Caput XXV. Defenditur quinta ratio Bellarmini pro potestate Summi Pontificis in temporalibus
In cap. 2o. Barclaius excutit rationem meam quintam, ac primum eam refert his verbis: Quinta et postrema ratio est ex cura, et officio pastorali. Cum Petro dictum est, inquit, Pasce oves meas, Joan. ult., data est illi facultas omnis, quae pastori necessaria ad gregem tuendum: at pastori necessaria est potestas triplex, una circa lupos, ut eos arceat omni ratione, qua poterit: altera circa arietes, ut si quando cornibus laedant gregem, possit eos recludere: tertia circa oves reliquas, ut singulis tribuat convenientia pabula; ergo hanc triplicem potestatem habet Summus Pontifex.
His recitatis subjungit Barclaius: « Ex hoc principio, et fundamento tria, ut illi videtur, argumenta urgentia deducuntur. Sed ne longius abeat, respondeo in primis ad istud ipsum fundamentum, totum verum esse, ac pro me stare, atque inde contrarium ejus, quod ipse asserit bellissime colligi. » Haec ille, qui post multa inania verba texit hunc syllogismum: « Christus commendando suas oves Petro dedit omnem potestatem necessariam ad tuendum gregem. Atqui non dedit ei potestatem temporalem: ergo potestas temporalis, non est necessaria ad tuendum gregem. »
Respondeo: Si per potestatem temporalem velit intelligi Barclaiuspotestatem, quse sit in se proprie, et formaliter temporalis, admitti potest argumentum: sed nego inde sequi, non esse necessariam summo Pontifici potestatem, quae, licet sit in se spiritualis, tamen extendi possit ad temporalia, prout ad spiritualia, referuntur, eisquesubordinantur. Sin autem per potestatem temporalem intelligat potestatem disponendi de temporalibus in ordine ad spiritualia: tum dico, falsam esse assumptionem: et addo syllogissimum Barclaii eo vitio laborare, quo nullum est in arte disserendi notius, id enim assumit, et sibi concedi petit, quod vertitur in quaestionem. Assumit enim S. Petro non fuisse datam temporalem potestatem, quasi hoc ipsum non esset quod in toto libro suo probare contendit. Et certe si isto modo disputare liceret, possem ego quoque ita rafiocinari: Christus Petro dedit eam solum potestatem, quae necessaria est ad tuendum, et pascendum gregem: atqui dedit potestatem spiritualem, qme extenditur ad temporalia, ut ad spiritualia referuntur; ergo ejusmodi potestas necessaria est ad gregem tuendum, atque pascendum. Sed audiamus alium syllogismum Barclaii, priori non dissimilem.
« Deinde, inquit, progredimur hoc modo. Absurdum est summum Pontificem, quatenus successor estB. Petri, habere p'us potestatis, quam habuit Petrus. At Petrus nullam habuit potestatem temporalem in Christianos: ergo nec summus nunc Pontifex, quatenus successor ejus est. »
Ac ne hic quoque objiciatur, eum assumere, quod erat probandum, probat assumptionem ex Bellarmino lib. v. de Pontif. cap. 6, ubi dicit, potestatem spiritualem, et temporalem esse similes spiritui, et carni: et quemadmodum spiritus, et caro possunt esse conjuncta, ut in homine, et separata, ut in angelis, et bestiis, sic etiam potestas spiritualis, et temporalis possunt esse conjunctae, ut nunc sunt inter Christianos; et separatae, ut erant tempore Apostolorum, quando nullus erat in Ecclesia princeps politicus. Ex his ita colligit Barclaius:
« Si separatae erant hae potestates tempore Apostolorum, ut erant revera de jure, et de facto: consequitur necessario, divum Petrum nullam habuisse temporalem potestatem: alioqui falsum esset eas fuisse separatas. »
Hoc argumentum tanti facit Barclaius, ut paulo infra dicat:
« Et vero hae rationes apertiores sunt, quam quibus aliquis sine fraude reniti, et repugnare possit; ut mirum sit homineseruditos, caeterosque pios, ita zelo quodam inconsiderato obcaecari, ut dubia pro certis, pro perspicuis obscura, pro rectis contorta, pro expeditis denique involuta, et implicata multis controversiis, et contradictionibus amplecti, et sequi non dubitent. » Haec ille, qui usque ad finem capitis pergit reverentiam suam erga Sedem Apostolicam praedicare, nostram c^citatem redarguere, et multa ex iis, quae antea dixerat, more suo repetere.
