Caput XXXVI. Testimonia Patrum XI. vetatis Ause Imi et OEcumenii
Jam vero fetale XI. exorta haeresi Berengariana plurimi ex professo scripserunt de veritate corporis Domini in Eucharistia, ut S. Anselmus, Lantfraneus, Guitmundus, Adelrnannus, Algerus, Hugo Lingonensis, et alii, qui floruerunt ab anno, 1000. ad 1100. Eodem sfeculo scripsisse creditur QEcuincnius Graecus. Satis vero hoc loco erit S. Anselmi, qui sanctitate, et eruditione praeter caeteros claruit, et OEcumenii testimonia ponere.
Igitur S. Anselmus in cap. xi. primae ad Corinthios exponens illud: Hoc est- corpus meum; « Manducate, inquit, quod tribuo, quia hoc est corpus meum. Sensibus quidem exterioribus videtur esse panis, sed sensibus cognoscite mentis, quia hoc est corpus meum non aliud, sed idem substantialiter, quod pro vobis redimendis tradetur ad mortem. »
OEeumenius in cap. xli. prioris ad Corinth. « Cum ssepe, inquit, corpus, et sanguinem memoret, indicat, nequaquam exilem esse hominem, qui sacrificatur, imo ipsum Dominum omnium creatorem.: « Et infra » Si sciremus quantus sit, qui appositus est (in altari) nullo alio indigeremus, verum hoc ipsum sobrios nos redderet. »
Chapter 51 of 133