerunt, et credam istis insanis hominibus, qui heri aut nudi ustertius nati sunt?
Postremo hoc nostro saeculo illo fere tempore, quo Martinus Lutherus sua zizania seminare coepit, floruit in Italia alius quidam Franciscus, auctor et parens hominum illorum religiosorum, qui in Gallia Boni homines, in Italia Minimi dicuntur, qui tam multis et eximiis signis enituit, iit nullus sit ex veteribus, cum quo merito comparari possit, et nonnullos adhuc hodie superesse credibile est, qui ea signa ut ipsi viderunt, vel ab ipsis audierunt,.qui viderunt. Itaque eodem fere tempore (perpendite quaeso rem istam) homines duo contrarii inter se extiterunt, Lutherus in germania, Franciscus in Italia. Lutherus cucullam, quam habebat abjecit; Franciscus induit quam non habebat. Lutherus docuit nihil valere jejunium et ciborum delectum esse superstitiosum; Franciscus ordinem instituit, in quo qui vivere volunt, frequenter jejunare
et perpetuo a carnibus et lacticiniis se abstinere debent. Lutherus coelibatum, obedientiam et voluntariam paupertatem tamquam res inanes et hominum commenta detestatus est; Franciscus res easdem tamquam utilissima Christi consilia incredibili devotione complexus est. Lutherus quotquot potuit ex monasteriis ad saeculum vocavit; Franciscus quotquot potuit a sarculo pertraxit ad monasteria. Lutherus Leonem decimum Antichristum videri et haberi voluit, Franciscus eidem Leoni, cum nondum esset Pontifex, pontificatum praedixit, eique ut vero Christi Vicario Ordinem suum debita humilitate ac devotione subjecit. Uter istorum a recto tramite deflexit? Franciscus an Lutherus? Nam uterque recta via procul dubio non incedebant, cum eorum vita et mores et studia essent contraria omnino. Sed quod haeremus in plano? Quid caligamus in sole? An non Deus ipse quaestionem istam dissolvit, cum unum miraculis maximis ornaverit; alterum vitiis et sceleribus cooperiri permiserit? Quid? Praedicat B. ille Franciscus adhaerendum apostolicae Sedi, frequentanda jejunia, colendum coelibatum, sanctos invocandos, eorum reliquias et imagines honorandas, et miraculis coruscat; praedicat Lutherus omnino contrarium, et ne pulicem quidem unum unquam excitare potuit, et nos dubitavimus a qua parte stet veritas? An non Deus cum B. Francisco doctrinam et mores miraculis coelitus confirmat, simul Lutheri doctrinam et mores illis omnino contrarius contemnebat?
Quid? Quod etiam nostra memoria in extremo Oriente et Septentrione, in ludiis et insula Japonia, a Catholicis praedicatoribus in ejus fidei confirmationem, quam Lutherus et Calvinus impugnant, omnia genera miraculorum esse patrata constat? Unum solum exemplum si recitavero finem faciam. Scribit B. Franciscus Xaverius, homo nostri ordinis, qui ab India usque ad,Japonam per immensum spatium maris, et terrarum Christi Evangelium seminavit, et multa hominum millia a tenebris errorum ad lucem veritatis adduxit; scribit, inquam, ad ipsum generalem praepositum nostrae Societatis cui (certe mentiri nunquam auderet) se cum esset pene solus, et per se omnibus, qui curationem corporis, aut animi postulabant, satisfacere non posset, missise pueros recens baptizatos, qui symbolum Apostolicum et Christianas preces super aegros recitarent, et multos eo modo non solum torpore sanatos, sed etiam beneficio commotos ad fidem et baptismum accessisse. De ipso vero Francisco viro sancto, scribunt ii, qui cum eo versati sunt, quique eum saepe viderunt et audierunt, eum raro admodum orationem Dominicam super aegrotos recitasse, quin statim curarentur: nec solum aegros quoscumque, sed etiam mutos, surdos, caecos, paralyticos, oratione et manuum impositione curasse, daemones ejecisse, mortuos excitasse, et quod majus est, corpus ejus virgineum (nam virgo erat) adhuc integrum, incorruptum, vividum et suavem odorem spirans perdurare, cum tamen initio totos quindecim menses in calce defossum jacuerit. Quid unquam tale Haeretici fecerunt? Proferant ipsi sua miracula. Ista faciunt ii, quos non Lutherus, non Calvinus, sed Romanus Pontifex ad praedicandum mittit, quique novum or¬
bem a cultu idolorum, non ad Lutheranismum, vel Calvinismum sed ad obedientiam Romanae sedis adducunt.
Quare nos, auditores optimi, habentes fidem tot miraculis confirmatam, ut vere cum Richardo et S. Victore dicere possimus, si error est quem tenemus, tu, Domine, nos decepisti, habente litteras Deo sigillo magni regis divinitus consignatas, atque munitas, eas, quaeso, omni diligentia conseruemus: neque committamus, ut litteris Dei quibus solis haeredes regni coelestis instituti sumus, dolo Haereticorum, nobis ereptis, ipsi suas tabulas nullo sigillo communitas obtrudant. Tabulae enim Haereticorum tabulae mortis sunt, et testimonium infernorum^ iisque litteris persimiles, quas Urias Hethaeus ferebat, quae nihil aliud, quam ejus damnationem et necem continebant.
Objectiones Hcereticorum contra gloriam miraculorum diluuntur; qui in primis illa simpliciter negant, quod absurdissimum esse confirmatur. Deinde, en fieri doemonum prccsti- *
giis impudenter blaterant, qua objectione se Phurisceis, et Iloereticis priscis conforment, ubi daemonem non posse vera miracula facere convincitur, et Calvini mendacium diluitur. Praeterea objiciunt, illa non esse necessaria nec firma: quod tamen falsum esse multis sacrae Scripturae testimoniis probatur, et qua de causa Joannes Baptista nullum ediderit miraculum disseritur. Cur etiam mali aliquando faciunt miracula, e.iponitur. Modus effugiendi optimus Haereticis suggeritur, ut nimirum vicissim miracula fingant. Enumerantur deinde Haereticorum miracula, ut sunt Simonis magi, Manichaei, Iionatistarum, Arii, Cyrolce Episcopi ariani, Eunomiani, Polychronii veterum; n< stri vero temporis. T\ndem quid impudens Lutherus pro miraculo habeat, cum detestatione miraculorum Hcereticorum, ostenditur.
Apostolicam fidem, auditores optimi, quam semper docuit atque docet Apostolica et Catholica Christi Ecclesia, ingenti gloria miraculorum singulis aetatibus coruscare oratione superiori, quod meminisse vos puto, ex hoc loco docuimus. Nunc nebulae quaedam, eaeque pertenues, quibus Haeretici fulgorem prodigiorum nostrorum obscurare conantur, luce veritatis dissipatae sunt.
Quid igitur afferunt primo loco? Negant ea miracula a nostris edita, quae recensuimus. Asserunt, multa de Antonio etHilario-
ne ab Athanasio et Hieronymo fabulosa narrari; D. Hieronymum in Paulo et Malcho,ut bonum rhetorem lusisse, non historiam serio scripsisse; Gregorium in Dialogis multa mentitum; Palladium multorum vitam edidisse, qui numquam vixerunt: et simili ratione ab aliis se parvo negotio expediunt. Quid istis hominibus faciemus? Quod argumentum ista responsione non solvent. Proponimus vitam sancti Pauli, et miraculum duorum leonum, qui coram B. Antonio sepulcrum B. Pauli unguibus effoderunt. Respondent, fabulam esse duorum leonum, et Paulum ipsum numquam extitisse. At scripsit Hieronymus. Hieronymus, inquiunt, non scripsit serio; sed lusit, ut rhetor. At S. Hieronymus in extrema narratione optat sibi tunicam B. Pauli cum meritis ejus. Respondent, est color Rhetoricus. At Hieronymus in praefatione vitae B. Hilarionis conqueritur de iis, qui docent Paulum nunquam extitisse: et in libro de viris illustribus in Antonio affirmat B. Antonium ea narrasse de Paulo quae ipse litteris commendavit. Iste ipse, inquiunt, est alius color.
Sed si ita disputandum est, quid prohibet, quin et nos dicamus, historiam Magdeburgensium. Unde didicimus istos novos colores rhetoricos fabulam esse? historiam Illyricumcum sociis non serio scripsisse, sed loco? Itaque insania est nimis aperta, ea velle negare facta, quae illustrissimi et fide dignissimi scriptores facta esse tradunt. Quid? Non credemus Athanasio? Non credemus Basilio? Non Hieronymo? Non Augustino? Non utrique Gregorio?Non Bedae? Non Bernardo? Non Bonaventurae? Non caeteris viris sanctissimis et doctissimis, et qui suo tempore miracula scripserunt? Credemus vero Magdeburgensibus, quorum 'quotidie crassissimi errores et apertissima mendacia deteguntur? et credemus de iis rebus, quseante mille annos contigerunt? Quae major stultitia cogitari potest, quam non credere Athanasio de Antonio, et Hieronymo de Hilarione, Bernardo de Malachia, qui eorum temporibus vixerunt; et credere hominibus de iisdem, qui eos nunquam, neque per somnium viderunt? Huc accedit, quod multa eorum miraculorum, quae concione superiore circa finem commemoravimus, adhuc viventes et oculatos habere testes credibile est.
Altera Haereticorum responsio est, nonnulla a nostris prodigia facta esse quidem, sed praestigiis Daemonum, non virtute divina, sicut etiam Antichristus miracula faciet, si Apostolo credimus. Nam et Magdeburgenses Beatissimum Martinum necromanticum, et B. Brigittam magam fuisse volunt. Imo Martinus Lutherus et Calvinus passim sanctorum miracula praestigiis attribuunt. Et Calvinus quidem praefatione insuas institutiones invictissimo argumento sibi visus est demonstrasse, vera miracula aliquando Daemonum arte fieri. Docet enim, olim AEgyptios sepultum apud se J eremiam Prophetam, sacrificiis aliisque honoribus prosecutos, atque adeo sancto Propheta ad idololatriam abusos et tamen ea sepulcri veneratione, quae apertissima erat idolatria, multa beneficia, quasi divino miraculo esse consecutos.
Sed vultis dicam, quid hac tam acuta responsione nobilia ista ingenia assequantur? Illud assequuntur, ut se veros nepotes atque haeredes Judaeorum, Ethnicorum et veterum haereticorum esse prodant. An non et Phariseei de Christo dicebant:ln Beelzebud principe daemoniorum ejicit daemonial An non sanctos Martyres propter admirabilia signa et prodigia, quae farciebant: cum eos famelici leones attingere non auderent, et ignis, quo nihil est voracius, eis appropinquare quodammodo formidaret, passim Ethnici magos, necromanticos appellabant? An non Beatus Hieronymus in lib. contra Vigilantium, Eunomio et Vigilantio impurissimis Haereticis, haeresim istam placuisse docet, qui miracula sanctorum daemonum praestigiis adscribunt? An non S. Ambrosius sermone 56 de Gervasio et Prothasio, in Arianos sui temporis invehitur, quod miracula, quae toto inspectante populo ad sanctorum reliquias publice fiebant, soli ipsi calumniarentur, et vera miracula esse negarent? An
non sanctus Victor Uticensis libro altero de persecutione Vandalica testis est fide dignissimus, cum in Africa S. Eugenius in fide Trinitatis notissimo quidam caeco lumen restituisset, statim Arianos clamasse, id Eugenii maleficiis procuratum, et magis caecum illum interrogationibus variis Arianos vexasse, quam olim Pharisaei caecum a Domino curatum vexarunt? Multa talia exempla aferri possent, ex quibus facile discimus, Haereticos nostri temporis nihil penitus a majoribus suis degenerare.
Sed quando nihil istorum esset, quis unquam audivit, Daemonum praestigiis caecos, aut surdos curari vel mortuos ad vitam revocari? Alia sunt, quae Daemonum prestigiis fieri solent, ea videlicet, quae neque rei creatae potentiam superant, neque in hominum commodum et utilitatem sed in ruinam et detrimentum cedunt. Poterit magus Daemonum praestigiis stannum pro argento, et cuprum vel etiam carbones pro auro tibi dare, poterit homines et jumenta, Deo permittente, vexare, debilitare, sensuum functionibus privare, sauciare etiam et interficere, poterit segetes comburere, domos evertere, arbores radicare, ignem aliunde allatum quasi de coelo demittere: ista et similia facere possunt et faciunt aliquando Daemones et magi Daemonum cultores. Nam et in historia S. Job talia facta fuisse legimus: et etiam talia futura Antichristi miracula, satis aperte D. Paulus docet, cum ea miracula appellat mendacia. Sic enim loquitur in epistola posteriori ad Thessalonicenses: Cujus, inquit, est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus. At vera miracula, quae omnem potentiam creatam hominum, Daemonum, Angelorum et universae creaturae vincunt, et in hominum commodum et utilitatem fiunt, ut excitatio mortuorum, caecorum, et surdorum liberatio, mentium penetratio et conversio, qualia a sanctis hominibus facta fuisse docuimus, Daemonum praestigiis adscribi non possunt.
Quod vero Calvinus adducit de miraculis Jeremiae, quae hominibus illis quasi divinitus praestabantur, qui sanctum Prophetam tamquam aliquem deum sacrificiis aliisque divinis honoribus colebant, non est argumentum, sed mendacium apertum, qualibus plena sunt scripta sectariorum. Epiphanius enim et Isidorus in vita Jeremiae tradunt quidem, quod in pretio et veneratione apud
^Egyptios erat, ideoque non immerito miracula fieri, non solum Christianis, sed etiam Ethnicis beneficia multa praistari, quod causam nostram vehementer juvat: sed vel iEgyptios vel alios quoscumque sacrificiis divinisque honoribus Jeremiam aut sepulcrum prosecutos, nusquam legitur, nisi apud Calvinum. Itaque hoc ipsum argumentum eis maxime nocet. Si enim Deus propter S. Prophetae merita, etiam Ethnicis beneficia praestabat; quomodo non credibile est (quod tamen Haeretici non credunt) propter intercessionem et merita sanctorum Martyrum ipsis Christianis et fidelibus eadem beneficia posse praestari?
Dicent, non magnifacienda esse miracula, etiam vera, quod illa quidem aliquando sint divina testimonia, sed neque necessaria, neque firma. Nam quod necessaria non sint, unus Joannes Baptista docet, qui Signum quidem fecit nullum, utEvangelium loquitur: et tamen Fuit homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet veritati. Quod vero infirma ac debilia, vel exeo cognosci potest, quod etiam per improbos et sceleratos homines aliquando Deus miracula operetur: Multi dicent mihi, ait Dominus, in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus et in nomine tuo daemonia ejecimus et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et nunc confitebor illis, quia nunquam novi vos.
Sed facilis est et aperta responsio: Scripturae siquidem illustriores sunt quam utiliorum tenebris obscurari possint. Nam si non sint miracula ad fidem persuadendum necessaria, cur Dominus ait: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent? Cur idem Dominus, cum Apostolos ad praedicandum misit, simul signorum faciendorum potestatem attribuit? Euntes, inquit, praedicare dicentes: Appropinquavit regnum coelorum, infirmos curare, mortubs suscitate, leprosos mundate, Daemones ejicite. Si vero infirma ac debilia testimonia sunt, cur Dominus per Isaiam verum Christum a pseudoprophetis internosci volens, tamquam signum certissimum dedit, patrationem miraculorum? Deus ipse, inquit, veniet et salvabit nos? et tamquam aliquis quaesisset, quod signum das nobis adventus ejus? Tunc, inquit, aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt: tunc saliet sicut cervus claudus et soluta erit lingua mutorum. Si non sint miracula firma testimonia, cur Dominus discipulis Joannis quaerentibus, an ipse esset
verus Messias, coram eis, ut Lucas ait, In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis, et caecis multis visum donavit, et tunc respondit: Euntes renuntiate Joanni, quae audistis et vidistis; caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur? Si non sint miracula firma testimonia, cur Deus Judaeorum incredulitatem illis verbis castigavit: Si mihi non creditis, operibus credite? Et: Ego testimonium habeo majus Joanne: Opera quae ego facio in nomine Patris mei, illa sunt, quae testimonium perhibent de me? Si non sint miracula firma testimonia, cur nos Apostolus exterret illis terribilibus verbis: Quomodo, inquit, nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est: contestante Deo signis ac portentis ac variis virtutibus et Spiritus sancti distributionibus? Et in lege veteri cur Dominus tam frequenter, ut Judaeos in fide et religione contineat, ad memoriam revocat illa ostenta et prodigia, quae fecit in iEgypto? Non igitur supervacanea et infirma, sed necessaria et firmissima sunt veramiracula ad fidem et religionem confirmandam. Non vero inficior, auditores, tantam fidem lutheranis esse, ut vere nullis miraculis indigeant. Quis enim neget eos magnam fidem habere, qui credunt se etiamsi inquinatissime vivant, tamen amicos Dei esse et optimum locum in regno coelorum habituros? Stulti sumus, si Lutheranos insigniter credulos non arbitramur, qui apostatae Luthero praedicanti malum esse bonum et bonum malum, album nigrum, et nigrum album, et omnia dogmata pietatis evertenti sine ullis signis et prodigiis credere potuerunt. At nos qui homines sumus modicae fidei, et illud sapientis, formidamus: Qui cito credit, levis est corde,. eam fidem, quam cum infinitis et maximis, et soli Deo propriis miraculis confirmatam scimus, Deo propitio non facile deserimus.
At Joannes Baptista signum fecit nullum. Ita est, sed neque necesse erat, neque opoi'- tebat, ne si ad illam eximiam vitae sanctitatem miracula accessissent. Christum postea similia facientem, populi vel contemnerent vel non magnifacerent, Deinde, non est mirum, si Joannem, etiam sine miraculis, populi audiebantet venerabantur. Nam et sanctissimam atque innocentissimam vitam ducebat, et ab ecclesia ejus temporis, et a principibus Sacerdotum et Scribis et Phariseeis, apud quos tunc vera fides conservabatur, testimonium habebat. At nos quomodo Novatores istos audire poterimus, quos Ec-. clesia Christi et summus Sacerdos anathematis fulmine percusserunt, tamquam morbidas oves a reliquo grege separaverunt, et quos scimus non solum miracula non edere, sed etiam scelestissime et corruptissime vivere?
Quod vero dicunt, per improbos etiam aliquando fieri miracula, atque idcirco sanctos homines, qui in Ecclesia Catholica signis enituerunt et prodigiis, cum illis suis prodigiis impios et Dei hostes esse potuisse, facile refellitur. Siquidem vera miracula, cum veri Dei testimonia sint, frustra nunquam fiunt, sed vel fidem veram confirmant, et tunc tam per probos quam per improbos fieri possunt: vel non tam Christi fidem, quam servorum Christi vitee sanctitatem et excellentiam declarant, et tunc nemo dubitat, quin per solos pios et probos fiant. Deus enim qui ipsa veritas est, testis mendacii esse non potest. Eligant jam Heeretici quod volunt: vel miracula sanctorum Benedicti, Francisci, Bernardi, Malachiae et aliorum, quos nobis, hoc est, Romanee •Ecclesiae, libenter concedunt fidem Christi confirmabant; vel sanctitatem eorum declarabant. Si fidem confirmabant, vera est nostra fides falsa fides Lutheranorum, nec enim illi aliam fidem, quam suam, quae eadem nostra est, confirmabant. Si vero eorum sanctitatem declarabat Deus per miracula illa, igitur vere sancti et Dei amici erant Benedictus, Bernard us, Malachias, Franciscus et ceeteri, quos diximus. Sanctos vero Dei amicos, quis nescit sine vera fide et religione esse non potuisse? cum sit fides radix, principium, fundamentum justitiae, et Impossibile sit, ut Apostolus ait, sine fide placere Deo. Quod si vera fuit sanctorum nostrorum fides, falsa est fides Haereticorum, quae cum illa ex diametro pugnat. Itaque quocumque se vertant; quicquid elegerint aut dixerint, se penitus captos et, irretitos invenient.
6’ed docebo ego illos optimam viam elabendi, neque mihi succenseatis, si eis aliquam opem fero: debemus enim etiam inimicorum misereri. Quid igitur ipsi respondebunt? Si sapiant, miracula miraculis opponent. Multa sunt enim et admirabilia valde prodigia haereticorum. Nam ut omittam Prophetas Baal, qui cum Elia Propheta Domini contendentes flammam de coelo ad holocaus¬
tum incendendum demittere voluerunt, et sane fecissent, nisi Baal eo tempore dormivisset: certe animus bonus miracula faciendi non defuit. Ut nihil dicam de miraculo illo stupendo Dathan et Abiron qui vestiti et calceati cum liberis suis et uxoribus, et omni substantia sua vi vi descenderunt in infernum. Ut taceam de miraculis iEgyptiorum magorum, qui Deo permittente suis praestigiis virgas in dracones converterunt, et eodem non permittente, mimutissimas muscas ex~ citare non potuerunt. Ac ut ista et nonnulla alia miracula pseudo-prophetarum veteris instrumenti praeteream, quis non admiretur celeberrimum Simonis Magi primi haeresiarchae prodigium? qui ut Hegesippus auctor est, mortuum hominem ad vitam revocare voluit, sed cum hoc ei non successisset, et Apostolus Petrus eum mortuum postea excitasset, offensus injuriis Galilaeorum (sic enim sanctos Apostolos Petrum et -Paulum appellabat) in coelum evolare decrevit. Sed scitis quid acciderit? Cum hoc miraculum tota Roma inspectante futurum esset, etiam Galilaei, hoc est, Apostoli, adfuerunt: et Simon Magus ferentibus eum daemonibus per aerem volare, et Apostolis Petrus ad terram prostratus Dominum orare coepit. Pervenit autem prior in coelum oratio, quam volatus, et a Domino impetravit, ut is qui jam volare sciebat et pedibus non indigebat, continuo graviori lapsu pedf s amitteret. Itaque infelix Simon, quasi fulmine quodam ad terras dejectus supervixit quidem aliquamdiu, sed cruribus fractis, ut qui non contentus ambulare, sed etiam volare voluerat, jam nec volare posset, nec ambulare.
Sequitur miraculum Minichsei, qui utEpiphanius haeresi sexagesima sexta, et Theodoretus libro altero fabularum Haereticarum scriptum reliquerunt, cum se Spiritum sanctum esse, et omnia nosse et posse praedicaret, rogatus ut filium regis Persarum, qui morbo aliquo, forte non usque adeo gravi laborabat, susciperet curandum, atque eo modo sapientiam et potentiam suam ostenderet, assensit. Sed paucis post diebus ita illum suis medicamentiscuravit, utnumquam amplius deinceps non solum medico, sed nec cibo, nec potu indigerit. Quare rex Persarum graviter (ut par erat) contra Manichaeum commotus, statim arundine praeacuta, ei viventi et videnti pellem detrahi, et deinde canibus jussit objici devorandum.
Jam Donatistae, quorum heeresis non diu
post haeresim Manichaeorum orta est, duo vera miracula ediderunt, sed inviti, et idcirco laudem non merentur. Scribit D. Optatus libro altero contra Parmenianum, voluisse Donatistas plusquam impio et nefario miraculo tentare, utrum Domini sacratissimum corpus, quod in Eucharistiae Sacramento continetur, possit a canibus devorari. Et utrum ampulla sancti Chrismatis, quo hominesChristiani confirmantur, ita firmaesset, ut allisa ad lapides non frangeretur. Itaque sacrosanctam Eucharistiam, quod horreo dicere, canibus obtulerunt: et ampullam sancti Chrismatis per fenestras magna vi projecerunt: sed statim quidem canes iidem rabie accensi, ipsos suos dominos dentibus laniarunt; et ampulla sancti Chrismatis an- • gelica manu suscepta, inter durissimos lapides integra et illaesa consedit.
Porro Arius magnus ille princeps Haereticorum, qui nostris diebus in Luthero et Calvino, ut suo loco demonstrabimus, resurrexit, unus fuit de numero illorum, qui in morte primum incipiunt miraculis coruscare. Is enim cum aliquando in urbe Constantinopolitana magna multitudine stipatus Episcoporum et aliorum suae 'sectae Haereticorum, ad templum procederet, ut etiam invito episcopo in communionem fidelium reciperetur, accidit, ut ad quamdam naturae necessitatem ad publica loca declinare deberet. Itaque perrexit ad locum, et interim (quod sane pulcherrimum erat) omnis illa caterva Episcoporum magnorumque virorum Arium exonerantem alvum in platea praestolabatur. Sed cum diu jam exspectassent et Arianus reverti non velle videretur, mittunt qui eum vocarent: ille vero fidelissimo miraculo intestinis ac visceribus omnibus in latrinas effusis, jam daemonibus foetidam animam perpetuis flammis cruciandam reddiderat. Rem ita se habere testatur Epiphanius haeresi sexagesima nona, testatur Ruffinus et Theodoretus, uterque in libro historiarum Ecclesiasticarum primo.
At quo loco tandem ponemus illustrissimum prodigium Cyrolae Episcopi Ariani? Iste siquidem, ut Beatus Gregorius Turonensis libro secundo historiarum scriptum reliquit, cum vidisset sanctum Eugenium Episcopum Catholicum, signo crucis notissimo cuidam caeco lumen et oculos restituisse, voluit, ipse quoque tale quid agere, hominem quemdam ignotum quinquaginta nummis aureis subornavit, qui se coecum finge¬
ret, acrepente lumen oculorum ab eo se recepisse dicere. Re igitur ita composita, praetereunte quadam die Cyrola Haeretico cum sancto Eugenio, et duobus aliis Episcopis, is qui se caecum simulabat, magna lugubrique voce Cyrolam appellare coepit? Audi me (inquit), mi Beatissime Cyrola, audi me, sancte Sacerdos Dei, respice caecitatem meam, experiar ego medicamenta, quae saepe caeci a te reliqui meruerunt, quae leprosi experti sunt, quae ipsi etiam mortui persenserunt. Tunc Cyrola homo misericors, non se diu rogari passus est, sed statim accedens, et manum ejus oculis admovens: Per fidem, inquit, nostram, et rectam, quam de Deo habemus, persuasionem, facessant tenebrae ab oculis tuis. Vix ille haec dixerat, cum infelicem impostorem tantus oculorum cruciatus invasit, ut eos manus quanta poterat vi comprimere cogeretur, ne forsitan e capite prosilirent: mox clamare coepit: Vae mihi, qui Deum propter pecuniam irridere voluit. Et ad Cyrolam: Ecce aurum tuum, quod abstulisti. Quod cum ille praestare non posset, nec tentare auderet, sanctus Eugenius Episcopus, ad aeternam Arianorum confusionem, hominem illum jam vere caecum et haeresim Atianam detestantem, edito signo crucis pristinae sanitati restituit.
Eodem fere tempore, vel non multo ante, Eunomianus quidam, ut ex Collatione decima quinta Cassiani didicimus, AEgypti populos Aristotelicis syllogismis ab orthodoxa fide ad suam haeresim pertrahere conabatur. Ea re audita, S. Macarius Haereticum convenit, et Etiam Prophetam immitatus, eum ad miraculum faciendum, hoc est, ad mortuum excitandum invitavit: assentit Haereticus. Quid enim coram populis, quos circumvenerat, aliud facere auderet? sed tamen sapienter intelligens, syllogismis Aristotelicis nunquam esse mortuos excitatos, clam se subduxit, et fuga pudori suo et confusioni consuluit, nec unquam amplius in illis regionibus apparuit.
Porro miraculum Polychronii celeberrimum fuit, sed artias ex hoc loco vobis recitavi. Is enim tempore sextae synodi, ut ex ea synodo act. 15. cognosci potest, in maxima populi frequentia mortuum hominem excitare conatus est, ad haeresim Monothelitarum confirmandam: sed accidit illi quod superioribus, gloriam falsam quaesivit et ignominiam veram invenit. Mortuus enim non revixit, sed ipse auctus cognomine novi
Simonis Magi, cum summo dedecore in exilium deportatus est.
Sapientior fuit Haereticus quidam de grege Iconoclastarum, cujus miraculum a Paulo Diacono libro ultimo rerum - Romanarum explicatur. Is in quodam sepulcro se abscondit, atque inde voces dabat, et Constantinum Copronimum imperatorem pessimum» qui tunc contra sacras imagines bellum gerebat, mirifice commendabat, ut eo commento populus terreretur, et Iconoclastarum haeresim etiam hominum mortuorum testimonio confirmari putaret. Ista sunt commenda ridicula et miracula puerilia Haereticorum.
Sed de nostri temporis Haereticis quidnam dicemus?Num a suis majoribus degenerant? Nullo modo. Est enim genus illud hominum a Daemone penitus obsessum. Calvini quoque miraculum, quo fertur hominem vere vivum occidisse, quem simulate mortuum excitare volebat, toto orbe celebratur. Martinus Lutherus et in vita, et in morte miraculis claruit. Nam ut ex epistola cujusdam Germani Mansfeldensis civis, de obitu Lutheri scripta didicimus, is dum vivere praeter alia multa in singulis prandiis et coenis unum sextarium vini dulcis et exotici bibebat: quod intelligite, absque cervisia et aliis generibus vini. In morte praeterquam, quod non aegrotavit, nisi paucas horas, et ore contorto et toto uno latere denigrato, mortuus est. Numquid non magnum miraculum fuit, quod in maximis frigoribus, quando corpora ad integros menses durare solent, illud quarto die aut quinto intolerabilem fcetorem spirabat licet stanneo loculo diligentissime clausum esset. Ante annos paulo amplius quam centum obiit Beatus Laurentius Justinianus, primum Patriarcha Venetorum, Papista et Monachus, et ut ille scribit, et qui ejus miracula in primo filio expertus, sexaginta septem dies inhumatus mansit, s^mper odorem suavissimum spirans, incorruptus, vividus, genis rubentibus, et tamen febri putrida laboraverat, unde medici putabant eum vix unam horam sine fcetore duraturum. Talia vero miracula sunt nostris sanctis propria. Sed ad Lutherum redeo.
Quis non miretur gratiam daemonum expellendorum, qua praeditus erat Lutherus? Is enim ut Staphylus, qui toti actioni interluit, testatur, aliquando Daemonem ex quadam muliercula ejicere voluit: sed confestim ita a Daemone territus et in tanta ne¬
cessitate alvum exonerandi conjectus fuit, ut quam citissime se ex eo loco proripere vellet. Verum Daemon ita fores obstruxerat, ut necesse fuerit Staphylo securi fores effringere et eo modo magno exorcistae Luthero viam patefacere.
Unum addo miraculum multo recentius et illustrius, et finem facio. Ante annos quatuordecim inter Hungariam et Poloniam non procul ab urbe Cracovia, unus ex fratribus Evangelicis tanto desiderio incensus erat novae istud doctrinae propagandae, ut etiam ficto miraculo ad rem tantam in perniciem innumerabilium animarum abuti voluerit. Itaque cum Matthaeo quodam et ejus uxore convenit, ut certa die Matthaeus tamquam mortuus ad sepulcrum efferretur: uxor vero de more afflicta et ejulans funus prosequeretur. Venit dies constituta, effertur defunctus ad Ecclesiam, ibi novus iste Simon ascendit suggestum, et longa oratione renascentis Evangelii gloriam amplificavit: tum affirmat se tam certum ac securum esse de sua doctrina, ut nihil dubitet Deum ipsum eam miraculo confirmaturum, et quoniam tunc allati defuncti pulchra occasio se obtulerat, ad eum conversus, magna voce exclamans:In nomine, inquit, Christi, cujus hodie evangelio testimonium prsebui, Matthaee, surge. Respiciunt omnes. Matthaeus non surgit. Ille rursum majori voce: Tibi dico, inquit, Matthaee, surge: sed sane clamare potuisset usque ad mortem; Matthaeus enim jam vere extinctus, vere ad inferos descenderat.
Quae cum ita sint, quae dubitatio remanere potest, utrum errent sectarii, Deoque displiceant, an non? Quis non aperte videat, in quam terra nocte versentur, qui non solum Ecclesiam Dei vivi, nova luce novorum miraculorum omni aetate fulgentem, atque in monte positam non vident, sed etiam ut ab ea oculos Catholicorum avertant, fictis et vere mendacibus signis et prodigiis abutuntur? Perpendite, quaeso, quam vehementer se splendor ille, illa gloria, iste fulgor tantorum miraculorum, quibus omnibus saeculis Catholica Ecclesia illustris fuit, aegros haereticorum oculos vexarit, ut Lutherum nescientem quo se verteret, et tamen cupientem summis votis aliquid, invenire, quod nobis imponeret, non pudueHt tamquam miraculum praedicare, turpissimam fugam unius sanctimonialis virginis de monasterio. Ista, inquit, sunt vera miracula. Quid daemonum torsiones et expulsiones sunt, si cum isto admirabili Dei opere conferantur? 0 tenebras palpabiles! 0 plagam caecitatis! 0 peccatum in Spiritum sanctum! Opus nefarium, scelestissimum, diaboli arte procuratum, miraculo divino attribuit! Hoc sane supererat, ut qui vera opera Dei Daemonum praestigiis attribuerat, jam opus Diaboli apertissimum inaudita blasphemia Deo adscriberet. Vere percussit eos Dominus plaga crudeli, in furore suo percussit eos plaga caecitatis et obdurationis, ut dicant bonum
malum et malum bonum. Istane sunt miracula, de monasterio fugere, de Monacha apostatam, de virgine meretricem, de sponsa Christi scortum fieri Antichristi? Habeant sibi sane ista miracula: tale miraculum fecit Satan, cum de Angelo pulcherrimo et optimo foedissimus ac nequissimus Diabolus factus est, ista miracula replent gehennam ista miracula plangit, Ecclesia. Nimis enim frequenter, et nimis facile fiunt ista miracula.
Brevicula propositione prcemissa, donum prophetice soli Deo competere, et iis, quibus ab illo peculiariter datum est, probatur • quodque illud semper fuerit et sit evidens vere Ecclesice signum, ab enumeratione multorum Prophetarum Testamenti veteris confirmatur, et quomodo ii cum Evangelio consentiant speciatim ostenditur. Transitur deinde ad Testamentum novum, et plurimi sancti, qui dono prophetice enituerunt, nominatim enarrantur. Quantopere daemones per oracula divinitatem effectarint, et qualia illa fuepint, declaratur. Lutheri diversa qiuedam vaticinia producuntur. Vaticinium item Munceri et quarumdam Anabaptistarum, cum refutatione multorum mendaciorum, adducuntur.
Splendorem miraculorum et lumen propheticum, auditores optimi, quasi duos pulcherrimos et clarissimos oculos in corpore Ecclesiae eminere, et orbem totum suis fulgoribus illustrare omnes, qui prorsus caeci non sunt, facile indicabunt. Ac nos quidem, qui non solum Dei benignitate in horum oculorum contemplatione vehementer delectamur, et per eos in amorem pulchritudinis Ecclesiae Catholicae magis ac magis semper rapimur; sed etiam cum aliis, ac praesertim miseris et infelicibus Haereticis dolo Satanae circumventis, hoc bonum, quo nos fruimur, communicare vellemus, de utroque lumine ante duas hebdomadas verba facere instituimus. Et quidem de splendore miraculorum oratione proxima et superiore pauca quidem de pluribus; sed tamen satis mul¬
ta pro temporis brevitate dicta, esse non dubito: nunc ratio atque ordo argumentorum postulat ut de altero oculo, de luce videlicet prophetica, breviter disseramus.
Praedictio igitur futurorum, ut ab excellentia et praestantia hujus luminis ordiamur, tantae sublimitatis est, ut soli vero Deo, ©t iis quibus Deus singulari privilegio hoc donavit, convenire possit. Ea siquidem futura, quae creatas causas, non necessarias, sed liberas habent, vel certe tales, ut impediri possint (nam de his loquimur, quae nec in se, nec in causis suis certo existunt), nec in se, nec in causis ab ulla sive humana, sive Angelica intelligentia cognoscuntur. Una dumtaxat est causa, Dei voluntas, in qua res omnes, quae quoquo modo futurae sunt, sive necessario, sive libere, certo existunt, et jam inde ab aeternitate extiterunt. Sed quis cognovit sensum Dominii aut quis consiliarius ejus fuit? Certe sicut nemo novit quid sit in homine, nisi spiritus hominis: ita nemo novit quid sit in Deo, nisi spiritus Dei, et cui voluerit Spirius revelare.!\on enim humi.na voluntate, ut Apostolus Petrus testatur, allata est aliquando Prophetia:sed Spiritu sancto inspirati locutisunt sancti Dei homines. Et: Bem dictus Dominus Deus Israel, qui locutus est per os sanctorum, qw a saeculo sunt prophetarum ejus. Multi furiam enim multisque modis olim loquens Deus Patribus in Prophetis. Hinc apud Isaiam capite xli Spiritus sanctus loquitur et dicit: Annuntiate, quae ventura sunt in futurum, et sciemus qu<a dii estis vos. Et rursum capite sequenti: Ego Dominus, hoc est nomen meum gloriam meam altem non dabo, et laudem meam sculptdibus. Quae prima fuerunt, ecce venerunt, nova quoque ego annuntio, antequam oriantur, audita vobis faciam. Haec est igitur gloria singularis veri Dei, quam certe sculptilibus non dabit: nbque a falsis diis falsisque Prophetis occupari permittet, quae ventura sunt annuntiare, antequam oriantur audita facere. Quocirca in libro Deuteronomii capite decimo octavo, idem Spiritus sanctus: Propheta, inquit, qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi, ut diceret, aut in nomine alenorum deorum, interficietur. Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelhgere verbum, quod Dominus non est locutus? Hoc habebis signum, quod in nomine Domini Propheta ille praedixerit, et non evenerit, hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem an mi sui Propheta confinxit, et idcirco non timebis eum.
Quamobrem, auditores, cum pr, 'edictio futurorum ita Deo propria sit, ut ad eam nullo modo vel homines vel Daemones vel sancti etiam Angeli sine Dei revelatione aspirare possint, nemo dubitare debet, eam solam veri Dei Ecclesiam esse, in qua verum lumen propheticum reperitur. Quare si ostenderimus, solam Romanam Ecclesiam hoc praeclaro lumine semper ornatam fuisse, necessarie et perspicue efficietur, solam Romanam Ecclesiam veram veri Dei Ecclesiam esse, quicquid latrent omnes Daemonum synagogae.
Jam igitur in Ecclesia Catholica, in qua sumus, quis negare potest non solum ab adventu Servatoris, sed etiam ab exordio mundi, omnibus fere saeculis prophetiam floruisse. Nam ante diluvium Adam, Enoch, et Noe prophetae fuerunt. Adam, D. Hieronymo teste, capite quinto in epistolam ad Ephesios, et divo Prospero initio libri de promissionibus et praedictionibus Dei: nam Christi et Ecclesiae matrimonium praedixit. Enoch Propheta fuisse, et de novissimis temporibus multa praedixisse, Apostolus Judas in epistola sua testatur. Porro Noe, cum verbis, tum operibus, dum ingentem illam arcam fabricabat, generalem eluvionem futuram praedicasse et homines ejus temporis ei non credidisse, Apostolus Petrus in epistola priori testis est. Post diluvium vere Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Moysen, Davidem, Salomonem, quatuor Prophetas majores, et duodecim minores, et alios praeterea multos, vel sermonibus, vel operibus, vel libris scriptis multa de Christo, de Ecclesia, de haereticis, de futuro judicio vaticinatos, nemo fere Christianorum ignorat. Ac ut ponamus exemplum in Christo, cujus brevi
passionem et resurrectionem celebraturi sumus, et quem omnes divinae paginae tanquam finem et scopum intuentur; quis non miretur nihil de Christo legi in libris instrumenti novi, quod non legatur praedictum in libris instrumenti veteris? Hujus rei typum gerebant duo illi Seraphici spiritus, qui ut apud Isaiam prophetam videre est, admirabili consensione Clamabant alter ad alterum, Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth. Nec non duo Cherubim, qui, ut in Exodo legimus, alis tegebant propitiatorium, et quorum alter alterum semper intuebatur. Haec enim sunt duo Testamenta, vetus et novum, quae ita se invicem aspiciunt et unum ad alterum clamat, ut quicquid unum loquitur promittendo et praedicendo, alterum repetat jam factum, et impletum asserendo. Conceptus est Christus de virgine? Praedixit hoc Isaias: Ecce virgo concipiet et pariet filium. Natus est in Bethleem Judae? Praedixit hoc Michaeas: Et tu Bethleem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda, ex te ewm ex et dux, qui regat populum meum Israel. Reges primitiae gentium ad eum munera detulerunt? Praedixit hoc David: Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. Preesentatus fuit Christus in templo? Praedixit Malachias: Statim veniet ad templum sanctum suum dominator, quem vos quaeritis, et Angelus Te. stamenti, quem vos vultis. Fugit deinde in ^Egyptum? Praedixit hoc Osee: Ex sEgypto vocavi filium meum. Locutus est in parabolis? Praedixit hoc David: Aperiam in parabolis os meum. Caecos, surdos, claudos, mutos curavit? Praedixit hoc Isaias: Deus ipse veniet et salvabit nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt, tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum. Ambulavit super aquas? Praedixit hoc David: In mari via tua et semitae tuae in aquis multis. Sedit super asinam et pullum ejus? Praedixit hoc Zacharias: Ecce rex tuus veniet tibi justus et Salvator ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asinae. Proditus fuit a discipulo? Praedixit hoc David: Qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem. Triginta argenteis venditus fuit. Praedixit hoc Zacharias: Appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Contumeliis et colaphis affectus? Praedixit hoc Jeremias: Dabit percutienti se maxillam, saturabitur oppropriis. Reges genti,um et principes Ju-
deeorum in ejus necem conspirarunt? Prsedixit hoc David: Astiterunt reges terree et principes convenerun > in unum adversus Christum ejus. Flagellis caesus fuit? Praedixit hoc Isaias: Corpus meum dedi per cutientibus et genas meas vellentibus. Quod si vellemus omnia vaticinia de Christo percurrere, dies non sufficeret: et si non verba solum, sed etiam res gestas et umbras ac figuras cum rebus adumbratis et expressis conferrem, immensam orationem susciperemus. Magnum igitur et invictum contra Judaeos et Paganos ex ista tantorum et tam multorum vaticiniorum impletione colligimus, et cum Apostolo Petro merito gloriamur habere nos Firmiorem propheticum sermonem, cui benefacimus Attendentes tamquam lucernae lucenti in caliginoso loco.
Sed ut ad novum testamentum veniamus. An non Christus ipse, magister et doctor omnium Prophetarum, apertissimis verbis excidium urbis Jerosolymse prsedixit? At numquid post annos quadraginta non ita, ut praedixerat, evenit? Quamvis enim Josephum et Hegesippum, qui rem totam diligentissime scripserunt, non haberemus, abunde sufficeret arcus triumphalis Vespasiano et Tito erectus qui adhuc Romae aliis pene omnibus vel eversis vel sepultis, integer et conspicuus perseverat: in ea siquidem arca Testamenti, candelabrum aliaque Hebraeorum ornamenta, nec non ipsorum Hebraeorum turba manibus post tergum revictis, ad memoriam posteritatis semper in marmore incisa conspiciuntur. Deinde Apostolicis temporibus, numquid non Apostolus Petrus, Apostolus Paulus, Apostolus Joannes et Apostolus Judas uno eodemque spiritu de futuris Haereticis multa praedixerunt, quae oculis nostris jam impleri videmus? Nonne etiam Propheta Agabus - et filiae Philippi Diaconi et alii nonnulli, eodem tempore lumine isto prophetico enituerunt? Jam vero Gregorium Neoceesariensem magnum illum et admirabilem Prophetam fuisse scribit magnus Basibus. De B. Antonio celeberrimo et toti orbi notissimo, B. Athanasius refert, praedixisse eum vastationem illam Ecclesiae, quae per Arianos facta est, cum altaria everterunt, sacra vasa contaminaverunt, sacerdotes occiderunt, virgines sacras stupraverunt, orbem denique totum suis tumultibus et seditionibus, sicut hodie Galvinistae faciunt, turbaverunt. De quodam sancto Anachoreta qui Joannes dicebatur, et Palladius
et Theodoretus et alii complures historici prodiderunt, eum ita celebrem in vaticiniis fuisse, ut imperator Theodosius nunquam bellum aliquod egressus sit,' quin eum antea tamquam oraculum consuluerit, et ab eo totum bellum eventum audierit. B. Benedictum regi Totilae praedixisse, eum urbem Romam occupaturum, deinde mare transiturum, tantum novem annos regnaturum, postremo anno decimo moriturum, et omnia sicut ipse pronuntiaverat evenisse B. Gregorius testatur. B. Malachiam Hibernorum Episcopum, prophetico lumine claruisse testus est fide dignissimus Bernardus. Ipsum vero B. Bernardum non unum aliquot, sed multa praedixisse, et omnia prorsus juxta ejus vaticinium evenisse, testantur libri de ejus vita et gestis conscripti. Unum ejus vaticinium commemorabo. Praedixit aliquando Andreae quidam, eum brevi Cistertiensem Monachum futurum. Ille hoc audito obstupuit. Nihil enim unquam minus somniaverat, imo nihil magis unquam exhorruerat. Itaque cum stomacho ait: In hoc scio falsum te esse Prophetam. Hoc enim certus sum, te locutum esse verbum, quod omnino non fiet. Hoc ego tibi coram rege et principibus, in omni publico conventu improperare non parcam, ut tua omnibus falsitas innotescat. Deinde abiit pene furiosus, blasphemans et imprecans sancto illi monasterio extremum exitium: neque solum monasterium, sed totam illam vallem radicitus eversam videre cupiebat. Quid postea factum est? 0 rem admirabilem ac pene incredibilem! Yix nox una preeterierat, ille totus mutatas, morse impatiens ante ex ortam lucem currit ad monasterium, postulat habitum, efficitur monachus. Quid hic dicent hseretici? Quis tantam mutationem, quse a sola dextera Excelsi fieri poterat B. Bernardo demonstravit, nisi Deus? Quid de B. Francisco dicemus? Quam multa de eo refert B. Bonaventura? Erat aliquando bellum inter Paganos et Christianos, instabat jam dies certaminis, servus Dei Franciscus totum belli eventum ante prospiciens Christianis significavit, ut eo die se a prselio abstinerent, alioquin videre se magnam stragem Christianorum futuram. Non crediderunt homini Dei, sed freti multitudine et putentia conflictum inierunt. Repente enim juxta vaticinium viri sancti exercitus Christianorum fusus est, et omnes fere vel capti sunt vel interfecti. B. Catharina Senensis numquid
non aperte praedixit schisma illud inter Urbanum et Clementem, quo nullum acrius horribilius, diuturnius Ecclesia unquam vidit? Sed longum esset, minimeque necessarium omnes Prophetas Catholicae Ecclesiae recensere. Hoc in summa et sine amplificatione dixerim, auditores optimi, vaticinia sanctorum, et eorum sanctorum, quos nostros fuisse, hoc est, Romanae Ecclesiae membra fuisse omnes haeretici confitentur, esse pene sine ullo numero. Legi ego bonam partem historiarum, quibus vitae sanctorum catholicae Ecclesiae continentur, et sine mendacio affirmare possum, vix ullum fuisse sanctum hominem, ac praesertim his quinque saeculis postremis, quae tantopere displicent haereticis, qui hoc excellentissimo et nobilissimo Dei munere praeditus non fuerit. Multos praeterea enumerare possem nostrae fidei et religionis sanctos homines, qui non solum dono prophetiae, sed etiam admirandis visionibus et revelationibus, et quod sublimius est, gratia cordium cognoscendorum et spirituum discernendorum ornati fuerunt. Neque solum praeteritis saeculis, sed etiam hoc nostra aetate, sicut miracula, ita prophetiae donum Ecclesiae Catholicae non defuit. Habemus enim praeter alios multos, duos illos Franciscos, auctorem ordinis Minimorum et Xaverium inter patres Societatis Jesu antesignanum et Indiae novum Apostolum, de quibus alias diximus, qui hoc nostro saeculo ac pene memoria non solum multis et magnis miraculis clarurerunt; sed etiam multa divina revelatione praeviderunt, et eo modo sicut praedixerant, evenerunt.
Quid unquam talae synagogae Daemoniorum habuerunt? Proferant, quaeso, suas praedictiones. Quis non obstupeat nostros Papistas, idololatras, Dei hostes, non solum miraculis, sed etiam prophetiae lumine enitere: istos vero fratres Evangelicos, nihil scire, nisi mentiri? Nam daemones quidem semper hanc laudem praedicendi futura tamquam veram divinitatis notam affectaverunt. Hinc videlicet ante Christi adventum tot in locis oracula Apollinis, Clarii, Pythii, Delii, Dodonaei celebrabantur, quae tamen omnia Dei in carne adveniente repente obmutuerunt. Id quod non ex nostris solum B. Antonius apud Athanasium, sed etiam Plutarchus ex gentibus, tamquam rem maxime miram et prodigiosam annotaverunt. Inde siquidem Plutarchus librum inscripsit, ut est apud Theodoretum in libro de oraculis,
quae defecerunt: et causam quaerit tam novae et tam mirabilis mutationis. Quid enim admirabilius, quam tanta celebritate omnibus oraculis toto orbe silentium indici, et ora eorum quasi lapidibus in aeternum obstrui.
Sed quales, quaeso, erant daemonum praedictiones? Interdum obscurrissimas ambages et enigmata respondebant, ut quicquid eveniret, ipsi verum praedixisse viderentur, et culpa tota caderet in interpretes. Interdum aperte quidem et perspicue loquebantur, sed ea praedicebant, quae ipsi Deo permittente facturi erant vel quae jam coepta erant fieri, quod non est tam divinare vel conjectare, quam praesentia absentibus nuntiare.
Neque praestantiora sunt Haereticorum vaticinia: exempla multa in medium afferre possem, si falsa vaticiinia pseudoprophetarum, tam veteris quam novi Testamenti percurrere nobis liceret, sed quoniam temporis angustiis premimur, solum de falsis praedictionibus Haereticorum nostri temporis pauca dicemus.
Martinus Lutherus et sua et suorum opinione propheta fuit. Hoc enim ipse de se in libro quodam ad Germanos pro scholis Christianis erigendis scribit: « Neque vos, inquit, impedire debet, quod aliqui gloriantur de spiritu, et Scripturas parvi faciunt. sed bone amice, spiritus huc, spiritus illuc! ego quoque fui in spiritu, atque etiam vidi spiritus forte plus quam illi ipsi adhuc intra annum videbunt. » Deinde nihil saepius repetit, quam os suum os Christi et verba sua esse verba Christi: et, certum 'se ess>e, doctrinam suam se habere de ccelo. Videamus igitur quid ei spiritus revelaverit. Quid, quaeso, iste tam insignis Pro^ pheta, qui fuit in spiritu et vidit spiritug plus quam alii intra unum annum videbunt s quid futurum praedixit: Praedixit primum in libro contra Thomam Muncerum post annos duos a vaticinio, ita Romanam Ecclesiam ruituram, ut neque Pontifices, neque Cardinales, neque Episcopi, neque Presbyteri, neque Monachi, neque Moniales, neque templa, neque turres, neque campanae usquam amplius repedentur. Ait praeterea in responsione contra regem Angliae Henricum: (i Dogmata mea stabunt, et Papa cadet invitis onmibu^ portis inferi et potestatibus actis et terrae et maris ». At quid tandem evenit? Praeterierunt anni sex et qua-
draginta, et papa stat vel sedet potius; Cardinales, Episcopi, Praesbyteri, Monachi, Moniales augentur in dies: templa et turres vel instaurari, si labebantur, vel integro aedificari vidi: cadere vel cecidisse non scio, nisi ex parte hic Lovanii turrim sancti Petri. Doctrinam vero Lutheri jam pene fun* ditus interiisse, vel ex eo cognosci potest, quod paucissimi sunt veri Lutherani, et illa ipsa dogmata, quae Lutherus pro oraculo habere voluit,'jam non solum Catholici, sed etiam discipuli ejus execrantur. « Non igitur vaticinium illud Dominus locutus est, sed per tumorem animi sui Propheta confinxit: et idcirco non timebimus eum». Rursum alias praefatione super Alcoranum praedixit idem Lutherus, prope diem futurum, ut Mahumetani ad fidem Christi juxta Evangelium suum, non juxta Romanam Ecclesiam, converterentur. At numquid et in hoc Propheta mendax inventus non est? Ego ipse vidi Romae Mahumetanos baptizari, nec raro veniunt aliqui ad fidem. In Indiis vero non pauci, sed multi Mahumeti cultores ad fidem Christi et Ecclesiae Romanae obedientiam conversi sunt, et convertuntur in dies: Lutherani vero proferant vel unum si possunt, a Non igitur hoc Dominus locutus est, sed per tumorem animi sui Propheta confinxit; et idcirco non timebimus eum ». Postfemo, ut alia ejus vaticinia praeteieam, cum ante annos aliquos rustici a Lutheranis excitati tumultuarentur, et contra principes suos ac dominos arma coepissent, tunc Martinus Lutherus sese vatem ostentabat, et non rusticos, sed Deum ipsum contra principes pugnare dicebat, et ultimum exitum extremamque ruinam principibus vaticinabatur. Sed quid tandem factum est? Rustici csesi sunt, principes superiores evasere. Quid tum Lutherus? Num erubuit? Falsum se Prophetam agnovit? Nihil minus. Sed quasi nihil antea pro rusticis dixisset, coepit contra eosdem rusticos maledicentiam suam exercere, et videns sibi non successisse vaticinium de futuris, coepit vaticinari de praeteritis. « Ego sane, inquit, arbitror nullum daemonem in gehenna remansisse, sed omnes in rusticos illos seditiosos et pessimos nebulones ascendisse.» «Nonigitur vaticinium illud Dominus
locutus erat, sed per tumorem animi sui Propheta confinxerat: et idcirco non timebimus eum ».
Quid Thomas Muncerus, Lutheri probatissimus discipulus? Nonne multitudini rusticorum, quibus pr ai erat, Dei nomine et auctoritate tamquam unus aliquis ex prophetis, ita victoriam certissimam pollicebatur, ut se alterum Gedeonem diceret: jactaretque omnes globos bombardarum in s ia manica sine laesione se excepturum? Et tamen rustici ceesi sunt, et ipse ne unum quidem ictum gladii sine laesione sustinere potuit. Non igitur Dominus victoriam illam locutus erat, sed per tumorem animi sui Propheta confinxerat, et idcirco non timebimus eum.
Ante paucos annos cum Anabaptistae quidam Calabriam Italiae provinciam occupassent, et tandem comprehensi cum extremo supplicio afficiendi essent, palam affirmabant (ut ex viro quodam magno et fide dignissimo, qui, si recte memini, supplicio interfuerat, accepi) se nihil detrimenti passuros, si de aliis turribus dejicerentur, statim enim adfuturos Angelos, qui eos exciperent, ne forte ad lapides pedes suos offenderent. Dejecti sunt infelicissimi ex turribus, et non pedes tantum, sed capita et colla offenderunt ad lapides, et prius ad terram pervenerunt, et capita omnes fregerunt, ac cerebris suis plateas resperserunt, quam Angelis vacaret eis opem ferre. Exempla talia proferri possunt sine ullo numero. Nam sicut vera Catholicorum sanctorum vaticinia prope sunt infinita; ita haereticorum mendacia, et falsae praedicationes numerum omnem excedunt. Quoties Pseudomartyres istis nostris diebus asseverarunt se etiam in mediis flammis non comburendos? et tamen postea combusti sunt usque ad cineres. Quoties contra se in momento absumendos affirmarunt? et licet pulvere tormentario onusti essent, tamen ad longissimum tempus antequam mori possent torquebantur? ex quo sine dubio, si excaecati penitus et obstinati non essent, i ntelli gerent, tandem aliquando se Spiritum veritatis deseruisse, et spiritus erroris, et seductionis in suam aliorumque perniciem, et sempiternum exitium adheesisse.
Deum suos sanctos potentia, sapientia, et charitate sibi conformare, ostenditur, et a sanctitate Doctorum Ecclesiae probatur: ubi Apostolorum, Patrum et multorum religiosorum mira sanctitas extollitur, et quam utile sit vitas sanctorum legere, declaratur. E contrario, qualesnam fuerint assertores naganismi ct Mahumetismi breviter ob oculos ponitur. Decem deinde haeresiarchae enumerantur, additis causis, quee illos ad haeresim impulerunt. Praeterea diligentiori trutina examinatur vitee probitas haereticorum, atque in primis impudentia et superbia ( quee speciatim in Luthero deprehenditur), eorum maledicentia, familiaritas cum diabolo et varia fraudulentia suis circumstantiis demonstratur. Quales Martyres ei qualia martyrologia habeant Hceretici, et quem fidem Udem sortiantur, ab enumeratione miseriae quorumdam rportis ostenditur.
Quemadmodum iu Deo, quem unum in Trinitate et Trinum in unitate veneramur, tria quaedam singulariter eminent, potentia^ sapientia, bonitas; ita quoque, auditores, singulares amicos et filios suos, Patres ac Doctores nostros Deus', ut sibi quam simillimos, et gentibus omnibus suspiciendos atque admirabiles redderet, potentissimos, sapientissimos, optimos, sanctissimosque esse voluit. Primum ea potentia eos armavit, qua multa praeter solitum cursum, ordinemque naturae in elementis, in arboribus^ in brutis animantibus, in ipsis hominibus plane admirabilia et singularia facerent. Tqm. IX.
Deinde sapientia ita mentes eorum instruxit, ut non solum praesentia etprmterifca cernerent; sed etiam futura multo ante praeviderent atque praedicerent. Postremo dilatavit corda eorum summa atque ardentissima charitate, tum ut ipsi magno animo opus aggrederentur; tum ut ii, qui convertendi per eos erant, non solum verbis et miraculis sed etiam exemplis et vitae probitate moverentur. Atque haec tria, splendor miraculorum, lumen propheticum et vitae probitas, quibus praediti fuerunt praedicatores et Doctores nostrae legis, et quibus omnes inventores sectarum atque haeresum c aruerunt, sunt argumenta ex duodecim illis. quae nobis explicanda proposuimus. Quare cum praeteritis orationibus de gloria miraculorum et luce prophetica, hoc est, de potentia et sapientia Doctorum Ecclesiai disputaverimus, restat nunc, ut de probitate et integritate eorumdem disseramus.
Praedicatores igitur nostrae legis, tam ii. qui primi ad nos fidem detulerunt et Evarigelium, quam ii quos deinde singulis saeculis Deus excitavit ad fidem eamdem confirmaudaim vel propagandam, quales fuerint, quam pii, quam justi, quam religiosi totus mundus novit. Aspicite primum Apostolos. Quid sublimius atque excellentius moribus Apostolicis? Homi nes eran t di vini, nihil in b o c muu d o quaerebant, aurum contemnebant, honores fugiebant, omnia sustinebant, charitate flagrabant, legem naturae perfectissime observabant, cum omnibus hominibus pacem habebant, omnes homines salvos facere cupiebant, atque idcirco omnes provincias et regiones, quamlibet barbaras, omnes terras et omnia maria perlustrabant: ad labores prompti, ad pericula imperterriti, ad mortem paratissimi, vivi denique st mortui miraculis clari.
Amor Dei quasi currus igneus ferebat eos: nihil erat penitus, neque mors, neque vita> neque praesentia, neque futura, neque daemones, neque homines, qui eos ab instituto cursu honoris Dei propagandi et animas hominum salvandi, revocare possent. Isti sunt Patres nostri, isti dracones nostrae fidei, istos magistros et doctores habuimus. Aspicite deinde sanctos illos homines, quos Patres et doctores vocamus, lumina illa clarissima, quae Deus in firmamento Ecclesiae lucere voluit, ut iis omnes Haereticorum tenebrae dissiparentur, ut Irenaeum, Cyprianum, Hilarium, Athanasium, Basilium, duos Gregorios, Ambrosium, Hieronymum, Augustinum, Chrysostomum, Cyrillum. Yita et mores eorum nonne in iis monumentis, quae nobis reliquerunt, quasi in speculis quibusdam elucent? Nam Ex abundantia cordis os loquitur. Quanta, obsecro, apparet in libris sanctorum Patrum cum summa eruditione conjuncta humilitas? Quanta puritas animi? Quanta moderatio? Quanta sobrietas? nihil ibi obscoenum, nihil turpe, nihil subdolum, nihil arrogans, nihil inflatum. Quam multis modis Spiritus sanctus, qui eorum pectora inhabitabat, in paginis eorum se prodit? quis legere potest attente Cyprianum, qui non statim ardeat amore martyrii? Quis in Augustino diligenter versatus est, qui non profundissimam didicerit humilitatem? Quis Hieronymum ssepe evolvit, qui non virginitatem et jejunium adamare incipiat? Spirant scripta sanctorum, religionem, castitatem, integritatem, charitatem. « Isti sunt igitur Episcopi et pastores (ut verbis utar D. Augustini) docti, graves, sancti, veritatis acerrimi defensores, qui Catholicam fidem in lacte suxerunt, in cibo sumpserunt: cujus lac et cibum parvis magnisque ministraverunt. » Talibus post Apostolos sancta Ecclesia plan. tatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit. Aspice postremo Anachoretarum et aliorum hominum religiosorum duces, quos diversis temporibus Ecclesiae suae senescenti tamquam columnas firmissimas Deus donavit ut Antonium, Hilarionem, duos Macarios, Benedidictum, Bernardum, Dominicum, Franciscum. Quid perfectius, quid gravius, quid maturius eorum moribus? Homines erant integerrimi, patientissimi, cum Deo conjunctissimi, gloriae et voluptatum usque ad stuporem et miraculum contemptores: pernoctabant in orationibus, gloriabantur in cruce
et laboribus, jejuniis pascebantur, in contumeliis laetabantur, quasi carbones igniti, toti flamma quadam divini amoris succensi in Deum ferebantur et rapiebantur. Quis unquam eorum vel contentiones, vel rixas, vel clamores, aut verba non dico inflata, vel obscena, vel scurrilia, vel turpia; sed otiosa unquam audivit? Denique ut B. Augustinus in libro de moribus Ecclesiae Catholicae notat, in tantum processerat temperantia et continentia sanctorum Catholicae fidei Christianorum, ut restringenda nonnullis et ad humanos fines revocanda videretur: usque adeo supra hominum illorum animos evasisse ab iis etiam, quibus id displicet, indicatur. Utinam dignarentur Haeretici, et qui inter Catholicos perdite et corrupte vivunt, legere vitas sanctorum: sane non multum nobis in eorum conversione laborandum esset. Plus enim omnino loquuntur, et magis virtutem persuadent simplices illae historiae, facta et exempla sanctorum, quam omnes conciones. Scio ego aliquos, qui millies conciones audierant, et libros multos legerant, et tamen semper erant iidem: rogati deinde ut vitas sanctorum aliquando legerent, aspernabantur initio, ettamenposte aubi ceperunt, brevissimo tempore toti mutari viri sanctissimi et perfectissimi facti sunt. Habetis Athanasium, Hieronymum, Sulpicium, Palladium, Theodoretum, Gregorium Romanum, Gregorium Turonensem, Bedatn, Metaphrastem, et nuper Lippomanum et Surium, qui vitas sanctorum vel ipsi conscripserunt, vel ab aliis scriptas collegerunt. Ab eis petant solidum cibum animae, qui in fide viva et vera proficere desiderant, Theologi et doctores haereses refellunt argumentis verborum: sancti vero, quorum vitas vos legere cupio, easdem refellunt argumentis factorum. Illi quasi digito et voce demonstrant, quae sit via, quae ducit ad coelum: isti viam ipsam ingrediuntur, et nos suis passibus et vestigiis multo facilius et fidelius docent.
Conferre modo, si placet, cum tantis et talibus praedicatores paganismi vel haeresum et sectarum inventores. Qui fuerunt praedicatores paganismi? Nonne turba quaedam Poetarum, hoc est, hominum levium, mendacium, flagitiosorum: qui ut vitia et scelera hominibus commendarent,' deos quosdam omnibus vitiis coopertos induxerunt, et eorum furta, et adulteria, bella, lites, contentiones, dolos, fraudes, mendacia cum cantu et versibus, ad nos detulerunt, ut quisquis ea fecisset, non homines perditos, sed coelestes deos imitatus videretur? De Mahumete tametsi multa haberem omnino turpia et horrenda, quae referrem, tamen quod secta illa, ut alias ostendimus, nihil sit aliud quam monstrum quoddam ex Judaismo, Arianismo, Nestorianismo, Manichseismo et aliis quibusdam haeresibus, et superstitionibus conflatum ut refutatur, satis est si haereses istae refellantur. Ad Haereticos veniam.
Haeresiarchae igitur nonne omnes ambitiosi, omnes superbi, omnes impuri, omnes flagitiosi fuerunt? nonne omnes sicut perdite vixerunt, ita quoque misere perierunt? Consideremus initium, medium et finem cursus praecipuorum haeresiarcharum. Quantum ad initium, quod si vobis ostendam omnes praecipuos haeresiarchas vel ambitione, vel contentione, vel invidentia, vel denique privato aliquo affectu stimulatos de Ecclesia recessisse, an non tunc apertissime constabit eorum sectas non a Deo esse sed a Diabolo! Aspiciamus decem primarios et celeberrimos haeresiarchas. Nam de omnibus dicere angustiae temporis non paterentur.
Quis princeps fuit omnium Haereticorum? Si Hegesippo et Eusebio credimus, Thebulus fuit. At is, ut ex Hegesippo refert Eusebius, ideo hseresim excogitavit, et Ecclesiam usque ad illa tempora virginem corrumpere tentavit, quod in petitione episcopatus repulsam passus esset. Superbia igitur atque ambitio initium heeresibus dedit.
Quis fuit deinde secundus? Simon Magus. At is pecuniis emere voluit pontificiam auctoritatem Spiritum sanctum communicandi: cum ei hoc non successisset, haeresim fabricavit.
Quis tertius? Yalentinus. At eum egressum de Ecclesia et haeresiarcham factum, quod alium vidisset adeptum episcopatum, quem ipse ambiebat, testatur tertullianus in lib. quem adversus hujus Valentini haeresim conscripsit.
Quis quartus? Marcion Ponticus. At is propter stuprum virgini illatum ab Ecclesiae communione praecisus, Romamque profectus, non solum absolutionem petiit, sed etiam praefecturam Ecclesiasticam ambivit, quam cum non impetrasset, Romanis Presbyteris indignabundus ait: « Ibo igitur et Ecclesiam vestram scindam. » Atque ab eo tempore hseresim suam pestilentissimam et perniciosissimam disseminare coepit. Rem
ita se habere partim ex Tertulliano de praescriptionibus adversus haereticos, partim ex Epiphanio in hseresi Marcionis facile cognosci potest.
Quis fuit quintus? Montanus. At eum refert Theodoretus 1. m de fabulis Haereticorum, sola cupiditate primum locum obtinendi, hseresim suam condidisse.
Quis fuit sextus? Novatianus. At eum maximo desiderio Romanum episcopatum flagrasse, et cum eum adipisci non potuisset, simul hseresim et schisma in Ecclesiam induxisse, refert Eusebius ex epistola quadam R. Cornelii 1. iv. hisf. Ecclesiasticarum.
Quis septimus? Arius. Atis quoque auctore Theodoreto initio 1. iv. de fabulis Haereticorum, invidentiae stimulis agitatus, quod S. Alexandrum compresby ter um suum ad episcopatum evectum et sibi praelatum videret, occasionem accepit de Ecclesia recedendi.
Quis octavus? Macedonius. At is nonne eo, quod episcopatu Constantinopolitano ab ipsis Arianis privatus fuisset, ut injuriam suam ulcisceretur, novam hoeresim excogitavit?
Quis nonus? Nestorius. At enim quis ignorat quanta simulatione et hypocrisi episcopatum Constantinopolitanum ambierit? Refert enim Theodoretus 1. iv Fabularum haereticarum, cum multos annos, et colore vestium et pallore vultus et verborum compositorum artificio et omnis sanctitatis simulatione, se in animos et benevolentiam vulgi in eum finem insinuasse.
Quis decimus? Martinus Lutherus, auctor et parens omnium Haereticorum nostri temporis. At is nonne in Lipsica disputatione vocem illam emisit, se nec propter Deum incepisse nec propter Deum cessaturum? Quid clarius? quid apertius? quid illustrius? Deinde in epistola illa notissima ad Argentinenses; nonne diserte affirmat, se non Christi amore, sed papae odio inflammatum tragoediam illam suam excitasse? Unde vero odium illud primo conceperit, omnibus notum est, nimirum ex ambitione et avaritia. Quod enim munus publicandarum indulgentiarum, unde monasterium ejus honorem et lucrum referebat, ab co ad praedicatores translatum fuisset, ideo Lutherus injuriae et jacturae illius impatiens contra indulgentias primum, deinde contra Pontificem, postremo contra fidem et omnia Christiana dogmata scribere, docere et praedicare coepit. Haec igitur de primordiis haereseon.
Jam in reliqua vita si quis omnia omnium haeresiarcharum scelera prosequi vellet, immensam orationem susciperet: attingam solum pauca paucorum, ex quibus facile de cseteris judicari possit. Initio quanta, quaeso, fuit omnium haeresiarcharum, sed praecipue Lutheri et Calvini jactantia? Simon magus se Deum esse jactabat: testis Irenaeuslib. i. contra haereses. Menander Simonis discipulus se missum esse Salvatorem mundi asserebat; teste Eusebio lib. v Historiarum. Carpocratianorum aliqui se Domino Jesu aequales, aliqui etiam majores et potentiores praedicabant; teste Theodoreto lib. i de fabulis Haereticorum. Montanus se Spiritum sanctum Paracletum; testis magnus Basilius lib. ii in Eunomium. Noetus se Moysen et fratrem suum Aaronem; testis Epiphanius in heeresi ejusdem. Manichaeus se quoque Spiritum sanctum, sicut olim Montanus, faciebat: testis Augustinus lib. de Haeresibus. Nestorius se primum et solum Scripturas probe intellexisse, et omnes Patres, Martyres, et Confessores totamque Ecclesiam ante se errasse praedicabat; ut Vincentius Lirinensis in commonitorio testis est. Arium, Dioscorum, Eutychem incredibili superbia Patres contempsisse, ex prima actione septimae Synodi cognosci potest. Ac ut ad nostros veniamus, num Lutherus se os Christi, et Heliam tertium, Osiander Enoch secundum, Thomas Muncerus Gedeonem, Servetus unicum orbis prophetam, David Georgius verum Messiam, alii novos Prophetas, Apostolos, Evangelistas se esse praedicare erubuerunt? Num Lutherus in libro contra regem Angliae Hernicum, et alibi saepe, non ait: « Divina majestas mecum facit, ut nihil curem, si mille Augustini, si mille Cypriani, mille Ecclesiae Henricianae contra me starent? Augustinus et Cyprianus, sicut omnes electi errare potuerunt et erraverunt. » Et rursum: « Ego vero adversus dicta Patrum, hominum, Angelorum, pono aon antiquum Ecclesiae usum, sed unius majestatis aeternae verbum et Evangelium. » 0 venter piger! mada bestia! Quasi vero sancti Patres et sancti Angeli et antiquus Ecclesiae usus contra verbum Dei, et Evangelium pugnaret? A que ejusmodi verba tumida, inflata, superba, in singulis paginis librorum ejus reperiuntur. Num Calvinus in libro de Coena Domini, non aperte conii tetur, omnes veteres missam sacrificium appellasse et tamen
inquit: « Ego minime probo. » Num in Institutionibus non ait: « Haec fabula de limbo Patrum, ad quos liberandos Christum descendisse narrant, tametsi magnos habeat auctores, nihil tamen aliud quam fabula est? » Nonne ibidem in tantum superbia! excessum erupit, ut B. Hieronymum asinum appellare non dubitaverit? 0 virum sapientissimum Calvinum, qui plus videre potuit solus, quam omnes Patres et tota simul Ecclesia! et cujus comparatione B. Hieronymus, alioqui doctor maximus et sanctissimus, nihil aliud quam asinus est! 0 Dei amicum singularem, cui tandem revelatum est fabulas fuisse, quas hactenus Ecclesia pro veris dogmatibus habuit!
Sed ut ad Lutherum parumper redeamus, exstat liber quidam de actis in conventu Wormatiensi, ubi ab imperatore Carolo et reliquis Germaniae principibus, Lutheri causa initio cognita fuit. In eo libro miris laudibus attollitur Lutherus, et cum nomen potentissimi imperatoris semper fere nudum ponatur. ut, «Carolus hoc dixit, Carolus illud egit; » cum de Luthero mentio est alias Scribitur, « Doctor Martin us, Lutherus pro sua incredibili humanitate et comitate benigne respondit: » alias, « Benignissimus pater benignissime respondit. » Quis, obsecro, librum illum conscripsit? Non alius, quam Lutherus. Credibile non videtur, sed tamen est ita. Finxerunt igitur unquam poetae talem Thrasonem, qualem se Lutherus reipsa nobis exhibuit? Tametsi enim liber sine nomine auctoris prodierit, certum est tamen eu;i foetum esse Lutheri. Nam in illo ipso libro Lutherus commentitia! persona! oblitus quodam loco de se ita ait: « His itaque actis, imperii actor asperioribus verbis objurgans, ait nihil me ad rem ipsam respondisse, nec debere ab oecumenicis semel Synodis definita a me rursum in quaestionem vocari: proinde expectari a me planum et simplex responsum, utrum erroribus renunciare vellem, nec ne. Tum ego ita respondi: «Quid vobis videtur? Potest ne horum superbia majore arrogantia fastuque ullis verbis amplificari? An non toti pleni erant eo spiritu, qui est Rex superunioersos filios superbiae? An non Spiritu sancto prorsus vacui, qui Superbis resistit, humilibus dat gratiam, et non requiescit, nisi super humiles et contritos et timentes sermones Dei?
Jam vero quid de maledicentia et scurrilitatibus, de convitiis et verborum turpitudinibus dicemus? Vix una sententia integra in libris eorum sine conviciis et maledictis reperitur, Lutherus vero loqui non poterat, nisi tertio quoque verbo porcos, asinos, diabolos, stercora, merdas nominari t, ut pectus ejus quasi putrefacta sentina vel immundissima latrina nihil nisi teterrimos foetores spirare posse videretur. Unde merito aliqui Lutherum stercoreum prophetam appellandum esse definierunt. Certe non toties Apostolus Paulus et sancti Patres nostri nomen Dei et Christi, quoties novi isti Evangelistse nomen Diaboli in suis voluminibus reliquerunt: Nec mirum, Ex abundantia enim cordis os loquitur.
Et non minus isti Diabolo et Angelis ejus, quam sancti Patres Deo et beatis spiritibus familiares erant. Et Lutherus quidem satis ingenue in suo libro de Missa singulari confitetur, inter se et Diabolum magnum intercessisse familiaritatem, et se cum eo amplius, quam unum modium salis comedisse, et eo magistro ac doctore multa didicisse, Zwinglius quoque non obscure, in libro, quem Eucharistia) supplementum inscripsit, se nocturno quodam spiritu in argumentis contra Sacramenta excogitandis adjutum esse docet, quem ater esset an -albus, dignoscere non potuerit. Sed quis ambigat, atrum, tartareum et teterrimum fuisse? Angelus enim lucis claritatem suam non abscondit, neque mentem, quam visitat, in horrore et tenebris deserit. Porro Calvinus ad. Bucerum scribens, aperte testatur, non esse ingenii, sed genii sui morem numquam in scribendo a convitiis et maledictis abstinere.
Aliud vitium omnibus haeresiarchis, tam veteribus, quam novis commune fuit, quod fraudibus, dolis, technis, fictis miraculis, apertis mendaciis et Scripturarum corruptelis, sectas suas promovere semper studuerint. Cum Ariani aboleri vellent vocem illam 6p.ooucrtov, qua divinitas Christi et majestas asseritur, ut ex Ruffino lib. x historiarum c. 21 intelligi potest, ab Episcopis Latinis linguae Graecae imperitis in Ariminensi Concilio quaerebant; num in Christum an potius in Homousion credere vellent: quasi tantum interesset inter Christum et Homousion, quantum inter Christum et Antichristum: ut eo dolo Catholicos Episcopos circumvenirent, sicut etiam circumve¬
nerunt. Dolus item Apollinistarum, ex eodem Ruffino in Apologia pro Origine notissimus est. Cum enim aliquando librum quemdam B. Athanasii a Catholicis, cum finibus disputabant, accepissent mutuo, omnia loca, quae contra se faciebant, deleverunt. Ac deinde incredibili versutia rescripserunt, ut non tam ab Athanasio posita, quam a nostris supposita, et librum illum non Haeretici sed Catholici corrupisse ac depravasse viderentur. Arianos verba illa de Joannis Evangelio delevisse, Spiritus est Deus, testis est fide dignissimus Ambrosius lib. in de Spiritu sancto. Marcionem ex omnibus Scripturis, ea quae contra suam haeresim faciebant abrasisse, testes sunt Irenseus lib. i contra Yalentinum et Tertullianus lib. v contra Marcionem; et Cyrillus in utraque ad Successum epistola, conqueritur Epistolam B. Athanasii ad Epictetum, ita Nestorianos corrupisse, aliis detractis, aliis suppositis. ut jam nihil aliud, quam haeresim Nestorianam sonaret. In sexta Synodo actione nona ab ipsis Romani Pontificis legatis plane convicti sunt Haeretici, multa loca vel sustulisse vel corrupisse in libris sanctorum Patrum, Athanasii, Ambrosii atque Chrysostomi. At Lutheranorum et Calvinistarum mendacia, doli, fraudes, corruptelae pene sunt in linitae. Unde Hieronymus Emserus praefatione annotationum in novum Testamentum Lutheri, constanter profitetur, Martinum Lutherum non solum omnes libros, sed omnia fere capita Bibliorum corrupisse, ac fere mille quadringentos errores Haereticos et mendacia immiscuisse. Ac ut non eamus procul, nonne in epistola hodierna, quam explicaturi sumus, abstulit illa verba: Ut abstineatis vos a fornicatione? Et merito sane. Nimis enim aperte pugnabant cum illo dogmate lutherano: Si non vult uxor, veniat ancilla. Itaque extingui debuerunt. Et in epistola Jacobi, quam tamen stramineam appellat; nonne illa verba; Ostende mihi fidem tuam sine operibus. Lutherus de more depravavit: Ostende mihi fidem cum operibus? In epistola ad Romanos, ubi legimus: Arbitramur hominem justificari per fidem: nonne ipse corrupit: Arbitramur hominem solutu justificari per fidem? Cumque amicus quidam quiereret, cur addidisset illam vocem solum arrogantia intolerabili respondit: « Si papista tuus, inquit, multa vult •mrrire de hac voce solum ei confestim respondeto': Doctor Martinus Lutherus vult sic habere, aitque Papistam et asinum esse unum. Sic volo, sic jubeo, sit pro ratione voluntas. Nolumus enim Papistarum esse discipuli, sed magistri ac judices. » Surius pagina 261. deinde sectarii, nonne omnes miseris populis persuaserunt, ea nos credere, quae nunquam somniavimus? et multa esse nuper inventa, ut ordines minores, sanctorum invocationem, imaginum venerationem? quae tamen in libris veterum passim inveniuntur. Nonne fictis miraculis (quod alias ostendimus) fidem suam propagare voluerunt? Nonne, ut suis persuaderent, se quoque magnum numerum sanctorum Martyrum et Confessorum habere, et Foxus et alii martyrologia composuerunt, ut ea omni genere nebulonum repleverunt? Unum dumtaxat exemplum proponam. Certe Foxus hominem quemdam nomine Guilelmum Cubrisium in numerum sanctorum Martyrum retulit. Et sane si sciret vulgus Haereticorum, quis Cubrisius ille fuerit, nihil dubito, quin statim totum martyrologium laceraret. Ille enim, ut ex ipsa ejus confessione cognosci potest, ideo vivus adus!us est, quod assereret Christum non venisse mundi redemptorem, sed futurum mundi deceptorem, et nomen Christi foedum esse nomen, et illud se ubicumque in libris reperisset, destruxisse, et omnes, qui in nomine Christi crediderunt, ad gehennam esse damnatos. Denique nunquam, se Christi nomen esse confessurum. Ecce vobis qualem Daemonem pro sancto colendum Martyre proposuit ille, et quibus dolis caeteri populos decipiunt. Quaeso vos, potestne ista perfidia ullo modo excusari? Etiamsi vera esset doctrina Haereticorum, num fictis prodigiis, apertis menda¬
ciis, Scripturae corruptelis eam confirmare debuerunt? Nonne satius est millies obmutescere, quam semel mentiri? Quid unquam tale in libris Catholicorum invenerunt? Quod erit unquam opus Diaboli, si hoc non est?
Sed ut ad extremam orationem veniamus, numquid exitus Haereticorum ab eorum vita unquam discrepavit? Nullo modo. HorrendumSimonis, Manichaei, Arii interitum alias recensuimus. Martinus Lutherus nonne sicut Epicureo more vixit, ita quoque more Epicureo extinctus est? Nam cum nocte quadam optimam ccenam sumpsisset, sicut semper solebat et fabulis et facetiis omnibus convivis risum movisset, in lecto molli ac pretioso, ut ille quondam dives epulo, post paucas horas ore contorto animam Diabolo reddidit. Quis unquam sanctorum ita mortuus est? Calvinum nonne viri fide dignissimi retulerunt, et scripserunt, a vermibus consumptum expirasse, sicut olim Antiochum et Herodem? Zwinglium nonne in bello, quod Catholici Helvetii cum Haereticis Helvetiis pro fide felicissime gesserunt, misere trucidatus est? OEcolampadius nonne Zwinglii morte audita post triduum repente obiit? Carolstadium nonne ipsi Basileenses Ecclesiastae, in epistola, quam de ejus obitu ediderunt, a Diabolo occisum volunt? Habetis igitur quales praedicatores Ecclesia, et quales Haereticorum synagogae semper habuerunt. Inter quos tantum interest, quantum inter diem et noctem, inter lucem et tenebras, inter Deum et Diabolum, interChristum et Belial, inter bonum et malum, inter verum et falsum, inter aurum et carbones.
Christianissimum imperatorem Theodosium imitatus auctor, duabus subsequentibus concionibus, fide et moribus tam Catholicorum et Haereticorum veterum comparatis, haereticos convincere aggreditur. Atque Novatorum haereses de fide sine operibus, de libero arbitrio, de Deo causa peccati, de resurrectione universali, de realitate Christi m Eucharistia, de humanitate Christi, de incarnatione ejusdem, de poenitia et confessione tollenda, de SS. Trinitate, de Baptismi necessitate, de dignitate sacerdotum, dc precibus pro mortuis offerendis, de virginitate, de sanctorum invocatione, de peccato originali el justificatione, de omnipotentia Christi, de usu Eucharistice, de Deo passo, de sanctorum imaginibus, de consubstantialitate Filii cum Patre: has, inquam, hcereses omnes veterum haereticorum, et quorum fuisse deliramenta jamdudum condemnata, dilucide disseritur. D. Hieronymus a calumnia Lutheri, de verbo Homousion, vindicatur. Quam bene conveniat Luthero et Calvino cum Ario inmul.- lis apparet. Qua ratione ex falsis haereticorum dogmatibus in pejus semper ruat mu,ndus: adeo ut misero huic nostro aevo Diabolus omnibus vinculis solutis Ubere grassari videatur, ut eleganter, sic vere demonstratur.
Ouo consilio senior Theodosius, Christianissimus ac potentissimus imperator, et ideo potentissimus, quia Ghristianissimus, aliquando in Haereticis profligandis usus fuisse legitur, eo mihi potissimum, auditores opti¬
mi, utendum esse in tam multis, et tam variis diversorum haereticorum erroribus refellendis hac nostra tempestate videtur. Is enim, ut Socrates in quinto libro historiarum scriptum reliquit, cum videret propter Arium, Eunomium et Macedonium Ecclesias Orientis in sectas atque haereses innumerabiles esse distractas, patronos singularum sectarum ad se vocari jussit, atque ab eis quaesivit, num eos magistros ac doctores audire ac sequi parati essent, quos ante exortam haeresim Arianam catholicos atque orthodoxos fuisse, et Ecclesiam Dei probe administrasse constaret? Ea vero sola interrogatione admirabile est, in quantas angustias Christianus imperator turbam illam haereticorum conjecerit. Nam neque judices illos ab imperatore propositos accipere conscientia profanarum novitatum eos patiebatur: neque rursum eorum judicium recusare ulla vel justa vel apparente ratione poterant. Ad eumdem igitur modum nos hodie et oratione sequente cum Haereticis nostri temporis agemus. Comparabimus enim fidem et mores, tam Catholicorum quam Haereticorum recentium, cum fide et moribus Catholicorum et Haereticorum veterum. Nam fides et mores Ecclesiae veteris et veterum Haereticorum (quod vos meminisse puto) sunt duo argumenta pene postrema ex illis duodecim, quae vobis in concionibus hujus anni explicanda suscepimus. Etsi ostendere poterimus, fidem, religionem, vitam, mores Lutheranorum, Zwinglianorum, Anabaptistarum, Calvinistarum, non similia, sed prorsus eadem esse cum fide, religione, vita, moribus veterum perditissimorum et millies damnatorum Haereticorum, tum demum petemus, ut sicut illos Haereticos omnes communibus votis exeeramur, anathematizamus, geternis cruciatibus addicimus, ita novos istos, qui eamdem fidem, eamdem religionem, eosdem mores coluerunt ac tenuerunt, pari anathemate ac supplicio dignos judicetis. Et contra fidem ac religionem Catholicae Ecclesia?, quae nunc est, tamquam rectam et piam retinendam et conservandam censeatis, quam sancti illi Patres olim tenuerunt et coluerunt, quos tamquam vere pios et orthodoxos omnes hoc tempore tam Catholici, quam Haeretici amplectimur et veneramur.
Ut igitur de fide primum, deinde de moribus dicamus, quodLutherus nostris temporibus docuit et tamquam fundamentum quoddam suae doctrinae esse voluit, « Fidem sine operibus ad sailutem sufficere, et tam divitem esse hominem Christianum, ut etiam volens perdere non possit salutem suam quantiscumque peccatis modo nolit credere: » certe olim omnino idem pseudoapostolis et Eunomiani docuerunt. De pseudoapostolis ita loquitur Augustinus in libro de fide et operibus, c. 14.: « Jam illud excutiendum est a cordibus religiosis, ne mala severitate salutem suam perdant, si ad eam obtinendam sufficere solam fidem putaverint: bene autem vivere, et bonis operibus viam Dei tenere neglexerint. Nam etiam temporibus Apostolorum, non intellectis quibusdam obscuris sententiis apostoli Pauli, hoc eum quidam arbitrati sunt dicere. » Et paulo infra: « Quoniam ergo inquit, haec opinio tunc fuerat exorta, aliae apostolicae epistolae Petri, Joannis, Jacobi, Judae contra eam maxime dirigunt intentionem, et vehementer adstruunt, fidem sine operibus nihil prodesse. Sicut etiam ipse Paulus non quamlibet fidem, qua in Deum credimus, sed eam salubrem planeque Evangelicam definivit, cujus opera ex dilectione procedunt. » Haec Augustinus, eamdem haeresim et jam Simonismagi fuisse, testatur R. Irenaeus libro r. contra Valentinum, capite vigesimo. Eunomimn vero animo et corpore leprosum, et omnium pene Haereticorum scelestissimum, D. Epiphamius initio libri tertii contra haereses, et B. Augustinus de haeresibus, cap. 55 tradunt ita inimicum bonis operibus fuisse, ut diceret, fidem solaim sufficere: opera vero usque adeo non necessaria, ut enim scortationes et ailia peccata nihil noceant, modo homo credat. Quod nonne est idem cum eo, quod Eutherus ait: « Non posse hominem Christianum perdere salutem suam quantiscumque peccatis, nisi nolit credere? Itaque Lu-
therani se proles esse pseudoapostolorum quos Apostoli ipsi damnaverunt, et Simonis atque Eunomii discipulos, nisi frontem omnino amiserint, negare non possunt.
Rursum vero, quod Lutherus et Calvinus, et sectarii pene omnes docent, « hominem non esse liberi arbitrii, et omnia absoluta necessitate evenire, » quod est alterum novse doctrinae fundamentum: olim idem omnino docuerunt primo Simoniani, teste D. Clemente lib. m Recognitionum; deinde Manichaei, teste D. Hieronymo praefatione in Dialogum suum contra Pelagianos.
Quod WiclefTus, Lutherus, Melanchtou, Calvinus et caeteri docent: « Deum vere proprie non permittendo, sed efficiendo causam esse omnium peccatorum », olim Simon magus, docuit, teste Yincentio in commonitorio: deinde etiam Florinus, teste Eusebio lib. v historiarum, c. 20.
Quod libertini et Servetus in Gallia, vel ipso teste Calvino, <c Corporum resurrectionem futuram esse negant », haeresis est antiquissima, quam Apostolus Paulus in Hymenaeo et Phileto, et B. Epiphanius in Simone mago et Menandro reprehendunt.
Quod Sacramentarii docent, « Sacrosantam Eucharistiam non esse veram carnem Domini », idem iisdem verbis quidam perditi homines initio nascentis Ecclesiae docuerunt, quos Ignatis Joannis Apostoli discipulus refellit, teste Theodoreto dialogo 3. qui inscribitur Impatibilis.
Quod nonnulli Anabaptistarum docent, (( Christum solum esse hominem, non etiam Deum, et antequam de Yirgine nasceretur, non fuisse, » olim Ebionitse, Paulus Samosatenus, et Photinus docuerunt.
Quod rursum Anabaptistae docent, « Christum de Yirgine Maria nihil sumpsisse, sed corpus vel coeleste, vel ex elementis habuisse et per Virginem tamquam per rimulam aut p‘er fistulam transisse,. » quid est aliud, quam ad veritatem Verbi Dei et Christianam religionem penitus abolendam, impiorum Doctorum, Valentini et Apellis^extinctos revocare furores et horrenda deliria innovare? Nam eorum Haereticorum ista fuisse somni;i testatur Tertullianus lib. de Praescriptionibus Haereticorum. Neque vero putetis istum Anabaptistarum lurorem esse sopitum. Nondum annus praeteriit, ex quo |in parte quadam Germaniae (quod sane pudet referre) Anabaptistis publica facta fuit potestas, de ista quaestione disputandi, an substantiam carnis suae
Christus ex Virgine Maria, an aliunde assumpserit? Ecce quo nos isti novatores deduxerunt, ut jam publice inter Christianos disputetur, an Christus sit homo et Filius Mariae? Sed pergamus ad caetera.
Quod poenitentiam et confessionem sectarii hodie tollunt, idem olim Montanistae et Novatiani fecerunt, teste B. Hieronymo in epistola ad Marcellam de erroribus Montani, etTheodereto lib. iii de fabulis Haereticorum.
Quod Michael Servetus, quem Calvinus, tametsi alioqui condiscipulum suum, extremo supplicio affecit, aperte sacrosanctam Trinitatem impius negavit, et quam sublimes in coelo Spiritus Seraphim ter adorandam esse noctes et dies profitentur, ipse homo impurus et blasphemiae spiritu plenus, triceps monstrum ac cerberum quemdam tripartitum, sed et diabolicum phantasma et illusionem Satanae, et deos imaginari < t tres Daemoniorum spiritus, et Geryonis monstrum audet appellare: unde in Transilvania existunt hodie ministri, qui B. Augustinum et alios veteres, qui tres veras et subsistentes personas in Deo statuunt, Trinitarios et Sophistas vocant: nonne haec est ipsissima haeresis Noethi et Sabelli, quam Ecclesia semper exhorruit? et quam D. Basilius, Augustus, omnes Patres et omnia Concilia dam. naverunt.
Quod Lutherus et Calvinus praeterea baptismum aquae non vult esse necessarium, nonne iisdem verbis idem blasphemabant et docebant Manichaei? De quibus illud etiam Theodoretus refert, libro de fabulis Haereticorum, egregie videlicet eos praestigiis uti consuevisse, et scelerata quaedam mysteria atque orgia habuisse, quibus ita auditores suos dementabant, et Satanae possidendos tradebant, ut omnino aegre ac difficile converti possent. Quae omnia quis ambigere potest, non minus in nostros Anabaptistas, quam in Manichaeos convenire? Nam quis ignorat, habere Anabaptistas sua secreta, sua orgia, suas incantationes, quibus ita se Daemonibus tradunt, ita ab eis possidentur, ut sint ipsi omnium Haereticorum obstinatissimi, licet nulla extiterit, unquam secta turpior aut absurdior? Sed pergamus.
Quod Lutherus docuit, « Etiam pueros et feminas esse Sacerdotes », et Anglicana synagoga non solum feminam, sed feminam spuriam et Haereticam, summum caput Ecclesiae suae Anglicanae esse docent: nonne idem
omnino olim Pepusitae docuerunt: testes sunt Epiphanius et Augustinus in catalogo Haereticorum.
Quod sectarii hodie docent, « Non esse pro mortuis suffragium offer, endum, nec statuta Ecclesiae jejunia observanda », nonne Ariani idem prorsus ante mille annos docuerunt? Nonne propterea Haeretici ab Ecclesia habiti sunt? Non idcirco Epiphanius et Augustinus eos in catalogo Haereticorum retulerunt?
Quod Lutherus docuit, « Virginitatem non praestare matrimonio, peccata esse paria, omnes aeque sanctos, jejunia nihil prodesse », nonne olim docuit Jovinianus Stoicus simul et Epicureus, quem B. Hieromymus duobus gravissimis libris confutavit?
Quod Lutherani, Zwingliani, Galvinistae, omnes sectarii simul contra sanctos et eorum reliquias fremunt, et nec eos tamquam intercessores et advocatos apud Deum invocari, nec etiam honorari volunt: nonne eodem furore idem voluit olim Vigilantius, cujus audaciam B. Hieronymus, acerrimus veritatis propugnator, libro adversus eum doctissime et eloquentissime scripto, respuit et fregit? Quamquam Genturiatores Magdeburgici pro sua in Deum et sanctos pietate, incredibili metamorphosi Vigilantium vel potius ebrium Dormitantium, Divo Hieronymo anteponere non verentur, et non tam Vigilantium a Beato Hieronymo contutatum, quam B. Hieronymum a Vigilantio emendatum videri volunt: et tamen indignantur, si eos novatores appellemus. Quid, quasso, est novare et mundum invertere, si hoc non est? Quis unquam his mille annis audivit non Vigilantium Haereticum et B. Hieronymum Gatholieum sed B. Hieronymum Haereticum et Vigilantium catholicum fuisse? Nonne hac lege etiam magnum Leonem Haereticum, Eutychem Catholicum: B. Cyrillum Haereticum, Nestorium Catholicum; B. Augustinum Haereticum, Pelagium Catholicum: D. Basilium Haereticum, Enomium Catholicum: B. Athanasium Haereticum, Arium Catholicum; Irenaeum Haereticum, Valentinum Catholicum; Cyprianum Haereticum, Novatianum Catholicum; ac breviter B. Petrum Haereticum, Simonem magum Catholicum faciemus? Sed ad seriem orationis redeamus.
Quod Zwinglius, Bucerus, Calvinus et quidam alii volunt, « filios Christianorum nasci sine peccato et haeredes regni, et posse hominem naturae viribus sibi beatitudinem aeternam comparare, » sicut Catonem et Scipionem putat Zwinglius comparasse; nonne est haeresis Pelagiana, quam D. Augustinus toto fere septimo tomo operum suorum expugnat?
Quod Lutherus epistolam ad. Haebreeos exponens asserit, «Christum non esse hominem omnipotentem, » ex quo sequitur non esse hominem Deum; atque « duas esse in Christo personas, » unde non desunt hodie, qui dicant sanctam Mariam non esse Dei genitricem, nonne est ipsa haeresis Nestori ana, quam Ecclesia universa in prima Ephesina synodo damnavit.
Quod multi Lutheranorum docent, « non esse corpus Domini in Eucharistia extra sumptionem et usum Sacramenti», nonne idem olim duo docuerunt, quos B. Cyrillus in epistola ad Calosirium insinare affirmat?
Quod Lutherus in libro de Conciliis, «Christi divinitatem passam esse » docet; et Servetus ac Schwenckfeldius, et alia quaedam plusquam insana capita, naturam Christi humanam ac divinam confundant, nonne est haeresis Eutychiana, quam Synodus Chalcedonensis omnium maxima et illustrissima confutavit?
Quod Calvinistae tanto furore saeviunt in sacras sanctorum imagines, et omnem penitus memoriam crucis Christi, et nostrae liberationis sublatam videre vellent, nonne ille idem furor est et impietas, quae ante annos octingentas in Oriente grassabatur, et contra quam Synodus Nicaena secunda frequentissima et sanctissima convenit?
Quid jam de Ariana peste dicemus, quam ad ultimum tamquam omnium gravissimam et perniciosissimam reservare voluimus? Certe Arii Haereticorum omnium pestilentissimi et contra quem Synodus prima Nicaena antiquissima habita est, Haeresis praecipua fuit, Filium Dei non esse homousion Patri, hoc est ejusdem naturae atque essentiae cum Patre: testes sunt Augustinus et Epiphanius ac p; ne omnes Patres. Nullus enim fere est veterum, qui iram haeresim non confutaverit. Porro blasphemiam istam, quae totam religionem Christianam evertit, nonne Luthero et Calvino, et eorum discipulis placuisse facillime demonstrari potest? Primus Lutherus contra Jacobum Latomum virum eruditissimum scribens, nonne ait:
« Anima mea odit hoc verbum Homou -
sion? » Quid, quaeso, vel sentiret vel diceret aliud Arius, si ab inferis redivivus adesset? Nara tota illa tragoedia, quae Ecclesiam misere foedavit ac vastavit, propter hanc unam vocem excitata est, cum Patres Catholici nihil aliud suis libris et conciliis conarentur, quam hanc sententiam stabilire, quae Christum homousion Patri, hoc est, Deum verum, Patri aequalem, consubstantialem esse docet. Haeretici contra nihil aliud decem conciliabulis suis quin, etiaih armis et exercitibus molirentur, quam hanc vocem abolere, et non solum de symbolo et Conciliis, sed etiam de dictionariis tollere. Unde etiam Catholicos hoc nomine Homousianos probrose vocitabant. Sed audite inauditam impietatem et calumniam ac mendacium perniciosissimum ejusdem Lutheri, in eodem illo contra Latomum libro, non contentus dixisse: « Anima mea odit hoc verbum Homousion, » addit etiam D. Hieronymum hanc ipsam vocem recipere non voluisse, quod nescio quid veneni latere in syllabis arbitraretur. Quid faciemus hominibus istis, qui non sciunt causam suam tueri, nisi mendaciis? Nam D. Hieronymus in illo ipso loco, quem Lutherus adducit, qui est in epistola ad Damasum de Hypostasibus, saepius recipit, amplectitur, praedicat, homousion Trinitatem: venenum autem latere aliquod in syllabis arbitratur, non vocis « Homousion, sed vocis Hypostaseon. » Sic enim loquitur: o Proh dolor, post Nicaenam fidem, post Alexandrinum juncto pariter Occidente decretum, trium hypostaseon ab Arianorum praesule et Campensibus novellum a me homine Romano nomen exigitur: qui, quaeso, ista Apostoli prodidere? Quis novus magister gentium Paulus haec docuit? Interrogemus, quid tres hypostases posse arbitretur intelligi: tres personas aiunt. Respondemus nos ita credere. Non sufficit sensus, ipsum nomen efflagitant, quia nescio quid veneni in syllabis latet: « Ecce auditis ubi venenum latere dicat scilicet in nomine « Hypostasis, » quod est ambiguum, et substantiam et personam significare potest. Ideo enim cupiebant Ariani tres personas, tres hypostases dici, ut tres substantiae in Deo esse putarentur, atque adeo homousion tolleretur. Itaque tantum abest, ut D. Hieronymo vox « Homousion » displicuerit, ut potius solo metu, ne ea vox nobis ab Arianis eriperetur, treS personas, tres hypostases dicere formidaverit. Quseso vos, quale scelus est hoc, simul B. Hieronymum, Haereticorum malleum, mendacio Arrianum facere, et ea calumnia simplicium animos circumvenire? Quid? Quod non solum nomen «Homousion, » sed etiam nomen « Trinitatis » Luthero displicuit, ut ipse confitetur, et ex Germanorum litaniis illam pulcherrimam et antiquissimam precandi formulam submovet: « Sancta Trinitas unus Deus, miserere nobis. »
Sed ad Calvinum veniamus. Is primum, quod magni criminis suspicione non vacat, cum in Genesim et in Joannem scribit, alio detorquet testimonia, quae fidem sanctissimae Trinitatis et divinitatis Christi non parum illustrant. Deinde in Synodo quadam Lausanensi (ut Petrus Carolus, qui eidem Synodo interfuit, ad cardinalem Lotharingum scripsit) confiteri nunquam voluit, Christum Deum esse de Deo vel ex substantia Patris: imo vero pulcherrima et signi^cantissima illa verba Symboli: «Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, » absurdam et ridiculam battologiam appellavit. Nomen Trinitatis quod Ciceroni esset insuetum, non probavit; Symbolum Nicaenum, contra Arianos ante mille ducentos annos editum minime recepit: Symbolo B. Athanasii se neque credere, neque discredere ait, donec illud ad Scripturarum normam examinasse!. Quid quseso, unquam magis fecerunt vel dixerunt Ariani? Sed quando horum nihil esset; quo pacto Calvinum ab Ariana impietate excusare poterunt, cum ille disertis verbis velit illa verba Pauli: Tunc ei ipse filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ad utramque Christi naturam, esse referendam? si docet Calvinus secendum utrumque naturam divinam et humanam, Christum Patri esse subjiciendum, quomodo non docet Christi divinitatem etiam esse diversam a Patris divinitate, atque adeo Deum Filium. Deo Patre esse minorem, quae est ipsissima hseresis Ariana?
Itaque videtis quo Novatores isti tendant. Ab indulgentiis inceperunt, et paulatim, eo rem deducunt, ut Trinitatem, Incarnationem, omnia, mysteria omnia Sacramenta nobis tollant, mundum faciant arianum, et Christi religionem penitus extinguant. Nam ex istis fontibus processerunt, qui nunc aper¬
te praedicant, unum et solum Deum esse Patrem, et Christum Dei Filium Deo Patre minorem, etpropterea Symbolum beati Athanasii, Symbolum Sathanasii contumeliose vocant. Porro Arianismus nonne aperte ducit in Paganismum, qualem jam in Polonia excitatum audimus, ubi non desunt, qui docent esse tres omnipotentes, tres seternos, tres essentias, tres deos? Ex Paganismo vero nonne in atheismum veniemus? Iste scopus, iste finis, illud propositum Satanse est, ut tandem Christianos homines atheos efficiat, qualis fuit,Lu, thero teste, Carolstadius, qui tamen est pater omnium hujus temporis Sacramentoriorum. Graviter enim Lutherus asseruit, usque adeo Carolstadium atheum fuisse, ut nullum esse crediderit, neque in cadis, neque in terris Deum. Et nondum intelligunt misere seductae Germania et Gallia, quo spiritu ducantur stulti atque impii pseudoprophetae, qui eas deceperunt? Qui si stulti atque impii non essent, non ita temere in primos ac praecipuos fidei articulos, quibus aeternae salutis nostrae summa continetur, impingerent: neque e Satanae spiritu eadem nobis profana dogmata depromerent, quae blasphemi olim Haeresiarchae, totius orbis judicio saepe damnati, ad firmamenta religionis atque omnis doctrinae Christianae prima fundamenta evertenda sacrilege fabrificarunt. Quis non credit, Satanam hoc tempore vinculis esse solutum omnibus, qui adversus Dominum et Christum ejus tam aperto marte, tanto rerum successu grassatur, et per suos istos satellites et ministros, tantis ludibriis Deum immortalem afficit omnemque subsannat Ecclesiam? Et haereses quas olim diversis temporibus excitavit, nunc omnes simul instaurat, ut quo minus temporis in suo regno sibi superesse videt, eo studiosius in hoc unum totus incumbat, ut quod Paulus vocat Mysterium iniquitatis, in suis filiis uterque Antichristi praecursoribus strenue operetur.
Sed finis sit. Jam enim nisi fallor intelligitis, fidem Haereticorum veterum et novovum eadem prorsus fuisse; sicut patrem eamdem spiritum seductionis et mepdacii omnes habuerunt; ac proinde eadem nos ratione Lutherum, Zwmglium, Calvinum et caeteras pestes execrari debere, qua Simonem, Manichaeum, Arium et alia vetera monstra atque portenta execramur.
Moribus potissimum Hcereticos a catholicis discerni affirmatur; atque ad morum comparationem institutam nostrorum Haereticorum cum veteribus descenditur. Omnes hcereticos Ecclesiam Romanam oppugnasse, testimoniis S. Augustini, Optati Milevitani, Ambrosii et Hieronymi confirmatur; quod idem Hcereticos nostri saeculi facere ostenditur. Atque hinc hanc veram esse Ecclesiam, supra petram portas inferi et insultus haereticorum spernentem fundatam, evidenter concluditur. Hcereticos solummodo verbum Dei scriptum recipere probatur; ubi de traditionum necessitate et energia multa interserunt, et varice caeremoniae per truditionem acceptae enarrantur. Quod Haereticis solemne sit scripturas rejicere, receptas vero mutilare et depravare, id cquocl vel in uno Luthero manifestum sit. Scelera et immanitates quee veteribus haereticis cum recentioribus sunt communes, ex fide dignis auctoribus longa narratione adducuntur; ubi Arianorum cf Donatis! arum, crudelitas praesertim describitur, quam Lutherani et Calvanistce sinon superant. saltem adaequare deprehenduntur.
Ouee duse res in Ecclesia Catholicos ab haereticis hoc tempore maxime secernunt, eaedem ambae ab ipso Christi Servatoris ad.. ventu eosdem ab omnibus sectis separaverunt, sapientia et justitia, fides et mores. Quemadmodum enim, optimi auditores, semper Ecclesiae Catholicae sapientia cum Haereticorum ignorantia, veritas cum erroribus, fides cum infidelitate pugnavit: ita
quoque semper Ecclesiae probitas, integritas, innocentia, pudor, humilitas, gravitas, cum haereticorum sceleribus, corruptelis, flagitiis, impudentia, arrogantia, levitate conflixit- Ac fidem quidem vel perfidiam potius veterum Haereticorum, cum opinionibus variis atque haeresibus, quae hoc nostro calamitosissimo tempore in Europa grassantur, comparavimus superiori oratione, et satis, nisi fallor, ostendimus, nihil modo sectarios docere, quod non ante mille annos in suis primis auctoribus, illis blasphemis haeresiarchis, quorum nunc vix nomina supersunt, orbis totius judicio Ecclesia universa damnaverit. Hodie, sicut promisimus, mores Haereticorum veterum cum moribus Haereticorum novorum conferemus, ut omni ex parte similitudo appareat, nec ullus dubitare possit, quin Haeretici isti novi ejusdem Satanae soboles sint, cujus prisci illi quondam fuerunt.
Ut igitur a primo ordiamur, nihil communius Haereticis fuit, quam Romanam Ecclesiam atque Apostolicam fidem insectari atque odisse. Neque mirum. Nam etiam fures praetorem et judices oderunt. Praeterea novit Daemon, ubi sit fundamentum Ecclesiae: ubi sit arx religionis, ex qua fontes coelestis sapientiae deriventur; itaque semper eo suas acies, sua arma, suos arietes direxit. Testimoniis plurimis abundare possemus, si vel temporis brevitas pateretur vel causa flagitaret: sed quoniam neque licet, neque volo nimium immorari, contentus ero, si in singulis capitibus explicandis, paucos graves et probatos testes adhibuero.
Pro deat imprimis beatissimus et doctissimus Augustinus. Is enim in libro secundo contra litteras Petiliani, capite quinto/ ita haereticum Donatistam alloquitur: « Cathedra tibi quid fecit Ecclesia? Romanae, in qua Petrus sedit, et in qua hodie Anastasius sedet? Quare appellas cathedram 'pestilentiae Cathedram Apostolicam? Si propter homines, quos putas legem loqui et non facere, numquid Dominus Jesus propter Pharisaeos, de quibus ait: Dicunt et non faciunt, cathedrae, in qua sedebant, ullam injuriam fecit? Nonne illam cathedram Moysi commendavit, et illos servato cathedrse honore redarguit? ait enim: Super cathedram Moysis sedent: quae dicunt, facit: quae autem faciunt, facere nolite. Dicunt enim et non faciunt. Haec si cogitaretis, non propter homines, quos infamatis, blasphemaretis cathedram Apostolicam, cui non communicatis. » Haec ille. Cum quo et sanctum Optatum Milevitanum conjungere possumus, qui in libro contra Parmenianum, his verbis Donatistas hostes fuisse cathedrae Apostolicae docet: «Claves salutares, inquit, accepisse legimus Petrum scilicet nostrum: unde ergo est, quod claves vobis, Donatistae, usurpare contenditis, qui contra cathedram Petri vestris praesumptionibus, et audaciis sacrilegio militatis? » Heec Optatus. Porro B. Ambrosius oratione funebri in Satyrum fratrem suum: « Advocavit, inquit, ad se Episcopum (de Satyro loquitur) nec ullam veram putavit, nisi verse fidei gratiam, percunctatusque, ex eo est, utrumnam cum Episcopis Catholicis, hoc est, Ecclesia Romana conveniret? » Itaque iidem tunc erant, B. Ambrosio teste Episcopi Catholici, qui cum Romana Ecclesia conveniebant: iidem Haeretici, qui ab ea dissentiebant. Addamus his tribus et quartum testem beatissimum Hieronymum, cujus est illa praeclara et omnibus nota vox: « Qui cathedrse Petri jungitur, meus est. » Beatus igitur Hieronymus Mare elise Epitaphium describens, ac de B. Athanasio et B. Petro ejus successore loquens, affirmat duos illos sanctissimos et doctissimos Alexandrinos Patriarchas haeresim Arianam fugientes, se ad Romanam Ecclesiam tamquam ad tutissimum sute communionis portum contulisse. Ex quo facile intelligimus, quantum Romana Ecclesia et hseresis Ariana, eo tempore dissiderent: quandoquidem hostes Arianorum omnium accerrimi et maximi ad Romanam Ecclesiam, tamquam ad opposita castra, vel, ut loquitur Beatus Hieronymus, tamquam ad portum tranquillissimum et tutissimum confugerunt.
Jam vero nostri temporis Haereticos eodem odio vel graviori, Ecclesiam Romanam
insectari nemo est qui nesciat. Nam et Berengarius Sacramentariorum primus parens, ita Romanam Ecclesiam insectatur, ut Leonem nonum « sanctissimum et reverendissimum Ecclesiae Dei speculum (ut verbis utar Guilmundi, qui eo tempore floruit et scripsit) summum non Pontificem, sed pontificem atque pulpificem contumeliose vocaret. » Lutherani vero et Calvinistae atque sectarii eseteri, Arianorum et Donatistarum verissimi haeredes, non alia de causa non Papistas nominandos censuerunt, quam quod Apostolicse Sedi cum Athanasio, Ambrosio, Hieronymo, Augustino, Optato et cae teris sanctis Patribus adhaereamus.
Sed scitis quid hoc suo in Romanam Ecclesiam odio faciant omnes haeretici? Nihil aliud, quam ut quasi certissima quadam nota intelligamus, Romanam Ecclesiam, veram veri Dei esse Ecclesiam. Nam ut D. Augustinus in libro primo de Symbolo ad Catechumenos sapienter admonuit; « Ea sine dubitatione vera Ecclesia est, quae contra omnes haereticos pugnat, et quam omnes haereses impugnant, sed non expugnant: quod fundata supra firmam petram nunquam ruat, neque adversus eam portae inferorum praevalere possint. » Porro notam istam Romanae Ecclesiae optime convenire, iste ipse Haereticorum omnium in eam unam furor et rabies satis docet. Evolvite indices Haereticorum, tam veterum quam recentium: legite diligenter historias atque Concilia et perspicue intelligetis, nullam hae re sim unquam extitisse, quae se a Romanae Ecclesiae communione non separaverit, et quam Romani Pontifices, vel per se vel per Concilia quibus vel ipsi vel eorum vicarii praefuerunt, non damnaverint. Itaque Romana Ecclesia quasi firmissimus quidam scopulus, in isto vatissimo hujus mundi Oceano, sempersteminet, atque ad eam variarum haeresum tamquam tumentes atque spumentes fluctus, spiritus Satanae impulsi, si«gulissj)eculis alliduntur et franguntur. Irruit in eam haeresis Simoniana, fluctus ingens sane et horrisonus; sed statim alliditur et frangitur. Irruit haeresis Ariana: alliditur et frangitur. Irruit haeresis Nestoriana: alliditur et frangitur. Irruit haeresis Eutycliiana, hseresis Pelagiana, haereses eseterse; sed omnes cum magno fragore ac sonitu ad eamdem petram tandem alliduntur et franguntur. Quare Haeretici quanto magis contra Ecclesiam istam fremunt, tanto magis intelligentibus et sapientibus clamant, eam veram Ecclesiam esse, nosque magis ad eam impellunt atque compellunt, ut cum B. Augustino dicamus: « Dubitabimus nos ejus Ecclesise condere gremio, quae usque ad confessionem generis humani ab Apostolica sede per Episcoporum successionem frustra circumlatrantibus Haereticis culmen majestatis obtinuit? » Sed jam ad alios Haereticorum mores veniamus.
