Skip to the text

Caput XII. Diluuntur argumenta adversus Theologorum sententiam 'de Potestate Pontificis Maximi

in temporalibus.

In cap. 12. conatur Barclaius ex proposito affirmare, ac demonstrare, nullam habere Pontificem Maximum potestatem in temporalibus super reges, aliosque principes Christianos.

Primum argumentum ejus est, quia tota antiquitas Christiana semper censuit, reges solo Deo minores esse. Quod argumentum jam ante proposuerat in cap. 8. ubi et nos illi copiose respondimus. Id enim habet veluti proprium hic auctor, ut eadem argumenta stepius repetat, et inculcet, nescio an ut librum grandiorem faciat, an ut importunitate obtineat assensum, quem vi rat.onum extorquere non potest. Hoc igitur primo argumento praetermisso, secundum audiamus.

  1. « Quid, inquit, quod ipsi Pontifices fatentur, reges non habere superiores in temporalibus? cap. Per Yenerab. Qui filii sint legitimi. Habent, et non habent, simul vera esse nequeunt. Falsum est ergo reges non habere superiorem in temporalibus, si alius possit jure iis temporalia auferre, alterique conferre. »

Respondeo: Sententia Pontificis in eo capite est, reges supremos esse principes temporales, et ideo nullum habere supra se principem temporalem, quemadmodum duces aliique principes inferiores in eodem regno superiorem in temporalibus regem habent: sic enim loquitur Ecclesiastes cap. v. Excelso excelsior est alius et super hos quoque eminentiores sunt alii, et insuper universae terrae rex imperat servienti, et S. Petrus in priore epist. cap. ii: Subjecti estote omni humanae creaturae propter Deum, sive reg i quasi praecellenti, sive ducibus, tamquam ab eo missis. Idem igitur est, regem non habere supra se alium regem sive principem alium temporalem, alioqui non esset rex supremus in ordine principatus temporalis, sive politici. Et ea forte ratio est, cur idem Innocentius in eodem cap. Per venerabilem, paulo ante dixerit, « nonnullos principes nullum inter homines, excepto Romano Pontifice, superiorem agnoscere: Addidit enim illam exceptionem, ut cum postea dixit:

« Regem Francorum nullum in temporalibus superiorem agnoscere, » intelligamus, sermonem fuisse de superioribus temporalibus: non enim rex agnoscit ullum supra se principem temporalem, sed agnoscit Romanum Pontificem, Principem spiritualem, qui de temporalibus quoque in ordine ad spiritualia judicare potest. « At, inquit Barclaius, habent, et non habent simul vera esse nequeunt. » Respondeo: Habent, et non habent de re eadem, simul vera esse nequeunt: de re diversa, nihil impedit quominus vera esse possint. Habet coccineum pallium, et non habet coccineum pallium, simul vera esse nequeunt: sed habet coccineum pallium, et non habet nigrum pallium, vera simul esse queunt; sic igitur, habet rex in temporalibus superiorem temporalem, et non habet in temporalibus superiorem temporalem, vera esse nequeunt: sed, habet rex in temporalibus superiorem spiritalem, et non habet in temporalibus superiorem temporalem, verissima simul esse queunt, et sunt.

  1. Sed instat Barclaius: « Quod, inquit, in verbis directe, et indirecte discrimen statuunt, id non ad facultatem judicandi, et effectum judicii, sed solum ad modum, et rationem acquirendi tantam potestatem pertinet, Canonistee enim dicunt Papam directe dominium temporale totius orbis a Christo accepisse. Hi vero negant eum accepisse tale dominium directe, quasi dicas per se, simpliciter et sine alterius rei consideratione,

sed tantum indirecte, hoc est, per consequentiam, ratione illius potestatis spiritualis, quam directe a Domino accepit. Haec igitur ex verbis istis differentia ad initium, et modum acquirendi temporalem potestatem, non autem ad ejus vim et effectum referri debet. » Haec ille, qui vult, Pontificem ex sententia Theologorum habere potestatem temporalem super reges indirecte acquisitam esseque eorum judicem in temporalibus: quod repugnare videtur Innocentio, in capite citato, ubi dicit Innocentius, reges non habere superiorem in temporalibus.