Respondeo: Verissime dictura a Bellarmino simillimam esse potestatem spiritualem, sive Ecclesiasticam spiritui, et temporalem, sive politicam carni: quam similitudinem ante Bellarminum ad hanc rem explicandam Tom. X.
adhibuerunt S. Gregorius Nazianzenus, Hug o de S. Victore, S. Thomas, Alexander A- lensis, Thomas Waldensis, et alii. Nec minus vere dictum est, eas potestates tempore A- postohirum fuisse separatas, quo modo spiritus Angelicus separatus est a carne: et caro brutorum separata est a spiritu: nunc autem conjunctas esse, quo modo spiritus, et caro conjunguntur in homines. Ex his autem recte colligitur, S. Petrum habuisse potestatem Apostolicam, id est, spiritualem, et Ecclesiasticam, supremam, et amplissimam, et non habuisse potestatem regiam, sive imperatoriam, aliamve mere temporalem, atque politicam: sed non recte colligitur, potestatem spiritualem S. Petri non se potuisse extendere ad omnia temporalia, et ad ipsa regna, et imperia dirigenda, et corrigenda, si reges, et imperatores Christiani fierent. Itaque discrimen inter tempus Apostolicum, et nostrum, non est circa potestatem, quae semper eadem fuit in S. Petro, et in successoribus; sed circa materiam subjectam, sive circa usum potestatis: tunc enim potestas Apostolica non exercebatur in regibus dirigendis, quia nulli erant reges in Ecclesia Christiana, cujus Ecclesiae pastor, et rector est Christi Vicarius: nunc autem eadem illa potestas exercetur in regibus dirigendis, et conigendis, quoniam non desunt in Ecclesia reges, et principes politici.
Ac ut exemplis rem illustremus, certe spiritus humani a corporibus separati, iidem sunt, qui antea erant cum corpora animarent, et eamdem ipsam potestatem habent, quam antea habebant: et tamen nunc separati non regunt corpora, ut antea regebant, et iterum post resurrectionem regent, sic etiam spiritus Angelici sive boni, sive mali, dum corpora nulla assumunt, non exercent potestatem in membra corporis: cum autem vel corpora aerea sibi adjungunt, vel in corpora humana ingrediuntur, corpora illa nutu movent, eisque imperant et moderantur: nec tamen ullus erit tam imprudens, qui existimet Angelos acquirere potestatem novam, cum corpora assumunt: pari ratione cum in corpore humano membrum aliquod abscinditur, et a reliquo corpore separatur, non potest spiritus membrum illud movere, eique dominari; non quod potestas spiritui desit, sed quia deest membrum, in quo movendo spiritus exerceatur. Denique initio Ecclesiae Christiana? antequam Apostoli Diaconos ordinarent, non poterantApostoli
Diaconis uti, eicque imperare: postearjuam autem ordinati sunt, iis Apost ili utebantur, eisque imperabant. Num igitur concedemus, defuisse Apostolisali quam potestatem Ecclesiasticam antequam Diaconi esse cmpissent in Ecclesia? concedemus omnino, si cum Barclaio desipiamus, qui ex defectu materi® defectum colligit potestatis. Ex bis apparet, quam levia sint argumenta Barclaii, qu® ipsius judicio demonstrationes indissolubiles videbantur.
Chapter 24 of 37