Secundo loco omnibus veteribus haereticis commune fuit, a traditionibus, a Conciliis, a Patribus ad Scripturas appellare, atque adeo solum verbum Dei scriptum velle recipere. Ita Yalentinus etMarcion Haeretici vetustissimi fecerunt, testibus Irenaeo libro tertio contra haereses et Tertulliano libro de praescriptionibus Haereticorum. Ita Arius et Aerius, teste Epiphanio in haeresibus eorumdem. Ita Nestorius, Eutyches, Dioscorus et Iconomachi, teste Ancyrano Basilio, cujus oratio in septima generali Synodo scripta continetur.' Sed audiamus ipsa verba unius ex primis satrapis Arianorum, quae cum audierimus, non tam priscum illum Arianum, quam novum aliquem Lutheranum nos audivisse existimabimus. Beatus igitur Augustinus initio libri primi contra Maximinum, ipsum Maximinum Episcopum Arianorum loquentem, et fundamentum doctrinae suae jacentem introducit: «Maximinus dixit: si quid de divinis Scripturis protuleris, quod commune est cum omnibus, necesse est ut audiamus. Haec vero voces, quae extra Scripturam sunt, nullo casu a nobis suscipiuntur, cum ipse Dominus moneat nos, et dicat: Sine causa colunt me, docentes mandata et praecepta hominum. » Haec ille. Quas voces easdem nonne frequentissime usurpavit Lutherus? Nonne eaedem sunt hodie, et fuerunt semper omnium sectariorum?Nonne Lutheri secta exoriente, in monetis et in vestibus magnis litteris in 'Germania scribebatur: « Verbum Domini manet in aeternum? » Quamquam stulti sunt et ridiculi omnes Haeretici, qui verbum Dei ad solas Scripturas alligare volunt, et quicquid scriptum non est, id non verbum Dei, sed mandata et praecepta hominum vocant. Quasi vei-o barbarae ‘gentes, quibus praedicatum est Evangelium, et Scripturas numquam viderunt, verbum Dei non habuerint?de quibus ita B. Irenaeusiu tertio libro contra haereses, capite quarto: « Quid, inquit, si neque Apostoli quidem Scripturas nobis reliquissent, nonne oportebat ordinem sequi traditionis qua tradiderunt iis, quibus
Ecclesias committebant? Cui ordinationi assentiunt multae gentes barbarorum eorum, qui in Christum credunt, sine charactere, vel atramento scriptam habentes per Christum in cordibus suis salutem et veterem traditionem diligenter custodientes: quibus si aliquis annuntiaverit ea, quae ab haereticis adinventa sunt, proprio sermone eorum colloquens, statim concludentes aures longo longius fugient, ne audire quidem sustinentes blasphemum colloquium. » Haec est vis traditionis, quae non sicut verbum scriptum adulterari aut corrumpi potest. Quid? Quod si traditiones, necessario etiam, ut Magnus Basillius testatur, scripturas ipsas repudiare debemus? Nec enim alio modo, quam traditione, quae sint verae Scripturae, quod sil verum Evangelium, quae sint verae epistolae Apostolorum scimus. Cur Epistolam ad Romanos recipimus, et epistolam ad Laodicenses non recipimus, cum utraque exstet, et epistolae cujusdam ad Laodicenses meminerit Apostolus in Epistola ad Colossenses: Epistolae autem ad Romanos nunquam meminerit? Certe vel sunt omnes Scripturae rejiciendae vel omnes etiam apocryphae recipiendae, vel ad traditionem non scriptam recurrendum. Magnum igitur Basilium audiamus:» Dogmata, inquit capite 27 de Spiritu sancto, quae in Ecclesia servantur ac praedicantur, partim ex conscripta doctrina habemus, partim ex Apostolorum traditione ad nos delata in mysterio recepimus. Quae utraque eamdem ad pietatem vim habent, et nemo his contradicit, qui vel modicam saltem Ecclesiasticorum j utrum experientiam habet. Si enim aggrederemur non scripto proditas consuetudines, velut non magnam vim habentes, rejicere, imprudentes etiam ipsis evangelii partibus damnum inferemus. » Deinde traditiones nonnultas enumerans illa ipsa ponit, quae Haeretici nostri temporis volunt incredibili mendacio, heri aut nudiustertius excogitata fuisse: quod signamur cruce, quod aquam benedicimus, quod item oleum beneditimus quod Baptismum percepturi renuntiamus diabolo, et angelis ejus, quod ter mergimur in sacrum fontem, quod post baptismum sacro chrismate inungimur, quod genibus flexis oramus, quod in altaris sacrificio sacrosanctam Eucharistiam populo osten dimiis, et certis verbis adoramus, quod post Pascha quinquagenta dies lsetitia spiritali transigimus, quod templa atque oratoria orientem versus fabricamus. Hsec atque hujusmodi non commenta nova, ut haeretici delirant, sed antiquas traditiones affirmat magnus Basilius: sicut etiam quod pro defunctis sacrificium offerimus, et quod diebus dominicis non jejunamus, quod summa diligentia, cavemus, ne corpus dominicum in terram decidat, traditiones sunt Apostolicse, teste Tertulliano in libro de corona militis. Quod unam quadragesimam observamus, traditio est Apostolica, teste B. Hieronymo in Epistola ad Marcellum, de erroribus Montani. Quod crucem et imagines Christi et sanctorum veneramur, traditio est Apostolica, teste Joanne Damasceno libro quarto de fide, capite tertio. Atque idem de aliis Ecclesiae Catholicae observationibus ostendere possemus. Itaque videtis, qui hoc tempore cum antiquis Haereticis traditiones formidantibus et ideo repudientibus: et qui cum antiquis Catholicis traditiones recipientibus et venerantibus, conveniant.
Tertio loco priscis haereticis commune fuit, ex ipsa divina Scriptura eos dumtaxat libros recipere, qui contra ipsorum haeresim non faciebant, et illos ipsos egregie corrumpere ac depravare. Ista fuit semper admirabilis diaboli versutia. Initio Haereticis persuasit, ut Scripturam solam pro verbo Dei reciperent, atque hoc modo magnam partem sanae doctrinae eis eripuit. Deinde iisdem persuasit, ut modo unum librum, modo alium de corpore sanctarum Scripturarum resecarent, et hoc modo aliam partem verbi Dei ab illis abstulit. Persuasit postremo, ut ad suas opiniones commode defendendas, illos ipsos libros, quos recipiebant, variis in locis sine ullo scrupulo depravarent, atque ita tandem iis, qui tantopere de verbo Dei gloriantur, solum et nudum nomen verbi Dei Diabolus reliquit: et tamen ipsi hsec non intelligunt, sed pergunt in suam perniciem insanire ac furere, etseipsos et multos alios praecipitare, quo spiritus deceptionis atque mendacii eos compellit. Ha3c ita se habere nullo negotio demonstrari potest: nam totum instrumentum vetus rejecisse Cerdonitas et Manichaeos testatur D. Augustinus de Haeresibus capite 21 et 46. Ex quatuor Evangelistis solum B. Matthaeum recepisse Ebionitas, Marcionitas vero solum Lucam, testis est Irena3us libro primo contra Valentinum.Acta Apostolorum et omnes epistolas B. Pauli Severianos repudiasse, testis est Eusebius libro quarto Historiarum Ecclesiasticarum. Denique Evangeum secundum Joannem et Apocalypsim
rejecisse Alogianos, testis est D. Augustinus de sermone Domini in monte cap. 40. Jam istam ipsam viam ambulasse Lutherum, eamque suos discipulos docuisse, non alio, quam ejus testimonio confirmabimus. Primo enim in sermone quodam, de Moyse, quem anno millesimo quingentesimo vigesimo sexto, Wittembergse dicitur habuisse, ita in vetus Testamentum insanivit, ut decem praecepta recipi non velit: et ridiculis argumentis omnino contendit probare, nihil ad nos Moysen pertinere, ita ut qui eum sermonem legit, non hominem Christianum, sed vel Tuream nescio quem, vel Cerdonem aut Manichseum loqui putet. Deinde praefatione in novum Testamentum, ita Evangelia Marci, Matthaei et Lucae contemnit ac despicit, ut admirabile sit. Monet in primis ut falsam opinionem aboleamus, quod sint quatuor Evangelia. Deinde addit, Joannis Evangelium esse unicum pulchrum, verum ac principale Evangelium, aliisque tribus longe ac longe praeferendum et anteponendum: adeo ut etiam Pauli et Petri epistolae, longe praecedant tria illa Evangelia Matthaei, Marci et Lucae. Qualis est haec blasphemia, auditores?Nonne satis aperte tria Evangelia repudiare videtur? Nam qui opponit Evangelium Joannis aliis tribus, et cum affirmat illud nunc esse unicum, pulchrum, et verum, nonne simul docet alia tria nec esse pulchra nec vera, ac ne Evangelia quidem? Quid? Quod in sermone Pharisaeo et publicano beatum Lucam aperte irridet ac reprehendit, quod ubique resonet opera? Quid? Quod perspicue et sine involucris libros Macchabaeorum, epistolam ad Hebimos, epistolam beati Jacobi, secundam Petri, secundam Joannis eripuit? Quid? Quod illos ipsos libros, quos eis permisit, mille modis depravavit? Ecce igitur vobis, ad quantas angustias verbum Dei illi redegerunt. Qui tamen nihil in ore habent, aliud, quam verbum Dei, verbum Dei. Non sic Ecclesia Dei vivi, non sic: sed integrum canonem sanctarum Scripturarum ab initio recepit, et ad hanc usque diem conservavit. Illum enim ipsum numerum librorum sanctorum, quem ante annos mille, in Concilio Carthaginiensi tertio Ecclesiam recepisse videmus, etiam nostris diebus in Concilio Tridentino et non diu ante in Florentino recepit.
Jam quarto loco illud, auditores, commune ac vulgare fuit Haereticis antiquis ac praesertim Donatistis et Arianis, quod nostris Lutheranis ac Calvinistis familiarissimum semper fuisse, ac esse non audivimus sed vidimus: non legimus, sed experti sumus: nimirum seditiones excitare, altaria evertere, Sacramenta polluere, calices vendere, Sacerdotes interficere, templa spoliare. Audite quid magnus Athanasius in historia de vita et gestis magni Antonii dicat: « Post annos duos, inquit, saeva Arianorum irrupit insania: tunc Ecclesiarum fuerunt rapinae, tunc divinorum temeratio vasorum, tunc poliatis Ethnicorum manibus sacra polluta sunt mysteria. Proh scelus, horret animus replicare, quae gesta sunt: Virginum matronarumque ereptus pudor, sanguis ovium Christi in templo effusus veneranda respersit ailtaria. » Haec B. Athanasius. Qui similia, vel etiam majora et graviora de Arianorum crudelitate refert in Apologia pro fuga sua. Porro iidem Ariani ut crudelitatem impudentia cumularent, post hujusmodi caedes, ut lib. iv Historiarum refert Theodoretus, unum aliquem in ipso templo totum nudum ad suggestum mittebant, qui ita ad impudicitiam et turpitudinem hortabatur, ut non in templo, sed in prostibulo tamquam Veneris orator ad meretrices verba facere videretur. Audite quid sanctus Victor initio libri primi de Wandalica persecutione de iisdem Arianis dicat: « In Ecclesiis, » inquit, « basilicisque et coemeteriis ac monasteriis sceleratius saeviebant. Quanti tunc ab eis praeclari Pontifices, et nobiles Sacerdotes diversis poenarum generibus extincti sunt, ut traderent, si quid auri vel argenti proprium vel Ecclesiasticum haberent. Et dum haec, quae erant, urgentibus poenis facilius proderentur, iterum crudelibus tormentis oblatores urgebant, autumantes quamdam partem, non totum esse oblatum: et quanto amplius dabant, tanto amplius quempiam habere credebant. Aliis palorum vestibus ora reserantes, foetidum ccenum ob confessionem pecuniae faucibus ingerebant. Nonnullos in frontibus et tibiis nervis remugientibus torquendo cruciabant. Plerisque aquam marinam, aliis acetum, amurcam liquamenque, et alia multa atque crudelia sine misericordia porrigebant. Non infirmior sexus, non consideratio nobilitatis, non reverentia Sacerdotalis crudeles animos mitigabat: quin imo exaggerabatur ira furoris, ubi honorem conspexerant. Sed etiam parvulos ab uberibus rapiens maternis barbarus furor insontem infantiam elidebat ad
terram. Alii parvulum pedibus tenentes a meatu prorsus naturali usque ad arcem ca" pius dissipabant. » Et paulo infra: « Tempore, » inquit,» quo Sacramenta Dei populo porrigebantur, introeuntes Ariani maximo furore corpus Christi et sanguinem pavimentis sparserunt, et illud pollutis pedibus calcaverunt. » Hsec B. Victor. Cujus tres libri de Wandalica persecutione nihil fere aliud continent, quam hujusmodi crudelia atque horrenda facinora Arianorum, qui pro fide quidem se pugnare dicebant, sed interim reipsa pro auro atque argento, et suis explendis libidinibus, ut audivistis, pugnabant. Quorum Calvinistse sicut fidem imitantur, ut superiori oratione docuimus, utrum etiam mores exprimant, res ipsa clamat. Sed duo verba de Donatistis prius.
Audite quid sanctus Optatus libro sexto contra Parmenianum de impietate Donatistarum dicat: « Quid est, » inquit, « altare, nisi sedes corporis et sanguinis Christi? Haec omnia furor hic aut rasit aut fregit aut removit. Atque hoc immane facinus geminatum est dum fregistis et calices Christi sanguinem portatores, quorum species revocastis in Massas, mercem nefariis nundinis procurantes, ad quas nec emptores eligere voluistis, sacrilegi dura inconsiderate vendidistis: emerunt forsan in usum suum sordidae mulieres, emerunt pagani facturi vasa, in quibus incenderent idolis suis. 0 scelus nefarium! 0 facinus inauditum, auferre Deo, quod idolis praestes, subducere Christo, quod proficiat sacrilegio! » Sed audiamus postremo quid B. Augustinus in psalmo decimo de iisdem Donatistis dicat: « An forte dices», inquit, « quod scriptum est: Ex operibus eorum cognoscetis eos? Video plane mira opera, quotidianas violentias Circumcellionum sub Episcopis et Presbyteris ducibus circumquaque volitare, et terribiles fustes Israelis vocari. » Idem in e pistola quinquagesima ad Bonifacium comitem: «Taceo », inquit, « crudelissimas caedes, et domorum depraedationes, per nocturnas aggressiones, et incendia non solum privatorum habitaculorum, “sed etiam Ecclesiarum, in quas flammas non defuerunt, qui etiam codices dominicos mitterent. » Et paulo ante: « Episcopum, » inquit, « Vagiensem stantem ad altare irruentes horrendo impetuet furore crudeli, fustibus et hujusmodi telis, lignis denique ejusdem altaris effractis immaniter ceciderunt, pugione etiam percusserunt. »
Audistis quid Haeretici veteres olim fecerint et quomodo Evangelii ac religionis praetextu misere Ecclesias foedaverint ac devastaverint. Quae omnia solis mutatis nominibus, nonne ita in novatores conveniunt, ut illi,veteres Lutherani et Calvinistae, isti novi Ariani et Donatistae dici posse videantur? Nonne Lutherus aliquando serio asseruit, eam indolem esse Evangelii, ut bella et seditiones moveat.? Nonne occasione lutheranarum seditionum Hungariam regnum florentissimum et Christianae reipublicae pernecessarium amisimus? Nonne occasiones earumdem seditionum Turearum imperatorem Viennam usque cum innumerabili exercitu traxerunt, et in magnam spem totius Europae occupandae erexerunt? Nonne in Germania propter Lutheranas seditiones brevissimo tempore supra centum millia rusticorum caesa sunt? Nonne monasteria atque castra tam multa vexata, direpta, eversa in tota Germania, ut in sola Franconia aliqui ad trecenta numeraverint? Nonne Zwinglii dictum celebratur: « Evangelium vult sanguinem »? Nonne vere sanguinarii Zwinglii Evangelium omnem Helvetiorum regionem caedibus et sanguine replevit?
Sed ad Gallos veniamus. Nonne in ipsa urbe Parisiorum ante annos decem furentes per plateas scelerati Calvinistae strictis gladiis personabant: << Evangelium evangelium »? Quot fana, quot monasteria, quot pagos, quot oppida spoliarunt ac diripuerunt Calvinistae? Quot in locis altaria everterunt, sacros calices rapuerunt, sacras imagines confregerunt, sanctorum reliquias disperserunt? et quorum sanctorum? Illustrissimorum, maximorum: B. Irenaei, B. Martini,B. Hilarii, combusserunt, et in aquas vel cloacas abjecerunt. Sacramenta coelestia ad terram sparserunt, pedibus conculcaverunt, avibus objecerunt, globis tormentariis petiverunt. Quid vero de caedibus horrendis, et ipsa crudelitate crudelioribus dicemus, quas vel ad pecunias extorquendas vel ad vires experiendas vel ad delectationem et voluptatem capiendam in infinitis locis exercuerunt? Nonne infantes, ut olim Ariani, medios diviserunt? Nonne Sacerdotum vultus excoriaverunt? Nonne eorum capita uno ictu in duas partes secuerunt? Nonne auricas Ecclesiasticorum pro monilibus et torquibus gestaverunt? Nonne aliquibus, viventibus et
videntibus viscera lento gradu explicuerunt? Nonne plurimos ad stipitem alligatos ictibus bombardarum animi gratia petiverunt? Nonne multos in puteos conjecerunt?Nonne aliquos etiam vivos sepelierunt? Nonne Sacerdotem quemdam in Genomarum civitate amputatam sui corporis partem pudendam devorare coegerunt: ac deinde vi ventrem aperuerunt, ut videre possent, num concoqueret edulium hujusmodi stomachus humanus? Nonne prope Aureliam cum ingenui aliquot pueri in turri cujusdam Ecclesiae metu Calvinistarum latitarent, impiissimi Calvinistae eos simul cum Ecclesia combusserunt, et aliquos fuga per fenestras elapsos iterum in incendium vivos rejecerunt? Nonne ista omnia et multo plura, quae nunquam recenseri possent, adhuc hodie vivos et oculatos testes habent? Nonne crudelitatem omnem tyrannorum barbarorum, immanium ferarum atque etiam Daemonum ipsorum superant? Omnes omnium qui fuerunt unquam tyrannorum annales ac historias legite, nec non omnes, seu barbarorum, seuHaereticorum res crudelissime gestas, tragicas item poetarum fabulas ac fictiones quas ad homines terrendos excogitaverunt, speluncas atque antra tigridum, ursorum, leonum, perlustrate, nulla profecto unquam, nec inter homines, nec inter feras, nec inter ipsos infernales Daemones talia crudelitatis exempla reperietis: ut 'jam mihi meliores et humaniores anthropophagi et tigrides vel etiam Daemones, quam Calvinistae videantur: tantum abest, ut eis vel micam religionis divinae aut Christianae pietatis tribuendam censeam. Neque vero putetis esse jam caedibus Calvinistas satiatos. Nondum est biennium, ex quo quadragintasimul fratres meos, ac deinde post aliquot menses quindecim aut sedecim ejusdem nostrae Societatis inter Lusitaniam et Brasiliam interceptos, eo nomine, quod ad Barbaras nationes Christianae fidei propagandae causa navigarent, multis vulneribus confectos in mare projecerunt, ut duplici morte interirent, et simul ferrum et aquas experirentur.
De Anabaptistis nihil dicam, sola historia illa tragica Monasteriensis, quam omnes noverunt, satis docet, Anabaptistas, si semel caput attollere permittantur, decies Calvinistis truculentiores et crudeliores futuros.
DE MORIBUS H£RETICORUM, EFFICACIA DOCTRINAJ CATHOLICiE ET TESTIMONIO ADVERSARIORUM.
Prosequitur alios haereticorum mores: atque enumeratis in priori concione quatuor praecipuis jan quinto loco ponit, quod omnibus haeresibus sit commune in plures sectas dividi, quodet testimonio et experientia nutum fit. Deinde in illo quoque hcerelicis convenit, quod omnes dicunt Ecclesiam errasse. Praeterea quod omnes odio Vatiniano prosequantur Monachos et qua de causa illud-, ubi vitee monastica laudes S. Augustini auctoritate asseruntur. Quod vero nostri haeretici ordinibus omnibus careant, non modo a catholicis, sed et a veteribus haereticis discrepare videntur. Transitur deinde ad reliquas duas verae Ecclesiae notas: efficaciam scilicet doctrinae Catholicae et testimonia inimicorum. Quanta itaque sit efficacia Catholicae doctrinae fquam non in verborum lenociniis consistere variis similibus probatur), ex gestarum rerum Philosophorum veterum cum Catholicorum c.clibus comparatione dilucide manifestatur. Aliquot Ethnicorum de christiana probitate testimonia, simul et causae, cur multi a lege Catholicorum abhorreant, afferuntur. Tandem per brevem anacephaleosin superiorum concionum argumenta repetuntur ac proinde duodecim verae Ecclesiae at totidem haereticarum notae enumerantur. Quam magnum sit donum vera fides et quantopere oporteat vitare haereticos, historia ex Theodoreto adducta acsolutari adhortatione docetur.
Die dominica propter quamdam altaris dedicationem, quae in hoc templo celebratur, concio haberi non poterit, sicut etiam, si
meministis, duobus superioribus annis eadem de causa, eo die intermissa est. Itaque proxima concio in dominicam palmarum differetur, atque in ea, Deo bene adjuvante, aliquid de Passione Domini disseremus, et fortasse septem verba, quae in cruce Dominus locutus est, breviter explicabimus. Hodie vero in posteriori parte nostrae orationis, ea, quae ad argumenta contra haereticos pertinent, necessario absolvenda putavimus: tum quod sequentes orationes temporis, in quod incidunt, celebritas, totas sibi jure suo vendicet: tum etiam, quod epistola hodierna ita sit obscura et magnis quaestionibus implicata ut melius in gymnasiis scholastico more, quam in concione, oratione ista populari explicari possit.
Ut igitur ad primum institutum redeamus, explicuimjis quatuor praecipuos mores, tam veterum, quam recentium Haereticorum. Quinto loco commune priscis Haereticis fuit, statim in ipso initio in sectas varias ac inter se penitus dissentientes dissecari. Nam de Valentiniano testatur B. Irenaeus libro contra haereses primo, non fuisse inter eos duos aut tres, qui de rebus iisdem eadem responderent. Arianos statim in Acacianos, Eunomianos et Macedonios fuisse divisos, omnibus notum est. Sicut etiam Manichaeos in Catharistas, Macharios et proprie dictos Manichaeos. Porro de Donatistis, ut omittam caetei^os, de quibus alias disseruimus, ita loquitur Augustinus 1. m c. 4 contra epistolam Parmeniani: « In ipsa, inquit, Africa dicant Donatistae Carthaginienses, vel quicumque sunt in civitate Carthaginis, quot partes per Numidiam et Mauritaniam factae sunt de ipsa parte Donati? » Et rursum lib. i de Baptismo contra Donatistas, c. 6 haeresim Donati in multa minutissima frusta
concisam suo tempore fuisse commemorat. De nostri temporis Haereticis non est necesse dicere. Quis enim ignorat, ad hanc diem ferme ad 'centum sectas varias ac diversas excrevisse familiam Lutheranorum quando unquam magis, quam hoc tempore enituit nota falsi Evangelii? Credo sane posteri nostri vix credent spatio annorum quinquaginta haeresim unam in centum haereses diversas distrahi aut dissecari potuisse. Itaque quod magnus Basilius oratione de opere sex dierum de Philosophis affirmat sufficere eos inter se ad suam ipsorum eversionem dissidere, cum quod unus asserit, alter continuo neget, id nos multo majore ratione de haereticis dicemus.
Sexto loco Haereticis veteribus commune fuit, cum ad argumenta Doctorum Catholi-j eorum respondet^ non possunt, impudenter asserere totam Ecclesiam ante se errasse vel etiam funditus interiisse: id Ncstorium consuevisse dicere, testatur Vincentius in commonitorio. Idem B. Augustinus de Unitate Ecclesiae e. 12, Donastistis attribuit: « Isti, inquit, vel "fallaciter agentes colligunt de Scripturis talia, quae vel in malos bonis usque in finem permixtos, vel de vastatione prioris populi Judaeorum dicta reperiuntur: et volunt ea detorquere in Ecclesiam Dei, ut tanquam defecisse ac periisse de toto orbe videatur. » Haec ille de Donatistis. Quae eadem non minus in nostros Luther mos et Calvinistas, quam in Donatistas veteres conveniunt. Cum enim Catholici rogent, ubinam esset Ecclesia antequam Lutherus nasceretur, non pudet eos respondere, eam tunc extinctam ac sepultam in tenebris, nescio quibus, jacuisse: quae est apertissima et maxima blasphemia contra Dominicam promissionem: Rogavi, inquit Dominus, pro te, Petre, ut non deficiat fides tua. Et rursum: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummati mem saeculi.
Porro septimo loco Haereticis veteribus commune fuit summo odio Monachos et monasticam vitam insectari. Nam ut omittam Arianos, qui etiam ipsas solitudines locaque deserta penetrabant, ut Monachos caperent atque occiderent, quique ut Ituffinus est auctor 1. ix Historiar. c. 3. aliquando tria simul monachorum millia delere agressi sunt. Audite quid B. Augustinus in Psalmo cxxxn de Donatistis dicat: « Quando vos, inquit, recte haereticis de Circumcellionibus insultare coeperitis, ut erubescendo salven¬
tur, illi nobis insultant de monachis. Primo si comparandi sunt, vos videte. Quid opus est, ut verbis nostris comparentur ebriosi cum sobriis, praei pites cum consideratis, furentes cum simplicibus, vagantes cum congregatis? Sed tamen dicere consueverunt, quid sibi vult nomen Monachorum? Quanto melius dicimus nos, quid sibi vult nomen Circumcellionum? » Certe videtis quorum sint proles ii, qui hodie tanto furore bacchantur in Monachos, ut ne nomen quidem audire sustineant. Alia fuit Ecclesiae veteris religio, alia devotio, alia pietas, quae monasticam vitam ab Apostolicis temporibus semper est admirata. Sane encomia antiquorum Monachorum talia in libris sanctorum Patrum passim leguntur, ut nonnullis etiam nimia videantur: « Quis, inquit D. Augustinus in libro de moribus Ecclesiae, non illos miretur et praedicet? qui contemptis atque desertis mundi hujus illecebris in communem vitam castissimam sanctissimamque congregati simul aetatem agunt, viventes in orationibus, in lectionibus, in disputationibus; nulla superbia lividi, sed modesti, verecundi, pacati, concordissimam vitam et intensissimam in Deum gratissimum munus offerunt, a quo ista posse meruerunt. Nemo quicquid possidet proprium, nemo cuiquam onerosus est. » Haec Augustinus. At Haeretici semper torvis oculis monachos aspexerunt. Sed cur, quaeso? Quid eis nocuerunt? Quid rapuerunt? In quo tandem offenderunt? Nonne si saperent, magnas gratias monachorum regno (ut ipsi vocant) agere deberent? Nam si Monachi non fuissent, nunquam ipsi fortasse suum Apostolum Lutherum, nec tam multos alios Prophetas et Evangelistas habuissent. Sed video quis Haereticos in tam acerbum odium contra Monachos impulerit, nimirum spiritus ille mendax, qui, ut ait apud Athanasium magnus Antonius omnes Christianos vehementer odit, sed Monachos et Virgines Angelorum vitam in terris imitantes, tolerare non potest.
Octavo et postremo loco commune est novis Haere ticis, neque Episcopos, neque Presbyteros, neque Diaconos, neque Ordines habere, in quo non solum a catholicis, sed etiam ad Haereticis veteribus discrepant. Nam cum ante hoc semper omnes, tam Catholici, quam Haeretici nostri temporis cum fide et religione etiam nomina religionis amiserunt. Et sicut ex Christianis Lutherani, vel Calvinistae ita etiam ex Episcopis superintendentes, ex Presbyteris ministri facti sunt: At cur, obsecro, ista nomina rejecerunt? Num ea in sacris litteris non invenerunt? Certe superintendentes in Scripturis sacris nunquamlegi: at Episcopos, Presbyteros, Diaconos in Apostolicis Actis, et in Epistolis B. Pauli passim legi. Audite vero quod B. Ignatius Apostolorum discipulus ad Antiochenses scribat, quorum ipse Episcopus erat: « Saluto, inquit, sanctum Presbyterum vestrum, saluto sanctos Diaconos, saluto Subdiaconos, lectores, cantores, ostiarios, laborantes, exorcistas atque confessores: saluto pudicissimas virgines: saluto plebem Domini a minimo usque ad maximum et omnes sorores meas in Domino. » Porro Ecclesia Romana tempore B. Cornelii Pontificis et Martyris, ut Eusebius 1. vi. Historiarum auctor est, Presbyteros viginti quatuor, Diaconos septem, Subdiaconos septem, acolytos quadraginta duos, exorcistas, lectbres et ostiarios simul quinquaginta duos, viduas cum pauperibus mille quingentas habuit. In libris autem sanctorum Patrum fere non < st pagina, in qua Episcopi, Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi et ordines caeteri, sed et Sacerdotes, quod nomen Haere. ici maxime execrantur, non cum honore nominentur. Quare perspicuum est, novatores et sectarios nostri temporis, qui nihil horum habent, et materiam, et formam, et rem, et nomen, et fidem et mores antiquae et Christianae vitae religionis penitus amisisse.
Habetis hactenus argumenta decem, quibus ostendere voluimus (ac ni fallor ostendimus), solam Catholicam ac Romanam Ecclesiam veram veri Dei Ecclesiam esse. Reliqua sunt duo, undecimum et duodi cimum, efficacia nostrae doctrinae et testimonium atque approbatio inimicorum, quae tribus verbis expediri possunt.
Una igitur ex praecipuis ac singularibus Catholicae doctrinae laudibus, efficacia est: Si quidem Lex Domini immacula a convertit animas, testimonium Domini fidele sapientiam praestat parvulis. Et: Sermo homini vivus est et efficax et penetrabilior omm gladio ancipiti. Scripturae profanae quasi statuae quaedam sunt magno laboratae artificio et optimis coloribus depictae; sed mortuae spiritum vitae, et sensum ac motum nullum habent, et species illa externa externos hominis sensus nonnihil oblectat, praeterea nihil. At vero
Lex Domini immaculata, non tam pompa aut lenocinio verborum, non numeris et coloribus, sed Spiritu Dei vivi, quem in se habet, convertit animas, illustrat mentes, accendit voluntates, erigit homines ad Deum, omnia caduca et mortalia contemnere facit. Quam multi una sola sententia hujus Scripturae lecta vel audita, perfecte ad Deum conversi sunt? Hoc de B. Antonio, hoc de B. Augustino, hoc de B. Benedicto, hoc de multis aliis legimus. Nunquam experti estis, non posse vos legere Scripturam illam, ac praesertim extremam partem Evangelii Joannis, quid cor in lacrymas melleas, ac dulcissimas liquefiat? Unde tanta virtus eorum verborum? Non est ibi rhetorica Tullii, sed rhetorica Spiritus sancti, quae non indiget luminibus orationis, neque coloribus, aut numeris ad movendum. Rhetorica Tullii tota est externa, sicut etiam sapientia mundi tota est in superficie, intus vero nihil habet: at omnis decor divinae rhetoricae ab intus est. Itaque sicut margaritae et uniones, qui tanti ab hominibus fiunt, vilissimae testae innascuntur, eaque nutriuntur,, augentur et occultantur; et lapides pretiosi gemmaeque clarissimae quae ornandis regum capitibus destinantur, alio quodam abjectissimo atque obscurissimo lapide vestiuntur: et aurum atque argentum, aliaque metalla, quarum amore homines fere insaniunt, terra atque arena, quibus nihil est vilius, obteguntur: et sicut aurum, poste aquam impressis notis, regioque charactere obsignatum est non in aureis loculis conditur, sed in thecis ligneis aut coriaceis conservatur: denique sicut animus humanus, quo nihil in rebus creatis praestantius, atque excellentius reperitur, non in corpore aliquo sidereo ac coelesti, vel certe aureo aut argenteo; sed in luteis et moribundis membris a Deo artifice sapientissimo inclusus est: ita quoque sensus illi arcani et divini, sublimissimi atque elficacissimi divinarum Scripturarum simplicibus et planis, nulicque fuco vitiatis verbis contineri debuerunt.
Si vero Catholicae doctrinae vim et effica¬
ciam plane cognoscere desideratis, conferre Christiana tempora cum aut quis illis temporibus quibus ubique florebant ac regnabant doctrinae Philosophorum: • i tunc vel unum hominem vidissent opes et honores contemnere, totus mundus admirabatur ita ut unius Epicteti lucernam tribus millibus drachmarum, ob vitae admirationem, venditam fuisse Lucianus tradat. At Christianis temporibus, doctrina Evangeli coruscante, quot millia hominum id fecerunt, et quotidie faciunt? Tunc si unus aut alter caelibem vitam ducere visus fuisset, instar prodigii erat: at chrigtianis temporibus quot millia non virorum solum, sed etiam feminarum nobilium, divitum, juvenum solo Christi amore castissimam vitam vel in virginitate vel in viduitate duxerunt? Tunc si unum aliquem fortiter mortem oppetere contigisset, ordnes stupebant, atque is omnium ore celebrabatur: at Christianis temporibus quot millia vel potius quot millium millia sanctorum Martyrum omnium generum et omnium aetatum non solum fortiter, sed etiam alacriter, pro Christo cruces et ignes et bestias et gladios toleraverunt? Haec igitur est virtus et efficacia catholicae doctrinae. Non habent quidem haereticorum synagogae heroicas illas virtutes, non habent homines, qui patrem et matrem, fratres et sorores, domos aut agros juxta Christi consilium relinquunt: non habent eunuchos, qui se castrare voluerunt propter regnum Dei: sed Ecclesia Catholica habet, velint nolint Haeretici: habet etiam hodie multa millia Sacerdotum, sanctorum religiosorum, sanctissimarum virginum, qui non verbis sed factis haereticos refellunt, et operibus ostendunt Deo adjuvante posse fieri, quod Haeretici non posse fieri blasphemant. In una sola Florentia oppido Italiae non ignoto, non pauciora quam sexaginta virginum numerantur monasteria, et in plerisque ducentae aut trecentae, vel etiam plures virgines Deo sacrae Angelicam vitam et puritatem aemulantur.
Venio nunc ad duodecimum et postremum argumentum. Tanta vis est, auditores, veritatis et sanctitatis, quae in sola Ecclesia Catholica reperitur, ut eam etiam hostes nostri approbare et laudare cogantur: Non enim est Deus noster, ut dii eorum, et inimici nostri sunt judices / nota est Plinii secundi epistola ad Trajanum, qua innocentiam Christianorum, quos ipse ex Trajani praecepto variis suppliciis afficiebat, attestatur: atque affirmat Christianos non esse fures, non adulteros, non parricidas, non seditiosos; in hoc solum peccare, quod horis antelucanis Deum hymnis et laudibus celebrent; quodque Christo semel datam fidem usque ad mortem constantissime servent. Nota est etiam epistola Marci Aurelii sapientissimi imperatoris ad senatum populumque Roma¬
num, qua suorum deorum imbecijitatem, et Christi potentiam, quam ipse Germanico bello expertus fuerat luculenter ostendit. Refert quoque Tertullianus in Apologetico, ita prospectam fuisse Christi persecutoribus innocentiam Christianorum, ut licet in omnes saevirent, et passim necari juberent, nollent tamen discuti causam eorum quod certo scirent, eos nullius criminis convinci posse. B. Antonium, B. *Hilarionem etiam Ethnici venerabantur, ut B. Athanasius et B. Hieronymus tradunt. Sultanus cultor Mahumetis, cum ad eum B. Franciscus Evangelii praedicandi causa navigasset, incredibile est, quam vehementer sancti ijlius Christi servi sanctitatem et innocentiam admiratus et veneratus sit, ut vere tunc dicere liceret: Non est Deus noster, ut dii eorum, et inimici nostri sunt judices. Hodie quoque in orbe nuper invento, cum vident Ethnici novorum Christianorum religiosam gravitatem, modestiam, sobrietatem, castitatem, charitatem, patientiam, mundi contemptum et lor.ge alios esse mores, aliam sanctitatem, aliam severitatem Christianorum Sacerdotum, quam Sacerdotum idolorum, adyiirantur, obstupescunt, convertuntur, et c&cunt, vere non est Deus sicut Deus Christianorum. Denique nemo unquam inventus est, qui lege nostra diligenter perspecta, non eam laudaverit atque probaverit. Nec ullus unquam serio studiosus ac sollicitus fuit salutis suce, quin tandem Christianam religionem non elegerit et eam omnibus sectis et superstitionibus non praetulerit.
Quod si multi nihilominus legem nostram oderunt et ab ea vehementer abhorrent, in causa sunt primum corrupti et depravati mores nonnullorum Christianorum: quod si secundum legem nostram, si secundum Evangelium viveremus, o quam facile esset Ethnicos omnes et hajreticos, vel convertere vel confundere, ut neque os aperire contra Ecclesiam et religionem nostram auderent. Sed quia nos perdite vivimus, et qui legem nostram ignorant, putant ea, quae nos facimus contra legem, lege jubente aut permittente fieri, ideoque ipsam tamquam fontem et radicem vitiorum nostrorum execrantur. Deinde sunt etiam in causa innumera mendacia, quae Diabolus per suos ministros semper spargere consuevit. Cur initio nascentis Ecclesiae nonnulli Christianos maximo odio persequantur? Quia Diaboli opera sparsum orat in vulgus, Christianos caput asini adorare atque adeo idolatras esse. Cur hodie multi simplices Haeretici pontificem ut Antechristum, Ecclesiam ut Babylonem detestantur? Quia praecones novi Evangelii miseris populis persuaserunt, nos Evangelium abjecisse, nec aliud quam humanam sapientiam et sophistarum quaestiones explicare: sanctos homines Deo relicto solum invocare: imagines pro Deo colere: Christi passionem contemnere: propriis operibus velle gratiam et justificationem promereri, ut gratia jam non sit gratia, sed merces. Praeterea nos multa introduxisse, quorum veteres nunquam meminerunt, ut oblationem pro defunctis, signum crucis, sanctorum invocationem, cultum imaginum, benedictionem aquae et olei, et quaedam alia. Quae sunt omnia apertissima mendacia et crassissima, sane tam crassa, ut pene manibus tangi et sentiri possint. Nam paulo ante ex Magno Basilio ostendimus ista omnia esse Apostolicas traditiones: et tamen ita sunt alte in animis eorum infixa, et tam firmas radices jecerunt, ut etiam si nos audiant aperte clamare et jurare nos non ita credere, non eam esse Catholicam doctrinam, ista esse mendacia, etiamsi videant nos innumeris testimoniis Scripturarum, Patrum ratione nostra dogmata confirmare, tamen non credunt et malunt de nobis suis deceptoribus quam nobisipsis credere, etsatis fortiter omnia nostra argumenta se refellere putant, si dicant: « Tu es Papista, ergo asinus, asinus non novit argumentari, ergo tuum argumentum nihil valet. » Sed aperiant miseri oculos, deponant falsam persuasionem, intelligant quid Ecclesia semper docuerit, et videbunt se vehementer deceptos, et in causa aeternae salutis sibi ab ipsis pseudoprophetis egregie fuisse impositum.
Habetis ergo argumenta duodecim, quorum singula sufficiunt ad hominem Catholicum in sua fide confirmandum, et haereticum a sua perfidia convertendum, nisi sponte velint lumini ac veritati oculos claudere. Si quis hic est inter nos, qui vel sinistre sentiat de fide vel certe haesitet ac dubitet, eum ego per salutem animae suae oratum volo, ut depositis passionibus atque affectionibus privatis, quae et oculos sapientum caligare faciunt, solo studio veritatis atque amore illius, qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis, ista duodecim argumenta diligenter consideret: cogitet
ostendisse nos atque apertius et prolixius ostendere paratos, si opus sit, Catholicam atque Apostolicam Ecclesiam, cujus pastor est Episcopus Romanus, primo esse antiquissimam, nec ullum ejus auctorem inveniri, nisi Deum. Deinde toto orbe aliquando diffusam fuisse juxta vaticinia Prophetarum, et hodie quoque magnam partem Europae, Asiae et Africae obtinere. Tertio, nunquam penitus defecisse, tametsi Judaei, Pagani, Haeretici, Philosophi, Imperatores, Tyranni eam saepe delere atque extinguere aggressi sint. Quarto nunquam secum pugnasse, neque contrarium docuisse, licet multa in multis conciliis variis temporibus definierit. Quinto, nihil unquam docuisse, quod vel cum certa ratione vel cum honestate et probitate morum pugnet. Sexto, miraculis maximiset innumeris omnibus saeculis enituisse, et hoc nostro saeculo enitere. Septimo, prophetico lumine, dono videlicet praevidendi et praedicendi futura, omnibus quidem saeculis, etiam hoc nostro, praeditam atque ornatam fuisse et esse. Octavo, praedicatores ac propagatores nostra) legis viros fuisse ita excellentis et eximiae sanctitatis, ut certum sit eos, nisi Dei homines esse nullo modo potuisse. Nono, eamdem prorsus fidem et religionem Ecclesiam Romanam modo colere, quam ante mille annos vera Christi Ecclesia coluit. Decimo, eosdem esse mores Ecclesiae, quae nunc est, et veteris Ecclesiae: tametsi haec duo argumenta propter angustias temporis explicare non potui, sicut voluissem. Undecimo, doctrinam nostrae Ecclesiae esse efficacissimam. Duodecimo, etiam hostes atque inimicos nostrae Ecclesiae veritati et innocentiae attestari.
Cogitet deinde, ostendisse nos et rursum ostendere et defendere paratos, si opus sit, omnem heeresim atque adeo omnia dogmata Lutheranorum, Anabaptistarum, Calvinistarum esse nova, et nullo modo a Christo sed a Luthero incepisse. Deinde, nunquam vel unam integram provinciam aut regionem occupasse. Tertio, antiquas haereses omnes defecisse nunc vero non continuari, sed excitari, et quasi ab inferis revocari. Quarto, haeresim omnem, sed maxime Lutheranorum, perpetuo secum pugnare, atque de una et eadem re contraria loqui. Quinto, omnem haeresim semper aliquid docere rectae rationi et bonis moribus adversum. Sexto, Haereticos, ac praesertim nostri temporis, nullis miraculis, nisi fictis et simulatis clarere.
Septimo, haereticos multa praedicere futura, et nihil eorum evenire, quod in Luthero et Lutheranis pene manibus tangi potest. Octavo, haeresiarchas omnes fuisse viros pessimos: id quod in nostris omnes norunt, siquidem ipsa faex orbis Christiani homines apostatae, sanguinarii, rapaces, ambitiosi, voluptarii ad eos defecerunt. Et deinde non alio modo, quam mendaciis, fraudibus, Scripturarum corruptelis et falsis miraculis sectas suas promovere voluerunt. Quae sunt omnia solis luce clariora. Nono Haereticos nostri temporis easdem haereses docere ac docuisse, quae olim Simon Magus, Manichaeus, Arius, Nestorius et caeteri docuerunt quos omnes communibus votis merito execramur. Decimo, eosdem nostros novatores eorumdem veterum Haereticorum perditos mores et scelera, atque flagitia et horrenda facinora non solum imitari, sed etiam superare. Undecimo, doctrinam Haereticorum sterilem, atque inefficacem esse. Duodecimo, Haereticos solum a seipsis testimonium habere, caeteris vero omnibus hominibus, etiam Tureis et Paganis merito esse invisos. Ista si cogitent et serio cogitent, perpendant, examinent, invenient profecto extra viam salutis omnes eos ambulare, qui ab Ecclesia antiqua et catholica atque Apostolica recesserunt. Atque haec quidem ad Haereticos.
Yobis vero, auditores, id quod saepe a me audistis, in memoriam revocabo, ut cogitetis donum Dei maximum et singulare esse donum fidei verae et ejus tamquam sponsae pulcherrimae et charissimae, ardentissimi amatores ac plane zelotes esse velitis. Non sine causa sancti Patres, nec loqui quidem cum Haereticis audebant. Magnus Antonius apud Athanasium nunquam amicabilia verba Haereticis dixit: discipulis vero suis praecepit, ut ne prope quidem Haereticos unquam accederent, non secus atque prope eos accedere formidamus, qui peste laborant. Et sane haeresis pestis perniciosa et contagiosa adhaeret verbis, adhaeret libris, solo colloquio inspiratur. Quo circa libros, colloquia, familiaritatem omnium Haereticorum fugere debemus, et magno odio prosequi, non quidem
homines, sed pestem, sed haeresim, sed vitia illorum.
Scribit Theodoretus pulcherrimum et imitatione dignissimum exemplum. Cum aliquando Valens haereticus imperator episcopum quemdam sanctum nomine Eusebiumin exilium ejecisset, et Eunomium Haereticum in ejus locum suffecisset, populus vero urbis illius retinens salutaria monita antiqui et veri pastoris Eusebii, Episcopum Haereticum nunquam adiit, nunquam audivit, nunquam salutavit, tametsi sciret hominem humanissimum et mitissimum esse. Concionabatur Haereticus, sed scamnis et parietibus. Deinde cum Episcopus idem Haereticus in balneis publicis se lavisset, nullus deinceps in iis balneis lavari voluit, donec totam aquam, quae Haereticum tetigerat, ejecisset. Cumque Eunomius ita solitarius, et omnibus exosus vivere non posset, sponte sua discessit. Ariani rursum alium Episcopum Haereticum nomine Lucium eo mittunt: sed populus in priori sua constantia et Catholicae fidei soliditate perseveravit. Cumque aliquando Lucius Haereticus asello insidens per forum transiret, accidit ut pila lusoria, qua tunc multi pueri in eo foro ludebant, pedem aselli tangeret, quo Haereticus utebatur: statim pueri omnes exclamantes pilam arripuerunt, et maximum ignem extruentes in medias flammas eam conjecerunt.Iste fervor, iste zelus, ille ardor fuit veteris Ecclesiae. Hunc si Germani, si Bohemi, si Angli, si Galli imitari voluissent, aliam faciem Ecclesiae videremus. Sed quoniam illi stulti fuerunt, nos eorum saltem exemplo sapiamus: et praesertim adolescentes caveant sibi a libris prohibitis, fugiant colloquia eorum, quos male de religione loqui audiunt: sciant haereses, quae grassantur hoc tempore, esse omnium quae unquam fuerunt, pestilentissimas: intelligant amicitiam cum Haereticis, esse suam certissimam perniciem; atque ita ab eis caveant, ut ipsi Domino fidem in baptismo datam servent, et ipsis Dominus gloriam et beatitudinem sempiternam largiatur» Arnen.
Auctoris propositum et occasio harum concionum loco exordii indicatur; simul et objectioni occurritur, cur de tribulatione tempore calamitoso agatur, et quanta undique sit miseriarum abundantia ostenditur. Tribulationis etymon a planta ejusque definitio cum suis rationibus assignatur, et quanta sit tribulatio amissio Dei declaratur Aliud insuper etymon hujus voculx, a genere quodam vehiculi. triticum a paleis segregantis et triturantis ductum, tribulationi accommodatur, quce et ipsa bonos a malis separat, quod testimonio S. Cypriani et aliorum comprobatur. Quid prosint et quomodo invaluerint haereses nostri temporis in prima parte absolvitur.
In secunda parte daplex tribulatio ex sacris litteris colligitur, praesentis nimirum et futurae vitae; haec aeterna, illa temporalis. Enumerantur deinde varice tribui diones temporales quarum plurima multitudo hominem obruit, quales sunt a parte sensuum externorum, tum a parte intellectus, memoriae et voluntatis. Postea enumerantur ea, quce extrinsecus turmaiim ingruunt a sole, a terra, ab Angelis et Daemonibus. Omnium vero praecipuae tribulationes sunt tres, ptstis, fames, bellum, quce cum sua amplificatione ad finem usque extenduntur.
Cum a Deo, patre orphanorum et judice viduarum, optimi auditores, hodierna die* humili prece flagitarem, ut qui justo suo judicio colamitosam hanc regionem, tam insignem alioqui partem heereditatis suse adeo graviter nostris diebus castigari et flagellari voluit, idem ipse mihi ad dicendum argu¬
mentum inspiraret, quo auditores meos in tanto patriae luctu aliqua saltem ex parte consolarer, occurrit animo in primis ista ipsa communis patriae calamitas, de qua si accurate dicerem, videbam facile futurum, ut inde ingentem moerorem ac detrimentum non exiguam jamdudum coepimus, inde non minorem utilitatem et consolationem caperemus. Neque enim frustra scriptum legimus: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Et: Bonum mihi, quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam: Deus enim more sapientis medici, non vulnerat, nisi ut sanet: neque perdit, nisi ut servet: vulnerat carnem, ut sanet mentem: perdit corpus, ut servet animam. Itaque statui, auctore atque adjutore Deo, hodierna et sequentibus Dominicis diebus ad ferias usque paschalis, octo vel decem orationibus de tribulatione disserere. Ac primum de nomine ac natura tribulationis: deinde de multiplici earum genere et varietate: tum de causis et effectibus; postremo de remediis atque armis tribulationum dicere.
Sed erunt fortasse nonnulli, qui dicent, quid opus est in tam tristi oratione versari? An satis tibi non esse videtur, si tribulationes continuo patimur, nisi etiam earum, tam crebra commemoratione molestia nos afficias et afflictos magis affligas? Atque, auditores-, non ideo de tribulatione disserere instituimus, ut affligamus afflictos, sed ut eos potius consolemur: Dominus dedit mihi Unquam eruditam, inquit Isaias, ut sciam sustentare eum, qui lassus est verbo. Scriptura divina est heee lingua, cujus eloquia dulciora super mei et favum, mirifice recreant et consolantur exules filios Adam.
Quocirca magnus ille Jonathas, Judae Macchabsei frater, in angustiis illis maximis acerbissimorum bellorum, quae libri Macchabaeorum continent, Scripturarum assiduam lectionem tanti faciebat, ut Spartiatis scribens affirmaret, se sanctorum librorum consolatione contentum nulla re alia indigere. Itaque nostra haec de tribulatione suscepta disputatio, propterea quod tota de fontibus Scripturarum deprometur, tristis aut ingrata nullo modo esse poterit. Quod si etiam nonnullis triptis videretur, tamen jam ab Apostolo et ab ipso Domino edocti sumus, non continuo praetermitendum esse id, quod tristitiam aliquam afferat, si modo saluti animarum expediat. Sed quia hsec dixi vobis, ait Dominus, tristitia implevit cor vestrum. Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. Et Apostolus Paulus: Et si contristavi, inquit, vos in epistola, non me pimitet: etsipcenitet, videns quod epistola illa {et si ad horam) vos contristavit, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam: contristati enim estis secundum Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis. Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur, saeculi autem tristitia mortem operatur. Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem, sed defensionem, sed indignationem, sed timorem t, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam. Salutaris tristitia quse revocat a peccando et hominem de iniquo justum ac de impio facit sanctum. Quse cum ita sint, nihil est, quod tristitiam ex orationibus de tribulatione metuamus. Vel enim non tristabimur omnino, vel si tristabimur, tristitia nostra, non tristitia hujus sseculi erit, quse exsiccat et consumit corpus, et animam occidit: sed tristitia secundum Deum, tristitia sancta et salutaris, quse lsetam et pinguem et divitem efficit animam, quse poenitentiam, sollicitudinem, studium, ardorem, sanctimoniam parit.
Neque vero solum non injucunda, nec insuavis, sed etiam utilis et fructuosa disputatio erit. Nam si cseteris in rebus sapiens arte quadam opus habet, qua seipsum gubernet et regat, quanto magis in rebus adversis, quse tantam vim habent ad humanum animum dejiciendum ac prosternendum, ut hinc hsereses, hinc desperatio, hinc furta, hinc adulteria, hinc homicidia, hinc omnia scelera nata esse videantur: et qui¬
bus ita homines omnes abundant, ut sive magni, sive parvi, sive mediocres, sive divites, sive pauperes, sive clari, sive obscuri, sive privati simus, semper plus calamitatis, quam felicitatis habeamus. Siquidem ab eo die, quo dictum est: Maledicta terra in opere tuo; spinas et tribulos germinabit tibi, nulla unquam terra inventa est, quae spinarum et tribulorum ferax non fuerit: frumenti penuriam et vini et olei et fructuum caeterorum charitatem seepe videmus, certe penuriam tribulationum nunquam vidimus si mali sumus, ambulamus Vias difficiles, lassamur in via iniquitatis et perditionis, ut Sapiens ait, si boni, per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum, ut in Actis Apostolorum legimus. Denique Spiritus sanctus ait: Occupatio magna creata est omnibus, et jugum grave super filios Adae. Quamdiu? A die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium. Nullusne excipitur? Nullus omnino. A residente, inquit, super sedem gloriosam usque ad humilitatem in terra et cinere: ab eo, qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum, qui operitur lino crudo. Itaque nullus excipitur, non magnus, non parvus, non dives, non pauper, non justus, non peccator, et saepe qui beatissimi et felicissimi nobis videntur, ii magis quam caeteri cruciantur. Cum igitur magnae sint vires tribulationum, et earum tanta sit ubique copia et necessario nobis per medias acies terrorum et periculorum transeundum sit, optimum erit si earum naturam et varietatem, causas etiam et effectus perdiscamus, atque ad eas superandas arma nobis de armamentario Scripturarum divinarum comparemus.
Tribulationis vocabulum, ut a nomine et definitione exordiamur, licet apud auctores profanos perraro legatur, tamen in sanctis voluminibus frequentissimum est, et vel a tribulo vel a tribula vel ab utroque deducitur. Est autem tribulus herba quaedam spinis minutis, et praeduris instructa, a qua veteres, qui fere nudis pedibus incedebant, et eam herbam non facile ab aliis internoscebant frequenter laedebantur. Inde punctio illa tribulorum, quam acutus quidam sensus doloris sequebatur, tribulatio nominata est. Atque ab eo uno genere molestiae nomen tribulationis postea translatum est ad omnem afflictionem significandam, quam homines et animantia caetera patiuntur, vel
cum proprio bono spoliantur, vel contrarium malum recipere atque amplecti, velint nolint, compelluntur. Habent sensus omnes atque vires animantium, propria quaedam atque naturae suae consentanea bona; ut sensus videndi pulchros colores: sensus audiendi bonos concentus: sensus olfaciendi suaves odores: sensus gustandi jucundos sapores: et de caeteris ad eumdem modum: quae cum praesentia esse sentiunt, extenduntur, dilatantur, aperiuntur, ut ea videlicet tota recipiant: cum vero vel absunt ea bona vel eorum contraria inferuntur, mox contrahunt sese et in angustum deducunt. Videmus saepe limaces, testudines aliosque vermiculos terrae, cum forte in aliquo loco solis radiis exposito jacent: simul atque gratum quemdam ac suavem calorem sentire incipiunt, extendi, dilatari, aperiri, explicari: at si ab aliquo pungantur aut feriantur, subito contrahi, atque ad exiguum et angustum redigi, quantum possunt. At ut de hominibus potius quam de vermibus loquamur, quo tempore feriae dedicationis Ecclesiae vel bacchanaiia appropinquant, et jam homines de choreis, de larvis, de lusibus, de potationibus, de conviviis loqui incipiunt, nescio quomodo humanus animus gaudet, dilatatur, expanditur, sese et omnes sinus ac latebras suas explicat; at cum festis laetisque diebus recedentibus, jejuniorum ac poenitentiae dies adveniunt, contrahit se, et in seipso, quasi angulum ubi se abscondat, et latebras quaerit. Hinc est illud quod vulgo dici solet, tribulationem sequuntur angustiae. Tribulatio et angu tia in omnem animam hominis operantis malum, ait Apostolus Paulus. Et rursum alio loco: Ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis. Et regius Psaltes: Tribulatio et angustia invenerunt me, et elegantissime alibi cum tribulationem in consolationem mutatam significare vellet: ln tribulatione, inquit, dilatasti mihi: nam cum tribulatio angustias, consolatio dilatationem efficiat, quid est, In tribulatione dilatasti, quam tribulationem in consolationem commutasti?
Illa igitur afflictio atque molestia, quse ex praesentia mali vel ex absentia boni generatur; et contrahit atque in augustum animum deducit, tribulatio nominatur. Ex qua definitione facile potest intelligi, quod si integros sensus haberemus, nulla nobis gravior tribulatio videretur, quam Deum amittere. Quanto enim bonum est majus et praestantius,
quod amittitur, tanto tribulatio major, quae jacturam illam sequitur, videri debet. Quid enim perdis, cum perdis pecunias? Modicum terrae. Quid perdis, cum perdis honores? Modicum sumi. Quid perdis, cum morbo laboras? Modicum sanitatis. Quid perdis, cum filius moritur? Vermiculum unum, qui ea lege natus est, ut aliquando moreretur. An non tristaris et tribularis cum ista perdis? Certe ita. Tu igitur res vilissimas perdis, et vehementer doles: perdis vero Deum, summum et sempiternum bonum, et nihil doles? Quid hoc aliud tibi significare videtur, quam quod sensus corruptos, quod palatum cordis depravatum habeas, et idcirco amarum dulce et dulce amarum esse putes? Hinc igitur Deus, medicus animarum optimus etsapientissimus, tribulationes multas quasi potiones amaras, nobis dari jubet. Aufert tibi divitias, aufert honores, aufert sanitatem, aufert uxorem et liberos, quos tantum diligimus, ut hinc disceremus, quam sit grave atque amarum Deum amittere, qui istis rebus omnibus multo est melior atque utilior. Denique parvas tribulationes immittit, ut a magna tribulatione nos liberet, et anima hoc intelligens ad Deum serio convertatur, illi soli adhaereat, atque in eo tamquam in portu aliquo tranquillissimo atque tutissimo conquiescat.
Jam vero tribula, vel tributum, genus est vehiculi, quo in arca frumenta teruntur, atque a paleis separantur: et sic poeta:
« Tribulaeque Irabaeque, et iniquo pondere rastra. »
Et Scriptura: Populum, qui erat in Rabba, eduxit David, et fecit super eos tribulas ei trahas et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Et capite sequenti dixit Ornam ad David: Ecce, inquit, do boves in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium. Pono a tribula tribulationis nomen aptissime deducitur, tum quod tribulatio instar cujusdam tribulae, dum premit ac terit, simul etiam purgat: tum quod tribulatio non minus bo oos a malis separat, quam triticum a paleis tribula sejungit. Pacis ac prosperitatis tempore omnes Christiani esse videntur, et Deo gratias agere eumque laudare noverunt; at si communis ac publica tribulatio occiderit, qualis est pestilens morbus, qualis caritas annonae, qualis aquarum eluvio, ut ea fuit, quam initio hujus anni passi sumus, tum demum boni separantur a malis, tum veri et probi servi Dei noscuntur. Tum enim videre est aliquos, qui ponunt in coelum os suum et blasphemis atque sacrilegis maledictis impatientiam suam testantur: et contra aliquos, qui ad exemplum S. Jobi nihil loquuntur aliud, quam, Dominus dedit, Dominus abstulit; sit nomen Domini, benedictum, et: Si bona suscepimus de manu Domini mala autem quare non sustineamus? Augustinus libro primo Civit, cap.8. «Sicut sub uno igne aurum rutilat, palea fumat: sic in eadem afflictione mali Deum detestanturatque blasphemantboni autem precantur et laudant.» Ita omnes Ecclesiae persecutiones nihil aliud, quam tribulae quaedam videntur fuisse, quibus Deus arcam suam purgare voluit. Nam ut Caesariensis Eusebius et B. Martyr Cyprianus annotarunt, quando longa pax datur Ecclesiae, semper paleae multiplicantur. Paulatim enim inertia, dissolutio, torpor irrepunt: deinde subintrant etiam vb tia graviora, fornicationes, comessationes, ebrietates: postremo, nullum crimen excluditur, non usurae, non simoniae, non adulteria, non parricidia, non sacrilegia. Quid tum agit divina censura: tribulas immittit in arcam suam, laxat habenas hostibus Ecclesiae, Ethnicis, Haereticis, Daemonibus ut triticum a paleis separetur, et qui probari sunt, manifesti fiant. Audite Beatum Cyprianum de suis temporibus disserentem, et simul de nostris temporibus cogitare: « Quia, inquit, traditam nobis divinitus disciplinam pax longa corruperat, jacentem fidem, et pene dixeram dormientem censura coelestis erexit: studebant augendo patrimonio singuli et obliti quid credentes, aut sub Apostolis ante fecissent aut semper facere deberent, insatiabili cupiditatis ardore ampliandis facultatibus incubabant. Non in Sacerdotibus religio devota, non in ministris fides integra, non in operibus misericordia, non in moribus disciplina. Corrupta baiba est viris, in feminis forma fucata: adulterati post Dei manus, oculi, capilli mendacio colorati, ad decipienda corda simplicium, callida} fraudes, circumveniendis fratribus, subdolae voluntates. Non jurare tantum temera, sed ad hoc etiam pejerare. Praepositos superbo tumore contemnere, venenato sibi ore maledicere, odiis pertinacibus sibi invicem dissidere. Episcopi plurimi, quo; et ornamento esse oportet caeteris etexiinplo, divina procuratione contempta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe
deserta, per alienas provincias oberrantes negotiationis quaestuosae nundinas aucupari, » et quae sequuntur. Quae quidem eo pertinent, auditores, ut intelligamus, multum paleae pacis tempore in arca dominica extitisse. Audite vero, quid persecutione succedente, et tribula arcam expurgante factum sit. « Ad primum, inquit, statim verba minantis inimici maximus fratrum numerus fidem suam perdidit, nec prostratus est persecutionis impetu, sed voluntario lapsu se ipse prostravit. Non expectaverunt saltem, ut interrogati negarent, ut thus accenderent apprehensi. Ante aciem multi victi, sine congressione prostrati, nec hoc sibi reliquerunt, ut sacrificare idolis viderentur inviti: ultro ad forum currere, ad mortem sponte properare, quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur occasionem datam, quam semper optassent. » Haec B. Cyprianus. Quae quidem omnia nostris diebus numquid non vidimus saepe, et adhuc etiam videmus? Certe antequam graves istae tribulationes orirentur, quas Lutheri etZwinglii et aliorum pseudoprophetarum haereses attulerunt, tantum erat paleae in Ecclesia, quantum arca vix capi etcontineri poterat. Nulla prope erat in judiciis Ecclesiasticis severitas, nulla in moribus disciplina, nulla in sacris litteris eruditio, nulla in rebus divinis reverentia, nulla propemodum recta erat religio, parumque aberat, ne Christus a Christianorum coetibus et conventibus excluderetur. Eximius ille et sacri ordinis decor pene perierat: vilissimo cuique ludibrio erant Sacerdotes, a populis contemnebantur, despiciebantur, gravi diuturnaque laborabant infamia: multa beneficia simul possidere, canes et equos bonis Ecclesiasticis alere, concubinam domi retinere, vix peccata esse putabantur. Ebrietas autem etiam laudabatur. Sacramenta vero coelestia, panis ille divinus et quotidianus, ita venerat in oblivionem, ut si quis ssepius, 'quam semel in anno eo refici vellet, tamquam nimis sanctus et hypocrita notabatur. Sed et ipsa divina atque tremenda sacrificia debito cultu atque honore indignissime privabantur. Itaque Dei justitiam, ut ad tanta corrigenda delicta remediis severioribus uteretur, et solitas tribulas per arcam circumduceret, nostra flagitia coegerunt. Et quantum paleae de arca dominica avolarit, quantumque inde Ecclesia revelata sit, haeresibus ortis, jam videmus. Nam qui facile de Ecclesia exierunt, atque ad Haereticos defecerunt, qui
Christo et ejus vicario derelicto, vel Luthero vel Calvino vel aliis pseudoprophetis se adjunxerunt, quid aliud quam paleae erant? Erant certe etiam ante paleae, erant homines leves parati circumferri Omni vento doctrinae, sed ventus deerat, qui eos circumrerret. Erant jam antea ventris et Veneris cultores, et perlibenter accepissent, jejunia non prodesse, virginitatem non licere, confessionem non requiri, inutilem et supervacaneam esse satisfactionem, sed nemo eis 'ista praedicabat. Quid igiturmirum, cum ventus ab Aquilone exortus arcam dominicam perflare coepit, si multae paleae extra arcam evolaverint? Atque utinam jam finis esset: u tinam qui remanserunt arca omnino purgata ad acervos tritici omnes pertinerent, brevi enim flagellis ac tribulis remotis tribulationem exortam conquiescere videremus. Sed quoniam iidem sumus, qui semper fuimus, et morum emendationem vel exiguam vel nullam videmus, ego quidem vehementer metuo, ne gravibus istis incommodis, quae hactenus passi sumus, etiam graviora succedant. Sed paulisper quiescamds.
Exposuimus breviter, quid tribulatio sit, nunc de generibus, de multitudine, de varietate tribulationum pauca dicenda sunt. Atque in divinis quidem litteris tribulationum duo genera nefariis scelestisque hominibus parata esse legimus: unum aeternarum in gehenna; alterum temporalium in hoc saeculo: Via peccantium complanata lapidibus et in fine diorum inferi et tenebrae et poenae. Quibus verbis utrumque genus tribulationis breviter Sapiens complexus est. Nam veluti, si reus quidam per iter asperum ac molestum ducatur ad crucem duo genera tormentorum experitur, laborem itineris et cruciatum mortis: ita etiam hic quidem in terris vita perditorum hominum quasi via quaedam est Complanata lapidibus, id est, dura, difficilis, laboriosa; atque haec est tribulatio prior. Deinde post mortem in gehenna manent eos Inferi, tenebrae et pcenae; quae est tribulatio posterior. Vultis idem alio modo ab eodem Ecclesiastico audire? Quasi romphxa bis acuta omnis iniquitas, plagae illius non est sanitas. Magna proiecto vis est peccatorum, quae tamen tanta facilitate perpetrantur. Omnis, inquit, iniquitas, quod-
cumque lethale crimen, quamvis exiguum et leve nobis videatur: una fornicatio, una ebrietas, vel etiam unum fornicationis et ebrietatis desiderium, si libera consentiente voluntate plenum perfectumque sit, quasi gladius quidam est bis acutus atque uno ictu duo vulnera peccatori infligit: unum est poena ac tribulatio temporalis, alterum cruciatus ac supplicium sempiternum. Atque ea est plaga, cujus Non est sanitas. Nam In inferno nulla est redemptio. En quam lethale venenum bibunt, qui vel semel lethale crimen admittunt.
Sed ne solus Ecclesiasticus duo ista tribulationum genera nobis comminari putetur, audiamus etiam unum aliquemex Prophetis. Qmd cogitatis, inquit Nahum, contra Dominum? consummationem ipse faciet. Non consurget duplex tribulatio: hoc est, duo sunt quidem genera tribulationum; sed tamen, qui hoc saeculo non ob scelera sua priorem tribulationem patietur, is certe in saeculo futuro posteriorem non sentiet. Nam Non consurget duplex tribulatio. Recordare, fili, inquit Abraham, qwaVecepisti bona in vita tua, Laznrus similiter mala: nunc autem hic consolatur, iu vero cruciaris. Addamus adhuc si placeat unum testimonium: In sex, inquit, tribulationibus Iberabit te, et in septima non tanget te malum. Quae sunt sex tribulationes? Omnes augustiee atque aerumnae et calamitates hujus vitae. Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; septimo autem die sabbatum l>orn/ni est. Non faces omne opus m eo. Quae est tribulatio septima? Cruciatus gehennae, et supplicium illud horrendum, quod eos manet, qui post hanc vitam ad sabbatum beatorum non pervenient: quod quidem propterea septimum dicitur, quia eo ipso tempore impios cruciabit, quo beati in coelum sabbatum agent, et tamdiu durabit, quamdiu sabbatum beatorum durabit.
Habemus igitur ex.divinis litteris, alias esse temporales, alias aeternas tribulationes. Ac temporales quidem tot sunt, ut eas nullus, quamvis perfectus arithmeticus enumerare possit: non tot sidera lucent in ccelo, neque tot pulveris grana jacent in littore maris, neque tot floribus aut frondibus prata vel nemora vestiuntur in vere, quot generibus calamitatum atque aerumnarum obruitur quotidie ac pene suffocatur generatio liliorum Adaj. At si praesentes tribulationes aegre numerari possunt, quid agemus cum futuris, quae non modo mensuras numerorum vincunt, sed etiam temporum spatia ita superant, ut cum ipsa aeternitate contendant? Res est sane admirationis ac stuporis plena, quod vilem hunc abjectumque vermiculum Deus tot aerumnarum procellis ac tempestatibus jactari voluerit, ut si partes et membra corporis ejus percurras, in oceanum tribulationum a planta pedis usque ad-serticem capitis immersum videas. Si vires ac potentias animae ejus respicias, nullam prorsus invenies, quae etiam hic in terris suam gehennam non patiatur. Si ea, quae ipsum circumstant, intuearis, coelum et terram, elementa, caetera animantia bruta, Angelos, Daemones, omnia videas contra unum hominem quodammodo conspirasse, ut quasi in centro sphaerae, tamquam scopus quidam constitutus videatur, quo ex omni parte omnium rerum creatarum tela dirigantur. Considera sensum tangendi, quot genera febrium, apostematum, ulcerum, plagarum, eum affligunt? At si multae sunt aegritudines, multa quoque sunt remedia. Ita est fateor. Sed qualia tandem sunt ista remedia? Num vel unum invenitur, quod nos vehementius, quam ipse morbus, hominem aegrotum vexet? Inedia, pharmaca., potiones amarae, venarum incisiones, membrorum adustiones, dentium evulsiones, remedia morborum sunt: ut jam ego non mirer, si G. Marius, ut Plutarchusest auctor, posteaquam varices unius cruris sibi secari magna constantia passus esset, alterum crus curari noluit; sed ait: « Non est dignum tanto dolore remedium. » Neque sol^im cum aegri sumus, sed etiam cum valemus, multum patimur. Nam si aestas est, immodicus calor languere non cogit: si hiems, immodicum frigus, nives, pruinae, glacies nos torquent. Deinde sensum gustandi modo fames, modo sitis, modo cibaria incondita, amara, acida, falsa discruciant. Sensus olfaciendi, quotfoetores, quot graves anhelitus, interdum patitur? Sensus audiendi, quot injurias, quot maledicta, quot mala nuntia audit, quae veluti acutissimi mucrones usque ad intimum cordis penetrant? Sensus videndi, quam multa quotidie cernit, quse non vellet? Quam multa vellet, quse non cernit? Quam multa etiam grata et pulchra videt, quse habere non potest? Et quanto attentius in ea defigitur, tanto magis cor desiderio vulneratur, utitur, torquetur. Sensus interni quam frequenter vanis imaginibus, spectris, somniis,
phantasmatibus deluduntur? Quam ssepe nulla de causa cum in tenebris vel in csemeterio vel in nemore aliquo soli versamur, adeo terribilia monstra ac spectra sibi animus fingit, ut erigantur capilli, frigidus sudor toto corpore manet, ac ssepius ad mortem usque timeamus. Jam intelligentia, portio animi tam illustris, quanto labore, quanto tempore naturas rerum etiam vilissimarum vix perdiscit: quam ssepe decepta errorem pro veritate complectitur? experiuntur homines docti, quam vere scripserit Salomon: Hanc occupationem pessimam, id est, laboris et afflictionis plenam, dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea: et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus, ab initio usque ad finem. Sed major adhuc miseria practicam intelligentiam occupatam tenet, de ea mille immanissimas cogitationes suscipit, vel chimseras potius sibi fingit, ac mille artes, mille rationes, mille vias excogitat quibus ad gradus altiores ascendere, et in opinione atque existimatione hominum crescere possit. Memoria custos et thesaurus omnium rerum, quam frequenter nos eludit? Quam ssepe in medio cursu oratores destituit? Cui non aliquando contingit, ut id quod maxime cupit, et quod alias sponte sua occurrisset, recordari nullo modo possit? Veniamus ad voluntatem. Quis, quseso, unquam enumeret appetitus varios, amores, odia, suspiciones, zelotypias, spes vanas, invidentias, timores, molestias voluntatis humanae? Nihil sine formidine aggredi audet. Si male agit, timet judices, exilium, verbera, ignominiam, cruciatus: si bene agit, timet linguas maledicorum atque invidorum: Quid iste dicet? quid iste cogitabit? postremo timet mortem, videt se omnia relicturum, quae diligebat, vellet saltem filios divites relinquere: relinquit onustos aere alieno. Itaque undique miserrimus filius Adae aquis tribulationum immersus, qua exurgere possit omnino non videt.
Sed parum esset si omnis hominis labor ac difficultas ex interna infirmitate ac debilitate sensuum et membrorum ejus proficisceretur, nihilque iis, quae extra hominem sunt, timeri oporteret. Verum ut initio dicebamus, coelum, terra, aqua, ignis, aer, animantia, Daemones, Angeli, mundus denique totus contra genus nostrum post Adae peccatum conspirasse atque arma sumpsisse videntur. Ille clarissimus fulgor, quem solem
nominamus, nonne aliquando radiis suis ita saevit, ut omnia excoquat atque adurat?, Aliquando adeo procul a nobis recedit, ut omnia frigore constringi atque emori patiatur. Terra vero, quae nostra communis parens esse dicitur, quot homines quotidie suis praecipitiis, voraginibus, tremoribus, hiatibus, ruihis absorbet? Quid de mari et de ejus filiis fluminibus et lacubus dicemus? Quanto in metu sunt qui navigant mare? Quam aegre evadunt naufragium? Quam saepe mortem ante oculos obversantem vident? Deinde quot pirata)? quot scopuli? quot vada? quot brevia? quot Syrtes? quot Charybdes? quot loca periculosissima atque importunissima reperiuntur in mari? Ut omittam quantae sint miseria), viclere se per alienum elementum, quasi ligneo carcero inclusum, ad arbitrium ventorum pendere de fluctibus, et semper jactari atque agitari potius quam duci? Porro flumina quantas sa?pe clades afferant civitatibus, ante annos ferme 19 tota prope Italia, maximo suo in. commodo sensit. Quid vero initio hujus anni, tam exiguus fluvius in hac urbe fecerit, vos melius nostis. Ignis et aer elementa tam necessaria, quid mali non pariunt, cum Dei Omnipotentis jussu contra homines irascuntur? Quam est horrendum cum domus aut civitas aliqua igni.corripitur, haurire tetrum illum odorem, videre volantes globos illos flammarum, sonitum et fragorem elc. menti furentis audire? At vero aer, qui frequenter levi de causa corrumpitur, et nebulas, caligines, pestes, aegritudines generat? et nimbi, grandines, procella), fulgura, tonitrua unde nobis existunt, nisi ex aere? Neque vero animantia bruta principem suum hominem reverentur: nec solum ursi, tigres, leones, serp*entes, sed etiam muscae, culices, pulices et alia minutissima animalia, ita hominem vexant, ut nullam ei quietem impertiant. Atque utinam sola bruta animalia nobiscum bellum gererent et nihil homines ab hominibus timeremus. Verum non ita se res habet; nam praeterquam quod nec terra), nec maria, nec loca deserta, nec publicae plateae, nec privatae domus, a furibus, a latronibus tutae sunt: nullum fere habet homo majorem et potentiorem et crudeliorem inimicum, quam alium hominem. Nonne propter levissimas injurias verborum, propter parum terrae, propter opiniones honorum occiduntur homines? Quid? Quod non solum hostes, sed etiam amici, et Tom. IX.
pacis ac justitiae defensores in homines saeviunt? Neque aliter fieri potest. Quid enim tot carceres, tot patibula, tot rotae, tot alia infinita genera suppliciorum sibi volunt? Et quot praeterea sollicitudinibus et curis propter uxorem, filios, fratres, aliosque conjunctos et necessarios homines cruciantur? Si eos oderis, odium te torquet: si amas, amor te consumit. Qui filiis caret, angitur habendi desiderio: qui habet, angitur amittendi metu. Neque solum corporeos hostes, quos videre, et evitare nobis licet, sed quod multo est infelicius, etiam incorporeos, a quibus videmur, et quos videre non possumus, habemus Daemones enim, qui versutissimi, crudelissimi et potentissimi numero et viribus sunt nihil aliud negotii videntur habere, quam tentandi, decipiendi, vexandi, tribulandi, pra)- cipitandi miseros filios Adae. Sancti etiam Angeli nonnunquam Dei jussu in homines arma capiunt: Angeli Sodomam et Gomorrham everterunt: Angeli tot cladibus Mgyptum affecerunt: Angeli tot millia in castris Sennacherib trucidaverunt: Angeli cum Josue contra Chananeos et Jebusaeos; cum Macchabaeis contra Lysiam, et exercitum ejus pugnaverunt; Angeli denique tempore junioris Theodosii circiter centum millia Sarracenorum in flumen Euphratem praecipitaverunt.
Sed ut ad epilogum aliquando tandem veniamus quamquam humanae tribulationes nullo numero comprehendi possunt, tria tamen sunt quasi capita quaedam, et tamquam fontes tribulationum, pestis, fames, bellum. Pestis ejusmodi tribulatio est, ut brevissimo spatio temporis creberrimas urbes desertas efficiat. Tunc unus alium juvare non potest, tunc nihil divitiae, nihil honores, nihil parentes et affines possunt: tunc multi sine Sacramentis, sine ulla consolatione atque auxilio spirituali, quasi canes aut equi moriuntur. Fames deinde magnum flagellum Dei est, cum vides tibi victum deficere, nescis quo to vertas, sentis te mori sino morbo, nec remedium ullum adhibere potes. Inde videlicet multi ad furta, ad homicidia, ad sacrilegia adducuntur. Inde multae ad pudicitiam suam vendendam, et prostituendam impelluntur. Inde quod gravissimum atque acerbissimum est, contra omnia jura naturae, aliquando matres proprios filios devorare coguntur. Bellum postremo quid mali non parit? Agrorum vastationes, urbium populationes, fortunarum direptiones, stupra, credes, incendia, nonne fructus bellorum sunt? Quam multi in hac afflicta et calamitosa regione ante unum annum divites erant, qui nunc sunt pauperes? Quam multi filios et fratres habebant, qui modo non habent? Quid? Quod bellum, ut plurimum pestem et penuriam post se relinquit? Haic omnia mala atque incommoda, auditores, Deus partim immittit, partira permittit, tum ut discamus, unde omnia bona nobis proveniant, tum ut bonis rebus, quas Deus ad utilitatem nostram creavit, nos in nostram perniciem non abutamur. Nos enim srepe cum floremus et bonis omnibus abundamus, id totum vel na turee vel fortunae vel industriae nostrae tribuimus. Quid igitur Deus? Ego, inquit, ea tibi dederam, tu vero me auctorem non agnoscis? En illa tibi rursum auferam, ut incommodo tuo discas, quis auctor et donator bonorum sit omnium. Nos item cum divitiis et honoribus atque aliis bonis affluimus illis uti nescimus, sed ad convivia, ad ebrietates, ad scortationes illis abutimur. Quid igitur Deus? Ego, inquit, tibi divitias dederam, ut inde gradus efficeres, quibus in coelum ascenderes: ut faceres tibi Amicos de mammona iniquitatis, ut vestem gloriae et locum aliquem in coelo comparares: tu vero contra gradus tibi facis ad gehennam, et tam¬
quam insipientissimus mercator, nihil emis, nisi funem, quo teipsum suspendas. En igitur auferam tibi divitias, auferam dignitates, ut quando dives et honoratus coelum intrare non potes, saltem pauperet obscurus ingrediaris. Et nos quidem, auditores, vere nulla re alia, quam plagis et verberibus digni sumus: tamen si ad poenitentiam, ad sobrietatem, ad humilitatem serio convertamur sperandum est omnino, Deum no«trum, qui pius et misericors est. Et praestabilis super malitia, tandem aliquando benedictione maledictionem mutaturum. Nec enim ignoratis, quod patriarcha Jacob aliquando fecerit, cum magnopere metuebat, ne maledictionem pro benedictione a patre reciperet, nempe consilio matris indumenta mutavit, et indutus vestibus primogeniti ad Isaac patrem suum accessit, atque ea demum ratione benedictionem pro maledictione reportavit. Ita nos, auditores, licet flagellis et tribulationibus dignissimi simus, tamen si vestes mutemus, si filii primogeniti, id est, Christi Servatoris nostri indumenta sumamus, quae sunt innocentia, castitas, sobrietas, eseterseque virtutes, dubium non est, quin benedictionem pro maledictione capiemus et omnes plagae tribulationum ac flagella cessabunt, quod nobis concedat, qui est in ssecula benedictus. Arnen.
De causis tribulationum verba facturus, Deum effectricem causam illarum constituit, idque sacrae Scripturae testimoniis confirmat; et quibus plerumque instrumentis Deus nobiscum quasi veliletur, indicat. Duce deinde statuuntur tribulationum origines divina providentia et peccatum; ubi similitudinibus et auctoritatibus veteres Philosophi providentiam Dei negare ausi, redarguuntur. Duplex docetur esse ratio, qua nos Deus cruciat, vel iis scilicet, quce sine sua culpa nocent; vel iis, quae non nisi peccando id agunt, atque hcec suis exemplis illustrata proferuntur. Deum non esse causam peccati ostenditur: tribus tamen modis Deum ad malum concurrere, nimirum cooperando in bono malis conjuncto, permittendo fieri malum, et ex patrato malo majus bonum eruendo, adductis similitudinibus probatur, et auditores in spem boni eriguntur.
Pars posterior pulchre, ut omnia, docet hominem, licet in summis gratiis sit creatus tamen ob inobedientiam morti obnoxium factum, quce est poena omnium severissima; praesertim cum non possit evitari: Atque hinc necessariam esse ad illam praeparationem affirmatur. Peccatum non modo mortis, sed et omnium aliarim calam itatum esse causam astruitur, ubi multis aggregatis exemplis docetur, quod calamitates publicus semper praecesserit peccatum, uti et in nostri temporis moribus illud demonstratur. Inde epilogus graviter peccata, maxime vero frigidam quadragesimalis jejunii observationem, tax t.
Ingressi Dominica superiore cie tribulatione disputatio Qera eo animo sumus, auditores optimi, ut toto hoc sacro inediae tem¬
pore, quod est si quod aliud tempus sanctae tribulationis, in ea versaremur et eam si ullo modo heri poterit, octo vel decem orationibus absolveremus: et quamquam nobis multa occurrebant, quae de tribulatione dici potuissent, nos tamen ea, quae hoc tempore dicenda esse duximus, ad quinque quasi capita revocavimus: Naturam, varietatem, causas, effectus, remedia sive arma tribulationum. Ac de natura quidem et varietate diximus concione superiore, nunc de causis, Domino adjuvante, dicemus.
Quaenam igitur est efficiens causa tribulationum? Deus. Ita enim sacrae litterae ubique nos docent. Bona et mala, inquit Ecclesiasticus, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt. Et apud Isaiam: Ego Dominus et non est alter, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem, et creans malum. Ego Dominus faciens omnia haec. Et Amos nonne magna voce clamat: Si erit malum in civitate, quod non fecerit Dominus? Denique ut alia, prope infinita testimonia praetermittam, sanctus ille Job, cum omnes suos opes, cum omnes filios et filias, cum ipsam corporis sanitatem una die perdidisset, cum eam jacturam partim a Sabaeis, partim a Chaldaeis,, partira ab igne, partim avento Daemonis arte concitato se accepisse didicisset, num forte dixit, Dominus dedit, Dia! olus abstulit? Minime vero. Sed quid? Dominus dedit, inquit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum. Neque rursum ait: Si bona suscepimus de manu Dei, mala de manu Diaboli quare non sustineamus? Non ita vir sanctus et sapiens locutus est: Sed: Si bona suscepimus de manu Do - mini, mala de ejusdem videlicet manu, quare non sustineamus? Quamobrem, auditores, sive grando, sive pruina, sive aquarum eluvio, sive nimbi, sive procellae, sive fures, sive latrones, sive Ethnici, sive Hairetici, sive Angeli, sive Daemones, sive coelum, sive ter-
i a, nos cruciet quovis modo, et undecumque tribulatio veniat, ille nobis metuendus, ille orandus, ille placandus est, cujus imperio res omnes creatae, sive volentes, sive nolentes obsequuntur. Ipse est, qui armat Creaturam ad ultionem mimicorum. Pro ipso pugnat orbis terree Contra insensatos. Denique Ignis, grando, wx, glacies, spiritus procellarum, cum in homines irascuntur et saeviunt, quid aliud, quseso, Faciunt, quam verbum ejus?
cribitin Recognitionibus B. Clemens, Deum ) i die ultimi judicii quasi generali conflictu, quam flagitiis et sceleribus hominum perditorum pugnaturum, et tunc futuram magnam illam tribulationem, quam Dominus tanto ante praedixit, qualis neque fuit ab initio, neque postea erit. Sedinterim ne forte putent homines, Deum semperdormire, ut idem Clemens ait, frequenter ad nos cum suis mihi ibus excurrit, et brevibus praeliis nunc uno in loco, nunc alio aliqua clade hostes suos afficit. Ponamus exemplum unum aut alterum. Corrumpitur interdum aer, generatur inde pestis, quae brevissimo tempore multa millia hominum assumit. Alio tempore oritur bellum inter duos reges, et omnia stupris et rapinis, caedibus atque incendiis replentur. Rursum alias nivibus liquefactis intumescunt llumina, et magna detrimenta civitatibus adferunt. Crebro item cum arbores ubique llorent, et in agris virentes segetes magnam spem ubertatis ostendunt, repente aquilonibus flantibus gelu et frigore omnia constringuntur, et pereunt. Quid ista esse putatis? Solum res quasdam naturales, coeli ac planetarum effectus? Ita sane philosophantur, qui Deum ignorant: sed revera secundum nracula Prophetarum, milites Dei sunt, qui cum vitiis nostris confligunt. Idcirco vero perpetuo tribulationes istae non durant, neque mundum totum evertunt, quia tempus generalis conflictus* nondum venit. Itaque imperat Deus pesti, penuriae, aquis, pruinis, frigoribus ut sint quasi equites quidam levis armatura? et cum ad nos celeriter excurrerint, seque nobis ostenderint, et aliquo damno atque incommoda nos affecerint, gradum paulatim revocent, et in castra se recipiant. -Sed potentiam suam Deus eo potissimum ostendit, quod non strenuis militibus, sed muribus, culicibus, muscis, maximas potenlissimasque gentes debellare solet. Hinc M- gyptum non ursis et leonibus, sed muscis et tanis et locustis d evastavit. Hinc Azotum ut liber primus Regum narrat, murium mul¬
titudine pene totam delevit. Hinc moenia urbis Jericho, non arietibus vel magnis globis bombardarum, sed solo clangore sacerdotalium tubarum evertit. Hinc etiam tempore Gedeonis lagenarum complosione tubarumque sonitu castra Madianitarum fudit. Hinc ad preces Episcopi Jacobi, Nisibin urbem a diuturna obsidione solis culicibus liberavit. Nam utTheodoretus scriptum reliquit, cum Sapor rex Persarum eam urbem obsideret, Episcopus ejus loci B. Jacobus a Sancto Ephrem Syro aliisque piis viris rogatus conscendit moenia, et ut vidit multitudinem barbarorum tamquam locustas omnia quaquaversum replevisse, id unum a Deo precatus est, ut minutissimis animalculis quales sunt culices, tumorem eorum comprimeret et superbiam cohiberet. Repente vero immisit Deus quasi nubes et examina culicum in exercitum barbarorum, qui nares equorum et elephantorum ingressi, mox eos huc atque illuc sine ordine currere, bacchari, furere, et tota castra turbare ac dissipare in puncto temporis coegerunt. Habemus igitur Deum efficientem causam esse tribulationum.
Sed queenara est via, quae porta, perquam tribulationes in orbem terrarum intrarunt? Duas, auditores, video esse quasi portas, quibus tribulatio ad nos venit: una est providentia Dei: altera peccatum, ac preeeipue primum illud quod in paradiso a parentibus humani generis commissum est. At ut de providentia, quae prior est, prius etiam disseramus, non defuerunt olim Philosophi, si tamen eo nomine digni runt, qui omnem p rovidentiam ac procurationem rerum humanarum a Deo sustulerunt, quorum princeps (ut Lactantius docet) Democritus et Epicurus videntur fuisse. Quoniam enim in otio vivere, et vacare ab omni munere pulcherrimum quiddam esse judicabant, atque adeo pulchrum, ut in eo potissimum summum bonum collocarent, propter ea no miserum Deum facere viderentur, si ei totius mundi procurationem imponerent, ab omni eum mundi gubernatione atque administratione suis sententiis liberaverunt. Quam praeclaram philosophandi rationem Lutherus quoque et posteri ejus amplexi, quoniam durum ac difficile esse censebant, certis diebus a carnibus se abstinere, Sacerdotes et Monachos uxores non ducere, peccata per confessionem et poenitentiam expiare, docere coeperunt, nihil horum a Deo esse profectum; Neque id solum, sed Deo etiam ista omnia displicere.
Perversi philosophi isti sunt, auditores, qui secundum suas cupiditates Dei voluntatem metiuntur: ad quem modum, si ratio esset in belluis, quaelibet sibi similem Deum esse contenderet. Longe aliter Prophetae, aliter Apostoli, aliter Deus ipse nos docuit. Et quidem tantum interest inter Philosophorum et Prophetarum de Deo cognitionem, ut B. Justinus sapienter annotavit, quantum inter duos homines, qui de sententia regis contenderent, et eurum alteri rex ipse mentem suam aperuisset, alter regem ne vidisset quidem unquam sed ex suo sensu, de sensu regis divinare vellet. Ita enim Philosophis laborantibus in investigatione veritatis, et ex motibus, signis, conjecturis, effectibus de Deo judicantibus, atque inde et contrarias vias abeuntibus, Deus Apostolos et Prophetas elegit, et alios scriptores sanctos quibus seipsum inspiraret, eosque docuit, se rerum omnium etiam vitium et minutarum curam gerere, et sine labore, sine molestia, sine sollicitudine, sine faticatione, summa quadam pace et tranquillitate res omnes creatas conservare, dirigere, gubernare. Audi Prophetam Ezechielem: Iniquitas, inquit, domus Israel, et domus Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione. Quamobrem? Rogo, quse heec iniquitas? Dixerunt enim, inquit, Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt. Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor. Et quam graviter ostenditur Deus perniciosa hseresi, quee divinam providentiam tollit? Audi Sapientem: Pus Ilum et magnum ipse fecit, et aequaliter est et cura de omnibus. Et: Attingit igitur a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Et alibi: Tua autem, Pater, providentia ab initio cuncta gubernat. Audi verbum ipsum Patris ore proprio divinam providentiam praedicans: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadit in terram sine Patre vestro? vestn autem et capilli capitis omnes numerari sunt? Quid? Quod non Scripturae solum, sed et ordo iste pulcherrimus quo res tam varias, tam dispares, tam diversas, tam inter se naturis et locis dissidentes gubernari cernimus, providentiam aliquam in mundo esse clamat? Yeluti si citharam aliquam (ut ait Magnus Athanasius) audires e longinquo vario aequabiliter concentu resonantem, etiamsi citharoedum non videres, tamen statim intelligeres, eam non per se moveri,.nec ab aliquo mure, aut fele, sed ab homine,
eoque docto et perito pulsari: et si currum vel navim procul cerneres summa quadam ratione atque ordine procedere saxa declinare, vias meliores eligere, etiamsi aurigam vel magistrum navis non videres, esse tamen et aurigam, qui currum, et nautas, qui navim, dirigerent, minime dubitares.
Cum igitur extra controversiam sit, mundum hunc universum divina providentia gubernari, quonam pacto, qua3so, ratione providentise Deus auctor tribulationum dici debet? Duobus modis. Interdum iis homines cruciat, quae sine ulla sua culpa aliis nocent: interdum iis, qua} non nisi peccando id agunt. Quod attinet ad primum modum, multa sunt exempla: cum ignis domum comburit, cum lupus devorat agnum, cum pestis hominem occidit, nulla sua culpa id faciunt, at nou sine providentia Creatoris. Quare sine culpa? Quare non sine providentia? Sine culpa, quia, naturam sequuntur suam: non sine providentia, quia naturre leges a divina providentia datae sunt. Etenim Deus, ut B. Justinus et B. Augustinus docent, duo genera rerum in hac universitate esse voluit: unum temporalium, alterum aeternarum. Et quidem res aeternae, ut Angeli, ut coeli et sol et luna, et stellae caeterae, generatione non egent, ut conserventur. Sicut etiam homines cum adepta corporis immortalitate, aequales Angelis erunt, neque nubent amplius, neque nubentur. Res vero fluxae et caducae, quae diutius pei manere non possunt, ortu atque interitu opus habent, ut aliis recedentibus, aliae succedant, et eo modo si non res singulae saltem singula rerum genera conserventur, non secus atque in oratione fieri videmus, ubi non omnes voces sonant atque audiuntur simul, id enim fieri non potest, sed ordine quodam aliis abeuntibus, aliis venientibus oratio conficitur. Est vero in hoc genere rerum ejusmodi ordo a divina providentia constitutus, ut semper debilius potentia i cedat, atque ad eum modum unum alatur et conservetur ex alio. Leo fortior est ove, igitur jure suo devorat ovem, et conservatur. Ovis fortior est herbis, igitur jure suo pascitur herbis, et conservatur. Iicrbse terra sunt fortiores, igitur jure suo succum trahunt ex terra, et conservantur. Pari ratione cum doles capite vel pede, ille dolor ab humore quodam efficitur, qui est potentior et fortior corpore tuo, atque idcirco sine culpa sua optimo jure dominatur, et vincit: ea est enim lex «equa et bona providentise Dei.
Veniamus nunc si placet ad alterum modum, quo utitur Deus ad homines cruciandos, non sine culpa eorum, qui cruciant. Cum latrones in silvis viatores vel spoliant, vel occidunt: cum haeretici nostri temporis more veterum persecutorum Sacerdotes et Monachos vexant: cum avari mercatores qui usuris multos pauperes de divitibus, et multos mendicos de pauperibus faciunt: cum judices et advocati lites semper protrahendo miseros homines ad extremam paupertatem redigunt: cum petulantes juvenes parentum pecunias in sphaeristeriis perdunt: cum aliqui bis nequam non contenti soli perire, etiam alios a proposito pie sancteque vivendi revocant vel impediunt, magnae certe tribulationes, sed non sine gravi culpa eorum accidunt, qui auctores earum existunt: dum enim haec agunt, Dei legem non solum non servant, sed etiam violant. Nec enim Deus tantum non praecipit, sed aperte etiam prohibet furta, homicidia, usuras, iniquitatem, petulantiam, improbitatem. Num igitur ista sine providentia divina fiunt? Nullo modo. At quo pacto fieri potest, ut se Deus in ejusmodi sceleribus immisceat? Tribus modis. Primum cooperando in eo, quod bonum est: deinde permittendo fieri, quod est malum: postremo ex patrato jam malo majus aliquod bonum eruendo.
Sed antea tamen quam hoc explicemus, a nostra oratione immanis ista blasphemia removeatur, qua novi Evangelistse, Melancthon et Calvinus, Evangelium suum ornare voluerunt, quod Deus sit auctor peccatorum: Deus enim, qui summum ac sempiternum est bonum, peccati auctor esse non magis potest, quam humor exsiccare, quam frigus calefacere, quam sestus refrigerare: Mundi sunt oculi tui, inquit Sanctus Habacuc, ne videas malum, et respicere ad iniquitates non poter s. Odio sunt Deo impius et impietas ejus, ait Sapiens. Deinde quis prohibet peccata? Deus. Quis punit ir. hoc mundo peccatores? Idem Deus. Quis illis in saeculo futuro paravit gehennam? Nonne Deus? Et unde igitur incredibile est auctorem esse peccatorum Deum? Absit omnino, absitab animis et vocibus piorum tam immanis blasphemia. Sed tamen tribus illis modis quos diximus, sceleribus hominum se interserit Dei providentia.
Primum cooperando in eo, quod bonum est. Nihil enim est tam malum, quodaliquod bonum conjunctum non habeat, et nullum est tam exiguum bonum, quod a Deo, fonte
et Oceano bonorum omnium, non sit. Accipe hominem claudum, ut hoc exemplo rem totam illustrem. Quid est hominem claudicare? Est ambulare, sed perverse. Ambulare bonum est, perverse malum. Unde homo habet illud bonum, quod ambulet? Ab imperio voluntatis, a spiritibus, musculis, nervis aliisque instrumentis animal motricis. Unde illud malum, quod perverse? Num a voluntate? Non certe. Mallet enim, si posset non claudicare. Unde igitur? A tibise nimis brevis vel nimis curva! perversitate. Ad eumdem modum cum latro viatorem occidit, et manum extendit, gladiumque vibrat, et eum perimit, quem non debet. Quod igitur manum extendat et gladium vibrat, et bonum est, et a Deo est. Alioqui etiam carnifex et milites peccarent, cum simili ratione manus extendunt, et gladios vibrant. Quod vero eum. perimit, quem non 'debet, malum est, et non a Deo, sed a sola hominis iniqua et perversa voluntate est, quam quidem Deus nec impellit, nec hortatur, nec juvat ad malum; sed tamen permittit agere, quod cupit: qui est secundus modus, quo se Deus in peccatis admiscet. Et quamquam posset mal m non permittere, et si non permitteret, non fieret; tamen quia humanam voluntatem liberam creavit, et ut magnus Dionysius docet, non est Dei corrumpere, sed conversare naturas: «Melius esse judicat, » ut verbis utar D. Augustini, « de malis bona facere, quam nulla mala esse permittere.» Et hic esttra tius modus, et postremus, quo in peccatis locum providentia Dei habet. Quare tu patei is domi tuse ligna comburi? Quia vides majora bona inde tibi nasci, quam sit damnum illud paucorum lignorum: nempe inde coquuntur cibi, calefiunt homines, illustratu: domus. Pari ratione Deus numquam peccata ulla esse sineret, nisi tam esset potens nt valeret, tam prudens ut sciret, tam bonus ut vellet majora bona ex iis efficere. Quod majus malum esse potuit, quam tot Prophetas, tot Apostolos, tot Martyres, et Christum ipsum verum Filium Dei occidi? Num Deus impedire non potuit? Facillime. Sed noluit. Et nunc quantam gloriam etfelicitatem ipsis, qui passi sunt, quantam laudem et honorem Deo, pro quo passi sunt, quantam salutem, quanta commoda quanta, commoda, quanta emolumenta toti mundo mortes et passiones eorum attulerunt? Nec unquam Ecclesia persecutiones Ethnicorum vel Haereticorum passa est, quin effecta sit clarior, illustrior, melior, doctior, vigilantior, ac demum tamquam aurum iu fornace purior non exierit, Quce cum ita sint, hoc etiam tempore, auditores, licet omnia sacra et profana, misceri, et sursum ac deorsum ferri videamus, sperandum est tamen, cum non sit abbreviata manus Domini, ex tantis malis magnum aliquod bonum Deum esse effecturum, et post tam saevas tempestates et procellas aliquando quietem et serenitatem redituram.
Duas esse dicebamus quasi vias, vel portas, quibus ad nos ingrediuntur tribulationes, providentiam Dei et peccata nostra. De priore jam diximus, nunc de posteriore dicamus. Homo igitur, si naturam ejus dumtaxat considerare velis, talis initio creari debuit vel certe potuit, quales sunt res ceeterae, quse secundum legem divinae providentiae aerumnis, et calamitatibus, et ipsi morti obnoxiae sunt: cum semper infirmior ac debilior a potentiore et fortiore consumatur: sed tamen voluit Deus singulari gratiae beneficio hominem ita creare armatum atque instructum, ut posset, si vellet, et morte et miseriis esse superior. Itaque sicut carnes, quae natura sua facile corrumpi solent, arte quadam condiuntur sale et conservantur: sic etiam hominem per se ac natura sua mortalem et fragilem, Deus mirabili quodam artificio gratiae suae sale ita condivit, ut si salem illum retinere vellet, neque unquam moreretur, neque ullas aerumnas vel calamitates pateretur. Poterat vero salem retinere, si mandatum, quod acceperat, quod unum et facillimum erat, conservare voluisset. Quis hoc docet? Spiritus sanctus. Sic enim loquitur apud Ecclesiasticum: Deus ab ini/io constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui: adjecit mandata et praecepta sua: si volueris mandata servare, conservabunt te. Verum noluit Adam servare mandata. Quid igitur Deus? ltane, inquit, durum est tibi salem retinere? Non vis mandata servare, nec illa conservabunt te. More igitur rerum caeterarum naturae tuae relictus corrumperis, et putresces. Nam Pulvis es et in pulverem reverteris. Atque eo die totum humanum genus una sententia adjudicatum est. Ma-' gnum profecto judicium, et quod unum abunde sufficeret, si oculos cordis apertos et pufgatos haberemus, ad omnem peccati gra¬
vitatem et magnitudinem aperiendam. Severa illa sententia fuit, qua Deus Pharaonem cum omnibus curribus, et equitibus suis, ita fluctibus Erythraei maris involvit, ut ne unus quidem evaserit: severior adhuc fortasse illa, qua Sodomam et Gomorrham et alias nonnullas civitates igne et sulphure demisso de coelo conflagrare voluit: severissimo vero illa, qua totum orbem temporibus Noe, et omnes homines, qui tunc videbant, iis exceptis qui in arca erant, aquis diluviHnterfecit; sed nulla sententia, nullum judicium cum isto comparari potest, quo propter unum Adae peccatum omnes homines, qui unquam futuri essent, etiamsi mundus mille myriades annorum permaneret, certissima morte condemnati sunt. Grande certe peccatum immanae scelus, quod tam severa atque atroci sententia puniri debuit. Scribit quidem Gaienus, nescio quem extitisse, qui re remedium contra mortem habere profiteretur: at ille idem seipsum suo remedio liberare non potuit. Scribit quoque Tertullianus, Menandrum Haereticum jactere solitum fuisse, omnes qui suo baptismo abluerentur, mox evasuros immortales. Verum ne ipse quidem suo tam potenti baptismo mortem suffocare potuit. Nam et ipse mortuus est, et discipuli ejus omnes mortui sunt: nec solum isti, qui mille mortibus digni^. erant, sed omnes etiam Patriarchae, Gmi^es Prophetae, omnes Apostoli mortui sunt. Malus ille Jeannes, quo Mejor inter natos mulierum non surrexit, mortuus est. Ipsa Deipara Virgo, omnium rerum creatarum longe optima et sanctissima mortua est. Enoch et Elias nondum mortui sunt, sed morientur tamen. Denique Filius Dei, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus m ore ejus, tamen propter aliena peccata et ipse mortuus est. Quare quicquid stulti homines vaticinentur et somnient, nihil certius nobis esse potest, quam quod cum nascimur, sententiam mortis nobiscum afferamus, et simus omnes similes illis aegrotis, de quorum vita medici omnes jam desperaverunt, sed solum variis potionibus aluntur et sustentantur, ut unum aut alterum diem diutius vivant, et vel testamentum facere vel peccata confiteri Sacerdotibus possint. Ita enim nos omnes, non ideo comedimus, bibimus, dormimus, ut nunquam moriamur: id enim fieri non potest; sed ut ad paucos dies vitam nostram producamus, atque interim operibus bonis, eleemosynis, jejuniis, precibus, nos ad mortem praeparemus: ut quemadmodum piratse in medio mari a satellitibus regis comprehensi ad littus perducuntur, ut in patibulis ibi suspendantur, spem vitee longioris non habent, quam sit spatium illud maris inter navem et littus interjectum: ita nos omnes, qui mare saeculi hujus navigamus, quasi piratse quidam a ministris divinae justitiae jamdudum comprehensi, captique tenemur, et cum ad certum quemdam locum aetatis nostrae pervenerimus, ibi sine dubio absque ulla misericordia trucidamur. Et nos hoc scimus, auditores, et tamen in itinere tam funesto libet cantare, libet saltare, libet jocari, libet inebriari, libet luxuriari. Vae miseris nobis. Quid faceremus, si non ad mortem, non ad judicium illud horrendum et formidabile, sed ad convivium vel ad nuptias pergeremus?
Habemus igitur, peccatum primi hominis fuisse, quod morti immanissimae, et teterrimae belluae aditum aperuit, quod et:am divinae Scripturae non tacent: Per unum hominem, inquit Apostolus Paulus, peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit. Et in libro Sapientiae loquitur Spi: itas sanctus, et ait: Deus creavit hominem, inexterminabilem. Invidia autem Diu boli mors intravit in orbem terrarum. Et rursum: Deus, inquit, mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum: sed impii manibus et verbis accersierunt illam, quasi dicere velit, non cupit Deus, ut homines moriantur, sed tamen recte se habet fustis super dorsum asini et aptissime perdent fures in patibulis. Itaque sicut judex non mentitur, cum ait latroni, non ego te, latro, suspendo, sed furtum tuum est, quod te agit in crucem: sic etiam Deus, licet impios et nefarios homines morte damnaverit, rectissime tamen dicitur, mortem non fecisse, propterea quod nunquam eam in humanum genus immisisset, nisi antea homo peccasset. Jam vero quod de morte dictum est, idem de fame, siti, de frigore, de morbis, de vulneribus, de aliis aerumnis et calamitatibus potest ac debet intelligi. Siquidem omnis exercitus tribulationis, ducem suum atque imperatorem sequens, mortem videlicet, per eamdem peccati portam ad nos venit, et sicut de morte legimus in Apostolo, Stipendium peccati mors: Ita de tribulationibus eseteris legimus in Proverbiis, Miseros facit pupulos peccatum. Mannus Basijius, et qui eumsequiturB. Am¬
brosius, rosas sine spinis ante peccatum fuisse confirmant; postea vero quam propter peccatum terree dictum est, Maledicta terra in opere tuo: spinas et tribulos germinabit tibi, natas quidem esse spinas sine rosis, sed non rosas sine spinis. Ex quo intelligimus, si primus homo non peccasset, habituros nos fuisse sine spinis, sine ulla molestia virentes rosas, multas et magnas voluptates: postea vero quam peccavit, posse quidem nos tribulis, hoc est, tribulationibus variis sine ullo genere florum, hoc est, consolationis abundare; sed ullo flore, ulla delectatione frui, quae spinam suam molestia admixtam nos habeat, nullo modo posse. Ante peccatum, via quae ducit ad coelum quasi planities qusedam florentissima et pulcherrima: nunc vero post peccatum, mons est arduus et praeruptus, spinis, feris, latronibus plenus.
Verum enimvero, auditores, aequum non est, ut solum de primo nostro parente conqueramur: enim propter illud primum, et unum Adre peccatum dumtaxat, sed etiam propter innumerabilia, quae addidimus et addimus quotidie, tribulationes ad nos veniunt. Legite sacras omnes et Ecclesiasticas historias, et aperte videbitis, nullas unquam persecutiones, nullas afflictiones, nullas plagas, nulla flagella in Ecclesia extitisse, quibus aditum hominum peccata non praebuerint. Afflixit Deus olim gentem Hebraeorum, nunc per Philistseos, nunc per Madianitas, nunc per Assyrios, nunc per Romanos: at semper ante peccaverant, et Deum ad iracundiam provocaverant, ut liber Judicum, libri Regum, liber Tobiae, liber Judith et libri omnium Prophetarum docent. Afflixit olim Deus Ecclesiam Christianorum per Nerones, per Domitianos, per Decios, per Diocletianos, per alios tam multos et tam acerbos persecutores: at ex B. Cypriano et ex Caesariensi Eusebio dominicasuperiore ostendimus, earum omnium persecutionum causam fuisse vitia Christianorum. Afflixit Deus olim Africam, Italiam, Hispaniam, Galliam, partim per Hunnos, partim per Wandalos, partim per Gothos: at eas plagas peccata hominum exegisse, cum D. Augustinus in epistola, quae est de afflictionibus piorum, tum Victor Africanus in libro de Wandalica persecutione, constanter affirmant. Afflixit olim Deus, et nunc etiam frequenter affligit populum suum, modo fame, modo bello, modo peste, modo grandine, aut pruinis, modo terree motibus modo aquarum eluvionibus: at horum omnium causam esse peccata, Magnus Basilius etD. Gregorius Theologus luculenter ostendunt. Afflixit Deus Ecclesiam Graecam per immanes illas et truculentas belluas imperatores vel tyrannos potius Turearum: at quis ignorat, Graecos in Spiritum sanctum fuisse et esse blasphemos? et cum in Conciliis Lateranensi, Lugdunensi, Florentino errorem suum apertissimis Scripturarum testimoniis convicti revocaverint, semper tamen ad vomitum suum., more canum, rediisse? Quis nescit Graecorum superbiam nunquam aequo animo Romano Pontifici pastori ac Doctori universorum obtemperare potuisse? Quis item ignorat, apud eos ebrietatem, comessationes, saltationes, aliasque insan as semper regnasse? Et quoniam adhuc haeresis et schisma et corrupti mores apud eos ma ideo etiam virga Dei et flagellum super eos manet.
Sed ut ad nos ipsos tandem veniamus, afflixit Deus et affligit tot plagis calamitosam hanc provinciam, ut pestem, penuriam, bellum quas alias seorsim mitti solent, uno tempore in nos irruisse videamus. At nimis est caecus, qui causas horum malorum non videt. Non est, quod elementa vel sidera, vel homines, vel Daemones accusemus, cum radix amara tribulationum nostra dissolutio, atque socordia in conservanda et tenenda fide, nostra corrupta ac depravata vita, qua spiritum fere extinximus, nostra scelera atque flagitia, quibus graviter offendimus, fuerint. Nunc enimvnihil novi nobis accidit, olim haec praedicta et praenuntiata nobis sunt. Si autem, inquit Spiritus sanctus per os David, dereliquerint filii tui legem meam et in judiciis meis non ambulaverint: si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo invirga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum: Et apud Aggaeum: Hsec elicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras: Seminastis multum et intulistis parum: comedistis et non estis saturati: bibistis et non estis inebriati: operuistis vos et non estis calefacti: et qui mercedes congregavit, misit eas in sacchlum pertusum. 'Respexistis »d amplius, et ecce factum est minus, et intulistis in domum, et exsuflavi illud. Quam oh causam dicit Dominus exercituum: Quia domus mea deserta est, et vos festinastis unusquisque in domum suam: propter hoc super vos prohibiti sunt coeli y ne
darent rorem, et terra prohibita est, ne daret germen suum, et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum et quaecumque profert humus; et super homines et super jumenta et super omnem, laborem manuum. Alloquitur Propheta sanctus populum Hebraeum, eumque vehementer reprehendit, quod cum de ea captivitate Babylonis rediisset, et primum omnium de aedificanda domo Dei cogitare debuisset, ipsi de suis privatis rebus, de suis domibus, de suis vineis, de suis facultatibus cogitavit. Atque ea de causa demonstrat posteriorem calamitatem penuriae ac sterilitatis accidisse. Quae tota reprehensio utinam in nos, atque in nostra tempora non aptissime conveniret, auditores. An obliti estis ante paucos annos similia iis, quae nunc patimur, huic toti provinciae accidisse? an etiam simul non recordamini, quam celeriter tanti motus et tumultus conquieverunt? Quid igitur cessante tribulatione agere debuissemus? Certe unusquisque pro virili sua parte, emendationi morum, conversioni Haereticorum, Ecclesiae denique aedificationi operam dare debuimus ut suus cultus atque honor Deo imprimis, deinde sanctis Sacramentis, templis, altaribus redderetur. Sed numquid fecimus? Numquid non festinaverunt omnes in domos suas, et domus Domini deserta est? Quis damna temporalium bonorum primo quoque tempore resarcire non voluit? At fidei et religionis de morum et pietatis damnis, quam pauci solliciti fuerunt? Cui domus eversa et combusta fuerat, numquid eam iterum aedificavit? Cui arbores succisae, numquid eas iterum plantavit? Cui pecora vel jumenta sublata, numquid ea iterum sibi comparavit? At num aliqui de instauranda Ecclesia, de sanandis Haereticis, serio cogitaverunt? Num qui beneficia male parta habebant, ea restituerunt? Num qui de beneficiis Ecclesiae vivunt, et qui nihil agunt pro Ecclesia, nunc saltem horas canonicas legere inceperunt? Num festi dies, ut Christianos decet, non conviviis, et lusionibus, sed sanctis precibus et lectionibus jam celebrantur? Num avaritia, impudicitia, simonia, ebrietas, aliaque tam multa vitia, quse nobis antea dominabantur, nunc tolluntur vel saltem minuuntur? Num hoc sacrum et venerabile quadragesimae jejunium sancte et religiose servatur? Exposuerunt quidem episcopi vestri
sancte et sapienter in sua Mechlinicnsi Synodo, sine periculo lethalis criminis sacrosanctum hoc jeranium non posse violari, sed quam multi enumerantur Lovanii, qui sine ullo scrupulo, solemnissimum, antiquissimum, celeberrimum saluberrimumque hoc jejunium temerare non metuunt?
At, inquis, imo vero, vel omnes, vel pene omnes jejunamus: nara et a carnibus atque ovis nos abstinemus, et semel dumtaxat prandemus in die. Ita est, fateor, semel prandetis; sed ccenati? etiam semel. Minime vero, inquis. Nec enim coena, sed ccenula vocantur, quam ad vesperam sumimus. At ccenula ista vestra, si talis est, qualem audio, non minus violat jejunium, quam si vocaretur ccena. Intelligo enim apud plerosque hoc solum differre ccenulas a magnis ccenis, quod in coenulis non totae mappae
super mensas extenduntur: alioqui et panis, et ficus, et uvae, et pisces, et olera et alia permulta in coenulis istis comeduntur, atque interim jejunium sacrosanctum irredetur, et Propter escam perit anima, pro qua Christus mortuus est. Quid igitur, si rursum plagae, rursum flagella, rursum tribulationes nobis immittuntur? Nam si prioribus erudiri atque emendari voluissemus, certe posterioribus opus non fuisset.
Quamobrem, auditores, si cessare cupimus tribulationes, ad radicem securim ponamus, emendemus vitam, corrigamus mores, expiemus peccata, serio et ex animo convertamur ad Deum, et itum sine dubio, qui nos juste pro peccatis afflixit, idem ipse pro misericordia et benignitate consolabitur, qui est benedictus in saecula. Amen.
De fructibus tribulationum haec tertia agit oratio. Atque in primis explicatur, quomodo tribulatio secundum triplicem respectum bonitatem aut malitiam sortiat ur, quee in progressu diligenter enucleantur. Hinc fructus malus Iri bulationis, quem ista in mala terra producit, triplex assignatur. Primus est jactura bonorum temporalium, ubi multos ob solam apprehensionem falsi mali affligi ostenditur. Secundus est lapsus in omnia vitia, cujus rei potissima docetur esse causa impatientia, quod ■in ethnicis, fidelibus et omni genere peccatorum probatur Tertius est obstinatio in malo, quee et illa originem suam impatientia: debet. Descenditur deinde ad enumerandos fructus bor\os, quos tribulatio in mala terra profert, quorum itidem tres. Primus, quod per tribu~ latrones a certis flagitiis prohibeant ur improbi. Secundus, quod providentiam Dei illustrent, et faciant ut aliis exemplo sint, uti historiis sacris et profanis confirmatur. Tertius, quod insuper misericordiam et justitiam divinam arguant quod exemplo solis explicatur et suis rationibus stabilitur.
Parte secunda quinque indicantur modi, quibus Dei providentia bonorum et malorum vitam gubernare posset, et cur ultimo, quo bonis et malis indifferenter bona vel mala indulget, in hoc mundo potissimum utatur, et cur vicissim non ccetcris uti velit, causa: assignantur. Praeterea quatuor afferuntur ausoe, quare Deus impiis serpe bona temporalia, etsi non donat, tamen permittit: quarum prima est, ob libertatem arbitrii nobis congenitum. Secunda, ob inexhaustam Dei miscricurdiamt qua variis modis homines ad se trahit. Tertia,
ob justitiam divinam, quam tribus modis exercet. Quarta, ob electorum utilitatem. Tandem spiritualium bonorum, quee non nisi bonis contingunt, praestantia declaratur, similibusque et exemplis illustratur.
Antequam de fructibus tribulationis, auditores optimi, dicam, ea quee hoc tempore dicenda arbitror, quaique suo jure postulat ordo nostrae disputationis, exponam breviter; quemadmodum fructus, vel semper bonos vel semper malos, vel nunc quidem bonos, nunc vero malos arbor tribulationis pariat. Etenim aliter de tribulatione judicamus, cum" eam secundum se ac naturam suam, et ut a peccato procedit, inspicimus: aliter cum ad ejus auctorem Deum, providentiamque divinam mentem animumque convertimus: et aliter cum ad terram, in quam cadit, hoc est, homines quos ea vel punit vel probat, consideramus. Et si quidem ipsa secundum se ac naturam suam inspiciatur, cum nihil sit aliud quam malum, quam dolor, quam molestia, calamitas, afflictio, quee aliud malum, peccatum videlicet, consequitur, certe nisi malos fructus parere non potest: Nec enim potest arbor mala bonus fructus facere. Si vero tribulationis auctor Deus cogitetur, cujus providentia Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter, et quem optimum et justissimum esse nemo tam est improbus, qui negat, nemo tam imperitus, qui ignoret, tribulationis fructus, nisi boni esse non possunt: Nec enim potest arbor bona malos fructus facere. At si terim varietatem, in quam tribulatio cadit, hoc est, homines bonos vel malos, ad quos mittitur, consideremus, tum pro terree varietate, varios esse videbimus fructus tribulationis: siquidem una atque eadem tribulatio, idem morbus, eadem inopia in homine probo, qui ex tribulatione proficere studet, (quam bonam terram hoc loco nominamus) optimos et dulcissimos fructus facit: in improbo vero, qui nec ad horam patientiam conservare novit (quam malam terram esse dicimus) fructus pessimos et amarissimos producit.
