Caput I. De Excusatione B arclaii
His ergo quasi prolegomenis praemissis, venio ad librum Barclaii. Is in primo capite totus est in se excusando et purgando, quod in hac quaestione de potestate Papae scripserit, quod scripsit ac primum probat, licuisse sibi sententiam suam dicere, quia multi alii Catholici id fecerunt.
a Si complures, inquit, tum theologi, tum jureconsulti, alii post alios in eamdem hanc
quaestionem excutiendam incubuerunt, nec priorum de ea judicium sequentium scriptorum sententiis praejudicavit; cur non et ego aliquem indagandae veritatis locum (quandoquidem in eo studio aetatem consumpsi) meo mihi quodammodo jure vindicem?»
At quanti momenti sit haec ratio, vel ex eo potest intelligi, quod ne suo quidem haeredi, aut amico singulari persuasit. Cur enim haeres ipsius, aut quicumque fuit, qui librum ejus edidit, qui certe amicissimus fuit, et nomen suum, et typographi et loci, in quo liber editus est, silentio involvendum censuit, nisi quia non sine causa existimavit, non licuisse auctori impune scribere quod scripsit? Nam alioqui haereticorum omnium errores excusari possent. Ergo licuit Catholicis scriptoribus, qui consentiunt in re, disputare de modo: non licuit Barclaio adversus omnes alios scriptores, atque adversus omnes conciliorum etiam generalium sententiam, negare omnino potestatem summi Pontificis in temporalibus: quemadmodum licuit, et licet scholasticis doctoribus, qui confitentur in Deo unitatem essentiae cum trinitate personarum, multa disputare de attributis essentiae divinae, et personarum constitutione: sed non licuit Arianis veteribus, et novis, vel essentias Dei scribendo multiplicare, vel Trinitatem confundere. Pari ratione, licuit, et licet Catholicis doctoribus, qui consentiunt de substantia septem sacramentorum, disputare de multis, quae ad fidei fundamenta non pertinent; non tamen licet, nec licuit sectariis Lutheranis et Calvinistis tam multa scribere, contra substantiam et numerum sacramentorum: quod idem de aliis fidei dogmatibus dici potest. Subjungit Barclaius:
«Monendus in primis lector est, omni me reverentia, et benevolentia Sedem illam prosequi: nec id aut hic, aut alibi agere, ut debitae potestatis et dignitatis aliquid decedat Vicario Christi, et successori sanctorum Apostolorum Petri et Pauli. »
At hoc videtur simile esse ei, quod scribit S. Marcus cap xv. Percutiebant caput ejus arundine, et ponentes genua adorabant eum: et quod scribit S. Joan. cap. xix. Veniebant ad eum, et dicebant: Ave Rex Judaeorum, et clabant ei alapas. Sic enim Barclaius omni reverentia, et benevolentia prosequitur Apostolicam Sedem, sed interim potestatem ejus fere dimidiat, et addit postea:
« Eos itaque obsecro qui ante me bono, ut opinor, animo scripserunt, ne indignentur, aut succenseant, si ab illorum opinione recessero: neque enim (ut cum sancto Augustino loquar epist. III.) quorumlibet disputationes, quamvis' Catholicorum, et laudatorum hominum, veluti scripturas canonicas habere debemus, etc. »
At ego non indignor, neque succenseo, quod a mea opinione, velBarclaius, vel alius quicumque recesserit: sed illud sequo animo ferre non possum, quod a communi Scriptorum sententia in re tam gravi, imo etiam conciliorum universalium sensu, et consensu ullus recedat. Et quamvis non debeamus libris doctorum, quantumvis Catholicorum, et laudatorum hominum eam reverentiam, quam Scripturis sanctis debemus: tamen negari non potest, quin communi scriptorum sententise multum omnino tribui debeat, ut a temeritate excusari non possit, qui contra torrentem doctorum, ut dici solet, scribendo nititur. Nam ipse idem sanctus Augustinus, qui scripserat, disputationes quorumlibet hominum nullo modo aequandas esse auctoritati Scripturarum divinarum; Juliani temeritatem arguit, quod se auderet opponere undecim scriptoribus Catholicis, quorum verba et sententias diligenter expendit lib. i. cap. 2. et lib. ii. cap. ult. adversus Julianum.
Deinde Barclaius ad rem propius accedens refert duas Catholicorum sententias. Alteram, quam plerique Ganonistarum sequuntur, quod in summo Pontifice sit potestas utraque spiritualis, et temporalis, ut Christi Vicarius est. Alteram, quse theologis fere communis est, quod potestas summi Pontificis, ut Christi Vicarius est, spiritualis proprie, ac per se sit, sed tamen per eam disponere possit de temporalibus, ut ad spiritualia ordinantur. Tum sententiam suam, pro qua nullum Catholicum scriptorem citat, ita proponit:
« Mihi vero, inquit, neutra istarum opinionum, quantumad temporalem potestatem, satis firma visa est; '> et paulo infra: « TheologiitaqueistiCanonistarum opinioncmprobissime refellunt, sed pace ipsorum dicam, nec ipsi melius sentiunt. »
Hsec ille, qui satis aperte se prodit, tamquam alterum Ismaelem e regione universorum fratrum suorum fixisse tabernaculum, ut manus ejus contra omnes essent. Genes, xvi. Extremam partem primi capitis totam consumit in refutatione, vel potius irrisione Bozii, qui cum se theologum profiteatur, Canohistarum opinioni adh terere maluit. De
qua re nihil habeo quod dicam: nam Bozii opinionem, neque refutare, neque defendere statui; sed id tantum, in quo Catholici omnes conveniunt, et in quo a Barclaio omnes dissidemus, meque ipse ab ejusdem Barclaii objectionibus propugnare decrevi.
Chapter 2 of 37