Skip to the text

Caput XXXVIII. ab adversariis citantur, Catholicum sensum habere, quidquid tandem significent

Ex quo intelligimus, non debere videri mirum, si antiquiores Patres, Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, et alii, ante exortam hamesim quaedam scripserint, quai possent trahi in malam partem, cum videamus Bernardum post hteresim exortam ct damnatam, quasdam scribere, quae ab adversariis ad suam hairesim stabiliendam rapiuntur: quare oportet ex verbis apertis, ct perspicuis sanctorum Patrum exponere ea, quai videntur obscura et dubia in aliis Patribus, cum constet cos omnes idem sensisse.

^ Ut igitur ad locum Bernardi ex Canticis respondeam, confert Bernardus modum, quo Angeli fruuntur Verbo aeterno in coelo, cum eo, quo nos eodem fruimur in terris, ac dicit, Angelos esse longe feliciores, quod illud aperte, et perspicue videant, nos autem habeamus velatum, et occultatum in cortice Sacramentorum in furfure carnis, in palea litterae, in velamine fidei. Quibus verbis non dicit nos habere solum corticem, furfurem, paleam ct velamen; sed habere ipsum etiam Verbum, sed occultatum in his quasi involucris: unde nihil ista pugnant contra veritatem corporis Domini in Eucharistia.

Quod vero paulo infra adjungit, Angelos habere praesentiam, nos memoriam; quod maxime urget Petrus Martyr, facillime solvitur. Nam per praesentiam intelligit, conspectum; id enim appellat praesens, quod cernitur, id absens quod non cernitur. Id vero inde patet, quia non loquitur de praesentia carnis Domini, sed de praesentia Verbi aeterni. Illud enim dicit esse Angelis praesens, quia facie ad faciem ab illis cernitur: nobis vero dicit esse absens, ct in memoria, non in praesentia, quia non cernimus illud ut est, sed tantum cum eo cogitatione versamur; licet alioqui Verbum Dei, cum Deus sit, ubique sit. Neque est hic modus loquendi alienus a Scripturis: Scripturae enim Deum ubique esse testantur, ct hortantur tamen, ut eum quaeramus, di m inveniri potest. Si ubique est, certe praesens est; et tamen si quaerendus est, aliquo modo absens est.

Eodem modo intelligimus quod ibidem Bernardus dicit, nos habere corticem, Angelos, adipem: significat enim Angelos frui ipsa adipe, quia facie ad faciem intuentur Verbum, nos autem in conspectu non habere Tom. IV.

nisi corticem Sacramenti. Nec enim videmus aliud, quam species panis et vini: sed tamen intra eum corticem, laitere etiam adipem, supra dixerat Bernardus. Denique id sufficere deberet, quod (ut ante dixi) non loquitur de carne Christi, de qua nostra quaestio est cum adversariis; sed de praesentia, seu fruitione Verbi alterni.

In sermone autem de coena Domini, non dicit Bernardus per Sacramentum Eucharistiae dari carnem Christi, tanquamper signum, ut datur dignitas aliqua per baculum, et annulum; sed dicit gratiam Dei, dari per Sacramenta ut per signa; sic enim loquitur: « In hunc modum appropians passioni Dominus, de gratia sua curavit investire suos: ut invisibilis gratia signo aliquo visibili praestaretur. » Haec ille. Quomodo autem Sacramenta non sint nuda signa, sed etiam causae instrumentales gratiae, explicuimus, in disputatione dc Sacramentis in genere, ubi etiam hunc locum sancti Bernardi tractavimus.

Testimonia letatum reliquarum.

I11 aetate XIII. praeter plurima testimonia insignium Theologorum Alensis, Albcrti, sancti Thomae, sancti Bonavcnlurae, ct aliorum, exstat testimonium Concilii generalis Lateranensis sub Innocentio III. in ipso primo cap. decretorum ejus Concilii; ubi sic legimus: « Christi corpus et sanguis in Sacramento altaris, sub speciebus panis, et vini veraciter continetur etc. »

In aetate XIV. praeter plurima doctorum testimonia, ut Scoti, Henrici, Durandi, et aliorum, exstat decretum Concili generalis Viennensis sub Clemente V. de festo corporis Domini, ubi expressa testimonia permulta leguntur de veritate corporis Domini in Eucharistia. Vide Glementinam unie, dc Reliquiis ct venerat. Sanctor. Exstat etiam decretum de adoratione hujus Sacramenti contra errores Begardorum. Vide Clementi - namAd Nostrum, de haeret.

In celate XV. exstant testimonia duorum generalium Conciliorum, Constantiensis sess. xin. ct Florentini, tum in decreto dc unione cum Graecis, tum in instructione Arme nor.

Quo etiam tempore non solum multi Latinorum de hac re scripserunt, ut Thomas Waldens, Joannes Gerson, et alii; sed etiam multi Gra?ci scriptores, ut Samonas Episcopus Gazse, Nicolaus Methonensis, Nicolaus Cabasilas Marcus Ephesius, et Bessarion, Cardinalis, qui omnes diserte asserunt veram ac realem transmutationem panis in corpus Christi. Vide tomum iv. Bibliotheca? sanctorum Patrum.

In a?tale denique XVI. exstat testimonium Concilii generalis Tridentini, sess. xm. Exstat etiam Greecorum perspicuum testimonium, in censura, quam ante paucos annos ediderunt ad Confessionem Lutheranorum, Nam cap. 10. ejus censura? disertis verbis affirmant, panem per consecrationem vere converti in ipsum verum Christi corpus. Habemus igitur continuationem Catholica? doctrina? per omnes a?tales Ecclesiee, non solum in Occidente, sed etiam in Oriente.

Chapter 53 of 133