Ut igitur ab his posterioribus, quae brevius et facilius ostendi possunt, ordiamur, primus amarus fructus tribulationis, quem omnes satis per se noverunt, est jactura ac detrimentum bonorum temporalium. Nulla enim tribulatio est quae vel opes, vel honores, vel sanitatem, veQ parentes, filios, fratres, amicos, vel certe otium, pacem, quietem, tranquillitatem animi non tollat. Interdum enim inveniuntur quidam, qui bonis externis et corpore ita florent, ut in eorum pectoribus nullus locus tribulationi esse posse videatur: sed interim aliqua falsa opinione dedecoris, vel alterius mali, quod se pati credunt, re autem vera ipsi sibi fingunt, et apud se animo et cogitatione vehementer exaggerant, magis cruciantur ac torquentur, quam omnes segri et mendici suis morbis et doloribus. Exemplum habemus in libro Esther, ubi legimus, Aman fuisse unum de primis principibus regni Persarum, qui cum opibus abundaret, afflueret voluptatibus, gradu honoris et dignitate omnibus ejus regni principibus anteiret, prole numerosissima et pulcherrima felicissimus haberetur, denique auctoritate et gratia tantum apud summum illum orbis monarcham valeret, ut eum ille parentem suum appellaret: tamen quoniam Mardocheeus quidam Judaeus, et transeunti non assurgebat, neque pileum honoris gratia deponebat, se miserrimum atque infelicissimum esse putabat, atque eo dolore stimulatus, neque noctes, neque dies quiescebat. Ita igitur tribulatio etiam ditissimos et potentissimos quandoque vexat.
Alter fructus multo adhuc pejor et acerbior, est lapsus quidam miserabilis, sive praecipitium potius in omne genus vitiorum. Si quidem haeresis, desperatio, furia, adulteria, sacrilegia, peccata caetera inde Iere nascuntur omnia, quod nesciant homines tempore tribulationis patientiam conservare. Quare tam multi olim inter Ethnicos cum Democrito et Epicuro divinam providentiam tollebant? Quia cum viderent aliquando sceleratis omnia ad votum succedere; secus autem sibi, et aliis, quos pios et probos esse existimabant, et simul
ejusmodi tribulationem aequo animo ferre non possent, cogitare incipiebant; haec non bene se habent: si ulla esset in mundo Dei providentia, quomodo res humanae non aliter gubernarentur? Ergo fortuna et casus dominantur in rebus. Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Neque enim solum Ethnici, sed etiam populus Dei aliquando propter tribulationem de providentia dubitavit. Legimus enim populum Hebraeum cum aquae penuriam pateretur, dicere incepisse: Estne Dominus in nobis an non? In libro quoque Judicum, cum Madianitae, qu1 erant homines feri et sylvestres, et per agros incerta sede vagabantur, quod etiam Scythae et Arabes facere dicuntur: cum inquam, Madianitae essent hostes Hebraeorum, et annis singulis ad initium aetatis regiones eorum cum omnibus armentis et gregibus suis ingrederentur, et omnia quaquaversum more locustarum devastarent, apparuit Angelus Gedeoni, atque ait: Dominus tecum, virorum fortissime. Cui mox ille respondit: Obsecro, mi Domine, si Dominus nobiscum est, cur ergo apprehenderunt nos haec omnia? Ubi sunt mirabilia ejus, quae narraverunt patres nostri? Quid? quod Propheta de seipso scribit: Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde. Mei autem pene mori sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Quia non est. respectus morti eorum et firmamentum in plaga eorum. In labore hominum non sunt; et cum hominibus non flagellabuntur. Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum et lavi ini er innocentes manui meas? Et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis? Parum, inquit, abfuit, quin ego quoque videns tam praeclare cum peccatoribus agi, in errorem inciderem, etjam poenitere inciperet, quod justitiam atque innocentiam tanto studio quaesivissem.
Deinde quaenam, quaeso, fuit origo caeterarum haeresum? An non meministis quantam multitudinem haeresiarcharum anno superiore, hoc ipso tempore vobis ostenderim, qui non alia de causa novas haereses condiderunt, quam quod episcopatum obtinere in Ecclesia Catholica non potuerant? Itaque illis omnibus ambitio tribulationem generabat. Angebantur, cruciabantur, torquebantur, ardebant ascendendi et praesidendi desiderio. Quia vero cupiditatem illam, neque in Ecclesia Catholica explere poterant, neque virtute humilitatis et patientiae coercere didicerant, inde quasi amentesac furentes de Ecclesia sese ejiciebant. En quam facile tribulatio de providentia dubitare facit?
Sed parum esset, si solum fides providentiae propter tribulationem in discrimen adducerentur, nisi etiam ceetera omnia vitia ex isto fonte redundarent. Nam cur tam multi omnibus saeculis inventi sunt fures? quia pauci tribulationem, quam parit inopia, ferre sciunt. Cur tam crebra ubique patiantur homicidia? Quia pauci tribulationem, quam parit iracundia,- tolerare noverunt. Cur tot passim admittuntur stupra, incestus, adulteria, sacrilegia? Quia tribulationem carnis, stimulos videlicet concupiscentiae, et daemonum tentationes pauci superare didicerunt. Cur nonnulli interdum contra omnem rationem propensionemque naturae sibi manus inferunt, seque ipsos occidunt? Quia vincendarum tribulationum artem non tenent, sed veluti quidam equi, qui ad quamlibet umbram exterrentur, ut saxum vel truncum declinent, in quaevis praecipitia se projiciunt: ita ipsi calamitatem praesentem non valentes ferre, nihil cogitant, quo tandem devenient, si seipsos interimant; sed clausis ad caetera omnia oculis id unum spe-- erant, ut se a tribulatione praesenti quocumque modo eripiant, maluntque a seipsis per mortem fugere, quam tribulationem non fugere, quamquam eo modo fugiendi in aliam tribulationem incidant, a qua fugere numquam valebunt. Postremo, quod multi maledicta et contumelias in Deum et sanctos evomant, quod magos et divinatores adeant, quod daemonum opem implorent, seque illis tradant, quid aliud, quam fructus amari et venenati sunt, quos arbor tribulationis de radice peccati procedens in agro sterili ac lapidoso impii pectoris producit?
Jam tertius ac postremus fructus tribulationum omnium pessimus et acerbissimus, obstinatio quaedam est, atque obduratio» cordis in malo, atque adeo verissimus et certissimus gradus ad gehennam. Nam quemadmodum lutum, quo magis radiis solis excoquitur, eo magis duratur, cum ceetera fere omnia ad solem atque ignem admota mollescant, sic etiam homines impii, qui cor non carneum, sed luteum vel lapideum habent, quoad ad ignem tribulationis admoventur propius, eo seepe indurantur magis. Cujus rei exemplum illustrissimum in Pharaone habemus qui quanto magis flagellabatur, tanto magis indurabatur, donec re~
gnum et filium et vitam et animam amisit. Hi sunt igitur fructus tribulationis, cum in malam terram cadit; spoliat primum temporalibus bonis, deinde trahit atque impellit in omne genus vitiorum, postremo cordis obstinationem operando recto tramite ducit ad gehennam.
Sed quamquam arbor ista tribulationis, auditores, nihil unquam boni pareret in mala terra, si solum ex ipsa terra succum atque alimentum traheret; quia tamen de coelo etiam irrigatur, et rorem percipit providentiae divinae, propterea nonnullos etiam bonos fructus in mala terra aliquando producit. Nam et revocat homines impios a certo genere peccatorum, et providentiam divinam illustrat ad magnam aliorum hominum utilitatem, et misericordiam atque justitiam Dei quam longe lateque pateant, ostendit.
Incipiamus a primo. Dico impios homines per tribulationem impediri a certo genere flagitiorum, tametsi in alia queedamper eamdem tribulationem impellantur. Duo sunt genera peccatorum: quaedam tunc potissimum perpetrantur, cum animus premitur, atque in angustiis et amaritudine quadam se esse videt, qualia sunt odium, ira, invidentia, blasphemiae, homicidia, et haec quidem tribulatione ut plui imum non minuuntur, sed crescunt. Alia sunt flagitia, quae cordis dilatationem atque expensionem, gaudium et laetitiam exigunt, ut crapula, ebrietas, luxuria, saltationes, cantus lascivi, lusiones omnes, atque haec sunt, quae tribulatione tamquam severo aliquo judicevel censore adveniente, aut cessant omnino aut saltem magna ex parte minuuntur. Qui enim gravi aliqua tribulatione vexantur, neque tempus, neque animum habent luxuriandi, saepe etiam neque facultatem. Cur hoc anno Lovanii, Mechliniae, Antuerpiae atque in aliis multis hujus provinciae celeberrimis oppidis, solitum furorem atque amentiam bacchanaliorum non vidimus?Cur nulli in plateis occurrebant ebrii? nulli larvati, nullae audiebantur citharae, nulli cantus? Cur nullae agebantur comoediae? Cur rara, eaque sobria convivia?Quis istam sapientiam et sobrietatem tantos populos tam repente docuit? An non domina tribulatio? Certe omnes hujus provinciae doctores etconcionatores quamvis eruditi et diserti, etiamsi diebus singulis contra bacchanalia disputare vel declamare voluissent, nunquam tantum perfecissent, quantum brevi tempore tribulatio perfecit.
Hunc igitur optimum et suavissimum fructum de arbore amara tribulationis, ille nobis produxit. qui elicere novit Mei de petra oleumque de saxo durissimo.
Veniamus ad alterum fructum. Quid praeterea tribulatio facit, cum in malam terram cadit? Illustrat, ut dicebamus, providentiam Dei. Nam cum est aliquis homo nefarius et sceleratus, qui vel usuris dives effectus est vel multa Ecclesiastica beneficia per simoniam acquisivit, vel concubinam aut meretricem alii, vel superbe ac tyrannice cum omnibus se gerit, si is casu aliquo in gravem tribulationem incidat, et mendicus ac miser de divite et florente fiat, tunc omnes, qui eum noverunt, dicere inter se incipiunt, en videtis Deum esse in hoc mundo et judicia ejus non semper dormire. Itaque unus punitur et mille trepidant, mille admonentur, mille corriguutur. Denique facit Deus id, quod judices hujus mundi facere solent. Nollent judices ullum esse furem et homicidam, qui ultimo supplicio afficiendus esset, tamen quia oportet justitiae satisfacere, cum aliquis reus illis offertur dicunt: Perditus iste homo omnino debet mori. Quando igitur eum juste liberare non possumus, faciamus, ut publice et cum solemnitate moriatur, ut si ceeteris in vita non profuit, saltem aliquid prosit in morte. Itaque primum diem nundinarum expectari jubent, quo maximi concursus hominum ad urbem fieri solent. Deinde in medio foro conspicuum atque editum theatrum extrui, tum circa meridiem bis aut ter pulsari maximam campanam totius civitatis; et tum demum in conspectu totius populi producunt reum,eumque manu carnificis cum ignominia, et cruciatu mactant. Pari ratione Deus interdum aliquos manifesta ac publica tribulatione punit, ut ceeteri omnes eorum exemplo moveantur et corrigantur. Exempla hujus rei pene sunt infinita in Scripturis sanctis. Ita enim Pharaonem, ita Core, et Dathan et Abiron, ita Nabal Carmelum, ita Jezabel uxorem Achab, ita Antiochum et Herodem legimus fuisse punitos. Sed neque Ethnicis exempla sua defuerunt, quibus providentiam et judicia Dei pene manibus tangere ac sentire potuerunt. Scribit Gregorius Nyssenus initio libri de Providentia, poetam quemdam nomine Ibicum apud Ethnicos fuisse, quia Cum a quibusdam clam occideretur, et nullum, neque adjutorem neque testem insidiarum haberet, grues forte supervolantes intuens,
dixit: 0 grues, indices estote, quaeso, necis meee. » Contigit vero non diu post, ut cum homicidae illi Corinthi publico spectaculo interessent.iterum grues supervolarent, quos illi cum vidissent ridendo inter se dixerunt; Ecce ultores Ibici. Quidam autem eorum, qui prope illos in theatro assederat, quique Ibicum interemptum fuisse non ignorabat, retulit ad principem, quod audierat. Mox illi comprehensi et quaestionibus admoti crimen confitentur, et extremo supplicio afficiuntur. Scribit quoque Eusebius Caesariensis, in historia veterum Ethnicorum exstare, cum lex esset, quae sacrilegos aut praecipites ex alto dejici, aut in mari submergi, aut igne cremari juberet, cumque tres simul perditi homines, Philomelus. Onomarchus et Phaylus Delphicum templum spoliassent, omnes brevi tempore secundum legem divinitus dedisse supplicia. Unum enim cum per aspera scanderet loca, praecipitem decidisse, atque ita esse extinctum: alterum cum secundum littus maris equitaret in profundo lapsum una cum equo periisse, porro tertium sacro igni eodem tempore esse consumptum. Quae omnia quis nisi amens casu accidisse putabit? Quid? Omnes tres iisdem temporibus propter idem delictum, non aliis suppliciis, quam lex volebat, esse punitos nonne apertissime providentiam Dei scelerum et flagitiorum ultricem esse clamat?
Neque vero providentiam solum, sed etiam misericordiam et justitiam Dei tribulatio illustrat, qui erat tertius et postremus fructus, quem in mala terra producit. Deus enim ut B. Augustinus scribit persimilis esse videtur soli, qui toti mundo prodesse cupiens, omnia loca sua luce complet, sed interini tamen, sicut oculos puros, sanos, vegetos, fortes habenti blandius et tranquillius apparet; ita in oculos aegros, et lippos, quasi tela aspera jaculatur: sic etiam et Deus, qui natura sua optimus et liberalissimus est, initio ingredi in animos nostros et eos totos luce suae bunitatis perfundere, ac donis et charismatibus divinis implere desiderat; verum, ut videt animam perversam refugere, lippos oculos claudere, ad bona creata converti, tum demum et ipse quodammodo pervertitur: sicut in Psalmo legitur: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris, hoc est, ita se gerit, ita hominem punit ac tribulat, ut asper et perversus videatur. Quam bonus Israel Deus, inquit David; sed quibusnam?//<$, qui recto sunt corde. Illis enim suavis et bonus est Deus qui recto sunt corde, qui optime cum regula divina consentiunt, quibus omnia placent, quique omnia probant, qum placent et probantur Deo. At vero iis, qui perverso ac dstorto sunt corde, non potest regula rectissima cordis divini non dura atque aspera videri. Sed haec est lex aeterna, haec est justitia, haec est aequitas, ut mali male pereant, et amarum illis detur qui dulce recusant: et qui nolunt benedictionem elongetur ab eis. Et sicut unus clavus altero clavo truditur; et qui venenum hausit, altero veneno curatur; ita venenum culpae veneno poenae tolli debet. Et quoniam pro mensura morbi mensura medicinae sumatur, necesse est, idcirco tamdiu tribulatio durat, quamdiu peccatum durat. Hinc enim damnatorum tribulatio in gehenna non finitur, quia peccatum errum numquam finitur. 0 utinam ad hanc severam Dei justitiam oculos aliquando converteremus. Quis esset ille judex tam crudelis, tam saevus, tam inhumanus, qui reum aliquem fractis omnibus membris in tota, vel ad ignem ferreis catenis alligatum multos dies vivere sciret, et quotidie eum videret, quotidie audiret, et tamen non misereretur? At hoc ipsum non crudeliter, sed juste facit Deus. Semper enim gravissime foetet in naribus ejus peccatum damnatorum: Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Idcirco neque Deus, neque Angeli, neque sancti unquam damnatorum miserentur. Aspice sanctum Abraham adeo ille erat mitis, et misericors, cum hic in terris viveret, ut sexies pro Sodomitis supplicaverit: nunc vero post mortem, quia justitia regnat, nec pro uno divite epulone vel semel unum verbum loqui voluit. Habetis igitur qui sint fructus tribulationis, cum forte in malam terram cadit. Paulisper quiescamus.
Exposuimus, cur Deus tribulationibus impios quandoque flagellet: nunc quoniam eadem est disciplina contrariorum, exponemus breviter, cur etiam aliquando multa bona iisdem largiatur. De tribulationibus vero et prosperitatibus justorum dominica proxima Domino volente, disserere incipiemus.
Quinque modis poterat providentia Dei vitam justorum atque impiorum in hoc mun¬
do gubernare: vel ita ut justis semper bona impiis semper mala tribueret: vel contra ut jusi is semper mala, impiis semper bona: vel ut tam justis, quam impiis semper mala: vel tam justis, quam injustis semper bona: vel postremo, ut nullis sive justis sive impiis, aut semper bona aut semper mala; sed confusione ac promixtione quadam, et justis modo bona, modo mala, et impiis modo bona, modo mala largiretur. Ex his quinque generibus sive formis gubernationis, quamquam nulla uriqua poterat videri: et prima non modo non iniqua, sed optima et justissima erat, ut videlicet omnibus justis semper bona: omnibus impiis semper mala tribuerentur, eaque utitur Deus ( ut Gregorius Theologus ostendit), in omnem aeternitatem, in futuro saeculo, ubi nulli boni non semper beati; nulli mali non semper miseri et infelices erunt: tamen postremam tamquam aptissimam praesenti rerum statui Deus elegit, ut videlicet bona et mala ita confunderet, ut neque res adversae, neque prosperae justos aut injustos, satis aperte demonstrarent. «Quis novit,» inquit in eodem loco Nazianzenus, « utrum hic propter malitiam plectatur, ille vero propter virtutem extollatur, et non potius e converso hic propter malitiam exaltetur, quo graviusetiam cadat; illevero propter virtutem tamquam aurum in camino probetur? Alius igitur in his audax sit et confidens, seu potius nemo sit. Ego omnino supplicium, quod hic irrogatur, pravitatis adseribere non audeo, quemadmodum nec pietati remissionem malorum. Nam est quidem nonnunquam adversitas improborum et prosperitas bonorum, at non semper nec omnino.» Hsec ille. Porro hujus rei, auditores, ratio est, quod status praesens status fidei sit. Nam fide justificamur, ex fide vivimus, per fidem ambulamus, fidei vero status hoc exigit, ut ratio, qua regimur et gubernamur, neque nimis perspicua, neque nimis obscura sit; sed medio quodam modo se habeat, sicut media est aurora inter tenebras noctis et lucem meridiei. Nam si nimis esset clara, non indigeremus fide: si nimis obscura, facile perderemus fidem.
Prima igitur illa ratio gubernandi, ut omnes pii semper floreant, omnes impii in serumnis et calamitatibus semper versentur, nimis aperta et perspicua est, atque hoc tempore idcirco minus idonea. Siquidem impii, si ita mundus regeretur, salutem desperarent, vel solum timore pcense atque spe
praemii temporalis Dei legem servarent.Deus vero non servorum, sed liberorum Deus esse vult, neque coactis atque invitis, sed spontaneis et promptis obsequiis delectatur. Itaque ut intelligant homines bona et mala ista temporalia, non esse ultimum praemium ac pcenam virtutum ac vitiorum: nec semper bonis istis caducis consolatur justos, nec semper contrariis malis castigat et punit injustos.
Jam vero tres, quae sequuntur formae gubernandi, secunda tertia, quarta ac secunda potissimum, nimis obscurant providentiam Dei. Quid enim si perpetuo, dum bic vivimus, omnes impios laetos atque alacres volitare, omnes probos miseros atque afflictos lugere videremus, quam gravis esset tentatio infirmioribus? In quanto periculo versaretur fides? Neque enim omnes boni continuo perfecti esse possunt, atque instar Pauli et Francisci toti mundo crucifixi, omnia tamquam stercus arbitrantur propter Christum. Si modo cum aliquando bonos premi, improbos exultare cernimus tot audiuntur ubique querimonise, parumque abest, ne aliquando dicant: Estne Dominus in nobis, an non? Et illud Prophetae: Ergo sine c<msa justificavi cor meum et lavavi inter innocentes manus meas? Quid tunc fieret? quis patientiam conservaret, quis in fide perseveraret, si semper improbi laeti ac felices triumpharent? Quae cum ita sint, recte B. Augustinus docet, Deum, quamquam semper multa lar- ' gitur hostibus, quae negat filiis, ut fidem et patientiam nostram exerceat; tamen saepe etiam aperte impios flagellare et praemiis afficere pios, ut providentiam suam ostendat: atque ad hunc modum fides nec a nimia luce evacuetur, nec a nimiis tenebris extinguatur.
Atque haec quidem quaedam generalis est ratio cur saepe improbis bona temporalia Deus largiatur. Veniamus nunc, si placet, ad alias magis proprias et particulares rationes.
Quaeris, car homines impii, nefarii, hostes Dei qui mille crucibus digni sunt, tam lacile ditescant, floreant, omnia, vel pene omnia sua negotia pro voto perficiant? Petis, quo pacto cum ejusmodi tam secundis eventibus impiorum cohaereat providentia et gubernatio Dei? Respondeo primum, impios homines multa saepe lucrari, possidere ac retinere quae Deus illis non donavit, sed tantum acquirere atque habere permisit. Num
enim existimas ei, qui usuris et fraudibus dives effectus est, Deum opes, illas donasse? Num injustus est Deus? Num sibi contrarius? Nonne ipse usuras et fraudes prohibet? Non igitur ipse divitias impiis donat, quamquam habere permittat.
Cur autem id permittat, multae sunt causae. Prima, quoniam humanam naturam cum arbitrii libertate creavit, et sicut peccatum non tollit naturam, ita nec libertatem. Itaque liberas, voluntates pro sua libertate agere sinit; quod maxime decet providentiam summi et sapientissimi moderatoris.
Altera causa est, quam etiam B. Augustinus reddit in eodem loco, ut illam dulcissimam et inexhaustam misericordiam suam ostendat, cujus amplissimus sinus nullos neque bonos, neque malos excludit, ad cujus imitationem nos provocat, cum ait: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos; ut sitis flii Patris vestri, qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et injustos. Neque solum in eo Dei misericordia declaratur, quod bona temporalia inimicis suis concedit: sed etiam quod per ea bona tamquam per quaedam munuscula, eos ad conversionem et poenitentiam attrahere atque allicere studet. Nam profecto, si quicquam saperes, apud te cogitare deberes, unde mihi tantae opes, tanta commoda, tanta affluentia omnium rerum? Domus, agri, servi, pecuniae? Num ea mecumtuli, cum nascerer? At nudus natus sum. Num illa meo ingenio comparavi? At multi meliori ingenio praediti adhuc in sua inopia remanent. Quid si ego ex patre divite natus sum, quis me de tali parente nasci fecit? Quam multi me justiores et meliores, qui quotidie de pauperibus nascuntur? Deus igitur, Deus est, qui me sua bonitate et benignitate praevenit. Nolo esse ingratus tantis beneficiis, volo deinceps secundum ejus leges vitam meam instituere. Sed alio modo etiam Deus misericordiam suam cum peccatoribus ostendit. Id enim efficit, cum eis bona ista temporalia habere permittit, ut si omnino peccare volunt, saltem minus peccent. Quidam enim reperiuntur, qui si non habeant, unde suae libidini satisfaciunt, mox ad maledicta se convertunt, vel insidiantur, furantur, occidunt. Quid igitur Deus? Alligemus, inquit, hunc draconem, projiciamus in os ejus haereditatem, et illas pecunias, licet male partas, tamen eum habere sinamus. Quod si cum his omnibus ipsius furor non quiescit, non multum oberit, descendet magis pinguis ad gehennam et suibus illis erit similis, qui diligenter nutriuntur, ut mactentur pinguiores.
Jam tertia causa est, ut simul cum misericordia etiam justitia ostendatur. Primum enim nullus est tam malus, quin aliquid boni aliquando faciat; Deus autem omnium bonorum remunerator promptissimus et liberalissimus est. Itaque licet posset avaros homines impedire, ne usuris et fraudibus lucrarentur, sinit tamen eos lucrari, ut mercedem suam hic recipiant exigui boni, quod forte gesserunt, quandoquidem post hanc vitam nihil eos, nisi supplicia manent, itaque D. Augustinus, bonis moribus et artibus Romanorum eximiam illam gloriam tam excellentis imperii, tamquam mercedem quamdam a Deo redditam esse confirmat. Ita quoque propheta Ezechiel exercitui Nabuchodonosor diripiendam JSgyptum traditam fuisse a Deo docet tamquam stipendium quoddam quia pugnaverant contra Tyrum. Deinde ostenditur etiam in eo divina justitia, quod saepe concedit iratus, quod negaret propitius. Videt Deus aliquem qui unum habet Ecclesiasticum beneficium et posset ex eo commode et quiete et sancte et religiose vivere: interim videt eum non posse quiescere, frequentare curiam, assentari praelatis omnemque lapidem movere, ut adhuc alterum, ettertium obtineat. Quid igitur Deus? Tu, inquit manibus et pedibus quaeris perditionem tuam. Age justitiam ostendamus, fiat tibi sicut vis, sentias tuo malo, qu e tu quaeris non esse beneficia, sed supplicia. Sinamus eum dorsum onerare sacco beneficiorum, qui eum deprimat ac demergat in gehennam. Postremo illo etiam modo divina justitia declarat, quod saipe Drus unum impium per alterum punit. Unus malis artibus dives evasit; quid agit justitia et providentia Dei? Permittit alium venire, qui similibus artibus eum spoliat omnibus, quae sibi pepererat. Sed vide suavitatem ac dulcedinem Dei, qui cum iratus fuerit misericordiie recordatur, etiam cum isto rigore justitiae misericordi e lenitatem admiscet. Saepe enim facit ut qui male agendo peccati turpitudinem agnoscere non poterat, is mala patiendo eam agnoscat, atque inde ad cor per poenitentiam converta ur. Avarus quispiam multo tempore a pauperibus usuras acceperat, et lucri desiderio excaecatus nunquam turpitudinem ejus iniquitatis videre potuerat: deinde justo Dei judicio, ad eam Tom. IX.
inopiam et difficultatem redigitur, ut pecunias restituendas cum foe.nore petere ipse cogat ir, et tum demum peccati foeditatem in a’ io incipit videre, quam in se videre non poterat. Tunc incipit cogitare ac dicere: bone Deus, qurc est h;ec iniquitas tam aperta, ut ego recipiam unum, et exigam decem? H:cccine est charitas Christianorum? Itane proximi in Ecclesia adjuvantur? Cum vero ad seipsum et pr eteritam suam vitam oculos convertit et se quoque talem fuisse olim recordatur, tum vero et seipsum, et plagas ac foeditatem suam agnoscit. (Juod vero de avaro diximus, idem de iracundo, de superbo, de lascivo, de ebrioso potest ac debet intelligi.
Ouarta et postrema ratio est, utilitas electorum. Nam ut B. Augustinus sapienter monet, praeterquam quod prosperitatibus impiorum exercentur et probantur electi; voluit etiam Deus bona haec temporalia bonis et malis esse communia, ne boni ea tamquam magna Dei munera concupiscant. Videtur enim nobis dicere Deus: Adeone insipientes estis, ut credatis me bona ista temporalia, si alicujus momenti essent, tamen tam impudic s, avaris, ebriosis, tyrannis, latronibus, hostibus meis donaturum fuisse? An ego sapiens et justus non sum? Num ego non dixi: Nolite projicere margaritas ante porcos? (Juin potius intelligitis, ista peccatoribus tamquam panem et aquam mancipiis clari, vobis autem integram haereditatem in codis, amplissima regna et imperia conservari. Cur igitur tanto studio ista quamtis? cur ita istis in hoc itinere vos oneratis? cur non pauperes conservos vestros in exilio, et collegas futuros in regno convocatis, ac dicitis • Eia fratres, accipite partem oneris nostri, nec enim ista in patria ad quam imus, necessaria erunt, et nos levius et expeditius proficiscemur? Habet:s rationes, cur in hoc saiculo saepe Deus temporalia bona impiis largiatur.
Verum enim vero, auditores, quamquam bona et mala ista exigua, quae praecipue ad corpus pertinent, Deus confundere aepermimere saepe voluerit, tamen magna et vera illa nona vel mala,qu e ad spiritum spectant, numquam miscet, id quod utinam hoc tempore'a multis intelligeretur. (Juae sunt, quaeso vos, majora et preestantiora bona, animi an corporis? carnis an spiritus? Certe animi, certe spiritus. Nam quemadmodum oculi sanitatem pluris facimus, quam digiti, quia oculus est digito praestantior; et sicut si mendicus quispiam vehementer verberetur, nemo se opponit; at si filius regis vel leviter tangatur, regnum totum commovetur, quia purpura regia mirifice splendet in oculis hominum, panni vero mendicorum, ut sordes contemnuntur: ita quoque animi bona, ut gratia, sapientia, justitia, charitas, virtutes caeterae? dona et charismata Spiritus sancti multo sunt majora et praestantiora corporis bonis, opibus, voluptatibus, robore, pulchritudine, sanitate. Nam et animus corpore sine ulla comparatione est excellentior: praeterea sola animi bona hominem bonum et divitem et beatum et contentum et felicem reddunt.
Atque haec sunt bona vere bona quae ' etiam in hoc mundo non dantur, nisi bonis. Existat hic aliquis, qualis erat sanctus Job vel Lazarus ille mendicus qui totus sit a planta pedis usque ad verticem capitis aerumnis et calamitatibus coopertus; ingredere animum ejus, reperies eum hilarem, tranquillum, quietum, plenum pace, charitate, patientia, gaudio et qui in doloribus invenerit id, quod homines improbi quaerunt, et nunquam inveniunt in deliciis. Non legistis in Actis Apostolicis de Paulo et Sita, qui cum virgis caesi multas plagas accepissent, ac deinde coinpedibus constricti in teterrimum carcerem conjecti fuissent, media nocte psalmos et hymnos Domino laetissime decantabant? Nec mirum. Ipse enim Apostolus Paulus in tribulationibus suis, non mendaciter dicere solitus erat: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra. Et: Sicut abundant passiones Christi in
nobis; ita et per Christi abundat consolatio nostra. Existat deinde hic alius, qualis erat epulo ille purpuratus, vel aliquis Nero aut Decius aut Maximinus, qui corporis et caeteris bonis omnibus abundet; ingredere animum ejus, reperies eum turpulentum, inquietum, et insatiabilem, plenum odio, invidentia, suspicionibus, superbum, elatum: arrogantem, foetentem denique tamquam omnium sordium sentinam, vel quasi sepulcrum aliquod dealbatum. Ita igitur Deus animi bona, quae vera et magna sunt bona, non miscet: licet permisceat ea quae etiam ab Ethnicis fortunae ludibria appellata sunt, quae quasi mutuo hic-accipitur, quae velimus nolimus, brevi relinquenda sunt, et quse nec preemia, nec poenae animorum esse possunt. Quomodo enim exiguo poculo Oceani aqua tota contineri non potest; ita gloria, et supplicia animorum, quse sempiterna esse debent, ad paucorum dierum angustias, quibus nunc vivimus, contrahi non possunt.
Quse cum ita sint, auditores, fragilibus atque instabilibus bonis contemptis, eo mentem atque animum dirigamus, ubi vera et sempiterna suntbona. Quid his quadragesimse diebus, quibus in itinere sumus, nobis contingat, sive malum, sive bonum, sive tribulatio, sive consolatio, sive pluvia, sive serenitas, parum certe curare debemus, modo securi et laeti, conscientia benefactorum nos consolante et erigente, ad illam aeternam et beatam domum perveniamus, ubi vivitur et regnatur per omnia saecula saeculorum. Arnen.
Tractat ista concio de fructibus tribulationis, quando ea in bonam terram cadit; quos tamen fructus cognosci in altera vita, exemplo puerorum sub disciplina viventium, declaratur. Explicatq itaque breviter modo, quo ex malo, qualis est tribulatio, aliquid boni fieri possit; tres fructus tribulationis in bonam terram cadentis statuuntur, qui sunt purgare, illustrare, perficere. Ostenditur autem tribulationem purgare triplici modo. Primo peccata diluendo, ubi etiam gravitas peccatorum, quae tollit, ob oculos ponitur. Secundo, purgatorii poenas minuendo, id quod simili, sociorum simul hospitium intrantium dilucidatur. Tertio prohibendo ne sordes expurgata; denuo contrahantur; ubi etiam tres omnium malorum fontes ex epistola Sancti Joannis adstruuntur, quos tribulatio omnes obstruere solet, simul et ab imminente malo praeservare: unde ad eam tolerandam aequo animo incitamur.
Pars altera duos reliquos prosequitur propositos fructus equorum secundus est illustrare. Hinc tribulatio felli Tobice, collyrio Joannis, et solitudini Osee aptissime assimilatur. Docetur tribulationem illustrare, ut videamus quatuor. i. Quae infra nos sunt, qualia sunt infernus et res omnes corporales, et quomodo hoc fiat pulchra amplificatione interseritur. 2. Quae supra nos, ut est Deus, Angeli, et omnes sancti quod in Ilebraeo populo, Ethnicis, et maxime in Juliano apostata apparet. 3. Quce circa nos sunt, ut sunt amici et familiares, ubi tribulatio scala; Jacob, et torculari comparatur. 4. Quce sunt in nobis ipsis, quid sci¬
licet possimus sine Deo, quid item cum Deo. Tertius fructus est perficere, quo loco probatur perfectionem istam in charitate consistere. Tandem Deus, qui nos affligit, fabris, nutricibus, venatoribus et equitibus congruenter assimilatur, ejusque rei causa discutitur.
Tribulationis fructus, auditores optimi, de quibus hodierna die, adjuvante Domino, dicturi sumus, usque adeo copia et nobilitate excellunt, ut ego facile mihi ipse persuadeam, eos a minime prorsus ad plenum intelligi posse, donec ad illam aeternam et beatam domum ad quam nunc per ipsas tribulationes tendimus, perveniamus. Etenim simile aliquid nobis contingit, quod pueris evenire solet toto illo tempore, quo subjecti censurae ac ferulae praeceptorum ac parentum in litterario ludo et labore versantur. Certe enim si quaeras a pueris, quid ipsi de virgis et verberibus judicent, dicent, nihil gravius atque acerbius, et quod ipsi magis oderunt in orbe reperiri. Sed propterea de exigua illa molestia, tam inique sentiunt, quod nondum cernant, quam pulchri, et quam suaves non modo flores, sed etiam fructus sapientiae et eruditionis, de illis duris, ut videntur, atque horridis spinis verberum et virgarum oriantur. Itaque postea cum ad maturam aetatem perveniunt, et nomine doctrinae ac morum ubique se commendari intelligunt, et ea de causa nihil sibi, neque opes ad vitam, neque honores ad dignitatem conservandam ac tuendam unquam posse deesse: et simul vident, si metus, et castigatio parentis et magistri defuissent, seneque litteras, neque mores, neque educationem habituros, neque aliud, quam idiotas, quam rusticos, forte etiam quam sicarios et latruneulos futuros fuisse; tunc demum ferulee ac virgee utilitatem agoscun', et correctoribus et emendatoribus suis magistris et parentibus debitas gratias justasque referunt. Sic etiam nos, auditores, dum in laboribus et tribulationibus quasi in ludo litterario versamur, nihil novimus, nisi gemere et plorare; at cum in coelo tribulationis finitis in libro di vinee providentiee legemus, si modo una, modo altera tribulatione tamquam ferula quadam castigari non essemus, fuisse nos cum impiis ad eeterna supplicia descensuros: tum certe pretium intelligemus tribulationum: Tunc implebitur gaudio os nostrum, et Ungua nostra exultatione. Tunc securi laetique cantabimus: Laetati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti; annis, quibus vidimus mala. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Quamobrem recte Apostolus Paulus: Omnis, inquit, disciplina in praesenti quidem non videtur esse gaudii, sed moeroris: postea vero fimetum pacatissimus exercitatis per eam reddet justitiae.
Sed quamquam res ita, ut diximus, se habeat, et fructus tribulationis non ante plane cognoscere poterimus, quam ad vitam beatorum, omnis miseriae et tribulationis expertem, pervenerimus: tamen hic etiam multum refert, diligenter et saepe de eis loqui et cogitare, ut earum suavitate atque utilitate confirmati, neque praesentibus calamitatibus frangamur, neque futuras magnopere metuamus, et ex utrisque in vera pietate et religione proficiamus.
Aggrediar igitur ad eos fructus, quos in bona terra, hoc est, in hominibus, qui ex ea juvari cupiunt, tribulatio parit, diligenter explicandos: si tamen antea breviter exposuero, quemadmodum intelligamus, quod dicimus, et saepe repetendum nobis erit, tribulationem, quae per se nisi mala esse non potest, bonos fructus facere. Exponit istam loquendi formulam D. Augustinus lib. xm Civit, c. h. 5 et 6 quibus in locis docet, mortem et miserias in hominibus sanctis bonos fructus facere; non ita et jam accipiendum, quasi quod erat antea malum, postea fiat bonum, vel tamquam id, quod est malum, sit per se causa boni: id enim fieri non potest: sed illud ejusmodi sententiis significari, Deum et sanctos homines, occasione mali utuntur male etiam bono, ita bonos uti bene etiam malo. Aspicite et intuemini sanctos Martyres, num illi mortem, extremum malorum, in maximum et excellentissimum bo¬
num non convertebant? At num propterea effides illa sanctissimorum Martyrum erat bona? Nullo pacto. Sed Deus erat bonus, qui sua potentia. Martyres erant boni, qui sua patientia illo modo utebantur bene. Sicut etiam non ideo petra est dulcis aut saxum molle, quia Deus sua omnipotentia educit Mei de petra oleumque de saxo durissimo.
Quot igitur sunt fructus tribulationis, cum forte in bonam terram cadit? Tres: purgare, illustrare, perficere: quse sunt tria illa hierarchica opera, quae magnus Dionysius in libro de Eccles. hierarchia describit. Incipiamus a primo. Quo pacto tribulatio purgat? Tribus modis. Nam et sordes peccatorum jam contractas eluit; et poenas, quae sceleribus debentur, minuit; et ne iterum sordes contrahantur, facit.
Primus igitur et praestantissimus fructus tribulationis est, qui eluat sordes peccatorum. Unde hoc habemus? Ex divinis litteris. Sic enim legimus: Benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum, qui cum iratus fueris, misericordiam facis, et in tempore tribulationis peccata dimittis his, qui invocant te. Et in libro Ecclesiastici: Quoniam pius (inquit Spiritus sanctus) et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata. Sed quomodo, inquies? qua via? quo ordine per tribulationes Deus peccata remittit? Dicam, auditores, et dicam plan:: aperte, ut intelligatur. Tribulatio id habet proprium, ut hominem revocet et reducat ad se, sicut contra prosperitas eum abducit atque avocat procul a se: non secus atque in ipsa carne fieri videmus, qui cum ab aliquo pungitur, contrahitur, cum bene habet, extenditur. Audi sanctum David: Conversus sum, inquit. Quando? In aerumna mea, dum configitur spina. Audi Dominum, quid de homine illo prodigo dicat, qui cum divitiis abundaret, abierat in regionem longinquam, et cum egere coepisset, In se reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. Surgam et ibo ad patrem meum, 1 1 dicam ei: Pater, peccavi in coelum, et coram te. Veniamus ad praxim. Videas adolescentem nobilem, divitem, sanum, florentem, nunquam esse domi: sed hodie ad venationem, cras ad aucupium, alio die ad convivia, ad potationes ad officinas gladiatorum, ad magistros chorearum ire: denique sicut corpore, sic etiam animo semper vagari, ad cor nunquan redire, de Deo, de morte, de judicio nunquam cogitare. Adve-
niat tribulatio, incidat in gravem morbum, vel quod facile fieri potest, propter aliquod scelus rapiatur ad carcerem, damnatur ad mortem; statim incipiet mores mutare, ad seipsum reverti, et ubi viderit animam suam totam sordidam, totam foetentem, totam plagis et vulneribus peccatorum confectam, et quod si ita ex hoc mundo exeat, aeternam mortem evadere non poterit: tunc demum totus concussus convertetur ad Deum, et dicet: Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me. Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam. Tibi soli peccavi et malum coram te feci. Neque, eo contentus Sacerdotem advocabit, crimen confitebitur poenitentiam recipiet, et eo modo tandem ad gratiam et misericordiam perveniet. Dic mihi, sceleste, quis te modo cogit confiteri, nisi tormentum, nisi tribulatio? eras antea tam superbus, tam arrogans, tam obstinatus, et confiteri nolebas id, quod eras: tunc si quis dixisset, non esse te optimum et sapientissimum omnium hominum, eum tu vivum devorare voluisses. Quod igitur Deus fecit? Quaestionibus te admovit, misit tortorem, qui tormentis a te confessionem extorqueret. Et qua de causa extorqueret? ut confitentem ageret in crucem? Minime vero. Non est Deus noster, ut praetores mundi: illi reum si confiteatur, occidunt, si neget, absolvunt. At contra Deus, si confitearis, absolvit; si neges, occidit. 0 suavissimum etamantissimum nostri generis Deum, qui non alia de causa nos flagellat, quam ut a morte peccatorum ad veram vitam redire nos cogat! Itaque ad hunc modum per tribulationem ad veniam peccatorum, et misericordiam pervenitur, quod quidem tantum beneficium est, quantum mens humana cogitando assequi non potest. Quis enim unquam sapiet, quam grave malum sit peccatum? Quis tibi unquam explicabit, quid supplicii merearis, cum Deum a domo tua, anima tua, violenter expellis? Si horrendum est facinus, a servis proditoribus regem ab ipsa sua regia deturbari: si flagitium atrocissimum, sponsum a sponsa propter adulteri amorem ejici de thalamo: si impietas inaudita, patrem et matrem propria domo a filiis excludi; quo nomine scelus illud appellabimus, quo tu tantulus homuncio, tu unus de terrae vermiculis, Deum, cui plus multo, quam regi, quam sponso, quam patri et matri debes, de domo illa expellis, quam ipse suis manibus fabricavit, suo sanguine instauravit,
suo baptismate consecravit? Magnum igitur est pretium, magna utilitas tribulationis, quae a scelere tam immani atque atroci animum purgat.
Quid praeterea tribulatio facit? minuit cruciatum, quem post hanc vitam in purgatorio luere deberemus. Accipe similitudinem. Si duo socii tabernam simul ingrediantur, et uterque usque ad satietatem comedat et bibat, deinde ad vesperam, cum est hora solvendi, alter clam inde se subducens, deserat sodalem suunq, num is, qui solus manet, totum solvere non cogetur? Cogetur sane, etiam si pallium in taberna relinquere deberet: sic etiam, auditores, animus et corpus socii quidam sunt, simul ingrediuntur tabernam hujus mundi, simul comedunt et bibunt: et quamquam animus superbiendo, corpus luxuriando peccant, simul tamen debitum peccatorum contrahunt: verum mortis vespera adveniente, cum jam est hora solvendi, alter sociorum, corpus videlicet, deserens sodalem suum, atque ab eo fugiens sub terram in sepulcro se abscondit: porro animus solus rapitur continuo ad carcerem, et vincula purgatorii, ibique severissime excipitur et flagellatur, nec ante dimittitur quam et pro se et pro socio usque ad ultimum quadrantem satisfecerit. Ne igitur nobis id contingat, quid facit Deus? Tribulationem aliquam permittit super nos venire quas corpus cogat, et jam si nolit, solvere partem suam, antequam ab animo per mortem separetur. Quod vero Deus ita cogat, magnum beneficium. Nam omnino debita so venda sunt. Non est quod quisquam se decipiat. Sordes multas contraxisti? Purgari debes. Comedisti et bibisti? Solvere debes. Cum delectatione peccasti? Cum dolore puniri debes. Quod si hic, dum vivis, neque tribulationes oblatas a Deo libenter admittis, neque per te castigationem ullam, ac praesertim jejuniorum et eleemosynarum assumis, nihil dubites in purgatorio omnem poenam, quam debes, exactissime te persoluturum. Cur enim putas pauca ante diem ultimi judicii futuram magnam illam tribulationem, quam Dominus tanto ante prajdixit, qualis non fuit ab initio mundi neque postea erit, nisi ut exponit D. Irenseus, ut omnes electi, qui tunc in vivis erunt, perfecte purgari, statim post judicium ad Coelum evolare possint? Neque enim post eum diem amplius erit, vel tempus vel locus purgatorii. Quare cum evadere non possis, quin solvas alicubi,
quanto melius atque utilius tibi est, ut caro partem suam hic solvat, quam ut in purgatorio summa tota exigatur ab anima? Praesertim cum sine ulla comparatione mitius ac remissius cum debitoribus agatur in hoc saeculo, quam in futuro. Sicut enim nostri mercatores multo vilius merces suas vendunt, si prompta et parata pecunia numeretur, quam si in longum tempus solutio differatur: ita quoque et Deus multo clementius agit, si hic, dum vivimus, alacriter patiendo satisfacere velis, quam si post obitum in futurum saeculum differas solutionem.
Sed jam tertium modum et postremum videamus, quo tribulatio purgat. Quid igitur est tribulatio? Pharmacum saluberrimum, quod praiservat a malo peccati. Nam qui rebus omnibus abundant, qui semper fruuntur pace, qui nihil molestiarum habent, totos se desidise atque otio dedunt: Multam vero malitiam docuit otiositas, inquit Ecclesiasticus. Et Moyses: Incrassatus est dilectus, et recalcitravit; Incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo. Et propheta Ezechiel: Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, superbia, saturitas panis et abundantia et otium ipsius et filiorum ejus. Hinc in libro Judicum aperte legis, nunquam voluisse Deum Chananeos omnino deleri, ne si filiis Israel bella Ethnicorum deessent, otio diffluere atque ad omnia vitia declinare inciperent. Dubitabant olim Romani, num expediret delere Carthaginem? Scipio Nasica, qui unus ex senatu optimus judicatus erat, contendebat non expedire, ne terrore illius semulse civitatis sublato juventus Romana nimis pinguis, nimis secura atque otiosa fieret: et inde innumera flagitia atque scelera in urbem irruerent, quse plus Romano imperio, quam omnia externa bella nocerent. Nec eum sententia fefellit, reipsa probatum est, quam verum diceret. Nam cum senatus (utB. Augustinus notat) Catonis potius, qui contrarium suadebat, quam Scipionis sequi voluisset consilium, deleta Carthagine, magno terrore urbis Romanse depulso atque extincto, tanta de rebus prosperis orta mala subsecuta sunt, tam atrocia bella intestina, tam seevse cruentaeque seditiones, tantus proscriptionum ac rapinarum furor, ut Romani plura et crudeliora paterentur a civibus quam unquam metuere potuissent ab hostibus. Quid igitur tribulatio facit? Continet homines in officio, excitat homines torpentes,
occupat vigilantes, excludit otium, luxuriam, desidiam, securitatem.
At quomodo id facit? Nempe cohibendo ac debilitando belluam istam immanem, quam intus habemus, quse dicitur concupiscentia, quae mater est omnium flagitiorum, et quasi hydra qusedam trium capitum vel alter cerberus infernalis. Quse sunt tria illa capita? Apostolus Joannes in sua epistola nos docebit: Omne, quod est in mundo, inquit, concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Ista tria sunt capita, tres radices, tres fontes vitiorum. A concupiscentia carnis oriuntur crapulee. ebrietates, fornicationes, adulteria, et his similia. A concupiscentia oculorum, quse alio nomine dicuntur avaritia, nascuntur furta, rapinse, usurse, lites, contentiones, et ille amor immoderatus semper conjungendi domos ad domos, agros ad agros, beneficia ad beneficia, pecunias ad pecunias. A superbia vitse existit ambitio, simonia, convicia, contumelia, homicidia, certaminia singularia, multitudo equorum et servorum, denique pompse et vanitates innumerae. Adversus hanc hydram et cerberum istum mittit Deus tribulationes: contra carnis concupiscentiam segritudines: contra conseupiscentiam oculorum, paupertatem: co'ntra superbiam vitse, notas ignominise sempiternas. Ita sapientissimus et nostri amantissimus Deus pugnat pro nobis contra inimicum nostrum, quem nos domare et coercere numquam possemus. Disce igitur, o homo, disce aliquando bonitatem et Dei sapientiam. Tu dicis: Ego nemini sum molestus, studeo rebus meis, adjuvo cseteros quantum possum, nihil ago mali: Cur ergo tribulationibus flagellor? cur mihi invertitur domus? diripiuntur fortunse? dissipantur liberi? Cur ego modo capitis, modo stomachi, modo dentium dolorem patior? Nimirum, quia praeservari debes a morbo peccati. Diligit te Dominus Deus tuus, et quia videt in te, licet bona3 sis voluntatis, adhuc tamen hydram concupiscentiae vivere, eam tribulationibus domare ac debilitare cupit. Numquid tu melior Apostolo Paulo? At ille vir tantus, tam intimus amicus Dei, nonne alicubi ait: Scio quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum? Agnoscebat videlicet hydram, agnoscebat cerberum tricipitem intus in pectore semper mordentem et latrantem, et idcirco non contentus tribulationibus, quas patiebatur ab aliis, ipse etiam carnem suam affligebat: Ego, inquit, castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
Cum igitur omnes post Adse peccatum aegroti simus, morbo isto concupiscentiae omnes laboremus, cur molestum nobis esse debet, si medicus noster, Deus, tamquam aegrotos, non tamquam sanos in hoc mundo, nos gubernat, et pro morbi varietate varia pharmaca tribulationum sumere nos jubet? Certe ut Magnus Basilius ait: « Nemo medicum corporis sui unquam reprehendit, quod venam secuerit vel carnem adusserit, vel inediam instituerit vel amaram potionem sumere praeceperit; sed laudavit potius tamquam doctum et sapientem, et gratias egit ac pecunias obtulit: quia satis intelligunt omnes, medicum non cum aegroto sed cum morbo pro aegroto bellum gerere. » Ad eumdem igitur modum, auditores, et nos, si sapimus, agemus cum Domino Deo nostro, qui est medicus animorum longe optimus et doctissimus, et non cum homine, sed cum peccato suis tribulationibus pugnat: non solum ejus providentiam non arguemus, sed etiam ei gratias debitas agemus. Nec tantum de ipso medico non conqueremur, sed neque de instrumentis, quibus ad salutem nostram uti voluit. Nunquam prudentes aegros dicere audimus, medicus placet, sed ferrum, quo utitur, non placet. Quis enim melius novit, quo instrumento sit utendum, quam ipse medicus, qui ullo uti debet? Quare nos quoque, si Deus nobis medicus placet, ut placere debet, si medendi artem, qua utitur, non possumus non probare, etiam de instrumentis, de hominibus, quibus nos tribulat, conqueri non debemus, ne Deum docere atque instruere, quae summa est insania, velle videamur.
Quemadmodum tribulatio hominem purget, qui erat primus ejus fructus, cum forte in bonam terram cadit, hactenus exposuimus: sequitur, ut alios duos fructus persequar, qui ad illustrationem et perfectionem pertinent.
Ac primum quidem, ut ab illustratione incipiamus, tribulatio mihi persimilis esse videtur felli, quo Tobiae oculos ab Angelo Raphaele curatos esse novimus. Poterat enim Angelus sanctus multis aliis rebus, vel etiam sine ullis rebus tamquam minister Omnipo¬
tentis Dei, Tobise oculos restituere: sed voluit felle, quod est amarissimum, et felle piscis, qui falsum elementum incolit, id facere, ut nobis fructum atque utilitatem tribulationis ostenderet, quae quamvis falsa, quamvis amara, quamvis in mari turbulento hujus saeculi oriatur, tamen si reote utamur, non parum luminis internis oculis afferre potest. Aptissime quoque in Apocalypsi eadem tribulatio collyrio comparari mihi videtur. Collyrio, inquit Dominus, inunge oculos tuo$9 ut videas: ego quos amo, arguo et castigo. Collyrium enim ex pulveribus quibusdam efficitur, qui rodunt et consumunt pravos humores qui in oculis interdum existire solent. Tribulatio autem simili quodam modo inanes non humores, sed amores atque affectus rodit, qui mirum in modum oculos mentis impediunt, ne rectum et bonum videre, ac judicare possint. Homines enim, quod etiam philosophus vidit et docuit, ut affecti sunt ipsi, ita plerumque de rebus judicant. Quid ergo Dominus ait? Tu, inquit, non bene vides, pravos humores habes in oculis, sine adhiberi tibi collyrium tribulationis, ut videas. Ac ne forte dubitares, eum de tribulationis medicamento loqui, statim subjungit: Ego enim, quos amo, arguo et castigo. Postremo, tribulatio terra illa desferta et solitudo est, de qua loquitur Dominus per Osee: Ecce ego ducam eam in solitudinem et loquar ad cor ejus. Quae est haec solitudo, nisi tribulatio? Siquidem
« Tempore felici multi numerantur amici: >
si divitiis et honoribus affluas, turba sodalium et adulatorum, numquam te relinquit: et Deus quidam vellet tibi de negotio salutis tuse aliquid loqui, sed audientiam obtinere non potest. Quid igitur agit? Deponit potentes de sede, de divite pauperem, de claro obscurum facit: ita recedentibus falsis amicis derelinqueris solus, ita cultor atque habitator efficeris solitudinis, et tum venit Deus et loquitur ad cor tuum, et luce sapientise suse interiores oculos tuos totos illustrat.
Sed quid illud est, quod tribulatio videre facit? Non est unum -aliquid, sed multa et varia: nimirum ea, quae sunt infra te, quee supra te, quse circum te, atque ad ulli- •mum etiam teipsum. Magna sane lux, magna eruditio, quam domina magistra nostra tribulatio affert.
Quse sunt ea, quse jacent infra nos? Primum inferi, deinde res omnes corporales. Nos enim, qui animo et corpore praediti sumus quasi medium locum incolimus, inter corporum et spirituum regiones, et omnia corpora cernimus infra nos, omnes spiritus supra nos. Atque inferos quidem ex tribulatione facile cognoscimus: nam cum aliquo dentium vel capitis stomachi dolore laboramus, tunc dicimus: Si tantulus dolor it i cruciat, quid faciet ignis gehenna.*? si modo una tantum parte corporis dolemus, et brevi sanitatem speramus et tot remedia, tot solatia, tot consolatores habemus, et tamen vix dolorem toleramus, quid erit apud inferos toto corpore, et animo torqueri, et finem nullum exspectare, et nullum remedium, nullum solatium, nullum consolatorem habere? Vere igitur clamat Isaias: Quis poterit habitare de vobis cum igne devorant;? Aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis?
Verum non inferos solum, sed etiam res corporeas tribulatio cognoscere facit. Siquidem in cognitione et aestimatione corporalium rerum duobus contrariis modis decipimur. Quidam res istas corporeas, et opes, ut sanitatem, cum habent, non pane cognoscunt, neque tanti ficiunt, quanti deberent, nec unquam cogitant unde esead nos veni tnt, quis eas conservare et augere, imminuerte etiam et auferre possit: atque idc reo neque Deo gratias agunt, et facile pecunias suas profundunt, facilius etiam nimis comedendo, nimis bibendo, nimis ludendo, variorum morborum periculo se exponunt: at cum tribulatio adest, cum inopia premi incipiunt, tunc discunt, quam pulchra virtus sit parcimonia: et cum aliquo morbo laborant, tunc dicunt: 0 quam suave et dulce est bene valere? 0 quam praeclarum Dei donum est sanitas! 0 qui fruuntur tam excellenti bono, quanto jure agere gratias Deo auctori deberent? Atque idem de pace, de fortunis, de aliis rebus generis ejusdem dictum esse: intelligatur. Omnia enim melius ab entia, quam praesentia cognoscuntur atque aestimantur. Quidam alii sunt, qui ad alterum extremum declinantes, multo pluris ista faciunt, quam revera facienda sint. Nam cum sint fragilia et caduca, et sine ullo dubio casura et peritura, tamen non minus eis adhaerent, quam si forent sempiter:a: non minus eis serviunt, quam si dii quidam vel* idola essent. Quocb ea non immerito Apostolus avaritiam idolorum servitutem nomina¬
vit: et de quibusdam ait: Quorum Deus venter est. quorum finis interitus, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena xapiunt. At cum adest magistra tribulatio, et il i omnia, qu;e magno labore et sudore multis annis sibi comparaverant, aliquando in puncto temporis amittunt, tum dicunt: 0 quam eramus nos insipientes, qui vanitatem non credebamus esse vanitatem, et res caducas nunquam casuras, res fragiles nunquam fi angendas: nunc intelligimus, non aurum esse omne quod lucet, neque tanti ista temporalia aestimanda, quanti venduntur atque emuntur in nundinis stultorum. Praeclare sane, auditores, Gregorius Theologus; « Nihil, inquit, in rebus humanis stabile est, nihil quod in eodem statu semper maneat: sed circulus quidam res nostras circumrotat, et varias ssepe fert mutationes, nonnunquam in die uno, frequenter in hora: ac ventis potius credendum est instabilibus nec non vestigiis navis per mare curentis, noctiumque somnis fallacibus, et iis quoque, quae pueri ludentes in arena fingunt, quam prosperitati humai.se. » Haec ille. At quotus quisque est qui ista in prosperitate noverit, et e contra quotus quisque est, qui ista in tribulatione non noverit? Novi ego viros clarissimos, opulentissimos, florentissimosque infra paucos menses exutos honoribus, spoliatos facultatibus, in vincula conjectos, et tandem cum ignominia ultimo supplicio affectos, qui tamen adeo multum ex tribulatione profecerunt, ita mundum et ejus inanissimas et mendacissimas voluptates contemnere didicerunt, ita sancte, ita pie, ita religiose diem extremum clauserunt, ut admirabile esset. Tanta igitur, auditores, est utilitas tribulationis.
Sed quid praeterea tribulatio videre facit? Id quod est supra nos, nempe Deum, Angelos sanctos, qui simul vivunt cum Deo et regnant. Nam tempore prosperitatis facile Deum et sanctos obliviscimur: at cum tribulatio a iqua forte ingruerit, si in mari vento saeviente jactamur, vel hostes a tergo insequentes videamus, si fulmina cadere de cado, si terram sub pedibus concuti, si arcere, si ruere domum, tunc invocatur Deus, tunc sanctorum agnoscitur patrocinium, tunc breves sunt litaniae, nullus sanctorum negligitur, evolvitur calendarium totum. De pupulo Hebraeorum legimus in Exodo, nec non in libris Judicum et Regum tempore pacis et prosperitatis saepe vel aureos vitulos
vel Baalim et Astaroth, vel alia gentium idola pro Deo adorasse: tempore vero tribulationis semper idolis contemptis ad unius veri Dei numen confugisse. Hinc enim sunt illae voces sancti David: Imple faciet eorum ignom/ma, et quaerent nomen tuum, domine. Et rursum: Cum occuleret eos, quaerebant eum, et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. Scribit quoque Lactantius, ipsos idololatrasqui tempore prosperitatis alacres currunt ad simulacra, iis libani, iis sacrificant, ea coronant, tempore tribulationis non Jovem aut Martem, non idola ulla invocare, sed oculos ac manus ad ccelum tollere, unum Deum obtestari, atque ab ejus divino atque unico munere misericordiam et veniam implorare. At ubi relinquimus impium illum apostatam, Christique hostem atrocissimum Julianum? enim, ut Gregorius Theolo-.es scribit, cum aliquando in adytum multis inaccessum et horrendum cum suis necromanticis deemones consulturus descendisset, et jam sonitus quosdam insuetos audiret, nec non teterrimos odores sentiret ac ignea qusedam spectra et phantasmata videret, re inexpectata vehementer perculsus, subito ad signum crucis, Christianorum clypeum, confugit, et eum sibi adjutorem fecit, quem persequebatur. Praevaluit signum crucis, evanescunt spectra, Daemones superantur, solvuntur timores. Quid inde? Ut se Julianus collegit, rursum animatur, rursum Daemones advocantur: sed iterum etiam redeunt spectra, iterum timores, denuoque signum repetitur, denuo Daemones compescuntur. Ita igitur, auditores, illustrat tribulatio, ut etiam caecos, etiam ethnicos, etiam idololatras, etiam Dei juratos hostes, etiam homines profligatissimos sursum aspicere, et verum ac solum Dei nostri numen agnoscere faciat.
Veniamus ad ea, quae circa nos sunt, ad homines videlicet caeteros, ad fratres, ad proximos nostros: num tribulatio docet animos veros a falsis, homines probos ab improbis separare? Et quidem optime et facillime. Pulchre enim Tertullianus tribulationem comparat paleae, quae in arca purgat frumenta. Quando prospe 'itate frueris, et tamquam in arca quietus jaces multae paleae amicorum tibi adhaereat, multi gnatones se tibi adjungunt. At si paleae tribulationis te agitare, et sursum projicere ac jactare incipiat, statim paleae recedunt, et tu solus in arcam redis. Neque solum tribulatione docente amicos tuos falsos a veris cognoscis,
sed etiam amicos Dei falsos a veris discernis. Nam ut idem eodem loco docet Tertullianus, persimilis est tribulatio scalae, quam vidit patriarcha Jacob, per quam Angeli quidam ascendebant quidam descendebant. Sic enim et in tribulatione veri Dei serVi semper magis ac magis per patientiam ad Deum ascendunt: amici vero mundi, qui pati non didicerunt, scmpermagis ac magis ad interos per impatientiam suam descendunt. Nec dissimilis est tribulatio torculari, in quo oleum secernitur ab amurca, et tornaci, in qua aurum et plumbum et caetera metalla, qualia sunt, apparent, ut B. Augustinus eleganter docet.
Sed quid postremo tribulatio videre facit? Tcipsum: quid sis, quid valeas, quid possis per te, quid possis cum Deo. Quid homo per seipsum potest? Nihil. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, tamquam ex nobis, inquit Apostolus. Quid potest cum Deo? Omnia. Omnia possum, inquit idem doctor, in eo, qui me confortat. At hoc totum nunquam melius, quam in tribulatione cognoscimus. Nam saepe multa putamus nos posse: proponimus, promittimus, vovemus jejunia, peregrinationes, opera ceetera: verum ad primam tentationem prosternimur, et veniente jubilaeo opertet statim vota commutari. Recte igitur S. Jeremias: Ego, inquit, vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus. Tempore tribulationis inopiam nostram, pulverem nostrum, nihilum nostrum agnoscimus: e contra quoque antequam tribulatio adsit, aliquando trepidamus, animum despondemus, nihil ferre nos posse putamus, et tamen in ipsa tribulatione, Domino adjuvante, ita nos gerimus, ut nos ipsi miremur, tam facile nos ferre ea, quae ante gravissima atque intolerabilia videbantur. Itaque et nihil per nos possumus, et omnia possumus cum Deo, et hoc nihil melius quam tribulatio docet. Atque haec quidem de secundo fructu.
De tertio et postremo quamquam multa dicenda fuissent, quia temporis angustiis premor, dicam solum tria verba, et linem faciam. Tertius igitur fructus tribulationis est perficere. Quid est. in qu) potissimum perfectio humana consistit? Charitas. Interrogate, si placet Apostolum Paulum. Quae est Legis plenitudo? Charitas. Quis Finis praecepti? Charitas. Quod est Vinculum perfectionis? Eadem charitas. Quid jam tribulatio facit? Provocat hominem atque impellit.
vel si vultis, etiam compellit et cogit ad amorem Dei: felix necessitas, quae ad meliora compellit; Vidistis aliquando fabros, qui ut ferrum celerius calefaciant, modicum aquae aspergunt super ignem: non enim aqua illa ignem extinguit, sed per antiperistasim, ut Philosophi loquuntur, magis accendit. Ita quoque in te ignis charitatis, quo diligis Deum, quoniam enim ille ignis ad multa alia se extendit, ad uxorem, ad liberos, ad opes, ad honores, propterea exiguus ac debilis est, nec multum servet circa Deum: quid igitur faber noster ille sapientissimus, qui coelum et terram fabricavit, quid ille facit? Spargit aquam tribulationis, aufert uxorem, tollit e medio liberos, spoliat opibus, exuit honoribus. Quamobrem? Ut ignis charitatis contrahat vires suas, colligat se totum circa centrum, ubi est Deus, ubique vehementer ardeat atque ferveat. Vidistis etiam aliquando prudentes nutrices, quae ut infantes a lacte avocare, atque ad solidos cibos provocare possint, aliquid absynthii ponunt super capita mamillarum: sic etiam Deus spargit amaritudines varias, super mamillas carnalium voluptatum, ut aliquando tandem ablactemur, et solidum justitiae cibum, cibum sapientiae, cibum charitatis, cibum omnis virtutis et perfectionis quaeramus. Vidistis postremo sapientes venatores atque
aucupes, qui saepe canes et accipitres suos jejunare cogunt, ut libentius postea ad praedam capiendam accurant. Vidistis equites et aurigas, qui equos suos modo calcaribus feriunt, modo fustibus tundunt, modo clamoribus terrent: num ut occidant? Nequaquam, sed utmagis excitentad ambulandum: ita Deus, auditores, modo cogit nos jejunare, modo pungit, modo flagellat, ut non haereamus in via, et via longa et periculosa, via plena insidiarum et laqueorum, sed curramus, transeamus celeriter, apprehendamus vitam aeternam. Ibi tempus et locus erit quiescendi, quando ad nos Malum non accedet et flagellum non appropinquabit tabernaculo nostro. Interim vae illis, qui obliviscuntur esse se filios Adae. Vae illis, qui sibi paradisum faciunt in hoc mundo. Vae illis, qui otiari volunt et quiescere, dum tempus est currendi et laborandi. Tunc demum se deceptos invenient, cum errorem suum emendare non poterunt. Quare, auditores, si sapientius agere, et nobis utilius consulere volumus, intelligamus fructum tribulationum, conveniamus cum Domino Deo nostro, si pungit, curramus; si flagellat incitemur. Ita facile et celerite^ ad vitam perveniemus aeternam, ipso adjuvante, qui est benedictus in saecula. Arnen.
Enumeratis quibusdam viris sanctis tum veteris Testamenti, tum Christianorum Ecclesiae, qui etiam in hac vita prospere vixerunt cur Deus aliquando bonos florere prosperitatibus velit, quinque assignantur causae. Prima, ut se summum omnium rectorem ostenderet. Secunda, ut referelletur error Manichaei, docentis, omnia, corpora esse mala et non a Deo. Tertia, ut ostenderet non esse in se malum possidere divitias, quod falso affirmabant Apostolici. Quarta, ut manifestaret quanta benevolentia suos prosequeretur, quod et a simili medici diversis aegrotis diversa remedia praescribentis declaratur; ubi etiam apparet, ex bonis hujus mundi futurorum bonorum posse colligi excellentiam. Quinta, ut sic pauperibus et afflictis provideret, atque inde cognoscerent divites se non sibi esse divites. Exinde quoque colligitur divina potentia, quod aliquibus similibus docetur. Quomodo demum divitiis uti oporteat, pulchra praescribitur doctrina.
Explicatis in concionibus superioribus natura, varietate, causis et effectibus tribulationis, jam in hac secunda parte de armis et remediis contra eamdem, agere incipitur, et verba S. Pauli militem Christianum instruentis, explicanda suscipiuntur. In prcesenliarum vero agitur de cingulo, quod proprium militis symbolum, per quod castitatem designari ostenditur, idque quatuor de causis. Primo quia ut cingulum lumbos constringit, ita castitas libidinem coercet, ubi de duplici tractatur castitate, matrimonii scilicet et coelibatus. Secundo, quia ut cingulum sustinet gladium, ita ^astitas ad Verbum Dei f qui gladius spi¬
ritualis) conducit. Tertio, quia uti cingulum partem superiorem ab inferiore separat sic castitas partem hominis brutalem, a parte ratione praedita, quod convenienti lampadis similitudine illustratur. Quarto, quia facit expeditos ad iter, et conjugatos quidem liberat a zelotypia et amore externo, ccelibes vero a gubernatione uxoris, sollicitudine liberorum et lucrandi cupiditate. Explicatur deinde cingulum verum, nimirum castitatem non ficlam, sed solum propter Deum esse debere. Docetur praeterea castitatis cingulum a solo Deo comparari, idque mortificationis pretio, custodiendo sensus, vitando prava consortia, frequenti confessioni et sacra lectioni vacando, insuper oratione et jejunio, exemplo multorum sanctorum libidinis insultus retundtndo.
Etsi plerique sanctorum, auditores optimi, non sine multis variisque tribulationibus vitam in hoc mundo duxerint, tamen non defuerunt etiam, qui vel magnis opibus abundarent vel summis honoribus clarerent, vel bella feliciter gererent, et multis magni^que victoriis Dei beneficio potirentur. Etenim si volueritis ad sacras divinasque historias cogitationem paulisper convertere et ad memoriam revocare, invenietis primo magnum illum Abrahamum, non tam patriarcham et Prophetam, quam patriarcharum et Prophetarum omnium patrem, virum integerrimum et sanctissimum, adeoque eximium Dei cultorem atque amicum, ut Dominus coeli et terree singulari quadam ratione Deus Abraham nominari voluerit, qui nihilominus usque adeo dives auri atque argenti, armentorum et gregum, servorum et ancillarum fuit, ut, Scriptura divina teste, vix eum terra capere posset: aliquando etiam cum servis et pastoribus suis, quatuor potentissiraos reges qui simul copias suas conjunxerant, uno praelio superaret. Invenietis deind» patriarcham Jacob, qui cum solus ad Laban affinem suum profectus esset, post paucos annos ditissimus rediit, nec unquam ei technae et fraudes Laban, Domino ipsum gubernante et protegente, nocere potuerunt. Quid de Joseph viro castissimo atque optimo dicemus? Scriptura divina ait: Erat vir in cunctis prospere agens: et a rege Pharaone toti ^Egypto praepositus, non tam oeconomus aut prorex, quam alter Pharao videbatur. Omitto de David, de Salomone, de Josia, de Ezechia, de Macchabaeis, de aliis multis dicere, qui et viri sancti Deique amici et simul reges et principes ditissimi potentissimique fuerunt.
Veniamus ad Ecclesiam Christianorum. An est quisquam, qui de gloria et prosperitate Magni Constantini nunquam audierit?« Quem ut B. Augustini verbis utar, tantis terrenis implevit muneribus Deus, quanta optare r.ullusauderet. » Quis ignorat vel in Eusebio Caesariensi aliquando non legit, quanto miraculo isMaxentium tyrannum sine ulla suorum strage superaverit? Jam vero Theodosius senior optimus et sanctissimus imperator, ut Theodoretus scribit, primum Gothos in Thracia, deinde Maximum et Eugenium tyrannos in Gallis cum parvo exercitu tribus praeliis^ orando potius, quam pugnando debellavit. Theodosius junior, ut Socrates auctor est, Persas et Sarracenos, nec non tyrannum quemdam nomine Joannem, non tam hominibus, quam Angelis pugnantibus, vicit. Honorius Theodosii senioris filius, ut Beatus Augustinus refert, copias innumerabiles Gothorum in media Italia tanta felicitate ac celeritate delevit, ut ne uno quidem militum Romanorum, non dicam extincto, sed nec vulnerato, supra centum millia Gothorum una die ceciderint, et simul rex ipse Gothus et liberi capti necatique fuerint. Porro Caroli Magni pietas et religio, et simul potentia, gloria et opes ac victoria notiora sunt omnibus, quam ut a me necesse sit narrari. Ejusmodi vero prseclaras divinasque victorias, tam veteres, quam recentes prope innumeras proferre facillimum mihi esset, si locus et tempus postularent, bed pauca ista, quse diximus, satis ostendunt id, quod nobis propositum erat, non solum res adversas, sed etiam prosperas bonis et malis in hoc mundo esse commu¬
nes, praesertim cum non ignoremus non qualescumque Christianos, sed excellentissimos atque in divorum numerum relatos, aliquando maximorum regnorum gubernacula tenuisse, qualis in Gallia Ludovicus, in Anglia Edwardus, in Germania Henricus, in Bohemia Wenceslaus, in Hungaria Stephanus fuit.
Quare cum oratione superiore exposuerimus, quo fructu providentia Dei probos ac pios homines vexari saepenumero patiatur, nunc illud explicandum superest, ad quem finem eadem providentia Dei, temporali prosperitate servos atque amicos suos aliquando florere velit. Ac mihi quidem praecipue hujus rei causae quinque esse videntur.
Primum enim se rerum omnium summum rectorem ac moderatorem esse Deus ostendere, et simul Manichaeorum et Apostolicorum errores refellere voluisse videtur. Quid Manichaei docebant? Omnia corpora esse mala, et non a Deo, sed a Diabolo, qui princeps tenebrarum et Deus hujus saeculi in Scripturis dicitur, dispensari. Gravis et perniciosus error, sed qui nullo negotio de Scripturis sanctis confutatur. Ac ut caetera praetermittam, audi, quid sanctus Daniel dicat: Tibi dicitur Nabuchodonosor rex, regnum tuum transibit a te, et ab hominibus ej 'Cient te, et cum bestiis et feris erit hab datio tua: fcenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud. Verum non alia ratione Deus melius et facilius errorem istum evertit quam cum regna et opes terrenas servis atque amicis suis largitur. Nam si princeps tenebrarum mundum hunc inferiorem gubernaret, unde servis Dei regna et imperia? Num draco ille teterrimus hostes suos provinciis suis praeficeret? Et si opes terrenae per se malae et perniciosae essent, num eas Deus amicis suis, quos tam vehementer diligit, largiretur? Secundus error veterum quorumdam Haereticorum fuit, qui, ut D. Augustinus refert, affirmabant, non licere Christianis proprias opes et et facultates possidere, neque posse eos salvos fieri, qui more Apostolorum et religiosorum pauperes non essent. Itaque ea quae Christi Ecclesia semper intellixit esse consilia, ipsi praecepta esse voluerunt, atque idcirco sectatores suos specioso nomine Apostolicos nominaverunt. Tale aliquid Apostata quoque Julianus, vel sentiebat, vel certe, ut erat versutus et callidus, sentire se simulabat. Scribit enim Gregorius Nazianzenus, tulisse eum leges, ne liceret Christianis gerere magistratus, neque ulla ratione se defendere, etiamsi spoliarentur, csederentur si de urbibus ejicerentur, si plus quam tyrannice opprimerentur. Causam vero hujus legis reddidisse, ut Christianos cogeret, vel invitos Evangelium observare, ubi scriptum esse dicebat, ne judicaremus, ne gladium portaremus, ne proprium aliquid possideremus, ut patrum auferenti etiam tunicam daremus, ut unam maxillam ferienti, alteram continuo praeberemus: denique ut omnia praesentia tamquam si non essent, pro nihilo duceremus. Quid igitur Deus facit? Evehit aliquanda veros et fideles amicos suos ad magistratus, ad regna, ad imperia, vult eos magnos opes possidere atquo administrare, ut omnes intelligant, non esse ista prohibita atque interdicta Christianis, et quod si quidam vel etiam multi divites ad inferos damnantur, id non eo fieri, quod malum sit possidere divitias, sed quod ipsi nesciant uti divitiis, nec tam ipsi opes possideant, quam ab opibus tamquam mancipia vilissima possideantur. Alioqui enim quo pacto Abraham et David et Tobias et B. Gregorius, B. Ludovicus, B. Edwardus aliique tam multi sanctissimi viri, qui divites fuerunt, in coelum ascendissent, si nullis divitibus coelum pateret? Quare sicut in coetu symphoniacorum ille commendatur, qui bene canit, sive acuta voce sive gravi uti debeat, id en irnearum refert: ille autem vituperatur, qui male canit, quacumque tandem voce utinecesse sit: ad eumdem modum illos Deus probatae laudat, et sempiternis praemiis honorat, qui in suo statu, quicumque ille sit, sive alius, sive humilis, sive clarus, sive obscurus, bene se gerunt: illos arguit et vituperat, et perpetuis afficit suppliciis, qui in suo statu, quicumque ille sit, male se gerunt. Itaque non divitiae, sed usus malus divitiarum Christianis hominibus prohibitus est.
Jam quarta ratio est, ut etiam Deus in hoc mundo' ostendat, quanta benevolentia servos et filios suos prosequatur, et quantam prosperitatem omnibus largiretur, si ita expediret, et quanta sit illa gloria atque felicitas, qua tempore suo omnes donabit. Hic igitur est fructus prosper itatis sanctorum, ut intelligant homines Deum usque adeo amicos suos diligere, ut etiam res minimse ac
vilissimse ipsorum ei curae sint. Nolite tangere Christos meos, ait per os David, et per Zacchariam: Qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei. Quod si non semper servos suos liberat a tribulationibus id facit, quia novit eorum saluti non expedire, id quod pulcherrima elegantissiraaque similitudine Boetius illustrat. Si medicus, inquit, aegrotos duos simul invisa!, et uni amarissimam potionem clari jubeat, alterum quem forte longa aegritudine fractum ac debilitatum videt, optimis carnibus, et vino refici praecipiat, quis eum reprehendere audebit? Et si prior ille aeger diceret, curita mecum injuste agis, o medice? Quid ego tibi nocui, ut mihi vinum et carnem dari prohibeas, et praeterea amarissimo isto pharmaco me vexes, cum tamen socium meum in deliciis esse velis? Nonne optimo jure medicus responderet: - Quid mea interest, quid tu sumas? Ego tam libenter optima et dulcissima quaeque te sumere permitterem, quam illum, sed aliud morbus tuus, aliud illius requirit: et si te carnibus et vino alerem, sicut illum, te non curarem, sed occiderem. Itaque non minori benevolentiatibi amarum pharmacum, quam illi suavissimum vinum dari jubeo. Pari ratione Deus, qui languores nostros et morborum varietatem optime cognoscit, non ex odio aut invidentia, sed ex arte, ex providentia, ex vera et perfecta charitate alios servorum suorum temporali prosperitate tamquam vino et carnibus recreat, alios, quorum contrariam aegritudinem esse cernit, pharmaco paupertatis et tribulationis purgat: sed tamen tempore suo cum ad patriam nostram coelestem pervenerimus, tunc omnes simul amicos et filios suos aeterna prosperitate consolabitur. Ea vero quanta futura sit, ex iis bonis, quae hic in terris sanctis hominibus quandoque donat, facile si non inte ligere, saltem conjectare et suspicari possumus. Si enim in hoc stabulo, ubi cum belluis habitamus, et quo non ut deliciis fruamur, venimus, sed ut poenitentiam delictorum agamus, et tamquam rei leesse Majestatis ad metalla damnati sumus, homo enim ad laborem nascitur, sicut avis ad volandum, tamen Deus tot commodis servos suos abundare voluit: quid, quaeso, sperandum est, nobis in coelo, in patria, in regno, in ipsa domo patris nostri esse paratum? Magnus igitur fructus est prosperitatis sanctorum, quae ut divinum in nos amorem tam luculenter ostendit, et animos nostros erigit ad bona maxima et sempiterna firma fide et spe desideranda.
Veniamus ad quintam et postremam rationem, quare Deus aliquos servos suos vel multis opibus affluere vel in summis honoribus constitui voluit? Quare, putatis, nisi ut eo modo pauperum inopiae et difficultatibus provideret? Voluit quidem Deus multos esse in mundo pauperes et viros sanctos atque in libro vitae scriptos majori ea parte non abundare divitiis, propterea quod, vento tribulationis flante, multo tutius et facilius versus portum salutis navigatur, quam flante vento prosperitatis, ut ante dicebamus: sed quamquam res ita se habeat, tamen non vult Deus pauperes a divitibus destitui, sed juvari ac foveri. Impia et diabolica est illa vox eorum, qui dicunt, si vellet Deus, posset statim omnes pauperes divites facere; sed non vult, placet ei ut sint pauperes, ut patiantur, ut laborent, ut fame et frigore enecentur. Ergo ne Deo contrarii esse videamur, vociferentur, et clament, quantum velint, nihil eis dabimus. Impia et diabolica vox, et quam Gregorius Nazianzenus in illa sua pulcherrima oratione de cura pauperum habenda, summa eloquentia redarguit. Deus enim ideo multos pauperes esse voluit ut tu, qui dives es, occasionem habeas misericordiae et liberalitatis exercendae. Atque idcirco nihil frequentius in Scripturis sanctis, quam pauperum curam commendat. Verum quoniam non ignorabat, impios homines nihil nisi seipsos quaerere, seipsos amare, omnia ad seipsos per fas et nefas rapere, proterea etiam aliquos de suis servis divites et potentes esse voluit, qui quasi parentes vel oeconomi pauperum essent. Nam si nunc cum aliqui sint divites et nobiles, et potentes boni, tamen adhuc miserrime pauperes tractantur, quid, quaeso, fieret, si omnes divites, omnes nobiles, omnes principes essent mali! Quo pacto mundus non continuo interiret? Itaque quotquot divites estis, intelligite, datas esse vobis divitias ea conditione, ut eas cum pauperibus communicetis. Estis enim in corpore Ecclesiae, sicut venae majores in corpore animalis, quae ideo sanguine abundant, ut omnes venas minores repleant, et sicut sol, qui non sibi soli, sed toti mundo, lumen et calorem accepit: et tamquam fontes quidam, qui aquam non sibi retinere, sed effundere liberaliter, et totam terram irrigare debent. Ita magnus Papa Gregorius faciebat, qui praeter tria millia sanctimo¬
nialium virginum, et innumeros pauperes, quos Romee perpetuo alebat, totius pene orbis pauperes diligentissime variis modis investigabat. Ita Dominus discipulos suos facere docuit; cum panes quinque dumtaxat secum haberent, tamen eos benigne ac liberalliter turbis pauperum distribui fecit: ac ut fructum eleemosynarum intelligeremus, idem Dominus potentia sua effecit, ut non solum quinque illi panes quinque millibus hominum abunde sufficerent, sed etiam ut Apostoli pro quinque, quos dederunt, panibus, duodecim cophinos plenos reciperent. Quod vero de divitiis dictum est, idem de honoribus et potentia dictum esse intelligatur. Quia enim improbi homines et seipsos amantes, si pro se apud principem vel magistram agere volunt, diligentissime et prudentissime id faciunt, nec aliquid praetermittunt, quod ad causam suam promovendam valeat: at si pro aliquo paupere loqui debeant vel nihil agunt omnino, vel tardissime ac frigidissime agunt: propterea Deus aliquos servos suos magnos et potentes esse voluit, ut ad eos tamquam ad communes quosdam parentes, viduse, orphani, pauperes, miseri denique et calamitosi omnes libere confugerent. Quod utinam homines hujus seeculi intelligerent. Utinam, qui divites et potentes sant, aliquando cogitarent, ea conditione sibi opes et honores accepisse, ut proximos suos magis juvarent nec unquam obliviscerentur sibi, cum de hac vita migrabunt, dicendum a Domino: Redde rationem villicationis tuse, majorem certe videremus pauperum curam, pauciores audiremus querelas, saepius et manifestius Dei beneficentiam et liberalitatem in nos experiremur. Ea siquidem est natura Dei, ut nunquam vincatur liberalitate et ingratos nihilominus severissime puniat.
Altera ratio est, ut Deus potentiam suam ostendat. Quamquam enim, ut diximus, licet hominibus Christianis divitias possidere, tamen res maxima et difficillima est hominem divitem et in maximis honoribus constitutum ad aeternam salutem pervenire. Nonne esset magna ars, efficere, ut camelus per foramen acus transiret? At Veritas ipsa docet: Facilius, esse, camelum transire per foramen acus quam divitem intrare in regnum coelorum. Nonne etiam magna ars esset semper adverso vento navigare, et tamdem feliciter adportum appellere? At omnes divites adverso et prorsus contrario vento navigant. Quamquam enim vulgus divitias prosperitatem, et tribulationem adversitatem vocant, tamen revera tribulatio, quae a mari hujus saeculi recedere atque ad Deum verum salutis portum accedere facit, ventus prosper dici debet. Divitiae vero atque honores, quae ad medium maris compellunt, venti contrarii optimo jure nominari possunt. Cum igitur omnes divites contrario vento navigent, ' nonne magna industria uti debent, si ad portum salutis pertingere volunt? Hinc nimirum est illa vox Domini Servatoris: Quam difficile qui divitias habent, in regnum coelorum intrabunt. Et illa Apostoli Pauli: Scio abundare, scio et penuriam pati. Quem locum diligenter considerat B. Augustinus. Nam sicut penuriam pati quorumcumque est, at scire penuriam pati paucorum? ita abundare quilibet potest, sed scire abundare, non nisi perfectorum et magnorum est. Hinc et alio loco Scriptura tam vehementer laudat eum, qui potuit transgredi et non est transgressus: non enim magnum est, si pauperes sobrii sint, qui unde crapulam exerceant, non habent: neque si multos famulos non requirant, qui vix seipsos sustentare possunt: at quod homo potens, dives, magnus, qui et facile et impune multa scelera patrare potest, tamen modestiam, humilitatem, castitatem conservet, vere magnum et admirabile est: Quis est hic et laudabimus eum? fecit enim 'mirabilia in vita sua. Ista igitur miracula Deus ostendit, cum servis suis maximas opes et summos honores tribuit: quod enim Impossibile est apud homines, ut Dominus ait: Apud Deum possibile est. Quod majus miraculum fieri potest, quam quod de sancto Edwardo rege Angliae legimus? Is cum omnibus bonis externis et corporis floreret, non solum in tanta potestate modum, in tanto fastigio humilitatem, in tanta copia atque affluentia rerum omnium sobrietatem seniper retinuit: et non solum ab adulteriis et fornicatione alienus vixit, sed et cum ipsa sua uxore, nec adolescentiae stimulis victus, nec amore liberorum superatus, perpetuam virginitatem coluit.
At quomodo tandem ista miracula fiunt? Quo pacto id assequemur, ut honores et divitiae ingressum ad regnum coelorum non impediant? Nimirum si ea non super humeros, neque in capite ponamus, ne nos deprimant ad gehennam, sed sub pedibus, ut per eas tamquam per gradus ascendamus in coelum. Si quis non posset ascendere in locum
aliquem, et propterea ei scabellum daretur, ipse nesciens usum scabelli poneret illud in capite, quis non rideret? 0 stulte, quis te docuit scabellum ponere in capite? Pone sub pedibus, et bene ascendes. Ita etiam et tu non ponas opes tuas in humeros, vel in capite, sed sub pedibus, et bene in coelorum intrabis. Quod si autem eas sub pedibus collocare non audes, certe foris extra cubiculum cordis eas teneas, et non nocebunt. Quaero enim abs te, si amicus aliquis tuus diceret tibi, quseso te, ut serves mihi hoc pallium, donec redeam, et quidem nescio quando redibo, an media nocte an circa auroram an alio tempore, sed quandocumque rediero, fac obsecro, ut statim illud habeam. Quid tu responderes? Nonne diceres: Ego quidem pallium tuum servabo,, sed non in cubiculo meo. Nolo enim propter pallium tuum media nocte vel circa auroram excitari: ponam illud in atrio juxta portam, ut quando volueris venias et accipias. Ita prorsus, auditores, ita sancti fecerunt. Videbant sibi divitias a Deo tamquam depositum dari servandum ad tempus, et brevi restituendum, quam videlicet Domino placuisset: atque idcirco non eas in cubiculum cordis admittere, non eas amare ac diligere tamquam proprias voluerunt, sed foris extra portam eas collocarunt, ut quandocunque Dominus veniret, easque repeteret, ipsi pacem et quietem suam non amitterent, sed cum B. Job dicerent: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum.
Quae de tribulatione dicenda nobis hoc tempore videbantur, si bene meministis, ad quinque capita revocavimus, quae erant, natura, varietas, causee, effectus, et remedia sive arma tribulationum. Expedivimus quatuor prima capita, nunc ad quintum et postremum quod est omnium utilissimum, Domino adjuvante, veniendum est.
Quae sint arma Christianae militiae, Apostolus Paulus his verbis docet: Assumite, inquit, armaturas Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. Stare ergo succincti lumbros vestros in veritate, et induti loricam justitiae, calceati pedes in praeparatione E vangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere; et galeam salutis assumite,et gladium spiritus (quod est verbum Dei) per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore. Quorum verborum haec sententia est: Incidimus, fratres, inquit Apostolus, in tempora turbulenta et periculosa a fronte atque a tergo, a dextris et a sinistris hostes potentissimos et crudelissimos habemus. Quare Assumite armaturam Dei, non clypeum aut hastam dumtaxat;
, sed omne genus armorum (id enim significat verbum Graecum iravo7rAta, quo Apostolus usus est). Ut possdis res>stere in die malo, hrc est, in tempore tribulationis. Dicuntur^ enim dies tribulationis dies ma’i, quia non clari, non leeti, non sereni, non tranquilli, sed tetri, obscuri, molesti, turbulenti sunt. Et in omnibus perfecti stare, hoc est, quicquid acciderit, sive pestis, sive fames, sive bellum, sive aliud genus tribulationis nunquam frangi aut prosterni. Pulchre philosophus virum sapientem et perfectum comparat talo vel pilse, quae quoniam perfectissima figura praedita sunt, eodem se modo habent, nec unquam nisi recte cadunt. Sume pilam vel ratum, projice sursum ac deorsum, volve ac revolve quantumlibet, nunquam efficies, ut non recte cadant. Tales sunt viri perfecti, qui ulla neque prosperitate, neque adversitate moventur, neque divitiis et honoribus extolluntur, neque inopia et ignominia, dejici un tu r. Talis erat in primis Apostolus Paulus, reipsa non verbo philosophus, cujus illa verba sunt in epistola ad Philippenses: Ego enim didici, in quibus sum sufficiens esse: scio abundare, scio et penuriam pati, et satiari et esurire, ubique et in omnibus institutus sum. Tales quoque nos omnes esse cupit, cum ait: Ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. S/ate ergo succincti lumbos vestros in veritate, etc. Describit nobis militem, non equitem, sed peditem, omnibus rebus, quse ad bellum requiruntur, armatum atque i:structum. Primo loco habeat, necesse est, cingulum militare, deinde loricam, tum calceos in pedibus, quarto loco clypeum ad sinistram manum, quinto gladium in dextra, sexto ac prostremo ad caput legendum ac muniendum aerea galea comparanda est. Ubi vero miles noster ita instru,ctus atque armatus erit, sine ullo timore certus de victoria hostes suos aggrediatur. Ac ut magis eos perterreat, non in silentio procedat, sed more militum Gedeonis magno clamore irruat in acies inimicorum: id quod ultimo loco imperator no¬
ster monet, cum ait: Per omnem dationem e> obsecrationem orantes omni, tempore. Haec est sententia D. Pauli breviter explicata. Jam de singulis arm s seorsum dicendum est. Hodie igitur, qui i parum temporis superest solum dicemus de cingulo.
Stare ergo, inquit, succincti lumbos vestros in veritate. Cingulum istud quamquam non uno mo'do a Doctoribus sanctis exponatur, aptissime tamen a nobis in praesentiarum intelligetur virtus castitatis, de qua duo breviter exponemus. Primum, cur virtus castitatis cingulum appelletur, ex quo simul cognosci poterit, quae sint cinguli hujus utilitates: deinde quibus in officinis ejusmodi cingula conficiantur, et vendantur, ut inde quisque unum sibi, si velit, comparare possit.
Primum igitur cinguli nomine castitas designatur, quod sicut cingulum lumbos constringit, ita ut virtus castitatis libidinem, quae in lumbis potissimum residet, continet et coercet. Hinc D. Gregorius dominicam illam sententiam exponens: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes in manibus vestris. Tunc, inquit, lumbos nostros praecingimus, cum carnis luxuriam per continentiam coarctamus. Sunt autem duo genera cingulorum, unum utcumque longum et latum; alterum brevius et angustius. Cingulum longum et latum est castitas matrimonii, quod iis accommodatum est, qui pinguiores sunt, et grassos magnosque ventres gerunt, nec se nimium c instringi facile patiuntur. Cingulum brevius et angustius est castitas coelibatus, quod viduis et virginibus, atque iis omnibus servit, qui aequo animo ferunt vehementer constringi, modo venusti ac formosi Deo, et sanctis Angelis videri possint. Atque altero horum necessario uti debet quicumque Deo militare et stipendium vitee aeternae obtinere cupit. Nullum enim apud veros Dei cultores et milites tertium genus cinguli reperitur. Et sicut cingulum militare adeo proprium legitimae militiae ornamentum apud veteres erat, ut idem apud eos esset cingulum deponere et militia se abdicare: quocirca et impius Julianus, ut Ruffinus testatur, cum edicto publico Christianos a militia prohiberet, nihil scribebat aliud, quam ne cingulum Christianis daretur: sic etiam virtus castitatis proprium ornamentum Christianae divinaeque militiae est. Permittit quidem Synagoga Judaeorum uxorum multitudinem, et libellum repudii: lex vero
impurissimi Mahometis praeter gregem maximum uxorum, etiam omnes ancillas libidini dominorum subjicit: Haeretici quoque nostri temporis etiam Monachis et sacerdotibus uxores, et Virginibus Deo sacratis maritos attribuunt, sed propterea omnes isti, qui cingulum militare non habent, a legitima Dei militia excluduntur. Sola Christi. Ecclesia, quae cingulum castitatis religiose ac diligenter servat, vere dici potest Castrorum acies ordinata. Quae cum ita sint, non dicat impudicus, fornicari nihil est aut leve peccatum est. Una siquidem fornicatio sufficit, ut cingulum exuaris, utomnia perdas, ut tamquam militiae spiritualis desertor ab imperatore Deo gravissime puniaris.
Altera causa, cur castitas cingulo comparetur, est, quod sicut cingulum militare continet et conservat gladium; sic etiam virtus castitatis facile comprehendit et servat Verbum Dei, qui est gladius spiritalis. Multi saepe, ut scripturas intelligant, varios libros conquirunt, multa adhibent commentaria, et bene faciunt, sed tamen optimus commentarius est castitas et puritas animi. Nam in sordidam animam non intrabit Sapientia; et: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Magnus Antonius, ut in ejus vita scribit Athanasius, cum aliquos videret, qui vehementer mirabantur, Deemones aliquando praedicere posse futura, dicere illis solebat: Habeat homo Christianus purum cor, et non dubito, eum plura scire posse, quam Dscmones. Et revera Sanctus ipse Antonius propter eximiam, quam Dei dono et suo ipsius labore ademptus fuerat animae puritatem, non solum Scripturas per se intelligebat, et futura atque absentia tamquam praesentia cernebat; sed etiam saepe animas ex hac vita migrantes, et in coelum evolantes clarissime videbat. Itaque stude puritati, purga oculum cordis, eme tibi cingulum castitatis, et tu ipse experieris plus te proficere in intelligentia Scripturarum sola meditatione, et plura et solidiora et dulciora te invenire, quibus et teipsuin, et alios ut spirituali cibo consolari, ac recreare poteris, quam si multas horas in legendis commentariis consumeres.
Jam tertia ratio cur cingulo castitas comparetur, pulcherrima et verissima est. Nam, ut Magnus Basilius docet, Deus initio composuit hominem ex duabus naturis, quasi Centaurum quemdam, qui a capite usque ad pectus formam humanam pree se ferret, et Tom. IX.
mente ac ratione vigeret: ab umbilico vero et lumbis usque ad pedes equi naturam feram ac sylvestrem haberet. Verum ne forte pars inferior atque equina limites suos transcenderet, et totus homo quasi equus indomitus fieret, et ei per Jeremiam merito diceretur: Equi amatores in feminas et emissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat; quid fecit Deus? Attribuit homini vinculum castitatis, quo se medium cingeret, et eo modo pars equina ab humana separaretur. Hinc igitur virtus castitatis recte cingulum nominatur, quia cingit hominem in medio, nec unquam sinit permisceri partem illam feram atque agrestem, in qua sunt motus atque impetus libidinis, cum ea parte, quae ratione et consilio regitur, et in qua lumen divinse gratia; et sapientiae residet. Vultis aliam similitudinem ejusdem magni Basilii adhuc fortasse clariorem? Sume lampadem accensam: ibi videbis in parte inferiore jacere aquam, in parte superiore super aquam natare oleum in medio vero olei ardere ac lucere fomitem, et si casu aliquo oleum cum aqua misceatur, continuo lampadem extingui, et pulcherrimae luci fumum tetrum ac foetentem succedere. Tale quiddam est homo: habet in parte inferiore aquam, carnem videlicet istam fluxam et inconstantem, quae nisi jejunio saepe purgetur, multas sordes ex nimio cibo et potu secum involvit. Habet deinde in parte superiore oleum, hoc est, animum levem, subtilem, pellucidum, atque in eo lumen sapientiae et gratiae suae Deus accendit. Verum quoniam saepenumero accidit, ut oleum misceatur cum aqua, ut spiritus fiat carnalis, et animus carnis propensionem sequa-' tur ad luxuriam, ad fornicationes, ad impudicitiam, atque inde lumen sapientiae et gratiae extinguatur, et fumus teterrimus scelerum et flagitiorum succedat, quid agemus? Quid? Remedium est in promptu. Comparabimus nobis cingulum castitatis,. Ejus enim munus, est hominem in medio cingere, aquam ab oleo, carnem a spiritu. separare, et in suis regionibus divisa et disjuncta continere.
Veniamus ad quartam et postremam rationem, ob quam virtus castitatis cingulum apellatur: quia accingit hominem ad iter expeditum, et paratum efficit ad currenduir t post Christum, sicut in libris Regum leg' t_ mus de Elia, qui accinctus renibus curre’ ante Achab. Et cingulum quidem Ir ^um conjugalis castitatis expedit conjugatos, ac liberat a duobus maximis impedimentis: quorum unum dicitur zelotypia. Quantum, quaeso, impedit zelotypia, ne maritus et uxor communi consensu quiete et tranquille per viam mandatorum 'currant? Hinc enim maritus quidem semper torquetur, et quicquid videt ab uxore sua, in partem deteriorem interpretatur, omnia timet, omnia suspecta habet. Uxor autem viciens se, etiam si bene agat, tamen malas suspiciones effugere non posse, affligitur, cruciatur et saepe etiam secum dicit: Melius erit ut faciam, ne deinceps vir meus falso putet me non servare fidem. Impedimentum aliud est effraenata.libido conjugatorum, qui nunquam propriis uxoribus contenti, aliarum feminarum, quandoque etiam meretricum amoribus implicantur. Inde exhauriunt domum suam penuriis, et morbis variis eam replet, inficiunt uxorem, inficiunt liberos, et neque ipsi quietem ullam capiunt, neque alios capere permittunt. Ab iis omnibus malis atque incommodis, ab isto genere tribulationis, liberat cingulum castitatis. Qui enim hoc cingulum habent, neque ullos amores externarum feminarum in animum suum admittunt, et ipsas suas uxores secundum Deum caste et moderate diligunt.
Verum enimvero cingulum angustum perpetui coelibatus e&t, quod vere hominem ab innumeris impedimentis liberat. Expedit primum a cura et gubernatione uxoris, quse quanta sit, conjugati experiuntur. Illud extra controversiam est, facilius esse decem viros, quam unam feminam gubernare. Deinde liberat a cura et sollicitudine liberorum, qui nutriri, educari, instrui, gubernari debent, alioqui perditi ac scelerati fiunt, et parentes suos perpetuo cruciant. Postremo liberat ab avaritia, et lucrandi desiderio. Qui enim filios non habet, quibus thesaurizet, facile suis facultatibus contentus vivit, facile etiam totus fertur in Deum, et si opus sit, facile propter Deum, quem elegit sibi in sponsum, reliquit omnia, peragrat varias regiones, omnibus periculis se committit, denique facile omnia praeclara et plane heroica facinora propter Deum aggreditur, ad quse conjugati propter suas tricas et compedes aspirare non possunt. Itaque cum tanta sit utilitas augusti illius cinguli, quid mirum, si Christus imperator noster, deinde Appstoli tribuni, ac duces divinissimce hujus militiee, et post eos tantus exercitus sancto¬
rum Martyrum, sanctorum Sacerdotum, sanctorum Monachorum, sanctissimarum Virginum, et viduarum eo accingi desideraverunt? •
Stare ergo, Apostolus clamat, stare succincti lumbos vestros, sed in veritate. Quid est. In veritate? Nolite fingere, nolite simulare, verum cingulum habetote. Si corpore continentiam servas, sed animo, et cogitatione ac desiderio perpetuo fornicaris, non es accinctus in veritate, et homines decipis, sed non Deum. Si animo et corpore castus es, sed propter inanem gloriam, ut laudaris ab hominibus, non es accinctus in veritate, et cingulum quidem habes, sed militiee diabolicae, non divinee. Si avaritia, si ambitio, si aliud quodlibet vitium, si ardentissimum studium litterarum libidinem carnis absorbet, ita ut de luxuria non cogitas quidem, non es tamen accinctus veritate, neque tua castitas Deo placet. Si postremo vel natura eunuchus natus, vel ab hominibus postmodum factus es, noli gloriari, non es accinctus in veritate: neque ista castitas, cui excellentissimum est praemium promissum. Qui sunt igitur accincti lumbos in veritate? Nempe ii dumtaxat, Qui se ipsos castraverunt propter regnum Dei, qui et corpore, et animo, et opere, et desiderio casti sunt: et casti sunt non propter gloriam hominum, non propter lucra temporalia, non propter studia litterarum, non propter sanitatem, non propter ipsam virtutem, sed propter Deum, ut placeant Deo, ut illi soli perfectius, et purius, et arctius, et familiarius servire atque inhaerere possint. Isti sunt Accincti lumbos in veritate. Isti habebunt In domo Dei locum, et nomen melius filiis, et filiabus, nomen sempiternum, quod non peribit. Isti sequentur Agnum quocumque ierit, et cantabunt Canticum novum, quod nemo alius cantare poterit.
At ubinam tandem ista cingula venduntur? ubi reperiuntur? quibus pecuniis comparantur? Opifex, Auditores, cinguli tam pretiosi est solus Deus. Loquatur Salomon sapientissimus: Ut servi, inquit, quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det: et hoc ipsum erat sapientia scire cujus esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum illum. Loquatur Dominus, qui plusquam Salomon est, cum Apostoli dixissent: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere: quid Dominus respondit? Non omnes, inquit, capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Quasi dicere vellet: Verum est quod dicitis, nubere non expedit, sed impedit potius. Quid enim sunt nuptiae, nisi tricae quaedam in pedibus? Sed tamen Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Itaque cingulum castitatis conficitur, ac donatur a Deo, et continuis precibus et lacrymis petendum est, nec ullo modo per se, ac solus homo ad excellentissimam istam virtutem aspirare potest: aliquid tamen ex parte nostra requiritur. Cingulum enim militare non ex lana, vel serico, sed ex corio mortui animalis conficitur. Corium vero istud pellis nostra est. Quare pellem tuam, sensus tuos, teipsum mortificare debes, si cingulum habere cupis: frustra cogit de castitate, quicumque sensus suos custodire, et continere non studet. Nihil enim sunt aliud quinque sensus, quam quinque perditissimi leones, semper parati ad fornicationes et adulteria fabricanda. Hinc enim Scriptura clamat: Mors intravit per fenestras, et oculus meus depraedatus est animam meam. « Castae mulieres, inquit Basilius, nunquam aperiunt totas fenestras, sed quasi per rimas aspiciunt id quod volunt, ut si quid videant, quod offendat, continuo claudere possint, n Sic etiam anima hominis Christiani, qui serio diligit castitatem, nunquam fenestram oculorum, aurium, aliorumve sensuum suorum prorsus aperit. Itaque primum omnium summa diligentia, atque custodia sensibus nostris adhibenda est. Deinde juvat etiam plurimum occasiones peccandi, et consuetudinem, ac familiaritatem impudicorum fugere; Corrumpunt enim bonos mores colloquia prava, et pestis ac lepra luxuriae facillime iis adhaeret, qui cum infectis et corruptis agunt. Si vides te alicubi sine periculo esse non posse, cur non fugias alio? Cur Deus tibi pedes dedit? Cur bonos et castos amicos non quaeris, cum quibus, cum fructu et utilitate verseris? Magnum praeterea remedium contra morbum luxuriae est, legere saepe ac serio Scripturas sanctas. « Ama studium Scripturarum, inquit Hieronymus, et carnis vitia non amabis. «Lege vitas sanctorum, lege confessiones Augustini, lege alios pios et san¬
ctos libros, et tu ipse experientia disces, quod facile gustato spiritu desipiat omnis caro et illa omnia tibi foetere incipiant, quae modo tam vehementer amas. Postremo frequens confessio peccatorum dici non potest quantas vires habeat ad animam integram et puram perpetuo conservandam. Sicut enim rex Syriae nunquam regibus Israel praevalere potuit, donec vixit Eliseus, qui omnes eorum insidias detegebat, ita nunquam spiritus fornicationis in te praevalebit, si conscientia tamquam alter Eliseus per confessionem peccata semper aperiat. Quod si aliquando ad majorem gloriam tuam, et hostium tuorum confusionem Deus permittat, ut magno impetu carnis concupiscentia et Daemonum acies te oppugnent, et cingulo castitatis spoliare conentur, arripe magno animo solita arma sanctorum, orationem, jejunia: castiga corpus tuum et in servitutem redige. Quid aliud unquam, quaeso, sancti fecerunt? D. Benedictus nonne in spinis diu nudus volutatus est, ut carnis vulneribus vulnera mentis curaret? D. Franciscus ob similem causam nonne in media hieme nudus in nivibus jacuit? D. Bernardus nonne, ut libidinis ignem extingueret, cum adhuc adolescentulus esset, in fridigissimum lacum se conjecit? Alius quidam sanctorum nonne digitum unum ad ignem.admovit, atque ardere voluit, ne mens turpi desiderio aestuaret? Ita ergo sancti Patres majores nostri fecerunt. Eorum nos vestigia sequi, atque exempla imitari debemus. Nec enim fieri potest, ut nos ventrem cibo et potu replendo, usque ad meridiem dormiendo, oculis et auribus semper vagando, ad palmam excellentissimae virtutis perveniamus, ad quam sanctissimi illi fortissimique milites non nisi orando, jejunando, vigilando, laborando pervenerunt. Quare, auditores, praeliari non pigeat, si coronari delectet. Sequamur intrepide principes nostros in bello, et sine dubio consequemur eosdem feliciter in triumpho, ipso nos adjuvante et confirmante Domino Jesu Christo, qui est in ssecula benedictus. Amen.
Tria alia arma sumuntur explicanda, quibus nos indui vult Apostolus, nempe gladius galea et lorica. Atque primo triplex redditur ratio, cur verbum Dei gladius dicatur, quia scilicet secet, vulneret, occidat; ubi varii hujus gladii effectus producuntur. Quinque item afferuntur rationes, cur idem Verbum Dei gladius spiritus appelletur. Deinde explicatur hujus gladii usus, tum in bello tribulationis, tum in pace prosperitatis. Juvat autem in tribulatione terrendo et consolando; in prosperitate hostem nostrum carnem debilitando, et divites inter spem et metum continendo; in utroque vero tempore prodest illustrando et docendo, quce singula suis testimoniis, similibus, et exemplis amplificantur. Ad galeam deinde accedendo, virtutem spei illam designare affirmatur, et cur spes galea dicatur explicatur. Galece praeterea hujus efficacia declaratur, atque exD. Paulo anchorcs triplici fune alligatce assimilatur, videlicet veritatis, juramenti et subscriptionis Dei, quae omnia pulcherrima arte tractantur.
Parte altera ostenditur, qua ratione lorica et charitas et justitia esse possit. Cur eadem charitati comparetur triplex affertur ratio; et vis charitatis rationibus et exemplis depingitur. Deinde ad ejus usum veniendo quatuor enumerantur modi, quibus charitas in tribulationibus nobis utilitati et auxilio maximo esse solet. Primo, dum patientiam gignit, cujus etiam encomium subjungitur. Secundo, dum inebriat, quo inebriationis modo varios sanctos veteris et novi Testamenti ebrios fuisse demonstratur. Quarto, dum ex necessitate virtutem facere studet. Tandem docetur, quo¬
modo charitas nobis in prosperitatibus pro lorica inserviat, atque ut eadem induamur efficaciter suadetur.
Quamquam arma Christianae militiae, auditores optimi, quae adversus tribulationes ab Apostolo Paulo jubemur induere, et de quibus oratione superiore verba facere instituimus, magnam ad dicendum nobis materiam praebeant, et arma singula orationes singulas desiderarent, tamen quia Pascha instat, faciam id, quod peregrini et viatores facere solent, cum in longo itinere temporis angustiis et brevitate, premuntur. Etenim contendam quantum potero, ut partim compendia viarum eligendo, partim cursum orationis incitando, ad locum, quo tendimus, definita die perveniamus. Hodie igitur, Domino bene adjuvante, de tribus armis simul explicabimus, de gladio, de galea, de lorica. Ac primum de gladio qui ad cingulum, de quo jam disseruimus, appendi debet, et qui Apostolo interpretante, nihil aliud est, quam verbum Dei, duo quaedam breviter exponemus; primo cur verbum Dei dicatur gladius spiritus: deinde quis ejus sit usus, tam in bello tribulationis, quam in pace prosperitatis.
Veniamus ad primum. Cur Verbum Dei dicitur gladius? Quia secat, vulnerat, occidit. Quosnam? Hostes Dei, homines peecacatores, vel si magis proprie loqui volumus, ipsa peccata, idololatriam, haereses, schismata, ambitionem, luxuriam, avaritiam. Iste est gladius utraque parte acutus, quem divus Joannes initio Apocalypsis, ex ore Domini procedere vidit: et de quo Isaias Propheta scripsit: Percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. Iste est gladius, quo Apostolus Petrus in Actis Apostolicis in omnia genera bestiarum occidere jubetur, et praecipue quadrupeda, reptilia, et volatilia, hoc est voluptuarios, avaros, superbos. Voluptuarii enim more quadrupedum semper ventrem, et ea, quae sub ventre sunt, aspiciunt. Avari autem ad instar reptilium toto corpore amplectuntur terram. At superbi tamquam volatilia quaedam ambulant in mirabilibus super se. Tunc vero ejusmodi bruta animalia occiduntur, cum bruta animalia esse desinunt, hoc est, homines, qui vitam brutorum imitando quasi bruta evaserant, jam non amplius bruta, sed homines esse incipiunt, et de voluptuariis casti, de avaris liberales, et humiles de superbis fiunt. Iste est gladius, quo Apostoli omnes in die Pentecostes armati totum pene orbem a- imperium Christi adjunxerunt. Iste est gladius, quo Beatissimus Paulus ab Jerusalem usque Illyricum maxima strage obvios quosque prostravit. Denique iste est gladius, quo semper de hostibus suis Ethnicis, Haereticis, peccatoribus per milites doctores et concionatores suos Christus triumphat.
Sed cur, quaeso, verbum Dei non solum gladius, sed et gladius spiritus dicitur? Multse sunt causae. Prima, quia gladius iste a solo Spiritu sancto fabricatus est. Neque enim noverunt fabri isti vulgares gladios tales conficere, gladios vivos et efficaces, qui etiam spiritus incorporeos vulnerare possint. Spiritu sancto inspirati ( inquit Apostolus Petrus; locuti sunt sancti Dei homines. Secunda ratio, quoniam Spiritus sanctus est, qui gladio isto praecipue utitur. Nam ipsius est proprium contra vitia bellum gerere, hominem veterem occidere, ad poenitentiam peccatores convertere. Nos enim nihil aliud, quam armigeri atque ministri ejus sumus. Non enim vos estis, qui loquimini, ait Dominus, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Tertia ratio quoniam gladio isto, non pro carne, sed pro spiritu dimicatur. Nam cum homo ex carne et spiritu compositus sit, et haec duo, ut Apostolus ait, sibi invicem adversentur; gladius carnis crapula, ebrietas, fornicatio; gladius spiritus est verbum Dei. Quarta ratio, quoniam finis hujus gladii non alius est, quam ut Spiritus sanctus in eos veniat, contra quorum vitia bellum geritur. Ita legimus in Actis Apostolicis: Adhuc loquente Petro, inquit sanctus Lucas, cecidit Spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Iste finis esse debet concio -
natorum, non lucrari pecunias, non aucupari inanes plausus, non oblectare animos et aures curiosorum, sed efficere, quantum in ipsis est, ut Spiritus sanctus, Spiritus veritatis, Spiritus mansuetudinis, Spiritus sobrietatis, Spiritus pietatis, Spiritus timoris Domini super auditores veniat. Quinta et postrema, sed potissima ratio est, quoniam nemo sine Spiritu sancto, gladio Verbi Dei uti potest. Etenim verba divinae Scripturse, si sola et nuda accipiantur, non tam gladius, quam vagina esse videntur. Potest autem ea vagina et verum et ferreum gladium, et gladium plumbeum sive ligneum continere. Si verba Scripturae secundum Ecclesiae Catholicae sensum, qui idem est sensus Spiritus sancti, accipias et intelligas, gladium spiritus ferreum atque acutissimum habes: Si vero sensum capitis tui, sensum distortum, falsum, haereticum, in vagina sacrarum litterarum includas, quid habebis nisi gladium plumbeum in vagina aurea? Nam vagina quidem Spi litus erit, sed gladius non item. Atque haec est deceptio omnium Haereticorum, qui nihil aliud habent in ore, quam verbum Dei, necullimagis, quam ipsi gloriantur de gladio: et tamen revera nihil ipsi praeter vaginam habent. Deus enim facile patitur litteram Scripturae, vaginam istam spiritus, Catholicis atque Haereticis esse communem; sed gladium Spiritus, sensum verum Scripturarum in sola Ecclesia Catholica esse voluit, cui sensum aperuit, ut intelligeret Scripturas, Quae est columna et firmamentum veritatis: terribilis ut castrorum acies ordinata. Cujus apertissimum signum est conversio infidelium. Quinam olim Judaeos et Graecos ad fidem Catholicam converterunt? Num Simoniani vel Marcionitae, vel Manichaei, vel Ariani, vel Pelagiani, vel Nestoriani? Minime vero: sed Apostolici viri. Qui nostro hoc saeculo in regionibus latissimis Indiarum, in America, in Brasilia, in Japonia tantas infidelium multitudines gladio verbi Dei prostraverunt, et captivos ad imperatorem Christum adduxerunt? fortasse Lutherani? fortasse Calviniani? Affirment, si audeant. Nonne Catholicae Romanaeque Ecclesiae milites, quorum est bellare bella Domini praeclaras istas divinasque victorias de hostibus fidei retulerunt? Hujus autem rei causa, quae alia esse potest, quam quod haeretici verum gladium non habent l Et vehementer errant, si sola vagina se pugnare ac vincere posse confidqnt. Non enim vagi-
na, sed gladio homines occiduntur. Habemus igitur, cur verbum Dei gladius spiritus nominetur.
Nunc illud videamus, quis ejus sit usus, tam in bello tribulationis, quam in pace prosperitatis. Quo pacto gladius Dei in tribulationibus juvat? Duobus modis, terrendo et consolando.
Veniamus ad praxim. Si te variis te ntationibus hostis aggreditur, accipe gladium, excipe et repelle ictus inimici sententiis Scripturarum, sicut ducem nostrum Christum fecisse non ignoras, cum in deserto a Diabolo tentaretur. Itaque si Spiritus ambitionis tibi desiderium immittit prsesidendi, si Abbas, si Episcopus, si magnus aliquis Dsemonis tentatione fieri cupis, sume gladium, lege sententiam illam: Judicium durissimum his, qui praesunt, fiet, et: Potentes potenter tormenta patientur. Si spiritus avaritiae desiderium immittit multas pecunias congregandi, sume gladium, lege sententiam illam: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli, et desideria multa nociva et inutilia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide; et inseruerunt se doloribus multis. Si spiritus luxuriae desiderium immittit carnalium peccatorum, sume gladium, lege sententiam illam: Fornicatores et adulteros judicabit Deus. Et illam: Nolite errare, v neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Si spiritus hujus mundi desiderium gloriae et deliciarum immittit, sume gladium, lege sententiam illam: Quantum glori fi cavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Atque ad eumdem modum contra tentationes caeteras sententiis illis divinae Scripturae pugnandum est, quae terrendo et comminando revocant a peccatis.