Respondeo: Distinctione opus est, ut plane intelligatur verene, an falso Barclaius colligat, Pontificem habere potestatem temporalem super reges, esseque eorum Judicem. Potestas disponendi de temporalibus, sive ipsa potestas in se sit spiritualis, sive temporalis, vere colligit, Pontificem habere potestatem temporalem in reges: si vero per temporalem potestatem intelligatur potestas quae sit in se temporalis, ut est potestas regum, et aliorum principum politicorum, falso colligit, Pontificem habere potestatem temporalem in reges ex theologorum sententia. Theologi enim tribuunt Summo Pontifici temporalem, et spiritualem potestatem in Ecclesiastica ditione tantum, quam potestatem plenam in patrimonio S. Petri appellat Innocentius, in cap. Per venerabilem: in reliquas Provincias Christianas, et principes Christianos, tribuunt Pontifici potestatem solum spiritualem, quae per se, et proprie respicit spiritualia; tempora vero respicit, ut subordinantur spiritualibus. Et ideo quando proprie loquimur, dicimus Pontificem habere potestatem in temporalibus, non autem habere potestatem temporalem, qua Pontifex est. Ex quo sequitur, ut discrimen vocum, directe et indirecte, non referatur proprie loquendo, ad modum acquirendi potestatem, ut Barclaius falso dicit; sed ad explicandum objectum secundarium, et consectaneum supremae spiritualis potestatis, quae ut supra diximus, primario, et directe respicit spiritualia, secundario et indirecte, id est, in ordine ad spiritualia, respicit temporalia: quae sententia Theologorum nullo modo repugnat verbis Innocentii in cap. Per venerabilem, ut ex dictis perspicuum est.

  1. Addit praeterea Barclaius hoc argumentum: « Quod si adversariorum sententiae locus sit, reges, principes Christiani, non erunt solum vassalli, et clientes Papae in temporalibus; sed (quod vilius est) quasi precario regna, et principatus ab eo possidebunt. Id facile ex ipsis adversariorum principiis, sic ostendo: Summus Pontifex potest alicui regnum auferre, et alteri conferre, si id necessarium sit ad animarum salutem: atqui judicare, et decernere, an sit necessarium, pertinet ad eumdem Pontificem, de cujus judicio, aequum ne sit, an iniquum nemo potest judicare: ergo ubi libiftim ei erit, poterit quemlibet regno privare, et illud alteri conferre. »

Respondeo: Reges Christiani, alii que principes, iis exceptis, qui feudatarii sunt Ecclesiae, neque clientes Pontificis Maximi dici debent, quamvis ita eos ad conflandam Ecclesiae invidiam, Barclaio appellare libuerit: multo minus precario regna, et principatus ab eo possident; sed sunt veri reges, verique principes, tantoque ethnicis regibus, et principibus nobiliores, et feliciores, quanto non solum in terris ad tempus regnant, sed etiam post hanc vitam, si juste pieque regnaverint, ad regnum caeleste, et sempiternum transferuntur. Argumentum vero Barclaii ab omni parte vitiosum est: illa enim propositio, Summus Pontifex potest alicui regnum auferre, et alteri conferre, si id necessarium sit ad animarum salutem: explicatione indiget; nam et bene, et secus intelligi,et vera, et falsa esse potest. Potestquidem Pontifex, si necessarium ad salutem animarum sit, alicui regnum auferre; sed sianteaadmonuerit, si spatium resipiscendi dederit, si perniciosum, et incorrigibilem esse perspexerit. Potest quoque alteri regnum conferre, non pro arbitrio tamen cui libuerit; sic enim vere precario reges regnarent; sed cui jure debetur, sive successio, sive electio locum habeat. Et si forte nemini debeatur; cui ratio dictaverit, esse tribuendum. Sic enim Innocentius quartus in concilio Lugdunensi cum Fridericum imperatorem deposuisset, electionem successoris Electoribus, quibus jure competit, liberam reliquit: sic etiam Gregorius VII. post depositionem Henrici Rudolphum a principibus electum confirmavit. Sic etiam Zacharias regnum Francorum Pipino adjudicavit, quoniam ille re ipsa regnum administrabat, et proceres eumdem expetebant. Leo quoque tertius imperium Tom. XII

