Caput XXXVII. Testimonia Patrum XII vetatis Euthymii, et S. Bernardi,
In aetate XII. plurimi quoque de hac re apertissime, effusissime scripserunt, ut Petrus Cluniacensis, Petrus Lombardus, Ilugo, et Richardus de S. Victore, Euthymius Zigabenus, S. Bernardus, et alii. Nobis autem satis erit duo testimonia ponere, unum S. Bernardi pro Latinis, alterum Euthymii pro Graecis.
S. Bernardus iii vita S. Malachite: « Fuit,
inquit, quidam clericus, probabilis, ut fertur, vita:, sed fidei non ita: is sciolus in oculis suis praesumpsit dicere, in Eucharistia esse tantummodo Sacramentum, et non rem Sacramenti, id est, solam sanctificationem, et non corporis veritatem. » Haec ille. Ubi subnectit insigne miraculum, quo ille a B. Malae hia coactus est, vel invitus veritatem tandem amplecti et confiteri.
Euthymius in cap. xxvi. Matth.« Non dixit, inquit, hsec sunt signa corporis mei, et sanguinis mei, sed, haec sunt corpus, et sanguis meus. » Et infra: « Quemadmodum supernaturaliter assumptam carnem deificavit, si ita loqui liceat; ita et haec ineffabiliter transmutat in ipsum vivificum corpus suum. » Vide etiam Panopliam ejusdem tit. 21. ubi Patribus Nysseno, et Damasceno fuse probat, transmutationem panis in carnem Domini.
Audet tamen Petrus Martyr testimonia ex Bernardo proferre in lib. contra Gardinerum, object. 252, 253 et 254. Scribit enim Bernardus sermon. 33. in Cantic.« Habeo et ege Verbum, sed in carne; et mihi, apponitur veritas, sed in Sacramento. Angelus ex adipe frumenti saginatur, et nudo satiatur grano. Me oportet interim quodam Sacramenti cortice esse contentum, carnis furfure, littera: palea, velamine fidei. »Et infra: « At quantalibet sane abundantia pinguescant ista; non pari omnino judicante sumitur cortex Sacramenti, et adeps frumenti; fides et opes: memoria et praesentia: aeternitas, et tempus: vultus, et speculum: imago Dei, et forma servi. » Idem quoque Bernardus in serm. de ccena Domini, comparat Sacramenta annulo et baculo, quibus tanquam signis confertur dignitas aliqua, vel possessio.
Haec illi proferunt, ex quibus nos multum omnino lucramur. Nam dubitari non potest de sententia S. Bernardi, tum ex testimonio a nobis paulo ante citato; et ex aliis plurimis, quae afferri possent, tum quia constat eum fuisse conjunctissimum Romalife sedi quae multis Conciliis damnaverat hseresim Berengarii: necnon amicissimum Hugoni de Sancto Victore, et Petro Cluniacensi, qui ex professo scripserant de Sacramento contra haeresim paulo ante exortam; tum denique, quia Petrus Martyr in fine objecti 252. dicit, Bernardum non recte de hoc negotio sensisse, quod illa tempora tenebris essent mirabiliter obfuscata. Qua: cum ita sint, necesse est, verba ejus, quae
Chapter 52 of 133