! Si vero aliud genus tribulationis patiaris, quod effugere non possis, ut inopiam, ut aegritudinem, ut mortem parentum vel filiorum, tunc sententiae illae praelegendae et considerandae tibi erunt, quae divinas promissiones et exempla sanctorum continent. Sicut enim Scriptura impios homines vehementer terret, ita miseros et calamitosos mirifice consolatur. Quaecumque scripta sunt, (inquit Apostolus ) ad nostram doctrinam scripta
sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus. Et in libro primo Macchabaeorum quid Macchabaei dicunt, cum in tribulationibus gravissimis constituti, ad Spartiatas scriberent? Nos enim, inquiunt, cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris, maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis. Itaque verbum Dei quasi mamilla nutricis lacte divinorum eloquiorum parvulos gementes, et plorantes recreat. Ibi enim non semel, non saepe, sed frequentissime in singulis fere paginis legitis, Deum promittentem se omnibus adfuturum, qui ad se in tribulatione confugerint. Ejusmodi vero promissiones infinitas exemplis confirmatas videbis, si historiam Abrahae, Jacob, Joseph, Moysis, Job, Tobiae, Mardochaei, Davidis, Macchabaeorum aliorumque multorum legere volueris. Isti enim in magnis tribulationibus fuerunt, et de omnibus eripuit eos Dominus; nec solum eripuit sed etiam gloriosiores et feliciores effecit. Ex quibus illam conclusionem efficies, quam fecit David: Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem. Et cum Ecclesiastico dicens: Respicite filii nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.
Veniamus ad pacem et prosperitatem, quae ut saepe dixi, plus multo, quam bellum et tribulatio periculosa et noxia est. Quomodo gladius spiritus in pace prosperitatis juvat? Duobus etiam modis. Primum enim carnem, hostem nostrum domesticum, qui se fratrem et amicum simulat et interim crudelissimam necem nobis machinatur, non parum debilitat. Siquidem Vivus est sermo Dei, et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animas et spiritus. Si duo duces copias simul conjungerent, et unam atque eamdem urbem junctis viribus expugnare vellent, magnum profecto negotium illi urbi facerent; at si paulo post coorta seditione militari, alter eorum ducum cum toto exercitu suo se ab altero duce separaret, nonne vires prioris exercitus valde minuerentur? Ad eumdem modum in homine flagitioso, et anima cum suis sensibus et motibus inferioris partis, et spiritus cum sua mente et ratione aliisque viribus partis superioris conjunguntur, et eodem prorsus tendunt, nimirum ad carnem pinguefaciendam oblectandam, roborandam; sed cum gladius verbi Dei hujus hominis pectus ferit, statim penetrat usque ad divisionem animee et spiritus, et tunc spiritus amore Dei vulneratus irascitur quodammodo animee, eique dicit, nolo deinceps tecum militare, volo fungi munere meo, volo considerationi, orationi, lectioni operam dare, quee sunt partes meee. Atque ita spiritus ab anima, hoc est, pars superior ab inferiori dividitur et separatur et eo modo vires carnis hostis domestici fiunt debiliores. Et quamquam initio divisionis spiritus est parvulus atque imbecillis, tamen paulatim verbo Dei quod etiam est cibus, alitur, nutritur, augetur, et interdum etiam ita corroboratur, ut fiat multo robustior atque fortior carne, et tunc injurias suas ulciscitur. Et sicut milites quandoque rusticos vel hostes suos, quos ceperunt in bello, cogunt sarcinas suas, et onera portare: sic etiam spiritus cogit carnem jejunare, vigilare, laborare, orare, elemosynas dare aliaque facere, quibus ipse ad finem suum consequendum adjuvatur.
Alter modus, quo verbum Dei in prospe-. ritate juvat, est homines divites et florentes inter spem et metum continendo, id quod in praesenti vita maxime necessarium est. Nam apud inferos quidem spes in desperationem, et metus in dolorem vertitur: in regno vero beatorum spei possessio, et timori securitas sempiterna succedit: hic autem in terris nihil utilius, ac praesertim opulentis et fortunatis quam inter spem et metum ambulare, id quod verbum Dei optime docet; loquitur enim quodammodo ad cor divitis, et ait: Sta in timore: noli, superbe, Sapere neque sperare in incerto divitiarum. Memento Cain, qui primus in terris coepit esse dives et potens, et urbem aedificavit, et postea male periit. Memento Pharaonis, et Galtazaris filii Nabuchodosor, et Antiochi, et Herodis, qui reges nobilissimi etpotentissimi erant et tamen ad ultimum miserrime perierunt. Memento Nabal Carmeli et illius divitis epulonis, qui ditissimi erant, et crapulae atque ebrietati studebant, et in puncto ad inferos descenderunt. Memento illius alterius divitis E vangelici, cui uberes fructus ager attulerat, et jam dicebat animae suae: Habes multa bona in annos plurimos, ede, bibe, quiesce, laetare. Cui dictum est: Stulte, hac nocte repetent a te animam tuam, et quee parasti, cujus erunt? Deinde, ne torte dives desperet, ac dicat: Quis ergo poterit salvus fieri? loquitur idem verbum Dei ad cor ejus,
et ait: Confide, spera, poteris, si volueris, salvus fieri. Memento Abraham, Isaac et Jacob, nec non Davidis, Tobiae, Josiae aliorumque multorum, qui et divites fuerunt, et Domino placuerunt; pari ratione, et tu, si divitiis utaris ad quod factae sunt, non te impedient, sed juvabunt.
His igitur quatuor modis verbum Dei seorsim in tribulatione, et seorsim in prosperitate juvat. Accedit vero quintus et postremus modus, qui utrique tempori convenit, qui est illustrando ac docendo. Nam Testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis; et: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos. Videbat Deus multos esse in mundo Epicureos, quorum fides ultra nubes non ascenderet, et qui de superis et inferis, de Deo, de morte, de judicio nunquam cogitarent. Quod igitur fecit? MisitVerbum suum et sanavit eos. Et quomodo sanavit? Illustrando, erudiendo, docendo, ostendendo aliam esse vitam post hanc vitam, etalia bona et mala sine ulla comparatione majora et diuturniora. Quee enim videntur, temporalia; quee non videntur aeterna sunt. Homines autem ad ea feruntur et ea diligunt, quae noverunt. Cur infantes nihil expetunt praeter lac? Quia aliud non noverunt. Cur pueri suos trochos, et pilas et alia instrumenta ludendi tantum diligunt? Quia majora bona non noverunt. Cur plerumque homines nihil quaerunt nisi ditescere, nisi pinguescere, nisi opes et honores suos augere? Quia nihil aliud a magistris hujus saeculi didicerunt. Si rusticus aliquis, qui nunc felicem se putat si panis et cervisia non desit, in aula regis ad unum mensem cibo et potu regio aleretur, numquid ille suum atrum panem, et cervisiam non contemneret? Ita prorsus, auditores, qui verbo Dei docente atque illustrante bona illa magna et sempiterna videre et gustare incipiunt, quae in saeculo futuro sanctis hominibus conservantur, facile despiciunt mundi hujus gloriam perituram, opes falsas, inanes honores, et exiguas et breves, et multo felle admixtas voluptates. Sed de gladio satis et fortasse nimis dictum est.
Veniamus ad galeam. Et galeam, inquit, salutis assumite. Quaenam est ista galea? Virtus spei. Sic enim Apostolus alibi seipsum exponit: Induti loricam, inquit, charitatis et galeam spem salutis. Itaque spes salutis, expectatio summae sempiternaeque felicitatis est galea. Dicitur vero galea, quia tegit ac defendit caput, et reliquum corpus nudum atque inerme dimittit. Quod est caput hominis Christiani? Christus. Omnis viri caput Christus est, inquit Apostolus. Itaque galea solum tegit caput, quia spes aeternae vitee facit ut homo contemptis omnibus aliis rebus, etiam fortunis, etiam dignitate, etiam fama, etiam vita, totus, in id incumbat, ne sibi Christus auferatur, ut fides in Christum, ut honor et gloria Dei salva sint, etiamsi csetera omnia pereant. Sapientis oculi in capite ejus, inquit Salomon. Siquidem stulti oculos non in capite, sed in calcaneis videntur habere, cum nihil aliud quam terram et res terrenas intueantur. At homo Christianus, homo sapiens oculos habet in capite, quia more serpentis totum corpus libenter exponit, ut servet ac defendat caput, non ignorans salvo existente capite, facile posse totum corpus ab interitu revocari. Hoc est igitur munus galere, caput defendere. Est vero fortissima illa galea, et plane digna, quse membrum praestantissimum, quale est caput, custodiendum acceperit? Siquidem adeo robusta et firma est, ut non solum ictibus malleorum non cedat, sed etiam quod pene est incredibile quanto magis percutitur, tanto fortior fiat. At quis hoc docet? Apostolus Paulus, Tribulatio, inquit, patientiam operatur. Patientia vero probationem: probatio vero spem, spes autem non confundit. Utinam magnam copiam galearum ad exercitum nostri Regis mittere possemus. Tribulatio, inquit, patientiam operatur. Non enim patientia est similis dialecticae et rhetoricae, quae discuntur in libris; discitur in laboribus, discitur patiendo. Ille qui saepius patitur, ille celerius patientiam discit. Itaque tribulatio patientiam operatur: patientia probationem. Nam qui saepe et multum et aequo animo patitur ille commendatur, et probatur, et dignus palma et corona judicatur a Deo. Sicut enim in castris non pulchra atque splendida arma militem duci commendant, sed fortia facta et multa vulnera adverso corpore accepta: et sicut figulus multa vasa efficit ex eodem luto, sed qualia sint in fornace probat. Sic etiam Deus nos omnes iu fornace tribulationis coquit, et eos quidem, qui ignem sustinent. nec franguntur, probat: qui ferre non possunt, reprobat. Ergo patientia probationem operatur.--probatio vero spem. Qui enim animadvertit se multa pati et alacriter pati, nec ullo modo frangi, sentit procul dubio intus in corde spiritum Dei, qui Testimonium
reddit spiritui suo,' quod filius Dei sit, atque inde semper seipso fortior, semper promptior ad patiendum, et erectior ad sperandum efficitur. Spes autem non confundit. Deus enim potens est et paratus ad plura et majora nobis danda, quam nos sperare possumus.
Sed jam, si placet, hujus galese usum explicemus. Quis igitur est usus galese? Quomodo nos in prosperis et adversis juvat? Paucis dicam, auditores. Juvat mirum in modum, erigendo animum, eumque ad coelestia et sempiterna praemia convertendo. Nec enim explicari potest, quantas vires habeat spes futurse quietis et felicitatis ad extenuandam et minuendam molestiam, quamvis magnorum et gravium laborum. Quid facit, ut avarus non sentiat laborem peregrinandi, navigandi, nundinas adeundi, merces emendi et vendendi? Nonne spes divitiarum? Quid facit, ut agricola in mediis imbribus, in maximis aestibus, in saevis frigoribus, noctes ac dies nunquam quiescat, et semper tamen laetissimus cantet? Nonne spes uberis messis? Quid facit, ut miles neque onus armorum recuset, neque longis vigiliis terreatur, neque de morte et vulneribus cogitet? Nonne spes praedae vel honoris? Ita igitur et fortis Christi miles in mediis aerumnis et calamitatibus galea ista munitus erigit oculos ad coelum, et dicit. Majoribus praeliis digna est splendidissima illa corona. Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Veniet aliquando illa dies, qua laboribus finitis admittar in gaudium Domini mei. Itaque sicut verbum Dei militem Christi consolatur exterius, divinas promissiones proponendo et explicando; ita virtus spei consolatur interius ad easdem promissiones cont; tuendas*animum erigendo, neque, erigendo solum, sed etiam quodammodo affigendo. Spes enim non solum id facit, ut animus coelum aspiciat; sed etiam, ut coelo constanter inhaereat, necseindeavelli ullis tribulationum fluctibus patiatur. Quocirca D. Apostolus Paulus eamdem spei virtutem in epistola ad Hebraeos elegantissima similitudine anchorae comparandam putavit. Nam quemadmodum naves, quae corpora quaedam sunt, ad terram communem omnium corporum parentem in tempestate confugiunt, et ei anchoram quasi brachium porrigunt, atque eo modo fluctus et procellas non timent: sic etiam animae navicula, quae de coelo anchoram suam figit, ac per eam coelo constanter adhaerens, vexari ac jactari potest in hoc mari saeculi hujus fluctibus tribulationum, sed certe abripi et demergi in profundum non potest. Neque vero periculum est, ne funis, quo anchora spei alligata est, aliquando frangatur. Siquidem est Funiculus triplex qui difficile rumpitur. Unus funis est veritas Dei: Deus est, cujus promissionibus spes Christianorum adhaeret. Quid fortius isto fune? Si D. Paulus promitteret aliquid, quis ei credendum non esse putaret? Si Angelus de coelo promitteret aliquid, quis de eventu ambigere auderet? At nunc non Apostolus, non Angelus, sed Deus ipse est qui promittit. Veritas prima, sapientia summa, bonitas infinita, quse nec falli nec fallere potest. Alter funis est juramentum Dei. Quamquam enim etiam sine juramento simplici promissioni Dei sine dubio continuo esset crede nd: tamen ad majorem fidelium suorum consolationem etiam jurare voluit. Sic enim in epistola ad Hebraeos Apostolus loquitur: Abundantius Deus volens ostendere pollicitationis haeredibus immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, quam sicut anchoram habemus animae tutam ac frmam. Jam funiculus tertius est subscriptio, quam Deus proprio sanguine adhibere voluit chirographo promissionum. Quis enim Testamento non credat, quod proprio sanguine consignavit? Hic est igitur Funiculus triplex, qui difficile rumpitur, quo spei anchora alligata, et in ccelo affixa, naviculam animae firmissime tenet, atque in isto periculoso mari, ab omni ventorum et fluctuum impetu defendit.
Diximus de gladio, et galea, nunc de lorica duo breviter dicenda sunt. Primum, quid sit haec lorica; deinde quis sit ejus usus. Quid igitur est lorica? Virtus charitatis. Sic enim Apostolus ait; Induti loricam charitatis, et galeam spem salutis. Et quamquam in epistola ad Ephesios loricam dicit esse justitiam, cum ait: Et induti loricam justitiae, tamen justitiam pro charitate accepit, quod saipe alias facere solet: nec immerito, cum nihil aliud sit charitas, quam eximia quaedam perfectaque justitia. Etenim
duae sunt partes justitiae, quarum altera in commutatione, altera in distributione versatur. Ambas autem in charitate facile est invenire. Quid enim est charitas, nisi quaedam nobilis commutatio, in qua homo seipsum totum donat Deo; et simul totum recipit Deum? Nam Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Quid item est charitas, nisi ars quaedam juste recteque distribuendi unicuique quod suum est? justitia enim quae in distributione versatur dignitatem et merita personarum considerat, et majoribus majora, minoribus miminora, summis summa et minimis minima tribuit. Secundum quem ordinem virtus etiam charitatis Deo primas partes defert, secundas animae, tertias corpori, quartas honori et famae, et de caeteris ad eumdem modum. Itaque recte charitas justitia dicitur, inchoata charitas, inchoata justitia, aucta charitas, aucta justitia, perfecta charitas, perfecta consummataque justitia.
Sed cur, quaeso, virtus charitatis dicitur lorica? Tribus de causis. Primum enim sicut lorica armatur pectus, et pectore eae partes corporis humani defunduntur, in quibus vita potissimum residet, ut cor, hepar, stomachus, intestina omnia; sic etiam charitas multas virtutes pulcherrimo ordine simul conjungit. Charitas enim, ut Apostolus ait, patiens est, benigna est: charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. Omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Ex istis annulis simul consertis malleo Spiritus sancti lorica charitatis fabricatur. Postremo sicut loricae non ex panno vel ex corio, sed ex aere conficiuntur, ut omnes ictus lancearum et gladiarum sustinere possint: sic etiam charitas non est res quaedam mollis, ac tenera; sed fortissima durissima, robustissima; Fortis ut mors dilectio, dura ut infernus aemulatio. Sed parum diximus. Nam etiam fortior est quam mors, et durior quam infernus. Mors enim est illa quidem fortissima, et non solum homines quamvis magnos et potentes, sed etiam ursos et leones posternit: sed tamen peccatum adhuc est fortius. Peccatum enim etiam inde disturbavit, quod mors nunquam efficere potuisset. At charitas utroque est fortior, quippe quae statim atque in cor hominis penetravit peccatum extinguit, nec magis coram charitate potest consistere peccatum, quam coram igne aridee stipulae vel telae aranearum. Quid? quod non solum res omnes creatas vincit, sed etiam quodammodo creatorem - Quid enim non potest, quid non audet sincera charitas? Ipsam Dei sapientiam docet, ligat potentissimum, vulnerat immortalem. Voluit aliquando Sodoman et Gomorrham sceleratissimas civitates igne et sulphure concremare: audivit hoc Abraham, et statim imperante charitate, loqui coepit ad Deum, ac dicere: Absit a te, ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum, qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. En quam libere fortissima charitas etiam Deo consilium dare non timet. Rursus alias iratus Deus contra gentem Hebream, propterea quod vitulum aureum tamquam alterum Deum colere incepisset, voluit eam penitus delere ac perdere. Sed quid? Opposuit se charitas servi ejus Moysis, et ait: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra NEgypti in for.titudine magna, et in manu robusta? Ne, quaeso, dicant NEgypti: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret de terra. Deus autem, quasi charitas Moysis manus ei ligasset eumque victum captumque teneret, dicebat: Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, f aciamque te in gentem magnam; praevaluit tamen charitas, nec dimisit. Magna igitur est virtus, magnum robur charitatis, nec immerito aeneae fortissimaeque loricae comparatur. ' '
Veniamus ad usum: Quomodo nos lorica ista in bello tribulationis juvat? Multis modis. Primum efficiendo, et tamquam gigendo patientiam. Est enim patientia quasi filia primogenita charitatis. Charitas, inquit Apostolus, patiens est, benigna est et quae sequuntur. Est autem patientia virtus quaedam praeclarissima, qua tela inimicorum non repellimus, sed accipimus et frangimus: et hostes nostros non feriendo et prosternendo, sed patiendo et cadendo miro modo superamus. Magnum est vincere jacula repellendo et hostes occidendo: sed multo est majus et gloriosius vincere plagas accipiendo et moriendo. Melior est patiens (ait Scriptura divina) viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium. Hinc milites Testamenti veteris, ut Abraham, ut Moyses,
utJosue, ut Gedeon, ut Jephte, ut David, pugnando, feriendo, interficiendo: at milites Testamenti novi, quod sine ulla dubitatione est excellentius, patiendo et moriendo vicerunt. Aspice imperatorem nostrae militiae Christum. Quid ille fecit? Id quod antea tamquam in typo et figura egerat Sampson - quando una asini maxilla mille Philistaeos occidebat, magnas se vires a Domino accepisse demonstrabat: at cum robustissimis nervis et funibus se ligari patiebatur et tamen paulo post summa felicitate vincula rumpebat et hostes suos fugabat, multo fortiorem ostentebat: Ita liberatpr noster fortem et potentem se ostendit, cum mundum sine labore fabricavit; sed multo fortiorem et potentiorem, cum eumdem patiendo et moriendo reparavit, et se tamquam alterum Sampsonem ligari, conspui, caedi, vulnerari, crucifigi permisit: sed paulo post omnia illa tanquam tela aranearum confregit, et ipsa cruce ac morte de hostibus gloriosissime triumphavit. Quid vero Apostoli et martyres fecerunt? Nonne ipsi quoque Imperatorem Christum imitari patiendo potius, et tolerando, quam agendo et resistendo bellare voluerunt? Et nonne patientia sua plures provincias ad Christi imperium adjunxerunt» quam unquam armis potuissent? Nonne etiam principes Romanos, et ipsam orbis dominam patiendo et moriendo domuerunt? Tantus est, ac fuit semper ubique splendor patientiae, ut etiam perditorum oculos perstringat. Hinc enim Ethnici Philosophi et Haeretici permulti, et omnes hypocritae multa libenter patiuntur, ut patientiae virtutem jactare possint; sed tamen vera patientia proles est charitatis, et propria hominum Christianorum, qui vere dicere possunt: Nonne Deo subjecta erit anima mea? Ab ipso enim patientia mea. Scribit Joannes Cassianus, fuisse Alexandriae sanctum quemdam senem, qui cum turbis infidelium quadam die obrueretur, et multis variisque injuriis, et contumeliis afficeretur, et ab irridentibus atque insultantibus interrogaretur, quid unquam miraculi Christus effecisset, audacter respondit: Hoc miraculum Christus fecit, ut istis omnibus injuriis et contumeliis nihil moveat, et multo etiam plura et majora pro ejus nomine tota alacritate ferre possim. Hic igitur est primus modus, quo charitatis lorica nos juvat.
Deinde juvat etiam eadem charitas mirum in modum stomachum animee calefaciendo, ut quamvis duras et graves tribulationes facile digerat. Qui fervore charitatis destituti sunt, frigidum stomachum habent, et unius verbuli injuriam concoquere non possunt, et mirum si inde ssepe aegrotent, quandoque etiam moriantur. Nam cibus qui non, digeritur, non nutrit, sed occidit. At qu fervent charitate, qui stomachum calidum habent, qui diligunt Deum et proximum, statim digerunt omnia non solum verba, sed etiam verbera: et propterea omnibus nutriuntur, pinguescunt omnibus, omnibus proficiunt. Ratio vero hujus est, quia qui diligit non accipit injurias tamquam injurias, sed tamquam signa quaedam intimae familiaritatis. In tertio libro Esdrae cap. iv. legimus de quodam, qui mulierum potentiam praedicabat, qui cum multa commemorasset, quae viri ob mulierum amorem saepenumero patiuntur, tandem adjecit: Videbam concubinam regis sedentem juxta regem ad dexteram, et auferentem diadema de capite ejus, et imponentem sibi, et palmis caedebat regem sinistra manu; et super haec aperto ore intuebatur eam. Unde haec, auditores, ut rex non duceret contumeliam auferri sibi diadema, et praeterea faciem suam colaphis caedi? Nonne ex eo, quod ista fiebant ab ea, quam vehementer diligebat? Ita igitur, qui diligunt Deum, qui diligunt proximos, qui diligunt inimicos, nunquam agnoscunt, nec putant ullam injuriam sibi fieri, sed omnia in partem meliorem interpretantur. Ita sanctus quidam Abbas nomine Libertinus, ut scribit B. Gregorius, cum eum de equo, in quo sedebat, quidam dejecissent, et equum abstulissent, nullo modo injuriam sibi fieri credens laetissimo vultu etiam flagellum obtulit dicens: « Heu accipite fustem, ut equum melius ducatis. » Ita Dominus acerbissimam passionem, non tamquam passionem, sed tamquam calicem optimi vini sibi ab amantissimo Patre propinatum accepit: Calicem, inquit, quem dedit mihi Pater, non crudelissimus aliquis Dominus, sed amantissimus Pater meus, Non vis ut bibam illum? Itaque Beatus Stephanus saxa illa dura quibus lapidatur, non saxa et lapides, sed pretiosas gemmas existimabat. Et revera sic se res habebat, auditores. Semper enim tribulationes, si tamquam Dei beneficia considerentur in vera beneficia convertuntur. Ignominia in gloriam, contumelia in ornamentum, inopia in divitias, vulnera in sanitatem et
mors in immortalitatem. Et homines quidem vident exterius crucem nostram, quam portamus in terris. Sed vident Angeli coronam nostram, quae fabricatur in coelis. Quocirca recte Dominus de crucifixoribus suis dicebat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt* Illi enim se Christum valde deprimere, ejusque gloriam penitus obscurare credebant, sed vere nesciebant quid facerent. Nam eo modo maxime extollebant et illustrabant.
Sed quid praeterea charitas facit? Quomodo etiam in tribulatione nos juvat? Juvat tertio ad eum modum, quo juvat vinum, inebriando scilicet. Vinum enim laetificat cor hominis, inquit David. Et filius ejus Salomon: Date, inquit, siceram maerentibus, et vinum his, qui amaro sunt animo. Qui ebrii sunt semper laeti sunt, saltant, cantant, nec ullius miseriae recordantur, non paupertatis, non aegritudinis, non acceptae injuriae, non contracti aeris alieni: denique omnem tristitiam ac moerorem facile de animo abstergit ebrietas. Pari ratione, auditores, sancta ebrietas charitatis, quae est vinum illud, quo Apostoli pleni erant, cum de eis in die Pentecostes diceretur: Musto pleno sunt isti, facit homines semper laetos, nec ullum eos laborem vel dolorem sentire permittit. Patriarcha Jacob quatuordecim annos propter Rschelem socero suo incredibili labore servivit, ita ut ipse aliquando diceret: Die noctuque aestu urebar et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis: et tamen, ut Scriptura testatur, Videbantur ei pauci dies prae amoris magnitudine. Ita nimirum amore ebrius erat Sanctus Tobias, cum totum diem in operibus charitatis consumpsisset, deinde reversus domum, quasi pro mercede, utroque lumine orbatus esset, uxor vero quae eum solari de" buisset, non oleum consolationis, sed acetum exprobationis in plagas infunderet: tamen harum omnium calamitatum oblitus et uxorem et filium dulcissime consolabatur: Pauperem quidem, aiebat, vitam gerimus, sed multa bona habebimus, si timuerimus Deum et recessimus ab omni peccato et fecerimus bene. Unde hoc in Tobia? Nonne quod amore divino ebrius erat? Apostoli quoque cum plagas multas a Judaeis accepissent, cur Ibant gaudentes a conspectu concilii? Nonne quia eodem amore ebrii erant? Paulus et Suas virgis caesi, catenis constricti, et in obscurum carcerem detrusi, quare psalmos et hymnos laetissime canebant? Nonne quia simili modo ebrii erant? B. Laurentius ad ignitam craticulam alligatus, et jam semicombustus, unde tam laetus, et summi illius doloris oblitus erat, ut festive ac lepide tyrannum irrideret? Nonne ex eo? quod vino charitatis ebrius erat? 0 dulce vinum charitatis. 0 sancta sobriaque ebrietas. Utinam faceret Deus, ut ebrietatem illam nefariam, quae tanto tempore in hac regione regnavit, quaeque tantarum tribulationum causa magna est, aliquando tandem ista sancta et sobria ebrietate mutaremus: perfecto enim plus ebrietas charitatis valeret ad omnem tribulationem superandam, quam fuerit ebrietas vini ad inferendam.
Sed jam ad quartum et postremum modum veniamus, quo charitas a tribulatione defendit. Quid igitur charitas facit? Docet hominem mirabili quadam arte de hoste clypeum, de necessitate virtutem efficere. 0 beatum exercitum. 0 fortunatos milites qui artem istam didicerunt, qua ipsos hostes arripere, et eis pro clypeo uti possint. Quis praecipuus hostis noster est? Nonne caro, quae omni hoste crudelior, dum blanditur occidit, et assueta reddere malum pro bono, quanto magis diligitur et fovetur, tanto magis nocet, et cujus ictus nemo satis cavere potest? Quid igitur charitas facit? Quando utitur carne pro clypeo? Ad hunc modum. Cum tribulatio adest, non sinit charitas, ut te injuste puniri existimes, et ut de Deo aut hominibus conqueraris, procul hoc est a vera et perfecta charitate: sed statim docet, peccata tua causam esse tribulationis atque ita cogit, ut carnem tuam sic alloquaris: Non meministi, caro, quando fornicabaris, cum tam saepe epulabaris, quando totos dies ludebas, quando tot pocula exhauriebas, quando jejunia sacra frangebas, quando pupillum opprimebas? Nunc igitur quid mirum si poenas tuis? Sed quandoquidem huc venisti, nec potes non peccasse, et quia peccasti castigari debes: quid utilius tibi esse potest, quam ut facias de necessitate virtutem et sequo ac libenti animo patiaris? Nam si cum molestia ac tristitia paleris, non propterea calamitas tua recedet, quin potius ad cumulum miserise etiam tristitiam et impatientiam tuam adjunges, et nihil apud Deum ex tribulatione lucrabebis, nisi graviorem fortasse tribulationem. At si libenter, si alacriter, si sequo animo
istam crucem feras, et hic in terris tribulatio plurimum minuetur, et post hanc vitam tota purgata atque illustris tamquam aurum de fornace prodibis, ac demum in patientia tua possidebis animam tuam. Ita igitur homo a charitate edoctus, ipsa carne, per quam peccavit, tamquam scuto quodam ita se protegit, ut ab ictibus tribulationis nullo modo laedatur. '
At num in sola tribulatione lorica ista charitatis juvat? Nonne etiam in prosperitate? Imo vero, auditores, maxime juvat in prosperitate. Si quidem ipsius proprium munus est, erga omnia, quae diligi debent, affectus moderari. Ipsa docet Dei honorem omnibus esse rebus anteponendum. Atque idcirco si vel Ecclesiasticum honorem, vel civilem magistratum facile obtinere valeas, et tamen ineptum atque indignum eo munere te esse vides, charitas monet, ut alteri te meliori et digniori cedas, et si hoc non facis, non induisti loricam charitatis, vulnerat te, et nisi diligenter caveas, fortasse occidet jaculum prosperitatis. Ipsa praeterea docet animse salutem corporis voluptatibus esse praeferendam. Itaque licet possis, quantum ad copias tuas attinet, indui purpura et bysso et epulari quotidie splendide, tamen charitas monet, ut sobrie vivas, et ecclesiastica jejunia religiose observes, ut ad templum, ad concionem, ad confessionem, ad sacram communionem cum caeteris ire non negligas. Ipsa docet corpora proximorum pluris facienda, quam nostras pecunias. Quocirca magis timere debes sine misericordia, quam sine pecuniis inveniri. Et si quidem Ecclesiasticus es, charitas docet, non debere te divitias congregare, nisi cum pauperes desunt, quod raro eveniet, et cum forte desunt, posse te quidem eas congregare, verum ut res pauperum, non ut res tuas, et futuris pauperibus fideliter conservandas. Si vero uxorem et liberos habes, eadem charitas docet, ut filiis tuis thesaurizes quidem, sed moderate. Nam si probi erunt filii, parvo contenti erunt; sin improbi bonum est eos egere ut fiant probi. Saepe enim accidit, ut quae parentes magno labore, multo tempore per fas et nefas congregarunt, ea filii paucis diebus male vivendo profundant, et eo modo parentes ad inferos praecedant, et eos deinde filii consequantur.
Quae cum ita sint, induamus, quaeso, fratres, induamus omnes loricam istam praeclaram charitatis, armati procedamus ad bellum, et neque tela tribulationum neque jacula prosperitatis unquam formidabimus,
et victoriam ac palmam certissimam lsetissi - mamque referemus, ipso adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula. Arnen.
Ad mililem Christianum omni ex parte armandum, praesens concio duo paria calceorum suppeditat, unum pcenitentice, exemplorum alterum, et prcemissa brevi explicatione sententiae Pauli, et praedicatorum instructione, primum par calceorum ex confessione et poenitentia conficitur, ubi apta calceorum cum confessione interponitur comparatio. Explicatur deinde quomodo confessio in prosperis prosit, quomodo item in tribulatione, nempe tollit peccatum, fontem et causam tribulationum; aufert tristitiam, morbum animi, minuit quoquetribulationem satis faciendo.Denique seria ad satisfactionem exhortatio, praescripto brevi confessionis, et satisfactionis modo, primam partem concludit.
Pars altera par alterum calceorum assuit, et astruit, nimirum exemploricm, ut quce mentem illustrare, memoriam juvare et voluntatem movere soleant. Duo deinde affirmantur esse exemplorum genera, unum factorum alienorum, alterum passionum. Calceus ex malorum exemplis sinistro pedi adaptatur; ubi varia studia tam fervida impiorum, avarorum, superborum, Philosophorum, Haereticorum et militum depinguntur, quibus merito confundi frigidi catholici deberent. Calceus adhcec pedi dextro accommodatur ex exemplis Christi et sanctorum confectus, atque ibidem praesertim Christi passio a magnitudine patientis, a parte passionis, a multitudine malorum, atque aliis multis circumstantiis diffuse, et eleganter exaggeratur. Finem horum calceorum esse, ne deficiamus tribulati, ex S. Paulo docetur. Tandem exempla
sanctorum proponuntur nosque ad crucem magna animi constantia suscipiendam ac sustinendam invitemur et excitamur.
In eorum armorum numero, quae Beatus Apostolus Paulus, iram in bello tribulationis, quam in pace prosperitatis Christiano militi necessaria esse judicavit, si memoria tenetis, optimi auditores, etiam calcei erant. Quamquam enim in propria domo vel in amoenis pratis non usque adeo calceis indigemus, tamen in longo itinere, vel in bello, cum per montes, per rupes, per saxa, per dumos, per aquas et lutum, aliasque sordes transeundum est, calceis carere sine gravi detrimento atque incommodo certe non possumus. Itaque tum demum calceos exuere ac deponere tuto secureque poterimus, cum praesentis vitae confecto curriculo, ad coelestem atque aeternam illam domum pervenerimus, et jam non amplius per loca aspera vel inculta peregrinandum et vagandum, sed quiescendum ac sedendum in paterna domo, vel etiamsi libuerit inter flores ac lilia deambulandum erit. In cujus rei typum ac figuram sancto Moysi ad Deum appropinquare incipienti dictum esse legimus: Solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est. At vero dum hic in terris cum tot generibus hostium bellum gerimus et per solitudinem hujus saeculi vastam atque horridam iter facimus, et saepe lutum, saepe saxa, saepe spina scandalorum, timorum, dolorum de improviso nobis occurrunt: saepe etiam in quaedam florentissima atque amoenissima prata felicitatis humanae repente incidimus, quae flores quidem et rosas, sed etiam spinas et carduos partim admistos habent, et multos angues, multas bestias venenatas suis herbis et graminibus legunt, nulla re alia magis, quam bonis et firmis calceis indigemus. Ego igitur hodierna oratione ad explicationem ejus sententiae, Calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis, quae suo ordine post loricae expositionem sequitur \in Apostolo, de calceis verba faciam. Et quoniam non facile in officinis vulgarium suto-, rum calcei tales inveniuntur, agamvobiscum liberaliter, et duo paria calceorum vobis dabo. Unum ex confessione, et pcenitentia peccatorum, alterum ex veterum exemplis, tam bonis quam malis conficietur. Sed necesse erit, antequam ad nostros calceos veniamus, sententiam ipsam Apostoli breviter explicare.
Calceati pedes, inquit Apostolus, in praeparationem Evangelii pacis. Sensus horum verborum quantum ad litteram Scripturae et Apostoli mentem attinet, non alium esse puto, quam ut Evangelii praedicator, si cum fructu atque utilitate conciouari debeat, pedes, hoc est, affectus, mundos, nitidos, liberos etiam et expeditos habeat: non diligat munera, non delectetur plausibus, non affectet gratiam et favorem hominum, non sectetur apparata convivia, non quaerat ullo modo seipsum. A crapula vero atque ebrietate, a fornicatione, a verbis impudicis, a contentionibus et jurgiis, a simonia et avaritia, ita sit alienus, ut ne minima quidem suspicio ejusmodi vitiorum unquam de ipso in populo oriatur. Alioqui enim qua fronte ebriosus de sobrietate disputabit? Quo spiritu contra avaritiam dicet, qui pluris nummos, quam animas facit? Qua vehementia impudicus et concubinarius a fornicatione alios deterrebit? Quo animo superbus atque ambitiosus, qui omnibus placere cupit, ulla unquam vitia reprehendet? De hujusmodi malis doctoribus, qui verbis praedicant, qui moribus impugnant, loquitur Dominus per Ezechielem: Vos cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis, et oves meae, quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant. Aquam quippe limpidissimam, ut Beatus Gregorius exponit, praedicatores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt; sed eamdem aquam pedibus turbant, cum studia sanctae meditationis male vivendo corrumpunt. Porro aquam eorum turbatam pedibus oves bibunt, cum auditores non sequuntur verba, quae audiunt; sed sola, quae conspiciunt, perversa opera imitantur. Quocirca ne talia saepe contingant, apo¬
stolus Paulus diligenter monet, ut simus Calce, ati pedes in praeparationem evangelii pacis. Et ipse Dominus apud Marcum, cum discipulos suos binos et binos ad evangelium praedicandum mitteret, praecepit eis, ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum, non peram, non panem neque in zona aes: sed tamen bene calceati sandaliis ambularent, nec quid pulveris aut luti terrenarum cupiditatum eorum pedibus adhaereret: ut vere de illis illud Apostoli diceretur: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona. Haec igitur est sententia hujus loci breviter explicata.
Verum nos in praesentiarum ista ipsa A. postoli verba paulo aliter exponemus, ut tam tribulationibus, de quibus hactenus, disseruimus, quam paschalibus feriis, quae jam imminent, oratio nostra conveniat. Itaque evangelium pacis Paschae celebritatem, vel mavultis, Agnum illum paschalem sacrosanctum corporis Dominici Sacramentum interpretabimur. Calceos vero, quos induere jubemur in praeparationem Evangelii pacis, confessionis Sacramentum accipiemus. Nam quemadmodum olim in veteri Testamento, qui Pascha celebraturi et Paschalem Agnum manducaturi erant, cum aliis rebus multis instructi, tum praecipue calceati pedes esse debebant, ut ex libro Exodi cognosci potest: sic etiam qui ad verum Pascha peragendum, et verum paschalem Agnum comedendum praeparantur, non solum jejuniis et precibus, aliisque sanctis operibus, quod hactenus fecimus, operam dare convenit, sed etiam confessione ac pcenitentia, quae praecipua est praeparatio, pedes illos calceare oportet.
Sed quid habet affinitatis confessio cum calceis? Multum omnino. Nam quemadmodum calcei pedes mundos ac puros conservant, eosque impediunt, ne terram et sordes contingant: ita confessio peccatorum humanos affectus, qui quasi sunt pedes animae, et animam non minus ferunt, quam pedibus ferantur corpora, purgatos nitidosque servat, eosque a terra et rebus terrenis revocat atque abstrahit. Et sicut ii, qui calceis sunt assueti, pedes teneros ac delicatos habent, adeo ut vel minimos lapillos et minutissimas stipulas facile sentiant, nec aliquid pati possunt, quod pedes affligat; ii vero, qui fere nudis pedibus incedunt et solum in dedicatione vel in paschate calceos induunt, ut agricolae et operarii multi, jam occalluerunt, nec modo lapillos et stipulas non sentiunt, sed neque magnis lapidibus aut tribulis offenduntur: sic etiam qui crebro ad confessionem redeunt, teneram conscientiam habent, facile sentiunt spinas, etiam minutissimas peccatorum, nec quiescunt, donec eas de conscientia ea exuerint, et animam languentem atque aegrotam curaverint: at qui raro, qui solum inpaschate ad confessionem accedunt, ii rusticos pedes, et assuetos tumoribus et punctionibus habent, non solum parva et levia, sed neque magna, neque gravia, neque horrenda, neque immania crimina atque delicta eos perturbant. Amplissimum stomachum gerunt, facile deglutiunt multitudinem beneficiorum, simonias, usuras, adulteria, crapulas, ebrietates: et tamen securissime dormiunt, nihil eos angit vel torquet conscientia. Hinc existunt illi, qui aliquando petunt: An fornicatio sit peccatum? Nam de cogitationibus ac desideriis flagitiorum, ne dubitant quidem, ita nimirum pedes eorum occalluerunt, ut licet vulnerentur licet fundantur, licet intumescant, nihil tamen isti sentiant. Assuescite calceis miseri, vivite more nobilium, non more agricolarum.' Si ad regnum coelorum aspiratis, ubi nulli rustici, nulla mancipia, omnes reges et principes erunt, frequentate Sacramentum tam utile, tam facile, tam salutare, quod incredibili benignitate liberator noster instituit. Si rem grandem dixisset tibi Propheta, aiunt servi ad dominum suum Naaman, certe facere debueras: quanto magis nunc, cum dixerit tibi: Lavare et mundaberis? Si rem grandem, auditores, nobis Dominus preeeepisset, nonne pro animse salute facere debuissemus? Quse igitur excusatio reliqua esse potest, cum solum dixerit: Sume calceos, quos non vendo, sed dono: utere calceis, qui offeruntur gratis: stude puritati, ama sanctimoniam, dilige innocentiam, assuesce opinas peccatorum cito sentire, et ante eruere, quam in pedibus tuis putrescant. Habemus igitur cur peccatorum confessio calceis comparetur, nunc illud videamus, quomodo in tribulatione et prosperitate nos juvet.
Quomodo juvat in prosperitate? Ad eum modum quo juvat naviculas sentinae evacuatio. Vidistis aliquando naviculas, quae rimas aliquas habent, et sensim aquam admittunt, quae nisi frequenter aqua ejecta releventur facile submerguntur. Tales sunt animae nostrae. Naviculae sunt in oceano hujus saeculi constitutae, nec ulla tam integra repe-
ritur, quae aliquas rimas non habeat, et aquam peccatorum non admittat. Nam Si dixerimus, quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas dn verbis non. est. Verumtamen istas rimas tribulatio minuit, prosperitas auget: plures enim peccandi occasiones, majores tentationes divites quam pauperes habent, et plura peccata in prosperitate, quam in tribulatione fiunt. Quocirca S. David experientia propria edoctus, veram illam sententiam de fortunatis hominibus pronuntiavit in Psalmo: In labore hominum non sunt., et cum hominibus non flagellabuntur. Ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua: prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. Quare cum tempore prosperitatis animee navicula rimas multas et magnas habeat, et multum aquse peccatorum semper accipiat, nisi frequenter per confessionem exhauriatur et purgetur, non potest tandem non submergi.
Jam vero contra morbum tribulationis remedium preesentissiinum etsaluberrimum est confessio peccatorum. Siquidem fons et radix tribulationis, quid est aliud quam peccatum? Nonne Scriptura clamat: Miseros facit populos peccatum? Et: Priusquam humiliarer ego deliqui. Et: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum. Nonne Dominus paralyticum curaturus, ut ejus morbi radicem ostenderet, dixit ei: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua? Et ad eum, quem sanaverat ad piscinam, nonne ait: Ecce sanus factus es, jam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid contingat? Nonne Apostolus Paulus de iis, qui sine debito cultu atque honore tremenda illa mysteria pertractabant vel sumebant, in epistola prima ad Corinthios ait: Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt, hoc est, moriuntur Multi? Deus enim initio nascentis Ecclesise; ut hujus Sacramenti venerationem et majestatem fidelibus commendaret, ssepe repentina aegritudine, vel morte eos mulctabat, qui indigne ad tantum Sacramentum sumendum accedebant. Id quod etiam Cyprianus in sermone de lapsis, exemplis aliquot atque miraculis confirmat. Quae cum ita sint, quod efficacius medicamentumcontra morbum tribulationis cogitari potest, quam poenitentia et confessio peccatorum, quse cum peccatum tollit, ipsam radicem tribulationis tollit? Itaque valet aliquid contra tribulationem oratio, valent supplicationes, valent eleemosynae, valent jejunia, valet spiritualium lectio librorum, secl omnia ista et alia permulta generis ejusdem nunquam sufficient, nisi ad peccatum, radicem videlicet tribulationis, securis poenitentiae et confessionis admoveatur.
Deinde juvat etiam plurimum confessio peccatorum ad omnem moerorem ac tristitiam ab animo abstergendam. Est vero tristitia morbus maximus, qui ut Ecclesiasticus ait, multos occidit; et ut pulchre Salomon docet: Sicut tinea vestimento et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. Tinea enim nascitur ex panno et pannum consumit, vermis oritur ex ligno et lignum rodit: ita tristitia nascitur ex corde et ipsum cor perpetuo rodit, consumit, affligit, cruciat, neque ex ulla re quietem et consolationem capere permittit. Denique tristitia est quasi anima, et vita tribulationis, ita ut si tristitia absit, jam tribulatio non amplius tribulatio dici possit: Si vero non absit, etiam prosperitas quaedam tribulatio esse videatur. Istum igitur morbum sanat confessio. Nam quemadmodum per peccatum intrat in hominem diabolus et cum eo mille furiae infernales, mille suspiciones, mille timores, mille sollicitudines, et simul vermis conscientiae excitatur, qui tristitia et amaritudine animam replet; sic etiam per confessionem deleto peccato et diabolo exeunte, ingreditur in animam gratia Dei, ingreditur justitia et charitas, et pax et gaudium in Spiritu sancto. Vidisti hominem plenum malis humoribus et conturbato stomacho? quam ille, quaeso, male se habet. Omnia fastidit, ad omnia nauseat, nescitquid velit, sibi ipsi est gravis. At si illos malos humores evomat, quam celeriter stomachus relevatur, et laetitia ac serenitas redeunt. Hoc ipsum in animo spiritualiter facit confessio, nempe medicamentum est, quo pravi humores, atque adeo venenum ipsum peccati totum evomitur, et tunc animae stomacho revelato spiritus bene se habet, exultat, gaudet, gestit, et conscientia bona et charitas Dei, quae in ipso est, eum tristem esse nullo modo patitur. Lege vitas sanctorum, et videbis nullos esse homines, qui majore et solidiore perfruantur gaudio et pace, quam eos, qui toto animo serviunt Deo; et dulciores esse lacrymas sanctorum omni risu et cantu hominum peccatorum. Quamquam enim vel inopiam vel aegritudinem vel persecutiones quandoque sancti patiuntur exterius, tamen regnum Dei, et consolatio Spiri-
tus sancti, quam habent interius, multo est major, et externammiseriam atque molestiam prius absorbet, quam ad cor perturbandum penetrare possit.
Postremo juvat etiam confessio peccatorum ad repellendas et superandas tribulationes, ex eo, quod facit, ut homo poenam aliquam a Sacerdote sibi propter scelera sua injunctam libenter accipiat. Deus enim cum hoc videt, retrahit saepe manum, quam ad punienda peccata filiorum suorum extenderat, et fructibus poenitentiae delectatus quodammodo dicit: res se bene habet, agnoscunt isti peccatum suum et justitiae zelo vehementer accensi, ipsi scelera et flagitia sua castigant: ego igitur retraham manum meam, cessare faciam tribulationes, bellis et tumultibus finem imponam, dicam Angelo percutienti: Sufficit jam, compesce manum tuam. In quo tamen studio, auditores, pudet dicere quam nos Christiani a Judaeis turpiter superemur. Illi enim nobis comparati, non viri, sed pueri erant: et idcirco legem quasi paedagogum acceperant, et tamen illi pueri cum necessitas id postulabat, semper aspera poenitentiae genera sponte suscipiebant, praedicabant jejunium, induebant saccos, incumbebant cineri, clamabant ad Dominum in fortitudine, et eo modo orauia Dei flagella facile deprecabantur. Nos vero, qui cum illis comparati viri sumus, in tam gravibus periculis, quae totius patriae ruinam et eversionem minabantur, et adhuc fortasse minantur, quando fides et religio non hominis unius, non unius civitatis, non unius provinciae, sed tot provinciarum simul in discrimen maximum adducebantur, et adhuc etiam forsitan adducuntur, quid nos fecimus aut facimus? Quos fructus dignos poenitentiae demonstravimus? Una aut altera supplicatione excepta, eaque tepide ne dicam frigide peracta, quid aliud, quaeso, possumus ostendere? Aliud omnino, aliud necessarium est, si Deum quem tam graviter nostris sceleribus offendimus placare volumus: Facite fructus dignos poenitentiae, clamat magnus ille Joannes, Et ne velitis dicere, Patrem habemus Abraham. Jam enim securis ad radicem arboris posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Non ait, peccastis, quiescite deinceps male agere, et satis est. Ita sane Lutheranus quispiam dixisset. Neque rursum ait: Poenitentiam agite, quod tamen multo amplius erat; sed quid? Facite fructus dignos pcenitentiae. Quam magna deliquimus (inquit B. Cyprianus) tam graviter defleamus: alto vulneri diligens et longa medicina non desit: poenitentia crimine minor non sit. Ac ne forte quis nobilitatem generis vel gradum honoris opponat, ipse addit: Et ne velitis dicere, Patrem habemus Abraham. Omnis enim arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Quid est omnis arbor? Oran s homo quicumque ille sit, sive rex, sive dux, sive comes, sive Episcopus, sive Abbas, sive Doctor,sive magnus, sive parvus, sive dives, sive pauper, sive nobilis, sive ignobilis, si fructus non facit dignos poenitentiae, excidetur et in ignem mittetur. Non accipit Deus personas, non admiratur purpuram et sceptrum: non terretur ad magnas opes et longos ordines famulorum, sed omnem arborem, quae non facit fructum bonum, excindet eam et in ignem mittet. Quamobrem, auditores, cum et sacrum hoc tempus, in quo sumus et solemnissima paschalis celebritas, quae jam imminet, et praesentes totius patriae calamitates ad veram et plenam confessionem, et poenitentiam nos invitent: agite, quaeso, et magno animo atque ardenti justitiae zelo positis paulisper negotiis caeteris, unusquisque in cubiculo cordis recogitemus primum in amaritudine animae dies nostros, excutiamus diligenter omnes sinus et latebras conscientiae nostrae; deinde pedibus sacerdotis tamquam Domini ipsius pedibus advoluti, cum omni humilitate et veritate delictorum nostrorum confessionem deponamus: postremo injuncta nobis a spiritali judice poenitentiae opera libenter accipiamus, alacriter expleamus, et quantum possumus poenitentiae trudibus Domino satisfaciamus. Luceat, quaeso, poenitentiae studium, et verum emendationis propositum in vestium honestate, in verborum gravitate, in omni parsimon. a et sobrietate. Quae enim societas lucis ad tenebras? Aut Quae conventio Christi ad Belial? Quomodo ista cohaerent, agere poenitentiam et indui variis et curiosis et magno studio laboratis vestibus? Agere poenitentiam et celebrare convivia? Agere poenitentiam et a jocis, a ludis, a verborum turpitudine etlevitate non abstinere? Agere poenitentiam et sphaeristeria frequentare? Agere poenitentiam et eleemosynas nullas facere? Certe veteres Christiani, ut ex Tertulliano et Cypriano et aliis scriptoribus vetustissimis intelligi potest, cum poenitentiam agebant, cibo et potu parcissimo et simpli¬
cissimo utebantur, non equis aut curribus vehebantur, terree ac cineri incumbebant, non balnea frequentabant, vestes viles vel etiam sordidas induebant, corpus jejuniis et animum moeroribus affligebant: omnes denique sibi delicias ac voluptates interdice" bant, totique in eleemosynas, in orationes, in fletus ac lacrymas incumbebant. Imitemur, quaeso, nos teneri ac delicati Christiani, vel minimam horum partem. Quiescat paulisper cocus et servus et ancilla, qui ventri nostro tamquam implacahili domino toto anno ministrant, nec ullas unquam ferias habent. Cibo modico etsimplici contenti simus. Nam et Christus felle et aceto contentus fuit. Non videamus hac hebdomada ullam in vestibus vanitatem, quando Christus etiam necessariis indumentis spoliatus fuit. Claudantur saltem ad tempus omnia sphaeristeria, demus aliquas horas orationi, tempus in passione dominica cogitanda ac veneranda ponamus. Ita fiet, ut Calceati pedes ad Evangelium pacis, hoc est, ad paschales ferias praeparemur, et gratia atque amicitia Dei nobis conciliata, omnem calamitatem et tribulationem facile superemus.
Duo paria calceorum promisimus, unum jam exhibuimus, exhibemus nunc Domino adjuvante etiam alterum. Proximavero oratione de Evangelio pacis et scuto fidei, quae duo supersunt, breviter disseremus.
Jam igitur alterum per calceorum ex veterum exemplis fieri debet. Quomodo enim calcei, quibus iter facimus, non ex holoserico, sed ex corio mortuorum animantium fiunt; ita pedes animae, affectus omnes nostros in hac difficili et laboriosa peregrinatione tegere debemus pellibus mortuorum, hoc est, memoria ac recordatione veterum exemplorum. Suntautem trespraecipue utilitatis exemplorum. Una est, quod mentem illustrant, altera, quod memoriam juvant, tertia, quod movent atque accendunt voluntatem. Primum, illustrant mentem: sunt enim quasi quidam aquaeductus, quibus aqua veritatis in animum nostrum infunditur. Legimus in Scripturis: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe ei et alteram. Quid est hoc? Sume exemplum, et intelligcs. Yide quid Christus fecerit, cum alapam in passione a scelerato quodam accepisset. Quid ille fecit? Num alteram praebuit? Minime vero, sed ait: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me caedis! Hinc ergo discimus alteram maxillam esse praebendam quantum ad animi praeparationem, hoc est, ita patienter ferre debemus unam alapam, ut parati simus, si necesse sit, accipere etiam alteram: alioqui cum nulla necessitas id postulat, quid opus est praebere alteram, et dare occasionem scelerato homini, ut iterum peccet? Itaque sapienter Isidorus optimum Scripturae commentarium esse docet, facta atque exempla sanctorum. Deinde juvant memoriam. Nam exempla multo avidius audiuntur, etpropterea albus infiguntur memoriae, quam verba. Sed potissima vis exemplorum in eo posita est, ut moveant voluntatem. Tria sunt, quibus homines persuaderi ac moveri possunt, Scriptura, viva vox et exempla: Scriptura ultimum locum obtinet. Nihil enim habet aliud, quam verba et verba mortua. Idcirco si legis multos pios libros et non moveris, eas ad concionem, audi vocem vivam, et fortasse moveberis. Verum quamquam multum possit vox humana, et multum sibi vindicet rhetorica in affectibus movendis, tamen nullo modo cum efficacia exemplorum comparari potest. Quid enim sunt verba nisi verba et voces? At exempla res sunt, opera sunt, facta sunt, quae videri oculis et manibus tangi possunt. Hinc saepe magis delectat simplex historia, quam ornatissima oratio, et magis movent vita et res gestae sanctorum, etiam rudi et impolita oratione expositae, quam omnia argumenta et ornamenta rhetoricae.
Sunt autem duo genera exemplorum: quaedam ostendunt, quid alii egerint, et haec quidem magnam vim habent: quaedam vero demonstrant, quid alii passi sint, et haec suum gradum efficacitatis obtinent. Hinc verbaChristi multum moverit, multum etiam movent miracula et opera praeclara, quae in terris gessit; sed nihil tamen ita movet, ut ejus passio, cum quis cogitare incipit, quanta majestas pro vilissimis vermiculis sputa, colaphos, flagella, spinas, et ipsam crucem pati voluerit. Videbatur Christus in cruce pendens nihil agere, sed numquam tanta egit, quam tunc. Movebat terram, scindebat lapides, frangebat velum, obscurabat solem, aperiebat coelum, mortuos excitabat, et quod majus est, peccatores ad poenitentiam convertebat, ita ut a cruce multi redi¬
rent percutientes pectora sua. Denique tunc implebat, quod dixerat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Philosophi olim multa dicebant, sed quia parum agebant et nihil patiebantur, nemini persuadebant, rhetoricam istam ignorabant, quam Dei Filius docuit: at Apostoli a Christo edocti simpliciter loquendo, sed multa faciendo, et majora patiendo, quicquid voluerunt, persuaserunt: non voluptates, ut Epicurus, sed passiones, dolores, crucem. Et quibus,? Toti mundo, regibus, imperatoribus, tyrannis. Magna igitur est vis, magnum robur exemplorum. Ex hoc igitur tam nobili ac pretioso corio calceos nobis conficiamus.
Quia vero duos pedes habemus, dexterum et sinistrum, duo etiam calcei necessarii erunt. Et sinistrum quidem ex malorum, dextrum ex bonorum exemplis consuemusi Incipiamus si placet a sinistro. Vis unum insignem calceum efficere, qui sinistro ped. tuo optime conveniat? Constitue tibi materiam ante oculos: aspice atque intuere rempublicam iniquorum, quae ex Daemone tamquam ex capite, et omnibus avaris, ambitiosis, voluptariis, Ethnicis, Haereticis, Schismaticis, tamquam membris et partibus constat. Converte oculos imprimis ad ipsum ducem, et vide qualis quondam fuerit, et qualis modo sit. Quidfuit aliquando is, quem nunc Diabolum et Satanam appellamus? Primus et nobilissimus Angelorum omnium, atque adeo totius opificii divini prsestantissima portio. At iste idem quid est modo, et quid erit in aeternum? Sentina quaedam omnium miseriarum, spiritus teterrimus, superbissimus, invidus, obstinatus, qui nihil cogitat, nisi malum: nihil molitur, nisi malum. Agitur perpetuo infernalibus furiis: angitur, torquetur, et fumus tormentorum ejus ascendet in saecula saeculorum. Converte deinde oculos ad teipsum, et pedibus tuis corium istud accommoda, dicas apud te: Deus bone, si princeps Angelorum optimus et sapientissimus vim prosperitatis ferre non potuit, et propterea tam facile, tam celeriter, tam admirabili conversione postremus de primo, pessimus de optimo, miserrimus de felicissimo factus est, quid mecum fiet, qui sum pulvis et cinis, nisi contemptis rebus omnibus omuique pompa et prosperitate calcata sub alas tuas, Domine, confugiam, tibique uni constanter adhaeream? Aspice deinde partes et membra hujus capitis avaros, ambitiosos, Ethnicos, Haereticos, perditos
denique et sceleratos omnes et videbis in tota republica iniquorum nullum esse otiosum, nullum qui crucem et crucem gravissimam non ferat, et libentissime ferat. Videbis eos noctes et dies nunquam quiescere, semper ambulare, semper progredi, semper proficere in via iniquitatis et perditionis, etiam usque ad lassitudinem et fatigationem, ut postea dicant: Lassati sumus in via iniquitatis et perdi' ionis et ambulavimus vias difficiles, et quis eorum est finis? quid tantis laboribus et sudoribus quaerunt? Quo tam longis et laboriosis itineribus tendunt? Ut parum terree, ut parum sumi, ut res nullius momenti et ponderis sibi comparent. 0 quot martyres Diabolus habet, quorum tamen non alius finis est, quam usque ad summum replere gehennam.
Aspice hominem avarum, eestuat perpetuo variis curis, raro comedit, rarius dormit, nunc est in mari, nunc in terra, seepe in itineribus, semper in periculis, tolerat aestum, frigora, ventos, pluvias, nives. Et quamobrem? Ut aurum congreget, et ubi congregaverit, moriatur, et ipse quidem ad inferos recte descendat, aurum vero illud ab belluonibus et potatoribus filiis tribus diebus totum dissipetur. Thesaurizat enim, sed ignorat cui congregabit ea. Nam Cum perierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo pecunia ejus.
Aspice hominem superbam atque ambitiosum, quid ille non facit, quid non aggreditur, nonne ccelum cum terra quodammodo miscet, ut ad honorem aliquem perveniat? Blanditur, adulatur, assentatur nobilibus viris, versat naturam suam, et regit ad tempus, atque huc et illud torquet ac flectit: cum tristibus severe, cum remissis jucunde, cum senibus graviter, cum juvenibus comiter, cum facinorosis audacter, cum libidinosis luxuriose vivit. Denique ubi spem aliquam novi honoris affulgere videt, eo se totum convertit, et tamquam ad aviculam capiendam sua retia et laqueos tendit, etssepe miser nihil retibus suis nisi majores curas et sollicitudines capit. Istum aequare, illum superare contendit, et si quem praeire vel uno passu videat, invidentiae rabie pene conficitur, et tamen non alio cibo, quam fumo paleae alitur et nutritur.
Aspice Philosophos veteres, quid illos, quaeso, vana spes sapientiae, et ingens quaedam sciendi cupiditas facere cogebat? Alii sibi voluptatibus omnibus interdicebant,
alii omnes suas opes in mare demergebant, alii 'remotissimas regiones incredibili labore et periculo adibant. Quidam etiam inventi sunt, qui seipsos occiderent, ut corporibus liberi facilius 'philosophiae operam darent. Sic Pythagoras Memphiticos vates magno labore adiit. Sic Plato ^Egyptum et illam oram Italiae, quae magna Graecia dicebatur, laboriosissime peragravit, et cum litteras quasi toto fugientes orbe persequeretur, captus a piratis, et venundatus, etiam crudelissimo tyranno paruit. Sic Apollonius, ut in epistola ad Paulinum ex Philostrato Divus Hieronymus refert, intravit Persas, pertransivit Caucasum, Albanos, Scythas, Massagetas, opulentissima Indiae regna penetravit, et ad extremum lalissimo Phison amne transmisso, pervenit ad Brachmanas, Parthos, Syros, Phoenices, Arabes, Palaestinos, reversus Alexandriam, perrexit in J£thiopiam, ut Gymnosophistas et famosissimam solis mensam videret in sabulo.
Aspice postremo fervorem ac diligentiam haereticorum in suis deliriis et somniis propagandis. Scribunt quotidie maximos libros, ferunt laborem assiduum concionandi, semper vigilant ad capiendas animas blanditiis, promissionibus, mendaciis, fraudibus, fictis miraculis, librorum corruptelis, armis etiam et terroribus errores suos persuadere conantur: saepe quoque torqueri se, et cruciari, et vivos cremari non tam fortiter, quam pertinaciter ferunt. Nam supplicium quod Haeretici patiuntur (ut sapienter B. Cyprianus ait), non est fidei corona, sed poena perfidiae, et de incendio temporali transeunt ad aeternum.
Sed ubi relinquimus milites, quorum exempla toto hoc anno spectare potuimus? Si quis militiae finem ignoraret et videret homines tam alacriter, tam audacter, inter gladios et hastas, bombardas et ignem ac aquam versari, nulla discrimina metuere, non vulnera recusare, non mortem subterfugere, nonne putaret magnum aliquid eos quaerere? Et quid tandem estillud? Fortasse regnum aut imperium aliquod? At neque hoc tantis laboribus dignum videtur: sed tamen neque pro regno vel imperio milites pugnant, sed pro tribus nummis, pro re incerta, et si vitam perdaut, quod plerumque accidit, simul omnia perdunt.
Et nos Christiani non erubescimus, qui non parum terree, ut avari; non parum sumi, ut ambitiosi; non incertissimam cognitionem, ut Ethnici Philosophi; non errores et somnia propagare, ut haeretici; neque stipendium tantum nummorum, ut milites; sed regnum aeternum, regnum coelorum, vitam beatam, et immortalem, sanctorum consortium, Angelorum aequalitatem, Dei similitudinem quaerimus, non erubescimus, inquam, tanto proposito praemio, nihil posse aut nolle pati? Surgent profecto, surgent in judicio servi mundi, et servos Domini judicabunt: quod illi diligentius et alacrius tyranno crudelissimo servierint, qui jugum durissimum onusque gravissimum imponebat, et res vanissimas in stipendium promittebat, quam nos optimo et benignissimo Patri, qui jugum suave et onus leve, quod imponebat, ipse nobiscum simul ferebat, et summam ac sempiternam felicitatem in mercedem laboris liberaliter offerebat. Surgent Ethnici Philosophi et nos Christianos judicabunt, quod multo illi plura propter solam sciendi cupiditatem, quam nos propter, animse salutem et divinam charitatem effecerimus, quodque plus apud eos vana curiositas, quam apud nos summa Dei veritas potuerit. Surgent postremo etiam Haeretici, et catholicos judibabunt, quod illi, qui miracula non viderunt,* qui sanctos homines nullos habuerunt, qui omnibus fere spiritalibus armis atque adjumentis caruerunt; tamen audentius, alacrius, ferventius phantasmata et somnia sui capitis seminare, propagare, defendere studuerunt, quam nos veram et sanam et antiquam ac fundatam Ecclesiae fidem: qui tot miracula Christi et sanctorum omnibus saeculis vidimus: qui innumera exempla excellentissimae sanctitatis habuimus: qui tot Sacramentis, tot sanctis libris, tot auxiliis, tot magistris ac doctoribus abundavimus. Erubesce Sidon, ait mare: erubesce Catholicae, qui tamquam civitas in monte posita supra firmam petram es fundatus, et tamen turbaris, nutas, dejiceris flante minimo vento tribulationis, cum ipsum mare, id est, Haereticus, qui semper agitatur, et circumfertur 0 uni vento doctrinae, tamen errores suos usque ad mortem obstinatissime tueatur. Transire ad insulas Cethim, et videte, et in Cedar mittite et considerate vehementer: et videte si factum est hujuscemodi. Si mutavit gens Deos suos, ait Hierem. c. ii, et certe ipsi non sunt da: populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum. Obstupescite coeli super hoc, et portae ejus desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim
mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas, quae continere n m valent aquas. Numquid servus est Israel aut vernaculus? Quare ergo factus est in praedam? Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam, posuerunt terram ejus in solitudinem, civitates ejus exustae sunt, et non est qui habitet in eis. Verba sunt Prophetae Hieremiae, quae utinam non tam apte in haec nostra tempora convenirent. Transire enim et vos, si placet, ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite et considerate, si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii. Animadvertite studia Calvinistarum et Anabaptistarum, et videte quam pauci, quam difficulter, quam aegre fidem suam deserant, etiam quibusvis tribulationibus, terroribus urgentibus: et certe illa non est fides, sed perfidia; neque ibi est salus, sed certa damnatio. Considerate mores avarorum, et ambitiosorum, et videte quam raro mutent ipsi deos suos, idola illa sua, pecunias, et honores: et certe ipsi non sunt dii, neque in eis ulla est quies, sed major miseria. Populus vero meus mutavit gloriam suam. Utinam, utinam hoc verum non esset: quam multi summa levitate, summa facilitate, summa inconstantia propter exiguam aliquam tentationem vel tribulationem verse fidei gloriam hseresi, religionem impietate, pudorem impudicitia, sanctimoniam sceleribus mutaverunt: et Deum quidem Fontem aquae vivae dereliquerunt; cisternas autem sibi foderunt, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Quid igitur mirum, si tamquam servus et vernaculus populus meus nunc flagellatur: si factus est in prsedam, si super eum rugiunt leones, si terram ejus ac civitates ejus diruunt, spoliant, exurunt, ad solitudinem et vastitatem vocant? Id enim merito patimur, ut sciamus et intelligamus, quam Malum et amarum est reliquisse nos Dominum Deum nostrum. Sed de sinistro calceo et malorum exemplis satis dictum est.
Veniamus ad calceum dextrum, ad exempla sanctorum. Aspice in primis caput ac regem Christum: deinde Prophetas, Apostolos, Martyres, Confessores, Doctores, Anachoretas, Virgines, sanctos cseteros, ex quibus civitas Dei, et respublica justorum constat, et videbis, nullum unquam extitisse virum sanctum, qui per multas tribulationes, serumnas, et calamitates non transierit. tandem ad teipsum oculos converte, et vide, num conveniat, ut tu solus a communi lege excipiaris, et propter te alia via, et alia porta aperiatur, praeter illam arctam et augustam, quae jam tot saeculis frequentata ac celebrata est. Consideremus igitur paulisper ducem atque imperatorem exercitus sanctorum- Audiamus quid de eo Apostolus dicat: Deponentes omne pondus, inquit, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen: aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera hei sedet. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Nondum enim usque ad sanguinem restiti t is, adversus peccatum repugnantes. Utrumque par, calceorum nos induere jubet hoc loco Apostolus Paulus. Vis, inquit, ambulare, et currere, et pervenire ad bravium? Surae in primis calceos confessionis et poenitentiae, depone pondus, et circumstans te peccatum: deinde si hoc non sufficit, sume etiam calceos exemplorum, accipe Christi exemplum: et ne tibi fortasse vile atque abjectum id videatur, et magis velis Alexandros et Caesares imitari, cogita Jesum auctorem et consummatorem fidei, hoc est, eum qui donat et coronat fidem, qui est principium et finis, qui est vita et via, qui ducit et perducit: qui nunc facit ut credas, et postea faciet ut non frustra credas, cum ipse dator et remunerator fidei, qui in te coepit opus bonum, ipse perficiet et fidem consummabit, hoc est, beata atque aeterna visione commutabit. Alpice igitur istum auctorem et consummatorem fidei tamquam speculum sine macula, et quasi aeneum serpentem in deserto exaltatum, et sicut novi et rudes pictores diligenter aspiciunt insignem aliquem pingendi magistrum, cum forte manus habet in tabula: sic et tu aspice diligenter peritissimum hunc magistrum patiendi, dum in tabula crucis sanguine suo ipsam ideam patientiae depingit? (Juifc agit? Qui proposito sibi gaudio, inquit, sustinuit crucem confusione contempta: hoc est, qui sponte sua, et libera voluntate, non compulsus, non coactus, elegit potius in hoc mundo tribulationem quam prosperitatem. 0 Christiani, quid hic dicemus? Num adhuc recusabimus pati? Ecce Christus hic est alter Salomon, vel etiam plus quam Salomon; Emmanuel est, qui novit reprobare malum et eligere bonum, amicus
et frater noster est, qui nos nullo modo decipiet: ipse igitur proposito sibi gaudio, cum posset in cmlesti gloria semper manere, et miserias nostras nunquam gustare, vel etiam posset, si vellet homo fieri, et regnum orbis possidere, nec unquam vel famem, vel sitim, vel nuditatem, vel contumelias, vel vulnera, vel mortem experiri, tamen sponte et libere crucem elegit, ut nobis viam bonam et rectam exemplo suo demonstraret. Poterat ipse vivere ut sanus, et nec vigiliis, nec jejuniis, nec aliis poenitentiae operibus indigebat, quippe qui peccatum non fecerat, et in quo caro spiritui non repugnabat: tamen quando nos aegrotos, difficiles, impa ientes ac pene phreneticos esse videbat, et tamen sanare cupiebat, sumpsit ipse primus pharmacum amarum, et aegrotorum legibus vixit, ut idem nos, si non praecepto, saltem exemplo ejus persuasi faceremus. Recogitate igitur eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem. Non est satis cogitare semel, sed iterum et iterum opus cogitare, tum ut simus animantia munda, quorum proprium est ruminare, tum quod non unum genus passionis, neque unam aliquam virtutem, neque unum aut simplex beneficium in cruce spectandum nobis exhibetur, sed innumeri cruciatus, innumerae virtutes, innumera beneficia. Recogitate eum. Quem? Quis est iste quem recogitare debemus? Unius tantum exemplum nobis proponitur. Eum recogitate, qui rex et pontifex et Propheta et doctor ac magister universo orbi datus est. Eum recogitate, qui solo verbo, solo imperio, solo nutu Daemones fugabat, languidos curabat, mare et ventos compescebat, C' audis gressum, mortuis vitam restituebat. Eum recogitate, qui In forma Dei existens, non rapinam arbitrabatur esse se aequalem Deo: et quem sanctus Isaias sedentem vidit super solium excelsum et elevatum, et quem seraphici illi supernique spiritus non sine admiratione et stupore et quasi metu quodam semper aspiciunt, Et clamant alter ad alterum: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum: plena est omnis terra gloria ejus, istum recogitate. Hic est enim qui propter nimiam charitatem, qua dilexit nos, seipsum nobis exemplum patientiae exhibere voluit. Et quid passus est? Quid sustinuit? Talem, inquit, contradictionem. 0 Christiane, tu superbus es, et vis humilis praedicari; impudicus es, et castus vis haberi; avarus es, et tamen vis dici liberalis; imperitus et indoctus es, et tamen si quis hoc dicat, ferre non potes; scribis injuriam in tabulis se reis, et nulla unquam oblivione deleatur. Recogita igitur eum, qui talem sustinuit contradictionem: qui sanctus sanctorum erat. et tamen Pharissei dicebant: Nos scimus, quod hic homo peccator est. Ipsa Dei sapientia erat, et tamen tamquam stultum et furiosum aliquem ligare voluerunt. Jejuniorum et sobrietatis amantissimus erat, et tamen dicebant: Ecce homo vorax et potator vini. Totum hominem in sabbnto curabat et tamen dicebant: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. In Spiritu et virtute Uei ab hominibus Dsemones effugabat, et ipsi tamquam insani et phrenetici dicebant; In Beelzebub principe Daemoniorum ejicit daemonia. Denique verbo et exemplo viam salutis ostendebat, et tamen eum Samaritanum, daemoniacum, seductorem appallabant. Ipse vero quid? Sustinuit, inquit. Nam Cummalediceretw\nonmaledicebat, cum pateretur, non comminabatur, neque reddebat malum pro malo, neque maledictum pro maledicto: sed vere mitis, vere mansuetus ferebat, sustinebat, patiebatur. Sed parum esset, si verborum dumtaxat contumeliam et contradictionem, non verberum etiam, et plagarum sustinuisset. Sed hoc est admirabile, hoc pene est incredibile, quod Filius Dei, qui bonis nostris non indigebat, non sua, sed nostra causa, pro nostra utilitate, pro nostra salute in mundum venerit, et pertransierit Benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo, et tamen ita ab hominibus ei sit contradictum, ut eum modo tamquam furiosum ligare, modo praecipitare voluerint: deinde vendiderint, comprehenderint, ligaverint, conspuerint, flagellaverint, spinis coronaverint, in crucem egerint, occiderint, idque tanto furore, ut uno atque eodem die accusaverint, damnaverint, trucidaverint: id quod nec in latronibus, nec in parricidis, nec in proditoribus, nec in ullis quamquam immanissimis et facinorosissimis reis fieri consuevit. Talem igitur contradictionem ille sustinuit, qualem nullus unquam antea: ut A planta pedis usque ad verticem capitis non fuerit in eo sanitas; talem, ut merito Simeon dixisse videatur, tuturum eum tamquam signum, cui contradiceretur; talem, ut quantum ad locum, in urbe clarissima et celeberrima Hierosolymorum; quantum ad tempus, in paschalibus solemnissimis feriis; quantum ad aetatem in ipso
flore juventutis; quantum ad durationem, ab infantia usque ad obitum; quantum ad multitudinem et varietatem, omne genus tormentorum et cruciatuum contineret. Denique talem, ut enim Dominus Christus omnia fecerit in numero, pondere et mensura, solum labores et dolores sine numero, et mensura pati voluerit, et vere in Psalmo diceret: C ircumdederunt me mala, qurrum non est numerus: et cum neque in cibo, neque in potu, neque in somno, neque in ulla re alia unquam excesserit, tamen in patiendo et tolerando omnem modum et mensuram excessisse videatur: adeo ut merito in die transfigurationis Moyses et Elias cum stupore dicerent Excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Talem igitur ettantam contradictionem Christus sustinuit. Nam non cecidit, non dejectus et prostratus est, sed omnia tanta patientia, tanta mansuetudine, tanta animi constantia et aequitate sustinuit, Ut etiam praeses Pilatus m r aretur vehementer,, et centurio quidam diceret: Vere Filius Dei erat iste. His omnibus accedit, quod talem et tantam contradictionem a peccatoribus sustinuit. Saepe homines audimu; dicentes; utinam aliquis alius mihi hanc injuriam intulisset, ferrem aequo animo, sed ab isto homine nequam, ad isto nebulone, quem semper odi, acceptam injuriam deglutire non possum. At si eum aliquando recogitares, qui talem a peccatoribus sustinuit contradictionem, ita non diceres. Quid enim magis Christus odit, quam peccatum? Quid magis contrarium summae illi bonitati et puritati esse potest, quam sordes et turpitudo flagin tiorum? Et tamen a sordidissimis, ab impurissimis, a scelestissimis Christus passus est, nec solum a talibus, sed etiam, quod magis est admirandum, pro talibus passus est. Itaque nulla remanet excusatio, sed a quocumque tribulatio veniat, ad exemplum Domini sequo ac libenti animo toleranda est.
At qiisnam est finis hurum calceorum? Ne fatigemini, inquit Apostolus, animis vestris deficientes. Si nudis pedibus ambulare volueris, facile pedes intumescent, et a spinis et lapidibus lsesus progredi non poteris, fatigaberis deficiens in media via: at si calceos indueris, si cogitaveris quanta pro te Christus pertulerit, si videris te r.ondum usque ad sanguinem restitisse, mutabis fortitudinem, ambulabis et non deficies, curres et non fatigaberis.
Sed fortasse dices, quid mirum, si Christus tantam constanter pati potuit? Deus enim erat. Quid enim Deus non posset? At nos homines tantum, infirmi ac debiles sumus. Aspice igitur castra sanctorum, intuere agmina Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum: num vel unum quiescere atque otiari vides? Quid? Isaias secatur, Hieremias lapidatur, Ezechiel interficitur, Joannes Baptista capite punitur, Petrus et Andreas crucifiguntur, Paulus, et Jacobus gladio occiduntur, Bartholomseus excoriatur, Jacobus de pinna templi praecipitatur. Audi vero quid Apostolus de se, et Apostotolis caeteris dicat: Usque in hanc horam; inquit, et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris: maledicimur et benedicimus, blasphemamur et obsecramus: persecutionem patimur et sustinemus: tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus ■, omnium peripsema usque adhuc. Et alio loco de sanctis omnibus: Alii vero, inquit, ludibria et. verbera experti, insuper et vincula et carcere; lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Circuie - runt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis et in cavernis terrae. Quis nostrum vel minimam partem horum unquam sustinuit? At isti omnes homines erant, carnem et ossa gestabant, et quod potuerunt, non in se potuerunt, sed in Domino Deo suo. At vehementer fallitur, et toto coelo aberrat, qui per aliam viam et portam, quam per viam et portam crucis se ad veram beatitudinem et felicitatem pervenire posse confidit.
Quae cum ita sint, auditores, ex tam nobili corio calceos nobis conficiamus, et spinas ac tribulos non tam fugiamus, quam conculcemus, et cum mundus, et caro ad quiescendum nos invitant, cum fortissimo illo Uria respondeamus: Dominus meus Joab, et omnes servi domini mei super faciem terrae manent, et ego ingrediar in domum meam, ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea? Absit hoc a me, non faciam rem hanc. Quid? Imperator meus Christus descendit in campum, jejunat, orat, vigilat, tentatur, vulneratur, occiditur: et omnes servi Domini mei, tribuni et centuriones, Prophetae, Apostoli, Martyres, Confessores, omnes sunt in acie, onmes in solo et pulvere, cum aereis potestatibus fortiter pugnant, vulnera et plagas accipiunt, et patiendo ac moriendo triumphos ac palmas inveniunt, et ego umbram et delicias quaeram? Absit hoc a me, Non faciam rem hanc. Ita, fratres mei, ita, quaeso, omnes respondeamus, et illi, qui crucem inopiae vel aegritudinis vel alterius tribulationis ferunt, laeto atque alacri sint animo, spem bonam concipiant, sciant se ad ‘castra Domini et sanctorum pertinere, et tempore suo stipendium magnum laboris et coronam immortalem patientiae percepturos: illi vero, qui divites et fortunati sunt, et fere nihil quod patiantur habent, quaerant et ipsi crucem suam, crucem poenitentiae, crucem eleemosynarum, divites fiant in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi thesauros in coelo: et ipsi quoque misericordiae et pietatis mercedem recipient a rege regum Jesu Christo, qui est in saecula benedictus. Amen.
Duo praesenti concione proponuntur perdu ctanda, cur scilicet Sacramentum Eucharistiae Evangelium pacis dicatur: et qua ratione illud ipsum tam prosperitatis, quam tribulationis tempore prosit. Manifestatur, ad verum pacem tria requiri; justitiam esse parentem pacis, hancque e caelo esse delatam. Triplex deinde asseritur ratio, cur Evangelium pacis, dicatur SS. Eucharistia. Praeterea quomodo tribus modis eadem Eucharistia nobis in prosperis auxilio sit, ostenditur. Quomodo item tribus aliis modis tribulationibus proesto sit, nimirum p>ossionem dominicam in memoriam revocando; admirabilis patientiae speculum ob oculos ponendo, ubi non verepcenitentes Judce et Judaeis assimilantur; denique instar panis subcinericii vires augendo et roborando, ubi frequens communio suadetur, rara vero Diabolum suadere convincitur.
Pars altera ultima Christiani militis arma explicat, nempe scutum, quod est fides. Quas utilitates afferat in prosperis fides narratur, docet enim, alia his terrenis multo sublimiora bona invineri post hanc vitam. Deinde tria detegit vitia, quibus terrena omnia. bona laborant, quod parum durent, quod non facient, et quod de iis exacta Deo sit reddenda ratio. In tribulatione vero ex ea sex eruuntur veritates. Prima, nullam tribulationem gravio-> rem esse peccato. Secunda, nullam tribulationem nobis supervenire nisi a Dei manu profectam. Tertia, non esse murmurandum de divina justitia et providentia. Quarta, omnes homines esse peccato obnoxios. Quinta, tribulationem a Christo summum decus ac¬
cepisse, ac proinde non aegre eam ferre oportere. Sexta, tribulationes esse magni aestimandas, quce singula exacte pertractantur.
Quemadmodum in omnibus sacris, festisque diebus, auditores optimi, nullum Ecclesia Catholica, mater nostra, majore gaudio ac laetitia veneratur et colit, quam eum, quo agitur Paschae celebritas et illustrissimus de morte Christi triumphus: ita in omnibus, quae de coelo accepimus, summis divinisque muneribus, nullum neque majus, neque gratius esse solet, quam donum tranquillitatis et pacis, qua non solum ii, quibus mentem, et rationem Deus attribuit, sed etiam animantia bruta et fruges et arbores, ac ut longius multo progrediar, etiam terrae et maria laetari mihi videntur. Quare cum hujus diei laetitia et celebritate mirifice oratio nostra consentiet, si de Evangelio pacis, ut concione superiore promisimus, disseramus. Etenim duo maxima atque utilissima Sacramenta, si memoria tenetis, Apostolica illa sententia: Calceati pedes in praeparationem Euangelii pacis, nobis a Spiritu sancto diximus commendari; nomine calceorum poenitentiam, Evangelio pacis Eucharistiam. Ac de calceis quidem poenitentiae comparandis et induendis tota superiore hebdomada, ut par est, solliciti fuimus, in his vero paschalibus feriis in Evangelio pacis debito honore suscipiendo, et vero Paschali Agno comedendo toti summo jure occupati esse debemus. Quare de Evangelio pacis duo qusedam, si placet, breviter exponamus scilicet cur Eucharistiae Sacramento potissimum tribuatur? et ad quem modum, tam in prosperitate, quam in tribulatione nos juvet?
Quae igitur causa est (ut a primo incipiamus) cur Sacramentum Eucharistia? pacis Evangelium nominetur? Quid habet cognitionis Agnus Paschalis cum Evangelio pacis? Facile id exponam, auditores, si prius de ipsa pace pauca quaedam dixero. Tria sunt quae sua significatione pacis vocabulum complectitur et sine quibus pax esse aut intelligi nullo modo potest, scilicet conjunctio voluntatum et animorum, bonus et rectus ordo rerum copulatarum, et ejus ordinis firma stabilisque tranquillitas. Conjunctio voluntatum et animarum quantum ad pacem constituendam necessaria sit, externa signa, quae in componenda pace adhiberi solent, satis apte demonstrant. Neque enim alia de causa, qui ad pacem et amicitiam redeunt, dexteras jungunt, seque amplectuntur et osculantur, quam ut ostendant, ita voluntates animosque pacis foedere copulari, sicut manus et ora et pectora mutuo complexu et osculo conjunguntur, c Pars mihi pacis erit» ait quidam apud poetam a dextram tetegisse tyranni. » Verumtamen ista conjunctio, si recto ordine careat, vera et b»na pax non erit, ut si uxor dominetur viro, si filius patri, si servus domino, si corpus animo, si caro spiritui, si sensus rationi, et in eo quiescant et conveniant, conjunctio tamen erit, pax certe non erit: nisi illa fortasse, de qua Dominus ait: Non veni pacem mittere, sed gladium. Siquidem pax vera munus Dei est: qua? autem a Deo sunt, ordinata sunt. Neque vero quicumque rectus ordo, sed ordo stabilis et tranquillus ad veram et bonam pacem constituendam requiritur. Quocirca B. Augustinus recte pacem definit, ordinis tranquillitatem.
Porro quasi parens et nutrix ac veluti custos pacis justitia est. Justitia quidem civilis et humana, humanam et civilem pacem: justitia vero coelestis atque divina, quse charitas est, divinam et coelestem pacem efficit et conservat. Unde lites et contentiones, bella et tumultus inter homines? An non ex eo, quod unus alterius bona injuste possidere ac retinere cupit? Tollatur ergo injustitia, et pax erit. Pari ratione, unde tribulationes, morbi, penuria?, terrsemotus, tonitrua, fulmina, grandines, siccitates? An non ex inimicitia, quam Deus gerit cum homine? Et unde haec inimicitia?Ex iniquitate, ex eo, quod homo vel Deum non diligit, sicut debet, vel non diligit quantum debet, et saepe magis homines offendere timet, quam Deum et sua commoda, suas utilitates, suas volu¬
ptates injustissime anteponit Deo. Tollatur haec iniquitas, succedat charitas, vera divinat] ne justitia, et pax erit. Nam Non est pax impiis, dicit Dominus. Et Isaias inquit: Erit opus justit x pax. Et Sanctus David: Justitia et pax osculatae sunt. Et alio loco: Declina a malo et fac bonum: inquire pacem et persequere eam, tamquam si apertius diceret. Tu quidem pacem desideras, nec immerito: nam pulchra et formosa est valde, sed frustra laboras, frustra fatigaris in ea quaerenda nisi in domo matris ipsius justitiae illam qua?ras. Ergo Declina a malo C fac bonum, quod justitiae: et tunc demum Inqmre pacem et persequere eam. B. quoque Augustinus octuagesimum tertium Psalmum exponens: « Fac justitiam, » inquit, « et habebis pacem: diligunt se mater et filia. Osculantur se justitia et pax: si parentem et amicam pacis non amaveris, non te amabit ipsa pax, nec veniet ad te. » Si igitur pacem habere cupis, quare litigas cum justitia? Ecce justitia dicit tibi, ne fureris, et tamen non audis. Ne forniceris, et tamen non audis. Non facias alteri quod tu pati non vis, non dicas alteri, quod et tibi dici non vis, et non audis. Itaque es inimicus amicae meae, inquit pax, et hostis matris mese, et me amicam putas habere? falleris vehementer. Nam ubicumque justitiam esse videro, et ego statim ad eam osculandam advolabo.
Hanc pacem, auditores, nobis Filius Dei attulit de coelo, et moriendo et resurgendo confirmavit, qui ut Apostolus ait: Traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter justificationem nostram; ut justificati per fidem pacem habeamus ad Deum. Ipse enim est pax nostra qui fecit utraque unum: et in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per eum reconciliare omma in ipsam, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris sive quae in coelis sunt. Atque idcirco, sicut in die natalis ejus Angeli canebant: Gloria in aliis simis Deo et in terra pax hominibus bonx voluntatis; sic in die resurrectionis primum verbum, quod ad discipulos loqui voluit, illud fuit: Pax vobis.
Quse cum ita sint, facile, nisi fallor, intelligemus, cur Eucharistiae Sacramentum Evangelium pacis nominetur. Nihil enim est aliud panis ille coelestis, quam bonus quidam nuntius in pacis signum praesentis et inchoatae, pignus futurae atque perfectae. Siquidem per divinissimum Christi convivium, mens impletur gratia, et futurae gloriae nobis pignus datur. Si te ad mensam suam Deus vocat, et tu libenter accedis et cibis ejus plane regiis vesceris, nonne signum est te cum eo jam rediisse in gratiam et pace atque amicitia ejusfrui? Neque enim hostes et inimici, sed amici et familiares invitantur ad mensam. Deinde si in hac valle miseriarum, in exilio, in carcere, in stabulo, ubi cum bestiis et feris habitamus, Deus tam excellenti cibo, pane coelesti atque Angelorum nos alii, quid, quseso.in regno coelorum, in patria, in domo ipsa fiet? Est igitur Eucharistia verum signum praesentis charitatis, et pignus certum futurae gloriie atqueadeo perfectae divinae pacis Evangelium. Huc accedit, quod panis iste divinus, cum cibus sit animae, ad istam alendam institutus, juxta verbum Domini: Qui manducat me et ipse vivet propter me, id proprium habet, ut conservet atque augeat charitatem, quae est ille vivificus calor per quem vitam coelestem ac divinam animae vivunt. Quod si conservet atque augeat charitatem, certe etiam conservat atque auget pacem, quae ut ante diximus a charitate seu justitia, tamquam a matre filia, separari non potest. Habemus igitur Eucharistiae Sacramentum cur pacis Evangelium nominetur.
Nunc ad illud veniamus, quemadmodum in tribulatione et prosperitate nos juvet. Quomodo juvat in prosperitate? Tribus modis. Primum enim exemplo Domini, ad mensam ipsius discis non superbe sapere, neque viles atque abjectos homines contemnere, quamvis tibi magnus, et potensvidearis.Nam si Deus rex regum ad mensam suam omnes admittit, et tam splendide, tam magnifice, tam laute excipit pauperes, quam divites, obscuros, quam nobiles, parvos, quam magnos, quis tu es, qui conservos tuos te fortasse meliores, quod terrenis facultatibus careant, et non tam bonis vestibus induuntur, tibi contemnendos ac despiciendos putes?
Deinde nunquam, puto audivisti in mensa Domini a Sacerdotibus dici: Tu quis es? Magnus princeps es? Sedeat ergo vestra majestas in throno illo sublimi. Et: Tu quis es? Nobilis quidam comes? Bene, sta igitur ibi juxta regem. Et: Tu quis es? Homo miser ct mendicus? Itane? Maneas igitur procul in extremo templo, operto capite, et flexis genibus et expecta donec isti magni et nobiles viri ccenam suam absolverint: tum si quid supererit, dabitur tibi. Non ita profecto: sed vides non minus regibus et imperatoribus,
quam vilissimis eorum servulis, necesse ad b mc mensam non sedere, non fabulari, non respicere huc atque illuc, sed operto capite, flexis genuibus, junctis manibus, cum timore ac tremore consistere. Quae cum ita esse videas, mirum certe est, si non dicis apud teipsum, ego non tantus sum, quanti meipsum facio. neque istae opes, vel honores quibus caeteris antecellere videor, me vere majorem et nobiliorem caeteris reddunt. Nam si vere major et nobilior essem, cur in mensa Domini locum nobiliorem non haberem? Cur tamquam unus de turba mendicorum sederem? Cur mihi non amplius, quam caeteris daretur? Num injustus aut invidus est Deus? Fallitur ergo, fallitur qui ex rebus istis terrenis, quae malis et bonis sunt communes, verum splendorem et nobilitatem metitur.
Postremo exemplum clarissimum sanctae humilitatis tibi ante oculos Eucharistia ponit, si tamen oculos ad hoc videndum aperire dignaris: nempe coelestis ille panis non solum ignominiam et dolores Christi patientis,.sed etiam gloriam et triumphum resurgentis repraesentat. Hinc enim statim post consecrationem hostiae salutaris Sacerdotes dicunt: << Unde et memores, Domine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta ejusdem Filii tui Domini nostri, tam beatae passionis, nec non et ab inferis resurrectionis, sed et in coelis gloriosae ascensionis, » et quae sequuntur. Dominus autem cum ab inferis victor mortis et peccati rediisset, et corpus gloriosum atque immortale jam induisset, et possessionem regni sempiterni a patre recepisset, vitam viveret, multo quam antea nobiliorem et beatiorem, tamen non propterea piscatorum suorum est oblitus, sicut ii faciunt, in quibus honores mutant mores, et qui si gradum aliquem dignitatis ascendant, non amplius amicos veteres agnoscunt. Non ita Dominus facit, sed ad suos pauperes, ad suos piscatores, solita benignitate veniebat, loquebatur, nec minus comiter et familiariter quam antea, denique etiam fratres suos eos vocabat: Vade, inquit ad Magdalenam, ad fratres meos, et dic eis: Ascendo ad patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum. Disce igitur et tu, si Dominum tuum imitari non dedignaris, in quamvis illustri gloria, et quamvis magnis honoribus humilitatem, non te efferas super alios, noh tibi turpe esse ducas versari cum pauperibus, eosque et verbis et rebus donsolari.
Veniamus nunc ad bellum tribulationis. Quomodo Sacramentum istud in tribulatione nos juvat? Tribus aliis modis. Principio siquidem, ut ante dicebamus, dominicam passionem et mortem ad memoriam nobis revocat. Quocirca cum ad sacram communionem accedis, apud te ipsum dicere debes: Si Filius Dei tanta pro me vilissimo vermiculo pati voluit, quanta mihi hoc Sacramentum magnum repraesentat, quid magnum est, si aliquid ego pro ejus gloria et mea salute patiar? Et si ipse vitam mihi semel donavit, cum me de nihilo fecit, et eam deinde tam benigne restituit, cum in cruce pependit, et nunc iterum vitam donat per hoc admirabile Sacramentum, et rursum quoque vitam aeternam donabit in coelo: si ipse, inquam, mihi vitam toties tam liberaliter donat, numquid est aequum, ut ego vitam meam pro ejus amore atque honore vel semel inpendam? Nonne B. Apostolus ait: Ideo Christus pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit? Certe magnus Basilius in utroque libro de Baptismate docet, nos cum ad mysteria percipienda accedimus, nova quadam ratione novoque pacto obligari ad vitam pro Christo, si opus erit, libenter ponendam. Id quod etiam B. Augustinus ex libro Proverbiorum ostendit: «Nimirum, inquit, hoc est, quod legitur, in proverbiis Salomonis, si sederis coenare ad mensam potentis, considerans intellige, quae apponuntur tibi, et sic mitte manum tuam sciens, quia te talia oportet praeparare. Nam quae mensa est potentis, nisi unde sumitur corpus et sanguis ejus, qui animam suam pro nobis posuit? Et quid est ad eam sedere, nisi humiliter accedere? Quid vera considerare et intelligere, quae opponuntur tibi, nisi digne tantam gratiam cogitare? Quid postremo sic mittere manum, ut scias, quia talia te oportet praeparare, nisi quod jam dixi, quia sicut pro nobis Christus suam animam posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere?» At si vitam ponere, auditores, et sanguinem totum profundere pro Dei gloria Eucharistia nos docet, quanto magis injurias et contumelias, famae diminutionem et fortunarum direptionem, et alia minora atque leviora aequo ac libenti animo pati docebit, si ad ejus scholam humiliter et frequenter accedere voluerimus?
Deinde juvat etiam mirum in modum Eucharistiae Sacramentum, cum nobis admirai
bile quoddam patientiae speculum ante oculos ponit. Nonne insignis illa patientia fuit, qua Dominus Judae proditori osculum non negavit? At quot modo Judas putatis fere diebus singulis Christus patitur? Quam multos ante paucos dies Dominus videbat, quo toto anno luxuriae, avaritiae, crapulae, ebrietati operam dederant; deinde vero confessione peccatorum leviter peracta, sine ullo dolore, sine ullis lacrymis, sine ullis dignis poenitentiae fructibus, ad eum osculandum ac recipiendum venturi erant, et paulo post novis peccatis rursum vendituri atque ejecturi. Qui quidem impios Judaeos egregie imitantur, qui in dominica palmarum cum cantu et celebritate Domino occurrerunt, et suam civitatem summa laetitia exceperunt, et post paucos dies eumdem Dominum coram Pilato ingratissimi negaverunt, nec solum vocibus crucifixerunt, sed etiam ad eum damnandum renuentem, et repugnantem praesidem suis clamoribus coegerunt. Hos, inquam, impios et ingratos Judaeos imitantur illi, qui in his Paschalibus feriis Christum cum gaudio et laetitia receperunt, et post paucos dies illum rursum cum ignominia et dedecore novis peccatis ejiciunt. Poterat vero Christus si voluisset, vel tam iniquos homines repente occidere, vel in lapidem aut in aliam formam species illas sacramentales commutare, quod non semel, sed saepius legimus esse factum, et tamen nihil agit horum, sed incredibili patientia, tam atroces injurias tolerat ut homines peccatores ad veram et seriam poenitentiam aliquando perducat. Sane tanta est quorumdam hominum iniquitas atque perversitas, ut cum Dei mansuetudine et patientia suis ipsis sceleribus et flagitiis contendere videantur. Deus dicit: Ego tibi dabo divitias, beneficia, dignitates, honores, atque ad extremum me ipsum in Sacramento recipies, ut vel muneribus provocatus prsecepta mea custodias. Et homo dicit: Et ego profundam omnia, judam totos dies, donabo meretricibus, lenonibus, potatoribus, neque de Deo, neque de animae *salute unquam cogitabo: etsi parcus vel avarus esse debeam, tunc solum ero cum pauperibus quando eleemosynas tribuere oportebit. Quid vero Deus? Patitur, sustinet, expectat, atque ad pacem, ad amicitiam, ad mensam, ad convivium suum eos recipere paratus est, si modo praeteritorum scelerum eos poeniteat, ac meliorem vitam -n posterum polliceantur. Ejusmodi vero tam praeclarum patientiae' speculum, quantum, quaeso, nos ad nostras tribulationes fortiter perferendas juvaret, si in eo saepe oculos nostros defigeremus?
Sed postremo etiam juvat Eucharistiae sacramentum ad eum modum, quo panis subcinericius juvit Etiam: nempe vires adauget, confirmat, roborat, consolatur cor humanum. 0 utinam hoc genus consolationis afflicti omnes intelligerent? Utinam scirent vel experirentur potius, quid illud sit, quod saepe canimus: 0 sacrum convivium, in quo Christus sumitur, recolitur memoriae passionis ejus, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur. Cur Martyres sancti tanto fervore, tanto ardore, tanta alacritate currebant ad ignes, ad cruces, ad rotas, ad bestias? Cur non exiguas brevesque molestias ferre non possumus? An non ex eo, quod illi pane isto coelesti assiduo alebantur? Nos vero obliti sumus comedere panem nostrum, cum Panis sit, qui cor hominis confirmat. Intelligebat hoc Beatissimus martyr Cyprianus, et idcirco ad sanctum Cornelium scribens, etiam lapsis, quibus alioqui Ecclesiastica disciplina pacem et communionem longissimo tempore denegabat, instante persecutione Corpus Dominicum dandum esse censebat: « Stutueramus, inquit, ut qui in persecutionis infestatione supplantati ab adversario et lapsi fuissent, ac sacrificiis se illicitis maculassent, agerent diu poenitentiam plenam, et si periculum infirmitatis urgeret, pacem sub ictu mortis acciperent; sed cum videamus diem rursum alterius infestationis appropinquare coepisse, communicatio illis a nobis danda est, ut quos excitamus et exhortamur ad praelium, non inermes et nudos relinquamus, sed protectione corporis et sanguinis Christi muniamus. » Nam idoneus esse non potest ad martyrium, qui ab Ecclesia non armatur ad praelium, et mens deficit, quam non accepta Eucharistia erigit et accendit. Intelligit etiam hoc hostis humani generis diabolus, atque ideo tantum per administros suos ubique laborat, ut praesidium nobis hujus utilissimi ac saluberrimi sacrificii possit eripere. Neque vero per haereticos solum, sed etiam per seipsum omnibus, quibus potest, modis suadere conatur? ut quam rarissime, ut semel in toto anno, et tunc coacti, et compulsi Ecclesiasticis legibus et censuris ad mensam Domini accedamus: ut eo modo, videlicet longa inedia debilitatos et fractos facile ipse prosternat, et
in quaelibet vitiorum abrupta praecipitet. Quam vero multis id non suadeat solum, sed plane etiam persuadeat, imbecillitas hominum nostri saeculi perspicue nobis ostendit, qui nullis tentationibus, quantumvis levibus et exiguis, imo nullis diaboli tyrannicis imperiis resistere posse videntur. Imperat daemon, ut currant ad spectandas vanitates, et statim currunt. Jubet, ut crapulae et ebrietati se debant, et semper obtemperant. Jubet, ut impudicos oculos in omnes feminas, quas vident, sine ullo timore defigant, et libentissime faciunt. Jubet, ut in animo suo turpissimas atque obsccenissimas formas depingant, et imaginem Dei commaculent, atque inde in libidinem concitati, contumelia afficiant corpora sua, etnunquam non obediunt. Jubet, ut acceptas injurias, nunquam dimittant, et conceptum odium nunquam deponant, et diligenter observant. Jubet, ut avaritiae et ambitioni fideliter serviant, et plusquam fideliter serviunt. Denique quicquid dicit, credunt: quicquid jubet, faciunt. At si ad mensam Domini cum debita praeparatione frequenter accederent, evaderent profecto brevi tempore fortiores. « Surgerent enim, ut Chrysostomus ait, tamquam leones ignem spirantes, Diabolo formidolosi, assuescerent praeliari praelia Domini; nec solum discerent hosti resistere, sed etiam provocare et vincere, et gloriosos triumphos palmasque referre. » « Festinate ergo, ut D. Ignatii verbis concludam, ad sacram Eucharistiam frequenter accedere. Cum enim hoc agitur, expelluntur Satanae potestates, qui actus suos convertit in ignitas sagittas ad peccatum. »
Arma militiae Christianae, quae non minus contra aperta tela miseriarum, quam adversus occultas insidias prosperitatis valent, ab Apostolo Paulo in epistola ad Ephesios septem enumerantur: cingulum castitatis, gladius verbi Dei, galea salutis, lorica justitiae, calcei poenitentiae, evangelium pacis et clypeus fidei. Ac de primis quidem sex armis hactenus disseruimus; unus clypeus superest, quem si hodierna die breviter exponamus, institutae de tribulatione disputationis finem, adjuvante Domino, imponemus.
Quis igitur est clypeus Christiani? Fides. Sic enim Apostolus in epistola ad Ephesios loquitur: In omnibus sumentes scutum fidei. Et Apostolus Petrus: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens Circuit, quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide. Et A- postolus Joannes: Haec est, inquit, victoria, quae vincit mundum, /Wes nostra. Fides igitur est clypeus. Dicitur vero, nisi fallor, propterea clypeus, quod totum hominem tegere atque armare possit. Galea salutis solum tegit caput, lorica justitiae solum pectus, calcei pcenitentia3 solos pedes: at clypeus fidei et pectori opponi, et erigi ad caput, et de. mitti ad pedes, et omnium denique hostium telis quacumque ex parte veniant, objici potest. Hinc enim Apostolus clypei hujus utilitatem demonstrare volens, non inquit, in aliquo, sed In omnibus sumentes scutum fidei: in quo possitis, non aliqua, sed omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et David: Scuto circumdabit te, hoc est, totum tegit ac muniet Veritas ejus, quibus verbis non solum utilitas, sed usus etiam clypei explicatur. Quis enim est usus clypei? Quomodo nos in prosperitate et tribulatione defendit? Nempe ostendendo ac proponendo aliquot veritates.
Ac ut a prosperitate incipiamus. Prima veritas, quam fides docet, est, alia quaedam bona post hanc vitam inveniri, quibus ista terrena et instabilia comparata, non modo non magna vel diuturna bona, sed ne bona quidem dici posse videantur. Est enim fides persimilis perspicillis, quibus utuntur ii, qui aciem oculorum debiliorem habent. Multos invenimus, qui sine perspicillis nihil ferre vident, praeter ea, qua3 habent ante pedes: et quae adeo magna et crassa sunt, ut non solum videri, sed etiam tangi queant. Si vero perspicillis uti velint, longissime vident, etiam cruces minutissimas in verticibus turium facile discernunt; tales sunt omnes homines, si spirituales oculos considerare velis. Nihil enim per se vident, nisi res istas corporeas, quas etiam canes, et equi vident: utpote, dulce esse bene comedere, bene bibere, bene dormire, libere vagari, luxuriari, otiari, ludere. At si fidei perspicillis utantur, si Scripturas fideliter legant et sapienter intelligant, nec aquilae, nec lynces tam procul respicere poterunt: Videbunt enim ultra omnes coelos, ultra omne tempus, ultra omnem rerum corruptionem et mula* tionem, bona quaedam divina, perpetua, solida, stabilia, permanentia, quae praeparavit Deus diligentibus se: et tunc facile erit ista
bona praesentia et caduca contemnere. Nam quis non facile spernat gloriam, quae usque ad nubes non pertingit, et in puncto temporis evanescit, si gloriam illam fidei perspicillo intuentur, quae transcendit omnes coelos, et cum ipsa aeternitate contendit? Atque idem de aliis praesentibus bonis dictum esse intelligatur.
Altera veritas est, quod omnia praesentia bona tribus gravissimis vitiis laborent, quod parum durent, quod mentem non satient et quod ad ultimum exactissimam rationem de eis Domino reddere nos oporteat. Quod parum durent, quamquam usus quotidianus id satis ostendat, docet etiam S. David: Vidi impium, inquit, exaltatum et elevatum sicut cedros Libani, et transivi, et ecce non erat r quaesivi eum, et non est inventus locus ejus. Hinc Isaias et beatus Jacobus et beatus Petrus hominis gloriam foeno comparandam putaverunt, quod mane floret, ad meridiem exsiccatur, et ad vesperam cadit. Sanctus vero David non solum gloriam, sed ipsum totum hominem fceno comparavit: Mane, inquit, sicut herba transeat, mane floreat et virescat, vespere decidat, induret et arescat. Mane, inquit, hoc est, in pueritia homo sicut herba viridis apparet, sed non diu permanet in eo statu, transit ad meridiem juventutis et tunc viget nonnihil ac floret: sed neque ibi diutius consistere potest, transit ad vesperam senectutis, et tunc demum decidit, moritur, ex homine fit cadaver, quod a cadendo dictum est, tunc induraiur et arescit. Nam neque cadaver in suo statu diu permanet. Initio est utcumque calidum, et moveri ac tractari potest: sed paulo post frigescit et duratur, atque ad ultimum in aridum pulverem convertitur totum, et sententia Domi ni adimpletur: Pulvis es et in pulverem reverteris. Itaque et ipse homo, et omnis ejus gloria atque prosperitas brevissima sunt, et tamen valde longa ac diuturna esse se simulant, et stultos homines saepe decipiunt. Similia esse mihi videntur omnia ista praesentia bona tortoribus et carnificibus. Quid tortor facit? Habet jam reum in theatro, habet nudum gladium jam in manu, jamjam est peicussurus, et tamen dicit:Ne timeas, esto bono animo, recita Pater noster, non feriam donec absolveris. Incipit ille, Pater noster qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum. Sed vix ad medium pervenit, et carnifex eum occidit. Ita prorsus non absumus quandoque tres dies a morte, paulo post sumus omnia relicturi, et tamen mundus et caro non desinunt longissimam nobis vitam promittere, atque adhortari, ut simus hilares, ut « Coronemus nos rosis et unguentis impleamus: ut nullum sit pratum, quod non pertranseat luxuria nostra: ut ubique relinquamus signa laetitiae, et quando minus cogitamus repente obtruncamur et morimur.
Jamquodeademistabona non solum brevia et fugacia, sed etiam anania et vacua sint, et humanam mentem explere et satiare non possint, solis luce illustrius est. Sicut enim pauci dies comparari non possunt cum aeternitate, neque paucae guttae roris cum aquis totius maris, ita nec omnia ista bona, quae parva et exigua sunt, cum animorum et mentium nostrarum capacitate, quae est infinita. Itaque nemo est tam dives, qui non cupiat esse ditior. Sicut hydropici, qui licet toti pleni sint aquis, semper tamen sitiunt: etsicut de laboribus Herculis fabulantur poetae, hydra humanae cupiditatis nunquam unum caput amittit, quin alia septem emittat: nec unquam fons concupiscentiae uno in loco obstruitur, quin in aliis multis erumpat. Sed quamquam tam opibus, quam voluptatibus, quam honoribus et dignitatibus commune est, non satiari, tamen singuli quodam modo in honoribus convenire videtur. Honor enim si quid habet boni, id totum in eo est, qui exhibet honorem: ad eum vero cui honor exhibetur, nihil transit prae-. ter tenuissimum quemdam fumum. Parcere igitur si potes, explere, satiare, pinguesce isto tuo tam excellenti cibo. Valde profecto spiritalis est, qui tam subtili cibo ali potest. Relinquamus, quaeso, auditores, relinquamus fumum halecibus istis fumosis, vel nigris illis hominibus qui purgant caminos, nos vero solidum cibum, non fumum quaeramus. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate? Quae ista stultitia est? Quis vos faiscinavit? Quid vobis prodest tantis laboribus et sudoribus emere fumum qui satiare non potest? quin potius laboratis et sudatis, ut ad veram gloriam, ad veram beatitudinem et felicitatem aliquando perveniatis.
Sed postremo, quod omnium gravissimum est, praeterquam quod humana prosperitas nec diu durat, nec animum satiat, sumus de ea exactissimam rationem reddituri. Audistis hebdomada superiore, quo pacto Judas Dominum prodiderit, accessit, osculum- dedit, salutavit: Ave Rabbi. Salve, inquit, Ma¬
gister, atque interim Judaeis flagellandum et crucifigendum tradidit. Ita nobiscum mundus et caro et daemones agunt: blandiuntur dum hic sumus, delicias et voluptates varias proponupt, ut eo modo funibus peccatorum nos constringant, et reos aeternae poenae apud Deum efficiant. Veniet enim dies Domini, ad ejus tribunal velis nolis pertraheris, dicetque tibi: Redde rationem villicationes tuae. Tot beneficia, tantas opes, tot honorum titulos a me accepisti: cur, putas? Ut posses luxuriari liberius? Ut carnem tuam delicate nutrires? Itane bona mea, quae tibi credideram dissipasti? Quid ille miser tunc respondebit? Et tamen in his rebus, quae tanto cum animae periculo possidentur, ita omnes homines gloriantur, ut perpetuo contendant ac certent, quis eis magis se onerare, quis periculosius vivere, quis ad inferos celerius per.venire possit.
Veniamus nunc, si placet, ad tribulationem. Quomodo nos in tribulatione clypeus fidei et veritatis protegit? Ad eum modum, quo protegit in prosperitate: nimirum quasdam alias veritates proponendo. Quae est veritas prima? Quod nulla sit major tribulatio quam peccatum. Itaque cum vel inopia vel morbus vel quaevis aerumna et calamitas alia te ad iracundiam provocat vel ad furtum faciendum invitat, vel certe ad desperationem conatur adducere, objice continuo clypeum, statim cogita apud te, quod si peccatum illud feceris, ad quod tribulatio te impellit, non solum non minuetur, sed etiam augebitur miseria, et de levi brevique molestia in gravissimam etsempiternam incides: et similis illis pisciculis eris, qui dum friguntur in sartagine, et ardorem olei tolerare non possunt, de sartagine saltant in ignem.
Altera veritas est, quod nulla unquam tribulatio ad nos venit, quse per manus Dei prius non transeat. Et certe posset Deus, si vellet, impedire, et sine dubio impediret, nisi nobis utilissimam eam esse judicaret. Magis enim ipse nos diligit, quam ulla mater unicum filium suum. Si hostem haberes, qui te veneno de medio tollere vellet, non posset autem id nullo modo facere, nisi cum parentibus tuis communicato consilio, et nisi venenum ab illis acciperet, quam secure atque in utramque aurem dormires. Quomodo enim fieri posset, ut parentes tui cum hoste tuo in necem tuam consentirent, et non potius pro veneno saccharum tibi darent? Ita prorsus, auditores, diligit nos Dominus Deus noster: et sic nos diligit, ut proprio Filio suo non pepercerit, sed pro nobis omnibus illum tradiderit. Nihil vero possunt in nos, neque homines, neque Daemones, neque coelum, neque terra, nisi vel imperante vel permittente Deo. Ex quo facile nobis persuadere possumus, si Dei gratiam atque amicitiam bene vivendo conservare studebimus, nunquam Deum esse permissurum, ut in ullas calamitates et molestias, nisi utiles et salutares incidamus. x.
Jam tertia veritas est, quod Deus, cum sit justus et sapiens, res omnes humanas non minus prudenter, quam suaviter administrat: et sicut judices mundi non statim atque reos in manibus habent, sententiam proferunt; sed graviter et mature procedunt, examinant testes, considerant causam, tormentis, et cruciatibus eliciunt veritatem, stepe etiam homines innocentes quaestionibus admovent, ut contrariae parti satisfiat: actum demum cognita causa et rebus ceeteris diligenter peractis, cert i die sedentes pro tribunali sententiam dicunt: sie etiam Deus audit nunc accusationes, et querimonias varias, examinat testes, praeparat mundum ad judicium: quandoque etiam innocentes torqueri atque affligi permittit, ut parti contrariae satisfiat; at ubi advenerit judicii dies, tunc sententiam ultimam, justissimam aequissimamque pronuntiabit, et omnia, quae perturbata et confusa nunc esse videntur, in optimum statum atque ordinem redigi disponique videbimus. Itaque sicut ii stulti sunt, qui cum litem et causam suam apud optimum et sapientissimum judicem disposuerint, tamen antequam lata sententia sit, de judice conqueruntur, ac dicunt: Iste judex nihil boni faciet: ita stulte atque improbe faciunt, qui Dei sententiam judiciumque praeveniunt, et in hoc saeculo vel de malorum prosperitate vel de sanctorum afflictionibus offenduntur. Si figuli officinam intrares,quod exemplum etiam beatus Augustinus ad rem istam illustrandam adhibuit, et massam luti pertractantem, et totam illam suam vertentem videres, atque ab eo cum quaesivisses quid ageret et ille poculum se facere respondisset, tu illum irridens dicere, quis te docuit facere pocula? Non ita fiunt: ista enim luti massa nullam habet poculi figuram. Quid figulus diceret? Tu nimis festinas, expecta parumper, respice finem, sine totam adhuc aliquamdiu agitari, et tum judica si velis an ita fiant pocula. Pari ratione impe¬
riti homines saepe dicunt, non est justitia, non est providentia apud Deum. Omnia converso ordine fieri videmus, qui bene agunt, affliguntur: qui perverse atque scelerate vivunt, maxime triumphant ac florent. At quisnam es tu, qui Deum docere velis? Sine totam hujus saeculi adhuc paulisper versari. Yeniet tandem judicii dies, tunc tota sistetur, tunc videbis vasa facta in honorem et vasa in contumeliam et nullum malum impunitum et nullum bonum irremuneratum. Hoc igitur fides Christiana nos docet, quicquid in mundo fieri videmus, numquam esse de Dei justitia, aut providentia murmurandum.
Quarta veritas est, neminem esse nostrum, qui peccator non sit. Nam In multis offendimus omnes. Et: Si dixerimus, quod; peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Legite sacras Scripturas, et aperte videbitis sanctissimos etiam vires, ut Tobiam, ut Danielem, ut Mardochaeum, ut Martyres Macchabseos, ut omnes Prophetas, semper causam tribulationis in propria vitia retulisse. Cum igitur vel saeculo hoc vel in futuro peccata punienda et castiganda sint, quis non libenter cum sancto Habacuc Propheta dicat: Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat; ut requiescam in die tribulationis? Et cum Beato Augustino: Hic ure, hic seca, ut in xternum parcas? Deinde si, ut Beatus Cyprianus adversus Demetrianum scribit, homo hominem parere sibi et obedire compellit, et cum nobis eadem sit sors nascendi, conditio una moriendi, corporum miseria consimilis, animarum ratio communis, aequali jure et pari lege vel veniatur in hunc mundum, vel de hoc mundo postmodum recedatur: tamen errata servorum homines ferre non possunt, et ea carceribus, vinculis, verberibus puniunt: quid mirum, si Deus, cujus imperio cuncta servire atque ad nutum parere deberent, tam crebra hominum vitia atque scelera aliquando punire velit? Et si tam saepe nos ille peccantes sustinuit, nonne aequum est etiam, ut nos etiam aliquando flagellantem sustineamus? « Sustinuit te Dominus, inquit Bernardus, sustine tu Dominum: viriliter age, et omnia recte succedere tibi videbis. »
Quinta veritas est, fuisse quidem olim ignobiles et viles tribulationes, sed jam in Christo summum decus atque ornamentum consecutas esse. Ipsa} enim septem illae muieres sunt, de quibus Isaias loquitur, cum ait: Apprehendent mulieres septem virum unum, dicentes: Panem nostrum comedemus, vestimentis nostris operiemur, tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. Ita enim videtur factum: tribulationes, fames, sitis, nuditas, mors, injurise, labores contemnebantur, despiciebantur, et tamquam si pestem afferrent, vel essent propter aliquod scelus excommunicatee, fugiebantur et fugabantur ad omnibus. Quid igitur ipsm fecerunt? Ad Christum accesserunt, et eum simul omnes apprehenderunt, atque dixerunt: Panem nostrum comedemus, vestimentis nostris operiemur, hoc est, naturam et formam nostram retinebimus, fames erit fames, sitis erit sitis, mors erit mors, et injurise erunt injurise, tantummodo adhsereamus tibi, et bene erit nobis: Aufer opprobrium nostrum. Fecit id Christus, et complexus omne genus tribulationis summum eis splendorem ac nobilitatem tribuit, ita ut postea innumeri sancti Martyres et Confessores, non solum non fugerint, sed etiam qusesierint summo studio tribulationes. Et quamquam mundus ferre id non possit, sed irascatur, sed fremat, vociferetur et clamet: Fugite laborem, fugite ignominiam, fugite paupertatem: persequimini otium, divitias, pulchras vestes, voluptates, dignitates; tamen clamat etiam Christus, qui patrocinium suscipit tribulationum, et ut melius exaudiatur, locum editum ascendit: ex illa cruce clamat, mendacem ac fallacem esse mundum, cujus insipientia vel ex eo cognosci potuit, quod Barrabam latronem et seditiosum donari sibi maluit, quam ipsum vitee et salutis auctorem. Et quid est, quod Christus inde clamat? Vx vobis, qui ridetis nunc, quia flebitis. Vx vobis, qui habetis consolationem vestram in hoc seeculo; et: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum ccelorum. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me. Gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Si reges et Principes mundi omnes una die purpuram et sericum exuerent, et pannosis et rusticanis indumen tis vestirentur, nonne id omnes homines, atque aulici in primis imitari vellent? Nonne jam pluris rusticus pannus, quam holosericum fieret? At nunc summus orbis monarcha, princeps regum terree id fecit, induit
vestem tribulationis, et quod antea rusticum sagum, nunc regia chlamys effecta est: cur igitur nos servos et famulos tantopere pudet principem nostrum imitari? Cur nobis gloriosum non ducimuraliquid pati, et in paupertate et labore vivere cum id tantopere in nostro Rege atque imperatore laudemus?