Occidentale a Graecis ad Francos transtulit, quoniam ipsi in Occidente potentissimi erant, et soli poterant eam dignitatem sustinere, et eosdem Romanus populus maxime cupiebat. Sic etiam in testamento veteri Joiada Pontifex posteaquam Athaliam reginam, quse regnum invaserat, interfici jussit, regnum contulit regis demortui filio, cui jure haereditario debebatur, IV Reg. xi. et Azarias Pontifex rege Ozia ob lepram divinitus immissam ab hominum commercio segregato, regni administrationem non cui voluit; sed cui debebatur, id est, regis filio dereliquit. II Paralip. xxvi. Ula igitur propositio Barclaii, aut male intellecta falsa est, aut recte explicata non efficit, ut reges precario regnent. Jam vero assumptio illa, Atqui judicare, et dicernere an sit necessarium, pertinet ad eumdem Pontificem, de cujus judicio sequumne sit, an iniquum, nemo potest judicare, similis est propositioni: nam perperam intellecta, falsa est; recte explicata, vera quidem est; sed non inde concluditur, precario regna a Summo Pontifice data possideri, quse est Barclaii conclusio. Pertinet quidem ad Pontificem judicare an sit necessarium ad salutem animarum, regem aliquem regno privare; sed non pertinet ad eumdem necessitates pro libito fingere, vel sub colore necessitatis cupiditati servire. Et quoniam res haec gravissima est, et necessitas manifesta, et explorata esse debet, idcirco Pontifices ordinarie in Synodis Episcoporum, vel Consistoriis S. R. E. Cardinalium, expositis rationibus, et consentientibus Patribus, ista gesserunt, ut supra ostendimus.

  1. Pergit Barclaius, et posteaquam rationem superiorem multis verbis more suo amplificavit, et repetivit, subjungit haec verba; « Sed et omnis potestas, omneque dominium, et jurisdictio, aut jure divino acquiritur, aut jure humano; et qui aliquid possidet, seu tenet, si neutro horum possideat, injuste possidet, ut praeclare in Donatistas ratiocinatur Augustinus tract. 6. ad cap. i. Joannis, canon. Quo jure, dist. 8. Fieri igitur non potest, ut Papa imperium aliquod temporale in reges, et principes saeculares juste exerceat, nisi constet id ei jure divino, vel humano esse tributum. »

Respondeo: Jure divino potestas in reges, et principes Christianos, non proprie temporalis, sed quae se ad temporalia extendat, Summo Pontifici Christi Vicario attributa est. Unde enim Barclaius ipse deducit, potesta-.

tem spiritualem amplissimam jure Divino Romano Pontifici in omnes reges, principesque competere: inde nos colligimus, eodem divino jure Pontifici Romano competere potestatem, quae ad temporalia pertingat; quoniam id requirit ordo potestatis superioris ad inferiorem, spiritualis ad temporalem. At, inquit adversarius, nullus neque in divinis, neque in humanis legibus locus reperitur, qui talem illi potestatem conferat. Respondeo: Immo locus invenitur in divina lege, qui potestatem illi conferat, et locus invenitur in humana lege, qui locum divinae legis exponat, quod enim scriptum estMatth. xvi. Tibi dabo claves Regni coelorum, etc. et Joan. xxi. Pasce oves meas; explicatum invenimus in multis conciliis, ac potissimum in Romano sub Gregorio VII, in Lateranensi sub Jnnocentio III. et in Lugdunensi sui > Innocentio IV, in eum sensum, ut potestas ligandi, atque solvendi, nec non pascendi, atque regendi Ecclesiam universam, non ad sola spiritualia; sed etiam ad temporalia ratione spiritualium porrigatur: quod idem communis doctorum Catholicorum sententia, et ipsa praxis, atque experientia confirmat.

  1. « At, inquit, regum dominatio, et auctoritas multis sacrarum litterarum testimoniis aperte commendatur, et probatur, ut cum dicitur: Per me reges regnant. Data est a Domino potestas vobis, reges gentium dominantur eorum. Cor regis in manu Dei. Dabo illis regem in furore meo. Time Dominum, fili mi, et regem. Regem honorificate, et passimid genus similia. »

