Skip to the text

Caput XXI. Defenditur confirmatio rationis tertiae principalis

In capite vigesimo primo Barclaius magno studio, nec minore dicendi vi refutare conatur alteram confirmationem rationis meae tertiae principalis. Confirmatio haec erat: Quod si Christiani olim non deposuerunt Neronem, et Diocletianum, et Julianum apostatam, ac Valentem arianum, et similes, id fuit, quia deerant vires temporales Christianis, nam quod alioqui jure potuissent id facere, patet ex Apostolo I Corinth vi, ubi jubet constitui novos judices Christianis temporalium causarum, ne cogerentur Christiani causam dicere coram judice Christi persecutore. Sicut enim novi judices constitui potuerunt, ita, et novos principes et reges, propter eamdem causam, si vires adfuissent.

Hanc confirmationem multis modis reprehendi posse Barclaius dicit: ac primum reprehendit, quod dixerim defectionem virium in causa fuisse, cur Christiani olim non deposuerint Neronem, Diocletianum, Julianum, et Valentem, ac lectorem remittit ad ea, quae supra scripsit de hac re cap. 6. 7. et 8.

Nos quoque lectorem remittimus ad ea, quae scripsimus cap. 6. 7, et 8. Id solum hoc loco admoneo, quod ego hoc loco dixi, dictum antea fuisse a S. Thoma in 2. 2. qusest. 12. art. 2. ad primum. Itaque non me solum, sed S. quoque Thomam Barclaius reprehendit: sed qui legere voluerit loca paulo ante notata, facile judicabit a qua parte stet veritas.

Deinde refellere nititur quod dixit, Apostolum jussisse, ut Christiani constituerent sibi judices Christianos civilium controver¬

statum; ex quo deduxi, potuisse eodem modo jubere, ut principes Christianos sibi Christiani populi eligerent, infidelibus et persecutoribus abrogatis, si vires ad id efficiendum praesto fuissent. Dicit autem Barclaius, judices illos de quibus Apostolus loquitur, fuisse/ meros arbitros, sive judices voluntarios, sine imperio; ex quorum constitutione nihil jurisdictionis detrahebatur principibus ethnicis, sub quibus tunc Christiani vivebant. Atque ad hunc sensum confirmandum allegat S. Thomam et Nicolaum Liranum in commentario ad hunc locum Apostoli.