Sed ad sextam et postremam veritatem veniamus. Quid postremo fides Christiana nos docet? Id docet, non solum non contemnendas, sed etiam magnifaciendas esse tribulationes, quippe quibus regnum coelorum, et summi honores atque opes comparentur. Legimus enim B. Franciscum, cum esset aliquando nudus, et urgente frigore a quodam per jocum interrogaretur, an vellet aliquid sudoris vendere, eum graviter et sapienter respondisse: « Tibi quidem non vendam, qui eum contemnis, sed Christo, qui magno pretio illum emit.» Merces enim, auditores, non bene venduntur, ubi magna earum est copia. Quocirca in hoc sseculo, ubi nullus est, qui domi suse non abundet tribulationibus, ipse ubique parvi fiunt, nec ullus in eis emendis unum obolum expenderet, etiamsi totius mundi tribulationes afferrentur. At in coelo, ubi nunquam toto anno ullse conspiciuntur tribulationes, sine dubio magni fiunt. Hinc primum ipse Christus gloriam illam coelestem tribulationibus emit. Nonne oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? Deinde omnes sancti a Christo edocti, quibus pecuniis coelum vendatur, per multas tribulationes in regnum coelorum intraverunt. Neque vero tribulationes solum pecuniee sunt, quibus emitur coelum, sed etiam sacrificium suavissimum, quo nunquam non placatur Deus. Ipsee sunt abominationes illae HHgyptiorum de quibus Moyses dicebat in Exodo: Abominationes /E gy ptiorum immolabimus Domino Deo nostro. Quid enim magis abominatur atque execratur ^Egyptus, hoc est, insipiens iste mundus, quam serurnnas et calamitates? Et tamen ista sacrificium sunt gratissimum Domino Deo nostro. Dicas avare, bonam esse jacturam pecuniarum; statim abominatur. Dicas homini diviti bonam esse paupertatem, statim execrabitur. Dicas ambitioso bonum est despici et contemni; nullo modo feret. Dicas luxurioso bonum esse jejunium, bonam sobrietatem, bonam castitatem; exhorrebit statim. At nos ista nihilominus, si sapimus, libenter amplectemur, avide suspiciemus, et,abominationes ^gytiorum immolabimus Domino Deo nostro. Ipse vero nobis pro pau- exilio paradisum, pro morte vitam beatam et pertate divitias, pro ignominia gloriam, pro sempiternam reddet, cui honor et gloria in
Qui habitat in adjutorio Altissimi, etc.
Qui habitat in adjutorio Altissimi, etc.
Exordii loco praemittitur, quanta sit calamitas fames verbi Dei, quod verum animae est pabulum: deinde occasio, cur de hoc psalmo suscipiatur oratio, indicatur, quia videlicet elegans et moralis, sed quem obscurum reddunt auctor, inscriptio, argumentum, varice metaphorae, phrasis ipsa et personarum mutatio, quae singula hac concione explicanda proponuntur, ubiprius generalia quaedam fuerint expedita. Summa totius psalterii, ct quod illud historiam, vaticinia et morum documenta, utpote tres Scripturae partes, contineat, ostenditur. Cur psalterium carmine conscriptum, cautusque utilitas asseritur. Triplex ordo psalmorum tribus jubilaeis respondere deprehenditur, quorum primus pcenitentibus, secundus proficientibus, tertius perfectis attribuitur. Demum cur psalmus iste nonagesimus in ordine secundo, et qucenam sit ratio hujus ordinis psalmorum declaratur.
Pars altera ad particularia hujus psalmi descendit, et in primis de tituli obscuritate et de auctore primario, qui Spiritus sanctus, ut et totius sacrae Scripturae, esse creditur, agit. De argumento variis allatis sententiis probabiliori subscribitur. Duplex sensus psalmorum,esse affirmatur, magnus et parvus, atque similitudine architecti dilucidatur. Quid sit psalterium et quam apte hoc nomen libro psalmorum conveniat, per comparationem manifestatur. Tandem qui sint, qui psalterium
portavit, nec eo delectantur, ostenditur, atque ad illud audiendum seria subnectitur exhortatio.
Cum omnis cognitio veritatis quasi cibus quidam animse sit, auditores optimi, sicut humanas disciplinas pomis ac pius, ita verbum divinum pani rectissime comparabimus. Etenim quemadmodum poma et pira, cseterique arborum fructus, interdum magis sapiunt, avidiusque sumuntur, quam panis; semper tamen alimentorum omnium maxime necessarium panis judicatus est, cum sine caeteris cibis convivium instrui possit, sine pane non possit: et panis etiam solus tuto, suaviterque sumatur, praesertim si fames, condimentum minime sumptuosum, accesserit: poma sine pane non solum non prosint, ^ sed plerumque etiam vehementer obsint: ita studium eloquentiae aut philosophiae, aliarumque humanarum doctrinarum alimentum est suave quidem ac dulce; sed solidus ac necessarius cibus, qui nutrit, qui vires suppeditat, qui cor hominis vero confirmat, panis est verbi divini. Cur inter viros doctos, tam multi reperiuntur vani, superbi, curiosi, ambitiosi? Quia pomis vescuntur sine pane: et poma sine pane stomachum inflant, morbos ac dolores generant: Scientia inflat, clamat divinus Apostolus. Et rursum alio loco: Evanuerunt, inquit, in cogitationibus suis. Et sanctus David: Cogitationes hominum vanae sunt. Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum. Et Isaias: Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate^
Quare, inquit, tantopere in cognoscendis philosophis atque oratoribus, aliisque prophanis scriptoribus desudatis, in quibus tamen veros panes, et qui vere animum alere ac satiare possunt, non invenitis? Et alius quidam Propheta: Beati sumus, inquit, o Israel, quia quae Deo piarent, manifesta sunt nobis. Atque ad extremum Propheta Amos famem verbi Dei summam lomnium calamitatum, clarissimum signum irae divinae, ac malorum omnium causam esse testatur: Et erit in die illa, dicit Dominus Deus, occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis, et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum: et inducam super omne dorsum saccum, et super omne caput calvitium, et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum. At quo pacto tandem istud erit? Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini: et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem, circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient.
Quae cum ita sint, non opinor valde nobis necessarium erit, ut vos ad praedicationem divini verbi hoc potissimum sacro tempore audiendam cohortemur; praesertim cum et ego jam satis noverim, in hoc praeclaro sapientiae domicilio sicut humanarum disciplinarum poma non contemnuntur; ita panem Scripturarum divinarum in pretio maximo haberi. Quia vero superioribus annis ex novo instrumento, tamquam ex pane quodam spiritali alimoniam dispensavimus, et ciborum varietas non parum solet delectare, non ingratum vobis fore existimavi, si hoc anno ex instrumento veteri panes depromeremus. Itaque Psalmum nonagesimum, cujus initium est: Qui habitat in adjutorio Altissimi, in concionibus ejus anni, quas per Adventum et Quadragesimam, Domino adjuvante, habituri sumus, tractandum exponendumque suscepimus.
Psalmus est totus elegans ac florens, et ad mores hominum componendos ac formandos accommodatus, et breviter omnium fere Psalmorum simul utilissimus et jucundissimus. Sed eget explanatione, si quis alius. Tantis enim difficultatibus est implicatus, ut quantum elegantia atque utilitate homines, ad se legendum provocat, tantum difficultatibus, atque obscuritate deterreat.
Testimonium utilitatis nobis Ecclesia Catholica praebere potest, quae divinitus inspirata Psalmum hunc nostrum nullo prorsus die intermitti, et in feriis Quadragesimae adhuc frequentius cantari instituit. Obscuritas vero ita seipsam prodit, ut testimoniis non indigeat. Primum enim, quae in aliis Psalmis certissima sunt, hic sunt incerta fere omnia: auctor, inscriptio, argumentum. Deinde obcurae translationes in hoc Psalmo frequentissimae sunt, qualis illa est: Liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero. Et rursum illa: Scapulis suis obrumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis. Et ea, quae statim adjungitur: Scuto circumdabit te veritas ejus. Modus vero ac forma loquendi propria Hebraeorum, quam neque Graeci, neque Latini interpretes satis commode imitari potuerunt, non parum adfert obscuritatis. Quid enim sibi voluit, cum ait: Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu ei daemo. nio meridiano? Postremo, mutatio ipsa personarum, quae in hoc Psalmo loquentes introducuntur, mirum est profecto quantas tenebras intellectui adferat. Nunc loquitur Deus, nunc homo justus, nuncipse Propheta, et vix unquam indicatur, quia verba qui personae attribuenda sint. Cum igitur Psalmus sit pulcherrimus et difficillimus, utilissimus et obscurrissimus, quotidie cantandus, et sine molestia cantari, quo non intelligitur, non possit, nemo mirari debet, si eum prae caeteris suscepimus explicandum.
Caeterum hodierna die, auditores, verba ipsius Prophetae non attingemus, sed orationem totam in quibusdam quasi prolegomenis, quae viam Psalmo intelligendo aperiant consumemus: ac primum quid liber Psalmorum contineat, deinde quis sit eorum ordo ac distributio, tum quis auctor, quaeve inscriptio, et quod argumentum Psalmi nonagesimi, postremo si tempus patietur, de nomine et significatione psalterii breviter explicabimus.
Etenim Psalmorum liber, ut ab eo, quod primo loco posuimus, ordiamur, nihil mihi aliud esse videtur quam summa quaedam atque epitome sanctarum Scripturarum versibus conscripta. Quicquid enim Genesis. Exodiis, Deuteronomium aliaque omnia Scripturarum volumina, tam Instrumenti veteris, quam novi, simplici oratione describunt, id totum summa brevitate atque elegantia, non solum ad legendum, sed etiam ad canendum accommodata regius Psaltes versibus comprehendit.
Scripturam universam in tres potissimum divisam esse partes, B. Hieronymus in Prologo super librum Regum docet: quarum una historias rerum gestarum, altera futurorum praedictionem, tertia vitae et morum documenta contineat: atque haec quae partim a Moyse et Prophetis, partim ab Apostolis et Evangelistis copiose scripta sunt, omnia Psalmographus uno volumine incredibili brevitate complectitur. Absolutam narrationem atque historiam continet eorum omnium, quae populo Judaeorum vel temporibus patriarcharum, vel in iEgypto et solitudine, vel in Palaestina usque ad ipsius Davidis tempora contigerunt. Porro vaticinia, praedictionesque futurorum, tam multae, tam admirabiles, tam manifestae continentur in Psalmis, ut cum Prophetam simpliciter nominamus, omnes facile intelligant, Davidem nominari. Certe liberator noster Jesus Christus, qui finis est legis et Prophetarum, ne passum quidem unum movisse videtur, quem Psalmographus non ante praedixerit: ita diligenter ac dilucide Servatoris adventum, vitam, mores, doctrinam, miracula, passionem, obitum, sepulturam, descensum ad infernum, reversionem ab inferis, ascensionem ad coelos, Gentium conversionem, Judaeorum excaecationem, Ecclesiae ortum et progressum, belli victorias, triumphos, coronas atque alia omnia liberationis nostrae mysteria cantu et carminibus celebrat. Quid nunc de documentis vitae, quam tertiam partem Scripturarum fecimus, diceremus? Quid illa cohortatione suavius? Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Quis est homo, qui vult vitam, diligit dies videre bonos 7 Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Declina a malo et fac bonum: inquire pacem et prosequere eam. Quid illa comminatione severius? Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit et paravit illum. In eo paravit vasa mortis; sagittas suas ardentibus effecit. Vis gemitum gementium audire? Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Tibi soli peccavi et malum coram te feci. Vis affectum incipientis? Concupivit ttnima mea desiderare justificationes tuas, in omni tempore. Vis affectum prolicientis? Jurai)i et statui custodire judicia justitiae tuae. Vis affectum profectorum 7 Quid mihi est in
coelo 7 et a te quid volui super terram 7 Defecit cor meum et caro mea: Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum. Vis affectum monachi? Media nocte surgebam ad conflendum tibi: et: Septies in die laudem dixi tibi. Vis principis severitatem? In matutino interficiebam omnes peccatores terrae. Vis zelum praelati? Vidi praevaricantes et tabescebam, quia non custodierunt eloquia tua. Ac ut breviter multa complectar, reperies reprehensionem omnium vitiorum, cohortationem ad omnes virtutes, instituta, praecepta, consilia ad omnem statum, ac vitam hominum confirmandam: et remedia ac medicamenta ad omnes morbos et aegritudines animarum curandos. Fuit igitur David non solum vates eximius, sed etiam historicus atque orator insignis.
Sed cur, obsecro, liber iste Psalmorum, summa atque epitome Scripturarum, carmine scribenda fuit? Nimirum, ut opera Dei ac beneficia ejus in nos collata, non solum legere, sed etiam canere possemus et ea cum cantu et laudibus saepius commemorantes Deo tributum debitum persolveremus. Tanta est, Christiani auditores, Dei nostri benignitas ac liberalitas, ut pro tam multis ac multiplicibus suis muneribus, quibus nos afficere, ornare, augere, cumulare, numquam cessat, nullum a nobis aliud vectigal exigat, quam laudis, quam memoriae, quam actionis gratiarum: Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Verum ne forte homines dicerent, neque id se posse facere, neque scire quibus laudibus delectaretur Deus, ipse idem ad praedicandam Dei nostri benignitatem, cantica nobis composuit, quibus eum laudare possumus: non secus atque si rex quispiam adeo in suos populos munificus ac liberalis esset ut pecunias eis donaret, quibus vectigalia persolverent.
Est vero et alia, ea que maxima, horum carminum utilitas. Quoniam enim, ut Magnus Basilius admonuit, multa in Psalmis praecepta contra carnem, contra sensus istos corporis, contra delicias ac voluptates continentur, quae homines corrupti et perditi, non solum non perdiscere, sed ne audire quidem possent: Deus ea dulcissimis verbis conscribi voluit ut cum laetitia ac delectatione canendo ac ludendo, quae nobis sunt utilia, disceremus: quemadmodum etiam prudentes medici, cum forte metuunt, ne pharmacum salutare medicamentum, propter amaritudinem aegroti respuant, aliquid mellis admiscent. Recte igitur ac sapienter Magnus Rasilius Psalmorum laudes praedicans: « Quid, inquit, Psalmus est? Daemonum fugator, Angelici auxilii ductor, scutum in timoribus nocturnis, laborum diuturnorum requies, infantibus securitas, vigentibus ornamentum, senibus solatium, mulier i bus exornandis mundus convenientissimus. Solitudines habitabiles facit, forum moderatum reddit, elementorum loco est his, qui introducuntur, proficientium incrementum, perfectorum fulcrum, ecclesiae vox. Hic festivitates exhilarat, hic mcestitiam secundum Deum creat, et ex lapideo corde lacrymas elicit. Psalmus Angelorum opus, coelestis reipublicae spiritalis suffitus. 0 sapientis doctoris inventum, qui simul canere et utilia discere nos excogitavit. » Haec Basilius.
"Venio nunc ad ordinem ac distributionem Psalmorum: ac ut omittam partitionem illam Hebraeorum, secundum quam psalterium totum in quinque libros distribuitur, quae r.ec B. Hilario, nec B. Hieronymo placet, et ad nostrum institutum parum aut nihil facit, solidam illam, et a Patribus receptam Psalmorum amplector divisionem, quae Psalmos omnes numero centum quinquaginta, in tres ordines ita distribuit, ut singuli quique ordines parem numerum Psalmorum, id ost, Psalmos quinquaginta contineat. Magnum siquidem hac divisione mysterium latet. Numerus enim quinquagenarius jubilaeum atque indulgentiam in sacris litteris significare solet: in tribus vero jubilaeis, ad quae divina ista cantica referantur, omnis nostra salus ac beatitudo consistit. Quod est jubilaeum primum? Remissio peccatorum, conversio et justificatio impiorum. Illa denique prima beatitudo, de qua legis in Psalmo: Beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Haec est prima incipientium ac pcenitentium salus: haec est futurae beatitudinis fundamentum: haec totius nostrae principium atque origo felicitatis. Ad hoc primum Jubilaeum merito peccatores anhelent, sine quo frustra de caeteris cogitant. Alterum deinde jubilaeum majore cum gaudio a proficientibus celebratur, qui post acceptam sola Dei clementia ac benignitate justitiam, non se torpori atque otio dedunt, sed A scensiones in corde suo disponunt, pergunt de virtute in virtutem, satagunt operibus bonis certam suam vocatio¬
nem atque electionem facere. Atque haec secunda est beatitudo de qua Psalmographus alio loco canit: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Porro tertium ac postremum jubilaeum est illa vera ac perfecta et consummata atque absoluta felicitas, quam Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quam praeparavit Deus diligentibus se: de qua rursum Psalmus ait: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Triplex hoc jubilaeum tres illi dies mihi significare videntur, de quibus Dominus in Evangelio: Ecce, inquit, daemonia ejicio et sanitates perficio, hodie et cras et tertia die consummor. Quid enim est expulsio Daemonis, nisi remissio peccatorum? Quando vero perficitur sanitas, nisi cum renovatur homo de die in diem? cum debilitatur cupiditas, augetur charitas: minuuntur vitia, crescunt merita, et oblitus homo, quae retro sunt, ad anteriora totis viribus se extendit? Nam illa beata ac felicissima consummatio, quae tertia die futura promittitur, quid aliud significare potest, quam vitam et gloriam sempiternam? Tribus igitur jubilaeis, tres Psalmorum ordines respondent. Primus ordo ad pcenitentes ac incipientes pertinet, ac propterea, in eum Psalmum terminatur, cujus initium est: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Secundus ordo proficientiun justorum est, quocirca psalmo illo aptissime concluditur, qui incipit; Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine, psallam et intelligam in via- immaculata, quando venies ad me. Postremus ordo perfectis ac beatis convenit, qui non pugnant in via, sed triumphant in patria: et quorum magis propria est laudatio, quam hortatio. Itaque Psalmos omnes, quorum titulus est Alleluia, et quorum principium est: Laudate Dominum; vel: Confitemini Domino; vel: Benedic anima mea Dominum, alii que fere omnes, qui jucundius cantari solent, nec tam ad petendum, quam ad laudandum referuntur, hic tertius ordo complectitur, cujus illa sunt verba postrema: Omnis spiritus laudet Dominum.
Quse cum ita sint, facile omnes, ni fallor, intelligunt, quam sapienter Psalmus nonagesimus, quem Deo volente suscepimus, exponendum, in secundo ordine collocatus sit, cum totus ad hominem justum, sed proficientem et in via constitutum, et Dei atque Angelorum praesidio indigentem, et cum
vitiis et tentationibus pugnantem referatur.
Praeclare B. Hilarius Psalmorum seriem perturbatam atque confusam esse ait, sed eam confusionem summo ordine, atque ex ipsius Spiritus sancti consilio factam affirmat. Etenim si tempora, quibus Psalmi conditi sunt, spectare volueris, nullum horum ordinem reperies. Psalmum tertium David jam senex, ac pene decrepitus composuit, cum eum armatus filius insequeretur. Psalmum vero quinquagesimuntertium in media aetate, quo tempore arma Saulis fugiebat. At centesimum quadragesimum tertium idem adolescens, ac pene puer cecinit, cum de Goliath gigante triumpharet. Itaque in hoc divino Psalmorum ordine constituendo, non temporis, sed mysticarum et spiritualium significationum ratio habita est. Et sive Esdras, ut Athanasio in synopsi placet; sive Septuaginta interpretes, ut Hilarius sentit; sive Ezechias, ut alii volunt, hunc ordinem psalmis attribuit, certe non sine providentia singulari Spiritus Domini id factum esse existimandum est.
Quid liber Psalmorum contineat, et quae partitio atque ordo sit Psalmorum jam exposuimus: nunc de titulo, auctore et argumento Psalmi nonagesimi dicendum est. Nam tria ista fere conjuncta esse solent, cum titulus non solum auctorem, sed etiam argumentum ssepenumero indicet. Quoniam enim ex inscriptione litterarum facile est cognoscere, quo epistola dirigatur, et in officinis pharmacopolarum ex vasculorum inscriptionibus, etiam artis illius imperiti noverunt, quid in quoquo vase contineatur, an mei rosaceum, an aqua, an acetum, an quid aliud: ita ex titulis Psalmorum non est difficile auctorem atque argumentum totius Psalmi deprehendere. Verum hoc tam magno prsesidio in hujus psalmi expositione prorsus destituimur. Quamvis enim in quibusdam Graecis codicibus hujus Psalmi titulus sit, Laus cantici ipsius David, tamen Hebraici codices nullum titulum habent; veteres quoque patres, Hilarius, Hieronymus, Theodoretus, Euthymius, hunc Psalmum titulo carere affirmant: Chrysostomus et Augustinus, cum ubique diligenter titulos exponant, nullam hoc loco tituli mentionem faciunt.
Itaque sicut primus et secundus et quidam alii Psalmi, titulis carent, et propterea caeteris sunt obscuriore®, ita Psalmus hic noster et inscriptione carere, et obscurus, ac difficilis esse judicandus est.
Jam vero de auctore, duas esse video veterum sententias: Chrysostomus enim, Theodoretus, Euthymius et Cassiodorus in prologo Commentariorum in Psalmos, nec non Augustinus in libro de Civitate Dei, Psalmorum omnium unum Davidem auctorem faciunt. Athanasius autem in synopsi, Hilarius praefatione explicationum in Psalmos et Hieronymus in epistola ad Sophronium, iis auctoribus Psalmos adscribunt, quorum nomina leguntur in titulis: eos vero, qui titulis carent, ejus auctoris esse volunt, cujus est Psalmus praecedens. Quare cum Psalmus octuagesimus nonus Moysen auctorem in inscriptione prae se ferat, Psalmus etiam noster, qui est nonagesimus, Moysi erit attribuendus. Sed quid opus est, auditores, tantum nos in auctore investigando laborare? An non certum atque exploratum est, sicut omnium divinorum voluminum, ita etiam libri Psalmorum auctorem primum ac praecipuum esse Spiritum sanctum? Nonne in ipso principio Actuum Apostolorum B. Petrum dicentem audivimus: Oportet impleri Scripturam, quam praedixit Spiritus sanctus per os David? Quid igitur Moyses, quid David, quid alii sacri scriptores fuerunt, nisi calami Scribae velociter Scribentis? Et quid, quaeso, interest scire, quo calamo scripserit Deus, cum illud constet, Deum esse, qui scripsit?
Restat argumentum, quod eo difficilius hoc loco reperiri potest, quod interpretes praesidio tituli destituti in varias opiniones abierunt. Non defuerunt in primis, qui totum hunc Psalmum de Christo intelligendum censuerint, quod quidem probabile non est. Quo pacto enim illa Christo conveniunt, quae in hoc Psalmo leguntur: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In marius porabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Neque enim Filius Dei ab Angelis portari solet, cum ipse Portet omnia verbo virtutis suae. Neque Angelorum eguit custodia, qui homines omnes Angelosque custodit. Legi quidem in Scripturis: Accesserunt Angeli et ministrabant ei: sed custodiebant, vel portabant eum, nusquam legi. Alia igitur est sententia aliorum Psalmo hoc nonagesimo describi singularem illam providentiam, qua Deus Hebrseum populum ex jEgypto in Palsestinam per vastam solitudinem deduxit, atque idcirco tam saepe mentionem fieri serpentum, praeliorum, insidiarum, variorum periculorum ac tentationum, quales in eo itinere populo Judaeorum occurrisse scimus. Sunt et alii, qui Psalmum nostrum non ad populum universum, sed solum ad regem Ezechiam referunt, in quo secundum litteram illud impletum est, quod in Psalmo legimus: Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum: longitudine dierum replebo eum, etc. Fuit enim Deus cum Ezechia in illa gravi tribulatione, cum a rege Sennacherib longissima ac molestissima obsidione premeretur. Deinde eripuit eum, et glorificavit eum, cum paucarum horarum spatio exercitum Sennacherib pene totum delevit. Atque ad extremum longitudine dierum replevit eum, cum ad vitam ejus quindecim annos adjunxit. Yerum, auditores, eam sententiam nos potius amplecti volumus, quam Chrysostomus atque August. cseterique Patres ante nos secuti sunt, qui Psalmum nostrum communem ac generalem esse et ad omnes homines pertinere voluerunt. Nam si principium Psalmi diligenter consideres, in ipso argumentum totius Psalmi reperies. Quod est Psalmiprincipium? Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur: hoc est, quicumque spem suam ac fiduciam totam in Deo collocaverit, is ab omni periculo et afflictione certo protegetur. Itaque propositum Psalmographi est, nobis omnibus perduadere ut spem nostram totam in Deo ponamus, ac propterea multa et varia beneficia enumerat et exponit, quae Deus in se confidentibus largitur.
Sed illud observandum memoriaeque tradendum est, auditores, verba. Psalmorum plerumque duos sensus continere: alterum parvum, ut sic dicam; alterum magnum. Et quamquam parvus est prior, tamen magnus est praecipuus. Accipite similitudinem. Cogitat architectus insigne templum erigere, et tamen priusquam opus ipsum aggrediatur, apud se irx cubiculo vel in tabula exprimit coloribus futurum templum, vel certe extruit ligneam aediculam, quae licet exigua sit et angustam cubiculi partem occupet, tamen totam molem futuri templi exacte referat. Itaque duo templa quodammodo facit, sed alterum verum, alterum simulachrum veri.Ita quoque Spiritus sanctus Testamentum
novum condere volebat, et tamen condidit prius Testamentum vetus, tamquam typum et simulachrum novi. Res magnas, aeternas, coelestes,. spirituales in Psalmis explicare volebatq sed antea nihilominus derebus parvis, temporalibus, terrenis, corporeis locutus est, quae tamen typi sunt figurae rerum coelestium, et sempiternarum: quod ut intelligeremus, nec errandi occasio hominibus carnalibus daretur, cum de rebus parvis maxime serio, atque ex instituto loqui videtur Deus, tum potissimum quaedam admiscet, quae de parvis illis rebus nullo modo intelligi queunt, nisi ut res illae parvae figurae sunt rerum magnarum. Sume Psalmum septuagesimum primum: Deus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. Psalmus iste totus de Salomone scriptus videtur: nam et titulus est in Salomonem, quia tamen permulta continentur in hoc Psalmo, quae Salomoni convenire non possunt, nisi ut figuram Christi gerebat, quale est illud: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servientei: idcirco cogimur, dum ista canimus, erigere animos, et non praecipue Salomonem, sed Christum cogitare. Pari ratione, auditores, in Psalmo nonagesimo, qui nunc est prae manibus, duos sensus reperiemus: alterum parvum atque angustum, secundum quem temporalia beneficia, victoria de hostibus mortalibus, diuturnitas vitae praesentis, liberatio de calamitatibus saeculi, in Deo sperantibus et confidentibus, promittuntur; alterum vero magnum et praecipuum, secundum quem bona spiritualia, auxilium in tentatione, victoriam contra Daemones, triumphum de vitiis, vitam beatam, gloriam sempiternam, regnum ipsum coelorum a Deo sperare jubemur. Ac Judaei quidem, qui parvuli erant, priorem sensum tantum sequebantur, pro temporalibus beneficiis Domino serviebant, de sempiternis parum cogitabant: at nos Christiani, qui viri perfecti sumus, vel certe esse debemus, sensum posteriorem amplectamur oportet, nisi iterum parvuli afficiamur, et ad vetus Testamentum ejici velimus. Quid enim Christus ait? Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis. Itaque ad illa vera, et magna bona, qute nobis conservantur in coelis aspirare atque anhelare; ista vero caduca et fragilia, tamquam additamenta dusedam, a Domino sperare debemus.
Sed quid? Hoc infelici sseculo nonne fere omnes contrarium faciunt? Est aliquis futurus canonicus, pastor, Episcopus; quid primum queerit? Quot nummos aureos canonicatus vel pastoratus vel episcopatus reddat. Itaque primum quaerimus temporalia: deinde si tempus superest, illud spiritalibus attribuere volumus: propterea justo Dei judicio utrisque caremus. Quam multos ubique reperietis, qui dies et noctes in quaerendis corporis commodis sunt occupati, et pro animae salute unam horam vacuam invenire non possunt? Quam multos, qui cum integram hebdomadam obsequio carnis consumpserint, etiam de die festo, quem solum Deo atque animae suae reliquerant, aliquas horas suffurantur?
Sed jam tempus est, ut de nomine et significatione psalterii breviter explicemus, et toti orationi finem imponamus. Psalterium, ut ex epistola B. Hieronymi ad Dardanum, et ex oratione Magni Basilii in primum Psalmum, intelligi potest, musicum instrumentum erat decem cordis instructum, figuram habens rectam et quadratam, sive altera parte longiorem, sonitum reddens parte superiore, contrario modo atque in cithara, et lyra, et testudine fieri videmus. Postremo grave admodum et molestum ad portandum, sed jucundum et suave, si quis non ipsum portare, sed. ad ejus sonitum canere, vel tripudiare voluisset. Ac si hsec ita se habent, si Psalterium musicum est instrumentum, unde, quaeso, liber iste divinorum carminum psalterii nomen invenit? An ex eo fortasse, quod ad sonitum psalterii carmina ista canebantur? Sit ista una ex causis, quamquam liber primus Paralipomenon non in psalterio solum, sed etiam in cymbalis et lyris aliisque musicis instrumentis, Davidicos hymnos cantatos fuisse demonstret. Sit tamen illa una ex causis: sed certe ratio praecipua est, quia liber iste Psalmorum, illi musico instrumento, quod psalterium dicitur, si spiritualem significationem attendas, quam simillimus esse videtur. Psalterium decem chordas habet, et Psalmorum liber decem divina mandata. Quamvis enim multis et variis modis Psalmorum liber nunc admonere, nunc praecipere, nunc hortari, nunc arguere videatur; semper tamen aliquam harum decem chordarum tangit. Psalterium figuram habet rectam; et lex Domini, quae in Psalmorum libro continetur, ju¬
stitiae atque aequitatis rectitudine maxime excellit. Nam cum leges hominum semper aliquid pravum et distortum aut jubeant aut tolerent aut permittant; sola Domini lex omnes virtutes praecipit, omnia vitia prohibet, nec ullum bonum sine praemio, nec ullum malum sine supplicio relinquit. Justitiae Domini rectae laetificantes corda; et: Lex Domini immaculata convertens animas. Psalterium quatuor angulis constat; et mandata atque praecepta Psalmorum quatuor angulos orbis terrarum intuentur, orientem et occidentem austrum et aquilonem: nullus enim excipitur, omnes ubique homines in psalterio cantare jubentur. Psalterii sonus a superiore parte descendit; et liber Psalmorum, et quae in eo praecepta vitae continentur, e supernis sonant. Non ea Licurgus aut Solon excogitavit, sed e coelo ab ipsa Dei sapientia descenderunt. Postremo psalterium cum labore portatur, sed cum voluptate in eo cantatur; et sancta ista mandata gravia et molesta sunt, si quis ea timore poenae servare, id est non cantare, sed portare voluerit: sed Dulciora mei et favum, si amore ac delectatione justitiae observentur. Qui solum ideo servat mandata, quia timet supplicium, confitetur in Paschate, quia timet excommunicari; non occidit, non furatur, non fornicatur, quia impune non potest; audit sacrum, sed invitus: jejunat, quia prandium non datur; is non cantat, sed portat psalterium, imo non portat quidem, sed cadit sub onere, opprimitur ab onere, reus ac praevaricator efficitur. Quid igitur mirum, si semper est tristis? At qui serio vitam mutare, et toto animo, toto corde, tota devotione, tota alacritate, totis viribus Deo servire et placere studet, is vere canit in Psalterio, et canit canticum, canticum novum, quod soli homines novi cantare possunt, quos non premit psalterium onere ponderum, sed sublevat vice pennarum, qualis imprimis fuit David, qui totis viribus suis coram arca saltabat, quia ex toto corde suo Dominum diligebat, vereque dicebat: Deus canticum novum cantabo tibi, in psalterio decem chordarum psallam tibi. 0 canticum! 0 tripudium! Osi carnales homines, qui canticis lascivis et choreis ac tripudiis tantopere delectantur ista cantica sanctorum, jucundissimas istas choreas experiri possent? 0 semel intelligerent, quam incredibilem voluptatem afferant in vita, et quantam postea in morte lsetitiam et securitatem, celeriter sane a nugatoribus et inanibus choreis se expedirent, et ad haec sobria etjucunda tripudia convolarent.
Sed si praesens utilitas ac delectatio eos non movet, moveat saltem ingens periculum, quod iis omnibus certe impendet, qui ad sonitum psalterii canere ac saltare recusant. Quis enim est adversarius, de quo Dominus monet in Evangelio, dicens: Esto consentiens adversario tuo cito dum es cum eo invia, ne forte tradat te adversarius judicii, et judex tortori, et mittaris in carcerem; Arnen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem. Quis iste est adversarius, nisi divinum Psalterium? Nec enim daemonem aut mundum aut carnem adversarium illum fas est suspicari, cui consentire ac obtemperare jubemur. Adversarius igitur divinum Psalterium est, quoniam iis omnibus adversatur, qui ad 'sonitum suum saltare non volunt, quibus etiam in die judicii exprobrabit, Cantavimus vobis, et non saltastis. Quid vero consulit nobis magni consilii Angelus? Esto consentiens, inquit, adversario tuo cito dum es cum eo in via. Cito, [inquit. Nam mors ade¬
rit cito, et citius multo quam putas. Nihil enim medium est inter animam et gehennam nisi partes carnis, qui singulis horis ruinam minatur. Cito igitur dum es cum eo in via, dum vivis, dum tempus habes. Vae enim tibi, si causa non composita discedis e vita: tradet enim te adversarius judici, et judex tortori, et in carcerem illum teterrimum atque horrendum detruderis, ubi tristes choreas ad sonitum flagellorum cum Daemonibus duces. Et quando putas egredieris? Arnen dico ^«'(Veritas ait) non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem, id est, universum debitum. Debitum vero est [infinitum, nec solvi potest nisi tempore infinito: tunc igitur exies, tunc liberaberis, quando finietur infinitum. Et quando finietur infinitum? 0 amaram consolationem! Miseros ac stultos qui ista non cogitant! Evigilemus, fratres mei, et mature cum adversario compona» mus, ut aliquando judex vertatur in patremadversarius in amicum, carcer in paradi sum, quo nos perducat, qui est benedictus in saecula. Amen.
Qui habitat in adjutorio Altissimi, etc.
Cum in imitatione Christi consistat Christiana perfectio, docemur in exordio, in quibus potissimum eum debeamus imitari; atque inde ad textum psalmi propositi particulatim explicandum descenditur. Versum primum totius Psalmi argumentum continere, declaratur et vocabulum qui, explicatur, per quod omnis personarum acceptio a Deo secluditur, secus quam apud homines fieri solet. In adjutorio Altissimi non modo sperandum, sed per firmam spem continuo habitandum esse, a simili docetur. Quatuor deinde hominum genera considerantur, et quinam ex iis in adjutorio Altissimi habitent investigatur. Primum genus est desperantium, quibus convenientia praescribuntur remedia; atque ii non in Deo, sed in patibulis habitant. Secundum genus est sperantium in solis rebus creatis, atque ii habitant domos luteas, quae facile ruunt. Tertium praesumentium, quales potissimum sunt Lutherani; atque ii in arena habitaculum suum fundant. Quartum denique est eorum, qui nixi fide, charitate, bona conscientia et operibus, bene sperant: atque ii tandem in adjutorio Altissimi habitant.
Pars altera textus explicationem prosequendo, a simili, et ab exemplo Davidiset Goliath ostendit, omnia terrena in Deum confidentibus videri parva et vitia. Quid sit protegere, et quomodo sancti sub umbra et protectione
divina delitescant exponitur. Cur Deus, Deus cceli appelletur, varice rationes, maxime vero S. Hieronymi et S. Bernardi adducuntur. Tandem explicatabreviter vocula Commorabitur, gravis exhortatio ad fiduciam omnem in Deo collocandam, concludit.
Christiani hominis vera ac solida perfectio, auditores optimi, in eo tota posita esse videtur, ut Christum summo studio imitari, eumque quam proxime potest sequi contendat. Etenim ille caput, nos membra: ille imperator, nos milites: ille doctor, nos discipuli sumus. Sed nemo trepidet, nemo turbetur, nemo desperabundus dicat, qua ratione fieri potest, ut homines lutei Deum imitari, et gigantem maximum nos pumiliones sequi valeamus? Neque enim Christum sequi, atque imitari jubemur in ea gloria et majestate, qua sedet in coelis ad dextram Patris, neque in ea potentia ac virtute, qua mundum universum regit, et signa ac prodigia operatur: sed in eis dumtaxat, quae hic in terris propter nos accepit. Propter nos autem quid nisi labores, dolores, supplicia, flagella, vulnera, mortem accepit? Itaque nusquam opinor in Scripturis legisti: Qui non ambulat super mare, non est me dignus; et: Qui non excitat quatriduanos mortuos, non potest esse meus discipulus; et: Beati qui futura praedicunt, et signis ac prodigiis clarent, quoniam ipsorum est regnum coelorum? Sed quid? Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Et: Qui non bajulat crucem suam, et venit post me, nonpo - test meus esse discipulus. Et: Beati pauperes, beati mites, beati qui lugent, beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Id quod praeclare sane omnes nostri Apostoli intellexerunt, qui cum linguis loquerentur omnium gentium, cum gloria miraculorum essent clarissimi, cum se praesides ac principes orbis terrarum non ignorarent, tamen in eo solo gloriabantur, quod Digni habiti essent pro nomine Jesu contumeliam pati. Et Beatissimus Paulus cum praeter ea, quae sibi cum Apostolis caeteris erant communia, in tertium ccelum raptus, et in paradisum introductus arcana quaedam audivisset, Quae non licet homini loqui, non tamen propter ea se Christo similiorem ac viciniorem esse judicabat, sed propter ea solum, quae ipse in epistola posteriore ad Corinthios enumerat: Ministri Christi sunt, inquit (ut minus sapiens dico), plus ego, in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. Haec igitur sunt, quae nos in imperatore ac duce nostro Christo imitari necesse est. Patientia in adversis, in arduis fortitudo, in omni periculo ac labore constantia. Quae quidem nusquam neque melius, neque facilius discere poterimus, quam in eo Psalmo quem Deo auctore suscepimus explicandum. Is enim demum in omni casu et calamitate non modo patientiam atque constantiam, sed etiam tranquillitatem et leetitiam animi conservabit, qui in adjutorio Altissimi, quasi arcem quamdam sibi constituerit, atque ad eam tempore belli confugere, et in ea perpetue commorari didicerit. Quare, si placet, ad ipsa prophetae verba diligentius pertractanda et exponenda aggrediamur.
Qui habitat, inquit, in adjutorio Altissimi, in protectione Dei coeli commorabitur. Continetur his verbis, auditores, complexio quaedam brevis ac propositio eorum, quae in toto Psalmo argumentis et rationibus variis confirmantur. Istam enim unam sententiam Psalmus totus intuetur: qui spem suam ac fiduciam in omni periculo atque adversitate ponit in Deo, is ab eo sine dubio protegetur. Sed verba singula seorsim, ac per se consideremus.
Initio ut promissionem Dei generalem et communem esse propheta demonstraret, et nullos omnino homines excluderet, nullum genus hominum nominandum esse existima¬
vit. Itaque non ait’: Dives qui habitat in adjutorio Altissimi, ne pauperes excludi viderentur. Neque ait: Pauper, qui habitat in adjutorio Altissimi, ne excludi viderentur divites. Sed generatim, qui, inquit, ut omne hominum genus, omnem aetatem, omnem sexum, omnem gradum et statum comprehenderet. Magno sane vitio laborat mundus, qui in donis ac muneribus distribuendis, non merita plerumque, sed personas intuetur. Si quispiam dives ac nobilis seipsum domi tuae invitet ad Goenam, accipis id loco magni beneficii, eumque non solum excipis quam lautissime, sed etiam urges atque impellis verbo atque exemplo ad petinas et calices quam plurimos evacuandos. Deinde etiam agis gratias, et te novo beneficio obstrictum atque obligatum confiteris. Quod si aliquis pauper id faceret, quas verborum contumelias non audiret? Pari ratione causse divitum confestim expediuntur, causae pauperum vix aditum ad judices inveniunt. Ac ne multa: Sicut omnia flumina currunt ad mare, ita copiae atque opes mundi ad opulentos et locupletes confluunt. Neque ratio est obscura. Quia enim nemo est tam dives, ut non aliorum opera, vel opibus indigeat, propterea in eos beneficia unusquisque libentius confert, a quibus paria vel majora etiam expectat. Hinc igitur Deus, qui solus vere est dives et qui bonorum nostrorum non eget, personas non respicit, sed omnibus adest, omnibus consulit, omnibus providet, omnes defendit, qui ad se in tribulatione confugiunt. Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. Et: Qui habitat in adjutorio Altissimi, quicumque tandem ille sit, sive dives, sive pauper; sive magnus sive parvus; sive nobilis sive plebeus; sive princeps, sive privatus, In protectione Dei coeli sine dubitatione commorabitur.
Altera Psalmi vox, Habitat, magnam vim atque energiam habet. Non enim tantum dictum est: Qui sperat vel confidit, sed Qui habitat in adjutorio Altissimi, ut intelligeremus, non esse ad auxilium divinum confugiendum, quomodo cum forte pluit, sub aliquam arborem, vel porticum confugere solemus: sed quomodo pueri solent, cum aliquid metuunt, in domum parternam se recipere. Videmus pueros in plateis cum sodalibus suis ludentes, simul atque aliquid adversi timent, nihil cogitare; nihil quserere, sed recta concito gradu in domum patris currere, ibi se tutissimos fore non dubitant, nec decipiuntur: sciunt enim se domi parentes habere, qui pro se vitam et sanguinem fundere paratissimi sunt. At qui vel arboris, vel porticus perfugium quaerunt, ii multa prius ‘loca vel animo vel oculis perlustraverunt, et cum nullum perfugium aliud invenire potuerunt, coacti atque inviti sub arborem vel porticum sese recipiunt. Cur igitur aliqui auxilium divinum precibus implorant; nec tamen impetrant, confidere videntur Deo, et tamen ab eo non proteguntur? Quia non vere habitant in adjutorio Altissimi, neque ad providentiam Dei tamquam ad paternam domum, sed tamquam ad arborem in via se conferunt, posteaquam nec in hominibus, nec in daemonibus, nec in suis artibus, fraudibus, colis, mendaciis remedium malorum invenire potuerunt. Quare necessarium nobis est, auditores, longo usu confugiendi ad Deum, longaque exercitatione confidentiae in ipso Deo quasi domum quamdam fabricare, ubi tempore malo tuto habitare possimus, et eam quocumque iverimus nobiscum conferre, ad eum modum, quo testudines facere videmus, quae licet huc atque illuc libere vagentur, semper tamen inveniuntur domi.
Sequitur: In adjutorio. Quo uno verbo brevissime indicatur, quae sit, et qualis ea fiducia cui divina protectio certo promittitur. Neque enim quaevis confidentia talis est: alioqui coelum ignavis, perditis, sceleratis, furibus, latronibus, et quod est gravius, Lutheranis et Calvinianis compleremus. Qui enim homines magis confidunt, quam ii, qui sine ullis bonis operibus imo cum multis sceleribus se regnum coelorum adepturos nullo modo dubitant? Quatuor hominum genera nobis consideranda sunt, ut eos tandem inveniamus, qui vere habitant in adjutorio Altissimi. Quidam enim non tam in aedibus, quam in patibulis habitant: quidam degunt quidem in aedibus, sed luteis, debilibus, ruinosis: porro alii incredibili temeritate marmoream domum super arenam aedificare voluerunt: sed alii postremo sunt, qui arcem munitissimam super firmam petram collocarunt, quos solos in adjutorio Altissimi jure optimo dixerimus habitare.
Primum genus eorum est, qui nec in Deo, nec in hominibus, nec in ulla re alias perant, et semper anxii, semper tristes, semper miseri sunt. Nec solum praesentibus malis premuntur, sed etiam futuris, et iis etiam, quae fortasse nunquam erunt. Nam sicut ii, qui a praetore torquentur, quamvis non ignorent,
si delictum confiteantur, se continuo ad mortem rapiendos; tamen ut praesentem cruciatum ad tempus evadant omnia confitentur, quae gesserunt, et plerumque etiam quaedam, quae non gesserunt. Ita miseri isti homines, qui non adversa pati, nec in adjutorio Altissimi confidere didicerunt ut praesentem calamitatem effugiant, aut laqueo, aut ferro, aut veneno, aut praecipitio sibi ipsis vitam crudelissime eripiunt. Quibus quidem (ut eis medicinam consilii atque orationis meae, (si quam potero, afferam) nullum remedium efficacius adhiberi posse video, quam frequentem atque assuetam cogitationem beneficiorum Dei. Etenim in quantumvis gravi miseria et calamitate verseris, certe eriges animum, certe consolationem accipies, si te hominem esse cogites, Dei ipsius manibus formatum, ratione atque intelligentia praeditum, qua Deum et omnes res creatas contemplari vales, qua omnibus animantibus longe excellis, qua artes inventae, urbes constitutae, et ipsum mare navigabile factum est. Nonne in te, quamvis inops et nudus terrenarum copiarum videaris, divini numinis imago clarissime splendet? Nonne sol et luna ardentem facem coram te noctes ac dies perferunt? Quid? Quod Angeli circum te semper excubias agunt, Beati omnes patrocinium tuum apud Deum susceperunt, Deus ipse tibi coronam gloriae, regnum sempiternum et paradisum voluptatis praeparavit? Quid? Quod Filius Dei tanti te fecit, ut vitam potius suam, quam animam tuam perdere voluerit? Ac ne grave et durum tibi videretur, inopia premi, famem et sitim, frigus et nuditatem, contumelias et convicia pati, ipse haec omnia et multo etiam graviora tolerare voluit. Et quam multos, quaeso, numerare posses, qui sponte sua istam inopiam tuam, quae tibi molesta esse videtur, elegerunt, ut liberius, expeditius, facilius, imperatorem nostrum Christum sequerentur? Quam multos, qui vincula, carceres, flagella, supplicia et cruciatus omnis generis, atque adeo mortem, ipsam propter Christum summis votis expetiverunt? Et quid, obsecro, si daemones atque homines in te omnes armentur? Quid, inquam, gravius in te committere poterunt, quam ut de hac valle lacrymarum ad patriam beatorum te transmittant? Denique illud attende, diffidentiam ac desperationem non solum mala praesentia non minuere, sed augere: verum etiam ad mala sempiterna et intolleranda sine dubitatione perducere. Sicut contra spes et confidentia, vel a malis preesentibus liberationem, vel quod melius et utilius est, patientiae donum impetrare solet.
« Alterum genus eorum est, qui spem suam totam in rebus creatis posuerunt, nec in adjutorio Altissimi, sed in carne sua, in opibus, honoribus, pulchritudine, eruditione, amicitia et gratia hominum habitant: quos omnes certum est tam esse stultos, quam ea sunt vana in quibus confidunt. Divitiae nonne Evangelio teste, spinee ac tribuli sunt, quae manus eorum pungunt ac lacerant, qui in ipsis innituntur? Nonne Dominus clamat: Filioli, Quam difficile confidentes in pecuniis regnum Dei introibunt? Ut omittam, quam facile transeant de una domo in aliam, et quos hodie beatos faciebant, cras nudos et vacuos relinquant. Species ac forma corporis, quam facile marcescit? Nonne videmus quotidie homines etiam pulcherrimos et formosissimos tandem in cadaver commutari, adeo foedum atque horrendum, ut nec sensus videnti eos tollere possit? Sapientia quoque atque eruditio baculus est arundineus, qui facillime frangitur, et manus innitentis periculosissime gravissimeque sauciat. Fulli enim in errores perniciosos facilius cadere, et in eis obstinate perseverare sinuntur a Deo, quam ii, qui in eruditione sua confidunt. Videmus Haereticos, qui judicium suum toti Ecclesiae anteponunt, adeo interdum incipientes evadere, ut ea dicant, quae pueri trium annorum intelligerent esse figmenta, et non tam loqui, quam delirare et insanire videantur ■. Filii, inquit Sapiens, ex toto corde tuo habe fiduciam in Domino, et ne innitaris prudentiae tuae. Et rursum alio loco; Qui confidit in cogitationibus fuit>, impie agit. Vere impie, quia idolum sibi quodammodo fabricat, et a Domino recedit cor ejus. Jam vero quid honoribus et dignitatibus levius, qui gratia, et opinione principum sustentantur? Nonne vel levissimo suspicio sufficit, ut qui hodie coelum attingere videtur, cras usque ad inferos dejiciatur? Et quando horum nihil penitus acciderit, nonne tandem aderit mors, quee uno impetu luteas illas domos super arenam eedificatas dejiciet, atque evertet? 0 fallacem eorum spem! 0 eorum inanes contentiones! 0 miseros ac stultos, qui ponunt carnem brachium suum! Audite, audite quid sapientia Dei, qui mentiri non potest, de ejusmodi dicat architectis: Spes impii, inquit, quasi lanugo est, quae a
vento tollitur, et tamquam spuma gracilis, quae a procella dispergitur, et tamquam fumus, qui a vento diffusus est. Quid celerius cadit quam lanugo? Quid facilius dissolvitur, quam spuma? Fumus vero nonne tantum ascendit, quantum est longitudo camini, ac deinde statim dissipatur, et evanescit? Ita igitur et spes impii, tamdiu durat, quamdiu vita ipsa durat. Vita ipsa deficiente spes omnis deficit, et ei desperatio et damnatio sempiterna succedit.
Tertium genus est eorum, qui in Deo quidem confidunt, sed perverse, temere que confidunt, qui videlicet in suis flagitiis ac sceleribus perseverare volunt, et tamen secure dormiunt. Quales imprimis sunt haeretici Lutherani, de quibus Scriptura loquitur, dicens: Sapiens timebit, et declinat a malo: stultus transiit et confidit. Ita isti faciunt, transgrediuntur jejunia, transgrediuntur vota, transgrediuntur praecepta, transgrediuntur consilia: et tamen se Deo amicos esse non dubitant. Itaque opinione atque existimatione sua in Altissimi adjutorio habitant, re autem vera in domo phantastica atque imaginaria degunt. Nesciunt enim isti nesciunt prorsus quis sit verus Deus: Deus enim verus Deus Zelotes est, ultor peccatorum mirabilis, qui diligit judicium et justitiam. Isti vero fingunt sibi Deum quemdam totum levem, mollem, dormientem, qui zelum non habeat, qui nescit irasci, vel non possit vel non velit punire peccata. Falleris, Epicureee, Lutherane, falleris, non est iste^Deus noster, sed phantasma tuum: vel si Deus est, certe Epicureorum, non Christianorum est. Sed nomen ipsum adjutorii, quod in hoc Psalmo legimus, nonne satis ostendit, quam sit inanis ista Lutheranorum, et ignavorum hominum fiducia? non enim recte dicitur adjuvari, nisi qui etiam ali quid confert, aliquid conatur, aliquid operatur. Id quod filii hujus sseculi satis intelligunt: et in eo asina Balaam sapientior est, quam Balaam, id est caro nostra atque homo exterior, doctior est, quam animus homoque' interior. Agricolas -interroga: an quia non dubitant sine Dei auxilio nihil posse fieri, num propterea otientur, et neque agros sciant ne que vineas plantent neque hortos colant? Si quis nostrum domum ardere videat, solum dicat, Dominus providebit, et non conetur quantum in se est ignem aqua restinguere, utrum ea confidentia, an socordia tet negligentia dicenda est? Ad eumdem igitur modum, si
miseriam tuam agnoscis, et ab ea liberari cupis, si vides te etiam post confessionem peccatorum factam non gustare quse Dei sunt, ad vomitum peccatorum ssepius reverti, ebrietas, crapulae, fornicationis aliorumque vitiorum amorem ac desiderium magnum adhuc in corde tuo locum habere, debes quidem, idque praecipue in adjutorio Altissimi spem collocare: sed etiam praeterea ex parte tua nihil omittere, devotis precibus instare, sanctorum libros legere, occasiones peccatorum fugere, Poenitentiae sacramentum frequenter accedere, spiritualium virorum consilia quaerere: Deus enim adjuvat quidem, sed vigilantes, et strenue ac impigre laborantes. Ex quo non difficile erit, auditores, quartum genus hominum confidentium, quod solum superest agnoscere.
Quartum igitur genus eorum est, quorum spes ac fiducia quatuor quasi radicibus nititur, fide, charitate, conscientia pura et operibus bonis. De fide legis apud Apostolum in epistola ad Ephesios: Habemus fiduciam per fidem ejus. Fides enim fiduciam generat, dum nobis Deum, ut parentem proponit, et parentem benignum, fidelem, liberalem, qui possit et sciat et velit in se confi dentes protegere ac defendere. Neque enim fieri potest, ut in eo confidas, cujus promissionibus fidem non habes. Itaque fides est prima radix confidentiae, sed fides Catholica: Nam fides Haereticorum, quae perfidia quaedam est, non fiduciam, sed praesumptionem gignit. De charitate apud eumdem Apostolum alio loco legis: Spes non confundit.: quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Nam sicut nemo est, qui tuto confidere possit in hoste, et si confidit, stultus est, et fiducia ejus confundet eum: ita qui amat et amatur, nihil habet, quod sibi secure de amico confidere non possit. Jam de conscientia bona legis apud sanctum Joannem: Charissimi, si cor nostrum non reprehendit nos, fiduciam habemus ad Deum. Et in libro sancti Job: Si iniquitatem, quae est in manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo ini u~ stitia; habebis fiduciam in proposita tibi spe, et defessus securus, id est, absque cura et sollicitudine Dormies. Et sane, auditores, sicut conscientia peccatorum timorem ac desperationem inducit, ita conscientia pura, et a sordibus peccatorum purgata, dici non potest quantam in omni periculo confiden-
tiam et laetitiam afferat. De operibus vero bonis divinus Apostolus: Qui bene, inquit, ministraverint, bonum gradum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu. Et rursum ad Hebraeos: Vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Nolite itaque amittere confideittiam vestram, quae magnam habet renumerationem. Si enim qui hominis gratia aliquid egit, cum fiducia postea ad eumdem accedit, nec repulsam pati metuit: quanto majore ratione qui in bonis et Deo gratis operibus se exercuerit, cum fiducia magna ad thronum ejus accedere poterit? Haec igitur est, auditores, non haereticorum inanis fiducia, sed vera confidentia Christianorum, cui soli protectio divina promittitur.
Exposuimus tria verba prima primi versus Psalmi nonagesimi: Qui habitat in adjutorio: sequitur ut de quarta voce, quae est, Altissimi, pauca dicamus.
Multa sunt, auditores, in sacris litteris nomina Dei, sed nullum huic loco aptius conveniebat, quam Altissimi. Nam hoc uno vocabulo facile potest intelligi, cur qui habitent in adjutorio Altissimi, etiam inter mille pericula constituti, nihil timeant. Res enim quo longius absunt ab oculis, eo minores videntur, quo vero oculis sunt propriores, eo majores apparent. Certe nos, qui terram istam incolimus, montes, quos ante oculos habemus, immensae magnitudinis judicamus, sidera vero, quae procul a nobis absunt, vix aureis numnis comparari nobis posse videntur: ac si coelum ascendere possemus, tunc sane contra stellarum globos incredibilis magnitudinis, et nostros montes Alpes et Pirenseos, Olympos etiam et Caucasos caeterosque editos montes non parvos, sed minimos ac pene nullos esse judicaremus. Ad eumdem igitur modum, qui habitant in adjutorio Altissimi, in arce illa excelsa ac sublimi, explicari non potest, quam parva, quam exigua, quam minuta esse censeant pericula, flagella, tormenta, mala denique omnia, quae hic reperiuntur in terris. Vident armatas acies militum et agmina formicarum existimant, quse uno pede summa facilitate contererentur. Auxilium vero divinum, quod semper eis obversatur, vere magnum, et invictum, ut est, ita eis videtur. Quocirca neque metuere, neque turbari sciunt, sed quicquid accidat, confidenter dicunt: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? Certum enim, quia neque mors, neque vita, nt*que Angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei. Quo tempore magnus ille Goliath in castris Philistinorum militabat, nemo erat Hebraeorum, qui cum eo singulari certamine confligere auderet, sed eo propinquante, et ad praelium singulos provocante, omnes tamquam cuniculi fugiebant. Venit autem eo quodam die sanctus David, tunc adhuc adolescens ac pene puer, et quoniam in AI- tissimi adjutorio habitabat, eum, quem alii gigantem maximum esse dicebant, ipse quasi pygmaeum vel pumilionem contemnebat. Itaque pergit ad regem, et ait: Non concidat cor cujusquam in eo, ego servus tuus vadam, et pugnabo adversas Philistseum. Cui rex: Non vales, inquit, resistere Philistseo isti, quia puer es; hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. Tum David: Et quis est iste Philis taeus incircumsisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis? Ac ut eum intelligeremus non in viribus aut armis, sed in adjutorio Altissimi spem victoriae posuisse, ad Philistseum ait: Tu venis ad me cum gladio et hasta et clypeo: ego autem ad te venio in nbmine Domini exercituum, Dei agminum Israel, quibus exprobrasti hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te. Conferre, si placet, aliquem filium hujus sseculi, qui habitat in superficie terrse, cum aliquo servo Dei, qui in adjutorio Altissimi domum suam fabricavit. Ille si tres obolos amittat, totam viciniam commovebit, si injuriam aliquam accipiat, si non dicatur optimus, et prudentissimus et nobilissimus et pulcherrimus totius civitatis, non poterit contumeliam istam integro anno concoquere. Cur ita? Quia jacet in terra, et ei etiam res parvse, magna3 esse videntur. At servus Dei (quales innumeri sancti Martyres fuerunt) qui sedem suam habent in Deo, et cor suum affixit cado, superior est omnibus rebus creatis, nihil ei nocere potest. Aspicit ignes, gladios, bestias, rotas, cruces, aliaque supplicia
Diaboli arte excogitata, quasi morsus pulicum et muscarum: vel tamquam sagittas parvulorum, quae non tam repellendae, quam contemnendae sunt. Habemus igitur quid sit in adjutorio Altissimi habitare.
Sequitur: In protectione Dei coeli commorabitur: Quae est altera pars complexionis, quam initio hujus Psalmi constitui diximus: et tam apte priori parti respondet, ut admirabile sit. Sed verba singula consideremus.
Protegere, auditores, si grammaticos consulamus, nihil aliud est, quam procul tegere, id quod duobus modis fieri potest. Nam et procul tegit, qui ipse procul existens, tamen clientem suum ab ictibus et vulneribus defendit: et procul etiam tegit, qui prope astans tela adhuc procul volitantia prohibet, nec ea ad corpus clientis sui propinquare sinit. Utrumque magnis viris, atque imprimis Deo rectissime convenit. Quoniam enim longissima brachia Deus habet, et Attingit a fine usque ad finem, etiamsi in coelo sedere atque habitare dicatur, facile potest nos tegere, quocumque in loco tandem fuerimus, nec solum ad nos procul existentes brachium adjutorii sui extendere, et nos eo modo protegere; sed etiam tela miseriarum et calamitatum adhuc procul existentia, adhuc ex arcu non emissa, adhuc ex pharetra non educta, adhuc in cunis suis latentia, a nobis prohibere comminuere et confringere potest. Quod vero Beatus Hieronymus ex Hebraeo ad verbum transtulit: Inumbraculo Domini commorabitur, sententiam non mutat; neque enim novum aut inusitatum est, ut favor et gratia magnorum virorum umbra nominetur. Itaque sicut famuli et clientes regum et principum, sub umbra dominorum securi delitescunt, et saepe multa impune committunt, nec ullos metuunt, quamvis alioqui majores et potentiores: ita servi Dei sub umbra Domini sui securissimi tutissimique sunt. Nihil est enim, quod umbram Dei non vereatur. Cur enim existimatis Paulum, Antonium, Hilarionem aliosque permultos viros, qui vastissimas eremos incolebant, inter ursos, lupos, serpentes, scorpiones, aliasque ferocissimas bestias sine ullo metu vitam traduxisse? Cur non Danielem a leonibus, nec tres pueros ab igne, nec Petrum a fluctibus maris laedi potuisse, nisi quia et animantia bruta, et elementa omnia Creatoris umbram, quae sanctos homines undique tegit, pertimescant.
Sequitur: Dei coeli. Quod nomen multis magnisque de causis positum esse videtur. Primum, ut vocabulo, A It i ss imi, quasi e regione responderet. Altissimus etiam ipse est Deus coeli, hoc est, coeli altissimi domicilii habitator. Quis sicut Dominus Deus noster, qui in aliis habitat? inquit David. Et rursum: Coelum coeli. Domino, terram autem dedit filiis hominum. Et Sanctus Moyses: Respice, inquit. de sanctuario tuo, de excelso coelorum habitaculo. Et Salomon: Tu, inquit, exaudies de coelo, de sublimi scilicet habitaculo tuo. Altissimus igitur altissimum posuit domicilium suum, et Deum coeli dici voluit, quia coelum sedes ejus ac thronus est, quod non ita est accipiendum, quasi certo spatio ac terminis contineatur Deus, cum ipse de se dicat: Coelum ac terram ego impleo: sed quia in coelo se videndum facie ad faciem beatis Angelis, et hominibus exhibet. Deinde Deus coeli appellari voluit ut nobis veri Dei protectionem promitti non dubitaremus. Nihil est enim, quod magis Deum verum a diis falsis discernat, quam fabrica coelorum. Nam Dii Gentium Daemonia; Dominus autem coelos fecit. Itaque sicut Apelles, pictorum omnium facile princeps, ut etiam absens a Protogene cognosceretur, miro artificio incredibilis tenuitatis lineam duxit, quam nemo unquam imitari posset: sic etiam (si parva licet componere magnis) Deus noster admirabili illo opere, quo coelos ex nihilo in momento fabricavit, se verum ac solum Deus esse, facile ostendit. Quamvis enim terram quoque et maria, etquicquidin eis continetur, idem Dominus creaverit, tamen nulla re alia majestatem et potentiam ac sapientiam suam magis declaravit, quam opere coelorum ut jure sanctus David cecinisse videatur: Cceh enarrant gloriam Dei et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Est enim coelum omnium corporum longe maximum et pulcherrimum, tot luminibus illustre, ut numerum omnem excedant; tanto inter se ordine constitutis, ut admirabile sit; eamdem semper legem, et constantiam in tanta motuum et cursuum diversitate servantibus, ut stuporem intuentibus adferant, denique tanta virtute et efficacitate praeditis, ut nihil in terris sine ipsorum adjumento ac beneficio generetur. Itaque merito Deus verus, Deus coeli nominari voluit.
Sed illud hoc loco praetermitti non debet, quod in epistola ad Marcellam B. Hieronymus tradit. Hebraeum verbum, Sadai, pro
quo nos Deum coeli in nostris codicibus habemus, unum esse ex decem nominabus Dei, et robustum et fortem, omnipotentem atque ad omnia sufficientem significare: rectissime enim ei, Qui habitat in adjutorio Altissimi protectio promittitur Dei coeli, id est, robusti, fortis, potentis, invicti: non quales sunt dii aurei atque argentei Ethnicorum, qui custodibus indigent, et adeo sunt infirmi ac debiles, ut ne verbis quidem seipsos defendere valeant. Fortasse etiam, ut B. Bernardus annotavit, propterea Deus coeli appellatus est, qui nos a periculis et miseriis sua protectione defendit: quia sub coelo sunt aereae potestates, quae semper vigilant, ut nobis pestem et perniciem machinentur: sub coelo sunt homines improbi, fures, nefarii, scelerati, latrones, piratae, impostores, leones, venefici, schismatici, Haeretici denique omnes, qui vel corporibus vel mentibus insidiantur: sub coelo sunt aegritudines, morbi, penuriae, bella, praecipitia, ferae silvestres ac venenatae: sub coelo denique est ipsa caro, quae perpetuum bellum cum spiritu gerit: est amor honoris, qui instar visci retinet eos, qui super ramos arborum volitant: est amor delitiarum ac voluptatum, quae ut Sirenes miseros [blanditiis circumveniunt, et occidunt. Optime igitur dictum est: In protectione Dei coeli, ut nihil eorum quae sub coelo sunt, timere possit, quicumque protectionem ejus habere meruerit.
Restat verbum postremum, Commorabitur. Quod quidem sua vi atque energia non caret. Primum enim aptissime respondet verbo. Habitat: quomodo enim homo justus non semel aut iterum in Deo confidit, sed semper idcirco in Altissimi adjutorio, tamquam in propria domo, habitare dicitur: ita quoque non semel aut iterum; sed semper a Deo coeli protegetur, atque ideo in ejus protectione tamquam in propria sede commorabitur. Deinde vox Hebraea non solum hoc loco, commorabitur, significat, sed etiam Commorabitur in nocte; ut illud nimirum intelligeremus, divinam protectionem in nocte hujus vitae solum esse necessariam: in altera siquidem vita, quae noctem non habet, non in protectione, sed in gaudio et in regno Dei coeli commorabimur. Atque hic finis est versiculi, quem hodie suscepimus exponen dum.
Reliquum est, auditores, ut iis rebus auditis ad confidientiae virtutem nobis comparandam accendamur: Certe videtis, quam multum sit, quod Deus promittit, quam parvum, quod requirit. Si diceret Deus, centum aureos nummos singulis annis mihi numerabis, et ego te in omni periculo tam corporis, quam animi salvum conservabo: quis non mallet domum et vestes, et quicquid habet, statim vendere, et pecuniam Deo numerare, cum pericula, qum nos circumstant, sint maxima et infinita, ut semper plura et majora exoriantur? At nunc Deus noster non hoc dicit, sed solum spem tuam et fiduciam in me collocato, et sine dubio protegeris. Non habet mundus conditiones et pacta tam bona: et tamen homines libenter illis acquiescunt. Nonne qui vineam suam vel arcam custodiri cupit, libenter aliquid solvit? Nonne reges ac principes arces, et civitates ipsorum, ut tempore belli custodiantur ab hostibus, maxima stipendia militibus numerant? At nunc Deus noster, qui bonorum nostrorum non eget, nihil tale a
nobis exigit, et tamen corpus et animam, et omnia nostra custodire paratus est, et Non dormiet, neque dormitabit, ut diligenter nos custodiat: si tamen in eo confidere, peccata fugere et bonis operibus incumbere voluerimus. Hanc igitur praeclaram virtutem tamquam pretiosam margaritam, rebus omnibus venditis, fratres mei, si sapimus, comparemus. Non fidamus in divitiis, quae gratiae coelesti pauperem efficiunt: non in sapientia, quae Stultitia est apud Deum: non in corporis forma, quae cito corrumpitur, et animam deformem saepenumero reddit: non in vanis mundi hujus honoribus, qui sunt factura coelestis gloriae, et ignominiam sempiternam adducunt: sed spes nostra et fiducia tota collocetur in Deo, ut ab ipso tandem protectionem ac defensionem in terris, et gloriam ac felicitatem in coelis percipere mereamur, ubi cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus,
et sperabo in eum.
Ducto exordio ab excusatione exquisitioris enuclcationis singulorum verborum, ad versum secundum explicandum acceditur, qui duplici sensu a superiori dependere deprehenditur. Domini nomen Deo soli proprie convenire probatur, qui solus nulli svbest, solus sibi ipsi sufficit, solus omnia pro libito disponit. Quam magnum sit beneficium justificationis, quod per vocem Susceptor denotatur, multis dilucidatur et de diversitate casus electum reproborum agitur. Quomodo se Deus aliis atque aliis aliter arcem refugii prcebeati docetur a simili, quo cervis in montem excelsum confugientibus assimiluntur perfecti, erinaceis vero in petris se salvantibus simpliciores justi. Cur subjungatur Deus meus, et quomodo nos quoque exempla sanctorum, qui semper in Domino speraverunt, imitari oporteat disseritur.
Cum in priori parte multa de fiducia in Deum dicta sint, in hac secunda parte agitur de periculis, quce poenitentiam d /ferentibus imminent. Et in primis aliquot de hac re sacrce Scripturae adducuntur testimonia. Deinde quatuor enumerantur causae, quo conversionem peccatorum reddunt difficilem, %,imirum consuetudo peccandi, Diaboli vigilantia, Spiritus sancti absentia, et languor quidam animae. Quam sit diffeilis inveterati peccatoris
conversio figuris, similitudinibus et exemplo ligni secti, ab Angelo cuidam Anachoretae ostensi, demonstratur. Per poenitentiae dilationem non modo bona spiritualia amittii sed et damna maxima accersiri: et quam sit indignum, pro aeterna mercede non uno momento inservire, et pro optimo quod accepistinempe vita, faecem senectutis tantum Deo, offerre ostenditur. Mortis meditationem ad poenitentiam maturandam egregium calcar esse, convincitur. Tandem objectionibus occurritur, quod scilicet divinae promissiones, non impiis, sed justis factae sint; et Dei misericordia, cum justitia conjuncta, ob oculos nobis proponitur.
Scripturarum divinarum praestantia atque utilitas tanta est, auditores optimi, ut eas thesauro pretiosi metalli non immerito Beatus Chrysostomus oratione tertia in Genesim, comparaverit. Etenim sicuti ex nobili metallo, quamvis modicam atque exiguam partem accipias, tamen continuo dives efficeris: ita divinorum eloquiorum numquam tam parum exponitur, quin magnam inde utilitatem, qui diligenter audiunt, consequantur. Tota siquidem Scriptura pretiosa est. Singula verba, vel auri integrae solidaeque partes vel margaritne aut gemmae clarissimae sunt. Quare nemini mirum aut novum videri debet, si in hoc thesauro effodiendo paulatim ac sensim procedimus: et ne aliquid forte cadat aut pereat, quantum possumus, provideamus. Exposuimus versiculum primum Psalmi nonagesimi, nunc ad secundum, Domino bene juvante, exponendum accedemus.
Propheta igitur, posteaquam verbis illis: Qui habitat in adjutorio Altissimi, et protectione Dei coeli commorabitur, omnibus in Deo vere confidentibus certam protectionem defensionemque promiserat, statim subjicit: Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus et sperabo in eum. Quse verba cum utraque parte preecedentis versiculi connecti possunt. Et si quidem eum pr-ore connectantur, propositum Prophetae erit exponere, quis ille sit qui habitat in ad" jutorio Altissimi: et sensus verborum ejus italis erit: Qui habitat in adjutorio Altissimi. Is autem in adjutorio Altissimi habitare dicendus est, qui in omni casu, in omni periculo, quicquid evenirit, quicquid acciderit, non se ad desperationem, ad blasphemias, ad magos, ad divinatores, ad fraudes et mendacia convertet: sed auxilium divinum magna cum fiducia implorabit, ac dicet: Tu es, Domine, susceptor meus, tu refugium meum, tu Deus meus. Deinde ad se conversus, sibi ipsi loquetur, et dicet: Sperabo in eum. Si vero cum posteriore parte superioris versiculi secundus hic versiculus conjungatur, sensus iste erit: Qui habitat in adjutorio Altissimi, is in protectione Dei coeli commorabitur. Et tunc, id est, cum in protectione Dei coeli commorari coeperit, et semel atque iterum, tertio ac saepius divinam protectionem, expertus fuerit, tunc, inquam, cum actione gratiarum, et interna atque incredibili animi laetitia et delectatione dicet: Tu es, Domine, susceptor meus et refugium meum, tu Deus meus. Deinde totus erectus et confirmatus sibi ipsi dicet: Sperabo in eum. Hoc deinceps meum votum ac studium erit, ut in spe et confidentia, quae tantum hucusque mihi profuit quam maxime proficiam.
Nunc partes singulas nostri versiculi consideremus. Dicet Domino. Quis iste Dominus sit, neminem prorsus, quamvis rudem, ignorare arbitror. Tanta siquidem est hujus nominis majestas atque amplitudo, ut nulli omnino proprie conveniat, praeterquam uni et soli Deo; dicantur homines, si placet, reges, pontifices, imperatores; certe Domini, nisi valde improprie, dici non possunt. Quocirca secundus ac potentissimus romanorum Caesarum Octavius Augustus, cum hujus nominis vim et significationem non igno¬
raret, se principem atque imperatorem ap pellari facile patiebatur. Domini nomen tamquam divini numinis proprium semper recusavit, ut in Apolegetico auctor est Tertullianus. Et sane non immerito. Primum enim caeteri omnes qui Domini dici volunt, sicut quibusdam imperant, ita quibusdam etiam serviunt: solus Deus vere est Dominus, qui nullum habet majorem vel parem, nullum praesidem, nullum socium, nullum collegam, sed ipse unus omnibus imperat, omnibus regit, omnibus dominatur. Deinde ille solus jure Dominus appellatur, qui sibi ipse sufficiens nullius adjumento eget, nec ulli deservire cogitur, ut in libro de Genesi ad litteram octavo, B. Augustinus sapienter tradidit. Deus vero nonne sibi ipse sufficit? Antequam mundum crearet, tam dives, tam potens, tam felix ac beatus erat, quam modo est. Atque ut hanc rerum universitatem conderet, nulla re opus habuit, non materia, non instrumentis, non famulis, non tempore, non loco, nunc etiam, ut mundum universum regat, ut tam numerosam familiam alat, ut multa praeter solitum ordinem cursumque naturae efficiat, quae miracula dici solent, nullius rei adjumento eget. At quis, obsecro, regum vel principum invenietur, qui non solum Deo, angelis, elementis, sed etiam aliis hominibus non indigeat? Certe sicut pauperes egent divitum pecuniis, ita divites pauperum opera: et quo aliquis ditior et potentior efficitur, et magis regnare ac dominari videtur, eo pluribus indiget, et pluribus servit. Denique is vere ac proprie Dominus dici debet alicujus rei, qui eam ita habet in potestate ut pro arbitrio de ea statuere possit. Atqui solus Deus, qui omnia quse sunt, verbo atque imperio suo creavit, idem potest omnia quse sunt mutare, transferre, convertere, augere, minuere, conservare, destruere, atque etiam ad nihilum si placuerit, in puncto temporis redigere. Homines vero quamvis magni et potentes esse videantur, quid, quseso, ita habent in potestate, ut ejus vere domini dici mereantur? An est quisquam, qui Adjicere possit ad staturam suam cubitum unum; aut Unum capillum album facere aut nigrum? Quid? Quod omnes reges et principes orbis terrse, omnes etiam Angeli et Daemones, si vires et potentiam et industriam suam conjungerent simul, adhuc non possent, vel unam siip illam ex nihilo creare, vel unam formicam ad nihilum redigere? Solus igitur
Deus, qui nullum habet majorem vel parem, qui sibi ipsi sufficiens, nullius rei adjumento eget, et qui tamquam creator et opifex omnium rerum, pro arbitrio voluntatis suee de omnibus quicquid voluerit statuere potest, merito jureque optimo Dominus appellatur.
Dicet Domino: Susceptor meus es tu et refugium meum Deus meus et sperabo in eum. Enumeraturus homo justus beneficia Dei, quse se percepisse laetatur, propterea quod in Deo spem suam et fiduciam collocaverit, a beneficio justificationis initium facit. Quamvis enim justificationem creatio praecedat, tamen creationis munus propterea hoc loco recensendum non erat, quod spem et confidentiam non sequatur, sed praecedat. Quid enim sperare potest, qui non est? Incipit igitur a primo et maximo Dei dono, quod sperantibus et confidentibus confertur. Quod ut facile percipias, finge animo, in media platea jacere hominem multis vulneribus confectum, et ab omnibus destitutum, qui nec patrem, nec matrem, nec affines, nec amicos,taec domum, nec pecunias ullas habeat; denique qui nec seipsum juvare queat, nec ullus inveniatur, qui eum juvare velit: si post aliquod tempus medicus quispiam Christianus et pius per eam plateam transiens, atque aegroti illius misertus, eum, licet ignotum, susciperet, atque in domum suam delatum non modo sumptibus, sed etiam manibus propriis diligenter curaret, nonne is, qui in platea jacuerat, medico suo rectissime diceret: Susceptor meus es tu? Tu, inquam, es, qui hominem miserrimum, et omni spe destitutum, atque ab omnibus hominibus derelictum suscepisti. Jam igitur, auditores, omnis peccator talis est, qualem aegrotum istum modo depinximus: sis licet magnus in oculis hominum, et magna sociorum atque amicorum caterva comitatus tibi videaris, tamen si lethale peccatum cor tuum occupatum tenet, nihil penitus dubites, te saucium, deformem, horribilem, in cceno ac sordibus ab omnibus destitutum ac derelictum jacere. Qui enim Deum offendit, omnes res creatas offendit, et omnibus invisus cum sit, ab omnibus supplicium, a nullo praesidium expectare debet. Qui vero tibi adsunt, et quos tu amicos et socios arbitraris ii, plerumque sunt maximi hostes animae tme, et eam per se cadentem in gehennam magis impellunt, ut celerius cadat. Sed tamen contingit interdum, ut hominem sic ab omnibus desertum, Deus ipse, qui minimus omnium ad
hoc beneficium tenetur, incredibili benignitate suscipiat, et redimat ab interitu vitam ejus, et sanet omnes languores ejus, et eum in misericordia et miserationibus coronet: et tunc homo beneficium liberatoris agnoscens exclamat, et dicit: Susceptor meus es tu. Pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me.
Sed alio modo, et fortasse clarius, rem eamdem explicemus. Lex Domini, auditores, via quaedam est instar pontif, ardua, recta, sublimis, augusta, et infra se praecipitium habet, adeo profundum, ut finis ejus non sit alius, quam gehenna. Per hanc viam i ter facimus dum Sobrie, juste et pie conversamur in hoc saeculo ac de nobis dicitur in Psalmo: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini: sed cum forte ad dextram vel ad sinistram declinamus, et vestigium extra pontem figere volumus, hoc est cum mandatum aliquod divine legis transgredimur, continuo de ponte cadimus, et nisi Deus singulari misericordia mentes excipiat (quod tamen non semper facit, nec tenetur facere), semper deorsum, magis et magis, imo celerius ferimur, donec ad profundam inferorum, perveniamus, et ibi tibias et collum et cervices confringamus. Audiant hsec et perhorrescant, qui tanta facilitate et libertate peccant, ut fla~ gitia jocos arbitrentur. Ubi, quaeso, te pedes habere putas, quicumque vel unum lethale flagitium admisisti? tu fortasse, qui oculos mentis apertos non habes, super terram consistere te credis? at ego te de ponte cecidisse video, et miserabili ruina quasi lapidem vel plumbum deorsum ad gehennam properare. Quia vero nonnullos Deus singulari misericordia in ipso casu excipit, et ad profundum pervenire, hoc est, in peccato usque ad mortem perseverare non sinit: propterea quidam ei cum actione gratiarum dicunt: Susceptor meus es tu. De quibus in alio Psalmo legis: Cum ceciderit, non collidetur: quia Dominus supponit manum suam. Et rursum: Impulsus eversus sum } ut caderem, et Dominus suscepit me, id est, nihil profecit spiritus tentationis qui me de ponte mandatorum Dei in praecipitium peccati deturbaverat, quia Dominus suscepit me. Ac ut intelligeremus magnum hoc beneficium proprium esse eorum, qui totam spem suam in Deo collocaverunt, paulo ante idem Psalmographus, dixerat: Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine. Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Itaque hoc discrimen '.inter electos confidentes, et reprobos desperantes invenitur, quod cum utrique quandoque de ponte cadant: nam Septies cadit justus, tamen electi in manus Dei cadunt, et casus ipse sicut csetera Omnia, eis cooperantur in bonum: reprobi vero usque ad profundum inferorum cadere sinuntur. Cum igitur vides eum, qui cecidit, statim surgere fortiorem, cautiorem, diligentiorem, humiliorem, nihil ambigas eum in manus Dei cecidisse, ac merito dicere posse: Susceptor meus es tu. Aspice atque intuere principem Apostolorum: cecidit quondam Beatissimus Petrus, cum a spiritu timoris impulsus, Christum non semel, sed ter abnegavit. Cseterum supposuit manum suam Deus, ne collideretur: atque idcirco qui erat ante casum audacior, quam par erat, et de sua fortitudine nimium confidebat, ita ut diceret: Etiam si oportuerit me mori tecum, non te negabo: is post causam proprio periculo edoctus humilior et prudentior evasit. Itaque cum alio tempore ab eo Dominus quaereret: Simon Joannis, diligis me plus his? non est ausus praecipitare sententiam, sed ait: Domine, tu scis, quia amo te. At si nunquam lapsus eset, fortasse audacter respondisset. Quid? Ambigis an te diligam? Nonne vidisti in horto quid gesserim? Nonne solus ego districto gladio hostes ferire et fugare coepi? Magnum igitur et singulare donum est, posse Deo dicere: Susceptor meus es tu. Possunt enim omnes res creatae Deo dicere: Creator meus es tu: et omnia animantia: Pastor meus es tu: et omnes homines: Liberator meus es tu: Susceptor meus es tu, solus ille vere dicet, qui vere habitat in adjutorio Altissimi.
Sequitur: Refugium meum. Quoniam enim qui a Domino suscipiuntur, non statim ad quietem et otium suscipiuntur, sed ad militiam et laborem, unde etiam in hoc Psalmo dicitur Scuto circumdabit te veritas ejus et Ecclesia, in qua interim scripti sumus, Ecclesia militans appellatur: propterea necessarium erat, ut militibus suis Deus arcem aliquam demonstraret, ad quam sese reciperent, cum forte praelium ingruere, et hostes praevalere viderent. Verum non aliam arcem Deus, quam seipsum constituere voluit: quod intelligens homo justus, posteaquam dixerat: Susceptor meus, continuo adjunxit: Refugium meum, sive arx mea, ut ex Hebraeo non minus apte verti potuisset. Sed quamquam omnibus Deus arx ac per¬
fugium esse solet, aliter tamen veteranis militibus, aliter tironibus, unde in Psalmo centesimo tertio sanctus David: Montes, inquit, excelsi cervis, petra refugium herinaciis, vel leporibus, ut alii legunt. Qui enim sunt ii, qui cervorum nomine designantur, nisi perfecti et spiritales viri, qui more cervorum degunt in montibus contemplationis, et semper desiderant ad Deum fontem vivum sicut cervus ad fontes aquarum, et saepe cum gemitu dicunt.: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? Quos vero lepores vel herinacii significant, nisi justos minores, qui innocentiam et simplicitatem colunt, sed parvi meritis et virtutibus sunt, et multis spinis minutorum ac levium peccatorum non carent? Utrisque tutissimum et singulare perfugium est Deus: sed aliter atque aliter. Siquidem ut mons excelsus cervis, ut petra leporibus atque herinaciis refugium praebet: Christus in throno gloriae suae mons est magnus atque excelsus supra dignitatem omnium coelestium spirituum collocatus, atque ad eum cervi spiritales, viri sancti atque perfecti, in afflictionibus suis contemplatione ascendunt, et cum Apostolo dicunt: Conversatio nostra in coelis est. Et: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobit. Et: Quod enim in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Itaque gloria illa, illud decus, illa summa et sempiterna felicitas, in omni casu et calamitate, cervos in montibus excelsis consolatur. Idem vero Christus in cruce pendens, foramina petrse leporibus exhibet. Quicumque lepores sunt, et mysteria vitee futurse contemplari, atque ad eos montes ascendere non didicerunt, in foraminibus petrse se abscondant, passionem dominicam cogitent: ibi videbunt, quam sit bonum pro Christo aliquid pati, qui tanta pro nobis tolerare voluit. Ibi seipsos consolabuntur, ac dicent: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? Indignaris, quia persecutionem aliquam pateris? Sed vide qualem Deus tuus persecutionem pro te sustinerit. Moleste fers, quod tibi opes tuse diripiantur? sed vide Deum tuum, nudum in cruce suspensum, et qui Non habet ubi caput suum reclinet. Doles quod fame et siti quandoque laboras? Sed quid hsec ad ea, quse pro te Dominus tuus patitur, cujus delicias fel et acetum, et vinum myrrhatum esse vides? Grave tibi esse
videtur, quod variis morbis et doloribus cruciaris? Sed vide Dominum, tot plagis, tot livoribus, tot vulneribus coopertum, Ut a planta pedis usque ad verticem capitis non sit in eo sanitas. Ita igitur Christus et mons editus atque excelsus cervis, et petra foraminibus plena leporibus refugium prsebet: ut jam utri que dicant Domino: Susceptor meus et refugium meum es tu.
Sed cur additur et Deus meus? Coeperat homo justus Dei beneficia recensere, sed anima advertens ea tam multa, tam varia, tam multiplicia esse, ut numerum omnem excedant, et nec vocabula ad ea significanda, nec tempus ad ea commemoranda sufficere, idcirco utili excogitato consilio, uno verbo omnia comprehendit. Itaque ait, Deus meus, id est, omne bonum, a quo solus dependeo, in quo solo totus innitor, cui soli debeo quicquid sum, quicquid habeo. Nec dicit: Deus noster, sed: Deus meus: quia tam praesens * Dei auxilium unicuique justorum adest, atque ea diligentia et vigilantia singulos regit, fovet, protegit, defendit, conservat, ut uni soli, dimissis caeteris, adesse videatur.
Ex quo sapienter homo j astus, et qui divinam providentiam frequenter est expertus, firmiter apud se statuit et proponit, semper deinceps, in Deo confidere, ac dicit: Et sperabo in eum. Haec sane vox omnium sanctorum fuit, et nostra debet esse, auditores, ut quicquid nobis contingat, semper dicamus: Et sperabo in eum. Praesertim cum totmillia exemplorum ante oculos habeamus, quot millia sanctorum ab exordio saeculi usque ad hunc diem extiterunt. Quis enim eorum non totam spem suam in Deum collocavit? Et an vel unus demonstrari poterit, qui in Deo frustra speraverit? Quando enim nihil hic in terris commodi et consolationis habuissent, an non tanta est gloria illa coelestis qua nunc beatissimi et securissimi fruuntur, ut ea sola sufficiat, ut non frustra in Deo spem suam posuisse videantur? Si enim in hoc exilio quondam ut lutum conculcati fuerunt, nunc ut clarissima sidera lucent in coelo: si hic fame et siti laboraverunt, ibi pane Angelorum satiantur, et torrente voluptatis inebriantur: si hic frigus et nuditatem passi sunt, ibi gloria et immortalitate vestiuntur: si olim domo et civitate expulsi, exules, profugi peregrini fuerunt, nunc in aeterna tabernacula recepti exultant Sancti in gloria, et laetantur in cubilibus suis. Merito igitur homo justus, et spe ac fiducia
plenus Dicet Domino: Susceptor meus, es tu et refugium meum, Deus meus et sperabo in eum.
Quemadmodum ex iisdem floribus et apes mei, et araneae venenum fugere atque elicere solent: sic etiam ex iisdem Scripturse promissionibus justi confidentiam, et operum bonorum desiderium, impii vero socordiam, et peccandi libertatem atque audaciam trahunt. Equidem ego ita mihi persuadeo, auditores, infinitum numerum animarum jam periisse, et quotidie etiam perire, propterea quod freti homines spe misericordiae Dei, quam sibi in extrema aetate non defuturam confidunt, et ea poenitentia, quam in exitu de hoc saeculo acturos se arbitrantur, et iis lacrymis, quas in morte se copiose profusuros esse non dubitant, semper conversionem vitaeque mutationem in aliud tempus differunt: Cras, inquiunt, faciemus modo, ecce modo, sine paululum: sed modo, et modo non habent modum, et sine paululum in longum abit, atque interim dilatat infernus os suum, et descendunt ad eum sine ullo numero. Quoniam igitur de utilitate confidentiae in priore parte orationis satis multa dicta sunt, nunc de periculis eorum, qui spe misericordiae Dei, conversionem, et poenitentiam differunt, pauca dicemus. Ac primum quid Scripturae divinae de hac re nos moneant, videamus.
Certe Spiritus sanctus cum in aliis locis, tum praecipue in libro Ecclesiastici clamat, et dicit: Ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius. Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem. Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictse disperdet te. Quam terribilia, formidabilia verba, et verba illius, qui mentiri non potest! Et rursum alio loco: Confiteberis, inquit, vivens, vivus et sanus confiteberis, et laudabis Deum, et glogloriaberis inr miserationibus illius. Et item: Quae, inquit, in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies? Et sapientissimus Ecclesiastes nonne concionem suam ita conclusit: Memento creatoris tui in diebus juventutis tuse, antequam veniant tempora afflictionis, et appropinquent anni, de quibus dicas, non mihi placent? Et sanctus
Jeremias: Bonum est, inquit, viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua Et Dominus in Evangelio: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos, quoniam ipsorum est regnum ccelorum. Neque magno Sacramento caret, quod ad probaticam piscinam, posteaquam Angelus aquas commoverat, non qui diutius expectarat, sed qui primus in aquam descendebat, solus curabatur. Ex quo intelligimus, eos dumtaxat ad spiritalem salutem pervenire, qui cum divinam motionem atque inspirationem persenserint, non dicunt: Cras faciam, sine paululum: sed qui cum Apostolo Paulo mox respondent: Domine, quid me vis facere? Ad quod etiam nos regius Psaltes adhortatur: Hodie, inquit, si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, ut responsionem de die in diem differatis: sed si hodie auditis, hodie etiam respondere. Sed quamquam haec divina testimonia Christiano homini satis esse deberent, ut nihil dubitaret, inanem prorsus, et plenam periculi esse spem illorum, qui conversionem et poenitentiam vel unam horam differunt: tamen ut etiam iis, qui modicae fidei sunt, aliquo modo satisfaciamus, argumentis et rationibus ita rem explicemus, ut cerni et sentiri possit.
Quatuor sunt praecipuae causae, cur homo peccator non sine magno labore ac difficultate se a vitiis ad virtutes revocare potest. Prima causa est consuetudo peccandi, quae tamquam altera natura, difficillime superatur; ac ut agri, domus, vestes et res caeterae, temporis diuturnitate tandem praescribuntur, et cum praecriptae fuerint, sine singulari principis privilegio recuperari non possunt: ita quoque et vitia, ubi longo consuetudine animum peccatoris sibi praescripserint, frustra litigatur, nisi summus princeps Deus singulari gratiae privilegio (ut D. Bernardus in i. libro de Consideratione ad Eugenium scribit) cor lapideum in carneum commutare voluerit. Altera causa est summa quaedam et incredibilis Daemonis vigilantia, qua servos suos et captivos custodit: Qui enim facit peccatum, servus est peccati, et laqueis diaboli captivus tenetur (ut Apostolus ait), Ad ipsius voluntatem: Diabolus autem est ille fortis armatus, qui summa diligentia, summo studio, summa cura atque industria custodit atrium suum. Tertia causa est absentia Spiritus Dei. Ut enim Spiritus Domini cor nostrum inhabitans viam virtutis planam et suavem solet efficere, ita ut justus dicat: In
via testimoniorum tuorum delectatus, sicut in omnibus divitiis. Et: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum: sic contra absentia Spiritus sancti viam eamdem asperam et difficilem reddit. Et sicut praesente lumine solis, cceloque tranquillo ac sereno, nemo est, qui non libenter iter faciat: at cum luci et serenitati noctis horror ac tenebrae successerunt, quis non potius domi apud ignem sedere, quam per agros ambulare vellet? Ita prorsus justitiae sole in cordibus nostris lucente et gratiae suae radios in iisdem cordibus diffundente, voluptas est non ambulare, sed currere viam mandatorum Dei: sed luce gratiae recedente et peccatorum nocte animum tenebris atque horrore complente, nihil difficilius, nihil gravius, nihil molestius, quam in via Domini vel semel vestigium ponere. Atque hoc est? quod Dominus per Oseam peccatoribus comminatur: Vge, inquit, cum recessero ab eis.t Et per Jeremiam: Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum. Postrema causa est, morbus quidam et languor omnium virium animae. Nec enim ita poma a vermibus, nec fruges a grandine, nec vestes a tineis, ut animae vires a vitiis et sceleribus corrumpuntur. Intelligentia obscuratur, judicium hebetatur, voluntas depravatur, et quantum rationis libertas et potestas in peccatore minuitur, tantum inferioris appetitus rebellio atque inobedientia crescit. Ex quibus ingens labor ac difficultas oritur bene sancteque vivendi. Nam cum animae vires instrumenta sint omnium actionum bonarum, et quasi rotae quaedam horologii: sicut horologia destructis vel impeditis totis munere suo fungi non possunt: ita homines improbi, animae viribus perpeccata vitiatis, recte vivere nullo modo possunt.
Quae cum ita sint, quis non videt, in quanto periculo atque errore versantur, qui de die in diem conversionem suam differentes, quod modo difficile esse experiuntur, postea facile futurum putant, quando omnes difficultatis causae creverint? Nonne poenitentiam differendo peccata peccatis addunt? Et peccata peccatis addendo, nonne causas laboris et difficultatis augebis? Nonne semper mala consuetudo radices suas altius figet? Nonne daemon arcem suam, animam tuam, semper magis muniet? Nonne Deus lux animae tuae, semper recedet? Nonne animae vires vulneribus multiplicatis semper debiliores atque ad bonum ineptiores efficientur?
Quid igitur est quod te consolatur? An non aperta stutitia est credere, quo magis nexus et catense multiplicantur, eo solutionem futuram esse faciliorem? et quo morbus magis confirmatur, eo facilius eum posse curari? An non ita Spiritus sanctus per Ecclesiasticum loquitur: Languor prolixior gravat medicum: sed brevem languorem prsecidit medicus? Et cur putas Dominum in excitatione Lazari quatriduani tam ingenti clamore, gemitu quoque et lacrymis uti voluisse, qui tanta facilitate viduse filium et filiam Archisynagogi ab inferis revocaverat, nisi ut nobis ostenderet, quam laboriosum sit, hominem ad poenitentiam converti, qui multo tempore jacuit in peccatis? Deinde si flumen, quod semper crescit atque intumescit, summo mane trajicere non audes, quando vix ad genua aqua pertingit, quomodo speras te ad vesperam transiturum, quando toto corpore tuo aquae altiores erunt? et si plantam hodie natam, adhuc recentem ac teneram, non possis revellere, qua ratione poteris cum se corroboraverit, cum in arborem creverit, cum radices in terram altissime firmissimeque defixerit? An non perspicue vides, dum ita agis, similem te esse malis debitoribus, qui semper differunt, ut nunquam solvant? Non cernis dolos antiqui serpentis, qui tibi suadet dilationem, ut cum peccata in immensum creverint, incidas in desperationem, vel certe morte praeventus prius te apud inferos videas, quam de poenitentia cogitare coeperis?
Praeclare sane istam dementiam hominum peccatorum sancto cuidam patri, ex iis, qui olim solitudinem incolebant, angelus Domini declaravit. Siquidem eum in agrum aliquan-, do deduxit, eique rusticum ostendit, qui ligna ex arboribus caedebat, et cum non exiguum fascem confecisset, eum in humeros suos levare aggrediebatur, sed cum se tanto oneri parem non esse videret, iterum ligna caedebat, et fascem suum augebat: deinde iterum tentabat, si quo modo posset fascem attollere, sed cum adhuc minus se posse cerneret, quam ante, rursum ad silvam accedens plura et majora ligna caedebat, fascemque suum graviorem efficiebat, tanto se onus illud facilius portaturum arbitratus, quanto magis crevisset. Quod cum sanctus ille anachoreta vehementer admiraretur: Talis, inquit Angelus, stultitia atque insania est hominum, qui cum pondere flagitiorum suorum oppressi non sine magno labore surgere se posse videant; tamen poenitentiam differentes addunt
peccata peccatis, onus oneri, pondus ponderi, et sarcinam suam gravissimam atque intolerandam efficiunt, et tamen se in ultima senectute surrecturos, et onus poenitentiae facile portaturos, incredibili temeritate confidunt.
Sed quando haec omnia, quae diximus, nihil apud te valerent, quae tamen, si sapis, plurimum valere debent: quid, quaeso, dices de illa coelestium divitiarum jactura, quam facis, dum conversionem, vitaeque mutationem semper differs? Cum opulenta aliqua civitas direptioni traditur, et milites omnes summa festinatione domos penetrare, arcas reserare, auro atque argento, varia et pretiosa supellectili se onerare student; si unus eorum militum illo ipso tempore in foro cum pueris luderet, et spoliorum direptionem in aliud tempus differre se diceret,* nonne filii hujus saeculi eum militem stultum ac dementem esse judicarent? Cum igitur hoc tempore regnum coelorum direptioni traditum vim patiatur, et violenti rapiant illud et sancti omnes festinent, quantum possunt, coelestes illos maximosque thesauros bonis operibus rapere, quce tua sapientia est, hoc ipso tempore, nugis et jocis puerilibus operam dare, et opportunitatem tanti boni adipiscendi tam leviter perdere?
Quid? Quod ista conversionis dilatione non solum ingentis thesauri jacturam facis, sed etiam detrimenta atque incommocla gravissima tibi ipse acquiris? Nam voluptatem ac delectationem, quam nunc in vitiis et sceleribus capis, magno cum foenore, mihi crede, aliquando restitues, sive in purgatorio, sive in hoc saeculo solvas. Ut enim pecuniae a fceneratore susceptae, nisi mature restituantur, quotidie debitum augent, sic etiam scelera atque peccata, quae moxper poenitentiam non delentur, suo pondere trahunt adalia, atque inde usurae, inde foenora existunt, quae tam diu crescunt, quam diu solutio debitorum differtur. Hoc igitur est quod agis, dum poenitentiam differs, auges quotidie debita poenarum, quas omnino alicubi solves. Quanto enim diutius immoraris in culpa, tanto etiam diutius immorari cogeris in poena, si tamen poena temporalis et non aeterna erit.
Ad haec omnia illud accedit, quod apud hominem ingenuum ac liberalem, plurimum valere deberet, quod cum Deus jam inde ab aeternitate de nobis cogitaverit, nosque dilexerit, nulla ratio admittit, ut liceat Deo nobis tam esse ingratos, ut solum in ultimis nostris diebus de Deo cogitare, ei que obsequium debitum preestare velimus. Quid? Ille te a principio suse aeternitatis amavit, et tu illum in fine vitee tuee solum amabis? Deinde, si merces, quam Deus nobis preeparavit, eeterna erit id est infinito tempore permanebit, quo pacto, queeso, convenit, ut obsequium tam breve nos Deo praestemus? Si stipendium accepturus es, quod tam diu durabit, quam diu Deus regnabit in coelo, nonne par etiam esset, ut obsequium, quod exhibiturus es Deo, tam diu duraret, quam diu hic vivis in terra? Et quid est vita unius hominis cum aeternitate comparata, nisi momentum unum? Qua igitur fronte, qui obsequium aeternum Deo debes, momentaneum non praestas, et de ipso momento maximam partem suffuraris? Denique si Deus optimum, quod habuit, tibi largitus est, vitam scilicet unici filii sui, quae majoris pretii est, quam vita omnium hominum et Angelorum, quo jure, quo titulo florem aetatis tuae Deo negare audes, et solum ei faeces, inquam, senectutis polliceris? Deus clamat in lege: Non habebis in saeculo diversa pondera, sed pondus justum et verum habebis. Et tu tam iniqua pondera habere audes, ut Daemoni, hosti animae tuae, tres aetates vitae tuae, et Deo creatori ac liberatori solum unam, eamque extremam et vilissimam concedas? Maledictus dolosus i ait Dominus per Malachiam), qui habet in grege suo masculum, et votum faciens, immolat debile Domino: quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum. Itaque injuriam maximam gravissimeque puniendam facit tanto Regi, qui primitias fructuum vitae suae largitur Dmmoni et reliquias senectutis, quas mundus respuit, conservat Deo: non secus atque si quis tam rusticus esset, ut optima poma projiceret suibus, et corrupta ac rancida, quae sues comedere noluerunt, regi offerenda putaret.
Verum, ut aliquando finiamus, si cor lapideum habes, neque aliquid eorum, quae diximus, te movet, moveat te saltem id, quod Dominus tam saepe et tam serio repetit: Vigilate, vigilate, quia nescitis diem neque horam. Quaero enim, quicumque es, qui post aliquot annos poenitentiam acturum esse te confidis, quis tibi, non inquam, annos aut menses, sed vel crastinum diem certo promisit? Habes fortasse chirographum Dei manibus obsignatum! At nullos unquam vidisti, qui vesperi laeti et sani cubitum discesserunt et mane reperti sunt mortui? Et
quae major stultitia atque temeritas cogitari potest, quam ut audeat vermiculus terrae, de temporibus et momentis certi aliquid constituere, Quae Pater posuit in sua potestate? Ergo si nihil certius morte, et nihil incertius die mortis et tam multos usque ad hanc diem inanis ista fiducia decepit, nonne satis erit, fratres mei, ut aliorum periculis edocti praesens ac certum vitae spatium pro futuro atque incerto non dimittamus.
Sed, inquit, passim in Scripturis promissiones vitae et salutis sperantibus et confidentibus factas legimus. Itaque et ego sperabo in eum. 0 te miserum, qui in tam magna causa toto coelo aberras. Sunt enim magnae Dei promissiones et majores quam tu vel suspicari valeas; sed non ad te, nec ad tui similes pertinent. Ad solos justos, et eos, qui justi esse cupiunt, boni isti nuncii diriguntur. Dicite justo (ait Dominus per Isaiam), quoniam bene: quoniam fructum adinventionum suarum comedet, tt per Davidem: Oculi Domini super justos et aures ejus in preces eorum. Et ea spes et confidentia in sacris litteris commendatur, quae cum bonis operibus conjuncta est: Spera in Domino, et fac bonitatem, inquit David. Et rursum: Sacrificate sacrificium justitiae, et sperare in Domino. Denique beneficia Dei, protectio, defensio, indulgentia, pax, gaudium, regnum, non nisi justis vel ad justitiam anhelantibus promittuntur: iis vero, quibus peccata placent, et quos in coeno ac sordibus permanere delectat, undiqueminas, undique terrores, undique flagella et cruciatus intentari video. Non est pax impiis, dicit Dominus. Et: Mors peccatorum pessima. Et: Ignis, grando, ni x, glacies spiritus procellarum, ‘pars calicis eorum. Et: Nisi conversi fueritis gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, et paravit illum. Et: Quia vocavi et renuistis, extendi manus meas et non fuit qui aspiceret: ego quoque in interitu vestro ridebo. Et: Omnis arbor, quae non fecerit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Itaque vel non bene Litterarum inscriptionem legisti, vel fur es et latro, assumens tibi ea, quae justorum sunt propria.
At, inquit, misericors et miserator est Dominus qui pro me Filium suum misit in terras, et tam admirabili pretio me redemit, ipse me perire non patietur: itaque et ego sperabo in eum. Falleris, miser, falleris: non est misericordia Dei, ut tu arbitraris, inimica justitiae, sed carissima et conjunctissima soror, et qui misericors et miserator dicitur, ipse idem est Justus Dominus, et justitiam dilexit, et aequitatem vidit vultus ejus. 0 si posses animo intueri summam illam majestatem, quae ex altissimo throno ploriae suae conspicit animas in illis intolerandis gehen- • nae ardoribus, et plurimas videt, quae mille et mille annos sine ulla consolatione, vel poenarum intermissione torquentur, et tamen nulla misericordia erga eas unquam flectetur, sed gaudebit potius et laetabitur, quod sine fine, sine remedio, sine ulla spe liberationis torqueantur; intelligeres profecto in Deo esse justitiam, nec tibi tantum desola misericordia blandireris. 0 si mentis oculos aperires et penetrares quid sit, quod D. Petrus ait: Angelis peccantibus non pepercit. 0 si cernere posses, quales gemmae, qualia lumina, qualia ornamenta illa erant in coelesti
palatio, quae propter unum superbiae peccatum de coelo detracta in profundum inferorum demersa sunt; profecto non tibi vilissimo vermiculo in flagitiis perseveranti, tam facile divinam misericordiam pollicereris; sed judicium illud horrendum, et abyssum profundissimam divinae ju ditiae formidares.
Nos igitur, auditores optimi, misericordiam a judicio et spem a timore nusquam disjungamus; sed misericordiam et judicium Domino decantemus. Non misericordiam solum, ne temere confidamus: non judicium solum, ne penitus desperemus: sed misericordiam et judicium, ut cum spe timeamus, et cum timore speremus, donec spes et timor absorbeantur a gloria, quam nobis concedat, qui est in saecula benedictus. Arnen.
Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero.
Praesens concio venationem continet, in qua peccatores ferae, Diabolus venator est. Duplici quoque sensu explicatur tertius versus: secundum priorem sensum laqueus venantium sunt insidiae hominum reproborum, quibus vitam, honores et opes nostras aucupantur; verbum autem asperum damna sunt, quae ex hujusmodi insidiis consequuntur: vel etiam clamor venatorum capta praeda. Secundum sensum posteriorem quatuor consideranda proponuntur; qui sint, qui laqueos tendant; quibus tendant; quos laqueos tendant; et quid sit verbum asperum. Et in primis Daemones esse venatores, a triplici venatorum' conditione probatur.Deinde horumvenatorum graphice dejunguntur astutia, fortitudo et multitudo; ac proinde docetur quanta vigilantia et cautione nobis opus sit ad vitandos eorum laqueos. /
In parte altera, facta divisione animantium in sylvestria et domestica, ostenditur, deemones potissimum sylvestribus, qui sunt homines probi et sancti, laqueos tendere: quod et pulchra historia ex S. Gregorio probatur, ubi etiam efficacia signi S. Crucis contra haereticos obiter asseritur. Perditos homines, qui animalibus domesticis comparantur, Diaboli esse mancipia quibus non raro ad venationem aliorum utuntur. Deinde docetur, omne id quod nos ad peccandum pertrahit, laqueum
esse, praesertim vero est laqueus honorum divitiarum, linguae, ebrietatis et luxuriae, ub severe libidinosi taxantur, et gravitas peccati in templo amoribus operam dantium, ostenditur. Tandem verbum asperum venatorum infernalium, et Christi judicis irati adjungitur, et cum exhortatione concluditur.
Si quantum gaudii atque laetitiae justus et verus honor afferre solet, tantum moeroris ac tristitiae verum justumque dedecus afferat, non minus hodie, auditores optimi, ad verba Psalmographi dolere, tristarique debemus, quam superiore die dominico ad ejusdem laeta carmina exultavimus. Tunc enim in eo gradu honoris ac dignitatis a regio Psalte collocati fuimus, ut quasi summi regis filii, dicere possemus Domino: Susceptor meus es tu, refugium meum et Deus meus: nunc vero ah eodem Psalmographo ita deprimimur, ut tamquam silvestres ferae dicere cogamur: Ipse liberavit me de laqueo venantium. Qqis enim non moleste ferat, si ab homine mendace se belluam audiat nominari? At nunc non homo mendax, sed spiritus veritatis, nos feras, et feras, quibus laquei et retia a venatoribus tenduntur, esse confirmat. An igitur non jure tristabimur? an non merito irascemur? Imo vero vehementer tristari atque irasci nos convenit, auditores, non in Deum, qui vera nobis loquitur, sed in vitia, quee nos bestias ex hominibus effecerunt, et in,ios ipsos, qui scelera et peccata commisimus: et in Daemonem, qui ut ea committeremus auctor et suasor fuit. Sed quoniam qui nos suis artibus et fraudibus bestias fecit; ea calamitate nostra non contentus, nunc retibus et-canibus nos insequitur, tunc tristari atque irasci multum nobis profuerit, si qui fuimus homines stulti, simus deinceps bestiae prudentes: et si dolos, quibus bestiae tacti sumus, evadere non potuimus vel noluimus, saltem nunc retia, et laqueos, quibus ad necem quaerimur, evadamus, quae victoria tanto nobis gloriosior et et hostibus nostris acerbior erit, quanto majus et difficilius est prudentia, et consilio daemonem a bestia quam ab homine superari. Sed jam ad explicationem nostri versiculi veniamus. Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero. Magna est hoc loco lectionum textuumque varietas: Hebraeus enim, Chaldaeus, et Graecus codex ita habent: Ipse liberabit te. Latinorum quidam: Liberavit me; quidam, Liberabit me, ut non praeteritum, sed futurum beneficium significetur, quemadmodum etiam sanctus Augustinus legit. Sed quoniam variae istae lectiones parum aut nihil sensum verborum immutant, eam nos sequemur, quae in nostris Latinis codicibus habetur. Sed necessarium erit, antequam longius progrediamur, ejus meminisse, quod prima concione admonebamus, in plerisque locis divinarum Scripturarum, duos sensus contineri; alterum, ut ita dicam, magnum, alterum parvum; siquidem utrumque sensum habent verba, quae nunc explicamus, cum laquei venantium, et yerba aspera, tam corporalia damna atque incommoda, juxta sensum priorem, quam spiritualia, juxta posteriorem significare possint.
Ac ut a sensu priore incipiamus-, non aliud hoc loco Laquei venantium significant, quam dolos et fraudes, quibus homines nefarii aliorum bonis, ut vitae, honoribus et opibus insidiantur. Tales laquei erant ii, quos Liberatori nostro Judaei tendebant, cum ab eo quaererent, liceretne censum dare Caesari an non? Et, an mulier in adulterio deprehensa esset continuo lapidanda? Nec enim ista quaerebant, ut discerent, sed ut eum caperent in sermone, et apud magistratum vel pontifices accusarent. Tales etiam laquei sunt, quos opifices et mercatores marsupiis emptorum tendunt, cum eis unum pro alio, mala pro bonis, mixta pro puris, antiqua pro recentibus vendunt; in quo etiam genere venatorum circulatores et praestigia¬
tores primas tenent, qui oleum et aquas et medicamenta quaedam, de quibus numquam Galenum et Hippocrates somniaverunt, vel certe suam loquacitatem et saltationes et cantus et histrionicas actiones vendunt. Videmus enim ad ejusmodi nugas avidius homines convolare; quam turdi soleant ad sibilum vel cantum, quo vehementissime delectantur. Sed in eo tamen stultitia hominum excellit, quod cum turdis nos nisi in silvis retia tendantur, hominibus etiam tenduntur in foro. Cffiterum, auditores, quicumque ejusmodi laqueis ad homines decipiendos uti volunt, ipsi proprio laqueo, et prius et periculosius capiuntur. Clamat enim divina Scriptura: In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. Et in Ecclesiastico: Qui laqueum aliis ponit, peribit in illo. Nam cum ipsi venantur pecunias aliorum, Daemones venantur animas eorum. Nec unquam ipsi suis retibus praedam capiunt, quin animae ipsorum retibus diaboli capiantur.
Jam vero Verbum asperum est ipsum damnum, quod ut plurimum ex insidiis consequitur, ut mors, et ignominia, ut bonorum fortunarumque amissio: siquidem familiare est scriptoribus sacris, ut rem ipsam verbum appellare soleant, quomodo apud sanctum Lucam in Evangelio legimus: Videamus hoc verbum, quod factum est. Et: Maria conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo. Quibus in locis verbi vocabulum non aliquas voces, sed res ipsas et miracula significat, quae in ortu Servatoris demonstrata sunt. Quocirca Divus Hieronymus ex Hebraeo ad verbum transtulit, non A verbo aspero, sed, De morte insidiarum. Quamquam fortasse non inepte verbum asperum esse diceremus, clamorem illum venatorum, qui cum occisione ferarum ad laqueum captarum conjunctus esse solet. Mox enim ut feram comprehensam esse vident, vociferantur, et clamant: Tene, occide, vide ne fugiat, cave ne evadat. Recte vero Propheta laqueos a verbo aspero separavit. Aliud enim est ad laqueum rapi, et aliud a venatoribus occidi, propterea quod saepe contingit, ut laqueus ante frangatur, et prseda diffugiat, quam venatores ad locum insidiarum pervenire valeant: quod sane illis contigit, qui dicebant: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium, laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Quod etiam Susannae evenisse legimus, quae cum jam capta teneretur laqueo mendacium senum, et tamquam adultera ad supplicium raperetur, Deo providente, in quo spem suam illa collocaverat, veritas effulsit, mendacia evanuerunt, laqueus contritus, et ipsa liberata est, non de laqueo venantium, sed a verbo aspero, sive a morte insidiarum. Ait igitur homo justus: Ipse liberavit me de laqueo venantium, providens scilicet, ne in insidias hominum sceleratorum incidam: vel si certa aliqua de causa in insidias illorum incidere permiserit, laqueum confringet, et a verbo aspero, sive a morte insidiarum, sine dubio liberabit, et nihil me detrimenti capere ex insidiis illis patietur. Sed de sensu priore satis multa dicta sunt.
Yenio ad posteriorem, secundum quem liberatio a magnis et spiritalibus malis, in Deo sperantibus et confidentibus promittitur: de quo sensu quatuor investiganda sunt. Ac primum, qui sint ii, qui laqueos tendunt, deinde quibus eos tendant, tum qui sint laquei, quos tendunt, postremo quod sit verbum asperum, a quo tantopere homo justus liberari cupit, explicandum erit.
Qui sunt igitur venatores? Daemones. Primum enim, ut venatores, cum serio feris capiendis operam dare incipiunt, obliviscuntur omnium aliarum rerum, neque cibi, neque somni, neque quietis, neque uxoris, neque familiae, neque ullius alterius rei memores esse videntur, nihil nisi de canibus et retibus, de sylvis et nemoribus cogitant: sic robusti illi crudelissimique venatores spiritus infernales, toti sunt in laqueis faciendis, in insidiis struendis, in feris investigandis occupati: neque cibi, neque somni, neque rei familiaris cura illos tenet, neque re ulla se ab ejusmodi venatione unquam impediri patiuntur. Itaque in sacris litteris diabolus quasi proprio nomine tentator, id est, venator appellatur: Cum jejunasset Dominus quadraginta diebus et quadraginta noctibus (ait Matthaeus); postea esuriit, et accedens tentator dixit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Et Apostolus Paulus ad Thessalonicenses: Misi, inquit, ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is, qui tentat.