Respondeo: Primus locus non demonstrat potestatem datam a Deo regibus; sed sapientiam regibus esse necessariam, ut regnent, sicut oportet. Verba enim illa sapientisesunt, quse reges hortatur ad ipsius Sapientiae studium, si volunt vere regnare, et leges ferendo justa decernere. Secundus locus dicit quidem, potestatem regiam esse a Domino: sed hoc dicit, ut reges non superbiant; sed intelligant habere supra se Dominum, a quo graviter punientur, si potestate abutantur. Tertius locus non potestatem tribuit; sed abusum potestatis reprehendit, r,eges enim gentium, qui vera Dei cognitione carent, non contenti administratione regia, plerumque dominari populis, quasi mancipiis, affectant, et polit cum imperium in despoticum transmutant, ac de regibus tyranni fiunt: quem abusum Grseca vox xat7x'jpi£oeuv, quae violentam dominationem significat, magis aperte

demonstrat. Quartus locus potestatem Dei in reges, non potestatem datam a Deo regibus ostendit: ea enim est omnipotentia Dei, ut non solum corpora regum; sed etiam corda in potestate habeat, eaque vertat, et convertat, ut sibi libuerit. Quintos locus non potestatem regiam commendat; sed minatur se permissurum, ut populus ob sua peccata in regem iniquum, et crudelem incidat, a quo non tam regatur, quam devoretur. Sextus et septimus locus, timorem populi erga regem, non potestatem regis erga populum docet; sed quicquid de his locis sit, ut non negamus regiam potestatem esse a Deo, sic etiam negari non debet, Apostolicam potestatem esse a Deo; immo omnem potestatem esse a Deo, juxta illud Apostoli Roman. xm. Non est potestas nisi a Deo. Quod autem potestas regia subjecta non sit Apostolicse potestati, vel quod subjecta sit in spiritualibus tantum, non etiam in temporalibus; in his locis, neque aperte, neque obscure habetur, atque hoc est non quaeritur. '

Postremo adducit Barclaius argumentum, quod etiam supra non semel adduxit: « Postremo, inquit, quandoquidem potestas, et jurisdictio ista temporalia Papae, de qua nobis, sermo, neque expresso Dei verbo in Scripturis comprehensa, neque ex traditione Apostolorum, quasi per manus recepta, neque usu, et consuetudine in Ecclesia per totos mille annos, et amplius observata, aut ab ullo Pontifice occupata, neque ab antiquis Ecclesiae Patribus laudata, et probata immo ne memorata quidem invenitur: quae nos obsecro credendi necessitas cogit eam admittere? aut qua nobis eam auctoritate persuadeant? »

Respondeo: Multa sunt quae ex verbo Dei per Ecclesiam explicata credimus, quamvis in verbo Dei expresse non habeantur. Filium esse Patri consubstantialem, expresse in Scripturis non legimus; credimus tamen, quia sic docet Ecclesia intelligenda esse verba Domini Joan. x. Ego et Pater unum sumus. Spiritum a Filio procedere expresse in Scripturis non legimus; credimus tamen, quia sic docet Ecclesia intelligenda esse verba Domini Joan. xvi. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annunaabit vobis: omnia quae habet. Pater mta sunt, ileo dixi vobis, qu>a de meo accipiet. Baptismum parvulorum expresse in Scripturis non legimus; credimus tamen, quia sic docet Ecclesia intelligenda esse verba illa Joan m. Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, etc. Mattii, xix, ''inite parvulos venire ad me. Sic ergo potestatem summi Pontificis extendere se ad temporalia ac pmescrt m ad regna, et imperia expresse in Scripturis non legimus; credimus tamen, quia Ecclesia in conciliis generalibus, sic docet intellligenda esse illa verba Domini Matth.xvi. Tibi dabo claves, etc.. Falsum vero est, potestatem istam non fuisse in usu apud Ecclesiam per totos mille annos, et amplius. Jam enim supra docuimus, in usu fuisse post annum septingentesimum tempore Gregorii secundi, et Zachariee Pontificum. Item post annum octingentesimum tempore Leonis tertii, et Gregorii quarti. Falsum quoque est ab antiquis Patribus non fuisse laudatam vel commemoratam; cum a Gregorio Nazianzeno paulo obscurius; sed a Gregorio Romano aperte commemorata; ac deinde posterioribus saeculis ab omnibus scriptoribus, quorum nonnulli in album sanctum relati sunt, apertissime commendata, et celebrata fuerit. Quod in extremo capite Barclaius dicit, rationes nostras non esse demonstrationes, sed dialecticos syllogismos, proinde eas non certam fidem facere; id quale sit, et quantum ponderis, et momenti habeat, in sequenti capite explicabimus.

Chapter 11 of 37