Deinde studium venationis ludo alearum simillimum esse videtur, in quo una lusio aliam trahit, et qui ejusmodi lusionibus delectantur etiam si pecuniis spoliari se videant, tamen donec pallium vel indusium habent, finem non faciunt, nec unquam de victoria et lucro desperant. Sicut etiam in
litibus fieri videmus, quarum una aliam serit, et una extincta, plures orientur; ideoque srnpe qui litigant, majores sumptus in litigando fecerunt, quam sit ea summa, pro qua litigatur, nec tamen animum unquam despondent. Tale est etiam studium venatorum, quamvis enim plerumque nihil capiant nisi molestias, tamen non desperant, non fatigantur, non franguntur, nec sumptibus neque laboribus parcunt. Si hodie nihil capiunt, cras se capturos esse confidunt. Sic etiam et dsemones, credi non potest, quanta spe teneantur animarum capiendarum, et quam indefessis laboribus in ejusmodi venationem incumbant. Vident hominem in summum gradum perfectionis ascendisse, sentiunt laqueos suos millies jam detectos et confractos fuisse, intelligunt suas artes adversus quosdam ssepius nihil valere: et tamen adduci non possunt, ut eorum capiendorum spem deponant, quousque halitum in corpore nostro esse vident, numquam desperant. Denique etiam superatus a Domino recessit quidem Satanas, sed usque ad tempus, ut B. Lucas ait, nimirum alio tempore rediturus, et novas illi insidias positurus. Ex quo intelligimus, quanto studio nobis sit vigilandum, qui tam vigilantes hostes habemus, et quam assidui et perseverantes in bonis operibus esse debeamus, qui etiam hostes habemus, qui nullis laboribus fatigantur.
Postrema conditio venatorum est, ut non tam lucrum, quam voluptatem in venationibus quserant. Hinc enim etiam magnos reges, qui lucro nullo modo egent, venationibus delectari videmus. Nec solum nihil venatores ex venatione lucrantur, sed etiam jacturam non mediocrem faciunt temporis, vestium, pecuniarum, quas in alendis canibus et accipitribus consumere necesseest, et tandem si quid capiunt, non inde pecunias faciunt, sed viris nobilibus et principibus donant. Quod igitur venatores et sumptibus et laboribus quaerunt, nihil est aliud, quam crudelis voluptas, quam de nece innocentium animalium capiunt, quae conditio daemonibus aptissime convenit. Quid enim existimas diabolum lucrari, cum animam tuam capit? Nihil inde lucratur, nisi majora supplicia: et tamen ita vehementer ardet cupiditate nocendi, atque adeo nostris damnis, nostra pernicie, nostro sempiterno exitio delectatur, ut licet non ignoret tanto magis cruciatus suos augeri, quanto plures ad gehennam animas adducit, tamen satiari nostra miseria et calamitate non potest: nec UDquam, vel ad breve tempus, ab ejusmodi venatione conquiescit. Neque mirum id nobis videri debet, cum daemonis studia, studiis Dei contraria sint; nam et Deus animas nostras venatur, non ut occidat et mactet et perdat: nec lucrum aut commodum in ea venatione spectat, sed solum ut animas nostras de laqueis crudelium venatorumliberet, et ad nemora paradisi transmittat, ubi nullum erit periculum laqueorum, neque canum latratus aut venantium clamor unquam audietur.
Habemus igitur, qui sint venatores: nunc ut in quanto periculo versemur, et quam sit nobis necessarium in adjutorio Altissimi semper habitare, perspicue cognoscamus, pauca dicam de calliditate, de potentia, de multitudine infernalium venatorum.
Ac versutia quidem, et calliditas adeo in eis viget, partim propter natura? subtilitatem, qua praediti sunt, - partim propter longum usum atque exercitationem decipiendi, ut homines, quamvis astutissimi, nihil aliud, quam simplices bestiolse videri possint, si cum Daemonibus conferantur. Hinc Apostolus Paulus in epist. ad Ephesios: Induite igitur vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. Non enim est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, ad versus spiritualia nequitia in coelestibus. Ubi miro modo expressit Daemonum calliditatem. Non enim eos astutos et vafros, sed ipsam astutiam et vafriciem appellavit. Contra spiritualia nequitia in coelestibus, hoc est contra spirituales nequitias sive astutias, quae in coelo, hoc est, in aere sedem habent. Nam grsecum vocabulum, 7rovr,pi« quo Apostolus usus est, non solum nequitiam,' sed etiam astutiam significat: atque id eum exprimere volui- se, ex eo potest intelligi, quod paulo ante dixit: Ut possitis stare adversus insidias Diaboli: sive ut significatius in Graeco legimus, [/.eOoSsi*?, id est, fallacias dolosque varios, artes et stratagemata Satanae. Quamobrempassimin reliqua Scriptura, nunc draco, nunc serpens, nunc aspis, et basiliscus nominatur.
Jam vero Daemonum vires adeo divina Scriptura magnas esse demonstrat, ut nihil super terram majus et potientius esse videatur. Apostolus Paulus ubique Daemones,
principes et potestates, mundique dominos et rectores vocat. Apostolus Petrus: Adversarius, inquit, vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Et ipse Dominus in libro sancti Job, primum Daemonis formam horribilem prorsus et formidabilem depingit, qualem B. Antonio aliquando visam S. Athanasius refert: « De ore, inquit, ejus lampades procedunt sicut taedae ignis accensae: de naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae et ferventis, hallitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur », et quae sequuntur. Deinde subdit: « Non est super terram potestas, quae comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeat: omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae. »
At quot tandem esse putatis hos potentissimos et callidissimos venatores? Facile dici potest. Plenus est mundus Doemonibus. B. Hieronymus in Com. cap. vi. epist. ad Eph. « Haec, inquit, omnium doctorum opinio est, quod aer iste, qui coelum et terram medius dividens inane vocatur, plenus sit contrariis fortitudinibus. » Atque huic veterum DD. sententiae B. Antonii et caeterorum sanctorum visiones mirifice consentiunt.
Quae cum ita sint, utrum tandem hic locus est dormiendi et ridendi, jocandi et lasciviendi, an vigilandi et plorandi, et totis vocibus ad Deum clamandi et vociferandi? Quid? si non solum aerem plenum Daemonibus, sed etiam terram plenissimam laqueis cerneres, quomodo eam B. Antonius aliquando vidit, an cum propheta non clamares: Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est, habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea? Quid enim Cedar significat, nisi tenebras? Et quae tenebrae densiores, qua? caecitas major cogitari potest, quam ut credat homo, quod credit, et vivat quomodo vivit? Credat se inter ungues et dentes leonum versari, et tamen ita so gerat, quasi nullo in periculo versaretur? Si in aliqua solitudine lepusculus aut caprea constituta, nihil aliud quam ursos et lupos et leones ex una pairte conspiceret; ex altera vero innumerabiles et infinitos laqueos cerneret, ita ut spes nulla 'effugiendi remant, in quo statu tibi esse videretur? Atqui in eo vel etiam majori periculo nos versamur. Quid enim sunt illae ferae ad. has collatae? Illae per terram vagantur, ista? volant etiam per aerem. Illae corporeae cum sint, et videri, et muris, et foveis excludi possunt; istee, quae spiritus sunt, neque videri neque' ullis obstaculis arceri queunt. Illae, quia bestiae sunt, a nobis, si non viribus, certe consilio et rationibus vincuntur; Istae et viribus et ratione nos vincunt Denique illae, nisi prius irritatae et provocata^, vix unquam hominem aggrediuntur, istae etiam non irritatae, nec provocatae, semper circumeunt quaerentes quos devorent. 0 si oculos fidei apertos haberemus, videremus profecto pericula maxima et infinita in quibus versamur: videremus cruentas illas bestias circum nos perpetuo fremere: videremus acies venatorum contra nos instructas, quibus nec ingenium ad excogitandum; nec vires ad exequendurn desunt. Videremus ex multis hominum millibus vix unum evadere, nec sine magna difficultate et labore. Haec videremus, et non, sicut facimus, ita ridere et lascivire nobis luberet: sed tristes et horrore pleni, oculis ad coelum sublatis diceremus: Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est. Exurge, Domine, adjuva nos et redime nos propter nomen tuum. Nec enim fieri potest, ut hos laqueos atque venatores sine tuo praesidio evadamus.
Diximus de venatoribus, nunc de iis, quibus tenduntur laquei, et de ipsis laqueis et verbo aspero breviter dicemus. Duo sunt brutorum animantium genera: unum eorum qua; hominum potestati facile subjiciuntur, et iisdem libenter obsequuntur, et serviunt, ut equi, muli, canes, accipitres: alterum eorum, quae hominum consuetudinem fugiunt, nec eis subjici ulla ratione dignantur, ut cervi, capreae, lepores, aliaque id genus animantia, quae sylvestria dici solent. Atque haec posteriora non solum carnes multo meliores, et suaviores habent, quam priora, sed etiam quadam naturali prudentia et ingenita nobilitate longe prioribus antecellunt. Quocirca de mulis et equis in Psalmo legimus: Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus. Si enim vires suas equi et muli cognoscerent, nunquam se ab homine tam imbecilli ligari et onerari, et frena sibi in os immitti paterentur. Venatores igitur non equis et mulis et canibus laquaeos tendunt, sed cervis, capreis, leporibus: tum quod priora illa animantia in potestate sua habeant, tum quod caro eorum parum aut nihil ad comedendum valeat:
tum etiam, quod quaedam eorum, ut canes atque accipitres adeo perversa et crudelia, et suo generi inimica sint, ut homini contra animantia alia in venatione deserviant.
Qui sunt igitur, qui domesticis animantibus designantur nisi homines perditi et flagitiosi, in quibus non est intellectus, qui se ad imaginem Dei creatos non cogitant, et libenter jugum satanicee servitutis ferunt. Quin etiam Daemoni, quo nihil horribilius lingi potest, canes atque accipitres in venatione animarum Christi sanguine redemptarum se praebent. Quid enim sunt Haeretici, quid lenones, quid meretrices, quid corruptissimi quidam juvenes, qui caeteros ad peccandum vel suasionibus vel blanditiis impellunt, nisi canes et accipitres Diaboli f At sylvestria animantia, homines sanctos justosque significant, qui non dignantur Daemoni deservire, et in montibus virtutum ac perfectionis degunt, et quorum caro, id est, vita et consuetudo, adeo suavis et dulcis est, ut etiam ab improbis commendetur, licet eos imitari pigeat, quos laudare delectat. Quamobrem in Cantico amoris, tam crebro illud repetitur: Adjuro vos per cupreas cervosque camporum; et illud: Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum: quibus verbis dubium non est, quin et sponsus ipse et amici sponsi, sancti perfectique homines cervis et capreis conferantur. Atque isti sunt in quibus venandis et capiendis daemones potissimum occupantur. Quamvis enim etiam impiis et scelestis laqueos tendant, ut quos captos et irretitos tenent, adhuc magis et magis irretiant et involvant: tamen sine ulla comparatione magis laborant in hominibus justis capiendis, et sicut majus Gaudium est in coelo coram Angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta noveni justis: sic etiam majus gaudium est in gehenna coram angelis Satanae super uno crimine hominis justi, quam super nonaginta novem sceleribus impiorum. Scribit magnus Athanasius, tantam Daemonum multitudinem occupatam fuisse, ut uni Antonio, tamquam cervo optimo et praestantissimo, laquaeos tenderent, ut aliquando mons ille, in quo sedebat, totus plenus Daemonibus cerneretur. Scribit quoque B. Gregorius in m. lib. Dial. historiam pulcherrimam et cognitione dignam, quam ego paucis referam.
Fuit Episcopus quidam nomine Andreas, vitae sanctimonia atque integritate cum pri-
mis excellens, sed in eo minus providus, quod feminam sanctimonialem, tam sua, quam illius continentia fretus, domi sua habitare permisit. Animadvertens itaque daemon, esse in ea domo venandi opportunitatem eam non praetermisit, sed muliere illa tamquam laqueo utens continuo insidias Episcopo struere coepit, nec cessavit ab opere, donec rem eo perduxit, ut jam uno pede episcopum irretitum teneret. Interim Judaeus quidam iter faciens, et noctis tenebris praeventus, cum ad urbem, ad quam ibat pervenire non potuisset, ad fanum quoddam vicinum ab Ethnicis Apollini consecratum divertit, et quamquam Christianus non esset, tamen multa de virtute Crucis audierat, et ei vehementem timorem injecerat cum loci solitudo, tum noctis horror, tum etiam domicilium illud, quod doemonum esse non ignorabat, se Crucis signo diligenter munivit. Et ecce ad mediam noctem, cum eum ingens metus dormire non pateretur, vidit principem daemonum magna spirituum immundorum caterva stipatum, in fanum ingredi, ac deinde in solio quodam sublimi collocatum a singulis famulis atque administris suis rationem diei illius exigere ac petere, quantum quisque in venatione animarum profecisset. Ibi tunc immania atque horrenda flagitia audiebantur, quae unusquisque eorum suo suasu atque impulsu commissa esse eo die gloriabatur, atque inter alios adfuit, quidam, qui prae caeteris gestiens dixit, se laqueos Andreae Fundano Episcopo tetendisse, et illud magno labore sese jam effecisse, ut Episcopus humeros sanctimonialis hesterna die blandiendo pulsaverit. Quod ut princeps daemonum audivit, adeo delectatus est, ut magna illa scelera, quae ab hominibus perditis patrata esse commemoraverant, nihili faceret: hoc unum factum laudaret, hoc extolleret, hoc dignum praeclaro venatore esse diceret. Atque hucusque historiam narrasse sufficeret: hinc enim intelligimus, qui sint, quos praecipue daemones venentur. Tamen quia pulcherrima et utilissima est, paucis verbis absolvam. Judicio illo atque discussione tandem expedita, convertit se daemonum princeps, et Judaeum in angulo templi illius latitantem conspicit: Et quis, inquit, ille est, qui nostro consilio interesse non timuit? itaque statim rapi, atque ad se adduci jubet, advolant expediti satellites, sed ubi crucis signo munitum esse animadvertunt, non ausi propinquare exclamant: Vee, vae,
vas vacuum, sed signatum. Et in momento tota illorum immundorum spirituum turba disparuit. En vobis quanta sit virtus, et potestas crucis. Haeretici dicunt nos muscas abigere, cum extensa manu signum crucis exprimimus. Et quamquam nesciant ipsi quid dicant, ettanquam inimici crucis Christi, crucis mysterium irridere se putant, verum tamen dicunt, siquidem muscae sunt Daemones, et Beelzebub princeps muscarum interpretatur, et eas muscas nos abigimus, cum et frontem et pectus cruce signamus.
Sed redeo ad historiam. Summa haec fuit: Judaeus in urbem ingressus Episcopum admonuit de concepto flagitio, et Episcopus ut ei gratiam referret, Judaeum admonuit de sua longa atque inveterata perfidia et simul Episcopus feminam a se dimittens, uterque ad aeternam salutem pervenire meruit.
Sed quoniam de iis, quibus laquei tenduntur, dictum est: nunc de ipsis laqueis, et verbo aspero dicendum erit. Qui sunt igitur laquei? Ea sunt omnia, quae nos ad peccandum impellunt. Nimirum omnia ista bona fragilia et caduca, quae sensibus corporeis blandiuntur. Creaturae Dei, inquit Sapiens, in odium factae sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium. Et quis laqueos istos enumerabit? Tanta est laqueorum multitudo, ut Ecclesiasticus dicat: In medio laqueorum ingredieris. Et sanctus David eos guttis pluviae comparaverit, quae numerum omnem excedunt: Pluet, inquit, super peccatores laqueos. Et o miseram nostri generis conditionem, quae non solum pedibus, ut animantia caetera: sed etiam manibus, oculis, auribus, naribus, lingua, membris denique omnibus capi possumus! Et tanta est omnium fere hominum caecitas, tanta stultitia, tanta vecordia, ut paucissimi sint, qui non modo laqueos non fugiant, sed etiam quaerant.
Quales, quaeso, laquei sunt honores? Sicut perdix (inquit Ecclesiasticus) inducitur in caveam et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum. Et Apostolus ad Timotheum, scribens diligenter eum monet, ne ad episcopatum eligatur neophytus, Ne in superbiam, inquit, elatus, in judicium, in opprobrium et in laqueum Incidat Diaboli. Hoc laqueo Diabolus ipse captus fuit, et propterea vim intelligens, quotquot potest, eodem laqueo irretire conatur. At quid homines faciunt? Numquid fugiunt? Fugiunt sane, qui homines sunt. Ita Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus, Gregor ius fugiebant. Ita ipse Dominusnon sibi, sed nobis timens, ut exemplo suo laqueos nos fugere doceret, ne rex a turbis fieret, fugit in montem. Nunc vero si Preepositus elegi debeat, si Abbas, si Episcopus, certatim homines contendunt, quis prior in laqueum collum inserat. Et quod gravius, et miserius est, invident captis qui capi non potuerunt.
Deinde quales laquei sunt pecunia?? Quid Apostolus ait? Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. En finem avaritiae: mergit hominem in interitum et perditionem in hoc saeculo, et in futuro. Quam multos pecuniarum amor latrones effecit? quam multos in carcere detrusit? quam multos ad patibulum adduxit? quam multos in mare demersit? quam multos. sibimet manus inferre coegit? quam multos denique ad inferos demisit? Et tamen homines, ut se vere insipientes esse demonstrent, gaudent irretiri, dolent expediri, atque ita festinant ad laqueum quasi non ipsi laqueo capi, sed magnam prsedam capere ipsi deberent. Rogo vos, si in media platea magnum lapidem aut ingentem foveam videremus, et unum, duos, tres, quinque, decem homines qui nos prsecedunt, vel in lapidem impingere vel in foveam cadere, et collum vel tibias frangere conspiceremus, nonne tot casibus aliorum edocti periculum declinaremus? Beati sane, qui cum Apostolo Petro dicere possunt: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quorum anima sicut passer erepta est de laqueo venantium.
Quid jam de laqueo linguie dicemus? Quanto jure Ecclesiasticus gloriatur liberatum se a laqueo linguse iniquse? Quam multos capiunt linguse venenatiB Haereticorum? Qualis, quaeso, laqueus erat lingua Arii qui, Epiphanio auctore, adeo suavis ac dulcis eloquii erat, ut brevissimo tempore septingentas virgines sacras, multosque Episcopos, et omnis generis homines deceperit? Qualis laqueus erat lingua Photini, cui summam eloquentiam cum summa eruditione conjunctam Yincentius Lirinensis attribuit? Quid ille Faustus Manichseus, de quo B. Augustinus: « Magnus, inquit, erat laqueus Diaboli, et multi implicabantur in eo per illecebram suaviloquentia? ». Et nostro tempore laquei fuerint linguseLutheri, Zwinglii, Calvini, comprehensorum multitudo satis declarat.
Qualis praeterea laqueus est lingua maledici? Quam suaviter, atque in conviviis praesertim, detractiones atque obloquia audiuntur? Quales laquei sunt linguae blandiloquae, mendaces, adulatrices? Quis matronis adulteria, stupra virginibus persuadet? Nonne lingua blandiloqua? Quis bonae spei, magnaeque indolis adolescentes saepe corrumpit? Nonne lingua petulans perditorum sociorum? Quis homines ad vitam perfectiorem anhelantes, Christi que consilia sequi cupientes, ab instituto cursu saepe revocat? Nonne lingua pestifera hujus saeculi amatorum? Felix igitur, qui cum Ecclesiastico dicere potest: Liberasti me de laqueo linquse iniquae.
Sed quemadmodum lingua laqueus est auribus, sic etiam vinum laqueus est linguae. Sicut enim capit lingua loquendo; sic etiam capitur ipsa gustando. 0 qualis laqueus est ebrietas, quae totum hominem ita figat, ut nullum membrum, nullum sensum, nullam partem hominis, functiones suas exercere sinat: sed mentem delirare, oculos caligare, pedes titubare, manus tremere, totum corpus et animum languere facit, et quos semel comprehendit, ita implicatos et constrictos tenet, ut vix absque miraculo se expedire possint. Itaque fugite laqueum ebrietatis, qui estis adhuc juvenes, ne cum senueritis, etiamsi velitis, pedem revocare minime possitis. Scribit Salvianus, vetustus et praeclarus auctor, in sexto libro de Providentia, quater brevi tempore expugnatam fuisse urbem Trevirorum, neque minorem calamitatem passas esse permultas alias nobilissimas Galliae civitates. Totius vero illius excidii causam fuisse confirmat laqueum ebrietatis, quo ita ligati atque implicati tenebantur earum urbium habitatores, ut nec in ultima senectute, nec in extremis periculis, a mensis et poculis se revocare possent: « Jacebant, inquit, in conviviis obliti honoris, obliti aetatis, obliti professionis, obliti nominis sui principes civitatis, cibo confecti, vinolentia dissoluti, clamoribus rabidi, bacchatione furiosi: atque ad hoc postremo rabida vini aviditate perventum est, ut ne tunc quidem de conviviis surgerent, cum jam urbem hostis intraret. Adeo etiam Deus ipsis evidenter, ut credo manifestare voluit, cur perirent: cum per quam rem ad perditionem ultimam venerant, eam ipsam agerent cum perirent. Yidi ego illic res lacrymabiles, nihil inter pueros differre et senes: una erat scurrilitas, una levitas: pumul omnia luxus, potationes, perditiones?
cuncta omnes pariter agebant, ludebant, inebriabantur, enecabantur, lasciviebant, in conviviis voluti et onerati, ad vivendum prope imbecilles, ad vinum praevalidissimi, infirmi ad ambulandum, robusti ad bibendum: ad gressum nutabundi, ad potandum expediti: et mirum post emnia ista, si ruinam rerum suarum passi sunt, qui tanto ante mentibus corruerunt? Nemo itaque urbes illas tandem excidio suo periisse credat: ubi enim talia acta sunt, prius jam perierant, quam perirent. » Hsec Salvianus. Quse quidem an etiam in nos aptissime conveniant, aliorum sit judicium: nolo ego aliquid gravius hisce regionibus ominari, quam hucusque passi sumus. Tamen quod nulla fero conspiciatur morum emendatio, quod finem perditioni huic, nec excidia tot civitatum attulerunt, quod flagellis Dei continenter caedamur, nec erudiamur, non video quid aliud, quam signum desperatae salutis esse possit.
Sed cur laqueum illum praeterimus, quo Fundanus Episcopus, ut modo dicebamus, pene captus fuit? Magnus est, auditores, et periculosus laqueus mulier. Lustravi, inquit Ecclesiastes, universa animo meo: et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est et sagitta cor ejus: vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capie>ur ab illa. Sed si haec ita se habent, si tantum periculi secum affert consuetudo mulierum, cur tam parum isti laquei fugiuntur, vel potius cur tam diligenter utrique quaeruntur? Quid ancillae faciunt in domibus clericorum? Quanto tutius et honestius esset viros viris desservire? Et cur, quaeso, nullum unquam convivium, ne ab Ecclesiasticis quidem et Deo dicatis hominibus fieri potest, quin eo vocentur et deducantur mulieres? Et quis, obsecro, legem illam tulit, ut nemo gradum scientiae vel doctoratus accipiat, quin saltationes adolescentium et feminarum instituat, nisi venator animarum Diabolus? Oportet me haec dicere, ne ego ipse eadem in laqueum. Si Beatissimus Augustinus ne sororem quidem suam domi suae unquam videre voluit, ut in ejus vita Possidonius refert: si Beatissimus Hieron.an epistola ad Assellam, mulieres illas, quibus familiaris esse videbatur, numquam manducantes se videsse scribit: si Beatus ille Andreas Fundanus”' Episcopus propter sanctimonialis frequentem conspectum tam parum ab interitu abfuit; si tam multa Cyprianus, Basilius, Chrysostomus,
Hieronymus, Patres omnes de mulierum consortio fugiendo, scripta reliquerunt, et non flagitia tantum, sed et flagitiorum suspicionem cum omni provisione evitari voluerunt: unde, rogo, in tam erudita civitate, ubi nihil horum ignorari potest, tam parum isti laquei fugiuntur? Sed quid ego de illorum adolescentium procacitate et petulantia dicam, qui matronas et virgines, non minus quam ipsse compti, ubique tanto studio quaerunt, comitantur, deducunt, nec solum si quas in plateis offendant, in eas oculos data opera conjiciunt, studioseque contemplantur; sed etiam in templis, quod horribile non solum visu, sed etiam auditu, dum tremenda mysteria celebrantur, in ora feminarum oculos defigunt, eisque nutibus loquuntur, annuunt, arrident. Fateor vobis, auditores, cum id primum audivi, totus inhorrui, nec facile rem ita se habere credere potui. Tamen si ita est, nihil jam miror, si Deus permittat hseresibus omnia repleri, Sacramenta coelestia nobis eripi, sacrificium illud divinum, quo Deus humano generi reconciliari solet, Haereticorum opera de medio tolli, ut his firmissimis praesidiis destituti, funditus intereamus. Nescis fortasse, o tu homo impudentissime, cum sacrificium illud peragitur, in medio Angelorum te consistere? Nescis Christum vere esse praesentem? Nescis te in illa hora non tam in terra, quam in coelo versari? Et quo pacto igitur fieri potest, ut cum lacrymas fundere, Deo supplicare,» totusque in Deum raptus et absorptus esse deberes, tu contra scelera et flagitia medi teris? Sanctus Joannes Chrysostomus in oratione quadragesima ad populum, cum nescio quos de populo inter sacrorum solemnia collocutos inter se, et subrisisse cognovisset, mirari se vehementer dixit, quod fulmine de coelo omnes, qui in templo aderant, percussi non fuissent. At si fulmine digni sunt, qui colloquuntur vel rident in templo, quo supplicio digni erunt, qui incredibili petulantia, non templum modo, sed et Deum ipsum quodammodo violant, et qui ad templum fortasse non venissent, nisi se ibi amicam suam inventuros credidissent? Quantam existimas malitiam illorumpeccatorum, qui Deum cruxifixerunt? Quantum illorum sacrilegium, qui divinissimum Sacramentum pedibus conculcarunt? At modo quodam majus tuum peccatum est. Milites enim hominem nefarium se crucifigere, hseretici frustum panis se calcare putaverunt; tu autem co quem Dominum et
Deum esse non dubitas, abuteris quodammodo, ad flammam nutriendam sceleris tui.
Et quid, miser, respondebis, cum in die judicii ad tribunal Dei adductus de ore infernalium venatorum, verbum asperum in te proferri audies? Quando, anima tua de corpore exeunte, exultabunt Daemones, tamquam victores capta praeda, Deoque dicent: Non potes, o summe judex, istum nobis non concedere devorandum, quem laqueo captum detinemus. Neque enim invitum et repugnantem potentia et viribus oppressimus, sed ipse sponte sua in laqueos nostros se dedit. Tuus quidem erat, qui eum ad imaginem tuam creasti, et sanguine pretioso Filii tui redemisti: sed noster esse voluit, imaginem tuam neglexit, et nostram adamavit. Jugum tuum projecit, et nostrum suscepit: legem tuam, praecepta tua, consilia tua repudiavit et nostra diligenter observavit. Denique vide quam serio noster, et non tuus fuerit, nihil nos ei dedimus, nihil promisimus, nihil pro eo egimus vel passi sumus: tu naturam ei condidisti, gratiam donasti, gloriam promisisti, pro eo in cruce pependisti, et tamen nostro imperio et non tuo, parere ac subesse voluit. Tu si quid jubebas, si jejunium trium dierum, si confessionem peccatorum, s
injuriarum condonationem, vel non faciebat vel coactus et invitus faciebat. Nos vero, ut juraret imperabamus, et ipse pejerabat. Ut animi gratia aliquando luderet et ipse totum suum tempus, et parentum suorum pecunias in sphaeristeriis consumebat. Ut biberet quandoque largius, et ipse se quotidie inebriabat. Ut amoribus operam daret, et ipse etiam in templo, te praesente, corde et oculis fornicabatur. Quis igitur eum nobis juste poterit eripere, quem tanto jure possidemus? O te miserum, quid respondebis? Nunc ebrietas et fornicatio, joci et ludi esse videntur: sed quid tunc ad verbum asperum? Obmutesces puto. At non ibi finis erit; siquidem verbo aspero asperius verbum succedet, cum judex dicet: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei; Ite maledicti in ignem aeternum. O verbum vere asperum. Et quid erit a Deo maledici? Quid in ignem projici? Quid in aeternum? Sed finis sit. Evigilemus, fratres mei, et dum spatium nobis conceditur, vitam et mores emendemus, ut aliquando pro verbo aspero, verbum dulcissimum audire mereamur: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum; quod paratum est vobis a constitutione mundi. Arnen.
Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub perinis ejus sperabis. Scuto circumdabit
te veritas ejus.
Occasione militia? Christianas, qua? nobis passim ■in divinis litteris indicitur, ad versum quartum et primam partem quinti explicandam acceditur, ubi Psalles nobis protectionem et tutelam promittit. Tres autem in hoc textu deprehenduntur similitudines, una a militibus sumpta est, altera ab avibus, a clypeo tertia. Prima relucet ex variis historiis, et quotidiana etiam experientia, quomodo Christus semper et ubique suos defendat. Deinde Christus duabus avibus assimilatur, aquilce tamquam Deus et gallince tamquam homo: Ubi qua ratione natura aquila? et gallince duplici natura? Christi Dei et hominis conveniat, eleganti et dilucido {ut omnia ) discursu per factam comparationem demonstratur, et quanta consolatione sub alis Dei gaudeant pii, parte' prima discutitur.
Pars altera tertiam.similitudinem, qua? in priori parte quinti versus continetur, aggreditur explicandam; veritatemque Dei, quae scutum est undique nos tegens, esse multiplicem probat. Prima est fidelitas et justitia Dei, quce nec fallere, nec falli potest. Altera est victrix contradictionis et mendacii, cujus mira efficacia in illustri S. Athanusii falso accusati exemplo declaratur; et veritatem esse perpetuam, et Dei propriam ostenditur.
Tertia veritas, quce nos instar, clypei tegit, est veritas sinceritatis, quce potissimum in sacra Scriptura consistit: ubi diserte affirmatur, nullum esse malum prceter peccatum et gehennam, et e contra nullum esse bonum, nis Deum et virtutem. Quarta veritas nos tegens> ipse Christus est, qui se Patri irato et arma paranti pro nobis opposuit: ubi elegans assertio quod nullibi magis necessarium sit scutum, quam in articulo mortis, epilogi locum sustinet.
Vereor multos hoc tempore, auditores optimi, in magno et periculoso errore versari. Plerique enim in adventu novi ducis, pacem jam compositam aut certe tempore brevi componendam sibi persuadent, et fortasse Gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces, justa vaticinium Prophetarum, convertere jam cogitant. Ego vero ex omni parte continuos belli rumores et nuncios adferri audio, ut si unquam opus fuit conflare vomeres in gladios et falces in lanceas, vel tunicam vendere et arma sibi comparare, nunc maxime necessarium id esse videatur. Audio siquidem Job clamantem: Militia est vita hominis super terram. Audio B. Paulum Timotheum suum cohortantem: Labora sicut bonus miles Christi Jesu. Audio nos omnes ab eodem admoneri, ut galeam et loricam, gladium et clypeum, ac denique
T-avoTt/uav, id est, omne genus armorum nobis procuremus. Audio eumdem de se ita loquentem: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Audio prceterea coetum Christianorum, nunc militantem Ecclesiam nominari, nunc vero castrorum aciem ordinatam, atque in ea quosdam video per Baptismum ad militiam scribi, quosdam per manuum impositionem armis coelestibus communiri, aliis divinum panem in stipendium dari, nonnullis etiam graviter vulneratis Poenitentise medicinam afferri: denique per Ordinis sacramentum tribunos et centuriones institui. Quae omnia nonne satis ostendunt, bellum adhuc geri? Quid vero noster Psalmus? nonne magna voce bellicum canit? Quid enim opus est protectione, arce atque perfugio? et cur nobis illa promittuntur: Scapulis suis obumbrabit tibi et sub pennis e jus sperabis; et: Scuto circumdabit te veritas ejus, si nullum est belli periculum? Et unde, quaeso, stratagemata illa nocturna et sagittae volantes in die? Et qui sunt mille, qui a sinistris, et decem millia, qui a dextris cadent, si hostes non habemus? Neque vero pax illa, quam istis diebus Angeli nuntiaverunt, bellum omnino profligavit,. sed solum mutavit. Erat nobis antea cum Deo et virtutibus inimicitia, cum vitiis et Daemonibus foedus: nunc vero opera no\i ducis, qui de coelo ad terras descendit, a Deo rursum in gratiam recepti, ejus signa sequi cepimus, atque idcirco Multitudo c<elestis militiae, ut B. Lucas ait, de tanta commilitonum accessione gaudens, ac Deum laudans canebant: Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntcCtis. Sed quemadmodum cum in castris daemonum militaremus, et membra nostra arma iniquitatis peccato exhiberemus, Deum hostem et inimicum habebamus; sic etiam nunc, cum in Dei castris militamus et membra nostra arma justitiae Christo exhibemus, gravissimum cum Daemonibus bellum suscepimus. Neque dubium est, quin illi nobis vehementer irati atque infensi omnibus suis copiis totisque viribus nos oppugnabunt. Sed nemo trepidet, nam si hostibus, tentationi- "bus, periculis ex omni parte circumdabimur, non deerit etiam, qui nos ab omni parte armis et praesidiis circumdet. Id enim regius Psaltes in iis verbis pollicetur, quae hodierna die, Domino bene juvante, exponenda sunt.
Scapulis, inquit, suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis: scuto circumdabit
te veritas ejus. Quibus verbis tres eleganlissimae similitudines secundum Theodoreti et aliorum Graecorum expositionem continentur. Prima a militibus, secunda ab avibus, tertia a scuto sive clypeo sumitur. Et quamquam non desint illustres auctores, qua solum duas esse velint, propterea quod Hebraeum vocabulum, pro quo Septuaginta interpretes Scapulas reddiderunt, non tam scapulas, quam alas illis significare videatur, tamen nihil oberit, si omnes tres similitudines oum Graecis explicemus. Nam in his tribus etiam illae duae continentur, quas Hebraei solas recipient. Igitur sensus verborum talis est: Nulla causa est cur timeas, quicumque spem tuam totam et fiduciam in Deo collocasti. Ipse enim te proteget atque defendet ad eum modum, quo strenuus mi les solet, cum amicum debiliorem scapulis suis tegit, et contra hostes pro eo fortissim6. pugnat. Vel si mavis, ad eum modum, quo gallina sub alas pullos suos colligit, et ab unguibus milvi atque accipitris salvos conservat. Vel denique ad eum modum, quo scutum omnia tela inimicorum excipere, et a corpore militis prohibere atque arcere solet. Nunc de singulis diligentius et copiosius disseramus.
Scapulis suis obumbrabit tibi. Haec est comparatio prima. Noli metuere, inquit, Psalmographus: nam si quando adversum te bellum orietur, Deus in medio se constituet, et te quidem scapulis suis teget; hostes vero tuos plagis et vulneribus afficiet: id quod non frustra scriptum esse testantur victoriae, quas non sine magno et evidenti miraculo olim Judaei et potissimum Christiani, de hostibus suis frequentissime retulerunt. Cum populus judaicus quondam ex /Egypto decederet, et insequentem Pharaonis exercitum vehementissime formidaret, dixit ad eos Moyses: Nolite timere: Dominus pugnabit pro vobis, et vos jacebitis. Quod ita factum esse liber Exodi apertissime docet. Mox enim Angelus Domini medium se constituit inter castra iEgyptiorum, et castra Israel, ita ut ad se invicem accedere non valerent. Deinde coepit Dominus exercitum yEgyptiorum caedere, et rotas curruum subvertere, et dicebant Jigyptii: hugiamus Israelem; Dominus enim pugnat pro eis contra nos. An non istos evidenter scapulis suis Deus obumbrabat? Alterum exemplum, non minus illustre, (ut aha multa interim omittam) in libro Macchabaeorum secundo, capifce decimo, continetur. Cum enim Judas Macchabaeus, et qui cum eo erant, cum Timotheo et exercitu ejus confligerent: Apparuerunt adversariis, inquit Scriptura, de coelo viri quinque in equis, fraenis aureis decori ducatum Judaeis praestantes, ex quibus duo Macchabaeum medium habentes armis suis circumseptum incolumem servabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant. H>s non dissimilia sunt, quae Eosebius de magno Constantino: Theodoretus et Socrates de utroque Theodosio referunt, qui non semel maximas hostium copias sine ulla suorum strage, non tam hominibus, quam Angelis pugnantibus fuderunt. Sed haec magna quidem sunt, at nihil tamen ad ea, quae quotidie Deus pro nobis adversus hostes nostros invisibiliter agit. Quoties putas te Diabolus aggreditur, et sine dubio expugnaret, nisi Deus in medio existeret, scapulis suis te obumbraret, Daemonis impetum frangeret, et vires ejus debilitaret? Et cur istis diebus natus est Christus; nisi ut pro nobis contra daemones bellum gereret? Ipse est enim, qui fortem armatum devicit, et spolia ejus ac vasa diripuit, et nunc semper nobis adest, nec sinit unquam tentari supra id quod possumus. Itaque si vere cupis mores tuos emendare, et vitam deinceps rectius constituere, dubium non est, quin hinc Daemones, inde caro te oppugnabit. Sed noli timere, magnum patronum habes, qui seipsum tibi negare non potest, aderit sine dubio laboranti, in medio se constituet, et scapulis suis te obumbrabit. Jam alteram similitudinem videamus.
Et sub pennis ejus sperabis. Pulcherrima atque elegantissima comparatio est, et duobus modis explicari potest. Ut enim liberator noster Christus duas naturas habet, divinam atque humanam; sic et duabus avibus comparatur, aquilae et gallinae. De priore sanctus Moyses ait: Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expendit alas suas et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis. De posteriore Dominus ipse ait: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos suos sub algs et noluisti: Christus igitur secundum formam Dei, aquilae; secundum formam servi, gallinae comparari potest. Quocirca B. Joanni, qui de Christi divinitate plura scripsit, aquila tamquam proprium insigne merito attribuitur.
Sed videamus, an ea, quai aquilae et gal¬
linae propria sunt, duabus etiam Christi naturis apte conveniant. Aquila princeps est et regina omnium avium, et Deus est rex et princeps omnium spirituum. Aquila tam alte volat, ut vix eam oculi caeterorum animantium consequi valeant: et Deus naturae sublimitate ac praestantia ita procul ab omnibus aliis rebus abstractus est, ut ad ipsum nec hominum, nec Angelorum oculi pertingere ullo pacto queant, nisi gratia Creatoris supra naturae conditionem, ac dignitatem eos evehat, et in quodam quasi monte gloriae et beatitudinis collocet. Aquila oculorum aciem acutissimam habet, ut etiam res minutissimas, et longe positas facillime cernat: et Deus ejusmodi oculi praeditus est ut etiam cordium cogitationes et res post multa saecula futuras videat. Aquila unguibus adeo firmis ac robustis instructa est, ut ei nulla vi eripi possit, quod semel comprehendit: et Deus quod ab aeternitate eligendo ac praedestinando suscepit, ita tenet, ut ipse idem aliquando dixerit: Non rapiet eos quisquam de manu mea. Aquila provocat ad volandum pullos suos, et super eos volitat: et Deus inspirationibus, Scripturis, exemplis, miraculis, nos perpetuo ad volandum in sublime virtutum et perfectionis cohortatur. Aquila, ut Plinius in libro decimo naturalis historiae scribit, capite tertio, pullos suos ad solem convertit, et si quis forte solem intueri recusat, eum tamquam degenerem et spurium de nido suo deturbat, ita ut vel casu illo vel certe fame tandem enecetur: et Deus, auditores, ideo nos electos, et facie ad coelum conversa efficere voluit, ut semper coelestia spectaremus, haec inferiora contemneremus, in unum justitiae solem oculos defigeremus, et vae nobis, si ab ea luce oculos avertamus, ac pecudum more nihil nisi ventrem, et ea, quae sub ventre sunt, intueamur, Hinc enim Apostolus clamat. Quae sursum sunt quaerite: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Aquila postremo id proprium habet, ut quamvis pullos suos quandoque deserat, et longissime ab eis volando recedat, tamen oculos suos a nido suo nunquam removeat: et si forte accipitrem aliquem ad nidum suum propinquare videat, repente, instar fulminis descendat, accipitrem capiat, et occidat et in nidum pullis suis devorandum deferat. 0 quam saepe atque praeclare id nostra Aquila fecit. Volavit aliquando Dominus in coelum, et nidum Ecclesiae suae reliquit in terris: et ecce crudelis quidam accipiter, Spirans minarum et ccedis, circa nidum volitare incipiebat eumque evertere, et pullos omnes trucidare cogitabat. Sed quid? An existimatis aquilam etiam de mediis nubibus nidum suum videre non potuisse? Imo vero de summo coelo pullos suos intuebatur,' et tuebatur, et oculos clementiae ac providentiae suae ab eis nunquam removebat. Itaque incredibili celeritate descendit, et accipitrem illum summo impetu postravit, trucidavit, in nidum asportavit, et ex eo pullos suos longo tempore sustentavit. Non, arbitror, necessarium erit, ut vobis quis iste accipiter sit, exponamus. Quis enim ignorat, apostolum Paulum accipitrem aliquando fuisse, Christique Ecclesiam devastare totis viribus contendisse: deinde vero occiso in eo vetere homine in nidum Ecclesiae a Servatore delatum, et ex ejus pectore spiritali cibo totam Ecclesiam longo tempore sustentatam, nutritamque fuisse? Quod idem de Cypriano, Augustino aliisque permultis dicere possemus. Cur igitur tanta sit hujus aquilae potentia, tantaque erga pullos suos providentia, nonne merito dicitur nobis: Et sub pennis ejus sperabis: Si aquila pro nobis, quae avis contra nos? Certe nihil est quod metuat, qui tanto praesidio communitur, modo et sinu aquilae non recedat.
Yerum enimvero iste idem liberator noster, qui secundum formam Dei tamquam ingens aquila in montibus coelorum habitat; secundum formam servi, instar humilis gallinae novissimis diebus istis in domicilis nostris habitare erepit. Post haec in terris visus est, inquit prophelaBaruch, et cum hominibus conversatus est. Et quoniam non in cubiculis nec in aulis, sed in stabulis cum jumentis, gallinae collocari solent; propterea Christus etiam non in palatio regali, sed in stabulo Bethlehemitico inter bovem et asinum versari voluit. Et sicut gallinae aliena ova in nidum suum libenter recipiunt, eis incubant, ea fovent, donec tandem pullos excludant: sic etiam ipse fecit. Quid enim nos eramus, nisi semen idololatrarum, filii nequam, ova aliena? et tamen incredibili pietate in nidum suum recepit, alis suis texit, fovit, regeneravit, pullos suos effecit. At quo tandem modo? Plane ad eum modum quo solent gallinae. Multas aves novimus, quae in conspectu nostro nidos et pullos suos habent: hirundines, passeres, ciconias, columbas, omnes pariunt, omnes incubant ovis, omnes suos
fretus diligenter custodiunt: tamen nulla est, quae sic infirmetur affectu pullorum, sicut gallina. Yidemus caeteras aves, vel in nidis quiescentes vel extra nidum volitantes, nec intelligere possumus, an fretus habeant, gallinam vero mox agnoscimus: siquidem amore pullorum languet, sudat, plumas relaxat, vocem commutat; et tamen si forte necessarium sit, quanto infirmior et debilior esse videtur, tanto contra milvum acrius et fortius pugnat. Ita igitur et nos peperit mater nostra sapientia Dei; quia nos infirmi eramus, et Christus infirmum se fecit: Qui cum informa Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens. Quee major exinanitio cogitari aut fingi potest, quam ut Deus conspiciatur in stabulo, infans lactetur, pannis involutus et vagiens in preesepi? Quid Deo et stabulo? Quid Verbo et infantiae? Quid sapientiae infinitae, et cunis ac lacti? Quid sancto sanctorum, et fami et siti, frigori et nuditati, lacrymis et doloribus, quae tamquam stipendia nostris sceleribus debebantur? Et vide an vocem etiam instar gallinae non mutaverit, cum pro illis magnificis vocibus, quae in monte Sina olim audiebantur: Ego sum Dominus, Deus tuus, fortis, zelotes, nunc inter brachia matris infantium more, ploratum et vagitum edat? Agnosce, Christiane, charitatem hujus matris. Quid maijus, quid mirabilius, quam ut ille, quem laudant astra matutina, qui sedet super Cherubim, et volat super pennas ventorum, qui mundum totum pugillo complectitur, qui portat omnia verbo virtutis suae, cui spiritus illi coelestes perpetuo clamant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus exercituum: plena est omnis terra gloria tua. Ille, inquam, propter nos terrae vermiculos, ad tam extremam inopiam et miseriam descendere voluerit, ut eum in die natalis sui mater poneret in preesepi, propterea quod non esset ei locus in diversorio? Quae mulier tam vilis atque abjecta unquam fuit, quae locum alium non haberet, quam praesepe jumentorum, ubi filium suum recens natum collocaret? Res est profecto ejusmodi, si pie atque attente cogitetur, ut non possit non vehementem stuporem in animo generare, nec solum stuporem, sed etiam mundi contemptum, deliciarum horrorem, paupertatis amorem, et ardens imprimis pro Christo patiendi desiderium. Sed neque hic finis infirmitatis et laborum Domini fuit, sed principium potius: siquidem eum getate et mole corporis, simul etiam molestia et infirmitas crevit, ac demum in ultimis suis diebus, cum tanquam vera gallina pullos excluderet, atque eos in lucem ederet, tum vero sudare non aquam, sed cruorem: tum plumas laxare atque deponere: tum vocem commutare: tum corpore toto languere et aegrotare coepit: et tamen quanto ex passione infirmior et debilior erat, tanto contra milvos infernales acrius et fortius dimicabat. Numquam enim tantum detrimenti Daemonibus attulit, nec unquam majore plaga eos affecit, quam cum pro nobis in cruce pependit. Haec igitur avis est, auditores, sub cujus pennis sperare debemus: quae enim tanto labore nos peperit, dubium non est, quin etiam omni diligentia more gallinae alis suis teget, fovebit, calefaciet, consolabitur, ab aestu et frigore, a milvis et accipitribus proteget.
0 utinam quos mundi et carnis illecebrae irretitos tenent, quique tantopere carnalibus voluptatibus delectantur, experirentur aliquando, quas delicias praebeat sinus Christi? quam dulce sit sub alis Domini requiescere? et quid illud sit quod Propheta canit: ln velamento alarum tuarum exultabo? profecto eis desipere ac vilescere mundus inciperet. Et unde, quaeso, sancti Martyres, tam horribiles cruciatus nihil faciebant? Unde beati Confessores tot laboribus et periculis non frangebantur? Unde B. Paulus Eremita tantam solitudinem, B. Antonius tam varia et tam multiplicia daemonum certamina, B. Franciscus tam extremam paupertatem, sancti omnes tot mundi terrores, persecutiones, inimicitias, tam crebra jejunia, tam longas vigilias, tantam corporis castigationem, tanta animi laetitia superare potuerunt? An non ex eo, quod sub alas Domini frequentissime colligebantur, ibique tandem incredibili consolatione reficiebantur quae gustari et sentiri, sed certe dici et explicari nullo modo potest? Sed si deliciae spiritales eos non movent, qui eas non gustaverunt, an saltem milvorum ubique volantium multitudo eos ad gallinae sinum compellere non deberet? 0 si videres, qualem stragem animarum diabolus facit, cum eas extra Christi sinum vagantes offend.t, totus sane contremisceres, et miseram sortem tuam magnis vocibus deplorares. Quid? Quod daemon cum revera sit milvus, tamen gallinam se esse fingit, abscondit ungues, expandit alas, et ad sinum suum omnes invitat, et tam multi eo se conferunt, ut pleno jam sinu, unus alium extru¬
dat. Quantum contenditur, quantum certatur, quot peccata perpetrantur, pro nugis hujus mundi? Et quid est hoc aliud, quam socios pellere ac trudere, ut amplum ac comodum locum habeas in sinu Diaboli? Simus, quseso, sapienliores, nec tanti emamus interitum animarum: ad sinum Domini confugiamus, et sub pennis ejus speremus, ubi non solum quiete et commode, sed etiam tuto jucundeque versabimur.
Scuto circumdabit te veritas ejus. Haec est tertia comparatio, qua nobis divinam protectionem regius Psaltes exponit, de qua quoniam cum duabus superioribus conjuncta est, licet ad sequentem versiculum pertinere videatur, hodierna die breviter disseremus. Csetera, quse de hoc eodem Psalmo restant, quae multo plura et meliora sunt, quam ea quse hucusque disputavimus, in Dominicam Septuagesimae, et sequentes vestra bona venia differemus. Interim scutum, quod nobis de coelo allatum est, diligenter, si placet, inspiciamus.
Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus,j Non dubito, quin ex nova ista forma loquendi magnitudinem et utilitatem hujus clvpei conspiciatis: siquidem clvpei isti usitati, quos in humeris militum videre solemus, non nisi partem anteriorem corporis legunt: at clypeus veritatis, qui non ex fabrorum officinis, sed de coelo prodiit, totum hominem tegit; sive a fronte, sive a tergo, sive a lateribus jacula emittantur, tutissimus eris, quoniam Scuto circumdabit te veritas ejus. Neque vero suspicari debemus, aliud esse scutum, aliud veritatem, quamvis Propheta suis verbis ea separare videatur. Idem enim est, ac si dixisset: tamquam scuto, vel ad modum scuti circumdabit te veritas ejus: quod etiam apertius ex Hebraeo D. Hieronymus vertit, scutum et protectio veritas ejus.
Quae igitur est haec veritas, quae instar scuti nos proteget? Non est una, et simplex veritas, sed multiplex et varia. Primum veritas Dei, quae etiam fides, et fidelitas, et justitia et constantia dici potest, qua facit, semper quod promittit, de qua legis in Psalmo octuagesimo octavo: Veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et paulo inferius: Misericordiam meam non dispergam ab eo, neque nocebo (sive ut alii legunt), neque decipiam in ventate mea. In Genesi quoque sanctus Patriarcha Jacob: Minor sum, inquit, cunctis miserationibus tuis et veritate tua, quam explevisti servo tuo. Denique passim in Scripturis veritas fidelitatem et constantiam significat. Est vero tanta in Deo veritas, ut potius coelum et terra, et omnes naturae conoidei e possint, quam unum Dei verbum non impleri. Tanta est in Deo veritas ut in ea tamquam in firmissimo solo anchoram spei nostrae figere nos posse Apostolus confirmet. Denique tanta est in Deo veritas, ut omnis hominum et Angelorum veritas cum ea cob lata non veritas, sed mendacium videatur: Est autem Deus verax (inquit Apostolus), omnis autem homo mendax. Siquidem soli illi naturaliter convenit non posse mentiri, cui convenit soli non posse mutari, quod proprium esse Dei nemo est qui nesciat, cum Scriptura aperte clamet: Non est Deus quasi homo, ut mentiatur: nec ut Filius hominis, ut mutetur, Dixit ergo: et non faciet? Locutus est, et non implebit? Minime vero id de eo suspicari licet, qui si verax non esset, etiam Deus non esset. Fidelis igitur Deus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Atque hsec veritas, hsec fidelitas, tamquam scutum circumdabit te, si spem tuam et fiduciam in Deo posueris. Habes verbum ejus, quo protectionem certam omnibus in se sperantibus promisit, tenes chirographum ejus, litteras de coelo allatas manu Spiritus sancti scriptas, juramento Patris confirmatas, sanguine Filii consignatas. Sed hsec omnia quid valerent, si Deus mentiri, et fallere, et promissis suis non stare posset? Certe non propterea tutus esses. Scutum igitur et protectio veritas ejus. Ideo, Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo, quoniam protectionem in se sperantibus ille promisit, qui fallere et mentiri nullo modo potest.
Altera veritas, quse etiam ad modum scuti Dei milites circumdat, est ea, quae semper in litibus et contentionibus cum mendacio et falsitate confligit. Nunquam enim exoritur inter duos contentio, quin partem unam veritas tueatur, alteram falsitas defendat: sed ille tandem vincit, a cujus parte veritas pugnat. Nihil enim est fortius et potentius veritate; neque audet unquam falsitas cum veritate congredi, nisi induta atque armata vestibus et nomine veritatis. Et quamquam interdum obscurari videtur veritas
et succumbere: tamen exurgit fortior et illustrior, non secus ac sol, posteaquam aliquamdiu nebulis impeditus, radios suos explicare non potuit, tandem nebulas omnes dissipat et consumit, et clarius micat, quam si tectus nebulis nunquam fuisset. Qui singulari certamine dimicaverunt et vicerunt, id palam testari solent, nihil sibi magis animum et vires addidisse, quam conscientiam veritatis; quod scirent videlicet a se stare veritatem. Quid? Quod veritas sola ssepe praesentia sine ulla contentione maximas lites diremit? Quid? Quod saepe falsitas multum loquens et garriens a tacente veritate superata est? Proferam unum exemplum de inultis ex libro decimo Ecclesiasticae historiae. Quo tempore haeresis Ariana Ecclesiam devastabat, et magnus Athanasius quasi signifer quidam Christianae militiae eidem haeresi fortissime resistebat, multis et variis modis conati sunt haeretici eum dc medio tollere: sed cum aliae artes non succederent, tandem falsis criminibus, in publico Episcoporum Concilio, eum opprimere se posse crediderunt. Itaque cum clericum quemdam Athanasii Arsenium nomine, qui propter culpam, correptionem metuens, ab eo recesserat, apud se diligenter custodirent, brachium mortui hominis a corpore reliquo amputatum circumferebant, atque id Arsenii esse, et id ab Athanasio abscissum in usum necromantiae, constanter affirmabant. Neque eo contenti, mulierculam quamdam pecuniis conduxerunt, quae diceret se Athanasium hospitio accepisse, et ab eo vim passam, stupratam violatamque fuisse. Deinde criminibus ita compositis Synodum Episcoporum in urbe, quae Tyrus dicitur, coegerunt. Tum Athanasium in judicium vocaverunt. Is vero clypeo veritatis munitus, intrepidus ad concilium venit, praesertim cum Dei providentia, quae suos nunquam deserit; paulo ante factum esset, ut Arsenius ille, de cujus brachio quaestio movebatur clam ad Athanasium rediisset. Igitur ubi ad judicium ventum est, objicitur Athanasio imprimis crimen atrocissimum necromantiae, profertur brachium in eum usum ab ipso amputatum, exultat mendacium et triumphat ante tempus. Tum vero Athanasius: Est ne hic aliquis (inquit) qui Arsenium noverit, ut ejus hoc esse' brachium dicere possit? Et cum, plurimi sibi notum Arsenium affirmarent: eum continuo per suos accersiri jubet, atque eo in conspectu omnium collocato: En
(inquit) Arsenium. Hsec ejus dextra, haec sinistra: est brachium istud abscissum cujus sit, vos videritis, nisi tria brachia Arsenium habuisse velitis. Ita mendacium primum luce veritatis dissipatum evanuit. Venitur mox ad alterum de muliere. In medio vero patrum impudentissima meretricula virginitatem suam miserabili querimonia satis deploravit. Magnus Athanasius qui se ab illa ne visum quidem esse unquam sciebat, annuit Timotheo Presbytero suo, ut se Athanasium esse fingat, et mulierculae respondeat, Timotheus igitur; Verene, inquit, mulier ego tibi vim intuli? Tu, inquit illa, mihi vim intulisti, tu illo in loco maculasti virginitatem meam, testor Deum judices non aliter esse, quam indico. Tum vero ingens pudor, et quasi nox quaedam omnibus Athanasii accusatoribus offusa est: atque ad hunc modum sola praesentia tacentis veritatis orationem confutavit eloquentissimae falsitatis.
Sed quod maxime vim et potentiam veritatis mihi demonstrare videtur, illud est, quod cum ab initio nascentis Ecclesiae simul Haeretici cum Catholicis in libris conscribendis occupati fuerint, et scribente Irenaeo scripserit etiam Valentinus, scribente Athanasio scripserit Arius, scribente Basilio scripserit Eunomius, scribente Hieronymo scripserit Jovinianus, scribente Augustino scripserit Pelagius, scribente Cyrillo scripserit Nestorius, et de caeteris ad eumdem. modum: tamen Haereticorum opera omnia perierunt, et periisset etiam nomen et memoria, nisi in libris Catholicorum, qui usque ad hanc diem manent, conservata fuissent. Et unde hoc? Nisi quod monumenta haereticorum domicilia sunt mendaciorum, quae statim evanescunt et pereunt: libri vero catholicorum sedes sunt veritatis, Et veritas Domini manet in x ternum. Quae cum ita sint, si tibi calumniae ab invidis aliquando struuntur, si falsa crimina objiciuntur, si contra te lites instituuntur, si vere a tua parte stat veritas, et habitas in adjutorio Altissimi, esto securus de victoria, quoniam Scuto circumdabit te veritas ejus.
Sed cur dicitur ejus, cum nostra sit veritas, de qua nunc agimus? Nimirum quia sicut primus auctor et parens mendacii Diabolus est, et propterea omne mendacium, et ex ipso, et ipsius esse dicitur: sic etiam quoniam Pater veritatis Deus est, ideo omnis veritas dicitur, veritas ejus.
Jam vero tertia veritas, quse scutum appellari optime potest, ea est, qute in divinis litteris scripta continetur. Nam et Dominus ait in Evangelio: Sermo tuus veritas. Et Salomon in Proverbiis: Omnis sermo Det ignitus clypeus est. Neque vero mirum nobis videri debet, si verbum Dei Apostolus Paulus gladium esse voluit, cum in epistola ad Ephesios ait: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Eadem enim scriptura, et ferit, ac vulnerat adversarios, quod est gladii; et jacula hostium repellit, quod est clypei. Quocirca in illa prgeclara monomachia Christi et Diaboli iste scripturEe gladio pugnabat •ille scripturae clypeo resistebat; ac ut nobis clypeum istum Dominus vehementer commendaret, omnibus telis Satanae nunquam alium clypeum, quam Scripturarum opposuit. Tentatur primo, ut panem ex lapidibus faciat. Respondet: Scriptum est; Non insolo pane vivit homo. Tentatur secundo, ut de pinnaculo templi se praecipitet. Respondet: Scriptum est non tentabis Dominum Deum tuum. Tentatur tertio, ut Diabolum quasi mundi Dominum adoret. Respondet: Scriptum est, Dominum Deum tuum adorabis, et.' illi scAi servies. Si inter tam varia mundi pericula, inter hastas et gladios tutus incedere cupis, in omnibus actionibus, et negotiis tuis, tam in rebus prosperis, quam in adversis, sume clypeum veritatis, consule litteras Dei, non audias voces hominum mendacium et adulatorum, qui dicunt malum bonum, et bonum malum: amarum dulce, et dulce amarum: qui magnifaciunt res parvas, et res magnas contemnunt: qui si fornicaris, dicunt, nihil est: si doles capite vel stomacho, id vere magnum malum esse censent: et si perdis animam nihil curant, si perderes digitum unum, omnes medicos urbis convocarent. Hinc enim omnes nostri errores nascuntur, quod non justo pondere res aestimamus, et carissime illa emimus, quse nihil valent, et ea quse vere magna ac pretiosa sunt, vilissimo, ac pene nullo pretio emere volumus. Sume igitur clypeum veritatis, consule librum Dei, qui omni mendacio atque adulatione vacat. Quid Scriptura, quid veritas dicit? Nullum esse malum valde metuendum, nisi peccatum et gehennam: nullum esse bonum nimis appetendum, nisi Deum et virtutes; eum vere divitem, et nobilem, et pulchrum et sapientem esse, qui patientia, humilitate, charitate, castitate Cceterisque virtutibus prseditus est:
eum vere pauperem, et vilem, et deformem et amentem esse, qui fornicarius, qui ebriosus, qui avarus, qui superbus, qui vitiis caeteris tamquam lepra et scabie coopertus est. Neque sunt haec paradoxa Tulliana, sed Christiana, quae in libro Dei, in Scriptura veritatis apertissima et indissolubili argumentatione ita probantur. Christus (inquit liber Veritatis) cum Deus esset, et in potestate sua positum haberet, ut in terris annos triginta tres habitaturus, eum vitae stastum quem vellet eligeret, vilissimum et abjectissimum elegit pro domo stabulum, pro lecto praesepe, pro tapetibus foenum: et ea non propria sed mendicata. Deinde matrem pauperrimam, cibum tenuissimum, vestes rusticanas. Denique nihil pomparum, nihil commodorum, nihil deliciarum hujus mundi quaesivit, et contra nihil laborum, nihil afflictionum, nihil miseriarum, nihil malorum recusavit, praeter peccatum, quod unum malum a se, et a suis omnibus, quam longissime abesse voluit. Neque dicere potes, eum non potuisse, vel nescivisse statum meliorem eligere. Nam si Deus erat, ut revera erat, certe potentissimus, sapientissimusque erat. Et quid aliud magis in eo praedicat Isaias, quam quod Emmanuel vocandus esset, et sciret Reprobare malum et eligere bonum? Quid igitur? An non aperte atque evidenter efficitur, quod dicebamus, nullum esse malum valde metuendum, praeter peccatum et gehennam, quae stipendium peccati est; et nullum bonum nimis appetendum, praeter Deum et virtutes. Quid? Si vere magna bona essent, quae mundus magna esse praedicat, cur ea Dominus sapientissimus repudiasset, et matrem suam, aliosque sibi conjunctos et caros egentissimos eorum esse voluisset? Et si vere magna essent mala, quae mundus magna esse docet, cur Dominus sapientissimus eis tantopere, et se et suos ornasset? Quae cum ita sint, si (ut modo dicebamus) mundi pericula securus pertransire cupis, sume clypeum veritatis, justo pondere omnia trutina, tantique aestima quanti valent. Aspice sempiterna ut sempiterna, temporalia ut temporalia, permanentia ut permanentia, fugacia ut fugacia; ita non decipieris, nec metues inopiam, nec affectabis hcnores, nec invidebis divitibus, nec ulla te adversitas franget, nec prosperitas extollet, et in omnibus Scuto circumdabit te veritas ejus.
Sed omittere non possum pulcherrimam
illam expositionem eorum, qui veritatem, quae tamquam scutum nos protegit. Christum ipsum esse volunt. Is enim de se quodam loco ait: Ego sum via, veritas, et vita. Et sane, auditores, nihil verius, quam Christum clypeum nostrum aliquando fuisse. Nullum ei bellum cum Deo Patre unquam fuit, et tamen clamat in Psalmo; Sagittae tuae infixae sunt mihi, et totum corpus plenum tumoribus et foraminibus habet. Cur ita? Unde hoc in eo, Qui peccatum non fecit, nec parentem suum Deum unquam offendit? Dicam, auditores. Vidit Filius Dei parentem suum in nos armatum, vidit arcum et sagittas jam paratas, vidit gladium exacutum ac districtum: vidit ab altera parte nos omnes inermes, et qui neque viribus, neque prudentia tela irae divinae declinare possemus. Quid igitur? Misericordia motus, inter nos et Deum se medium constituit, et tamquam si clypeus noster fuisset, omnes plagas, omnes ictus, omnia vulnera, omnia tela, quae in nos a Deo dirigebantur, in corpore suo ipse excepit. Propter scelus populi mei percussi eum, ait Pater. Hoc est: Ipse quidem nihil meruerat, sed quoniam clypleus esse voluit hominum peccatorum, ideo percussi eum, Ipse autem, inquit Isaias, vulneratus est propter iniquitates nostras, et attritus est propter scelera nostra. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Et quam mature id ccepit? In ipso die natalis sui frigus et nuditatem patitur, in die octavo circumciditur, post paululum fugere compellitur in iEgyptum, deinde nunquam persecutiones, nunquam insidiae, nunquam labores, nunquam dolores defuerunt. Et quamvis Daemon nostrae saluti invideret, et per ora Judaeorum clamaret: Descende de cruce, non tamen id fecit, non recessit, mansit, perseveravit, donec iram Patris mitigatam et pharetram sagittis evacuatam vidit. Audierat enim illum dicentem: Et sagittas meas complebo in eis. Itaque jaculatione finita, cum omnia tela in suo corpore intixa videret, tum demum ait: Consummatum est, pharetra vacuata est.
Intelligis frater, quantum te Christus amavit? Quid poterat majus tibi praestare, quam ut se clypeum tuum faceret, ut ipse percuteretur, et tu post terga ejus tutus maneres? An non igitur par esset, ut tu quoque in gratiam ejus aliquid faceres? Et quidnam est, quod a te Christus requirit, nisi ut diligas Deum, ut fugias vitia, ut curam habeas salutis tuae? Ut sic te geras dum vivis, ut in morte quoque eum habere pro clypeo merearis? Perpendite quae dicam. Nunquam magis clypeus iste necessarius erit, quam in exitu de hoc saeculo. Mox enim ut animus a corpore separatur, aspicit hinc supplicia horribilia damnatorum, inde gloriam inexplicabilem sanctorum: hic sulphureos globos flammarum, inde virentem paradisum deliciarum: hec lamenta et gemitus miserorum, inde cantica jucundissima beatorum. Itaque summo et infinito quodam desiderio tenetur poenas aeternas evadendi, regnumque coelorum adipiscendi. Sed occurrunt sagittarii spiritus infernales, et verba tamquam tela jaculantur et dicunt: Heus tu quo tendis? non ad te pertinet sedes illa beatorum. Quo jure, quo titulo adspiras ad regnum, cui perpetuus carcer praeparatus est? Nescis primum tuum parentem, cum sibi, tum omni posteritati jus ad eum locum perdidisse! Non recordaris, quam multa tu deinde ad originale peccatum crimina addidisti! At si Christi amicus fueris, nihil, tibi jacula ista nocebunt, quoniam Scuto circumdabit te veritas ejus. Poteris enim respondere ac dicere: Ego quidem ex me nihil habeo, unde regnum coelorum mihi deberi
censeam, imo nec illud inficior, me gehennae cruciatus non semel meis flagitiis meruisse, tamen propterea jacula vestra non timeo, quod Christus Dominus meus duplici jure paradisum obtineat: jure haereditatis, quia Filius est: et jure victoriae, quia regnum illud armis sibi comparavit: ex duobus autem titulis priore ipse contentus, posteriorem donavit mihi. Sed vae illis, qui clypeum non habebunt. Quales omnes illi erunt, qui fidem in Christum non habuerunt. Frustra enim sibi de nomine Christiano tam Haeretici, quam mali Catholici blandiuntur: siquidem scutum militum Christi, neque extra castra Ecclesiae ab Haereticis deferri potest, neque in ipsis castris illis prodest, qui non pugnant, qui fugiunt, qui cadunt, qui vulneribus peccatorum confecti et mortui jacent. Et o quam confusi, quam decepti, quam miseri erunt, cum se solos et nudos, et prorsus inermes inter acies crudelissimorum Daemonum videbunt. Quare, auditores optimi, clypeum tam necessarium, qui non habet, comparare: qui habet, conservare diligenter studeat, ut eo protecti atque muniti, castra daemonum securi pertransire, et ad regnum illud felicissimum pervenire valeamus, ubi Dux noster vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Non timebis a timore nocturno. A sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris,
ab incursu, et daemonio meridiano.
Sumpto exordio a difficultate sacram Scripturam intelligendi, ad sequentia oratio procedit, tibi praemissae interpretationi litterali mystica subsequitur: atque quid secundum litteram sit timor nocturnus, quid sai/illa volans in die, quid negotium perambulans in tenebris: quid incursus, et daemonium meridianum, breviter perstringitur. Secundum sensum mysticum quatuor assignantur tentationum genera, unum est tentatio occulta, sed levis quae est timor nocturnus: alterum est tentatio occulta, sed gravis, quae est negotium perambulans in tenebris: tertium est tentatio aperta sed levis, quce est sagitta volans indieiquarium denique genus est daemonium meridianum, quce singula suis exemplis accurate illustrantur ■, et tandem contra graves tentationes et proesertim libidinis, copiosa et efficacia praescribuntur remedia.
Posterior pars tertiam continet explicationem, quatuor scilicet tentationum militi Christiano obvenire solitarum. Prima est timor difficultatis in via virtutum, ct haec est timor nocturnus ubi copiose probatur, quam fucilis sit via virtutum, ut pote quam amor maxime faci- Utet, et quam aequum sit aliquem laborem. (st tamen aliquis sit ) in via Domini suscipere, a contrario, via scilicet peccatorum laboriosissima docetur, atque D. Augustinas, ut qui utramque viam ambulaverit, in testimonium
adducitur. Altera tentatio militis Christiani, est vana gloria, quce est sagitta volans in die. Tertia tentatio est corruptio sensuum, quce est negotium perambulans in tenebris. Quarta denique tentatio est palliata alicujus boni et veritatis ostensio, quoe est incursus Daemonii meridiani', quce singula coloribus suis et doctrina exornata exaggerantur.
Recte ac sapienter ii fecisse, multumque omnino vidisse mihi videntur, auditores opti - mi, qui sententiam illam Dei, qua primi nostri parentis contumacia punita fuit, cum ei doctum esse legimus: In sudore vultus tui vesceris pane luo, non solum ad panem corporis, sed etiam cordis: nec minus ad animi curas, quam ad corporis labores referendum esse censu erunt. Nam uti terra, nisi magno agricolarum studio prius colatur et exerceatur, fructum non profert, et ssepe diligenter culta spinas ac tribulos pro frugibus et fructibus gignit: Sic ager Scripturarum, nisi meditatione assidua quodammodo subigatur, et piis devotisque lacrymis irrigetur, fructum intelligentiae non parit. Nec raro spinas effundit molestissimarum quaestionum, quibus mirum in modum studiosorum animi cruciantur. Quare perspicue mentiuntur haeretici, cum sanctas litteras apertissimas esse, et explicatione non indigere contendunt. Nec mirum, si ex campo Scripturarum non triticum ipsi, sed lolium colligunt: nam In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Et illum
regius Propheta beatum esse prredicat, qui scrutatur testimonia Dei, et in lege ejus meditatur die ac nocte. Neque alia de causa Liberator noster, pastores et doctores in Ecclesia esse voluit (ut ait Apostolus) quam ut essent, qui campum istum Scripturarum diligenter excolerent, atque inde alimoniam spiritualem toti familia) dispensarent. Unus ex difficilibus atque obscuris locis propter quos non sine causa dictum esse arbitramur, ln sudore vultus tui pane tuo vesceris, is est, quem hodierna oratione Domino adjuvante tractaturi sumus. Nam si meministis Psalmi nonagesimi explicationem ad eum produximus versum, ubi legitur: Non timebis a timore nocturno. Quem locum S. Augustinus et caeteri Psalmorum tractatores cum primis difficilem atque implicatum esse confirmant. Quamobrem, ut dilucide, quantum fieri poterit, obscuram sententiam exponamus, nitemur primum litteralem sensum ex his propheticis verbis eruere. Deinde ad intelligentiam spiritualem jacto litterae fundamento liberius veniemus.
Igitur sanctus Propheta cum superioribus versibus divinam protectionem in Dei auxilio confidentibus promisisset, et praesidia atque arma ostendisset, quibus Deus in se sperantes instruere et communire solet, nunc hostes et jacula demonstrat, a quibus defendendi ac protegendi sumus. Atque in summa docet, nunquam noctu, neque interdiu, neque clam, neque palam eum laedi posse, qui scuto veritatis aliisque divinis armis communitus fuerit. Nam ad quatuor ista capita mala omnia atque incommoda revocantur. Quid enim detrimenti capere potest, ad quem neque mala nocturna, neque diurna, neque occulta, neque manifesta aditum unquam habent?
Primum igitur, qui habitant in adjutorio Altissimi, et scuto veritatis proteguntur, tuti liberique sunt A timore nocturno: hoc est, ab ea molestia, ab iis damnis, ab illis gravissimis incommodis, quae interdum solus timor ac terror nocturnus secum afferre solet. Multi enim sunt qui a solo timore laeduntur. Nam id efficit horror tenebrarum, ut homines timent, etiam ubi non est timor. Si quis forte in media aliqua silva, vel in templo aut coemeterio solus noctem transigere debeat, an non vehementer timebit, quamvis periculum nullum immineat? Si truncum aut lapidem videat, lupum aut ursum putabit: si arborum folia a vento agitata sonitum Tom. IX.
dederint, latrones continuo somniabit. Neque solus iste timor hominem affligit, sed etiam in graviscima qureque mala interdum compellit. Temporibus Gedeonis quid innumerabiles illas copias Madianitarum tam facile dissipavit? Timor nocturnus. Neque enim Gedeon vi telorum aut gladiorum, sed noctis horrore, lagenarum complosior^e, tubarum sonitu, terrendo non feriendo, vociferando non dimicando, clamoribus non viribus Madianitas vicit. Itaque Madianitis ingentem illam cladem timor nocturnus solus attulit quam profecto nequaquam accepissent, si ex iis fuissent, qui habitant in adjutorio Altissimi. Cur enim sancti Anachoretae (ut de aliis interim taceam) securi in vastis desertisque locis soli degebant, quamvis daemones formidolosis umbris et spectris ad terrendum aptissimis nusquam eis non occurrerent, nisi quia in Deo plurimum confidebant? Cur Beatus Franciscus templa solitaria et deserta quaerebat, et in eis solus absque ullo timore totis noctibus orando vigilabat, nisi quia fiduciae clypeum nunquam deponebat? Quid enim timeat, qui patrono omnipotenti, et ubique praesenti se totum commisit? Ergo qui habitat in adjutorio Altissimi, non timebit a timore nocturno.
Neque vero solum metum noctis inanem sancta ista fiducia excludit, sed etiam a jaculis quae de die volitant, a veris periculis, a veris damnis, veris incommodis, quae non in tenebris cogitamus vel suspicamur, sed clara luce ipsis oculis cernimus et sentimus, defendet. Id enim significat, quod statim sequitur: A sagitta volante in die. Ubi elegantissima translatione sagittis volatum attribuit, quod alatae et velocissimae sint. Itaque neque noctu inanis timor, nec interdiu vera arma laedere illum possunt, qui vere in Deo confidit.
Porro quod sequitur: A negotio perambulante in tenebris, ab incursu et Daemonio meridiano >, ad occulta et manifesta mala referendum est. Quaedam enim sunt mala occulta, ut proditiones, insidiae, stratagemata militaria, doli, fraudes, quibus ubique plenus est mundus: atque haec quidem negotia dicuntur in tenebris ambulantia. Non quod- solum in noctibus fiant, cum et noctu et interdiu fieri soleant, sed quoniam secreto atque occulto in angulis et latebris pertractantur. Quocirca non dixit Propheta a negotio peiambulante in nocte, sed in tenebris.JSaepe enim claras noctes propter lunae splendorem videmus, claras tenebras nunquam videmus. Alia vere mala sunt manifesta, ut cum hostis non a tergo sed a fronte: non in latebris vel angustiis, sed in medio campo te palam adoritur: nec dolo sed vi spoliat, vel sauciat, vel occidit. Atque ejusmodi calamitas apte incursus, et Daemonium meridianum appellatur. Incursus quidem, quoniam hostis posterior non expectat, ut ad se inimicus veniat, sed ipse prior incurrit, et magno impetu in adversarium ruit. Daemonium vere meridianum propterea dicitur, quod adversarius sit valens et audax, nullumque timeat, et in media luce apertissime grassetur. Atque hrec de primo et litterali sensu dicta sint. Venio nunc ad sensum alium altiorem nobisque omnibus utiliorem.
Quatuor sunt genera tentationum, quibus dum bic vivimus, pene semper exercemur. Siquidem aliae sunt occultae, aliae manifestae: et rursum tam istae, quam illae, partim repentinae et leves, partim graves et importunae. Tentatio occulta, sed levis, ipsa est timor nocturnus; occulta sed gravis, negotium ambulans in tenebris: aperta et levis sagitta volans in die: aperta et gravis, Daemonium meridianum. Sed luce exemplorum, illustranda sunt haec, quae breviter proposita, nec tam explicata, quam enumerata sunt. Tentatio igitur occulta, sed levis illa est, qme specie alicujus boni hominem fallit; sed ita tamen, ut mox ad primam lucem veritatis evanescat. Cogitat aliquis perceptionem corporis Domini non semper differre usque ad Pascha, sed mensibus singulis, vel decimo quinto quoque die, aut etiam octavo coelestem illam mensam frequentare: sed protinus bmtator accedit personatus pietate: et melius, inquit, erit more consueto solum in Paschate di\ina Sacramenta percipere. Sic enim et avidius atque ardentius sumes, et plus temporis ad animum praeparandum habebis. Occulta tentatio est, et timor nocturnus, qui enim propterea timet, plane timet, ubi non est timor. Sume igitur clypeum veritatis: dic tentatori: Non est ita ut loqueris. Nam cibus ille divinus non fastidium, sed desiderium gignit: similisque est sali, et sitim atque esuriem secum affert: quo magis comeditur, eo magis desideratur. Qui edunt me, ait Sapientia, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient. Quod vero ad praeparationem attinet, si tantam habere nitor, quantam Sacramenti ipsius majestas postularet frustra laboro, nam in Paschate qui¬
dem, nec illam habebo: si vero quantam ab infirmitate mea Deus requirit, paucae horae sufficiunt. Deinde usus an non aperte docet, nullos magis imperatos ad sacramentum accedere, quam, eos, qui totum annum ad se praeparandos habere volunt? Nec enim annum totum in peccatis purgandis, sed in perpetrandis, cumulandis, augendis consumunt: et cum toti sordibus usque ad verticem pleni fuerint, tum in sabbato sancto, vel in ipso die Paschalis horrulam unam sufficere volunt, tam ad sordes confessione expiendas, quam ad tremenda mysteria capienda. Similis tentatio est, cum diabolus in corde tuo dicit, quid opus est tanto labore confessionem peccatorum facere? nam paulo post peccabis iterum, et quid tunc proderit prior confessio? Nonne igitursatius esset jucunde vivere dum licet, et postea aetate ingravescente, cum de mundo recedendum erit, omnia simul peccata una confessione delere? Sed cito responde: Quid si repente improvisa atque inopinata mors adveniat, et prius animam de corpore meo eliciat, quam ego de pernitentia cogitare coeperim, an non certo certius me gehenna suscipiet perpetuo cruciandum? Deinde si confiteri non debeo, quoniam iterum fortasse peccabo, majori certe ratione comedere non debeo, nam iterum esuriam; bibere non debeo, nam iterum filiam; ungues praecidere non debeo, nam iterum crescent; capillum tondere non debeo, nam iterum exorietur: manus et vestes lavare non debeo, nam iterum sordescent. Quod si filii hujus saeculi istis ratiunculis nihil moventur, nec propterea cibum et potum, et balnea et reliquam corporis curam omittunt: quanto magis filii lucis timere non debent at imore nocturno, nec specie boni atentationibus decipi.
Porro tentatio occulta, sed gravis et periculosa, esset, si homini pauperi et multos liberos habenti forte occasio sese offerret, marsupium nummis aureis plenum, diviti alicui clanculum ac tuto eripiendi, et simul intus in animo ejusila Diabolus loqueretur: Quis novit, an Deus miseratus inopiam tuam, et divitem istum castigare volens, hanc tibi tam praeclaram occasionem obtulerit? Certe tibi saepe erepta sunt bona. Quid igitur peccabis, si auro isto tua damna redemeris? praesertim cum Deus omnio communia esse initio voluerit, et tamen dives iste supervacaneis abundet, tu necessariis indigeas. Magna sane tentatio, ct vere negotium ambulans in tenebris, quo Tartareus negotiator infinitas animas quotidie capit. Sed et soli tamen nocebit, qui non habitat in adjutorio Altissimi, et veritatis clypeum abjecerit. Nam qui serio cogitat, quod Fures et rapaces regnum Dei non possidebunt, quod Facile est in oculis Dei subito hone <are pauperem, quod Nullus, speravit in Domino, et confusus est, quod Pater noster ccelestis scit, quia his omnibus indigemus, et qui totam haeredi talem nobis daturus est, etiam ista minima non negaret, si ad animae salutem expedire cognosceret, is facile tentationem vincit, et non de furto, sed de patientia cogitat.
Jam vero tentatio levis et aperta illa est, quae modum et apertum malum suadet, sed tanta celeritate, ut prius homo se vulneratum videat, quam advertere possit, unde ad se malum illud penetraverit. Quocirca istiusmodi tentatio sagittae volanti per diem aptissime comparatur. Sagittae siquidem quamvis non tegantur: sicut hami et laquei, neque tempore nocturno sed diurno jactentur, tamen celeritate nocent. Prius enim vulnus sagittae sentitur, quam sagitta ipsa conspici possit. Talia sunt, cum forte tibi per plateas ingredienti occurrit aliquis te ditior vel doctior, et subito pungeris sagitta invidentiae: occurrit inimicus, et mox vindictae atque odii stimulis incitaris: occurrit speciosa ali qua mulier, et statim amoris jaculo vulneraris.
Sed eadem haec tentatio gravis et molesta efficietur, et Daemonium meridianum appellari poterit, si quis ad nudum atque apertum malum tanta vi tantoque impetu impellatur, ut nisi singulari Dei praesidio, maximoque suo labore non resistat: quales tentationes maximis bellatoribus suis Deus non raro permisit, ut inde videlicet gloriosius triumpharent. Talis erat illa atrocissimee persecutionis tentatio, qua crudelissimi Ecclesiae persecutores, cum viderent votum esse Christianis pro Christo mori, non eos sinebant statim occidi, sed cruciatibus variis tam diu torqueri sanctos Martyres jubebant, donec vel Christum negarent, vel horrendo spectaculo in suppliciis vitam finirent. Ita Confessor Theodorus, Rufhno auctore, temporibus Juliani Apostatae ab hora prima usque ad deehnam, tanta crudelitate totque mutatis carnificibus tortus est, ut simile factum nulla aetas meminerit. Ita illustrissimus Martyr Cassianus, ut Prudentius tradit, a puerulis, quos docuerat, jussu tyrannorum pro Christi fide stylis cultrisque penuariis minutissimis vulneribus,
longissima acerbissimaque morte interemptus est. Ita celeberrimus ille Marcus Arethusius, ut Gregorius Theologus oratione prima in Julianum scribit, post innumera, immanissima, crudeli ssimaque superata supplicia, tandem meile perunctus in ardentissimo sole apum et vesparum morsibus interiit.
Quid remedii, auditores optimi, adversus tam acrem tribulationem, in quam nos etiam hoc tempore facile incidere possemus? Fiducia in Deum, et clypeus veritatis. Nam, ut sanctus Augustinus in hunc ipsum locum annotavit, illi dumtaxat in persecutionibus a Daemonio meridiano vincebantur, qui de se praesumebant, qui in suis viribus confidebant, qu in Altissimi adjutorio non habitabant. Itaqu e primum spes tota ac fiducia collocetur ini Deum, qui etiam per infirmos et debiles, non solum fortiter pugnare, sed etiam vincere et triumphare saepenumero solet. Deinde clypeo veritatis miles Christi diligenter instruatur, cogitet saepe ac serio, beatos esse mortuos, Qui in Domino moriuntur. Fortunatam mortem, quae naturae debita, pro Deo potissimum redditur; et non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae nos manet in coelo, nec ad futuras poenas, quae manent impios in gehenna. Has enim cogitationes (ut verbis utar D. Cypriani in exhortatione ad Martyrium in fine) quae persecutio potest vincere? quae possunt tormenta superare? Durat fortis et stabilis religiosis meditationibus fundata mens: adversus omnes diaboli terrores et minas mundi, animus immobilis perstat, quem futuroVum fides certa et solida corroborat. Clauduntur oculi in persecutionibus terrae, sed patet coelum. Minatur Antichristus, sed Dominus Christus tuetur. Mors infertur, sed immortalitas sequitur. Occiso mundus eripitur, sed restituto paradisus exhibetur. Yita temporalis extinguitur, sed aeterna reparatur. Quanta est dignitas et securitas exire hinc laetum, exire inter pressuras et angustias gloriosum! claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus, et aperire eosdem statim ut Deus videatur et Christus? Tam velociter migrandi quanta felicitas, ut terris repente subtraharis, et in regnis coelestibus reponaris? Haec oportet mente contemplari et cogitatione haec die ac nocte meditari, si talem persecutionis dies Christi militem invenerit. Vinci non potest virtus ad praemium prompta; vel si accersitio ante praevenerit sine praemio non erit fides, quae ad martyrium praeparata: sine damno temporis merces Deo judice redditur: in persecutione militia, in pace conscientia coronatur.
Sed enim, auditores, Daemonium istud meridianum, si passionis igne Christianum militem expugnare non potest, non quiescit propterea, sed ardore libidinis eum aggreditur. Talis illatentatio carnis fuit, quae B. Benedictum aliquando coegit nudum se in acutissimis spinis longo tempore volutare. Talis illa flamma libidinis, in pectore sancti Francisci diaboli arte succensa, quam vir sanctus ut restingueret, nudum se tempore frigidissimo in ahissimis nivibus immergebat. Talis denique, ut ceetera praetermittam, illa tempestas cogitationum, quam S Hieronymus ad Eustochium scribens, in eremo se pertulisse, his verbis testatur: « Pallebant, inquit, ora jejuniis, et mens desideriis aestuabat in frigido corpore, et ante hominem suum jam carne praemortua, sola libidinum incendia bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus ad Jesu jacebam pedes, irrigabam lacrymis, crine tergebam, et repugnantem carnem hebdomadarum inedia subjugabam: memini me clamantem diem crebro junxisse cum nocte, nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam rediret Domino imperante tranquillitas. » Haec si facerent nostri s;cculi homines, non tam facile dicerent, castos se esse non posse. Quid enim mirum, si casti esse non possunt, qui jejunium et orationem, arma castitatis, oderunt? Qui non solum occasiones et pericula non fugiunt, sed etiam ea diligenter quaerunt? Qui oculos defigunt in omnes feminas quas vident? qui nihil magis cupiunt, quam conviviis et potationibus interesse? qui magnam artem esse ducunt scire agere cum mulierculis? Qui hoc sacro tempore, quod pudor est dicere, ad Calvariae montem, ad memoriam nostfse redemptionis, profecturi non sunt, nisi ut mulierculas comitentur? Atque ego tamen serio illos admoneo, nunquam eos castos futuros, etiamsi millies peccata sua confiteantur, nisi sobrietatem prius addiscant, et feminarum conspectum, colloquium, consuetudinem fugiant. Si vero casti non erunt, neque unquam beati et felices erunt. Scimus enim, quia Fornicarii et immundi regnum Dei non possidebunt.
Attulimus expositiones duas, ut obscurum hunc Psalmi locum pro viribus illustraremus: addemus nunc tertiam, quam duabus primis non minus veram, nec certe minus utilem futuram esse non dubitamus.
Quatuor tentationes sunt, quse gradatim et ex ordine Christi militem adoriuntur. Prima eaque, ut mihi videtur, quidem difficilior, illos aggreditur qui vitam et mores serio mutare, et saeculi pompis deliciisque relictis ad crucis vexillum evolare desiderant. Istos enim initio conversionis, ut plurimum occupat timor nocturnus, hoc est metus quidam atque horror laborum, difficultatum, angustiarum, quas in via Domini esse sibi persuaserunt. Et quamquam aegrotorum more medicamentum virtutis utile et salutare esse non ignorant, tamen propterea ab eo vehementer abhorrent, quod omni felle amarius illis esse videatur. Tentatio ista prima merito timor nocturnus appellatur timor: quoniam non labores, sed timor laborum hominem affligit: nocturnus autem, tum quod adversitas nocte significetur, sicut prosperitas die: tum etiam, quod iste metus ex ignorantiae tenebris totus nascatur. Quare si luce veritatis tenebrae dissipentur, etiamtimornocturnussubito evanescet. Quid igitur est, quod decipit Christi tirones? Quid eos a Christi militia absterret? Qua ignorantia laborant? Nimirum, auditores, in eo decipiuntur, quod oculos tantum conjiciunt in externos labores, quos homines sanctos tolerare vident: nihil vero cogitant de magnis illis adjumentis ac praesidiis quae Deus nobis praeparavit. Itaque tale quiddam patiuntur, quale patiebatur olim miminister Elisei, qui cum videret domum domini sui ab exercitu hostium esse circumdatam, et agmina Angelorum, qui Eliseum defendebant, non videret, actum esse putabat de domino suo, vehementissimeque timebat, ubi nulla prorsus erat causa timendi. Ita isti novi milites idcirco solum de virtute adipiscenda desperant, quoniam difficultatem virtutis cogitant, adjumenta divina non cogitant.
Sed, quteso te, quicumque es, qui virtutis viam adeo difficilem et laboriosam esse conquereris, et times a timore nocturno, cur Dei Filius venit in terras? cur sanguinem suum fudit? cur Sacramenta instituit? cur
Spiritum sanctum misit? nonne ut salutis viam facilem et expeditam nobis efficeret? Et cur legem suam, Evan gei i um', gratiam, libertatem, jugum suave et onus leve appellari voluit? Nonne ut tibi bis nominibus persuaderet, Isaise vaticinium nunc esse completum, quo tanto ante praedictum est: Erunt ■prava in directa et aspera in vias planas? Si per Ezechiel Dominus tale nobis auxilium pollicetur, ut dicat: Auferam a vobis cor lapideum, et dab > cor carneum: et Spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam ut ambuletis in praeceptis meis, quid est quod metuamus? Num times ne Deus facere non possit, quod promittit? Si, Deus per isaiam dicit: Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument, pennas ut aquilae: current et non laborabunt: volabunt et non deficient: quid, quaeso, respondere possumus? An Deus fortasse mentitur, qui est ipsa prima et sempiterna veritas?
Sed omitto adjumenta caetera, Sacramenta, Scripturas, orationem, sacras meditationes, coelestes consolationes, aliaque permulta, quae hominem justum per viam mandatorum Dei tamquam per amoenum pratum jucundissime currere faciunt Unus amor, quem Deus petentibus et quaerentibus non negat, nonne sufficit ut omnia gravia reddat levia; amara dulcia; laboriosa jucunda? Unam habeas charitatem, et nihil tibi difficile esse videbitur. Vere enim dixit Augustinus sermone nono de verbis Domini: Omnia saeva et immania prorsus facilia et prope nulla efficit amor. Quos aestus, quae frigora, quae pericula ab equis, a fossis, a praecipitiis, a fluminibus, a feris perferunt venatores, piscatores, aucupes? At num propterea dicendi sunt laborare? Minime vero. Nam animi gratia et delectationis id faciunt. Et tamen ei, qui venationes non amat, continuus ille discursus summus labor esse videretur. Quis facit, ut parentes laborem non sentiant, quem in liberis suis alendis, educandis, instruendis ferunt? Nonne amor? Quis facit, ut aves animantia muta pro pullis suis tantis laboribus consumantur, nidos luto aedificent, aut virgultis et frondibus construant, ciborum expertes incubent ovis, tum pullis jam natis ex remotis regionibus cibos convehant, et totos dies in hujusmodi discursatione consumant? Nonne amor? Quis Paulum, Ignatium, Laurentium, tot alios fortissimos, illustrissimosque Martyres laetari et gaudere in passionibus faciebat? Nonne amor? Quis tam
multos sanctos Patres ita affecit, ut sponte sua se divitiis omnibus spoliarent, perpetuam continentiam Deo voverent, vigiliis jejuniis orationi vacarent, ciliciis se affligerent, martyrii desiderio pene languerent? Nonne amor? Certe B. Franciscus non semel ad Barbaros navigavit, ut martyrium quaereret. Quis vero credat ei penuriam vel nuditatem laboriosam esse potuisse, qui tanto ardore martyrium sitiebat? Jam igitur qui martyribus dedit, ut gladios, bestias, cruces, ignes, sartagines cum delectatione et voluptate perferrent, quique tot sanctis Patribus dedit, ut praeter jugum legis Domini, tam graves sarcinas consiliorum, jejuniorum, vigiliarum summa facilitate, paterentur, tibi saltem non dabit, ut jugum suave et onus leve mandatorum Dei alacriter feras? Valde igitur erras, et times ubi non est timor, quicumque viam Domini tamquam difficilem atque arduam fugis.
Sed quando etiam in via Dei laborandum esset, qua fronte istos labores recusare posses, si parumper cogitares, quale praemium justis hom nibus sit praeparatum: quales poena3 maneant impios in gehenna; quanta Deo pro tantis et tam multis beneficiis debeas; quanta denique pro salute corporis quotidie facias: nam beata illa et sempiterna requies nonne laboribus maxim s et sempiternis digna esset? Si immanissimis bellis atterritur miles, pluribus fortasse annis in laboribus inquietus, quam in otio quieturus, quid Christi militem tolerare par est, cui otium beatum et sempiternum praeparatur? Q.ui vero sulphureos gehennae ardores assidua cogitatione revolvet, labores hujus vitae nonne delicias putabit? Quid, qu eso, ageret dives ille purpuratus, si ad homines redire posset, et facultas ei concaderetur, tormenta illa, quae jam novit, laboribus hujus vitae redimendi? At idem certe tibi faciendum est. Nam si improbus fueris, idem te locus recipiet, et desiderio eodem frustra quidem sed tamen flagrabis. Deinde si Deus tibi corpus et animam dedit, si te peccantem, tam benigne toleravit, si tam diu ad poenitentiam expectavit, si tibi quamvis inimico, solem suum, et pluvios non negavit, si Filium suum pro te pati et mori voluit, magnumne tibi esse videtur, si in obsequium ejus non n hil labores? Denique si corpus istud, vermium escam paulo post futurum, tam diligenter, tam libenter, tam ex animo curas, si secari atque exuri te pateris, ut corporis mortem non evadas, sed differas, nonne aequum etiam esset, ut pro aeterna animae salute modicum aliquid patereris?
Quid si his omnibus addamus, viam peccatorum, suis etiam difficultatibus et laboribus non carere, vel potius magis laborare impios, ut ad inferos cito perveniant, quam justi laborant, ut vitam adipiscantur aeternam? Nam via, quae ducit ad vitam via est humilitatis. Quid vero facilius esse potest, quam descendere? Neque solum facilis sed etiam tuta et tranquilla est humilitatis via. Quis enim invideat, quis insidias struat, quis nocere quaerat ei, qui nihil quaerit eorum, quae mundus amat, et omnia illa relinquit, propter quae saeculi homines altercantur, tumultuantur, contendunt? At vero itinera superborum, ambitiosorum, avarorum, voluptuariorum, itinera sunt ardua, laboriosa, difficilia, insidiis et periculis plena, vix pedem in ea via posueris, et statim exurget ex adverso, qui se tibi opponat, qui litem instituat, qui dolo vel vi transitum intercludat, Itaque omnes improbi laborant, et tandem per gehennam unam ad gehennam alteram perveniunt, ubi frustra suum agnoscunt errorem, ac dicunt: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis: ambulavimus vias difficiles et sol justitiae non luxit nobis.
Sed fortasse nihil te ista movent, et Apostolum Thomam imitatus adduci ‘non potes ut credas, nisi rem ipsam manibus tangas. Inducam igitur hic aliquem, qui utramque viam ambulaverit, qui multis annis in vitiis et sceleribus vixerit: et multos itidem annos vita et virtutibus floruerit, atque ab eo quaeremus, quid ei de istis itineribus videatur, et an molestiam ac difficultatem illam in via virtutis invenerit, quam se inventurum suspicabatur, et quam tantopere metuebat. Iste enim optimus judex nostrae controversiae esse poterit, eique fidem non adhibere aperta insania erit, non minus quam si quis inter Lovanium et Coloniam mare Oceanum interjacere arbitraretur, atque idcirco proficisci eo non auderet, neque fidem adhibere vellet iis qui quotidie inde huc veniunt, et toto illo itinere nusquam se mare vidisse testantur. Multos ejusmodi testes proferre possemus: sed unus Augustinus, Latinorum doctor excellentissimus, qui annos fere triginta viam peccatorum ambulavit, ac deinde annos supra quadraginta viam legis Domini incredibili fervore cucurrit, nobis abunde sufficiet. Is igitur in
libro Confessionum octavo, capite undecimo, de seipso ita scribit: « Punctum, inquit, temporis, quo aliud futurus eram, quanto proprius admovebatur, tanto ampliorem incutiebat horrorem: retinebant me nugse nugarum et vanitates vanitatum, antiquse amicae meae, et succutiebant vestem meam carneam, et submurmurabant: Dimittisne nos? Et a momento isto non erimus tecum ultra in aeternum? Et a momento isto non tibi licebit hoc et illud ultra in aeternum »? Illis et similibus verbis ingenue vir sanctus confitetur, vehementer se ante conversionem a timore nocturno timuisse. Sed audi quid statim in initio libri sequentis dicat, ubi vestigium in via Domini figere coepit: « Domine, inquit, ego servus tuus, ego servus tuus, et fili s ancillae tuae. Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Laudet te cor meum et lingua mea, et omnia ossa mea dicunt: Domine, quis similis tibi? Quam suave mihi subito factum est carere suavitatibus nugarum? Et quas amittere metus fuerat, jam dimittere gaudium erat. Ejiciebas enim eas a me, vera tu et summa suavitas: ejiciebas et intrabas pro eis, omni voluptate dulcior, omni luce clarior, omni honore sublimior, jam liber erat animus meus a curis mordacibus ambiendi et acquirendi, et volutandi et scalpendi scabiem libidinum, et garriebam tibi claritati meae, et divitiis meis, et saluti mese Domino Deo meo. » En tibi, quam luculentum testimonium sanctus Augustinus nostrae causae dedit? Quid hic dicere potest! Si iste, qui utrumque iter confecit, qui diu in flagitiis vixit, qui timuit vehementer a timore nocturno nunc errorem suum ingenue confitetur, et suavitatem sine comparatione majorem in via Domini se reperisse testatur, quam unquam invenerit in itineribus peccatorum? Quid, quaeso, jam times? Quid te captivum adhuc retinet? Mavis per gehennam vitiorum ad gehennam suppliciorum, quam per virtutem paradisum, ad gloriae paradisum pervenire? Quin potius magno animo opus aggredere, idem est Deus, qui olim erat, aeque potens, aeque benignus, aeque liberalis, modo tibi initio vim facere velis, et in Dei auxilio spem tuam ponas: vix ambulare in via Domini coeperis, cum tibi Deus occurret, atque ad amplexum et osculum admittet, et omnia dulcescere tibi faciet, quae nunc felle amariora tibi esse videntur. Quid? Si eirculator aliquis, quem deceptorem et mendacem non
ignoras, tibi artem aliquem pollicetur, qua ex plumbo argentum vel aurum ex aere brevi tempore posses efficere, nonne saltem tentare et experiri velles, quamvis absque sumptibus et laboribus id fieri non posse constaret? At nunc Deus ipse, qui mentiri non potest, artem tibi ostendit, qua teipsum coelum ex terra, spiritum ex carne, Angelum ex homine possis efficere, et propter nescio quam umbram laboris, non saltem periculum facies?
Sed postremo, quoniam aliquando, sive serio, sive mature, sive in futuro, rem istam omnes cognoscemus, obsecro, auditores optimi, ut unusquisque domi suae serio apud ' se cogitet, quam se deceptum et confusum in die mortis inveniet, qui metu laborum ac difficultatum viam Domini deseruerit, cum aperte ibi videbit iter justitiae expeditum et planum fuisse, et solum ad veram et sempiternam felicitatem ducere potuisse. Ita igitur timor nocturnus Domino adjuvante excutiendus est. Jam tentationes cuderas, quoniam parum temporis superest, paucissimis verbis absolvemus.
Posteaquam prima ista tentatio Diabolo non successit, et Christi miles timore contempto, in via Domini alacriter pergit, tum hostis callidus totus mutatus accedit, qui antea metu laborum a bono opere deterrebat, nunc laudat operantem, et jaculo vanae gloriae vulnerare nititur, quem timore nocturno opprimere non potuit. Atque haec est sagitta volans in die, nimirum in luce et fervore spiritualis prosperitatis, quando Sic lucet lux nostra coram hominibus, ut videant oper a nostra bona, et glorificent /Jatrem nostrum, qui in coelis est. Leviter hoc volat telum, sed non leve infligit vulnus, nisi provide caveatur. Nam quomodo vermis latenter interius ita pomumtuum corrumpit, ut solam exteriorem speciem ei relinquat: sic etiam inanis gloria totum boni operis meritum ita consumit et perdit, ut quamvis exterius laude atque honore dignum esse videatur, tamen vacuum et inane sit. Quam vero sit haic sagitta periculosa, vel ex eo colligi potest, quod seepe homines jaculo isto vulnerati, multa faciunt inanis glorue cupiditate, quae Dei charitate se facere arbitrantur. Ita monachus quidam, ut in quinta collatione auctor est Cassianus, dum in communi coenobio versaretur, et ab omnibus videri poterat, integras hebdomadas sine ullo cibo summa facilitate transibat: cum autem ad solitudinem tamquam perfe¬
ctior discessisset, summo mane fame pulsari incipiebat, cui sanctus Macarius causam ejus rei petenti ita respondit: Propterea jejunium modo ferre non potes, quia nullus est in eremo testis jejunii tui, qui te suis laudibus nutriat: in coenobio vero digitus hominum et inanis gloriae vitium te saginabat. Quare necessarium est, auditores, in omni opere bono scutum veritatis assumere, sibique ipsi crebro dicere: Arnen dico tibi receperunt mercedem suam, et: Quid superbit, terra et cinis? Quid autem habes quod non accepisti? Siautem accepisti, quod gloriaris, quasi non acceperis?
At neque hic quidem est finis. Nam ubi Daemonum Princeps, neque timorem nocturnum, neque sagittam volantem in die, aliquid elfecisse videt, continuo coetum infernalium senatorum cogit, et negotium cum eis in tenebris tractat, an civ tas, quae vi expugnari non potuit, proditione saltem obtineri valeat. Denique ait: Vanam gloriam respuit, quoniam vana est: forte solidius aliquid affectaret, forte honores, forte divitias, forte delicias. Itaque muneribus istiusmodi custodes portarum, id est, corporis sensus corrumpere nititur, ut civitatem animae prodant. Ita quondam sancto Antonio nunc auri ingentes m issas, nunc speciosas mulieres offerebant. Sed proditores suspendi attjne occidi debent, auditores, ut civitas tota metu liberetur. Sensus, inquam, nostri mortificandi sunt. Si oculus tuus dexter scandalizat, te, erue eum: si manus tua scandalizat te, abscinde eam: ita haec membra habeas, quasi non habeas: si caecus et surdus oportet, ad ea, quae mundus offert, nisi animam tuam perdere, et divinis praemiis carere velis.
At num hic finis tentationum est? Minime vero. Nam cum Daemon omnes suas fraudes luce veritatis detegi et dissipari videt, alia via Christi militem aggreditur et mendacia sua pallio veritatis tegit et ipse se in Angelum lucis et lucis meridianae transfigurat. Itaque verum et magnum aliquod bonum offert cogitationi, quod instar lucis meridianae oculos perstringit: sed ideo tamen offert, ut ad magnum aliquod malum inde sumpta occasione Christi militem pertrahat. Sic pastores et doctores qui utiliter versantur in populis, ad solitudines vocat: et contra Monachos atque Anachoretas, qui multum in solitudine proficiebant ad condonandum et docendum pertrahit. Sed et illi et isti quantum vocati non a Deo, sed a Diabolo sunt.
nihil agunt boni: et illi taedio et moerore in solitudine contabescunt, et isti facile a peccatoribus decipiuntur. nec tam ipsi alios convertunt quam ab aliis ipsi pervertuntur. Quid remedii? Non omni spiritui credere, non propriis viribus fidere, sapientiorum
consiliis acquiescere, atque in primis lumen a Deo quotidie flagitare oportet. Ita fiet, ut omni ex parte tentationibus superatis securi ac lseti ad palmam et coronam tandem aliquando perveniamus, quo nos perducat, qui est benedictus in saecula saeculorum Amen.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis,
Summatim textus versuum praesentium expli-
i catur, ac inde ad eorum prolixiorem enucleationem descenditur, quce triplex habetur. Prima est secundum D. Augustinum, qui mille et decem millia a dextris et sinistris cadentia, commilitones esse exponit; ubi variis testimoniis ostenditur, prosperitatibus, quce per latus dextrum designantur, multo plures superari, quam adversis, quce latus denotat sinistrum: et quam serio proinde nobis sit ad vigilandum docetur. Secunda expositio est secundum Euthymium, qui tela et sagittas esse vult scincet Diaboli, quce suo fine frustrantur. Tertia est secundum Theodoretum, et Be nardum, qui de hostibus illa vertia dici intelligunt. Nobis a dextris ad esse bona veterna, a sinistris bona temporalia, quorum his homines improbi, illis Dxmones insidientur, demonstratur, atque dextrum potius quam sinistrum latus custodiendum esse, exemplo sanctorum, testimonio Psalmographi et similitudine docemur et serio admonemur.
Obtenta de tot millibus hostibus victoria, in versu sequenti a Psalte regio proponuntur gaudia, quae oculis propriis hamo victor videbit: et cur dicat oculis tuis, triplex redditur rat o. Qua ratione beati de poenis damnatorum possint laetari explicatur, nempe non
de illorum malis laetantur, sed de mirabili et sapienti dispositione Dei, atque aliquot inde resultantes utilitates enumerantur: quales sunt, aucta laetitia, perfecta securitas, et major sanctorum splendor. Quam utile sit poenas peccatorum nunc hic considerare, quas olim videre erit delectabile, exponitur, et ad ejus modi diligentem considerationem gravis et severa exhortatio epilogi vices obit.
Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Laetissimum, gratissimumque nuntium, Christiani auditores, his verbis Prophetae hodierna die vobis omnibus afferemus. Is enim, qui futurum ingentem belli apparatura, et hostium atque armorum multitudinem et varietatem Dominica superiore praedixerat, idem hodie prosperum belli eventum nobis exponit, et singularem atque inauditam victoriam pollicetur. Cadent, inquit, a dextris et a sinistris, tum commilitones, qui tecum pari labore, sed non pari fortuna pugnabunt, tum sagittae, quas partim scuto, partim gladio felicissime excipies; tura etiam hostes tui, atque ii potissimum cadent, non fugient, ne iterum fortasse redeant; neque comprehendentur vivi, quoniam neque divites sunt, ut ab eis summa aliqua pecuniarum expectari possit: neque probi et fideles, sed improbi et proditores, ut eos tutum non sit mancipiorum loco domi retinere, sed cadent humi prostrati, vulnerati, occisi. Ad te autem non appropinquabit, neque timor, ut terreat, neque telum, ut feriat, neque hostis, ut capiat. Quin etiam parta victoria ad locum certaminis aliquando redibi-, et cadavera occisorum ubique prostrata cum delectione et voluptate considerabis.
Haec est brevis summa totius Propheticae sententiae, quae, ut animadvertere potuistis, tribus modis explicari potest. Nam mille et decem millia, quae a dextris et a sinistris cadent, vel commilitones sunt, ut Beatus Augustinus exponit: vel tela et sagittae, quod Euthimio magis placet: vel postremo hostes, ut Theodoretus et Bernardus docent. Et quamquam expositionem primam magis litteralem et veram esse arbitramur, tamen quia omnes illustrium auctorum sunt, atque utilissimam doctrinam continent, omnes breviter perseq uemur.
Initio igitur sanctus Propheta laetitiae magnitudinem, qua in hac victoria perfruemur, a magnitudine periculorum ostendit, nam cum hostes tam multos commilitonum nostrorum prosternent, qui mille a sinistris, et decem millia a dextris misere cadere videamus, nos tamen in tanta strage sociorum tuti liberique erimus. Pariter quidem oppugnabimur, sed non pariter concidemus. Ad nos autem non appropinquabit, nimirum timor nocturnus, sagitta volans in die, negotium ambulans in tenebris, incursus et daemonium meridianum. Ista siquidem omnia mala clypeus veritatis facile propulsabit. Quod vero dicitur, mille et decem millia, non ita accipiendum est, quasi certus aliquis numerus designetur, id enim solum divinus Propheta significare voluit plurimos futuros, qui a sinistris cadent, sed multo plures, qui a dextris: quo genere locutionis illud etiam in primo libro Regum scriptum legimus: Percussit Saul mille, et David decem millia.
Sed quaeret aliquis fortasse, quae causa est, cur plures a dextris, quam a sinistris cadent? Quae est ista tam periculosa dextra? Facilis et expedita responsio est. Dextera tempus est prosperitatis, opum, honorum, deliciarum: sinistra tempus.adversitatis, inopiae, ignominiae, miseriae. Utroque tempore homines impugnantur, utroque etiam tempore plurimi vincuntur et cadunt: sed longe et sine comparatione major fit strages, tempore prosperitatis, quam adversitatis: multo siquidem facilius dolor, quam voluptas
superatur: et multi blanditiis illecti in flagitia corruerunt, qui fortiter suppliciis ante restiterant. Intellexit boc Daemon, atque idcirco, ut sanctus Hieronymus in vita Pauli primi Eremitae scribit, cum videret sanctos Martyres suppliciis necari posse, superari non posse, id persecutoribus persuasit, ut quos tormentis vincere non valerent, eos voluptatibus et deliciis oppugnarent. Itaque adolescentem quemdam cruciatibus variis frustra longo tempore tentatum in amoenissimos hortulos tyrannus praecepit abduci, ibique inter lilia candentia, et rubentes rosas, cum juxta levi murmure serperet rivus, et molli sibilo arborum folia ventus perstringeret, super extructum plumis lectum resupinari, et ne se inde posset excutere, blandis ex serico nexibus irretitum relinqui jussit, quo cum recedentibus cunctis meretrix speciosa venissgt, coepit delicatis stringere colla complexibus, et quod dictu quoque nefas est, virilia manibus attrectare, ut corpore in libidinem concitato, victrix se impudica superjaceret. Quid ageret miles Christi et quo se verteret nesciebat, quem tormenta non vicerant, superabat voluptas, tandem coelitus inspiratus, praecisam morsu linguam in osculantis se faciem expuit, ac sic libidinis sensum, succedens doloris magnitudo superavit. Sanctos Patres, qui deserta et solitudines incolebant, nunc daemon terroribus et verberibus affligendo, nunc voluptatum illecebras, vel cogitationi, vel oculis ingerendo ex eremo fugare, atque ad mundum revocare totis viribus conabatur. Sed minis et terroribus ne unum quidem unquam de eremo fugavit: carnis vero illecebris non paucos ad mundum, quem reliquerant, revocavit. Sanctus David cum adhuc privatus et pauper, armaque Saulis fugiens in montibus delitesceret, tam eximia virtute excellebat, ut non semel hosti ac persecutori pepercerit: postea vero quam ad regnum pervenit, et otium atque occasionem nactus est, simul adulterium atque homicidium perpetravit. Et quae causa fuit iniquitatis Sodomae? Saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus, inquit Propheta Ezechiel. Nam abundantia saturitatem, saturitas otium parit. Multam vero malitiam docuit otiositas, inquit Ecclesiasticus. E contra, mala, quae hic nos premunt ad Deum ire compellunt. Denique Judaeis adeo noxia prosperitas, adeo salutaris adversitas erat, ut David precetur, et dicat:
Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine, et: Cum occideret eos, quaerebant eum; et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum. Itaque non sine cama Dominus clamat in Evangelio: Beati pauperes; beati qui lugent. Vae vobis, qui ridetis. Vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram in hoc smculo, quandocmidem mille quidem a sinistris, id est, in adversitate propter impatientiam cadunt: sed decem millia a dextris, hoc est in prosperitate multo plures propter innumeras peccandi occasiones pereunt.
Sed si haec ita se habent, quid est, quod tam pauci statum securihrem amant? Cur plerique omnes afflictionem fugiunt, prosperitatem quaerunt? Cur etiam in tanta commilitonum strage, tam parum timemus, si ex undecim millibus vix unus evadat? Certe in loco periculoso versamur, neque tempus videtur, esse dormiendi. Quid? Si divinitus modo nobis significaretur, et hoc nostro numero unum post mediam horam moriturum, atque ad inferos sine ullo remedio descensurum, quis nostrum prae anxietate et metu non palleret, sudaret, trepidaret? At nunc spiritus veritatis, oraculum divinum aperte et sine ambagibus dicit, non unum ex mul tis certo moriturum; sed ex multis millibus vix unum evasurum et tamen quasi ad nos ista non pertinerent. Nihil penitus movemur. Videbat hsec magna pericula Dominus, «quae nos videre, et cogitare non volumus: etpropterea tam saepe, tam serio, tam ex animo nos monebat: Vigilate, vigilate.
Sed nunc ad secundam expositionem veniamus, secundum quam mille et decem millia, quae cadent non commilitones, sed tela et sagittas intelligere debemus, de quibus etiam id quod sequitur accipiendum est: Ad te autem non appropinquabit, nimirum tela et sagittae ad hominem justum et clypeo veritatis munitum non appropinquabunt. Quamvis enim codices latini, qui habent Non appropinquabit, numero singulari, et Cadent, numero multitudinis, admittere non videantur, ut eadem esse intelligamus, quae humi cadent, et quae ad justum non appropinquabunt: tamen ex codicibus Graecis, qui habent Cadet, numero singulari, istum esse hujus loci sensum intelligimus, cadet a latere tuo quasi pluvia quaedam mille sagittarum, et a dextris tuis tamquam imber decem millium telorum: ad te autem non appropinquabit, neque pluvia illa sagittarum, neque
imber multo densior telorum. Tum vero cadere sagittae, et non appropinquare dicuntur, cum diabolicae tentationes fine suo frustrantur, nihilque detrimenti Christi militibus afferunt. Veram autem esse propheticam hanc promissionem bene Diabolus novit, si verum confiteri vellet aut posset, quippe qui adversus Job, adversus Tobiam, adversus Paulum, Antonium, Ililarionem aliosque nonnullos magnos bellatores Dei omnes suas machinas adhibuit, omnes artes expertus est, omnia tela et jacula contorsit, et ne •semel quidem aliquid profecit.
Restat expositio extrema, secundum quam mille hostium cohortem a sinistris, et regionem decem millium a dextris intelligimus esse casuram, et ad hominem justum m:nime propinquaturam. Homo justus, auditores, semper cum impiis, et peccatoribus bellum gerit, quos tamen ita vincere et trucidare studet, ut eos mundo, et sceleribus mori faciat: et quoniam dextera gladium tenet, quod est verbum Dei, quo pungit ac ferit corda peccatorum: sinistra vero clypeum fidei et patientiae, quo non solum ictus adversariorum excipit, sed etiam eos quandoque percutit et prosternit: propterea quidam a dextris cadere dicuntur, et quidam a sinistris. Quia vero plurimos quidem sancti homines exemplo et patientia sua convertunt, sed multo plures verbo praedicationis, idcirco Cadent a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis; ad te autem, inquit, non appropinquabit; tu convertes eos, sed ab eis tu minime perverteris. Utinam aliquos hoc tempore tales milites haberemus, videremus profecto pulcherrima spectacula. Quid, quaeso, erat olim cernere sanctos Apostolos milites veteranos, exercitatos, doctos a Deo? Quale spectaculum videre Petrum in die Pentecostes una excursione, uno impetu tria millia hostium prosternere? 0 si vidissemus Paulum semel inter tot adversarios modo gladium vibrantem, modo clypeum objicientem; nunc hos, nunc illos trucidantem: nihil sane dubito, quin n Ilum cum eo Caesarem aut Rolandum comparassemus. Nemo enim tam multos unquam interfecd gladio, quot ille sceleribus mori fecit verbo Dei. Siquidem ab Jerusalem usque ad Illyricum quocumque ibat ubique strages felicissimas agebat. Beati sane, qui ita vincuntur et cadunt; sed beatior multo, qui ut bonus Christi miles, in hoc bello ita se gerit ut a latere ejus cadant mille; a dextrisvero decem millia. Sed roget forsitan aliq iis, si tum hostes trucidare dicimur, cum eos de peccatoribus justos efficimus, quid de obstinatis dromonibus et hominibus dicemus? an ab eis vinci possumus, et eos vincere non poss imus? imo vero auditores, modo velimus, modo strenue dimicemus de istis et:am cadent a latere nostro mille, a dextris vero decem millia.
Sed multum refert in hoc genere belli recte intelligere, quid sit in dextra, et quid in sinistra. Quid igitur dextera est? Bonum seternum. Quid sinistra? Bonum temporale. Perpendite, quseso, diligenter, quae dicturus sum. Duo genera bonorum duabus manibus tenemus. Dextera, bonum seternum, salutem animse, regnum coelorum, Deum ipsum summum et infinitum bonum; hsec manu dextra tenemus, quicumque Christiani Catholici sumus: hsec tenemus: nondum quidem re, sed firma et solida spe. Sinistra vero quid? Bona fragilia et caduea, domos, agros, pecunias, res cseteras: hsec est duplex illa benedictio in rore coeli et in pinguedine terrse, quam sancti Patriarchse posteris suis a Domino precabantur. Duobus his generibus bonorum duo genera hostium insidiantur: bonis seternis quse in dextera nostra sunt, Dsemones; bonis temporalibus, quse sunt in sinistra, homines mali quamvis enim et dsemones non raro temporalia nobis incommoda vel conantur inferre, vel gratulantur inferri; et homines improbi frequenter ea nobis suadeant unde non parum dextera nostra lsedatur; tamen et illi omnes suos conatus ad oppugnationem dexterse prsecipue conferunt, et isti sinistrse spoliandse potissimum incumbunt. Cum Dsemon alicui suadet furtum facere, quid arbitraris prsecipue in eo furto spectat, nisi ut unus inique agendo, alter impatienter ferendo uterque animam suam perdat? Sed cum homo homini furtum suadet, nihil certe optare videtur, prseter emolumentum temporale, nisi forte in corpore humano animum non humanum, sed diabolicum inclusum gerat? Cum igitur sinistrse homines, dextrse Daemones insidientur, et multo sint daemones plures et fortiores, quam homines, si bona temporalia contra fraudes et machinationes hominum Deo protegente servare potueris, Cadent a latere tuo mille: sivero bona sempiterna contra Dmmonum insidias, tentationes, incursum, impetumque defenderis, tunc vero Cadent decem millia a dextris tuis.
Quse cum ita sint, quid graves, sapien¬
tesque Christiani agere debent, cum a duabus partibus sese oppugnari videnit? Plane, si sapiunt, praecipuam curam, praecipuum studium, praecipuam diligentiam et industriam ad latus dextrum custodiendum adhibebunt. Et si pauciores milites habere se videant, quam ut lateri utrique defendendo sufficiant, more sapientum imperatorum sinistro latere deserto, omnes ad 'latus dexterum convenire facient. Id certe vobis et verba et exempla sanctorum ostendunt. Cor sapientis (inquit Salomon) in dextera ejus: cor stulti m sinistra illius: Dominus vero: Quaerite primum, inquit, regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia adjicientur vobis. Quid Apostoli, quid mari y res, quid sancti omnes fecerunt, nonne parentibus, filiis, fratribus, divitiis, honoribus, voluptatibus, vitae ipsi, ac toti denique sinistro lateri nuntium remiserunt, ut latus dextrum in tuto collocarent? Quid ipse Deus? nonne, ut hanc sapientiam sanctorum probatam sibi et gratam esse doceat, nosque omnes admoneat, non esse cum periculo dextrae sinistrum latus magnifaciendum, saepenumero dissimulat damna servorum suorum in parte sinistra, eosque spoliari, vexari, affligi, occidi permittit, ut defensa et custodita maneat pars dextra? Providebam Dominum in conspectu meo semper, inquit Sanctus David, quoniam a dextris est mihi ne commovear. Et rursum: Tenuisti manum dexteram meam. Et: Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. Ita igitur sapientes, qui paucissimi tamen rarissimique sunt; homines vero stulti, quorum infinitus est numerus, ita cor et animum, et oculum ad sinistram habent, ut de parte dextera ne cogitare qirdem unquam videantur, qum sane caecitas atque stultitia nullis verbis explicari potest. Sed tingite animis existere hic aliquem, qui dextra manu gemmam pretiosam teneat quse multis millibus aureorum vendi quaeat, sinistra vero nucem vel pomum oboli unius vel duorum, et a dextris quidem decem viros habeat callidos, robustos, armatos qui vel vi vel dolo gemmam ei de manu extorquere summo studio laborent: a sinistris vero inermem, ac debilem aliquem puerum, qui nuci vel pomo insidietur; (jure esset (quaeso vos) ejus hominis stupiditas et stultitia praedicanda, si gemmae pretiosae oblitus, utraque manu totisque viribus in solo puero repellendo occuparetur, et gemmae jacturam nihil esse duceret, modo nucem suam vel pomum conservaret? At nonne morbo eodem mentis parum sanee plurimi hodie laborant, quamvis sapientes dici et haberi velint, qui pro pinguedine terree, pro nucibus et pomis hujus mundi, qu;e velint nolint brevi relicturi sunt, totos dies contendere, et in omni praetorio litigare; imo et vitam periculo exponere parati inveniantur: et pro rore coeli, pro gemma i la, clarissima et pretiosissima, gratia Dei, qua una regnum Dei emi pote-t, et cui eripiendae integrae legiones robustissimorum Daemonum dies ac noctes advigilant, nihil agere dignantur? non jejunare saltem eos dies, quos Ecclesia praecepit: non eleemosynas facere, saltem de eo, quod superest. Et quam multos in hac afflicta regione inveniremus, qui cum ipsis hostes et coelum et terram invideant, et fidem et opes eripere moliantur, si terram, si opes, si bona temporalia servare possent, fidem perdere, ct religionem; et animam, et Deum ipsum non multum curarent? Quando igitur fiet in extremo judicio, formidolosa atque horribilis illa divisio, et oves quidem in dextro, hoedi vero in sinistro latere collocabuntur, quo isti miseri sinistrae amatores, nisi ad sinistrum latus omnes pertinebunt. Nam sinistrum elegerunt, sinistrum habebunt, sinistre etiam judicabuntur. Quod si partem sinistram in judicio sortiri vehementer, ut par est, perhorrescimus, et dexteram potius nobis votis omnibus praeoptamus, nunc dum licet cor nostrum in dextra constituamus, nunc eam partem nobis bonis operibus praescribamus, iisque virtutum praesidiis et munitionibus eam confirmemus, ut nullis hostium dolis vel conatibus eam nobis eripi, neque vivi neque mortui patiamur.
Verum tamen Oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Ad cumulum nostrae laetitije post victoriam tam praeclaram id accedebat, ut praeliis omni ex parte finitis, eti im aspectu et contemphitione cladis hostium nostrorum mentem et oculos oblectemus, et quamquam hic in terris non nunquam accidere solet, et homines justi oculis considerent, et retributionem peccatorum et hostium suorum videant: nam et populus Judaicus Pharaonis exercitum fluctibus Erythraei matris divinitus involvi, et enecari: et rex Ezechias castra Sennache-
rib brevissimo tempore ab Angelo deleri: et magnus Constantinus tyrannum Maxentium in Tiberim fluvium divina vi praecipitari vidit, tamen post diem ultimi judicii quando inimica destruetur mors, ac Diabolus et Angeli ejus, et omnes filii perditionis in stagnum ignis ac sulphuris projicientur, tunc vere cum incredibili voluptate ac laetitia Oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
Neque frustra sapientissimus Propheta non contentus dicere, oculis considerabis, addit Tuis ocul s, inquit, tuis c msiderabis. Primum ut ostendat i los ipsos oculos, qui nunc bellum et afflictionem vident, tunc pacem sempiternam., et hostium miseriam visuros: illos, qui nunc fletibus et persecutionibus atteruntur, tunc adversa- iorum clade mirifice consolandos. Deinde Tuis, inquit, ut intelligamus non oculos novos esse nobis a Deo donandos, sed nostros restituendos. Si enim capillos capitis nostri Deus numeravit, et unus ex eis non peribit, quanto majore ratione pars corporis nobilissima et pulcherrima, qualis est oculus, integra nobis in illa die restituetur? Denique Tuis, inquit Propheta, quod tunc primum nostri esse incipient oculi, cum eos tuto ac libere possidemus: nunc enim quomodo nostros appellabimus, quos nobis etiam repugnantibus saepe curiositas aperit, sopor claudit, pulvis discruciat, fumus affligit, senectus obscurat, obitus excaecat? Tunc igitur oculis tuis considerabis, quando libertatem filiorum Dei plane assecutus, non oculis modo, sed toti etiam corpori summa potestate dominaberis.
Sed cur, quaeso, peccatorum supplicia justi homines videre delectabuntur? Quid enim crudelius ac inhumanius, quam pascere velle oculos alienis miseriis, et delectari suppliciis miserorum? Nulla erit immanitas, auditores, nulla crudelitas, sed sancta et honesta laetitia quando etiam Deus, qui mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum; tamen in interitu peccatorum ridebit. Quoniam, inquit, vocavi et renuistis: extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret; eijo quoque in interitu vestro ridebo. Neque miseria et calamitas erit, quae tantopere beatorum oculos oblectabit: sed splendor divinae justitiae, ordo rerum longe pulcherrimus, mundi totius sapientissime dispositio, quae non minus in cruciatibus impiorum, quam in praemiis beatorum mirabiliter elucebunt. Nam quse modo confusa et perturbata sunt, ibi suis locis aptissime collocabuntur. Frequenter modo culpa et poena, et virtus et praemium, quae conjurieta esse deberent, divisa et separata reperiuntur: nam saepe flagella, calamitates, aerumnas extra suum locum, in aedibus videlicet justorum nunc habitare videmus: et contra divitiae, honores, prosperitas nonne crebro praeter omne jus in domibus nefariorum degunt? Ut illa minora nunc omittam, quod cum improbi puniantur, saepe fit, ut qui peccavit magis, ille puniatur minus: et cum justi munus aliquod accipiunt, non raro accidit, ut ille plus accipiat, qui minus merebatur. Itaque nunc adeo confusa et perturbata sunt omnia, ut mundus totus quasi chaos quoddam esse videatur. At in die ultimi judicii, optime et sapientissime omnia componentur, nihilque erit quod extra suum locum usquam reperiatur; ibi poena perpetuo adhaerebit culpse; ibi cum virtute felicitas nexu indissol bili conjungetur; ibi summa et exactissima proportione singuli quique homines, singula membra, singuli sensus, singula opera sua, et propria vel praemia vel supplicia Deo judice recipient.
Quod igitur fulgor divinae justitiae in poenis damnatorum ita splendeat, id est, quod et sapientiam et sapientes, omnes mirifice delectabit: neque vero sola delectatio, sed multa praeterea commoda et utilitales ex eo nascentur, quod justi oculis suis considerabunt, et retributionem peccatorum videbunt. Primum, quod sicut impiis dolor; ita justis la?titia, ex mutuo conspectu non modicum augebitur. Nam et illis aliquod solatii genus esset, si tormenta suo amicos suos Itetere arbitrarentur, et istis incredibile gaudium erit, tam aperte videre, quid evaserint. Deinde securitas perfecta justorum erit visa retributio peccatorum. Quid enim deinceps sancti homines formidabunt, cum oculis suis viderint omnes, qui se affligebant, in carceres gehenna; esse conclusos, utque clavi illa divina, quas claudit, et nemo' aperit? Quam securus tibi videreris, si unum dumtaxat inimicum haberes, et illum propter aliquod ejus flagitium ad carceres perpetuos damnatum tuis oculis videres? Quam liberi ab omni metu et sollicitudine, etiam noctu iter faceremus, si certo nobis constaret, omnes fures, omnes latrones, omnes nebulones de tota. hac provincia esse sublatos? Talis erit, et longe major securitas beatorum, cum extra
puteum inferorum nullus unquam improbus toto orbe invenietur. Postremo illud etiam conferet impiorum conspectus, quod pulchriores et splendidiores sanctos homines efficiet; semper enim contraria contrariis comparata majora seipsis quodammodo esse videntur. 0 quanta luce fulgebit tunc virginum continentia, quando cum stupris et adulteriis impurissimorum hominum conferetur: 0 quam pulchra et mirabilia sanctorum jejunia tunc apparebunt, quando cum istorum conviviis et compotationibus compalpabuntur! 0 quam heroica videbuntur' tunc sanctorum Martyrum certamina, quando cum eorum mollitie et teneritudine conspicientur, qui morsum unius pulicis ferre non possunt! 0 quam ingens erit tunc laetitia sanctorum et dolor miserorum, cum in conspectu totius mundi praedicari audiemus, ac dici. Ecce iste homo erat, et ille homo erat, iste juvenis erat, et ille juvenis erat, iste dives et nobilis, et ille dives et nobilis; et tamen iste perpetuo virgo fuit, ille ne uxore quidem contentus alienum thorum commaculavit. Iste jejuniis operam dedit, ille ne a crapula q ddem et ab ebrietate se abstinuit. Iste sanguinem suum pro Deo fudit, ille ne terram quidem pro Deo perdere voluit. Ita Lactabitur justus cum viderit vindictam., et manus suas lavabit, hoc est pulchriores nitidioresque reddet, In sanguine peccatoris.
Reliquum est, auditores optimi, ut quod sanctus Propheta nos praedicit aliquando esse facturos gratia voluptatis, nunc utilitatis causa faciamus. Nempe in die ultimi judicii oculis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis, ut inde plus gaudeas: nunc vero, si sapis, oculis tuis non minus frequenter considerabis, et retributionem peccatorum videbis: ut inde videlicet plus metuas, ut vitia diligenter fugias, ut sollicite ambules cum Domino Deo tuo. Quam enim causam essp censetis, cur tam facile, tam saepe, tam sine ulla ratione homines hodie peccent, nisi quoniam oculis suis non considerant, nec retributionem peccatorum vident? An non permulti tam sine ullo metu, tam audacter, tam libere, tam temere peccant, quam facerent, si Deum ligueum vel lapideum se habere arbitrarentur? Quis hominum est tam audax, qui si vel debilissimo puero injuriam facere velit, non prius apud se cogitet, an ille quandoque, aut per se aut per alium injuriam ulcisci poterit? Cur igitur contra Deum omnipotentem, qui omnia videt, qui ubique est praesens qui ultor est peccatorum acerrimus, in cujus manus horribile est incidere, absque ulla consideratione peccamus, nisi quia oculis nostris non consideramus, nec retributionem peccatorum videmus? Deinde si semel temere peccaremus, ut primus Angelus, ut primus homo, magna res esset, sed excusationem aliquam haberemus: at quod tam crebro, quod singulis fere horis Dominum offendamus, ut facilius capilli capitis nostri, quam peccata animae nostrae numerari possint, quae ratio est, nisi quia oculis nostris non consideramus, nec retributionem peccatorum videmus? Sed quid postremo est, quod nos ad peccandum, hoc est, ad jacturam faciendam summi boni et sempiternae poenae debitum contrahendum invitat? Umbra quaedam honoris, pauci nummi, una brevissima delectatio, saepe etiam plane nihil. Multi enim reperiuntur, qui sine ira, sine causa, per jocum, ridendo blasphemant: ergone pro nihilo Deum offendis, regnum coelorum amittis, mortem merearis aeternam? Et cur hoc, nisi quia oculis tuis non consideras, nec retributionem peccatorum vides? Quamobrem, auditores optimi, si Prophetae monitis obtemperas, et nostrae saluti bene consultum esse velimus, bajulos illos atque operarios imitemur oportet, qui ferendis oneribus victura quaerunt. Quid enim i li faciunt, cum ad onus aliquod fovendum conducuntur? Num temere et inconsiderate quidvis capiunt? Minime vero: sed potius diligenter prius totum onus circumspiciunt, et virium facultatem, oneris gravitatem, itineris longitudinem sollicite metiuntur, saepiusque tentant, an pares humeros oneri ferendo se habere sentiant. Ad eumdem igitur modum, cum te ad peccandum, sive daemones, sive homines, sive mundus, sive caro provocat, oculis tuis considera, et retributionem peccatorum vide. Cogita tecum, an pondus illarum poenarum tolerare poteris, cui te peccatum sine ulla dubitatione subjiciet. Et ne forte, quoniam illae nunc ab oculis tuis absunt, te ipsum decipias, eas poenas cogita, quas hic experimur, et eis condimentum seternilatis adde. Sola enim aeternitas ejusmodi est, ut sine ipsa nullum supplicium grave, cum ipsa nullum leve judicari possit, et tamen hoc sale poenae omnes damnatorum condiendse sunt. Cogita
igitur quam crucem patereris, si absque alia poena in hoc templo, ita ut modo stas, perpetuo stare deberes, nonne malles inillies mori, quam in aeternum hoc modo stare? Quid igitur erit non in templo stare, sed in vivis atque ardentibus flammis jacere, totoque corpore et animo sine intermissione cruciari, atque id in aeternum, et ultra, si aliquid ultra reperitur? Quaeso vos, qui humeri viva illa incendia tolerare poterunt?Cujus pectus illa tormentorum aeternitate non frangetur? Quis ex vobis, clamat Isaias, poterit habitare cum igne devorante? Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? 0 Christiani, si parvos dolores, parva incommoda, parvas aegritudines, tam diligenter cavemus, sumptibus non parcimus, omnes medicos advocamus, quis in re tanta rationem et consilium nobis eripuit, ut oculis nostris non consideremus, nec retributionem peccatorum videamus? Quid cogitamus, si periculum aeternorum suppliciorum non cogitamus? Quid videmus, si hoc non videmus? Quid timemus, si hoc non timemus? Quid providemus, si hoc non providemus? An falsa haec esse dicemus? Sed non fabulae poetarum, neque philosophi gentium, sed ipsa Veritas est, quae nos ista docuit. Si Deus alicui flagitioso homini nunc diceret: En tibi optio datur, vide quid eligas, vel ab hac hora usque ad mortem podaqra laborabis, quae ne ad momentum quidem, neque noctu neque interdiu quiescere te patietur: vel si nunc morbum effugere cupis, modo monachus Carthusianus ut fias- oportet. Quid ille, si rationis est compos? num dubitabit e vestigio ad monasterium convo are potius, quam toto tempore vitae domi conclusus atque in lecto jacens cum acerbissimis doloribus colluctari? Jam igitur cum gehennae supplicia multo sint majora, quam quivis p dagrae dolor: cum spatium aeternitati* infinitis partibus excedat omne tempus hujus vitae, cum id, quod Deus a nobis requirit, multo sit minus et facilius, quam monachum Cai thusianum fieri, quid est quod dubitamus? Quae tanta suavitas in sceleribus reperitur, ut tam caro pretio emi debeat? Si sapientiam Salomonis, robur Sampsonis, speciem Absalonis, divitias Croesi, potentiam Augusti, annos Mathusalem peccando tibi comparares: quid tandem omnia ista prodessent, si postmodum in morte, neque corpus a vermibus, neque animam a gehenna liberare posses?
Itaque non sunt ista, non sunt heec (mihi credite) quamvis magna ef rara esse videantur, non sunt, inquam, ullo modo digna, quse sempiternis doloribus comparentur. Ergo si oculis tuis considerabis, et retribu-
tionerrv peccatorum videbis, et nunc bene sancteque vives, et postmodura beate feliciterque morieris, quod nobis omnibus concedat, qui est in saecula benedictus. Amen.
Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. Non accedet ad te malum
et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Enodatur in principio difficultas quaedam, tum de cohaerentia horum duorum versuum cum proscedentibus el sub sequentibus, tum de persona loquente, quce diversa statuitur, scilicet hominis sancti et Propheter. Altissimum hoc loco non de adjuncto loci, sed de Deo intelli - gendum esse significatur. Differentia inter malum et flagellum qune sit asdgn • tur, quorum illud est peccatum, quod solum verum malum dici debet; hoc vero pcenoe et miseriae ex peccato ortae. Resolvitur deinde quaestio, quod nimirum non in hac vita, sed in futura justorum tabernaculo non accedet malum, vel non appropinquabit flagellum. Quod ut evidentius intelligutur quinque enumerantur hominum genera. Primum, in quibus malum, id est, peccatum proprium suum habet domicilium. Secundum, in quibus quidem habitat, sed ab eo liberari facili negotio possunt. Tertium eorum, in quibus quidem peccatum ipsum non habitat, sed in iis adhuc concupiscentia vivit. Quartum, soli fuere Adam et Eva in statu innocentiae. Quintum, sunt homines perfecte beati; ubi ceterna beatitudo describitur, nosque eo serio invitamur.
Pars altera exponit, in hoc etiam sceculo suo modo posse impleri promissionem psalmographi: cur et quomodo Deus aliquando justum permittat labi, ex D. Gregorio docetur. Solos malos proprie flagellari, utpote quibus flagel-
Ium ad animam usque penetrat; sanctis vero non nisi ad extrema pertingit, exemplo S. Bernardi et S. Stephani Presbyteri, S. Gregorii et omnium Martyrum prolixe ostenditur. Sanctis non modo non obesae, sed et prodesse flagellum declaratur, quia ad cursum incitat, quo destinamur, quod variis exemplis et similitudinibus confirmatur. Tribulationes potius fla i/ ellum quam flagellum esse demonstratur ex comparatione, quia flagellum refrigerat, muscas abigit, reficit et recreat, quae omnia et flagellum egregie praestat, uti exemplo Arnulphi, cujusdum divitis a D. Bernardo conversi, et variis sacrce Scripturae testimoniis comprobatur.-
Quoniam tu es. Domine, spes mea: Altissimum posuisti refugium tuum: Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Psalmum nonagesimum, auditores optimi, quem Deo auctore atque adjutore suscepimus explicandum, carmen esse dramaticum, summoque artificio compositum, in prima nostra oratione breviter admonuimus. Id nobis in iis verbis intelligendis, quse hodierna die suo ordine exponenda se offerunt, magno usui esse poterit. Nam primus ille versiculus: Quoniam tu es, Domine, spes mea, Altissimum posuisti refugium tuum, totus est apertus et facilis, et a nobis etiam expositus, cum in explicatione primi et secundi versus hujus psalmi, de vi et significatione vocabulorum, Altissimi, spei et refugii, disseruimus. Sola connexio et continuatio hujus sententiae cum praecadentibus et sequentibus verbis, aliquid obscuritatis et difficultatis habet. Alloquebatur enim Propheta in verbis praecedentibus hominem justum, atque dicebat: Verumtcimen oculis tuis considerabis et re>mbutionem peccatorum videbis: nunc vero mutata persona, quasi non alteri, sed sibi ipsi hactenus locutus esset, statim subjungit: Quoniam tu es, Domine, spes mea. Mox autem ad priorem personam redit, et hominem justum alloquens ait: Altissimum posuist' refugium tuum. Itaque non videntur ullo modo inter se hi versus posse cohaerere. Illud enim: Tu es, Domine, spes mea, neque cum praecedentibus recte conjungitur, Oculis tuis considererabis et retributionem peccatorum videbis, neque cum sequentibus connecti potest: Altissimum posuisti refugium tuum. Nodum istum variis modis ac rationibus dissolvere atque expedire plurimi conati sunt. Theodoretus et alii quidam ex Graecis nullam hoc loco personae mutationem fieri volunt, ac ut oratio tota cohaereat, sufficere, si voculam unam dumtaxat subintelligamus, videlicet Dixisti: ut sit sensus: Quoniam dixisti: Tu es. Domine, spes mea, ideo Altissimum posuisti refugium tuum; et ea de causa Non accedet ad te malum et flagellum non appropinqu bit tabernaculo tuo.
Sed quamquam non inepte neque absurde ista dicuntur: tamen nulla videtur esse necessitas, cur vocem illam subintelligamus, et aliquid Prophetae verbis addamus, cum etiam absque ulla voce, tum integer verborum sensus, tum bona cum praecedentibus et sequentibus connexio reperiatur. Etenim, ut modo dicebamus, negari non potest, quin Psalmus hic nonagesimus sit carmen dramaticum, quales commcediae et dialogi esse solent, et qualia sunt in sacris litteris Cantica canticorum, in quibus variae personae inter se agunt sine ulla scriptoris, sive auctoris interlocutione. Nam paulo inferius in hoc eodem Psalmo Deus introducitur ita loquens: Quoniam in me speravit liberabo eum., protegam eum, quoniam cognovit nomenmeum: cum tamen in verbis praecedentibus non Deus, sed Propheta ad hominem justum loqueretur, ac diceret: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Neque hoc loco ullo modo illa vox inferi potest Dixisti vel Dixit. 11 oc igitur imprimis firmum et ratum sit, fieri hoc loco personae mutationem; et cum dicitur: Tu es, Domine, spes mea, hominem justum colloqui
cum Deo, sicut paulo ante cum dicebatur: Occulis tuis considerabis et retributionem peccatorum videbis, cum homine justo loquebatur.
Hoc autem ita constituto, illud expediendum restat, quousque hominis justi oratio se extendat: quidam enim totos hos duos versus homini justo attribuunt: Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum; non accedet ad te malum et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, cui nos sententiae consentire non possumus. Siquidem vocabulum illud A Itissiuum, non est, ut illi putant, adjunctum loci, sed nomen Dei. Neque enim cum dicitur, Altissimum posuisti refugium tuum, sensus est, sublime atque excelsum domicilium tibi fabricasti; sed Altissimum, id est, Deum tamquam tutissimam arcem, vel portum ad quem confugeres accepisti. Nam et Hebraei codices illam ipsam vocem hoc loco habent, quam initio Psalmi, ubi dicitur: Qui habitat in adjutorio Altissimi: et codices Graeci qui habent tov uJntj-cov articulo generis masculini, satis aperte indicant, vocabulo Altissmi Deum significari. Quam vero absurde dicatur Deo, Tu Deus Altissimum, id est, Deum posuisti refugium tuum, nemo non videt. Deinde cui dicitur, Altissimum posuisti re f 'ug ium tuum;e t: Non accedet ad te malum et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, eidem profecto dicitur, quod statim sequitur: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, cum nulla fiat in his omnibus versibus personae mutatio. At Deo dicere: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, non solum leve et puerile est, sed etiam impium et blasphemum.
Quamobrem id solum superest, ut orationem hominis justi paucis illis verbis: Quoniam tu es, Domine, spes mea, totam contineri dicamus, eamque cum praecedentibus Prophetae verbis ita continuemus:Audivithomo justus, quam multa et magna beneficia sibi ex nomine Dei sanctus Propheta promiserit: ut quod liberabitur de laqueo venantium, quod in umbra alarum Dei tutus requiescet, quod clypeo veritatis protegetur, quod non timebit a timore nocturno, quod cadent a latere suo mille, quod oculis suis considerabit et retributionem peccatorum videbit, propterea nunc, ut non ingratus, omnia illa cum ingenti laetitia cognoscere se confitetur, et cum debita, justaque humilitate respondet: Quoniam tu es, Domine, spes mea, hoc est: Agnosco non solum beneficia, sed etiam causam ct rationem beneficiorum: Non enim in arcu meo spem bo ct gladius meus non salvabit rue: sed Tu, Domine, spes mea: cadent, fateor, a latere meo mille, ct decem millia a dextris meis, sed non propter robur et virtutem meam, nec propter hominum amicorum meorum praesidia; sed Quoniam tu es, Domine, spes mea. Sperent alii si velint in incerto divitiarum, in astutia sreculi, in hominum gratia, in potentia et nobilitate; ego vero propter te Omnia detrimenti feci, et arbritorut stercora, et scio quia non confundar. Quoniam tu es, Domine, spes mea: si exurgat adversum me praelium, si exurgant adversum me castra, si saeviat mundus, si Diabolus fremat, si ipsa caro adversus spiritum concupiscat, non timebit cor meum, intrepidus dimicabo, Quoniam tu es, Domine, spes mea. Quod si denique adversus hostes fortiter pugnavero, si praevaluero, si vicero, si mihi palmam et coronam praeparatam esse cognovero, non etiam inde superbiet cor meum, neque in suis viribus temere gloriabitur, Quoniam tu es, Domine, spes mea. Haec est oratio sancti viri, cui mox Propheta respondet: Alt/ssimum posuisti refugium tuum, tamquam si diceret, recte et sapienter facis, cum in solo Deo sperare te dicis. Sic enim non humile et abjectum, terrenum ac debile domicilium tibi fabricasti, sed Altissimum posuisti refugium tuum, nempe in ipso Deo, quo nihil altius, nihil fortius, nihil stabilius, tibi asylum, et arcem et profugium quaesivisti, quocirca nihil tibi nocere poterit, cum ne bombardae quidem tam alte globos suos ejaculari queant.
Atque hoc est quod sequitur: Non accedet ad te malum et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo: quibus verbis omnia penitus mala atque incommoda ad homine justo semel removit. Siquidem omne malum aut peccatum est aut poena peccati. Peccatum est malum, quod sponte agimus: pcena peccati malum, quod patimur inviti. Et quidem peccatum malum est magnum, malum simpliciter, ac de eo Propheta dicit: Non accedet ad te malum: pcena vero malum est parvum, nec simpliciter malum dici potest. Quocirca sanctus David ejusmodi miserias non malum, sed flagellum appellavit \Et fage Ilum, inquit, non appropinquabit tabernaculo tuo.
Haec vero ita esse facile demontrari potest: id enim est vere et proprie, et simpliciter malum, quod hominem facit malum, quod nemo utitur, nisi male: quod a Deo,
qui est summum bonum, nullo modo proficisci potest: ejusmodi autem quid est nisi peccatum? Nam poenas, aerumnas, calamitates, quomodo simpliciter malas appollabibimus, cum nec hominem faciantmalum, et plurimi eis utantur bene, et eas Deus efficiat, et in homines mittat, qui totus est bonus? Existat al quis pauper, obscurus, contemptus, plagis et vulneribus plenus: sed tamen justus, pius, castus, sobrius, patiens, qualis quondam erat Lazarus ille mendicus, cum ad fores divitis epulonis stipem mendicaret, quid dum esse dices? Malum an bonum? Certe bonum. At plurima patitur mala. Fateor: sed illo uno caret, quod solum hominem facit malum. Contra vero, quid eum divitem, qui induebatur purpura et bysso, epulabatur quotidie splendide, et inter tot bonasolam vitam non habebat bonam: quid, inquam, bonum, an malum fuisse judicabis? Nonne malum? At multis bonis abundabat. Ita est. Sed ejusmodi erant illa bona, ut quamvis omnia, quae toto orbe reperiuntur, uni soli concederentur, adhuc bonum illum facere non valerent: imo vero quo magis ea bona multiplicantur, eo turpitudinem, stultitiam et stupiditatem habentis facilius produnt. Quid enim turpius, quid stultius, quid stupidius, quam ut omnia velis habere bona praeter teipsum? Bonam velis domum, bonam mensam, bonos liberos, bonum pallium, bonam tunicam, bonos calcaeos, et solam vitam, solam animam velis malam: atque ita calceos tuos praeponas animae tuae. Itaque non immerito Ethnicus ille Philosophus, cum divitis cujusdam ornatissimam domum ingressus forte spuere necesse haberet, postquam diu circumspexit, tandem in faciem divitis, cum quo loquebatur, spuit: et cum ille stomachatus id acciperet, et rusticos mores philosophi reprehenderet: Ne mireris (inquit Philosophus), nam diu quae in hac domo sunt omnia consideravi, et nihil turpe ac sordidum, ubi spuere possem, reperi, praeter te. Habemus igitur, auditores, verum malum, quod ad hominem justum, et in Deo sperantem non accedet, nihil esse aliud, quam peccatum: flagellum vero, quod ejus tabernaculo non appropinquabit, esse poenas et miserias, qum ex peccato natae sunt.
Sed magna quaestio hic exoritur, ut prophetica ista sententia, non tam explicatione, quam defensione indigere videatur. Si enim ad hominem justum peccatum non accedet, quid est, quid Salomon clamat: bepties cadet justus. Et: Non est homo justus in terra, qui faciat bonum, et non peccet? Si vero fla-»’ gellum justorum tabernaculis non propinquabit, cur idem ipse sanctus David in alio psalmo dicit: Lavi inter innocentes manus meas, et fui flagellatus tota die, et casiiyatio mea in matutinis: et in eodem loco de peccatoribus: In labore, inquit, hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
Itaque contrarium plane ei, quod Psalmus noster docet, rei veritas habere videtur, quando justi flagellantur, impii non flagellantur. Ut igitur quaestionem istam explicemus, illud imprimis consLituendum est, propheticam hanc promissionem ad vitam futuram praecipue pertinere. Nam quae causa est, cur ad hominem justum malum non accedet, et flagellum ejus tabernaculo non appropinquabit?Nonne illa, quoniam Altissimum posuit refugium sive tabernaculum suum? idem enim hoc loco refugium et tabernaculum significare ex Hebraeo vocabulo facile cognoscitur. Quocirca Beatus Hieronymus non refugium, sed tabernaculum vertit. Itaque cum in coelesti tabernaculo fuerimus, de quo David: Quam dilecta, inquit, tabernacula tua, Domine virtutum: concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini, et Dominus in Evangelio: Facite, inquit; vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula, et Paulus ad Hebraeos: Christus, inquit, assistens Pontifex futurorum bonorum, peramplius et perfectius tabernaculum: non manufactum, hoc est, non hujus creationis neque per sanguinem hircorum aut vitulorum; sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, seterna redemptione inventa, et Joannes in Apocalypsi: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitavit cum eis: tunc vere ad nos malum non accedet, et flagellum non appropinquabit tabernaculo nostro.
Ac ut magnitudinem hujus promissionis, et quantum boni nobis in coelesti tabernaculo repositum sit intelligamus, quinque hominum genera, sive status et conditiones consideremus. Primum genus eorum est, in quibus peccatum tanquam in propria domo semper inhabitat, et a quorum dorso flagellum, idque durissimum, nunquam removetur. Tales sunt omnes ii qui jam ad inferos descenderunt, quibus nihil miserius, nihil gravius, nihil infelicius, neque dici, neque cogitari, neque fingi potest. Semper
peccant, semper puniuntur, et tanquam vasa iree et contumelia3 ad hoc solum conservantur, et vivunt, ut in ipsorum poenis et cruciatibus Deus potentiam et justitiam suam immensam atque infinitam ostendat.
Alterum genus eorum est, in quibus peccatum habitat quidem et. dominatur; sed ita tamen ut redimi, et liberari possint. Tales sunt ii, qui in hoc seeculo in vitiis et sceleribus vivunt: quamvis enim omnes peccatores dignissimi essent, quibus continuo sub pedibus terra deficeret, et eos adhuc vivos tartara absorberent; tamen Deus incredibili sua benignitate ita constituit, ut cum aliquis animam suam tanquam domum Diabolo et peccato vendit, semper dum vivit possit eam lacrymis poenitentiae, et vera atque humili confessione redimere. Sed istorum quoque miserrimus et infelicissimus status est, et eo infelicior, quo minus infelicitas ejus in hoc mundo cognoscitur. 0 si homines intelligerent, quam breve sit spatium inter peccatum et gehennam, et quam celeriter de culpa transeatur ad poenam, non possent (mihi credite) non vehementer perhorrescere, Fiant, inquit David, vise illorum tenebrae et lubricum: et Angelus Domini persequens eos. Talis via est omnium peccatorum qua properant ad gehennam, non solum brevis, sed etiam tenebrosa, ut nesciant quo vadant: sed etiam lubrica, et quasi glacie recta, ut pedem figere non valeant: et his omnibus accedit Angelus Domini persequens eos, ut quamvis in tenebris, quamvis per lubricum, quamvis ad inferos, tamen festinare et currere compellantor.
Tertium genus eorum est, in quibus peccatum quidem ipsum per se non habitat; sed aliquem tamen in eis habet, qui causam suam diligenter agit; plane ad eum modum, quo litigatores agere solent, qui cum forte aliquo discedunt, procuratorem loco suo relinquunt. Tales sunt omnes ii, qui sine lethalibus criminibus viventes in hoc sseculo, Deo famulantur et serviunt. Quamvisenimin eis non vivat, neque maneat id, quod proprie dicitur peccatum, tamen concupiscentia adhuc manet, quee peccati est procuratrix: et quam propterea sanctus Paulus, nunc legem membrorum, nunc legem peccati, nunc etiam peccatum ipsum vocat. Ut enim quondam Chananeis et Paleestina ejectis Jebusseus mansit ad exercitum Judmorum: ita nunc per fidem et Sacramenta peccato de cordibus nostris expulso, fomes relictus est, cura quo litigare ac disceptare usque ad mortem debeamus. *
Porro statum quartum multo beatiorem, soli duo primi homines noverunt, quos brevi illo tempore, quo in paradiso habitaverunt, neque peccatum inquinabat, neque flagellum perterrebat, neque ulla concupiscentia mala ad peccandum provocabat. Magna sane, et expetenda felicitas hujus status, sed nondum tamen talis erat, ut de eo cani posset: Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Nam etsi peccatum et flagellum nondum aderant, tamen non longe aberant: imo vero quae tam celeriter adfuerunt, ut non prius Adam os ad pomum comedendum aperuerit, quam peccatum in intimum pectoris et animi penetraverit, nonne prae foribus jam expectare videbantur?
Restat igitur quintum genus hominum plene perfecteque beatum, ad quod unum, et solum malum non accedet, nec ullum, unquam flagellum propinquabit: isti sunt beatissimi ac felicissimi illi homines, quos tabernaculum coeleste jam recepit, quibus dicitur per Prophetam: Lauda, Jerusalem, Dominum, lauda Ceum tuum, Sion: quoniam confortavit seras portarum tuarum / Nimirum ut neque malum unquam accedere, neque flagellum propinquare posset. Et de quibus Joannes in Apocalypsi r Ecce, inquit, tabernaculum Dei cum hominbus, et habitabit cum eis: et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis, erit eorum Deus: et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor, neque dolor erit ultra. 0 tabernaculum beatum? 0 tutissimum refugium? 0 regio lucida, regio pacifica, quae nocturnos horrores, et nimbos ac procellas, ventos et tempestates ignoras: quse supra omnes montes, supra omnia elementa, supra omnes coelos collocata, neque jacula hostium times, neque tumultus bellorum exaudis: ubi praeliis triumphi, et gladiis palmae, et galeis, diademata, et gemitibus cantica succedunt. Ubi vita est sine morte, quies sine labore, saturitas sine fastidio, securitas sine metu, ubi nihil est quod displiceat, nihil deest quod delectet: unde exulat omne malum, quo confluit omne bonum. 0 teret quater et centies et millies beatos, qui in ea civitate ascripti sunt cives: qui inter magnos illos principes sedem habebunt, qui post brevissimum cursum hujus periculosae navigationis ad portum illum
tantae securitatis aliquando pervenient! Quid agimus, fratres mei? Quo currimus? Quid persequimur? Cur tantum bonum negligimus? qui minima lucra tam diligenter persequimur, cur tantos labores pro vilissimis rebus suscipimus, quibus bonum illud offertur, in quo est omne bonum? Evigilemus aliquando, excitemur, somnum discutiamus, et cum ad laborem nati simus sicut aves ad volandum, et quocumque nos vertamus, laborem fugere non possimus, faciamus (quaeso vos) pro Deo, pro vita aeterna, pro veris et magnis bonis, quae stulti homines pro mundo, pro vita brevissima, pro falsis et exiguis bonis facere non recusant. Ita nobis in coelo tabernaculum erigemus, quo malum non accedet neque flagellum propinquabit.
Etsi prophetica promissio, quae malum et flagellum a justorum tabernaculis removit, ad saeculum futurum praecipue pertineat: tamen etiam tempore hujus vitae suo modo completur. Nam et Dominus in Evangelio non solum vitam aeternam, sed etiam centuplum hoc tempore sectatoribus suis promisit: et Apostolus ad Timotheum scribens, pietatem affirmat Promissionem habere vitae, quae nunc est, et futurae / Videamus igitur si placet, quo pacto etiam hoc tempore ad homines justos malum non accedat, nec flagellum tabernaculis eorum appropinquet.
Atque imprimis malum, hoc est, peccatum, ad homines justos et in Deo sperantes nunquam accedere facile his videbit, qui vocis Hebraeae vim et energiam perspectam habuerit. Vox enim Hebraea, quam Latinus interpres vertit Accedet, non simpliciter accedere; sed casu, temere, fortuito accedere, vel potius accidere significat. Jam vero ad hominem justum etsi peccatum quandoque accedit; tamen non casu accedit, quoniam sine consilio et providentia Dei non accedit, qui hominem a se electum ac praedestinatum ad gloriam peccare numquam permittit, nisi possit et velit efficere, ut illud ipsum malum servo suo cooperetur in bonum. Itaque sinit aliquando Deus electos suos a serpente morderi; sed ipsum morsum in medicamentum vertit, quo vel superbia occulta detegitur, et comprimitur; vel futura prospicitur et cavetur: vel etiam alienis mor-
bis remedium praeparatur. Hinc D. Gregorius homilia vigesima prima in Evangelia:
« Considerandum, inquit, nobis est, cur omnipotens Deus Petrum, quem cunctae Ecclesiae praeficere disposuerat ancillae vocem pertime-cere et seipsum negare permisit: quod nimirum magnae actum esse pietatis dispensatione cognoscimus: ut is, qui futurus erat pastor Ecclesiae, in sua culpa disceret, qualiter aliorum misereri debuisset. Prius itaque cum ostendit sibi, et tunc praeposuit caeteris, ut ex suae infirmitate cognosceret, quam misericorditer aliorum infirmitatem toleraret ». Haec sanctus Gregorius, qui etiam in libro Dialogorum tertio, capite decimo quarto, magno divinae providentiae consilio saepe fieri docet, ut viri sancti atque perfecti parva quaedam vitia nunquam perfecte superent, quamvis in eis superandis totis viribus summoque studio laborent: videlicetutinde admoneantur, non se suis viribus magnos et potentes hostes devicisse, quando sibi relicti a parvis minimisque vincuntur. Cum igitur nunquam electi in peccata cadere permittantur, quin eis ipse etiam casus cooperetur ad bonum, vere Propheta nunc dicit, temere ac fortuito ad te malum non accedet.
Quod vero subjungit: Et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo verissimam atque utilissimam doctrinam continet. Nam velit nolit mundus sive id capiat, sive non capiat, soli sunt mali, qui vere in hoc sseculo flagellantur. Tunc enim homo proprie flagellatur, cum non solum affligitur corpus, sed etiam ad animam verbera penetrant: corpus enim non est homo, sed quasi domus et vehiculum hominis: tunc vero usque ad animum penetrare dicitur flagellum, cum est in causa, ut homo Deum offendat, ad haereticos transeat, furetur, irascatur, blasphemet, seipsum vel alium occidat: id quod solis mundi amatoribus quotidie videmus accidere, quippe qui levissimis de causis ad minimas jacturas continuo perturbantur.
Dicam hoc ipsum planius tunc homo flagellum sentit, et dolet, ac gemit, cum id affligitur ubi est anima. Si digitus praecidatur, non potes non dolere. Si vero capillus tondeatur, neque sentis, neque doles; propterea quod mortui sunt capilli, anima r.on est ibi. Jam igitur ubi est anima saeculi amatorum? In saeculo, in uxore, in filiis, in carne, in domo, in arca, in pecuniis. Ubi
enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum: et anima magis est ubi amat, quam ubi animal. Quid ergo mirum est, et mundi amator sentit, si gemit, si dolet, si blasphemat, si furit, si insanit, cum in temporalibus bonis flagellatur? Id enim ab eo violenter abstrahitur, cui tenacissime inhaerebat: membrum plane vivum ab eo praeciditur, in quo magna pars animi habitabat. Sancti vero homines, qui Altissimum posuerunt refugium suum, qui nihil amant, nisi in Deo et propter Deum, qui in coelesti tabernaculo animo, affectu, desiderio, cogitatione versantur, temporalia damna non percipiunt, quoniam hlagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Sanctus Bernardus, ut in tertio libro vitae ipsius, capite sexto, legimus, cum ei nunciaretur a suis, ingens pondus argenti, quod integro monasterio aedificando sufficere potuisset, furto esse sublatum, adeo flagellum ejus damni non sensit, ut nihil prorsus commotus placidissime responderet: « Benedictus Dei, qui nobis pepercit ab onere. » Presbyter quidam sanctus nomine Stephanus, ut de eo Beatus Gregorius in quarto libro Dialogorum cap. 19. refert, cum totam suam messem ab invido quodam in arca combustam esse didicisset, eique discipuli ejus dicerent: Vae, vae, Pater Stephane, quid contigit tibi? mox respondit: Vae, vae, quid contigit illi, qui hoc fecit? mihi enim nihil mali contigit. Ita nimirum vir iste sapiens et sanctus verissime judicabat, illum potius flagellari, qui injuriam facit, quam qui patitur. Quid ipse S. Gregorius cum in praefatione suorum moralium ad Leandrum scribens tantopere deploraret, quod se a monasterio ad palatium, et a cella monastica ad sedem pontificiam raptum et abstractum esse cerneret: flageUmnne, an beneficium putasset, si eum Deus iterum a palatio ad monasterium revocare voluisset? Nam quid ego de illis dicam, qui mundum exilium, et carnem carcerem esse ducebant, et cum Propheta magnis vocibus clamabant: Hei mihi, quia incolatus meus prolongatus est et cum Apostolo: Cupio dissolvi, et esse cum Christo; et: Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Num ii tandem mortis flagellum magni faciebant? Minime vero. Et quamobrem? Quoniam ut flagellum volitare videbant, mox animo, et cogitatione in coeleste tabernaculum confugiebant, quo malum non accedit, neque flagellum appropinquat.
Aspicite atque intuemini sanctos Martyres,
Veniebant olim cruenti carnifices cum fustibus et flagellis, non tam corpora, quam animas flagellare cupientes: nam quomodo latrones in sylvis gladios ostentant, nec tamen dicunt, da jugulum, sed da pecunias: ita carnifices olim flagellum intentabant, sed interim thesaurum fidei postulabant, martyribusque dicebant, vel Christum abnegate, vel acerbissima morte peribitis. Quid tunc Martyres? Ita faciebant, quod olim Patriarcha Joseph, cum ab impudica femina de stupro interpellatus, relicto pallio aufugit. Ita et ipsi cum thesauro fidei in coeleste tabernaculum animo confugiebant, atque inde tamquam exedito loco, quid fieret corpori suo, saepe cum ingenti laetitia prospectabant: et cum viderent corpus a tortoribus caedi, comburi, non aliter affecti erant, quam si ex alia turri domum suam incendi aut everti conspicerent ab iis, qui solum propterea id facerent, ut se vivos comprehenderent vel occiderent. Quocirca non raro tortores suos ipsi qui torquebantur lepide irridebant, cum eos frustra laborare perspicerent. Nonne Beatus Laurentius extensus in craticula, et semiustum 1 tus tyranno dabat, cum ei diceret: « Assatum est, jam versa et manduca? » Quid Magnus ille Marcus Arethusius? Nonne, ut Gregorius Theologos oratione prima in Julianum scribit, cum membris omnibus confractis melleque perunctis, et in sporta suspensus partim a vespis et apibus comederetur, partim ab ardentissimo sole desuper coquente torreretur, persecutores suos festive irridens dicebat, placere sibi omen illud, quod ipso in sublimi existens eos humiles humique jacentes videret? Itaque recte Beatus Bernardus sermone sexagesimo primo in Canticum: « Stat, inquit, Martyr tripudians et triumphans, toto licet lacerato corpore, et rimante latera ferro, non modo fortiter, sed et alacriter sacrum e carne sua circumspicit ebullire cruorem. » Ubi ergo tunc anima Martyris? Nempe in tuto, nempe in petra. Si enim in suis esset visceribus, scrutans ea ferrum profecto sentiret, dolorem non ferret, succumberet et negaret. Quse cum ita se habeant, si volumus nos quoque non sentire jacturas, non diligamus res perituras: sed in eo cor nostrum et amorem totum collocemus, qui solus perire non potest: et tunc ardeat licet mundus totus, diripiantur urbes, concutiantur provincise, mutentur regna, transferantur imperia, coelum cum terra denique
misceatur, nos tamen ne capillum quidem unum amittemus: quoniam altissimum posuimus domicilium nostrum, quo malum non accedit neque flagellum appropinquat.
Sed parum esset, auditores, si nihil detrimenti sancti homines caperent ex flagellis: nos vero dicimus magnam praeterea tum utilitatem, tum voluptatem flagellum afferre secum, si de manu Domini recipiatur. Id quod vel ex ipso nomine flagelli discere poterimus. Quid enim est flagellum? Instrumentum, quo equi ad cursum incitantur, quod in itinere quidem utile ac necessarium est, sed cursu peracto in aliquem angulum abjicitur. Nos omnes, auditores, ad patriam coelestem properamus: iter est longum, tempus est breve, equus est piger: quis igitur negare audeat, flagellum esse necessarium? Multiplicatae sunt infirmitates eorum, ait Propheta, postea acceleraverunt. Et Sanctus Gregorius: « Mala, quse hic nos premunt, ad Deum ire compellunt. » Quid enim mundus, dum nos penuria, peste, bello, aliisque miseriis et calamitatibus flagellat, nonne aperte clamare videtur: Noli hic hserere, quid hic agis? Noli me diligere, dilige quod debes? Quomodo si spinee ab aliquo pro rosis forte carperentur, et illae non loquendo, sed pungendo dicerent: Cur tangis? deciperis, spinae sumus, non rosae. Itaque utilis est in hoc itinere aliqua tribulatio: sed cum ad patriam et domum nostram pervenerimus, tunc demum flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
Sed dicet aliquis: Ego quidem flagellum non recuso, paratus sum interdum, vel aegrotationem vel penuriam aliquam pati, cum Deo id bene placuerit: at illud mihi displicet, quod homines improbi sine ulla causa mihi mea surripiunt: volo meipsum jejuniis et vigiliis aliquando flagellare: sed quod unus nequam injuriam mihi faciat, id vero sequo animo ferre non possum. Dic mihi, oro te, si forte esses in itinere, et festinatio tibi esset necessaria, et equum tuum incitare non posses, an tibi non placeret, si quis a tergo equum tuum flagello verberaret? Ita igitur videt Deus te desiderium bonum habere, sed non pares vires: et quoniam non bene scis, ut oportet equum tuum flagellare, et nimis tenere eum diligis, mittit Deus aliquem, qui te juvet.
Sed accipite nunc aliam longe majorem flagelli utilitatem. Similis est afflictio, quam hic patimur, palmitibus vitium, qui etiam flagella dici solent. Quid deformius, quid debilius, quid tortuosius vite? Et tamen quid parit vitis? Si videret aliquis vires in hieme, et earum usum atque utilitatem ignoraret, nonne quasvis myricas vineis anteponeret? Ad eumdem modum, auditores, flagellum afflictionis flagellum est vitis, deforme atque asperum esse videtur, sed vinum gloriae et beatitudinis parit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Intellexerunt hoc Martyres sancti multo melius, quorum unus Beatissimus Ignatius ad bestias damnatus, ad Romanos ex Asia scribit: « Utinam fruar bestiis, quae mihi paratae sunt, et si illae noluerint, ego ipsis vim ingeram, ego urgebo: ignoscite mihi, ego scio quid mihi expediat. » Alius vero illustrissimus Cyprianus (ut Pontius in ejus passione refert) viginti aureos tortori suo numerari voluit, ut se ab eo non supplicium, sed beneficium accipere testaretur. Intelligebant isti quam pretiosum vinum afflictionis flagella producerent: et cur, quaeso, existimatis mensuram tribulationum tam bonam, tam confertam, tam coagitatam, tam supereffluentem dedisse Dominum in sinum Matris, Apostolorum, Martyrum aliorumque amicorum suorum, nisi quoniam fructum atque utilitatem earum probe intelligebat. Si quis in carcere propter contractum aes alienum misere vitam ageret, neque egressurum se inde speraret, nisi cum esset educendus ad crucem: interim vero aliquis amicorum marsupium plenum auro atque argento per fenestras in carcerem injiceret, et casu fieret, ut marsupium caderis caput ejus miseri leviter percuteret, ille certe initio cum caput feriri sentiret, et nondum sciret quid esset, non posset non dolere, fortasse etiam diceret: Vae mihi hominum miserrimo, hoc sane deerat, ut etiam in carcere lapidarer? Sed ubi ad marsupium conversus, videret, sumeret, aperiret, aurum esse cognosceret, quo de carcere liberari, possessiones emere, dives evadere, et reliquum vitae beate feliciterque traducere posset, o qua laetitia exultaret! O quas gratias illi haberet, a quo caput suum pulsatum ante conquerebatur! Ita nobis accidit, auditores, sumus in carcere corporis hujus, multum contraximus debitorum, mittit nobis Deus genus aliquod ■efflictionis, quod initio quidem dolorem et molestiam aliquam parit: sed si prudenter,
diligenter, si rectis oculis afflictionem consideremus, videbimus, eam aequo animo toleratam marsupium esse pecuniarum, quibus et pro debitis peccatorum Deo satisfacimus et vitam beatam ac sempiternam comparabimus.
Grammatici docent, quod nunc flagellum appellamus, olim flabellum esse nominatum; sed pace ipsorum contra potius, quod olim flagellum dicebatur, nunc flabellum dici debet. Siquidem olim ante Christi in terras adventum, cum nondum sciretur tribulationis pretium, tunc vere tribulatio affligebat, atque urebat, et flagellum a flagrando nominari conveniebat. Atposteaquam liberator noster flagellum in manu suscepit, continuo illud in flabellum commutavit, et dulces atque expetendas tribulationes fecit. Primum enim flabellum refrigerat: id et afflictio facit. Est aliquis forte adolescens, fervet in eo sanguis, ardor libidinis eum quietum esse, et boni aliquid agere, vel cogitare non patitur: sumit Deus flabellum aegritudinis, facit illi ventum, protinus refrigeratur. Nam viribus deficientibus deficiunt simul mala desideria. Deinde, flabellum muscas repellit: id et afflictio facit. Est aliquis dives, nobilis, potens, multae muscae, multi gnathones, multi adulatores ad eum accurrunt non quidem propter ipsum, sed propter mei divitiarum atque honorum, quo delibutus videtur. Sumit Deus flabellum tribulationis, facit illi ventum, redigit eum parumper ad inopiam, subito muscae diffugiunt. Magnum sane beneficium, magna utilitas hujus flabelli. Praestat enim multo amicos non habere, quam adulatores habere, qui suis mendaciis, suis assentationibus, suis blandis sermonibus vitia amicorum aiunt, et corpora atque animas eorum perdunt, et cum unum miserum effecerunt, tunc eo relicto ad alios pergunt: et more eorum gallorum, qui in verticibus turrium ventos designant semper ad eam partem canunt, unde aura prosperitatis spirare videtur. Flabellum postremo id proprium habet, ut mirifice recreet, reficiat, consoletur: id et tribulatio de m nu Dei suscepta verissime facit, siquidem spem vivam, certamque fiduciam gignit beatitudinis. Tribulatio, inquit beatus Paulus, patientiam operatur, patientia vero probationem, probatio vero spem: ea vero spes, ea fiducia nullis verbis explicari potest, quale gaudium, quam verum, quam magnum, quam solidum in corde patientis generet. Cum Sanctus Bernardus aliquando in provinciam Flandrise venisset, ubique retibus verbi Dei multos homines caperet, cepit inter alios virum quemdam magnum, nobilem, divitem, deliciis deditum, nomine Arnulphum, eumque Monachum Cisterciensem, id est, sui Ordinis fecit. Porro eum Deus flabello tribulationis tamquam ab aestu saeculi venientem refrigerare volens, gravissima aegritudine acerbissimisque doloribus longo tempore vexavit. Ille vero cum maxime torqueretur, creberrime repetebat: Vera sunt, Domine, quae dixisti: Vera sunt, Domine, quae dixisti. Cumque fratres, qui aderant, dicerent inter se, vim doloris eum ad insaniam redegisse: Non est ita, respondebat, non insanio, sed vera esse dico atque experior, quae Dominus locutus est. Ipse siquidem centuplum in hac vita promisit, iis qui temporalia bona dimisissent, ego vero centuplum istud nunc testor, ac fateor me recipere. Siquidem in his magnis ac pene intolerandis doloribus tanta laetitia tantaque voluptate perfundor ex quadam certa et viva spe felicitatis, quam Dominus mihi brevi se donaturum certo promisit, ut millies malim hos dolores perpeti, quam mihi temporalia
mea bona, etiam centuplicata restitui. Vere igitur, auditores optimi; vere sanctus Propheta clamat: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Merito Sanctus Jacobus monet: Omne gaudium existimate, fratres mei cum in tentationes varias incideritis. Jure Apostoli omnes Ibant gaudentes a conspectu concilii quando digni habiti fuerant pro nomine Jesu contumeliam pati. Et si flabellum sunt in hac vita tribulationes propter Deum sequo animo toleratee, quando nondum re, sed solum spe beati sumus, quid erit in futura? Tunc vere flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, tunc vere mutabitur penitus in flabellum, tunc vere dicere poterimus: Transivimus per ignem, et aquam, et eduxisti nos in refrigerium; et: Lxtati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti; annis, quibus vidimus mala; et: Bonum mihi, quod humiliasti me. Tunc vere dicemus, benedictum sit flagellum, benedicta sint jejunia, benedictse contumelise, benedictse injurise, benedictse persecutiones, et super omnia benedictus Deus, qui eas permisit vel etiam misit, et nunc in dulcedinem et delicias vertit, cui est honor, et gloria in ssecula sseculorum. Arnen.
Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Quandoquidem hoc eodem versiculo usus sit Diabolus in tentando Christo, quatuor propterea manifestuntur peccata, quce ille in allegando hoc sacra: Scripturae loco commisit. Primum est quod illum ad Christum retulerit, qui nunquam habuit Angelos custodes, bene autem administros. Secundum, quod ad malum finem eum adhibuerit. Tertium, q.uod nuda et simplicia verba adduxerit, quae tamen met phorica sunt. Quartum, quod mutilam et truncam sententiam attulerit. Deinde ipse versus de verbo ad verbum explicatur; atque in primis quonam vocabulum Quoniam referatur ostenditur ejusque causa assignatur. Quanta cura Deus hominem custoditum velit, ex voce Angelis colligitur. Quare plurali numero Angelis suis, jjutius quam singulari utatur Psaltes, duplex habetur ratio, tum quia non modo a proprio Angelo, qui cuique attributus, homo custoditur, sed etiam ab aliis; qui praesunt regno et provinciae unicuique: tum etiam quod Episcopi Sucerdoles et concionatores Angeli dicantur. Additur autem suis, ut intelligamus, Deum nos suis, hoc est, bonis Angelis commendasse, non mulis, quales sunt daemones; ubi probatur Haereticos quoque esse Angelos mulos. Causae referuntur, cur Angeli libenter nostri curam suscipiant. Docetur deinde, quid et queenam sit via, in qaa nos custodiendos esse Deus mandavit, quod duplici modo exponitur, et quod
in hac vita, quae via est, non sit subsistendum rationibus demonstratur.
Altera pars docet, quomodo nos Angeli custodiant ne offendamus ad lapides, qui sunt scandala, et occasiones peccandi. Praeterea duo praecipua beneficia Angelorum explicantur, instructio scilicet et defensio. Docent autem nos primo surgere de peccato, ubi pulchra figura Petri in carcere inter duos milites secure dormientis peccatoribus applicatur. Secundo docent vitare prava consortia, quod exemplo Tolli ex Sodoma educti comprobatur. Tertio fortiter in via Domini pergere, quod Elias in via roborntus confirmat. Quarto, fugare daemones, quod exemplo Tobice junioris ostenditur. Tandem docent nos vincere et triumphare quod in historia Gedeonis contra Madianitas pugnaturi clarum est. Deinde manifestatur, a quibus nos Angeli defendant, scilicet a Daemonibus, ab hominibus malis, a fera, ab inanimis rebus, imo et ab ipsa ira Dei, quae singula suis. exemplis vera esse comprobantur. Tandem nuvum adducitur Angelorum beneficium, nimirum quod nos functos vita ad coelum deferant: ac proinde merito illos esse audiendos, et honorandos convincitur.
Etsi plurimi sint, optimi auditores, qui terram magno labore, vel per se vel peralios fodiunt, ut novos auri atque argenti, vel pecuniarum gemmarumque pretiosarum thesauros aliquando reperiant,: tamen non pauci nihil unquam aliud, quam ossa mortuorum.
vel cineres et carbones inveniunt. Idem omnino sacrarum litterarum studiosis nostro potissimum tempore usu venire videmus. Etenim multi divinas Scripturas diligenter evolvunt, et dies ac noctes in lege Domini meditantur; sed non omnes ad ipsum verae intelligentiae, divinseque sapientiae thesaurum perveniunt. Imo vero quid Haeretici omnes, quos in Scripturis legendis, vertendis, perdiscendis, memoriae commendandis assidue versari negare non possumus: quid, inquam, tot suis laboribus et sudoribus tandem reperiunt, nisi cadavera mortuorum? nisi cineres? nisi carbones? sensus quosdam nisi videlicet nigros, tartareos, veritati pietatique contrarios: atque imprimis ossa et cineres quondam extinctorum, sepultorumque errorum. Sed nemini mirum id videri debet: Non enim est discipulus super magistrum, sed Sufficit discipulo si sit sicut magester ejus. Quis enim magister, ac doctor Haereticorum est, nisi ille, quem sacrae litterae nunc spiritum erroris, nunc spiritum mendacem, nunc spiritum vertiginis appellant? Is vero tunc omnibus Haereticis ad Scripturas depravandas, et in alienos ac monstruosos sensus detorquendas aditum patefecit, cum adversus Christum, hoc est, adversus ipsam Dei sapientiam et veritatem, illis Psalmi versiculis pugnare ausus est, quos hodierna die, Domino juvante, explicaturi sumus. Etenim cum spiritus ille mendax frustra Domino suasisset ut de lapidibus panes efficeret, mox eum ad verticem divini templi perduxit, atque ait: Si filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Qu niam Angelis suismandaoit de te jnmanibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Nos igitur more prudentium agricolarum, qui non prius bonas atque utiles herbas in agris serunt, quam eos a malis, noxiisque purgaverint: primum Satanae sententiam breviter refellemus: deinde veram atque a sanctis Patribus acceptam hujus loci intelligentiam adteremus.
Quatuor sunt praecipua peccata, quae daemon in hujus testimonii allegatione commisit: primum longe aberravit a scopo: siquidem Psalmus hic nonagesimus non ad Christum refertur, sed hominem justum inter pericula constitutum multis rationibus consolatur. Et cum aliae Psalmi partes, tum praecipue ista, quae Angelorum custodiam homini justo promittit, ad Christum nullo modo pertinere potest. Nam cum tria quaedam
in una atque eadem Christi persona reperiantur, heus, anima, caro: Deus nulla eget, neque eguit unquam Angelorum custodia, cum ipse sit. qui Portat omnia verbo virtutis suae, et homines omnes Angelosque custodit. Anima etiam nullis Angelorum praesidiis unquam opus habuit, propterea quod semper beata, semper felix, semper in patria fuit. Custodiae vero atque praesidia Angeloru m solis iis necessaria sunt, qui de mundi hujus exilio ad illam coelestem et beatam patriam inter insidias, atque arma inimicorum pergunt. Sola Domini caro brevi illo tempore, quo mortalis et passibilis erat, custode ac protectore aliquo indigebat; sed eum tamen Angelum esse, neque decebat, neque necesse erat cum beatam et felicem illam carnem tamquam propriam templum ac domicilium Deus inhabitaret, qui eam per se regebat, defendebat, tuebatur, conservabat. Itaque Angeli quidem (ut Evangelium docet) Christo famulabantur interdum et serviebant; sed eum minime protegebant, vel custodiebant.
Deinde ineo Diabolus peccavit, quod Scripturae testimonio re videlicet optima, sanctissima. ad finem pessimum abuti voluit, ut Christum ad peccandum provocaret: quomodo si medicus peritus, sed improbus, potenti aliqua medicina ad aegrotum occidendum uteretur. Sed bene habet, quod sicut Deus mala vertit in bona, ita daemon bona vertit in mala, et bonis utitur male.
Tertium Diaboli peccatum est, quod nuda et simplicia Scripturae verba pro se adduxit, et verba illa: In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, quae figurata et metaphorica sunt, ita simpliciter et proprie intelligi voluit, ac si Propheta, dixisset, posse nos clausis oculis tuto ac libere iter facere, et neque saxa, neque praecipitia metuere, et idem esse omnino sive per gradus paulatim ad portam descendamus, sive per fenestram uno saltu ad terram veniamus; propterea quod Angelis a Deo imperatum sit, ut nos ubique diligenter custodiant, et etiamsi velimus nunquam impingere neque cadere nos patiantur. Atqui levem et puerilem hanc intelligentiam, quam Daemon non tam habebat, quam habere se simulabat, sapienter Dominus confutavit, cum ait: Scriptum est: Non tentabis Dominum Deum tuum. Tamquam si diceret, Deus quidem Angelis suis mandavit, ut homines justos ubique custodiant; sed non propterea debet aliquis
Deum tentare, neque miraculum expetere, ubi nulla necessitas miraculorum est: alioqui si sponte aliquis seipsum de monte praecipitet, Angeli non custodient, quo minus ille vel collum vel tibias frangat.
Postremum quod in hac Daemonis allegatione sancti Patres reprehendunt, illud est, quod mutilam et truncatam sententiam attulit: nam cum dixisset: Scriptum est: Quia Angelis suis mandavit de te: non addidit, quod sequitur: Ut custodiant te in omnibus viis tuis, sed mox ad illud transit: In manibus tollent te. At cur mediam illam sententiam praetermisit? Quoniam contra eum aperte faciebat: Psalmus enim perspicue dicit, nos in viis non inpraecipitiis custodiendos. Quod si praecipitia quoque aliquo modo viae dicendae sunt, certe Diaboli viae sunt, non Christi, nec sanctorum. Et cur etiam verba sequentia: Super aspidem et basdiscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem, Daemon silentio praeteriit, nisi quoniam in iis suas insidias aperiri videbat. Itaque recte Gregorius Theologus oratione in sanctum lavacrum: <c 0 sophista malitiae, inquit, cur sequentia supprimis? Recte enim id novi, tametsi tu sileas, quoniam super te aspidem et basiliscum ascendam, et super serpentes et scorpiones Trinitate circumseptus ambulabo. »
Habemus igitur ineptam atque absurdam esse Diaboli expositionem, et cum ipse magister et doctor sit Haereticorum, vos ipsi cogitare, qui ab eis nos possimus, nisi corruptelas, nisi depravationes, nisi mendacia expectare? Sed nos Beatum Hieronymum potius audiamus, qui in extremo dialogo adversus Luciferianos monet, non esse unquam •Haereticis credendum, quamvis de Scripturis multa garrire videantur, cum etiam Diabolum sciamus de Scripturis aliquando esse locutum: sed in ea Ecclesia permanendam, quse ab Apostolis fundata usque ad diem hanc durat, quae non solum verba, sed etiam verum et legitimum sensum Scripturarum tenet.
Sed jam ad ipsorum versiculorum expositionem veniamus, et singula verba seorsim et per se consideremus. Atque imprimis vox illa, Quoniam, non praecedentium, sed sequentium verborum rationem reddit. Quid est quod praecessit? Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quid est quod sequitur? In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem
pedem tuum. Jam igitur media haec sententia, Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te omnibus viis tuis. Non est cum praecedentibus it aconneetenda: Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo; quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te omnibus viis tuis: sed cum sequentibus hoc modo: Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Ideo In manibus portabunt te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Nam sententia illa praecedens jam sua ratione confirmata erat. Si enim quis petat, cur ad hominem justum malum non accedet, flagellum ejus tabernaculo non propinquabit? Respondebit Propheta: Quoniam Altissimum posuit refugium suum. Deinde neque tabernaculum coeleste, quod sua altitudine munitissimum est, custodia Angelorum eget, neque congruentem rationem Propheta redderet, si diceret: Fagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, quoniam Angeli te custodient in via. Quare sequentium, non praecedentium verborum, hic ratio redditur, et simul novum atque insigne Dei beneficium commemoratur, quod tamen cum praecedentibus rectissime aptissimeque conjungitur. Poterat enim homo justus, cui superiore versiculo dictum erat: Non accedet ad te malum et fagellum non appropinquabit tabernaculo tuo, jure ac merito dicere, bene habet quod in coelesti tabernaculo tutissimus ero, quandoquidem neque eo accedere malum, neque flagellum propinquare potest: at si dum adhuc versor in itinere, me forte latrones intercipiant, vel in foveam aliquam incidam, aut certe aberrem a via, quid mihi tabernaculum proderit? Respondet Propheta, nihil est omnino quod metuas nam qui tibi tabernaculum paravit in patria, idem Angelis suis mandavit, ut te custodiant ac tueantur in via. Atque hsec de illa voce, Quoniam.
Sequitur, Angelis. Quod unum verbum rem magnam et pretiosam, prsestantem, et sane singularem esse hominem nos perspicue docet. Res enim magnae et pretiosae multis claustris, et clavibus custodiri solent: at quot claustris, quot clavibus, quam diligenter, quam sollicite Deus hominem custodiri voluerit, quse unquam oratio explicabit? Primum Deus ipse semper vigilat, ut nos custodiat nec unquam oculos providentiae suae a nobis removet: Non dormitabit, neque dormiet, qui custodit Israel. Quid faciam tibi, inquit Sanctus Job, o custos hominum? Deinde, lege naturm, lege divina, lege humana tamquam triplici muro, vel quasi mcenibus, fossa et vallo nos cinxit: tamen ne forte moenia transiliremus funibus innumerabilium beneficiorum nos arctissime sibi devinxit atque obligavit: et quoniam periculum erat, ne funes quoque aliquando frangeremus, Unicuique mandavit Deus de proximo suo: nimirum ut unusquisque omnes quoad posset custodiret, et ipse vicissim ab omnibus custodiretur. Quia vero facile fieri poterat, ut homo hominem contemneret vel deciperet, vel etiam inter se homines latronum more convenirent, et unus alium ad malum adjuvaret, addidit postremo firmissimum tutissimumque praesidium sanctorum Angelorum, qui neque muneribus corrumpuntur, quoniam optimi sunt; neque fraudibus decipiuntur, quoniam sapientissimi sunt: neque vi coguntur, quoniam fortissimi sunt: neque celeritate vincuntur, quoniam spiritus sunt: neque numero superantur, quoniam innumerabiles sunt.
Angelis, inquit, suis mandavit de te. Neque vero solum hoc loco, sed passim divinae Scripturae nos docent, unicuique nostrum esse proprium Angelum tamquam praesidem et paedagogum et nutritium assignatum. Ac ut alia praetermittam, nonne Dominus ait in Evangelio: Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Dico enim vobis, quia \ngeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei mei, qui in coelis est. Nolite despicere, inquit Dominus, istos pauperculos, quos saepe videtis corpore squalido1, vestibus laceris, summa humilitate divitibus supplicare. Nam Deus illos non despicit, et quamquam certis de causis inopia premi atque affligi nunc eos permittat, tamen tanti eos facit, ut singulis eorum ex magis illis principibus, qui in aula coelesti degunt custodes et magistros assignaverit. In actibus etiam Apostolicis, cum Sanctus Petrus de c‘a icere divinitus liberatus, ad domum quorumdam Christianorum venisset, et illi non crederent esse Petrum, dixerunt: Angelus e^us est. Adeo semper in animis piorum haec veritas impressa fuit. Itaque merito Sanctus Hieronymus superiorem Evangelii locum exponens, ait: Magna dignitas animarum, ut una quaeque ab ortu nativitatis in sui custodiam Angelum delegatum habeat.
Sed si unusquisque nostrum unum dum¬
taxat Angelum custodem habet, cur Psalmus
dixit: Angelis suis, et non potius Angelo suo mandavit de te? Duae sunt hujus rei praecipuae rationes. Prima, quoniam et.u homines singuli Angelos singulos tamquam suos et proprios custodes habent; tamen praeter eos habent etiam multos alios, cum caeteris hominibus communes. Nec enim solum hominum singulorum, sed etiam civitatum, provinciarum et regnorum sunt Angeli custodes. Nam et apud Danielem unus Angelus Judaeorum, alius Graecorum, alius Persarum princeps appellatur. Et sanctus Basilius libro tertio in Eunonium constanter affirmat, tantum praestare Angelos, qui regnis et provinciis praesunt, iis qui praesunt hominibus singulis quantum regna et provinciae singulis hominibus praestant.
Altera ratio est, quoniam non solum coelestes illi, ac prope divini spiritus Angeli in sanctis litteris nominantur; sed etiam Episcopi, et Sacerdotes, concionatores. Nam et Joannes in Apocalypsi septem Episcopos Ecclesiarum Asiae, septem Angelos nominavit. Et Malachias de Sacerdotibus dicit: Labia Sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est. Et de Joanne Baptista primo ac summo Christi praecone Dominus per Malaehiam ait: Ecceego mitto Angelum meum, gui praeparabit viam ante faciem meam. Istis vero hominibus Deus mandavit, ut te verbo et exemplo custodiant, ut semper vigilent tamquam rationem pro anima tua reddituri, ut viam bonam tibi ostendant, ut in ea te comitentur, ut omnia impedimenta, quoad poterunt, auferant, ut te salvum atque incolumem ad coeleste tabernaculum perducant. Cum igiturtot Angelos, vel potius tot genera Angelorum custodes et praesides habeamus, nonne merito nunc Propheta dicit: Angelis suis mandavit de te.
Sed cur addidit Suis? An satis non erat A ngelis dicere? Non sane, auditores, non satis erat. Habet enim et Diabolus Angelos suos, quibus mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis; nimirum, ut si sceleratus et improbus fueris, non facile convertaris: si vero pius et probus, etiam pervertaris. Et sicut Deus praeter spiritus illos coelestes, etiam Episcopos, Sacerdotes, concionatores, custodes animarum esse voluit: itaque quoque et Satan praeter spiritus illos tartareos, utitur etiam lenonum et meretricum, atque imprimis Lutheranorum et Calvinistarum opera in hominibus custodiendis, ne a via haeresumetflagitiorum aliquando discedant. Quare cum Angelos tam bonos, quam malos habeamus, et utrique nos in viis suis custodire satagant, ne putaremus omnibus id a Deo esse mandatum, Psalmus aperte dicit: Angelis suis mandavit de te, hoc est, imperavit Deus Angelis sanctis, ut te juvent: non imperavit Angelis malis, ut tibi noceant. Neque probabile est ullo modo, neque Scripturis, aut rationi consentaneum, quod Origenes et Cassianus exlibro Pastoris docuerunt, unicuique Angelos duos a Deo esse attributos: unum bonum ad custodiam, alterum malum ad exercitium: Deus enim nemini mandavit im pie agere, neque homini, neque Daemoni, et nec per se, nec per alium homines tentat, sed Intentator malorum est, ut ait Apostolus Jacobus: quin potius conqueritur ipse per Jeremiam de falsis Prophetis, de malis Angelis, de novis haereticis: Nolite, inquit, audire verba Prophetarum, qui prophetant vobis et decipiunt vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini: dicunt his, qui blasphemant me, locutus est Dnminus: Pax erit vobis. Et omni, qui ambulat m pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum. Non mittebam Prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant. Si stetissent in consilio meo, et nota feassent verba mea populo meo avertissem Utique eos a via sua mala et a cogitationibus suis pessimis. 0 utinam tot Prophetae mendaces, qui miseris nostris temporibus visionem cordis sui loquuntur, et tantum numerum animarum tam misere perdunt, haec verba serio apud se quandoque meditarentur. Quinam enim sunt, qui templa et altaria spoliantibus qui Deum et sanctos blasphemantibus, qui cum sacris virginibus incesta matrimonia contrahentibus, qui omnia jura divina et humana violantibus, qui more latronum et piratarum ubique grassantibus, qui denique ab Ecclesiae gremio, a Christi corpore, ab ovili Dominico se separantibus dicunt: Pax cnt vobis; non veniet super vos malum, nonne novi Haeretici, Lutherani, Zwingliani, Calvinistae? Quis enim eos misit? Unde, quando, quomodo venerunt? per quam portam intraverunt? Unde spiritum istum seditiosum, turbulentum, sanguinarium, voluptarium hauserunt? In Evangelio Christi? an potius in Alcorano Mahometi vitam istam simul epicuream et piraticam didicerunt? quae virginitatem odit, quae continentiam execratur, quae jejunia ferre non potest, quae omnibus
libidinibus habenas laxat, quae terras et maria nefariis armis, nec tam bellis, quam latrociniis infestat? Visionem igitur cordis sui loquuntur, et non de ore Domini, non missi currunt, et non jussi praedicant: at si stetissent in consilio Domini, in consilio justorum et congregatione, si ab Ecclesia matre, quae eos peperit et educavit, impii et ingrati non recessissent, avertisset utrique Dominus eos a via sua mala: si in aliquo videlicet errore fuissent, si quid minus recte sensissent, eos Deus in Ecclesia permanentes, sine dubio illustrasset, atque ab erroribus revocasset, neque tam misere perire sivisset. Nunc vero proficient semper in pejus errantes, et in errorem mittentes, et de nocte ad noctem, de caecitate ad caecitatem, de tenebris ad tenebras progredientur, donec tandem ad exteriores tenebras gehennae perveniant.
Sequitur: Mandavit de te. Multis de causis Angeli sancti libenter nos protegunt ac tuentur. Primum ut Christo regi suo et nostro gratificentur. Nec enim ignorant, nihil gratius Christo fieri posse, quam ut diligenter animae custodiantur, quas proprio sanguine ipse redemit. Deinde ut ruinae coelestis Jerusalem instaurentur, et supernorum civium gaudiaquotidie cumub nturet crescant. Tum, ut sanctae atque ardentissimae illi charitati satisfaciant, qua nobis ut imaginibus Dei vivis ac veris, afficiuntur. Tunc etiam propter odium illud perfectum ac san- tum, quo Daemones hostes atrocissimos humani generis prosequuntur. Sed maxima potissimaque ratio est, quoniam Deus ita mandavit. Nam qui Deum infinito quodam amore diligunt, et ei perpetuo sancta voluntate et charitate cohaerent, nihil dulcius, nihil suavius, nihil jucundius habent, quam divinis obsequi et obedire mandatis. Itaque merito Sanctus Propheta caeteris praetermissis hanc unam causam et rationem expressit: Quoniam, inquit, Angelis suis mandavit de te.
At quid illud est, quod mandavit? Ut custodiant te in omnibus viis tuis. Via. si propriam ejus significationem in&piciamus, spatium illud terrae significat, quod est tamquam regula quaedaiA ambulationis. Vult aliquis de uno loco ad alium proficisci, si nullam videat semitam, nulla hominum vestigia, sed omnia aeque herbis et graminibus, vel aquis aut nivibus cooperta, fieri non potest, quin saepius vagetur et erret: idque non alia de causa, quam quod certam regulam non habeat, quam in ambulando sequatur. At si inter medios campos quasi longissimam quamdam lineam aspiciat calcatam, tritam, nullis herbis coopertam, nullis virgultis interclusam, vestigiis euntium et redeuntium plenam, tum et in eam ingressus, eam tamquam regulam quamdam in ambulando intueatur, plane errare non potest. Hinc igitur factum est, ut vocabulum Viae, ad omnes leges et regulas significandas derivatum sit, quas ne in agendo atque operando erremus, intuemur et sequimur: atque bine vias artium, vias disciplinarum, vias morum etiam vulgo et usitate nominamus. Aggreditur opus aliquod artifex imperitus, videt eum alius in ea arte peritior, et Heus tu, inquit, non recte pergis, non bene ambulas, non invenies exitum. Quod est idem ac si aperte diceret: Non bene servas regulam artis, non ad istum modum secundum artem faciendum. Pari ratione inter Philosophos illi viam Platonis, isti Aristotelis, illi Zenonis, isti Epicuri sequi se, ac tenere affirmant, propterea quod secundum illius vel istius praecepta et instituta philosophentur. Denique in vita et moribus, qui legem Dei, legem justitiae, legem temperantiae, legem charitatis perpetuo loquitur, et secundum eam vivere studet, isviambonam et rectam ambulare dicitur: qui vero legibus mundi et carnis obtemperat, legibus ambitionis, legibus avaritiae, legibus gulae et ventris et libidinum, eum viam malam et distortam et periculosam accepisse omnes clamant.
Jam vero nemo est, qui multa et varia legum genera observare, hoc est, multa simul itinera conficere non teneatur. Est aliquis paterfamilias, habet superiores, habet aequales, cum multis agere, vivere, ambulare debet: ut recte ambulet, hoc est, versetur et vivat cum uxore, servare debet legem matrimonii: ut cum liberis, legem patris; ut cum servis, legem domini, ut cum episcopo, cum pastore, cum rege, cum magistratu, cum Deo, leges Ecclesiae, leges regni, leges civitatis, leges Evangelii: etsi artem aliquam exercet, simul etiam legem ejus artis. Quoniam igitur multas vias omnes ambulamus, et in omnibus istis viis multa pericula, multi lapides, multa praecipitia, multi latrones, multae peccandi occasiones inveniuntur, propterea nunc Propheta dicit: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis, nimirum, ut quocumque eas, quicquid agas, quicquid cogites, quicquid aggrediaris, quicquid loquaris, semper te Angelus
comitetur, ne forte a recta via et regula unquam recedas.
Possumus tamen et aliter hunc locum exponere. Siquidem, ut Magnus Basilius oratione in primum Psalmum, eleganter docet, via in Scripturis praesens haec vita nominatur, propterea quod semper festinet ad finem. Ut enim ii, qui curru vel navibus vehuntur, etiam dum sedentet dormiunt iter conficiunt: sic et nos omnes quamquam in aliis rebus occupati vitae nostrae cursum non sentimus, et saepe quiescere, otiari, ludere nobis videmur, semper tamen vita consumitur, et nos ad mortem maximis itineribus properamus. Deinde viator omnia celerrime praeterit, ac post tergum suum relinquit. Occurrunt pulchra palatia, sistit parumper, aspicit, admiratur, et transit. Occurrunt agri et vineae, prata tlorentia, ea quoque parumper aspicit admiratur, et transit. Occurrunt horti, sylvae, lacus, flumina, et similiter facit. Occurrunt loca deserta, viae difficiles, asperae, sordidae, saxa, lutum, spinae, ibi quoque haeret nonnihil, sudat, laborait, angitur, sed paulo post transit ulterius, et molestiae prioris non amplius recordatur. Ita prorsus et nos facimus, auditores, nunc laeta et jucunda, nunc tristia et acerba nobis occurrunt, sed omnia dicto citius praetereunt. Evehitur aliquis ad magnum honorem: quid censes? Incidit in via in amoenum pratura, sed mox alibi se videbit. Pari ratione conjicitur quis in carcerem, torquetur, vexatur, affligitur: quid putas id esse? Est difficilis aliquis locus, incidit in lutum vel in spinas; sed protinus transibit, et laborum omnium obliviscetur. Denique in itineribus hoc videmus quod ubi unus modo vestigium figit, ibi paulo post figet alius, et rursum alius atque alius, neque ullus est, qui diu in eodem permaneat loco. At numquid non talis est hominum vita? «. Interroga, inquit Basilius, agros et possessiones tuas, quot nomina jam mutaverunt, olim dicebantur illius, deinde illius, tum illius, nunc hujus dicuntur, paulo post alterius nescio cujus agri et possessiones dicentur. » Cur ita? Quoniam via quaedam est humana vita, et unus alterum sequitur, unus alterum expellit. Aspice sedes Pontificum, regum, imperatorum; quam multi ad istas sedes singulis aetatibus aspiraverunt? et tamen qui eas post multas labores et sudores obtinent, ante consurgent, et sequentibus locum facere coguntur, quam se in eis ad sedendum componere potuerunt. Heri sedebat unus, hodie moritur, et sedebit alius. Cras iste morietur, et sedebit alius: ac breviter, nullus adhuc ibi remanere potuit, sed istum ludum omnes ludunt, ascendunt, sedent, salutant, descenduntet abeunt. Itaque via est vita, et vee illis, qui se in itinere esse obliviscuntur; vae illis, qui in hospitiis omnia sua consument; vse illis, qui in iis rebus contemplandis, quae occurrunt in via, nimium immprantur, qui in aliena republica curiosi esse volunt. Veniet enim, et cito veniet nox, in qua nemo potest ambulare, et ipsi ad patriam non pervenient, sed esca nocturnarum ferarum et infernalium luporum erunt. Quocirca Dominus in Evatigelio clamat: Ambulare, dum lucem habetis, ne tenebrx vos comprehendant. De hac igitur via Psalmographus ait: Angelis suis mandavit <J,e te, ut custodiant te in via, hoc est, in vita tua. Et merito sane in via solum Angelorum custodia hominibus adhibetur: id enim custodiri debet, quod amitti potest: qui autem ad gehennam descenderunt plane amissi perditique sunt, nec Angelos custodes, sed Daemones tortores habent: qui vero jam ad patriam coelestem pervenerunt, in tuto collocati sunt, nec ullo modo amitti queunt, et Angelos sanctos socios gaudiorum, non propulsatores periculorum habent.
Angelis a Deo 'mandatum esse ut nos in via custodiant, sanctus Propheta hactenus docuit: nunc quomodo nos custodiant docet, atque ait: In manibus portabunt te, ne offendas ad lapidem pedem tuum. Quse oratio quamquam tota figuris et translationibus constet, tamen aperta et perspicua est? Quid enim sunt manus Angelicae, nisi potentia et providentia, quibus quasi duabus manibus nos regunt. Quid vero lapides in via nisi scandala, et peccandi occasiones, quibus humana vita refertissima est? Igitur saepenumero dum ambulamus, dum operamur, dum agimus cum hominibus, multi lapides, multa scandala, multae peccandi occasiones sese offerunt: et nos quidem in eos facile incideremus, et animae pedem, hoc est, affectum ac voluntatem laederemus: sed Angelus sanctus cum nos incautos lapidi propinquare videt, admirabili ratione et modo a terra nos ele¬
vat, et in momento ultra lapidem transportat. Tu fortasse cum vides aliquem peccantem fraterna charitate illum corripis, via recta et bona ingrederis: sed eccetibi lapidem, ille non solum errorem non agnoscit, neque gratias agit, sed graviter etiam tibi succendet: quoniam igitur fieri posset, ut hac de causa non amplius fungereris officio charitatis, atque ita ad lapidem offenderes pedem tuum; venit Angelus sanctus, et intus in animo loquitur tibi, ac dicit, non esse curandum quid homines cupiant, sed quid Deus jubeat: neque mercedem boni operis ab hominibus requirendam, sed a Domino expectandam: et sicut propter hominum gratiam non sunt mala opera facienda, ita non esse etiam propter hominum gratiam bona opera dimittenda. Pari ratione bonus aliquis opifex aut mercator simpliciter cum homibus agit, artem suam exercet, neminem decipit, recta via incedit; sed ecce lapidem: venit aliquis impostor, et decipit ipsum, atque ei falsam monetam pro vera, et stannum pro argento, vel pro auro aurichalcum obtrudit. Is igitur si propterea scandalum patitur, et dicat: Itane agitur? Ego quoque astutus fiam, ille falsa ista moneta me decepit: ego eadem alium decipiam: ac si ita dicat, sine dubio impegit in lapidem. Sed Angelus sanctus saepe adest, et in corde illius dicit: Quid turbaris, modicae fidei? Non meministi te esse Christianum? Si reddas bona pro bonis, et mala pro malis, quid amplius quam Ethnici, facis? Nonne et Gentes hoc faciunt? An ignoras hominum perditissimorum esse, reddere mala pro bonis: hominum politicorum, reddere bona pro bonis: hominum Christianorum, reddere bona pro malis? Ita igitur Anius custos diligentis paedagogi officio fungitur.
Neque vero solum hoc beneficium, sed alia praeterea multa et magna, quae ex hoc uno Propheta nos intelligere voluit, ab Angelo custode recipimus, quae tamen ad duo capita revocari possunt. Ut enim ex peccato duo praecipua mala, vel potius duo fontes malorum exorti sunt, ignorantia, et difficultas, cum quibus omnes homines usque ad mortem semper colluctantur: sic etiam duo sunt generalia beneficia Angeli custodis, instructio et defensio.
Quibus in rebus Angeli nos instruunt? In iis quae ad salutem maxime necessaria sunt, ut quomodo a somno peccatorum excitabimur, quo pacto malorum societatem fugere pote”imus, qua ratione, in via Dei non deficiemus, quibus armis daemonem fugabimus et qua industria si fugatus iterum redierit, eidem resistemus. Quae omnia figuris divinarum Scripturarum nullo negotio demonstrari possunt. Erat quondam Apostolus Petrus in carcere Inter cluos milites vinctus caenis duabus, et sequenti die ad populum producendus, et extremo supplicio afficiendus erat: et tamen ipse tamquam si onuva essent tutissima, altissime dormiebat. Sedecce adfuit Angelus custos, et lumen refulsit in habitaculo, et mox ad vocem Angeli Petrus excitatur, catenisque solvitur, de carcere egreditur et liberatur. Ha'C est figura et imago hominum peccatorum. Nam saepe numero versantur homines in obscurrissimo carcere ignorantiae, constricti funibus peccatorum, et brevi ad tribunal judicis ducendi, et sempiternae morti adjudicandi sunt: et ipsi tamen inter duos milites securissimi dormiunt. Qui sunt duo milites? Unus longa peccandi consuetudo; alter spes vana longissimae vitae: vel si mavultis, unus misericordia Dei, de qua sibi perpetuo blandiuntur; alter exempla c-eterorum: nolunt enim videri caeteris sapientiores. Ista sunt, quae hominem dormire, nihil audire, nihil sentire faciunt. At cum venit Angelus Domini, et sancta quadam illustratione docet hominem in quanto periculo sit constitutus eique dicit: Heus tu, dormis? Surge velociter, fune lumen refulget in habitaculo, et homo tamquam de gravi somno excitatus, incipit videre, quod ante non videbat, suam turpitudinem, suam foe litatem, suam miseriam, sua pericula, ac se comprehensum ac ligatum cernens dic t: Hei mihi, ubi sum?Quid ago? Quo tendo? Nisi quia Dominus adjuv t me, paulo minus habi'asset in inferno anma mea. Itaque totus perterritus, et compunctus currit ad Ecclesiam, quierit sacerdotem, solvitur a peccatis, de carcere liberatur. Hoc igitur primum est Angeli beneficium: audite nunc secundum.
Morabatur aliquando Loth in medio Sodomorum, urbe pessima et corruptissima et quamquam ipse justus erat, tamen mala illa societas ei nullo modo conveniebat. Quapropter Angelus ad eum venit, eique dixit ut de illa urbe protinus exiret. Et cum ipse egredi cunctaretur, Angelus apprehendit manum ejus, et exire coegit. Deinde monuit, ut non aspiceret retro, sed in monte salvum se faceret, et eo modo incendium illud eva-
deref, quo Sodomitae omnes perituri erant. Ad euradem modum, auditores, homini jam converso, et sancte vivere incipienti Angelus custos nunquam cessat suggerere, ut fugiat ma'as societates, ut cum flagitiosis, cum potatoribus, cum scortatoribus, cum lusoribus, cum Haereticis etiam et impiis non conversetur, ne cum eis similiter pereat, et cum is forte cunctatur, vel aures cordis Angelicis inspirationibus claudit, tunc sanctus Angelus peramanter et dulciter cogit, impetrat enim a Deo flagefum aegritudinis vel aliam aliquam afflictionem, qua is velit nolit cogatur deserere, quod di'igebat. Et tum demum a malorum societate tamquam de Sodoma eductum et in via salutis constitutum diligenter monet, ut nunquam aspiciat retro: ut non iterum cupiat, quo-; bene semel reliquit: ut in monte virtutum et perfectionis salvum se faciat, ut cum in die ultimi judicii pluet incendium super terram Sodomorum, et Gomorrbaeorum, et omnes ubique peccatores involvet, ipse salvum et incolumem se esse gaudeat.
Sed beneficium tertium videamus. Pergebat quondam sanctus Propheta Elias ad montem Oreb, ubi Dominum allocuturus et visurus erat, sed accidit in via, ut fatigatione, somno ac moerore oppressus, subter unam arborem se prosterneret et dormiret: tunc autem adfuit Angelus Domini, qui Etiam excit ns et panem illi ostendens ait: Surge, comede, grandis tibi restat via. 0 quam frequenter ita nobiscum sanctus Angelus facit: quo enim nos omnes properamus, nisi ad montem illum excelsum, montem pinguem, montem coagulatum, montem!n quo beneplacitum est Deo habitare in eo, de quo Psalmographus canit: Quis ascendit >n montem Demini? aut quis stabit in loco sancto ejus ubi vera perfectaque felicitate videbitur Deus Deorum in Sion? At quamvis ad locum tam piaeclarum properemus, tamen saepe nos torpor invadit, fatigamur, deficimus, jacemus, dormimus: sed Angelus sanctus muneri suo non deest, accedit, alloquitur, cohortatur: Surge, surge, quid hic dormis in via? Excutere de pulvere, refice vires pane illo sancto, quem tibi Dominus in hunc usum reliquit: grandis tibi restat via: longa est via de terra ad coelum; magnum negotium est salutis nostrae, quin potius negotium negotiorum, et quod summam vigilantiam summumque studium requirit.
Quid praeterea angelus docet? quod est
quartum beneficium? Illud quarto loco docet, quod si partem cordis super carbones ignitos posueris, inde fumus ascendet, quo continuo daemon fugabitur, ltullaphael Angelus Tobiam juniorem docuit, et ipse ita esse experientia didicit. At quid hoc sibi vult? Quid est partem cordis super caibones ponere? Id est, auditores, non totum cor in Aristotele, vel Cicerone, vel Galeno, vel Justiniano, vel etiam Augustino ponere, sed saltem partem unam cordis ad eos ignes cogitandos conferre, qui parati sunt omnibus peccatoribus: vel certe ad illam flammam ardentem divini amoris, qua Deus noster Sic dilexitmundum, utFilium suum unigenitum daret. Ex istis enim sacris meditationibus oratio quaedam fervens et ignita procedit, quae coelos penetrat, quae Deum placat, quae instar calidissimi sumi daemones omnes quasi muscas expellit.
Quod si daemon semel expulsus atque ejectus iterum majoribus copiis, acie instructa redire voluerit, Angelus te docebit quo pacto non solum fortiter resistere et pugnare, sed etiam vincere et triumphare poteris. Erat olim vir fortissimus Gedeon cum exercitu Madi.mitarum pugnaturus, et cum in multitudine militum spem victoriae positam esse existimaret, trigentaduo millia armatorum brevissimo tempore congregavit: sed Angelus Domini docere volens atque instruere Gedeonem, jussit voce praeconis in castris proclamari, ut omnes timidi et formidolosi recederent, et confestim viginti duo millia recesserunt. Imperavit secundo, ut reliqua decem millia ducerentur ad aquas, et Gedeon attente consideraret, quo modo unusquisque eorum biberet: nam eos, qui humi prostrati more canum ore lamberent aquas, ineptos esse ad bellum, et eos dumtaxat idoneos, qui genu modice curvato altera manu aquas ad os projicerent. Quo facto soli trecenti ex triginta duobus millibus remanserunt, et ii soli victoriam maximam retulerunt. 0 praeclaram, et verissimam Angeli instructionem! Multi sunt homines Christiani, multi nomen suum eidem Imperatori dederunt, sed ex triginta duobus millibus vix trecenti victores evadunt: nam timidi et lormidulosi, quorum magnus est numerus, nihil unquam boni facient. Qui sunt timidi et formidolosi? Qui metuunt, ne jejunium Quadragesima} capiti noceat: qui timent inopia premi, si eleemosynas pauperibus largiantur: qui verba et cogitationes hominum verentur si
pie vivere incipiant, si injurias condonent, si convivia et propinationes recusent: qui denique metu laborum ct diflicultatum vitam mutare non audent. Isti, inquam, nihil linguam boni facient: nam virtus Christianorum est charitas, et timor non est in charitate, quoniam perfecta charitas foras mittit timorem. Neque vero timidi solum, sed etiam nulli eorum unquam Diabolum vincent, qui toto corpore humi postrati more canum summa aviditate bibunt aquas terrenarum deliciarum, et stomachum replent temporalibus bonis, quse instar aquae perpetuo labuntur et fluunt: sed illi dumtaxat, qui altera manu solum necessaria capiunt. Habentes victum et vestitum, inquit Apostolus, his contenti simus. Beati sane, qui Angeli sui doctrinam intelligunt: qui erecti stare, et coelum respicere didicerunt; ipsi enim soli cum ingenti gaudio contra diabolum pugnabunt et vincent, coronabuntur et triumphabunt.
Sed quoniam de instructione ac doctrina Angeli aliqua diximus, restat ut etiam de protectione et defen^one pauca dicamus. A quibus igitur hostibus nos Angeli defendunt? Ab omnibus Daemonibus, ab hominibus, a feris, a rebus inanimis, et quod majus et mirabilius est, ab ira omnipotentis Dei. De daemonibus apertum testimonium habes in libro Tobia}, ubi Angelus Raphael daemonium Asmodaeum in solitudinem ^Egypti relegavit, ut neque hominibus, neque pecudibus, neque arboribus nocere posset. Et quam frequenter putas daemones, qui nobis adsunt, et qui summo odio nos persequuntur, vel in ignem vel in aquas vel in foveas nos projicerent, vel per se etiam in partes discerperent, nisi Angeli nostri potentiam formidarent? Certe Sanctus Hilarius et Sanctus Cyrillus hanc potissimam causam esse volunt custodiae Angelorum. Quod vero etiam ab hominibus malis Angeli nos eripiant, testis eritS. Jacob, qui in Genesi dicit: Angelus Domini eruit me de cunctis malis. Testis Josue, pro quo contra Chananaeos Angeli pugnaverunt. Testis Ezechias, qui centum octoginta quinque millia Assyriorum hostium suorum ab Angelo trucidata osse vidit. Testis Eliseus, quem integer exercitus Angelorum contra impetum Syriorum detendebat. Testis castissima illa Judith, quae cum ad suos rediret, lioloferne trucidato, dicebat: Vicit Deus, qui custodivit me Angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem, et inde huc revertentem. Testis denique, ut alios multos praeteream, Theodosius junior imperator, quo cum Persis et Sarracenis pugnante, circiter centum millia Sarracenorum in fluvium Euphratem Angelus Domini praecipitavit, ut Socrates tradit. Jam vero quod a feris nos Angeli defendant, ex Tobia et Daniele faci e cognosci potest, quorum prior ab ingenti quodam pisce liberatus, posterior in lacu rugientium leonum Angeli praesidio securus fuit. Jam de rebus inanimis quid ego dicam, cum etiam in fornace ignis ardentis tres pueros Angelus incolumes et illaesos conservaverit? Sed summum maximumque benelicium mihi esse videtur, quod Angeli sancti, cum Deum nobis iratum esse vident, patrocinium nostrum suscipiant, et tamquam diligentes advocati, Deum orare, placare, flectere, nobis reconciliare summo studio laborent. Veniat in mentem parabola illa Domini de ficulnea sterili, de qua Dominus vineae agricolae dicebat: Ecce tres anni sunt, ex quo venio fructum quxrens in ficulnea hac, et non inrenio: succide ergo illam, ut quid etiam terram occubat? Agricola vero pro ficulnea Dom nuin exorabat, atque aiebat: Domine, dimitte eam etiam hoc anno, donec fodiam circa eam, et mi tam stercora. Istae ficu' neae nos sumus, auditores: vinea est Eccle.-ia, cultore-; sunt Angeli, sed venit primus annus, venit pueritia, et in ea quaerit Dominus fructum puritatis, simplicitatis, devotionis, et nihil invenit nisi malitiam, nisi contentiones, nisi pugnas, propterea quod parentes non bene filios suos instituerunt. Venit vigesimus annus, aetas adulescentiae, et quaerit Dominus fructum operum bonorum, et nihil invenit nisi folia vanitatum, amores, potationes, sphaeristeria, tripudia, vestium ornamenta, musicae instrumenta, carnis oblectamenta, djemonis emolumenta. Venit annus trigesimus, aetas matura et gravis, et majore ratione quarti Dominus fructum in ficulnea, et saepe nihil invenit, nisi grossos ambitionis, usurae,
crapulae, ebrietatis, aliorumque innumerabilium vitiorum fructus. Succide ergo illam, ait, projiciatur in ignem, ut quid etiam terram occupat? Magna et metuenda est ira Domini, Horrendum est incidere in manus Dei viventis, qui postquam occiderit corpus, etiam animam perdere potest in gehennam ignis. Sed Angelus Domini sollicite intercedit. 0 Domine, dimitte, quaeso, eum etiam hoc anno, dona illi, Domine, adhuc tempus et spatium poenitentiae: ego fodiam circa illum et mittam stercora, auferam de corde ejus nimiam illam terram, terrenas nimirum cogitationes, et ponam in oculis ejus stercora peccatorum ut ea videat, cognoscat, detestetur: ego efficiam, utrecogitet dies suos in amaritudine animae suae et fructus dignos poenitentiae, et operum bonorum aliquando producat. En vobis, fratres mei, quam multa, et quam magna sunt beneficia Angeli custodis, et quam multum ei honoris et amoris debeamus.
Et haec omnia nobis sancti Angeli praestant, dum nos custodiunt in via: sed itinere tandem confecto, tunc nos in manibus tollunt, atque in sedes beatorum deferunt. Ita Lazarum illum mendicum in sinum Abrahae Angeli portaverunt: ita multi Sanctorum in coelum ab Angelis deferri visi sunt. Quis enim per regionem illam novam, obscuram, incognitam, per se ingredi valeret? Et o quam duri lapides ibi reperiuntur! ibi ille jacet qui se in lapidibus adorari faciebat, et quantum potest viam transeuntibus intercludit, quot peccata nunc facimus, tot ibi lapides ponit. O quam multi sunt, qui sc ad coelum evolaturos putant, qui aditum interclusum atque obstructum invenient. Quapropter, auditores, Angelum nostrum honorare, opem ejus implorare, sanctos mores imitari, monitis ejus obtemperare diligenter studeamus, ut quem patronum et custodem habemus in terris, eumdem civem et sodalem habere etiam mereamus in coelis. Arnen.
Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
Dcemon Proteo in diversas formas transformari solito comparatur; et indo etiam hoc loco vocatur, aspis, basiliscus, leo, et draco. Quatuor deinde hcec animalia quutuor dtrucissimas Ecclesiae persecutiones denotare probatur. Prima est Judaeorum, quai aspidi confertur. Altera Imperatorum Ellmicoru u, quam Ico denotat. Tertia llareticorum, quce omnium gravissima, ac bustlisco comjiaratur. Quarta futura est, scilicet, Antich isti, et diaconi assimilatur. Quoe quatuor persecutiones etiam in Christo deprehenduntur completa’. Porro quomodo singulos diabolus ut as/iis lentet exponitur, simulque remedium prerscribitjur. Cur Diabolus aspuli comparetur ratio redditur, nimirum propter obstinationem, cujus duo sunt fontes, unus est sapienti i terrena, cui nimium affixi praecipue haeretici, et inter hos (.alvinus; alter est malu vita. Conti a obstinationem remedia praescribuntur, et differentia inter aspidem Dei ct Di boli astruitur. Diabolum basilisco comparatum invidiam diffundere ostenditur, et quantum mulum sit invidia, multis declurulur, utpote qua nil miserius, nil detestabilius, nil incurabilius, nihil tamen communius, ut quce i tium inter fratres se se immisceat. Remedia insujier duo contra invidiam constituuntur, quorum primum est, rerum caducarum v ra aestimatio; alterum, cogitatio fructus invidiae, qui invidenti plerumque noxius, inviso utilis, quod multis exemplis demonstratur.
Secunda pars agit de Diabolo in leonem, et in dracon- m transformato. Tamquam leo nimio terrore percellere conatur, cui firma spe, et fiducia resist-re docemur. Tamquam draco iram diffundit, ubi ira -n. quce rati nem sequitur, laudabilem esse multis exemplis probatur; quce secus, detestandam esse, ut pote quce turpis, quce cerca, quce insana, quce noxia, ct perniciosa. Contra iram praeterea varia constituuntur remed a, nempe cogitare, nos quoque, Deum assidue offendere, no nudos, et inermes esse nato<, nos nobis magiss quam hosti nocere, nos cedendo sublimiores ' fieri, omnes homines esse membra unius cor - jioris, nos medicamen ex hoste, ut medie i ex vipera, sumere debere, proponere exempla • Ethnicorum. Tandem duabus objectionibus satisfaciendo, dra onem conculcandum, et injurias perferendas esse docetur.
Tradunt fabula) poeta rum, auditores optimi quemdam oliin extitisse mai inum prophetam, nomine Proteum, quem Neptunus Deus maris, phocis, ac thynnis, ali isque cetis, belluisque marinis, quasi praesidem et pastorem praefecerat. Is ea vi ac potestate praeditus erat, ut se mille formas aliquando converteret, et nunc aqua, nunc ignis, nunc leo, nunc draco, nunc monstrum aliquod videretur. Verum enimvero quamquam Ethnici poetae figmentis et mendaciis se ludere, dum talia scriberent, arbitrabantur: tamen potentes atque imprudentes suis coloribus eum depinxerunt, quem vere pro Deo in lignis et lapidibus adorabant. Quis enim alius erat
Deus Ethnicorum, quam spiritus ille transfuga quem sacrae litterae daemonem appellant? Da Gentium daemonia, inquit Psaltes. Et Apostolus Paulus: Quae immolant gentes > daemoniis immol mt et non Deo. Quare Daemon revera est ille caeruleus Proteus, qui in mari amaro et turbulento hujus saeculi turpibus phocis, immundis videlicet spiritibus, et hominibus praeest, et mille artes nocendi habens, in mille quoque formas et figuras se transferre solet. Certe magno Antonio, ut in ejus vita D. Athanasius tradit, nunc Daemon ut puerulus horridus ac niger, nunc utgigas immanis tanta corporis proceritate conspiciebatur, ut coelum ipsum contingere putaretur: nunc vero, eodem inspectante et audiente Antonio, varias bestiarum et serpentum formas induens, ut leo rugiebat occidere volens, ut bos mugitu et cornibus minabatur, ut serpens sibilo personabat, ut lupus ad praedam summo impetu inhiabat. Scribit quoque S. Hieronymus in Hilarione, non raro Daemonem simul infantum edidisse vagitus, balatus pecorum, planctum quasi mulierum, murmur exercitus, ac breviter diversissimarum portenta vocum, ut magnum illum Christi bellatorem, si quo modo posset, de eremo fugaret. Denique verum istum Proteum Apostolus Paulus transfigurari dicit in Angelum lucis: et eumdem Job et Isaias colubrum et serpentem tortuosum: Petrus leonem rugientem: Joannes in Apocalypsi serpentem antiquum, et noster Psalmus aspidem, basiliscum, leonem et draconem appellavit. Super aspidem, inquit, et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Quae verba cum hodierna oratione Domino adjuvante exposituri simus tria ex ordine disputabimus: ostendemus initio quatuor istis nominibus, quatuor maximas persecutiones signii.cari, quas daemon Ecclesiae per suos ministros, partim excitavit, parti m etiam excitabit. Deinde persecutiones easdem et ordine eodem, in ipso capite Ecclesiae Christo, vel expressas vel adumbratas fuisse docebimus. Postremo de praecipuis qu.ttuor tentationibus, quibus Daemon, vel per se vel per alios, unumquemque nostrum sigillatim oppugnat, et propter quas aspis et basiliscus, leo et draco dicitur, disseremus. Nam quod quidam volunt, Prophetam hoc loco de veris leonibus et serpentibus es.^e locutum, et hominibus justis, atque in Dei auxilio confidentibus promisisse, nullam eis quamvis venenatam et ferocem bestiam esse nocitu¬
ram; nos minime negamus, quin potius libenter agnoscimus et confitemur, quippe qui non ignoramus, neque Danieli leones, neque Paulo vipera, neque cetum Jonae, neque feras omnium generum sanctis Anachoretis, qui in earum medio versabantur, noscere potuisse; tamen praeter istum abjectum atque humilem sensum, alium altiorem niagisque praecipuum in his verbis agnoscimus.
Ut igitur ad ea, quae proposu:mus, veniamus: aspis, leo, basiliscus et draco, quatuor summas atque atrocissimas persecutiones significant. Aspis Judaeorum, leo Paganorum, basiliscus Haereticorum, draco Antichristi. Judaei omnium, primi contra Christi Ecclesiam, Daemone auctore, arma sumpserunt. Nam et Apostolos omnes flagellis ceciderunt, et Stephanum lapidaverunt, et duos Jacobos, unum per se de summo templo praecipitem egerunt, alterum per Herodem gladio necaverunt. Et Petrum in carcerem et vincula conjici fecerunt: et Paulum non semel dolis atque insidiis ad necem quaasierunt. Aptissime vero Judaei aspide designantur, quae surda dicitur, propterea quod aures suas obstruer e solet, ne vocem incantantis exaudiat. Quid enim passim prophetae clamabant, atque Isaias imprimis, nisi Aggravatum est cor populi hujus et 'auribus grav ter audierunt. Et cum eos B. Stephanus quasi divinis carminibus incantaret, quid illi fecerunt? Continuerunt aures suas, inquit B. Lucas: quocirca merito S. Stephanus tamquam aspidi surdae eis dicebat: Inrircumcisi cordibus et auri ms vos semper Spiritui suncto res'St /is. Caeterum Christi Ecclesia, juxta Prophetae promissionem, jam aspidem illam conculcavit ac super eam ambulavit. Quid enim sunt modo Judaei, nisi servi omnium gentium, sine rege, sine pontifice, sine templo, sine sacrificio, sine Prophetis, sine miraculis, sine Deo in hoc mundo? Neque alia de causa vivere et toto orbe vagari divina providentia voluit, quam ut ubique suos illos vetustissimos et probatissimos libros deferrent, ex quibus nos ea, quae de Christo et Ecclesia praedicamus, non a nobis conficta, seda Prophetis vere praedicta multis ante saeculis ostenderemus.
Sed aspidi leo successit, aperta illa videlicet et cruenta Ethnicorum imperatorum persecutio. Neque enim secus atque immanes et feroces leones, truculenti illi tyranni Christianorum corpora laniabant. 0 quam multi jeone rugiente in speluncas atque antra se abdebant! quam multos etiam solus rugitus hujus leonis prosternebat! Quot vero ferox iste leo non rugitu, sed unguibus ac dentibus confecerit, solus Deus novit. Siquidem, ut in libro historiarum Ecclesiasticarum octavo Eusebius refert, interdum integrae urbes cum omnibus habitatoribus incendio absumebantur: interdum integrae legiones, quasi unus homo obtruncabantur. Temporibus vero imperatoris Diocletiani uno solum mense septemdecim millia sanctorum Martyrum occidebantur. Sed vicit tandem, quae victura erat Ecclesia Servatoris, et ad fidem imperatoribus et regibus conversis, qui antea propter idola persequebantur Christum, postea coeperunt propter Christum persequi idola: et Roma, quae olim Petrum, ut impium egit in crucem, nunc eumdem ut optimum praesidem et patronum se habere gloriatur.
Secuta est leonis rabiem crudelitas basilisci, quo impium atque insanum Haereticorum furorem significari diximus. Basiliscus enim venenum habet in oculis: haeresis vero ita mentis oculos fascinat et depravat, ut album pro nigro et nigrum pro albo cernere faciat. Quae major fascinatio cogitari potest, quam, ut in quibus libris maxime veritas lucet, ibi nubes infinitorum errorum Hoeretici videant? Certe in litteris sacris ubi nos jejunium legimus, ibi Lutherani crapulam legant: et ubi nos virginitatis consilium praedicari videmus, ibi Calvinus videre se dicit prohibitam atque interdictam esse virginitatem. Haec sane persecutio multo est gravior et diuturnior et periculosior, quam superiores: illae corpora occidebant, ista jugulat animas: illae aperto marte Christum oppugnabant, ista Christi signis et armis quasi pro Christo contra Christum pugnat: tunc lupi lupinam pellem praeferebant, et lupos se esse non negabant, nunc lupi ovina pelle induti oves se esse simulant, et veras oves lupos videri volunt. Deinde persecutio Judaeorum annos circiter quadraginta Ecclesiam vexare potuit: persecutio Paganorum annos circiter trecentos; persecutio vero Haereticorumjam supra mille annos grassata est, nec ullus novit, praeter Deum, quando finem habitura sit. Tempore primae persecutionis semel dumtaxat exercitum contra Ecclesiam Diabolus eduxit: tempore secundae bene decies copias suas instauravit. Tot enim imperatores fuerunt a Nerone usque ad Julianum, qui novis copiis, et armis et viribus
cum Ecclesia conflixerunt. At in hac tertia persecutione plus quam ducenties jam Daemon exercitum instruxit: tot enim haeresiarchas numeramus, qui omnes novorum exercituum ducesatque imperatores fuerunt. Caeterum magna exparte basiliscum istum Ecclesia conculcavit: deleri sunt Ariani, profligati suntManichaei,perierunt Nestoriani: jam caput et corpus basilisci contritum est, sola cauda conculcanda et conterenda restat. Neque dubium esse potest, quin illa gloriosa Ecclesia caudam istam conculcabit, ac de faece Lutheranorum aliquando triumphabit, quae ita ducenties collatis signis dimicavit et vicit: quae caput et corpus basilisci contrivit, quae Arianos funditus delevit, qui orbem fere totum occupaverunt, et potentissimos monarchas atque Episcopos innumeros in castris suis habuerunt.
At ne tunc quidem finis persecutionum erit: siquidem basilisco draco teterrimus atque immanissimus succedet: ipse erit perditissimus ille Antichristus, cujus persecutio quanto brevior caeteris tanto crudelior atque periculosior erit. Hactenus enim, neque Judaei, neque Pagani, neque Haeretici ulla signa aut prodigia edere potuerunt: propria Ecclesiae Ca holicae gloria miraculorum semper fuit. Sed in illa postrema et maxima persecutione Surgent pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa jnagna et prodigia, ita ut in errorem inducantur [si fieri potest) etiam electu Erit enim Antichristi Adventus, ut A- postolus ait, secundum operationem Satansein omw virtute et signis et prodigi s mendacibus. Quare merito S. Gregorius: '< Pensemus, inquit, quae erit humanae mentis illa tentatio quando pius martyr et corpus tormentis subjiciet, et tamen ante ejus oculos tortor miracula faciet? Cujus tunc virtus non ab ipso cogitationum fundo quatitur, quando is, qui flagris cruciat, signis coruscat? »
Yultis nunc ut in ipso Christo, quasi figuras quasdam et umbras harum persecutionum ostendamus? Quid igitur aliud circumcisio Domini fuit, nisi quaedam quasi persecutio Judaeorum. Quamvis enim nulli peccato obnoxius esset, nec purgatione ulla opus haberet, tamen zelo Mosaicm legis a Judaeis in tenera aetate vulneratus fuit. Quid vero Herodianus ille furor, qui Dominum in^Egyptum fugere coegit. et propter ipsum tot millia innocen ium puerorum trucidavit, nonne persecutio quaedam Ethnicorum? Porro illae tot insidiae, tot calumniae, tot injuriae Seribarura et Pharisseorum, qui specie pietatis et religionis totos tres annos Dominum exercuerunt, quis non videt, quam perspicue longissimam et molestissimam Haereticorum persecutionem designaverint? Nam passio illa Domini, quando a Judaeis et gentibus simul oppugnabatur, quando signa et prodigia tot edebat, quando ut princeps latronum crucem suam ad locum supplicii ipse portabat, an apertissime Antichristi persecutionem non significavit? Ut igitur ipse persecutionibus quatuor devictis atque superatis victor ab inferis rediit, atque in coelum triumphator ascendit, et imperium sine fine obtinuit: ita quoque et Catholica ejus Ecclesia quatuor illis bestiis conculcatis, et persecutionibus omni ex parte finitis, sempiterna pace et gloria tandem perfruetur.
Yenio nunc ad id, quod est proprium hujus loci, ut eas persecutiones exponam, quas hominibus singulis Diabolus excitat, et proter quas nunc aspis, nunc leo, nunc basiliscus, nunc draco nominatur. Aspis, auditores, venenum gerit in lingua, lingua venenum inspirat, veneno somnum conciliat, somno illo tandem occidit. H.ec omnia Diabolo convenire prima omnium experta est Eva. Venit serpens ad eam, linguam venenatam protult, atque ait: Cur praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi? Deinde, ut eam securissimam redderet, atque in utramque aurem dormire feceret: Nequaquam, inquit, moriemini, nihil periculi e.-t, tuto licet vobis etiam de hoc pomo comedere. Ita illam vulneravit, infecit, corrupit, occidit. Quam sepe tecum, frater, ad eumdem modum diabolus agit? Quoties venit, ac dicit: Cur praecepit tibi Deus, ut jejunares: Eget fortasse tuo jejunio? et cur praecepit ebrietatem et fornicationem fugere? Cui facis injuriam si tuis sumptibus potas, vel cum amica volente fornicaris? Et quid deinde subjungit? Nequaquam morieris. Commur da et levia sunt ista peccata, misericors Dominus est, non recordatur injuriarum, non te creavit, ut perderet. Atque interim astutissimus serpens calcaneo tuo insidiatur, calcaneum tuum observat, expectat avide quando cadas, quando labantur pedes tui. Num labi non potes, nisi in os ejus et tunc non aspis, sed leo et draco erit.
Quid remedii? Ipse conteret caput tuum, inquit divina Scriptura. Aspis calcaneum nostrum observat, nos caput ejus observare debemus, ut ante nos caput illius contera¬
mus, quam ab illo calcaneum nostrum mordeatur. Quid est caput? Primus peccati motus, prima tentatio, prima suggestio. Suggerit tibi Diabolus, non esse jejunandum? noli audire, contere caput. Suggerit aliquid contra fidem? noli cum sophista contendere, contere caput. Suggerit impuras voluptates, illicita lucra, simoniacos contractus? obstrue aures, contere caput. Nam profecto, auditores, neque citius, neque facilius, neque celerius aut certius Diabolus vincitur, quam cum a nobis ad colloquium non admittitur, sed contemnitur et rejicitur. Nam et orator facundissimus et sophista callidissimus est: novit omnes modos fallendi, nihil argutiarum eum latet: si cum eo disputare volueris, aut vincet, et flagitium tibi persuadebit, aut certe more vesparum aculeum infixum, hoc est, scrupulum et moerorem atque anxietatem in animo tibi relinquet. Itaque ille felicius cum Diabolo pugnat, qui celerius Diabolum fugit.
Aspis praeterea inter omnia animantia obstinatione excellit, id quod etiam dsemoni convenire omnes noverunt. Nihil vero est, quotf magis Diabolus cupiat, quod magis quaerat in quo diligentius ac studiosius laboret, quam ut homines sibi similes, hoc est obstinatos atque obduratos in malo, atque adeo surdos aspides efficiat. Unde oritur obstinatio? Ex duobus principiis. Solet enim asp;s cum seipsam surdam atque obstinatam vult efficere, aurem unam terrae quanto pressius potest admovere, alteram extrema cauda obturare. Quid est auris? Sensus disciplinae, ut ait Philosophus, et mentem atque intelligentiam nostram significat. Quid est terra? Sapientia terrena, judicium proprium. Isti igitur aurem cordis terrae admovent, et obstinati fieri incipiunt, qui nimium terrenae sapientiae adhaerent, qui plus aequo in eruditione sua confidunt, qui scientiam suam vel ignorantiam potius aliorum omnium scientiae anteponunt: cui veneno Haeretici potiss mum obnoxii esse videntur. Nec enim terrenkm sapientiam hoc loco geometriae vel arithmeticae cognitionem appellamus; sed scientiam illorum, qui cum se in Scripturis valde versatos existiment, omnes alios, ut ignorantes contemnunt: et clamet licet orbis totius academiae, clamet Apostolica sedes, clamet generale Concilium, clamet cons msus nma um doctorum, ipsi tamen nihil audiunt, aurem habent defixam in terra, et plus capiti suo quam omnibus aliis credunt: talis olim fuit Nestorius, talis Photinus, talis Petrus Abelardus, talis Joannes Wicleflus, tales omnes Haeretici, in quibus nostris temporibus Joannes Calvinus sine dubitatione excelluit, qui in illa sua pestilenti Institutione de sacriticio Missa1, delibero arbitrio, demeritis operum, de aliis nonnullis Christianae fidei gravissimis dogmatibus, non erubescit confiteri, se contra omnes imbecillos veteres, tam Graecos, quam Latinos, et contra universam antiquam Ecclesiam sent re. Ita nimirum aspis infernalis suo veneno illum infecerat, ut id sibi persuadere potuerit, omnes ante se fuisse stupidos, aut phreneticos, aut etiam pecudes vel truncos. Ita principium primum obstinationis est aurem unam ad terram admovere, hoc est, subtilissimo quodam genere superbiae proprio judicio ac sententiae nimium adhaerere. Principium vero secundum est, extrema parte corporis alteram aurem obturarp. Quid est pars extrema? Quid aspidis cauda? Finis, scopus, intentio. Quidam enim reperiuntur, qui tametsi verbis Confitentur se nosse Deum, atque eum pro fine ultimo habere se jactent, tamen Facis id negant: atque ita se gerunt, ut Deum tinem esse de, ictum, aliud vero creatum finem verum existimare et credere videantur. Si diceret aliquis, scopus meus in eo loco est, atque interim omnia sua tela ad alium parietem dirigeret, quis eum serio esse locutum et non potius mentiri, aut jocari voluisse arbitraretur? Ad eumdem modum illi omnes, qui verbis dicunt, se Deum pro fine ultimo suorum operum agnoscere, et nihilominus omnia sua studia, omnes suos conatus omnes suos labores ad eruditionem, vel opes vel honores adipiscendos referunt, non vere, non ex animo dicunt se Deum habere pro tine. Finis eorum eruditio est, honor est, aurum et argentum est, et qui tales sunt, si etiam propriae sen entise acquiescant, vix unquam a sua improbitate removentur.Clamant concionatores in templis, aspis surda nihil audit: et vet despicit concionatorem, ut imperitum; vel non credit eum serio dicere. Ut enim ipse nunquam loquitur ex animo, ita etiam censet alios non loqui ex animo.
Quid remedii contra venenum tam periculosum? vix ullum remedium est, morbus pene incurabilis est obstinatio. Venenum aspidum insanabile, inquit Moyses. Verum etsi difficile, auditores, obstinationem jam conceptam curare, licet tamen salubri me¬
dicamento eam praevenire: Dei aspides fieri nos oportet, si Dmmo is aspides fieri nolumus. Quid aspis Dei facit? Aurem utramque diligenter occludit, sed longe aliter, quamaspis Diaboli. Primuih enim unam aurem coelum affigit, et cum Propheta dicit: Audiam quid loquatur in me Deus. Non credit sibi, non fidit ingenio suo, non lectioni, non eruditioni, sed Deo. At ubi et quomodo loquitur Deus? Loquitur in Scripturis: et quoniam illae in sensus varios detorqueri possunt, et aliter a Catholicis, aliter ab Heereticis intelliguntur, aperuit Deus Ecclesiee sensum, ut intelligeret Scripturas: illamque unam constituit columnam et firmamentum veritatis: et qui columnae isti non adhaerent, nihil est mirum, si in mille errorum atque haeresum praecipitia cadunt. At ubi, et quomodo loquitur Ecclesia? Loquitur per os Petri, per eum qui sedet in Apostolico throno, per decreta et canones generalium Conciliorum, quae omnia spiritu praevidens sapientissimus - alomon clamat in Ecclesiaste: Verba sapientum sicut stimuli, et quasi clavi in alium defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. Hts ampl us, fili mi, ne requiras. 0 consilium sapieutissimum. 0 sententiam Salomone dignam. 0 documentum hoc tempore necessarium. Illi enim vere fiunt aspides Dei, et tuti, liberique sunt ab errandi periculo, qui verba illius unius pastoris, quem Deus omnibus aliis pa turibus, et ovibus praefecit, pro cujus fide et constantia Christus oravit, cujus sententiae usque ad hanc diem omnes saacti et sapientes acquieverunt: illa, inquam, verba tamquam clavos in corde infixa retinent, et quicquidab eis dissonare vident, tamquam suspectum et per.culosum et perniciosum respuunt, et cum Ambrosio dicunt: « Romanam Ecclesiam in omnibus sequi cupio •; et cum Hierony o: « Qui cathedrae Petri jungitur, meus est. » Sed non sufficit, auditores, unam aurem admovisse cue.lc, uii i etiam alteram extremo corpore claudamus. Quid est hoc extremum? Verus ultimus finis, qui est honor Dei atque animae salus. Qui enim serio apud se statuit, nihil unquam Dei gloriae, et animae saluti anteponendum, is facile contemnit omnia: sive mundus minetur, sive blandiatur, sive prospera, sive adversa promittat, aspis Dei nihil movetur, sed auribus obstructis, incitato cursu omnia caduca et fragilia transilit, ut ad vera et sempiterna aliquando perveniat.
Sed non continuo qui aspidem evaserit, tutum se ac securum esse arbitretur. Fortasse enim se aspis (ut solet* in basiliscum transformabit. Porro basiliscus venenum gerit in oculis, atque idcirco rex invidorum esse dicitur: inde enim invidi nominantur, quod non bene videant, sed oculos plane corruptos ac depravatos habeant. Horum pater et princeps ille est, de quo Scriptura dicit: Inculta Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Qua de causa etiam Dominus in Evangelio invidis Judaeis dicebat: Vos ex patre Diabolo estis. Satagit vero tartareus ille basiliscus summo studio nos omnes basiliscos efficere, ut eo modo et nos ab ea gloria, quam nobis invidet, excidamus, et ipse pluribus servis et mancipiis dominetur. Sed qui perspectum et exploratum habuerit, quale venenum sit invidia, is potius sane per gladios et ignes transibit, quam basiliscum se fieri ulla unquam ratione patietur: tale enim malum invidia est, ut nullum neque miserius, neque detestabilius, neque incurabilius, neque latius patens usquam reperiatur.
Quod nihil invidia sit miserius, ex eo facile cognosci potest, quod cum caeteris vitiis aliquo sit vel utilitas, vel delectatio, vel honor, sola invidia tota est misera et amara. Ambitioni gloria, furto pecuni e, adulterio voluptas aliqua comparatur. Invidentia vero quid praeter continuum acerrimumque dolorem habet? Quocirca merito Beatus Cyprianus tineae ac rubigini invidentiam comparavit. Magnus vero Basilius idem hoc vitium viperae simile esse dicit. Ut enim vipera matris viscera lacerat, sic et invidentia ejus hominis animum semper affligit, unde ipsa nata est. Pulcherrime quoque idem Basilius nihil differre asseruit hominem invidum ab homine nudo in medio foro constituto, qui ab omnibus transeuntibus vulnexatur. Videt invidus aliquem robustum et sanum, et plaga est illi: alium videt florentem et pulchrum, et rursum accipit plagam. Videt alium divitem, alium eruditu i., alium eioquentem, aliu.n honoratum, omni i hasc plagae sunt et vulnera medium invidi cor transverberantia. Neque tamen in corde ita contineri pestis invidiae potest, ut aliquando non erumpat: siquidem oculi, genae, frons, labia, vultus totus rabiem et tristitiam produnt.
Jam vero quam non solum miserum et molestum, sed etiam detestabile et omni
odio sit dignum hoc vitium, perspicuum esse potest ex ejus contrario. Invidentia enim semper fuit capitalis hostis et inimica misericordiae: quanto igitur gratior et amabilior virtutibus caeteris misericordia, tanto prae omnibus vitiis magis detestanda et exeeranda invidia est. Misericordia condolet alienae miseriae, et eam de medio tollere, vel certe lenire et mitigare nititur, invidentia nunquam bene habet, nisi cum aliquem cadere et perire, miserum et calamitosum fieri videt. Quare persimiles invidi sunt vulturibus et muscis. Pervolat vultur amoenos hortos, virentes silvas, florentia prata, et ad sola cadavera tetrum odorem spirantia accurrit. Muscae quoque, partibus corporis quae sanae sunt omissis, ad ulcus advolant: sic invidi splendorem virtutis et recte factorum, qui in multis hominibus lucet, ne aspiciunt quidem, ad marcida vero et putrida irruunt, solisque miseriis et infortuniis hominum delectantur. Si quid forte narratur ab aliquo praeclare gestum, invidus falsum esse docet, si potest: sin minus, extenuat et occultat quantum potest: at peccata et vitia promixorum ipse primus et non rogatus omnibus praedicat. Quid? quod nulla bellua tam est immanis et ferox, q oae beneficiis non placetur? quin potius canes, et ursos et leones mansuescere videmus, et tractabiles fieri, ac blandiri iis, qui ipsis alimenta praebent: soli sunt invidi, qui beneficiis irritantur, et quo plura et majora recipiunt, eo magis benefactoribus suis potentiam et felicitatem invident.
His vero accedit, quod morbus tam gravis et tam detestandus, pene est incurabilis: siquidem virus in intimis visceribus latet, nec ullus est, qui prae verecundia et pudore aegritudinem suam medico aperire audeat. D.cas invido, quid nueres? quid affligeris? cur fronte rugata vultuque pallido semper tristitiam in facie praefers? Erubescit confiteri calamitatem, nimirum, invidus sum, affligunt me amici bona, lugeo ob fratris laetitiam: haec utique diceret, si vera loqui vellet, sed millies certe mentietur, et quidvis potius linget ac simulabit, quam u'cus suum deteget, atque ita morbus incurabilis intima viscera semper depascitur.
Sed pauci fortasse isto morbo laborant? imo vero nullus est cancer, qui latius serpat; nam et in castris militum, et in praetoriis urbium, et in conciliis Episcoporum et in academiis studiosorum, et in capitulis canonieorum et in coenobiis Monachorum suum locum habet: in aulis vero et palatiis principum nullus est angulus, ubi non regnet invidia. Et vide quam longe lateque pateat, quando non solum inter homines quoscumque, non solum inter cives, non solum inter cognatos, sed inter ipsos etiam fratres reperiatur. Nam ut Romuli et Remi, et alia Ethnicorum exempla praetermittam, quid primos duos fratres Abel et Cain ita disjunxit, ut unus alterum occideret? Sola invidia. Quid inter Jacob et Esau, non solum fratres, sed etiam geminos, tanta odia concitavit? Eadem invidia. Quid impulit filios Jacob, ut fratrem suum Joseph in puteum primo dejicerent, deinde tamquam vile mancipium venderent? Nihil aliud quam invidia. Quid Mariam sororem Moysis contra fratrem optimum et mitissimum accendit? Similis invidia. Et quid inter ipsos Christi discipulos ante Spiritus sancti in terras adventum dissidia et contentiones serere inceperat, nisi invidia? 0 invidia, superbiae filia, mater odii, naturae confusio, monstrum tartareum, calamitas obscurris=ima. Beati sane, beati prorsus, qui te de cordibus suis expulsa atque fugata super basiliscum ambulare poterunt.
Sec quonam modo id fiet, auditores? Duo sunt remedia contra hoc venenum prae caeteris utilia et salutaria. Unum est sapienter intelligere, nihil esse infra lunam vere magnum et invidia dignum. Sane, fratres, mei, si oculos levare voluerimus, et non solam corticem extrinsecus, sed etiam intus in profundo medullam ipsam rerum humanarum perspexerimus, inveniemus profecto, nihil esse solidum, nihil stabile, nihil pretiosum, nihil diuturnum, praeter virtutem, et spem atque amorem sempiternae vitae: et eos, quibus invident stulti, non tam invidia, quam misericordia dignos esse. Nam quocumque te vertas, sive ad homines doctos, sive ad homines divites, sive ad homines potentes, ut Salomon ait, ubiqueestFamtas et afflictio spiritus; e, t ii soli in hac valle lacrymarum aliquid veri gaudii gustare incipiunt, qui Deo vero et summo rebus omnibus contemptis adhaerere student.
Alterum remedium est, saepe ac serio cogitare, non solum invidos nihil ex invidentia sua lucrari, sed etiam nihil eis nocere, quibus invident. Invides alicui forte divitias, non propterea tu eris ditior, nec ille pauperior: quin potius Deo providente sae-
penumero accidit, ut invidus invidioso mirabiliter prosit. Invidit homini Diabolus, Abelo Cain, Jaicobo Es iu, Josepho fratres, Davidi Saul, Scribae et Pharis, mi Christo. Quid inde factum est? Quis eorum exitus fuit? Invidus Daemon sempiternis ignibus torquetur; homo invisus ad ipsum divi litatis solium ascendit. Invidus Cain desperata salute in aeternum periit; Abel invisus tamquam signifer quidam hominum piorum primus omnium in civitate Dei scribi meruit. Invidus Esau a Deo odio habitus, a patre exhaeredatus fuit: Jacob invisus bonis omnibus divinis atque humanis abundavit. Invidi fratres Joseph inopia et calamitate oppressi in maximis angustiis et miseriis saepe vixerunt; Joseph invisus dominus JSgypti, gloriosus et magnus evasit, et fratres etiam suos ad pedes suos jacentes sibique supplicantes vidit. Invidus Saul una die regnum et vitam et filios amisit; David invisus ex pastore paucarum ovium, rex et Propheta brevi tempore effectus sanctissime vixit, et felicissime regnavit. Invidi Scribae ac Pharisaei cum maxima populi parte misere a Romanis obsessi, capti, venditi, trucidati, et praesentem ac futuram vitam simul amiserunt; Christus vero Judaeis invisus, morte atque inferno gloriose devictis, ccelique ac terrae imperio a Patre suscepto, et modo regnat, et in aeternum sine ullo fine regnabit. Etsi hucusque, auditores optimi, tempus nobis praefixum parum excessimus, tamen reliqua quae supersunt breviter, Deo juvante, absolvemus; et hic si placet, paulisper quiescamus.
Diximus hucusque de aspide et basilisco, nunc de leone et dracone pauca quaedam dicenda sunt. Igitur quos Daemon ut aspis et basiliscus mordere non potuit, eos in leonem repente conversus, rugitu terrere aggreditur. Ejusmodi enim est leonis rugitus, ut et Scriptura dicat: Leo rugiet, quis non timebit? et ii perhibeant, qui animantium naturas curiose indagarunt, leone rugiente nullum animal posse consistere, adeo ut etiam illae bestiae leonem timeant rugientem, quae eum non raro superant ferientem. Ita prorsus, auditores, adversarius noster Diabolus, non tam unguibus et dentibus, quam fremitu et rugitu nos laedit: quos enim decipere ac devorare non potuit, cum eis somnum ac securitatem suaderet, cum peccata eorum extenuaret, cum spem inanem divinae misericordiae illis praedicaret, eos ut leo rugiens perterrere, atque ad ultimam desperationem adducere nititur comm nando, intentando et exaggerando divinae justitiae severitatem, peccatorum gravitatem, electorum paucitatem, reproborum multitudinem, salutis incertitudinem, poenitentiae labores atque imprimis iter durum ac difficije virtutis. Quapropter ut contra morsum Aspidis, qui nimiae securitatis veneno animam inficit, utile est armari timore: ita contra leonis rugitum nihil salubrius, quam armari fiducia, et multum omnino confidere atque sperare, non in viribus pr ipriis, sed in leone illo fortissimo de triba Juda, qui leonem istum infernalem usque adeo debilitavit, et fregit, ut solum fremere et rugire, non autem mordere nec ferire possit.
Quarta restat bestia, quae difficilime omnium conculcatur, ea spiritus est iracundiae, et draconis nomine designatur: Draco siquidem animal est prae caeteris iracundum et crudele. Quocirca sanctus Joannes in Apocalypsi, ubi diabolum saepius draconem appellaverat, et eum de coelo ad terra cecidisse dixerat, continuo subjungit: Vae terrae et mari, quia descendit diabolus a l vos habens iram magnam. Draco praeterea pestifero atque ignito quodam statu non solum bestias terrae, sed etiam volucres coeli occidere solet, et spiritus iracundiae id proprium habet, ut non solum homines carnales, qui bestiis terrae comparari possunt, saepenumero perimat, sed etiam viros alioqui magnos et spi* rituales, et coeli volucribus quam simillimos, aliquando inficiat: multos enim saepe videmus et dolemus, castos, sobrios, pios, religiosos, bonis operibus deditos, avoluptatibus alienos, qui tamen si vel leviter offendantur, iracundiam tenere non queunt.
Sed praetermitti hoc loco non debet, cum nos iram vituperamus, de ea tantum agere, quae rationis imperio non obtemperat: neque enim ut invidia, ita ira semper est mala, quin potius si ut can s pastorem, ita ira rationem sequatur, et cum ratio provocat, excitetur; ratio revocat, conquiescat, non solum non reprehendi, sed etiam laudari debet: alioqui nulla opera heroica, laboriosa, difficilia unquam aggrederemur. Et Scriptura non simpliciter irasci prohibet, sed Irascimini, inquit sanctus David, et nolite -peccare.
Denique et Moyses, qui omnium hominum, mitissimus erat, tamen contra peccatum filiorum Israel ita exarsit, ut multa eorum millia una die necari jusserit. Et Sanctus Phinees vehementer commendatur, quod justa ira contra scortatores inflammatus. in ipso scelere virum, et feminam simul necaverit. Et magnus ille Samuel sine ullo crimine ira succensus, Agag regem suis manibus in frusta secuit. Et Elias vir sanctissimus pari zelo quadragentos et quinquaginta falsos Prophetas una die perem t. Et Dominus ipse, in quem peccatum cadere non poterat, zelo honoris Dei vehementer accensus, flagello ex funiculis facto, non semel de templo vendentes atque ementes ejecit.
Itaque ira cum rationem sequitur, merito laudatur et ad opera magna ac difficilia utilis ac necessaria est. at cum rationi non patet, dici non potest quam f.jeda, quam turpis, quam caeca, quam insana, quam noxia, quam perniciosa sit. Vis foeditatem et turpi" tudinem ejus videre? Respice hominem vehementer iratum, videbis eum omnino alium quam antea esset, non secus ac si in theatro personam ebrii vel furiosi agere vellet: intus in corde quasi fornax iracundiae succenditur, quae per omnes corporis partes erumpit: per nares fumum, scintillas per oculos, sonum ac strepitum per os emittit: efficitur livida facies et sanguine suffusa, moles corporis tumida, venae inflatae, vox aspera, verba mutila, voces inarticulatae, et saepe nihil significantes efferuntur. Itaque si tunc seipsum in speculo cerneret, qui ejusmodi est, non posset certe non vehementer erubescere: sicut sane erubescunt et dolent, qui eum diligunt.
Quam vero sit caecus atque insanus iracundiae spiritus, nemo est, qui nesciat; ita enim excaecantur homines irati, ut nec amicos, nec liberos, nec majores, nec magistratus, nec seipsos internoscant. Ut enim torrentes cum ad loca humilia ex montibus devolvuntur, quicquid obviam venerit, secum rapiunt: sic et impetus iracundorum violenti et effraenes per omnia praecedunt: non canities apud iratos venerabilis est, non justitia vitae, non propinquitas generis, non accepta beneficia, non alia antiqua dignitas; et neque acies feri, neque ignis, neque aliud quidquam animum prae ira furiosum cohibere potest.
Quod si forte accidat, ut is qui accipit injuriam, nonfeiat aequo animo, sed ipse etiam irascatur, et par pari referat tunc sane spectaculum sit mirabile simul et miserabile: non enim jam homines videntur, sed canes rabidi atque tauri furiosi: et tunc lsetatur, et gaudet draco ille tartareus, quod se filios habere videt, qui mores et ingenium suum pulcherrime imitantur. Quare verissime magnus Basilius brevem insaniam iracundiam esse definit: nam ut insani multa faciunt et loquuntur, quse sani si essent vel in aliis perhorrescerent: sic etiam homines irati eo quandoque progrediuntur, quo se progressos postea vehementer dolent.
Jam vero quod non solum foeda et insana, sed etiam noxia, et perniciosa iracundia sit, frequentes ruinae atque interitus tot hominum clarissimorum, et familiarum, atque urbium testantur. Ira enim excitat contentionem, contentio parit convitia, et postquam lapides convitiorum per Unquam, veluti per fundam fuerint excussi, et tanquam eminus certatum, deinceps ad manus et facta venitur, infliguntur plagae, ad plagas vulnera, ad vulnera mortes, ad mortes infamia et supplicia publica consequuntur. Judex enim eum, qui vicerat, paulo post agit in crucem, et omnia ejus bona ad fiscum transfert. Ita simul homines iracundi vita et fama et opibus spoliantur, et liberis suis nihil praeter extremam inopiam et publicam ignominiam derelinquunt.
At nullumne remedium contra draconem istum reperitur! Multa Dei beneficio et efficacia remedia nobis parata sunt, modo nos eis uti velimus. Initio, cum aliquis tibi facit injuriam, et ad iracundiam provocare nititur, cogita, quam saepe et quam graviter tu Deum, quantum in te fuit, ad iracundiam tuis flagitiis provocaveris: et quod ille tamen memor pietatis, immemor injuriae, semperte beneficiis vincere studuit. Nara si talia cogitaveris, erubesces profecto, quod injurias conservorum pati non possis, cum tuas, qui servus es, tam saepe Dominus pertulerit. Infernalis draco te sibi similem, hoc est, iracundum et ferocem efficere satagit: ita quoque, et Deus te sibi similem, hoc est, mitem et patientem esse cupit: nec alia de causa saepe contumelias atque injurias tibi fieri sin t, quam ut te probet, ac videat qualem militem habeat. An vero turpissimum non est. imperatore spectante ab hoste, militem facilime prosterni et superari? Cum igitur aliquis te aut verbis aut factis laedit, dicas apud te, jam venit tempus
ut proberis: Deus adest, judex et testis certaminis mei. Volo igitur ita me gerere, ut strenuum Dei militem decet. Si enim milites saeculi imperatore spectante, quamvis pauciores, quamvis inferiores, cedere non audent, quanto magis ego spectante Deo et Angelis ejus pati non debeo, ut ab iracundia superatus videat.
Cogita deinde, quod cum animantia caetera omnia suis armis instructa a Deo creata sint, et alia cornibus, alia dentibus, alia unguibus, alia spinis vel aculeis munita nascantur, solus homo nudus, et inermis nascitur, ut se ad pacem et concordiam, non ad seditiones, et tumultus natum, et eos qui discordias seminant a natura humana ad naturam ferarum degenerare et nothos ac spurios esse intelligeret.
Cogita etiam, eum qui propter injuriam illatam excandescit majus a seipso quam ab hoste detrimentum accipere: hostis enim vel fortunas diripuit, vel famam laesit, vel ad summum corpus vulneravit; ipse vero sibi ipsi in anima peccando vulnus infligit: non secus, ac si propterea quod aliquis tibi vestem laceravit, tu tibi etiam pectus perfodere velles, quae aperta et maxima insania esset.
Imo vero nemo minus laeditur, nemo felicius injuriam ulcisciiur, quam qui eam contemnit, et inimico irato non resistit, sed cedit. Cur bombardarum globi facilius moenia ex lapidibus, quam ageres ex terra et virgultis dejiciunt? Nonne quia illa resistunt, isti cedunt? Deindesi magno animo injuriam toleras, non irasceris, non commoveris, non respondes, signum est altioremte esse, quam ut ad te contumelia pervenire possit, et adversarium tuum magis confundis, et etiam erubes/ere facis, tamquam frustra laborantem: nam qui percutit non sentientem, seipsum excruciat et iracundiam non sedat.
Illud etiam non parum proderit, si homines quasi membra unius corporis esse cogitaveris: certe enim si unum membrum alterum 1 edat, non cogitas de vindicta. Ut si lingua a dentibus mordeatur, non curris ad tonsorem, nec dicis: Erue dentem istum, quia linguam momordit. At eumdem igitur modum, cum quis injuriam ti hi facit, cogita unum membrum ah alio laedi, nec ultione sed patientia opus esse.
Quid? quod sicut medici ex ipsa vipera medicamentum contra ejus venenum parant: sic etiam et tu ab inimicis tuis remedium irae accipere potes: nimirum si consideraveris quam turpe sit, ut inimicum tuum imiteris, et ejus discipulus fias, contra quem indignaris: nam si par" pari referas, et irascenti irasci velis, nonne hostem tuum imitaris? quicquid enim ille facit, et tu etiam facis illi: ru ent ipsi oculi, et tibi quoque: ille dentibus fremit, et tu non minus: ille clamat, tu vociferaris: et sicut in silvis echo respondet et resonat, sic et tu hostis tui convicia repetis, nisi quod echo vocem eamdem clamanti remittit, tu contumeliam cum additamento reddis: ille te imperitum vocat, tu eum mente captum vocas: ille te vilem, ^ tu eum nebulonem. Magnus error, magna stultitia: dic mihi, miser, nonne moleste fers, quod ille ita insaniat? cur ergo illum imitaris? vel male ille agit, vel bene: si bene, cur irasceris? Si male, cur eum sequeris? Si puer trium annorum aut phreneticus quispiam tibi minetur, num contra eum iracundia succenderis, an potius ejus tamquam infirmi et aegroti miserebeiis? Cur igitur magni facis verba hominis irati, qui minus consilio et ratione ducitur, quam puer aut phreneticus?
Postremo remedium praestantissimum atque efficacissimum erit, si tibi ipsi irascaris atque ingemiscas, quod tu homo Christianus, luce fidei illustratus, sacris coelestibus imbutus, Dei atque Angelorum praesidio communitus, propter amorem Dei et vitae sempiternae, eam pertuibationem vincere non valeas, quam Socrates, Pericles, Diogenes, et alii permulti virorum Ethnicorum propter solam inanis gloriae cupiditatem mirabiliter superaverunt. Nam ut serpens Mi >ysis serpentes magorum devoravit: ita ira ista sancta iram illam pestiferam excludet, quemadmodum etiam timor gehennae timorem praesentium suppliciorum, et amor Dei amorem saeculi vincere solet.
At, inquis, ille solus in culpa est, qui ignem primus accendit; si alius ad iracundiam me provocat, quam culpam ego habeo, si respondeo? Magnam omnino, neque excusa¬
tionem obtendere potes. Nara si te quispiam ad furtum faciendum vel adulterium perpetrandum invitaret, et invitanti consentires, numquid propterea nihil te mali fecisse diceres, quod invitatus et vocatus feceris? quin potius magis peccare videtur secundus quam primus, ut Rasilius ait, cum duo iratis animis inter ce certant: nam iste vidit in altero turpitudinem irae, et tamen non cavere, sed imitari voluit; illevero sine exemplo peccavit.
At si contumeliam pertulero, inquies, ignavus ct vilis habebor. Imo vero tunc ignavus et vilis non diceris, sed eris, si affe ctionem istam vincere non potueris: nam si vilis est, qui palieiter injurias perfert, ergo vilis Moyses, vilis Joseph, vilis B. Stephanus, viles Apostoli et Martyres fuerunt, imo et Dominus ipse vilis fuit, qui homo Samaritanus ac dauuoniacus contumeliose appellatus, mitissime respondit: Ego daemonium non habeo. Istam ignaviam sibi homines finxerunt, vel potius draco iste tartareus patientiam ignaviam esse docuit: et vere patientia, incuria Diaboli et stultorum ignavia est: at in palatio Dei, in aula summi Regis, magna est fortitudo.
Quamobrem, auditores, si draconem conculcare volumus, discamus injurias pati, et si quis nos viles appellaverit, illud cogitemus, non esse nos majores patre nostro Abraham, qui se terram. et cinerem confitebatur. Si quis nos inopes et pauperes dixerit, recordemur nudos de utero matris uos egressos, et nudos in sepulcrum redituros. Si quis indoctos et imperitos nos nominaverit, agnoscamus veritatem, non velimus pro umbra falsi nominis litigare. Si quis nos malos et peccatores asseruerit, intelligamus id quoque esse verissimum, et potius humili confessione peccata purgare quam superba defensione augere studeamus. Ita draconem superabimus, Dominum et sanctos imitabimur, et gloriae coronam in coelo nobis praeparabimus, quam nobis concedat, qui est in saecula saeculorum benedictus. Amen.
Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
Clamavit ad me, et ego exaudiam eum.
Exordii loco, triplici testimonio ex hoc Psalmo eruto ■probatur protectio sperantium in Deo, experientia scilicet justorum, auctoritate prophetica rs Imogruphi, et ipsius Dei approbatione. Deinde ostenditur, tribus ultimis versibus octo beneficia homini justo a Deo promitti: quen ibidem ]>ulch>'a ordine enumerantur. Primum itaque beneficium est liberatio a servitute, nbi duplici libertate explicata vera et falsa, hujus benefeii magnitudinem ex tribus /lotissimum elucere ostenditur. Prima ex tyrannide libidinum, quo in loco tyrannis libidini.', ambitionis aliorumque vihoriim prolixo et eleganti discur'U repraesentatur. Secundo ex horr bili stipendio peccatorum, quod est mors; ubi probi agricolis, improbi triremibus addictis assimitantur. Tertio ex infmtis laboribus, quibus Dominus in libertatem pristinam nos restituit; ubi passio Christi summatim perstringitur, et nobis jugiter consideranda per pulchra n doctrinam proponitur.
In parte secunda, preemissa explicatione, ad quosnam beneficium hoc liberationis pertineat ad secundum beneficium sperantibus in se a Deo promissum descenditur, quod est singularis qucedum procidentia, qua Deus in se sperantes, et jam liberatos defendit; quee vel ex variis nominibus colligitur, quibus ob id appellatur, qualia praeter ccetera sunt patris,
matris, sponsi, pastoris et custodis, quee omnia ex sacra Scriptura eliciuntur. Explicatur insuper quibus hoc beneficium providentia sit peculiare, nempe familiariter Deo cognoscentibus. Tertium beneficium est, precum justi exauditio, ubi hujus promissionis et beneficii magnitudo multis exaggeratur, et plurimis sanctorum exemplis probatur. Hujus autem beneficii prwcipuu causa assignutnr cl mor cordis, quem pavit firma fides et humilitas, quod ud finem u*que extendetur.
Quoniam sententia Domini est: In ore duorum vel trium testium tab t omne verbum, propter a sanctus Propheta, auditores, persuasum nobis esse cupiens, eos omnes, qui sperat in Deo, certo protegendos ab eo, quod initio Psalmi promittit, tribus uti voluit testimoniis: adduxit primo loco unum ex hominibus justis, qui se experientia didicisse veram esse propheticam hanc promissionem affirmaret ac diceret; Sperabo in eum, quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium et a verbo aspero". Deinde ipse idem Sanctus David sua hac prophetica auctoritate rem eamdem confirmavit, cum ait: Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis, et quae sequuntur, usque ad eum versum, quem oratione superiore tractavimus: quamvis enim id aliis hominibus non liceret, ut in propria causa testimonium dicerent, tamen Prophetis maxime licebat, qui non ut homines erroribus obnoxii, sed ut instrumenta atque organa, et quasi tubae
quaedam Spiritus sancti loquebantur. Nunc vero tertio ac postremo loco Deum ipsum inducit, promissionem eamdem his verbis comprobantem: Quoniam in me speravit, liberabo eum, qua oratione Deus sigillatim ex ordine omnia confirmat, quse hucusque dicta sunt. Dixerat homo justus. Sperabo in eum, quoniam ipse liberavit me: dicit nunc Deus: Quoniam in me speravit, liberabo eum. Et dixerat Propheta: Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis et scuto circumdabit te veritas ejus, hoc est, ut pullus a gallina vel ut miles a scuto, sic tu a Deo, in cujus nomine spem posuisti, protegeris: dicit nunc Deus: Protegam eum, quoniam cognovit nomen meum. Dixerat idem Propheta: ISon timebis a timore nocturno, a sagitta volante in die: dicit nunc Deus: Clamavit ad me, nimirum timens a timore nocturno, et a sagitta volante in die, Et ego exaudiam eum, ne deinceps ullam habeat causam timendi. Dixerat Propheta: Cadent a latere tuo mille: dicit nunc Deus: Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum. Dixerat Propheta: Verumtamen oculis tuis considerabis, quae verba ad vitam et gloriam futuram praecipue referri demonstravimus: dicit nunc Deus, eamdem vitam et gloriam promittens: Longitudine dierum repleb ■ eum
Dicat aliquis, si haec ita se habent, jam Psalmus totus explicatus est, quid hic amplius haeremus? parum enim certe refert, quod ea, quae sequuntur in Psalmo sint alia verba, cum non aliam sententiam, sed unam atque eamdem cum super. oribus contineant. At non ita est, auditores, nondum est Psalmus totus explicatus: quamquam enim propheticas promissiones, de quibus hactenus disseruimus, his verbis Deus confirmet, tamen ita confirmat, ut more liberalium principum generalibus verbis utatur, et eadem beneficia quidem, sed aucta et cumulata promittat: quemadmodum si regi libellum supplicem otferres, quo praesidium peteres adversus unum aliquem hostem tuum: ille vero regali munificentia tecum agere volens, responderet: Sis bono animo, ego patrocinium tuum suscipiam, et non solum ab isto uno, quem t.mes, sed ab omnibus aliis, qui tibi nocere ulla ratione tentabunt, semper defendam et protegam. Ita prorsus et homo justus sibi, et Propheta homini justo protectionem Dei, defensionemque promiserat, contra certa pericula, contra laqueum
venatorum, contra verbum asperum, contra timorem nocturnum. Deus vero ut princeps vere liberalis, generalibus verbis loquitur, et protectionem suam defensionemque promittit, non a certis periculis, sed ab omnibus malis liberabo eum, inquit, et protegam eum, exaudiam eum: atque in summa, octo beneficia pollicetur: quod liberabit a servitute, quod proteget in periculis, quod exaudiet preces, quod consolabitur in calamitatibus, quod ab eis tempore suo eripiet, quod easdem in gloriam et beatitudinem commutabit, quod vitam immortalem et sempiternam tribuet, quod seipsum facie ad faciem exhibebit, in quo plena perfectaque felicitas continetur. Sunt autem haec beneficia summo ordine hoc loco ab ipso Deo enumerata: incipiunt enim a liberatione, quse est quasi prima radix, et fundamentum omnium bonorum, et paulatim atque gradatim ascendunt usque ad ipsam summam et sempiternam felicitatem, quse in Dei contemplatione consistit. Et quatuor quidem priora ad vitam praesentem, quatuor vero posteriora ad vitam futuram pertinent: hic enim impletur quod dicitur: L‘berabo eum, protegam eum, exaudiam eum, cum ipso sum in tribulatione: in coelo vero erit quod sequitur: Eripiam eum, longitudine dierum replebo eum et ostendam llt salutare meum.
Veniamus nunc si placet ad beneficium primum. Quoniam, inquit, in me speravit, liberabo eum. Magna et expetenda atque imprimis grata et amabilis res est libertas, et quam, ut Tullius ait, non solum ab hominibus, verum etiam a bestiis expeti, atque omnibus rebus anteponi videmus. Certae aviculae, quarum cantu homines delectantur, in caveis inclusae sine ullo suo labore summo studio nutriuntur: et nihilominus tantus est amor lbertatis ut saepenumero prae moerore neque canere, neque edere e*s libeat, et si possint libentissime fugiant, malintque libere victum cum labore quaerere, et sub dio frigore atque aestu confici, quam captivae in palatiis regum deliciis frui. Quod si bestiis rationis expertibus id accidit, quanti tandem homo libertatem facere debet, qui solus proprie est, liber; et nihilominus contra omne jus, non raro crudelissimis dominis servire cogitur? Est enim, ne quis forte decipiatur et erret, duplex agnoscenda libertas, una vera, altera falsa: vera illa est, quae animum reddit liberum a tyrannide vitiorum, ut veris et propriis suis operibus pro arbitrio praesit, quicquid interim de corpore fiat, sive id ligatura, sive solutum sit. Illa vero est falsa, quae solum corpus efficit liberum, cum interim animus subjectus vitiis et sceleribus miserrime serviat. Itaque neque ego Caesarem et Alexandrum liberos fuisse dixerim, cum toti pene orbi imperantes, tamen suis vitiis turpissime seiviebant: neque contra Petrum et Paulum servos, cum corpore captivi, et catenis ac vinculis constricti, tamen animo toto orbe liberrime vagabantur, et suis litteris tanquam regiis diplomatibus infinitos homines quotidie liberabant. Nam ut homo non corporis membris, sed animi virtutibus a brutis animantibus separatur: ita non corporis, sed animi libertas vera est, et sola hominis appedanda libertas. Quo circa Dominus in Evangelio Judaeis falsam libertatem jactantibus, et veram ignorantibus, ac dicentibus: Semen Abrahse sumus, et nemini servivimus unquam, verissime respondit: Arnen, amen dico vobis, quia omnis, qui facit peccatum, servus est peccati: servus autem non manet m domo in aeternum, filius manet in aeternum. Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis. Hoc igitur munus eximium, et singulare vesae libertatis, quo nihil carius, nihil amabilius, quo nihil dulcius et placal ilius hominum generi dari potuit, nobis Deus pollicetur, c m ait: Quoniam in me speravit, liberabo eum.
Cujus quidem doni magnitudinem et praestantiam tribus ex rebus utcumque saltem intelligere poterimus. Ex intoleranda atque immani tyrannide libidinum, ex admirabili atque horribili stipendio peccatorum, ex infinitis sumptibus et laboribus, quibus Dominus in antiquam libertatem nos tandem aliquando restituit. Etenim qua? unquam oratio vitiorum ac libidinum tyrannidem explicabit? Aspice in primis atque intuere quam durum imperium luxuria? vitium in suos captivos exerceat: nam ut veterum Ethnicorum fabulas sive historias omittam, nihilque dicam de Achille, de Sardanapalo, de Nerone, nihil de celebratissimo illo Hercule, qui p.steaquam omnia totius orbis monstra devicerat ac domuerat, victus ipse tandem amore cujusdam mulierculae, deposita clava, assumpta lana et colu, inter mulieres sedere, ac nere et canere cogebatur, propterea quod meretricula ita jubebat, et misi pareret, graviter minabatur. Ut pra?teream etiam, quod ipsse divinae Scripturae de fortissimo Sampsone ac de Salomone sapien-
tissimo nobis proponunt: quorum priorem, qui neque vinculis teneri, neque portis concludi, neque ab integris exercitibus vinci potuerat, amor tamen unios meretriculae superavit, atque ad eam calamitatem adduxit, ut oculis privatus in pistrino vice jumenti molam ageret; posteriorem post illam admirabilem ac divinitus infusam sapientiam, post illud coeleste lumen spiritumque propheticum, quo tot libros divinissime conscripsit, post ingentem illam gloriam, qua linguis omnium gentium to o orbe fama celeberrima praedicabatur, luxuriae vitium tam saeva tyrannide oppressit, ut omnium concubinarum suarum idolis sacrificare, et delubra atque altaria erigere cogeretur: ut ista, inquam, omnia prapteream, et sola quotidiana exempla in medium adducam, intuere quid mulier adultera faciat, ut hujus crudelissimi tyranni imperium exequatur. Scit ipsa quod si forte a viro suo in scelere deprehendatur, sine ulla dubitatione peribit, et in puncto temporis amittet vitam, et famam, et divitias, et animam, et quicquid boni sive in hoc saeculo, sive in futuro expeti potest: et quod simul parentibus, liberis affinibus, toti domui, toti familiie, toti generi notam infamiae graviss mam inuret, perpetuamque doloris ac luctus materiam derelinquet: et nihilominus tanta vis est illius affectionis, tam implacabilis tyrannus luxuriae, ut misera illa femina omnia ista, quamvis aspera et difficilia super.ire, omnesque molestias et pericula, quamvis horribilia et evidentia devorare cogatur, modo libidinis imperium exequi valeat. Et quis unquam immanissimus tyrannus mancipia sua cum tanto periculo ac detrimento sibi obtemperare voluit? Quid? Quod ita vitia ista hominem totum quasi ebibunt, et omnia ejus tempora sibi vindicant, ut nihil eum aliud unquam agere vel dicere, vel cogitare, vel somniare patiantur. Vinum et mulieres, inquit Ecclesiasticus, apostatare faciunt sapientes, quia nimirum homines ebrii amore carnalium voluptatum non minus ad alia omnia sunt inepti, et judicio ac ratione privati, quam si ingens poculum calidissimi vini totum ebibissent: neque Dei timor, neque stimulus conscientia?, neque mors, neque judicium, neque paradisus, neque infernus, neque aliud quicquam eos ad meliorem mentem revocare potest; sed quam alte dormiunt ad omnia bona studia, tam diligenter vigilant ad omnia flagitia. Neque solum corporis membra, oculos, aures, linguam, manus, pedes, sed etiam, quod horribile est, mentem atque intelligentiam ipsam servire cogunt impurissimis cupiditatibus. Si quis conjugem nactus esset nobilem, divitem, castam, prudentem, speciosam, omni genere virtutis et laudis excellentem, ac deinde amore captus alicujus turpis ac vilis ancillae, conjuge contempta, cum ancilla viveret, ancillam sequeretur, cum ancilla negotia et consilia sua commuuicaret, atque ad ejus imperium omnes suas opes in ludis et conviviis et potationibus consumeret, et eo non contentus, uxorem etiam compelleret ancillae obtemperare, et nihil unquam dicere, vel agere, nisi ad nutum ancillae, quis tantam indignitatem ferre posset? Quis contra ejusmodi hominem non fremeret? Quis miseram conditionem illius nobilis matronae non deploraret? At longe est gravius et indignius, quod infiniti homines quotidie perpetrant. Quis enim ignorat, mentem rem esse praestantissimam, speciosissimam, carnem nostram vilissimum abjectissimumque mancipium, et vix dignum quod humanae intelligentiae famuletur? Et tamen quot, quaeso, reperiemus^ qui ita sordidissimae ancillae afficiuntur, ut nihil nisi de ea cogitare valeant, et non modo corporis membra, oculos, aures, linguam, manus et pedes in obsequium carnis impendant, sed ipsam etiam mentem natura dominam, et partem nobilissimam sui, dies et noctes vigilare et laborare farciunt, ut modos et rationes inveniant, quibus carnis libidini satisfiat. Quid stulti illi homines, qui nervos omnes ingenii intendunt et vires intelligentiae consumunt, ut scribant carmina amatoria, plena subtilitate atque argutiis, quibus pudicitiam alicujus castae mulieris expugnare possint, nonne lumen illud animi coeleste ac divinum, quo Deus ipse aliquando conspiciendus erat, detorquent miseri ad vile obsequium nequissimi mancipii? Quid? Illi tam sollicite, tam solerter, tam acute vestium ornamenta, ciborum condimenta, odorum suavitates, ludorum, saltationum, concentuum mixtiones et varietates excogitant, ut ancillae abjectis-* simae appetitionibus inserviunt.
Magna igitur et intoleranda tyrannis luxuriae, sed non minor ambitionis atque aliorum vitiorum est. Yidemus ambitiosos honoris mancipia non agere, quod volunt, non loqui, quod cupiunt, non ire, quo expedit, Tom. IX.
sed omnia sua et verba et opera ad id referre, quod jubet ambitio: nimirum ut sint retia et laquei ad auram plausumque popularem aucupandum, ut jam mirum videri non debeat, si imperator Domitianus, tot provinciarum intermissis negotiis, totos dies consumebat in venatione muscarum, quas armatus praeacuto stimulo tota aula persequebatur, adeo ut si quis forte quaereret, an aliquis intus cum Caesare esset, famuli responderent: Ne musca quidem; multo enim profecto stultius est fumum aucupari, quam muscas. Sed vide quam grave jugum ambitio mancipiis suis imponat. Primum eos uno tempore humi cogit repere, et per aerem volare: quis unquam tyrannus talia suis mancipiis imperavit? Et tamen ita res se habet. Siquidem homo ambitione jubente, super omnes ascendere nititur, nulli subesse, omnibus praeesse, atque interim, ut eo quandoque perveniat, omnibus se prosternit ac subjicit: ita miser a seipso divisus, secum ipse pugnans exterius praefert humilitatem, interius alii ac nutrit superbiam. DeirTde leges hujus atrocissimi tyranni ejusmodi sunt, ut si quis vel jure vel injuria contumeliam vel detrimentum aliquod accipiat, moxactum esse putet de existimatione, nisi primo quoque tempore ulciscatur, et si aliud efficere non potest, teneatur omnino hostem suum ad singulare certamen provocaro et potius corpus et animam perdere, quam vel minimam jacturam dignitatis facere. Itaque frequenter apud Italos, apud Hispanos potissimum videre est viros nobiles, retate atque opibus florentes, ob unum verbum temere prolatum, quo laesam esse existimationem sibi persuadent, tanta pati propter idolum honoris, quanta si propter Deum verum paterentur, Martyres clarissimi optimo jure haberi possent. Nam praeter ingens illud periculum, vitam praesentem et futuram simul amittendi, quod adeunt, cum in arenam pugnaturi descendunt, multos menses, et saepe etiam annos in praeparatione consumunt, quo toto tempore longum martyrium.ducunt: nam et animus nunquam a solicitudine, a metu liber est et oneribus continuo exercetur, ac ut Apostolus ait, ab omnibus se abstinent, parce comedunt, parce bibunt, parce dormiunt, de ludis et voluptatibus ne cogitant quidem. Et quis unquam Dionysius aut Phalaris tam severas leges mancipiis suis imposuit ut non liceat verba, quae so-
Ium aerem verberant, et hominem non laedunt, contemnere ac despicere, sed oporteat propterea et corpus et animam in ultimum discrimen adducere?
Omitto de tyrannide avaritiae atque aliorum innumerabilium vitiorum dicere, quia nullum unquam exitum oratio reperiret, et cum Psalmographo illud affirmo, omnes peccati servos sedere In tenebris et umbra mortis, vinctos in mendicitate et ferro; quae enim major caecitas fingi potest, quam qua ignoret homo seipsum, ignoret Deum, nesciat an vivat, cur in hunc mundum venerit, in quem finem a Deo creatus fuerit, et in primis tot sua vincula et catenas non videat? Quae vero esse potest mendicitas major, quam quod miser homo infinitas cupiditates, quasi ora infinita, et stomachos infinitos habeat, qui semper latrant, semper petunt, semper esuriunt, etnumquam quidem expleri valent? 0 misera servitus hominis peccatoris, si eam cognoscit: et miserior, si non cognoscit.
Sed videamus parumper, si placet, quale stipendium pro tantis laboribus famulis suis peccatum rependat. Quod est peccatorum stipendium? Apostolum audiamus: Stipendiumt inquit, peccati mors, et mors haud dubie tam prima, quam secunda. Eant igitur mancipia vitiorum, et fideliter dominis suis inserviant, vigilent noctes et dies, adeant omnia pericula, non parcant sumptibus nec laboribus, ne tanto stipendio forte fraudentur. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrymarum, ut c seritatem atque errorem, vel insaniam potius et furorem tot miserorum defleam, qui pro stipendio mortis seternse tam grave jugum alacriter ferunt, qui laboribus multo minoribus in momento coelum raperent. Itaque similes mihi esse videntur servi peccati miseris illis remigibus, qui captivi in triremibus detinentur, sicut omnes servi Dei prudentibus agricolis rectissime comparantur; nam et remiges et agricolae pene semper laborant in fodiendo, sed remiges aquam, agricolae terram fodiunt. Tantum autem interest inter haec duo genera fodiendi, ut qui terram fodiunt, frumentum postea metant, qui fodiunt aquas nihil inde lucrentur, nisi verbera: ita prorsus, auditores, laborant homines improbi, laborant etiam probi, utrique patiuntur, utrique sudant, utrique fodiunt: sedhomines probi et pii ut agricolae sapientes terram fodiunt, rem videlicet solidam etfoecundam, in operibus bonis
verisque virtutibus se exercent, unde tempore suo vitam aeternam metunt: at homines improbi ut remiges miseri triremibus alligati aquam fodiunt, in rebus fluxis, labentibus, sterilibus vires suas consumunt, unde tandem peccati stipendium, supplicia sempiterna recipiunt.
Sive igitur ipsam per se vitiorum tyrannidem, sive stipendium ejus consideres, magna omnino et horrenda ac deploranda est servitus peccatorum. Sed nihil tamen ita miseriam servitutis, et excellentiam libertatis declarat, ut modus liberationis et passio liberatoris. Quanti enim, existimatis, constitit Christo nostra libertas quam nos tam parvi facimus, ut tribus obolis, pro fumo honoris, pro una brevissima voluptate ssepenumero libentissime vendamus? quanti, inquam, Christo nostra libertas constitit? 0 Christiani, si pretium nostrum intelligeremus, non Corruptibilibus auro vel argento redemit nos Deus, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati et incontaminati Christi. Nullo sumptu aut labore, sed solo nutu voluntatis mundum totum Dominus creavit: at ut nos de servitute liberaret, in stabulo nasci, in laboribus vivere, in doloribus mori Dei Filius debuit. Et quibus in doloribus? Certe talibus, ut sola eorum cogitatio et expectatio sanguineum sudorem eumque largum et copiosum elicere potuerit: perpessio vero etiam lapides durissimos fregerit, et terram tremere ac ccelum ipsum lugere coegerit. Pretiosa libertas, quae Dei servitute redimitur: nobiles merces, quae Dei vita comparantur. Intelligebat profecto Dominus, mercator sapientissimus, pretium hujus excellentis margaritae, quando exinanivit semetipsum, quando formam servi accepit, quando triginta tres annos in fame et siti, in frigore et nuditate, in jejuniis et vigiliis, in itineribus, in persecutionibus, in augustiis vixit, et quando totum sanguinem suum in ligno crucis effundere maluit, quam ut pretiosam istam gemmam extorqueri sibi de manibus pateretur. Intelligamus nos quoque, fratres mei, pretium libertatis, non simus Ut equus et mulus, quibus non est intellectus. Agnoscamus gloriam illam eximiam libertatis filiorum Dei, ad quam vocati sumus, quae mater est omnium bonorum, quae pacem veram, gaudium solidum, otium beatum, quietem et tranquillitatem sempiternam sola praestare potest. Si Ethnici jRomini tam cruenta praelia gesserunt, tot pericula adierunt, tot mortibus se objecerunt pro falsa et peritura libertate, et tam admirandas res gesserunt, ut Brutus et Torquatus proprios fdios trucidarent, Mutius Scaevola manum totam in ara ardente combureret, Curtius armatus equo concito in ruptum terrae hiatum se praecipitem daret, duo Decii pater et filius se mactandos hostibus objicerent, Valerii vero et Cincinnati, Curii et Fabricii in extrema inopia sponte sua viverent, alii tam multi cruenta praelia adirent, praesentissimae morti quotidie se offerrent: quid tandem pro vera et sempiterna libertate facere nos oporteret? At minora sunt, quae Deus a nobis requirit, majora quae pollicetur. Non petit, ut filios interficias, sed ut pauperes Christi loco filiorum habeas: non ut manum igni devorandam porrigas, sed ut a furtis et caedibus illam contineas, atque ad opera misericordiae extendas: non ut teipsum in praecipitium dedas, vel hostibus mactandum objicias, sed ut pcenitentiae laboribus corpus tuum castiges, et malas cupiditates in teipso, quoad poteris, occidas: non denique ut in summa inopia vivas (quamquam neque id magnum videri pro coelestibus divitiis deberet), sed ut tuis contentus aliena non appetas, et opes tuas cum pauperibus fratribus tuis communices. Quod si parva ista pro vera libertate non fecerimus cum bis multo majora pro falsa Ethnici fecerint, pudore saltem pungamur: si vero fecerimus, superbia non extollamur.
Hinc verba Christi multum movent, multum etiam movent miracula et opera praeclara, quae in terris gessit: sed nihil tamen ita movet, ut ejus passio, cum quis cogitare incipit, quanta majestas pro vilissimis vermiculis, sputa, colaphos, flagella, spinas, et denique ipsam crucem pati voluerit. Videbatur Christus in cruce pendens nihil agere, sed nunquam tanta egit quam tunc: movebat terram, scindebat lapides, frangebat velum, obscurabat solem, aperiebat coelum, mortuos excitabat: et quod majus est, peccatores ad poenitentiam convertebat, ita ut a cruce multi redirent percutientes pectora sua, denique tunc implebat, quod dixerat: Cum exaltatus fuero a terra, omrua traham ad, meipsum. Philosophi olim multa dicebant, sed quia parum agebant, et nihil patiebantur, nemini persuadebant: rhetoricam istam ignorabant, quam Dei Filiu3 docuit:
at Apostoli a Christo edocti, simpliciter loquendo, sed multa faciendo, et majora patiendo, quicquid voluerunt, persuaserunt: non voluptates ut Epicurus, sed passiones, dolores, crucem. Et quibus? Toti mundo, regibus, imperatoribus, tyrannis. Magna igitur vis, magnum robur passionis Domini nostri Jesu Christi.
Consideremus igitur ducem atque imperatorem exercitus sanctorum, audiamusquid de eo in epistola ad Hebraeos Apostolus dicit: Deponentes omne pondus, inquit, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem et confusione contempta: atque in dextera sedis Dei sedet: recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semel ipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes, nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes. Cogita istum esse auctorem et consummatorem fidei, hoc est, eum, qui donat et coronat fidem, qui est principium et fmis, qui est via et vita, qui ducit et qui perducet: qui nunc facit, ut credas et postea faciet ut non frustra credas, cum ipse sit dator et remunerator fidei, qui enim in te coepit opus bonum, ipse perficiet, et fidem consummabit, hoc est, beata atque aeterna visione, commutabit. Aspice igitur istum auctorem et consummatorem fidei, tamquam speculum sine macula, et quasi aeneum serpentem in deserto exaltatum: et sicut novi et rudes pictores diligenter aspiciunt insignem aliquem pingendi magistrum, cum forte manus habet in tabula: et tu aspice diligenter peritissimum hunc magistrum patiendi, dum in tabula crucis sanguine suo ipsam ideam patientiae depingit. Quomodo autem depingat, diximus in parte secunda concionis septimae de tribulatione. Nunc si placet, parumper quiescamus.
Diximus hucusque de magnitudine atque excellentia libertatis, quae nobis promittitur, cum dicitur: Liberabo eum; nunc ad quos id beneficium pertineat paucis verbis explicabimus, ac deinde de aliis duabus propheticis promissionibus breviter disseremus.
Ait igitur sanctus Propheta: Quoniam in
me speravit, liberaho eum. Quibus verbis ostendit, non omnibus hominibus, sed solum spe magna praeditis munus libertatis promitti, ubi nomine spei non inanem et mortuam quamdam fiduciam intelligimus, sed spem vivam, et per dilectionem operantem: vel potius ipsam dilectionem, qua) quasi glutino quodam mentem humanam a rebus creatis abstractam ac separatam, cum Deo ita conjungit, ut unus spiritus fiat cum eo: id enim significat verbum Hebraeum chasah, quod S. Hieronymus ad verbum transtulit, Adhsesit: Quoniam, inquit, mihi adhaesit, nimirum vinculo dilectionis, liberabo eum: quamvis enim multa sint, qua) juvant ad veram libertatem spiritus adispiscendam, tamen ad amorem omnia referuntur. Huc Sacramenta, huc preces, huc psalmi, huc praecepta, huc consilia, huc exhortationes et conciones pertinent, ut homo cum Deo amoris vinculo conjungatur: hoc est illud unum, de quo Dominus ait: Porro unum est necessarium. Ut enim sola cupiditas facit servum, ita sola charitas facit liberum: et quomodo amor pecuniarum, amor honorum, amor carnalium voluptatum hominem ligat, inebriat, dementat, ut nihil nisi terram cogitare valeat: ita prorsus amor Dei totum hominem absorbet, ei novos oculos, novas aures, novum cor, novum palatum attribuit et mirabili conversione in alium hominem ita eum transformat, ut jam appetat, quod prius horrebat, et horreat, quod prius appetebat, et ei amarum dulce, et dulce amarum, formosum turpe, et turpe formosum esse videatur: et quemadmodum aqua in olla ad focum suspensa, mox ut subjecto igne calorem concepit, naturae propriae oblita salit, fervet, adurit, ignem quoad potest, imitatui, tametsi alioqui nihil nisi descendere et refrigerare noverat: sic et animus humanus flammis divinae charitatis adeo totus corripitur, accenditur, mutatur, ut de frigido calidus, de obscuro lucidus, de turpi formosus, de terreno coelestis, de carnali spiritalis, de servo liber efficiatur, et ab apostolo Paulo novus homo, et nova creatura nominetur.
Sed jam ad beneficium secundum veniamus, quod nihil est aliud, quam singularis et continua quaedam providentia, qua Deus eos protegit ac defendit, quos de peccati servitute liberavit: Protegam eum, inquit, quoniam cognovit nomen meum. Porro qualis haec providentia sit, facile cognosci poterit
ex multis et variis nominibus, quibus propterea Deus in sanctis litteris appellatur: Nam ut omittam quod rex dicatur, quia regit; et dux quia ducit; et medicus, quia sanat: et magister, quia docet, et alia propemodum infinita, sicut vere magnitudo divinae protectionis est infinita: illud mihi satis esse videtur, quod et pater, et mater, et sponsus et pastor et custos nominari voluit, ut ex tot appellationibus magnum prorsus et admirabilem esse Dei providentiam erga sanctos homines minime dubitaremus. Ac nomen quidem patris passim in Scripturis reperitur. Quomodo miseretur pater filiorum,, inquit Sanctus David, misertus est Dominus timentibus se. Et Moyses: Portavit te Dominus Deus tuus, inquit, ut solet homo gestare filium parvulum, in omni via, per quam ambulasti. Et Dominus in Evangelio tertio fere quoque verbo Deum Patrem suum et nostrum vocat. Quia vero saepe matres vehementius et magis tenere filios suos diligunt quam patres, et majori studio ac sollicitudine eos tuentur ac fovent: propter hoc Deus non solum paternae, sed maternae curae providentiam suam comparare vel potius anteponere voluit. Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ait Dominus per Isaiam, ut non misereatur filio uteri sui? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui: ecce in manibus meis descripsi te. Deus bone, quae verba majoris benevolentiae dici, aut quae signa magis tenerae dilectionis dari poterant? Et tamen adhuc ulterius Dei amor progreditur, et quoniam Relinquet homo patrem, et matrem et adhaerebit uxori suae, ad providentiam patris et sollicitudinem matris etiam zelum et charitatem sponsi adjungere voluit. Sic enim in Canticis Canticorum passim Deus appellatur. Et per Oseam: Sponsabo, inquit, te mihi injustitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus, et sponsabo te mihi in fide. Et erit in die illa, dicit Dominus vocabit, me vir meus, et non vocabit me ultra Baalim. Quid jam de nomine pastoris dicam? Sicut pastor, inquit Isaias, gregem suam pascit, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, et foetas ipse portabit? Quanta ha)c providentia? Quanta haec sollicitudo? Et non minorem apud Ezechielem invenies: Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, ut quod objectum erat, reducam, et quod conf ractum fuerat, alligabo, et quod infirmum fuerat, consolidabo, et quod pingue, et forte custodiam. Sed nihil majus eo dicit, quod in Evangelio Dominus per seipsum ait: Ego sum pastor bonus, inquit, et cognosco oves meas. At quomodo oves tuas, Domine, cognoscis? Quibus oculis eas respicis? Sicut novit me Pater: quibus oculis, inquit, me respicit Pater meus coelestis, illis ego oves meas respicio. Quis explicabit nobis quam benignis oculis summa illa majestas Filium suum unicum, naturalem, optimum, sapientissimum, pulcherrimum, sibi simillimum aspiciat? Si igitur talibus, hoc est, similibus, quantum fieri potest, nos oculis Dei Filius respicit, quid majus, quid felicius ista providentia? Iste vero est aspectus felicis planetae: hoc est vere natum esse sub clementi sidere. Sed quid si his omnibus addamus, id quod Moyses ait, Dominum justos custodire Ut pupillam oculi sui? Et quod ipse Dominus per Zacchariam ait: Qui tetigerit vos tangit pupillam oculi mei? Quibus enim verbis magis declarari, demonstrari, exaggerari, amplificari poterat hujus providentiae magnitudo? Quid enim majori animi provisione defendimus quam pupillas?
Magnum igitur et singulare donum est, quod nobis hoc loco Dominus pollicetur, cum ait: Protdgam eum. Sed audi rationem: Quoniam cognovit, inquit, nomen meum: nec enim omnium est hoc munus, sed eorum dumtaxat, qui Dei nomina, de quibus jam disseruimus cognoscunt, qui Deum ut Patrem, ut matrem, ut sponsum, ut pastorem, ut custodem suum non verbis tantum, sed reipsa et factis agnoscere se demonstrant: non enim de quacumque notitia Dominus loquitur, sed de ea, quae ex intima amicitia et familiaritate nascitur, de qua Isaias: Cognovit, inquit, bos possessorem suum, et asinus prsesepe Domini sui, Israel autem me non cognovit. Et Apostolus Paulus: Cognovit Dominus qui sunt ejus. Et Dominus in Evangelio: Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et cognoscunt me mete. Cognoscit pastor unam oviculam suam inter mille alienas, nec minus ovis pastorem suum, et vocem ejus agnoscit, nec alia de causa, quam propter diuturnam inter eos consuetudinem et familiaritatem. Et nonne vulgo etiam dicimus de iis, quibus familiares non sumus: Non novi hominem; quos alioqui seepe vidimus, et quorum nomen non ignoramus? Quare non omnis, qui dicit Deo, Domine, Domine, insigne hoc beneficium divinae pro¬
lectionis aGcipiet, sed qui Deum novit ex amicitia, qui domum ejus frequentat, et ibi alloquitur eum in precibus, et audit eum in concionibus, qui saepe mittit et recipit munera, mittit Deo sacrificia laudum, et recipit a Deo beneficia gratiarum.
Quapropter recte sequitur in Psalmo: Clamavit ad me, et ego exaudiam eum: quae est promissio quaedam inexplicabilis et infinita: neque enim pollicetur Deus, se hoc aut illud nobis donaturum si postulaverimus: sed effusissima ac regia prorsus liberalitate, nihil se unquam negaturum, modo nobis expediat. Clamavit, inquit, vel ut Hebraei legunt, Clamabit ad me, et ego exaudiam eurn, nimirum semper, ubique, quicquid clamando petere voluerit. Neque solum hoc loco, sed passim in Scripturis hanc promissionem repeti videmus. Sanctus Moyses: Non est, inquit, alia natio tam grandis, quse habeat deos appropinquantes s>bi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Qui dicit cunctis, nihil excipit, nihil excludit: et quamvis dum preces fundimus, neminem cernamus, et nemo nobis respondeat, tamen non loquimur parietibus, vel aerem verberamus, sed Adest sine ullo dubio Deus noster cunctis obsecrationibus nostris. Oculi Domini super justos, inquit Psalmographus, et aures ejus ad preces eorum. Et Isaias: Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum. Et Joannes clarissime: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum; et quicquid petierimus: accipiemus ab eo. Denique Dominus in Evangelio: Petite et accipietis, quserite, et invenietis, pulsate, et operietur vobis. Et alio loco: Si manseritis m me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. Et quoniam magnitudo promissionis fidem superare videbatur, iterum et tertio et quarto in duobus exemplis idem repetit, nimirum Quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis. Quae igitur gratia, quod munus, quod regnum, quod imperium cum ista regia et liberalissima promissione comparari potest? Quodcumque, inquit, volueritis, petetis, effiet vob'S. 0 verbum breve: sed incredibiles divitias complectens. 0 promissionem solo Deo vero et omnipotente dignam: quis enim talia promittere auderet, nisi Deus? Quid enim est hoc aliud quam constituere hominem justum dominum orbis et claves ei concedere coelestium divitiarum? et ad quemdam modum omnipotentem illum facere? Quodcumque, inquit, volueritis, petetis, et fiet vobis. Si scirent homines justis ponderibus res sestimare, cui thesauro, cui regno, cui monarchiae hanc divinissimam ac verissimam promissionem non anteponerent, si Quodcumque volueritis, petetis, et fiet vob<s? Quanti, quaeso, faciunt homines quod aliquid apud regem ea gratia polleat, ut possit de eo, et ejus regno facere quicquid velit? At si haec ita se habent, quanti tandem fieri debet, quod ea gratia valeant homines justi apud Regem regum, ut ab eo audiant: Quodcumque volueritis, petetis, et fiet vobis?
Ac ne forte sola verba esse credatis, legite vitas et gesta sanctorum. Quid erat quondam videre Moysem solis precibus castra hostium fundere, de lapidibus aquas producere, maria exsiccare, et alia tam multa stupenda atque incredibilia facere? Quale spectaculum cernere Sanctum Josue imperantem soli, ut in medio coelo cursu cohibito conquiesceret, non secus ac si coelorum habenas in manibus habuisset? Quid vero, Isaiam audire optionem dantem regi Ezechiee, an vellet solem celerius piogredi, an etiam retrocedere, propterea quod seque facile unum sibi atque alterum esset? Quid Etiam aspicere, cum aquas et nubes in coelo suspensas sola prece vel contineret vel laxaret, et ad ejus imperium serenitas pluviis, et pluvise serenitati succederent? Quid Samuel, quid Elisseus, quid Apostoli, quid Martyres non poterant? Nonne sola vi precum morbos curabant, mortuos excitabant, Daemones fugabant, bestias ferocissimas mansuetas reddebant, ignem extinguebant, paludes siccabant, fontes producebant, lapides molliebant, elementis omnibus imperabant? Quid vero magnus ille Gregorius Thaumaturgus, Martinus, Antonius, Hilarion, Benedictus Bernardus, Franciscus, et alii pene innumerabiles, nonne prorsus quidquid volebant, tam facile impetrabant, ut Dei potentiam et voluntatem plane in manibus habere viderentur? Certe Sanctus Dominicus cum aliquando singula]^ atque intimo cuidam amico suo aperuisset, nihil se unquam a Domino petivisse, quin illud continuo obtinuerit, ille vehementer admiratus dixit: Si ita est, pater, pete semel a Deo, ut magister Reginaldus nostri ordinis habitum suscipiat: erat enim magister Keginaldus vir quidam eo
tempore eruditione excellens, sed nihil minus quam de habitu illo suscipiendo cogitabat. Oravit igitur pro ejus conversione vir sanctus illa ipsa nocte, et ecce summo mane cum fratres in choro canerent: Jam lucis orto sidere, venit magister Reginaldus, et omnibus stupentibus et gaudentibus ad pedes B. Dominici provolutus, habitum religionis summa humilitate flagitavit. En nobis, fratres mei, quali stipendio etiam hic in terris justorum obedientiam Deus remuneret: ut quoniam ipsi semper erectas habeat aures ad imperia Domini, etiam Dominus semper erectas habeat aures ad preces eorum: et quoniam ipsi Deum semper audiunt, cum eos vocat, sic et Deus semper ipsos audiat, cum ab eis vocatur: et sicut ipsi voci Dei semper obediunt, et voluntatem ejus faciunt, ita Deus precibus eorum modo quodam semper obediat, et Voluntatem timentium se faciat.
At cur nos, dicet aliquis, numquam talia experimur? Verbis Sancti Jacobi respondebo: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis. Quid facit orationem bonam? Multa numerari solent, sed praecipuum, et in quo ceetera continentur, est clamor cordis, id est, fervor animi, affectus vehemens, desiderium ardens. Clamabit, inquit, ad me, hoc est, non loquetur quomodocumque, sed magna voce clamabit. Et ego exaudiam: nec enim Deo, qui est ignis consumens, placere potest oratio frigida et languida, sine spiritu, sine affectu, cum taedio et fastidio, solis labiis pronuntiata. Nec alia de causa oratio comparatur thuri, quam quod veluti thus odorem suum non spargit, nec fumum illum suavem sursum emittit, nisi super ignitos carbones ponatur, sic et oratio non redolet in naribus Dei, nec sursum ascendere potest, nisi a fornace charitatis procedat. At oratio fervens et ignita quas nubes non penetrabit? Quid a Deo non obtinebit? Nec enim Rethorica Tullii vel Demosthenis, nec verba diserta atque ornata, sed solae lacrymae et suspiria, quicquid volunt, Domino persuadent. Et cur putatis in ipso principio orationis Dominicae statim nos admoneri, patrem illum nos orare, qui est in ccelis, nisi ut magna voce, vel non tam voce, quam clamore opus esse intelligamus, ut ex loco tam humili ad locum tam sublimem oratio nostra conscendere valeat.
At unde clamorem istum et fervorem hauriemus? Unde nascitur? unde procedit? Ex fide et humilitate, qui enim viva quadam et efficaci fide credit, Deum esse praesentem, et se revera ab illa summa et tremenda majestate orantem videri et audiri, quae Aufert spiritum principum, quae dicit regibus et Pontificibus, migra de corpore, et parere oportet, non potest certe non cum summa attentione et fervore preces suas fundere: nec ego possum, nisi modicae fidei tribuere, quod tam frigide, tam perfunctorie, tam oscitanter, tot aliis cogitationibus distracti et impediti saepenumero orationi vacamus, ut nos ipsi non intelligamus, quod dicimus. Audite sanctum Hieronymum de ista fide disserentem, et nostram tepiditatem in seipso arguentem: « Ad orationem, inquit, assisto, non orarem, si non crederem: sed si vere crederem, illud cor, quo Deus noster oratur mundarem, manibus tunderem pectus, genas lacrymus rigarem, corpore inhorrescerem, ore pallerem, incerem ad Domini mei pedes, eosque fletu perfunderem, cinere tergerem, haererem certe trunco crucis, nec prius absisterem, quam misericordiam impetrarem, nunc vero creberrime in oratione mea aut perporticus deambulo, aut de fae-
nore computo, aut abductu turpi cogitatione etiam quae dictus erubescenda sunt, gero. Ubi estfides? Siccine putamus orasse jonam? Sic tres pueros? Sic Danielem inter leones? Sic certe latronem in cruce? » Haec B. Hieronymus. Itaque fides ista viva praesentiae Dei, dici non potest, quantum ad clamorem cordis excitandum adjuvet.
Sed non minus juvat humilitas, quae hominem docet, in quam profundo vitiorum jaceat, quam prope ad ipsas tenebras exteriores accedat, quam procul ab illa summa luce et puritate, in qua Deus cernitur, absit, in quantis periculis et corporis et animi versetur: quae omnia cogunt hominem velit nolit non superbire, sed timere ac dicere: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine exaudi vocem meam. Quare, fratres mei, si promissionem Dominicam nostram facere, et maximum hunc thesaurum ad nos etiam pertinere volumus, clamemus frequenter in coelum, et cum fide atque humilitate clamemus: ita oratio fidelis seque humilitantis nubes penetrabit, et a Deo, quicquid petierit, obtinebit, per Christum Dominum nostrum, cui est honor et gloria in saecula sae~ culorum. Arnen.
Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum. Longitudine dierum replebo
eum et ostendam illi salutare meum.
Ut Ecclesia Catholica tres praecipue dies Christi celebrat, nempe mortis, sepulturce et resurrectionis: ita cuique fideli tres sunt dies constituti, unus a nativitate usque ad obitum, afflictionis; alter inde usque ad judicium extremum, quietis; tertius ceternce felicitatis et gloriae, in quibus Deus promittit se patientiam daturum, liberaturum et glorificaturum, quce in Joseph et Job completum clare potuit. Quartum deinde producitur beneficium, quod Deus justis promisit, videlicet consolatio in tribulatione; ubi declaratur, tribulationes hujus vitee esse momentaneas, et probos in afflictione habere cum spinis rosas, impios vero spinas sine rosis, quia etiam quibus ipsi delectantur spinee sint, uti sunt divitiae et voluptates. Quomodo in afflictione singulariter Deus adsit justis, variis exemplis sanctorum probatur, nempe per interiorem quamdam dulcedinem, atque inde colligitur, quam suave sit jugum Domini, et qua ratione voluptatum terrenarum dulcedo coelestem suavitatem excludat.
Pars altera beneficia reliqua a Deo promissa justis, exequitur, quorum quintum est, ereptio e tribulatione, quod non modo in vita futura homini justo contingit, sed et aliquando in prcesenti, ut in Davide et D. Martino videre est; non tamen id semper, sed suo tempore et quando expedit. Ostenditur praeterea
per varia exempla hoc idem beneficium ad justos, non ad improbos, pertinere. Sextum beneficium est glorificatio, ubi gloriae descriptione, et duplici acceptione explicata, sanctis hominibus utramque contingere demonstratur: ac in primis famam et nominis celebritatem, quce quanta sit illis collata, multis amplificatur: deinde bona omnia, quce tamen vere consistunt in aeternitate et felicitate, atque haec sunt duo postrema beneficia; quo loco per felicitatis genuinam descriptionem eo serio invitamur. Epilogus denique causam reddit, cur Ecclesia Caiholi a hunc Psalmum nonagesimum quotidie recitari vesperi praeceperit, ut scilicet recensendo pristina bene-’ ficia nova accipiamus; ut inde tentator confundatur, ut denique nos ipsos animemus et armemus.
Etsi liberator noster, auditores, annos inultos in terris cum hominibus egit, tres tamen in iis sunt dies, quos prae caeteris Ecclesia Catholica mater nostra celebritate praecipua veneratur et colit: dies mortis, dies sepulturae, dies resurrectionis. Quorum primus dies fuit laborum, secundus dies quietis, tertius dies gloriae. Quod in capite Christo praecessit, idem in corpore, quod est Ecclesia, et singulis ejus membris reperitur: totum enim fidelium Christianorum tempus, quasi tribus magnis diebus continetur. Quorum primus, qui dies est crucis et afflictionis, ab ortu usque ab obitum in hoc mundo peragitur. Secundus, qui est otii et quietis, ab exitu animae de corpore usque ad ultimi judicii tempus extenditur. Tertius, qui est perfectae et consummatae gloriae, initium quidem habebit in ipsa communi 'ac generali mortuorum excitatione, sed nullo unquam fine, nullisque terminis claudetur. De hoc triduo versiculus nostri Psalmi, quem hodierna oratione exposituri sumus, agit. Cum ipso, inquit, sum in tribulatione: eripiam eum et glorificabo eum. Idem est enim, ac si apertius dixisset, cum ipso sum die veneris, eripiam eum die sabbati, glorificabo eum die Dominica, et inde quanta sit munificentia et liberalitas Dei, liquido cognoscimus, quia facere novit supra id, quod petimus aut intelligimus.
Dixerat paulo ante: Clamavit ad me, et ego exaudiam eam. Certe qui clamat, in aliqua miseria et calamitate versatur, et si quidem vir sanctus et perfectus est, nihil aliud suis clamoribus petit, quam patientiae donum, ac ut Deus secum in tribulatione sit: si vero homo est imperfectior, non tam patientiae donum, quam celerem liberationem a Deo precatur. Deus autem, ut petitiones nostras beneficiis suis longe superet, et se nobiscum in tribulatione futurum promittit, quod perfecti postulant; et nos de tribulatione sno tempore erepturum, quod imperfecti flagitant: et praeterea ad vinculum laetitiae ingentem gloriam additurum, utsicut aurum de fornace pulchrius et lucidius exit: sic et nos de camino afflictionis splendidiores et formosiores egrediamur.
Porro hujus verissimae laetissimaeque promissionis quasi specimen quoddam et exemplum Deus in sancto patriarcha Joseph nobis omnibus dedit. Fuit enim Deus cum eo in tribulatione, quando cura venditum et in carcere constitutum cunctis gratiosum et et amabilem fecit. Eripuit vero tempore opportuno de misera illa et injusta captivitate, atque ad extremum ita glorificavit, ut eum./Egypti servatorem et dominatorem faceret. Non dissimile specimen hujus promissionis in sancto Job cernere licet. Fuit enim Deus cum eo in tribulatione, cum una die fortunas et liberos et proprii corporis sanitatem amisit, et tamen Deo in corde ejus patientiae virtutem corroborante, aequissimo animo et summa atque incredibili quadam constantia omnia pertulit: eripuit deinde eum Deus ac liberavit de cunctis afflictionibus atque angustiis suis; nec diu post ita glorifi¬
cavit, ut ei omnia, quae perdiderat, duplicata reddiderit, praeter filios et filias, quas non quidem plures, sed certe meliores et pulchriores a Deo recepit. Nam, ut Scriptura divina testatur: Non sunt inventae mulieres speciosae, sicut filiae Job in universa terra. Cur autem Job omnia duplicata praeter liberos acceperit, ea causa est, quoniam gloria ista Sancti Job gloriam resurrectionis communis omnium sanctorum significat, quae quidem omnia bona, quae hic propter Deum amittimus, cum foenore maximo nobis restituet, sed homines tamen nec plures, nec pauciores, quam mortui fuerint in illa die resurgent. Veniamus, nunc, si placet, ad ipsa verba Psalmographi, et singula seorsim ac perse consideremus.
Cum ipso, inquit, sum in tribulatione. Quae causa est, auditores, cur in haic sola promissione Deus verbo utatur temporis praesentis, in aliis vero omnibus temporis futuri? Cur dicit: Cum ipso sum in tribulatione, et non potius ero, cum dicat: Liberabo eum, protegam eum, exaudiam eum, eripiam eum, glorificabo eum? Magnum sane solatium omnibus miseris calamitosisque hominibus hujus quaestionis explicatio posset afferre, si diligenter, si saepe, si serio perpenderetur.Quid enim illud Sum, quid illa vocula significat, nisi miserias hujus vitae, cum ipsa vita finiri et sepeliri, et nullum omnino locum in futura vitam beatorum habere? Mox enim ut anima aliqua sancta e corpore migrat, abstergit Deus omnem lacrymam ab oculis ejus, et ei neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra. Nec solum ad vitam futuram afflictiones praesentes non transeunt, sed in hac ipsa vita vere individuae, et momentaneae sunt, sicut ipsum tempus praesens, quod per illud Sum, nobis significatur, nihil est nisi momentum unum tam breve, tam sim-, plex, tam insecabile, ut non tamdiu saltem duret, donec ejus vocaibulum totum pronuntietur. Atque hoc est, quod Apostolus ait: Id, inquit, quod in praesenti est, momentaneum, et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis. Itoque nunquam simul dolores patimur unius anni vel mensis, vel diei, vel horae, sicut nunquam totus simul unus annus vel mensis vel dies vel hora existit. Et quemadmodum in tempore nihil unquam est praesens, nisi punctum unum: sic et labor, quem toleramus, nunquam est, nec esse potest, nisi momentaneus. Quare calicem laborum paulatim ac sensim ebibimus, guttaeque dolorum minutissimae in os hominum a Deo liquantur: in futura autem vita flumen gloriae nun guttatim, non sensim in os beatorum infundet Deus, sed ipsi torrenti ac flumini voluptatis os admovebunt, et magnis haustibus tantum capient, quantum potuerunt. Inebriabuntur ab ubertate damus tuse, et torrente voluptatis tuse potabis eos, inquit Sanctus David. Et rursum alio loco: Fluminis impetus Isetificat civitatem Dei. Nec ideo flumen dicitur gloria illa, quod fluat et transeat, sed quod semper affluat, et ubertate indeficiente sanctorum animos laetitia incredibili et inexplicabili perfundat.
Sequitur In tribulatione: Cum ipso, inquit, sum in tribulatione. A tribulis tribulationem derivari nemo est, qui nesciat. Scribit vero Magnus Basilius olim terram sine spinis rosas protulisse, sed posteaquam propter Adae peccatum Deus dixit: Maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi, mox ccepisse spinas sine rosis producere, sed non rosas sine spinis. Id quod nihil aliud significare mihi videtur, quam post Adae peccatum nusquam voluptatem sine dolore, neque sine tribulatione delectationem reperiri. Sed hoc interest tamen inter homines justos et injustos, quod homines justi habeant cum tribulis rosas: injusti tribulos sine rosis. Illi cum tribulis habent rosas, quoniam sicut, in ipsis abundat propter Christum tribulatio, Sic et abundat per Christum consolatio eorum, quibus Dominus ait: Cum ipso sum in tribulatione. Impii vero solos tribulos habent, propterea quod in afflictionibus et miseriis suis ad verum Paracletum confugere non didicerunt, neque Manna illud absconditum gustant, quod nemo scit, nisi qui accipit: inde supra modum contristantur, plorant, desperant, ponunt In coelos os suum, Dei providentiam et justitiam execrantur, et suis illis blasphemiis et maledictis iram Dei magis accendunt, sibique ipsis durius flagellum iterum acquirunt. Quod si nescio, quas delectationes habere videntur homines mali, non sunt tamen illee delectationes rosee veree,sed apparentes, et spinee potius dici deberent quam rosee, cum re vera conscientiam pungant, et poenitentiam post se relinquant. Nonne divitias mundus ut rosas amplectitur, et tamen Dominus apud Matthaeum divitias spinas esse confirmat; et quia non ignora- ’ bat aliam esse vqlgi opinionem, ideo apud Marcum studium ens aquirendi Receptionem
divitiarum nominavit. Ut enim ii decipiuntur, qui manum extendunt, ut capiant rosas, et interim misere punguntur a spinis: sic et ii decipiuntur, qui sectantur divitias, et nihil inveniunt, nisi molestias. Qui scabie laborant, si perfricent manus, aliquam quidem inter fricandum voluptatem capiunt, sed protinus tam acer dolor atque ardor voluptati succedit, ut valde eos manus fricuisse pceniteat. Pari ratione, auditores, qui scabiem libidinum flagitiis et sceleribus curare volunt, et se propterea saeculi voluptatibus, conviviis, potationibus, fornicationibus dedunt, mox intelligunt, scelere peracto, se non rosas, sed tribulos apprehendisse: nam et conscientia punctionem et vulnus se accepisse testatur, et ardor libidinis tamquam addito fomento magis crevit. Yera igitur consolatio a vero Paracleto petatur qui vere homini justo dicit: Cum ipso sum in tribulatione.
Ac nonne semper Deus nobiscum est?Nonne In ipso vivimus, movemur et sumus? Nonne etiam Qui manet in charitate,in Deo manet, et Deus in eo? Cur igitur quasi novum aliquid modo promittit ac dicit: Cum ipso sum in tribulatione? Vellem sane multi hodie hic adessent eorum, qui in aerumnis et calamitatibus versantur, et fideli corde bonum istum nuntium acciperent, quem Deus ad eos dirigit, Cum ait: Cum ipso sum in tribulatione: nec enim dubito, quin juxta sententiam Sapientis mallent esse in domo luctus, quam in domo convivii et quod lacrymas suas cum omnibus regum deliciis non commutarent. Deus noster, auditores, propterea quod immensus et infinitus est, et nihil omnino rerum creatarum sine ipso aut esse aut operari potest, omnia continet, omnia replet, omnia movet, in omnibus operatur, ubique et semper est praesens, et totus. Numquid non coelum et terram ego impleo? inquit Dommus. Caeterum preeter communem istam rationem, qua Deus ubique, etiam in brutis, et plantis, etiam in rebus inanimis, etiam in Daemonibus est: sublimiori quodam et feliciori modo, puta per fidem, et spem et phpritatem in solis piis et justis hominibus, ut in propriis templis et domiciliis habitat; Nescitis qma templum Dei estis vos, ait Apostolus Paulus, ac spiritus Dei habitat in vobis? Sed afflictis et calamitosis justis adhuc certo quodam et singulari modo Deus adest, quo aliis justis» qpi non pariter affliguntur, non adest: Cum ipso, inquit, surn in tribulatione. In corpore humano, si membrum aliquod laeditur, statim sanguis cseterique humores eo confluunt, et ipse homo ita circa membrum laesum oculis, manibus, lingua, cogitatione totus occupatur, ut reliquorum membrorum non videatur esse memor: ad eumdem modum Deus, ut commune caput omnium justorum, mox ut aliquem afflictum esse videt, ad eum ut ad membrum sui corporis laesum advolat, et uberem copiam coelestium donorum et gratiarum in eum confluit: Cum ipse, inquit, sum in tribulatione. In domibus bene constitutis, si unus ex filiis aegrotet, nonne mater ita illius unius curam gerit, illum unum fovet, illi uni blanditur, ut saepe caeterae proles ei morbum illum et aegritudinem invideant? Si igitur hoc natura facit, non faciet auctor naturae? Si terrena mater hac providentia erga suas proles utitur, coelestis pater non utetur, qui filios suos tenerrimo, maximo, incredibili atque infinito quodam amore prosequitur? Utitur sane, et non prius videt unum ex justis hominibus afflictum, quin statim ad eum ut ad filium laborantem, cum ingenti affectu et significatione dilectionis accurrit: Cum ipso sum, inquit, in tribulatione. Hoc est discrimen inter Deum et mundum: mundus currit post eos, qui florent, qui laetantur, qui rident, deserit vero eos, qui in egestate, et pressura sunt: Deus autem, quem Patrem orphanorum et judicem viduarum merito nominamus, illos visitat, cum illis versatur, illos consolatur qui incerent: Cum ipso, inquit, sum in tribulatione.
At quis tandem est iste modus singularis, quo Deus in animis miserorum habitat? Est, auditores, per intimam quamdam et Jnexplicabifem dulcedinem, quam Deus in corde hominis patientis latenter infundit, quae animum ita recreat, et roborat, ut non modo praesentem calamitatem alacriter ferat, sed etiam plures et majores pati cupiat: et cum Apostolo dicat: Repletus sum consolatione, superabundo gaudio et omnia possum in eo, qui me confortat. Id quod Servator noster evidenter expressit, cum legem suam, propter quam saepenumero premimur et affligimur, non lapide, non ferro, non plumbo, non cuilibet ligno, sed jugo comparavit: nam illa omnia ab uno portari possunt, jugum nisi a duobus trahi non potest. Itaque nemo inquam coflum suum Christi jugo submisit ad libenter pro ipso patienduip, quin ipse adfuerit statirp ex altera parte fql compatiendum. Uufa yerp Dominqs procerus val$e,
imo et gigas est, majorem partem oneris accipit sibi, et jugum ita attollit, ut vix a cervicibus nostris sentiatur. Numquam legistis verba illa Beati Cypriani? « Si vos acies, inquit, vocaverit, si certaminis vestri dies venerit, militate fortiter, dimicate constanter? scientes vos sub oculis praesentis Domini dimicare, qui non hic est, ut servos suos tantum aspiciat, sed et ipse luctatur in nobis, ipse congreditur, ipso in certamine agonis nostri, et coronat pariter, et coronatur. » Et cur, obsecro, Apostoli et Martyres' tanta alacritate ad martyria tamquam ad epulas currebant, et in suppliciis et cruciatibus tripudiabant, Christus autem Dominus et imperator noster in ipsa certaminis ingressione trepidavit? Nonne propterea quod Christus cum jugum traheret, solus erat, nec eum Apostoli vel Martyres adjuvabant, nec ipse seipsum, ut poterat, consolabatur: sancti vero Cbeteri nunquam soli, nunquam sine Christo, nunquam sine multis et magnis interius consolationibus jugum traxerunt: siquidem ipse, qui mare dulcedinis et suavitatis est, non falso ait: Cum ipso sum in tribulatione. Sed frequenter id nobis contingit, quod jumento illo, quo Christus in Jerusafem in die psalmarum vehebatur: quoniam enim jumentum illud non intelligebat, quis ille esset, qui sibi insidebat, et latera tundebat, maluisset profecto vacuum, quam oneratum incedere: at si sarcinse suse praestantiam cognovisset, o quam libenter etiam decuplo graviorem tulisset, et quam magnifice gloriatum de illo suo tam excellenti onere, et honore fuisset! Ad eumdem modum non cogitamus nos, quis ille sit, qui ad nos cum fiagello et afflictionibus venit, atque idcirco dolemus, et querimur; sed si dulcedinem, et suavitatem intelligeremus ejus, qui dixit: Cum ipso sum in tribulatione, mallemus certe cum ipso inter spinas, et tribulos nudo corpore jugum trahere, quam sine ipso in conviviis principum sedere.
Intellexit hoc Apostolus Paulus, qui propterea gloriari se et gaudere dicebat, in tribulationibus suis. Intellexit Apostolus Andreas, qui ubi crucem suam conspexit, prse laetitia gestiens, et seipsum vix capiens, non secus exuitavit, quam si thesaurum maximum reperisset. Intellexit Beatissimus Ignatius, qui damnatus ad bestias, non se cum dolore et cruciatu a bestiis discerpendum et devorantium, sed contra potius cum delectatione et yoluptatp se bestiis fruiturum affirmabat:
o Utinam, inquit, fruar bestiis quse mihi paratae sunt. » Intellexit Magnus ille Tiburtius, qui cum super ardentes prunas ambulare cogeretur, supra mollissimas et blandissimas rosas incedere sibi videatur. Intellexit ille felicissimus Theodorus, qui temporibus Apostatae Juliani, cum ab hora prima usque ad decimam crudelissime tortus esset, tunc primum dolere atque angi coepit, cum de eculeo deponeretur, affirmans sibi juvenem pulcherrimum astitisse, qui se tam dulciter consolabatur, et linteo candidissimo sudorem suum abstergebat, ut sibi non tam in eculeo, sed in paradiso deliciarum fuisse videretur. Intellexerunt denique hoc idem permuti sanctorum, qui cum pacis tempore in Ecclesia florerent, et non tam persecutores, vel tortores, quam sectatores haberent, ipsi in seipsos quodammodo saevientes se vigiliis, jejuniis, ciliciis, flagris, aliisque multis magnisque laboribus saepe supra modum et supra vires affligebant, ut eo modo carnali consolatione penitus destituti, et in afflictionis domicilio sponte sua degentes, illum ad se allicerent atque invitarent, qui ait: Cum ipso sum in tribulatione.
Quse cum ita sint, si nos quoque, auditores, coelestem ac divinam suavitatem gustare desideramus, terrenis et sordidis voluptatibus nuntium remittamus oportet: non consolatur crucifixus, nisi servos et amatores crucis, neque ii servi, et amatores, sed hostes et inimici sunt Crucis Christi, quorum Deus venter est, et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt, qui volutantur in flagitiis, iisque in rebus delectantur et gloriantur, quorum eos vehementer puderet, si crucem Domini vere diligerent. Non possu mus simul deliciis saeculi frui, non prius manna de coelo pluet, quam tota JDgvpti latina deficiat. «Errat omnino, inquit beatus Bernardus, si quis coelestem illam dulcedinem huic cineri, divinum illud balsamum huic veneno; charismata illa spiritus misceri posse hujusmodi illecebris arbitratur. » Non putet is, qui huic sterquilinio semper inhaeret, qui carnem fovet, in carne seminat, carnem sapit, illam nihilominus consolationem supernae visitationis posse percipere. Neque id solum propterea, quod Nulla sit convent'0 lucis ad tenebras, sed etiam quod anima dum carnalibus deliciis affluit, in iis quiescit, nec meliora desiderat. At cum terrena consolatio deficit, et cibi, ac potus,
ludorum ac nugarum voluptas subtrahitur, cogitur anima, quse sine delectatione vivere non potest, alibi ea quserere, atque ita serio ex animo, toto corde se convertit ad Deum, illum quaerit, illum sitit, illi suspirat, illi sinum suum expandit, et cum Propheta dicit Renwt consolari anima mea. Tum vero Deus, qui suae promissionis oblivisci, et Seipsum negare non potest, praevenit animam desolatam et afflictam In benedictionibus dulcedinis et eam tali gaudio replet, quale nunquam experta fuerat et quod mundi deliciis, etiamsi omnes uni concederentur, nihil dubitat anteponere, ac demum eam re ipsa gustare facit, quid sit quod legit: Curri ipso sum. in tribulatione. Et hic pauxillulum quiescamus.
Etsi divina promissio, quam explicat nobis Propheta, cum ait Eripiam eum, quaeque nunc suo ordine sequitur exponenda, ad - sabbatum futurae quietis praecipue pertineat, de quo Joannes in Apocalypsi: Beati, inquit, mortui qui in Domino moriuntur: amodo enim jam dicit spiritus, ut requiescant a labor ibus suis; opera enim illorum sequuntur illos: tamen etiam tempore hujus mortalitatis non raro completur, ac tum potissimum, cum humana consilia et auxilia magis deficiunt. Sanctissimus quoque David cum aliquando ab exercitu Saulis regis in modum coronae cinctus, nullum omnino effugium inveniret, et de praesidiis humanis penitus desperaret tunc maxime praesens Dei auxilium sibi, adesse sensit: nuncius enim Deo providente ad Saulem venit, qui diceret: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Phihsthiim super terram; ita Saul re infecta recessit, et David experientia didicit, quid sit, Eripiam eum. Ita quoque B. Martin us, ut in ejus vita Sulpitius tradit, cum in Alpibus a latronibus comprehensus, et vinculis constrictus ad loca remotiora tamquam mox necandus abduceretur, inlerrogatus an timeret, respondit, nunquam se magis fuisse securum, ut qui non dubitaret, ubi desunt humana prsesidia, ibi Dei misericordiam minime defuturam: neque spes illa et fiducia eum fefellit; nam etiam ipse Deo se protegente, nihil detrimenti passus est, et latrones illos, qui se ceperant, retibus verbi Dei vicissim comprehendit, et de latronibus monachos ac de mancipiis diaboli Dei servos effecit.
Dicet aliquis, non omnibus ita hsec contingunt, s*>d pro uno, qui legitur de calamitate sua ereptus, infiniti numerari possunt, qui non liberantur. Quam multos smpe videmus homines pauperrimos, multis prolibus oneratos, qui nihil in hoc mundo habent, praeter id, quod manuum labore sibi comparare possunt? et tamen eos Deus non modo ab ea difficultate non liberat, verum etiam in morbum incidere, et fame ac siti enecari sinit. Quot etiam reperiuntur homines honorati et probi, qui cum filias habeant, atque honesto matrimonio collocare cupiunt, tamen sinistram quamdam de ipsarum pudicitia opinionem vel suspicionem nescio quomodo in civitate exortam, de animis hominum evellere non queunt, ex quo et nuptia) filiarum impediuntur, et ipsi moerore ac tmdio contabescunt, nec eos Deus ab ea calamitate liberat? Denique nonne plurimi quotidie vel a Tureis vel ab hmreticis per insidias capiuntur, a quibus miris modis immanissime cruciantur, nec eos Deus ab ea servitute et captivitate liberat? quo pacto igitur verum erit, quod Psalmus ait: Eripiam eum. Sed facilis est et aperta responsio.
Primum enim cum Deus ait: Eripiam eum, non continuo, neque repente se hominem de miseria erepturum promittit, sed tempore suo: quando videlicet opportunum et commodum, et animee saluti expedire judicabit, alioquin frustra paulo ante dictum esset: Cum ipso sum in tribulatione. Deinde non ad omnes divinae istae promissiones pertinent, sed ad eos dumtaxat, qui habitant In adjutorio Altissimi, qui totam spem suam ponunt in Deo, et spem saepe diximus, non mortuam et inanem, sed vivam et efficacem, quae fidei et charitatis, et conscientiae bonae radicibus nitatur. Itaque si hominem afflictum videas gaudere in adversis, Deo gratias agere, in preces et bona opera incumbere, de suo Deo bene sperare, nihil dubites, cum illo esse Dominum, ut eum interim consoletur et reficiat, ac tempore suo cum animae illius magis expediet, sine ulla dubitatione cum ingenti gloria liberandum. Sivero nihil horum in homine misero reperias, sed omnia contraria, impatientiam, quaerimonias, flagitia, desp irationem, quid mirum si qui ejusmodi est, non liberatur? Si homo ille pauper multisque prolibus oneratus magis in suis fraudibus, quam in Deo confidit, si sacra et conciones etiam festis diebus omittit, ut in sua officina lucri causa operetur: si quic-
quid tota hebdomada lucretur, id festis diebus in tabernis potando aut ludendo consumit, quid mirum, siproficiatsemper in pejus, donec in aegritudinem incidat, et omni ope destitutus misere tandem intereat? Pari ratione, si is qui filias habet, non erudit eas in timore Domini, nec diligenter, ut par est, in earum custodia vigilat, sed cum adolescentibus colloqui et fabulari, tripudiare etiam, et ludere permittit, quid mirum, si postea a malis rumoribus defendere eas non valeat? Quid, tu ipse admoves ignem ad paleas, et miraris, si teter fumus inde nascatur? Tu ipse moves sentinam, et dicis unde nobis iste malus odor? Postremo si is, qui a Tureis vel Haereticis captus est, se Christianum et Catholicum es"se obliviscatur, si malis suis moribus occasionem praebet infidelibus a fide longius recedendi, si non minus praelatis et principibus detrahit quam Haeretici faciant, si denique non alio signo catholicum se prodit, quam juramentis et blasphemiis, quia nimirum aliis verbis jurat, quam Ethnici et Haeretici soleant, quid mirum si relinquitur a Deo, qui jam antea reliquit Deum? At si homines afflicti spem suam totam in Domino collocarent, siabeo praesidium et consolationem exspectarent, si ei placere atque obsequi toto animo studerent, experirentur profecto verum esse, quod is, qui non mentitur, ait: Eripiam eam. Nam quis unquam in majori difficultate fuit quam Daniel, qui in lacum leonum projectus, ad leonum famem suo corpore repleturus, aut ipse fame interiturus erat? et tamen quoniam in Deo spem suam posuit, de utroque periculo gloriose ereptus et liberatus fuit. Qua3 mulier unquam graviori nota infamiae laboravit quam Susanna, quse a senioribus populi accusata et damnata jamjam ut adultera lapidanda erat? et tamen quia Erat cor ejus fiduciam habens in Deo, et quoniam Dei gloriam puditieeque virtutem rebus omnibus anteposuit, cum ingenti gloria conservata fuit. Quis in majoribus angustiis fuit quam Jonas, qui in medio mari ab immani quadam bellua non devorandus, sed jam devoratus erat, et tamen Deus etiam inde eum mirabiliter liberavit. Quee captivitas horribilior illa trium puerorum, qui manibus et pedibus colligatis in ardentem fornacem tamquam in custodiam detrusi, nullam humanam opem expectare poterant? et tamen adfuit illis Deus, in quo solo sperabant, et ignem in rorem atque ardorem in refrigerium commutavit.
Vere igitur, vere Dominus ait: Eripiam eum.
Nec minus vere quod sequitur. Glorificabo eum. Est autem « gloria » ut sanctus Augustinus post M. Tullium definivit. ((Frequens de aliquo fama cum laude »: is enim gloriam apud homines adipisci dicitur, cujus nomen fama deferente multis innotescit, de quo passim et cum laude homines loquuntur. Quocirca Dominus, quoniam doctrina, virtute miraculis Deum Patrem suum a multis cognosci et laudari fecerat, optimo jure dicebat: Ego te glorificari super terram. Et sponsa in cantico amoris. Oleum, inquit, effusum nomen tuum: nam ut balsamum effusum totam domum odore suavissimo complet: sic et nomen Christi ac fama mundum totum Apostolis praedicantibus ita replevit, ut omnium gentium linguis et litteris jam celebretur. Quia vero frequens ista fama, quam gloriam appellamus, semper fundamento aliquo nititur, vel magnarum opum, vel amplissimi honoris vel antiquae nobilitatis, vel excellentis ingenii, vel eximiae veraeque virtutis, inde factum est, ut etiam ista bona propter quae homines innotescunt, et clari celebresque redduntur, gloria non immerito nominetur. Quo genere locutionis illud est in Exodo: Ecce gloria Domini apparuit in nube. Et infra: Habitavit gloria Domini super Sinai, tegens eum nube. Sive igitur gloriae nomen pro celebri fama, sive pro ejus fundamento capiatur, ii tandem soli veram et solidam gloriam consequentur, qui crucis ignominiam libenter portaverint, quibus ipse Rex gloriae dicit: Eripiam eum et glorificabo eum. Et si quidem frequentem illam famam cum laude respicias, quid illustris et majus gloria sanctorum? Quis nunc de Prophetis, Apostolis, Martyribus confessoribus non loquitar? Quis eos non praedicat? non colit? non veneratur? Nonne pluris reliquiae eorum, et panni, ac semicinctia fiunt, quam regum byssus ac purpura? Quid? quod etiam, ut Sanctus ait Leo, in honore transierunt triumphi instrumenta supplicii? Nonne catenae ac vincula sancti Petri ut alia praetermittam, auro tecta, gemmis ornata, in sacris locis summo studio conservantur? et quod majus et gloriosius est, toto orbe Christiano diem solemnem ac celebrem habent? Neque solum post obitum sed etiam dum hic viveret, ita Deus Petrum Apostolum honoravit, ut ad solam ejus umbram curarentur aegroti: ita Paulum et Bar;
nabam, ut a Lycaonibus dii quidam existimari potuerunt: ita magnum Antonium, ut summi orbis imperatores amicitiam ejus per litteras ambirent: ita sanctum Hilarionem ut Hieronymo teste, magnam vitae suae partem gloriam fugiendo consumpserit: ita denique sanctos omnes, ut eorum pedibus coelum et terra, animantia omnia et elementa subjecerit.
Quae cum ita sint, quis hominum stultitiam et coecitatem satis admirari poterit? Quid enim plerique modo faciunt: quae pericula non subeunt, quot labores non suscipiunt, ut gloriam aliquam et celebritatem sermonis hominum consequantur? et venit unus Antonius, homo simplex et expers litterarum, unus Franciscus, pauperculus et sacco indutus, gloriam fugiunt, honores spernunt, aurum ut lutum contemnunt, et brevi tempore majorem gloriam et splendorem apud homines consequuntur, quam illi omnes simul, qui eam tam ardenter dilexerunt et tam sollicite quaesierunt. Quam multi eorum, qui urbes condiderunt, qui maxima praelia gesserunt, qui summis dignitatihus floruerunt, nunc ne nominantur quidem, tametsi omnibus laboribus suis nihil aliud expectaverint, quam memoriam nominis sempiternam? Deinde pauci illi, quorum nomina in libris veterum nos legimus, quique clarissimi esse videntur, quam sunt, quaeso, obscuri, si cum nostris sanctis hominibus conferantur? Quot Christianorum millia reperietis, qui nomen Socratis et Platonis nunquam audierunt? Quot vero, qui Julium Caesarem et Alexandrum ne fuisse quidem sciunt? At nostros Petros et Paulos, Antonios et Franciscos totus orbis decantat; non est puer aut mulier, aut bubulcus, aut agricola, qui eos ignoret, et qui eorum signa et imagines non agnoscat. Profer imaginem Alexandri, vix ullus agnoscet: profer Apostoli Petri, omnes noverunt. Postremo, nos qui Philosophorum et imperatorum vitas et nomina legimus, cum eorum aliquando recordamur, quo tandem honore illos afficimus? Certe nujlo: at sanctorum hominum memoria cum tam eximia laude ad posteros transit, ut sonis et cantibus et omni celebritate ac veneratione suscipiatur.
Et qua3 causa hujus discriminis est, nisi quod mundi sapientes glorise fundamenta super arenam posuerunt? Alii in libris gloriam suam ponebant: quid facilius comburitur quam liber? Alii in statuis, quid facilius frangitur quam statua? Alii in aedificiis: quid facilius ruit quam aedificium? Aliqui in magnis opibus: at eae nonne et a furibus diripiuntur, et a tineis consumuntur, et bello et incendio et aquarum eluvione, et aeris intemperie, et sexcentis aliis modis saepenumero pereunt? At nostri majores viri sanctissimi et sapientissimi super firmissimam petram fundamenta jecerunt, in fide, in charitate, in patientia, in castitate, in veris solidisque virtutibus, quae nec a furibus diripiuntur, nec a tineis consumuntur, neque vetustate aut incendio pereunt, excellere et enitere, vere magni et praestantis animi esse putaverunt.
At si tanta est sanctorum gloria apud homines in terris, quanta erit apud Angelos in coelo? Quis erit ille honor, cum nos Deus ipse commendabit? Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Qualis erit illa gloria, cum nos et amicos fideles coram Angelis suis Dominus confitebitur? Qualis vero illa, quam illustris, quam eximia, quam singularis, cum implebitur, quod in Apocalypsi legimus: Qui vicerit, ait Dominus, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. 0 gloria incredibilis; et quorum laborum, quorum dolorum, quorum certaminum non obliviscentur ii, qui in ipso Dei throno, ipsius Dei manibus se collocari videbunt? Et in die ultimi judicii qualis tandem illa gloria erit, quando coram omnibus hominibus, qui sunt, erunt, fuerunt, coram omnibus regibus et imperatoribus, coram omnibus Angelis et Daemonibus, non solum animo gloriosi, sed etiam corpore immortali, inviolabili pulcherrimo, clarissimo, quibus praediti Rapiemur in nubibus obviam Christo in aera, et una cum ipso orbem terrarum primo judicabimus, deinde videntibus omnbus, partim congaudentibus, partim invidentibus, portas illas aeternae felicitatis ingrediemur. 0 gloria, gloria, merito exclamas, Apostole Paule, Non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Merito, David sancte, gloria istar oculos tuos perstringit, cum ais: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus: nimis confortatus est principatus eorum.
Sed veniamus nunc, si placet, ad alteram gloriae significationem, qua divitias, potestatem, dignitatem atque alia id genus con¬
tineri diximus, quibus homines gloriosi atque illustres efficiuntur: nam prior illa gloria, illa celebritas nominis, nihil est nisi umbra quaedam, et tamquam cortex hujus verae et internae gloriae beatorum. Et quam multa et infinita bona nomine coelestis gloriae significantur omnia tamen ad duo capita noster Psalmus aptissime revocavit, ad aeternitatem et felicitatem: Glorificabo, inquit, eum. Quomodo? Longitudine dierum replebo eum. Ecce nobis aeternitatem; Et ostendam illi salutare meum: Ecce felicitatem.
Haec sunt illa duo bona, quae Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se: haec illa sunt, quae sola infinitum voluntatis humanae desiderium explere et satiare possunt. Quid enim aliud appetit, quid quaerit omnis homo, nisi bonum sine fine? nisi vitam beatam et sempiternam. Et quod priora quidem illa verba aeternitatem indicent, liquido ostendit, quod inest nobis infinitum vivendi desiderium; etiamsi enim quingentis aut nongentis annis ut Adam et Mathusalem viveremus non tamen adhuc essemus repleti: nulla enim dierum veLannorum longitudo aut multitudo replere nos potest, nisi infinita. Qui igitur longitudine dierum se repleturum hominem pollicetur, quid aliud quam ipsam veram et omni fine carentem aeternitatem pollicetur?
Sed quid aeternitas atque immortalitas nobis prodesset, si semper miseri et calamitosi futuri essemus, qualem certe diabolum, et Angelos ejus, et omnes impios futuros minime dubitamus? Idcirco vitam non solum aeternam, sed etiam beatam et felicissimam nobis promittit, cum ait: Et ostendam illi salutare meum: ubi nomine salutaris, vel salutem, vel salvatorem intelligere possumus: nam et ostendet nobis Deus, hoc est, donabit, praestabit, exhibebit in illa die plenam et perfectam corporis et animae salutem, et re vera etiam faciem illam divinam, et omni luce splendidiorem Salvatoris nostri Dei, In quem desiderant Angeli prospicere, in illa die nobis ostendet: quo munere nihil majus, nihil sublimius, nihil felicius vel dici, vel cogitari, vel desiderari potest. Non coelum, non terra, non aurum, non argentum, non aliquid creatum, sed ipse creator, summum et sempiternum bonum nobis promittitur: ibi demum mens humana sitim illam sciendi sedabit, cum ipsum fontem veritatis ante oculos habebit: ibi et voluntas humana conquiescet, cum eo bono fruetur, in quo caetera omnia bona tamquam in fonte et oceano bonorum omnium continentur: ibi sapientia Salamonis ignorantia quaedam, et species Absalonis turpitudo quaedam, et robur Sampsonis debilitas quaedam apparebit. Ibi sancti homines / ditabuntur, sicut qui laetantur in messe, sicut exultant victores capta praeda: et cum oculos dirigent in futurum, et aperte videbunt jam deinceps absque ullo fine omnia prospera et secunda se habituros, vitam sine morte, securitatem sine timore, saturitatem sine fastidio, 'pacem sine bello, ver perpetuum, serenitatem sempiternam, claritatem indeficientem, omnia bona sine ullis malis, o quam vehementer gaudebunt bonorum consiliis acquievisse? O quam suave tunc erit jejuniis et orationibus operam dedisse, miseris ac fallacibus delectationibus caruisse. O quam sapidae tunc afflictiones videbuntur, quae nunc tam insipidae esse videntur. O quam dulcis et speciosus labor poenitentiae tunc apparebit, quem nunc ut asperum et amarum horremus: et longissima aetas Mathusalem brevissimum somnum fuisse videbitur: ibi videbimus quam inanes pompae, quam pauperes divitae, quam obscuri honores, quam frivolae voluptates, quam ridicula et puerilis gloria illa fuerit, quam hic tanti faciunt homines, ut pro ea vitae discrimen millies adire non dubitent: ibi omnes intelligent, quod nunc intelligere non possunt, vel non volunt, quod Scripturae divinae toties clament: Omnis caro fcenum, et omnis gloria ejus tamquam flos fceni.
Quae cum ita sint, auditores, cur tanto labore quaerimus paleas dEgypti, quibus terra promisionis, quae fluit lacte et meile, pene gratis offertur? Cur tanta aviditate bibimus aquas turbidas, quibus fontes vini et suavissimi ostenduntur? Cur frusta et fragmenta panis a Diabolo mendicamus, quibus regnum amplissimum a Deo proponitur, in quo est omne bonum? Surdi audite, ait Dominus per Isaiam, et cceci intuemini ad videndum: quis c oecus; nisi servus meus? quis surdus ^ nisi ad quem nuntios meos misi? quis ccecus et
surdus, nisi qui vitam istam miseram et brevem, quae semper patitur foris pugnas, intus timores, tantum diligit, ut pro ea conservanda nihil non faciat: et vitam illam veram, vitam beatam, vitam aeternam contemnit ac despicit? Si tantum invident homines regibus illis, qui multos annos, hoc est, triginta vel quadraginta regnaverunt; et beatos praedicant illos pontifices, qui annos quindecim aut viginti in apostolico throno sedere potuerunt, nonne ccecus et surdus est, qui regnum- illud, qui sedem illam non quaerit, non ambit, non affectat, cum possit, in qua mille annos et ultra, sine ullo fine felicissime regnabit?
Et haec de Psalmo, auditores, nonagesimo: qui quia, ut intellexistis, et summatim dicam, continet quanta et quam singulariter ac singulari providentia Deus homines custodit, videlicet justos, quam sollicite, quam benigne, quam amanter, quanta cura ac vigilantia eos de periculis eripere, et salvos atque incolumes conservare solet: Ecclesia Catholica, mater nostra sapientissima, non ignorans magnam esse artem ad nova munera impetranda gratam praecedentium memoriam, memorem se ostendere volens veterum beneficiorum, diebus singulis ad vesperam, cum laude atque actione gratiarum canit, quanta sibi ac filiis suis Deus ea die de coelo adjumenta praestiterit: ita novo et efficacissimo genere orationis tacite petens; ut etiam nocte ac die sequente pari cura et providentia sibi adsit, seque in omnibus protegat ac defendat. Continet praeterea Psalmus noster ea verba, quibus hostis humani generis liberatorem nostrum Christum aliquando tentavit. Ex quo illud consequitur ut cum a nobis Psalmus ille recitatur, tum nobis, quam hostibus singularis illius certaminis memoria refricetur: ac Daemones quidem Christi victoriae et suae confusionis memoriam non ferentes fugiant, nos vero triumphum hodiernum Imperatoris nostri cum cantu et laetitia recensentes, ad fortius atque alacrius pugnandum accendamur.
Chapter 40 of 40