Ego vero fateor quidem, non habuisse judices illos Christianos jussu Apostoli constitutos vim coactivam in foro exteriore, et si Christiani vocati fuissent, sive ab ethnicis, sive a Christianis ad tribunalia judicum ethnicorum, debuisse omnino parere: et hoc est solum quod S. Thomas, et Liranus docent: tamen nego, eos fuisse meros arbitros, sive judices voluntarios: Arbitri enim eliguntur a personis litigantibus, neque aliam habent judicandi potestatem, nisi eam, quam litigantes ex pacto inter se inito illis attribuunt. Isti vero constituebantur auctoritate publica multitudinis; et obligabantur, qui causas civiles habebant, ad istos adire, et prohibebantur ad tribunalia Gentilium accedere. Id ex verbis Apostoli facile probari potest: Audet, inquit, aliquis vestrum negotium habens adversus alterum judicari apud iniquos, et non apud Sanctos? Ubi ostendit, non esse bonum adire tribunalia judicum Gentilium, quos iniquos vocat: et sicut loquitur de vero judicio, non de solo arbitrio, cum prohibet judicari apud iniquos; ita loquitur de vero judicio, cum jubet judicari apud sanctos, id est, Christianos. Addit Apostolus: An nescitis quia sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis, qui de minim s judicetis? nescitis quoniam Angelos judiCn binius? quanto magis saecularia? Ubi demonstrat auctoritatem Ecclesie, qua? jure suo potest de saicularibus rebus judicare, cum sit judicatura cum Christo totum mundum, et ipsos Angelos apostatas in die ultimi judicii et certe Christus, et Ecclesia non judicabunt ut arbitri, sine imperio, et jurisdictione mundum. Sequitur: Saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ubi concludit ex dictis, ut quoniam malum est judicari apud iniquos Gentiles, et Ecclesia auctoritatem habet judicandi, communi consensu constituant aliquos de Ecclesia, qui sint judices ejusmodi saecularium controversiarum, et non dicit, unusquisque eligat sibi arbitros: sed vos congregati in unum constituite judices. Monet (inquit Card. Gajetamus in hunc locum) ut sapiens aliquis constituatur judex multitudinis fratrum, adjungit, Ad verecundiam vestram dico, sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit ju* dicare inter fratrem suum, sed frater cum fratre judicio contendit, et hoc apud infideles. Ubi declarat, quod dixerat, contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum; se non dixisse, ut re vera sapientibus relictis, insipientes constituerent adjudicandum: sed ut eos confunderet, qui sic adibant tribunalia infidelium, quasi nullus esset in Ecclesia vir sapiens, qui Judex constitui posset; cum contra deberent contemptibiles, id est, infimi Christiani aptiores esse ad judicandum, quam supremi et sapientissimi infideles. Jam vero ex hoc principio, quod videlicet Apostolo teste, habeat Ecclesia jus, et auctoritatem constituendi sibi judices; recte colligunt Theologi, atque in primis S. Thomas in 2. 2. qu. 10. art. 10. habere eamdem Ecclesiam auctoritatem abrogandi Principibus infidelibus imperium super fideles. Neque obstat, quod S. Joannes Chrysostomus hunc locum exponens, mentionem faciat arbitri. Nam neque ipse, neque alius interpres, quod sciam, dicit Apostolum hic loqui de arbitris electis a partibus: sed solum Chrysostomus dicit, non esse necessariam magnam sapientiam arbitro controversiae, inter fratres. Ubi vocat judicem, arbitrum controversiae quamvis publicam haberet judicandi potestatem. Quomodo Justinus initio historiae scribit, arbitria principum pro legibus erant: quamvis enim principes veri judices essent, tamen eorum judicia vocata sunt arbitria, quia non judicabant ex praescripto legum, sed ex naturali suo judicio: sic e' tiam judices ab Ecclesia constituti in causis civilibus Christianorum, veri judices erant, sed non tenebantur legum civilium apices sequi, ideo a Chrysostomo arbitri dicti sunt.

Sed contradicit Barclaius, atque ait: «Nihil jubet Apostolus eo loco, quod judicum infidelium jurisdictionem, et imperium in Christianos aut tollat, aut minuat, aut et aliquo modo praejudicet. Immo vero nihil contra ejusmodi subjectionem juste jubere potuit, cum sit juris naturalis Dei auctori¬

tale confirmati, ut teste S. Ambrosio, ipsemet Apostolus docet ad Rom. xm. »

Respondeo: Non praejudicat Apostolus per illam judicum Christianorum constitutionem jurisdictioni, et imperio Principum infidelium; quoniam non jubet Christianis, ut non compareant coram judice infideli, si vocentur: sed tantum pnecipit, ut sponte non accedant. Sed quod non potuerit Apostolus eximere Christianos a subjectione principum infidelium, si id utile, vel necessarium censuisset, et vires ad perficiendum habuisset: id sine gravi errore dici non posse arbitror: et ratio, quam pro sua sententia Barclaius profert, omnino infirma est. Nam juris naturalis a Deo confirmati, et ab Apostolo declarati est, ut omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: sed non est juris naturalis a Deo confirmati, et ab Apostolo declarati, ut non possit sublimior potestas per aliam sublimiorem tolli de medio, et per hoc fieri, ut ei subjectio, et obedientia non amplius debeatur. Siquidem magistratuum quoque inferiorum potestati jure divino parendum est non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam: et tamen potest magistratus inferior per principem tolli, aut mutari, et tunc personae illi, cui magistratus abrogatus est, nemo jam subjectionem, aut obedientiam debet. Sic etiam cum rex, vel spirituali suprema potestate in casu heeresis, vel ab alio rege in casu victoriae, de solio deponitur, non amplius ad illum pertinet quod Apostolus ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Idem dici potest de patria, et despotioa potestate: nam juris naturalis a Deo confirmati, et ab Apostolo declarati ad Ephes. vi. est, ut filii obediant parentibus, et servi dominis, et tamen filii emancipari, et servi libertate donari possunt, et per hoc fieri potest, ut nec illi parentibus, nec isti dominis suis obedire teneantur. Itaque nisi Barclaius naturalis juris, a Deo confirmati, et ab Apostolo declarati, esse demonstret, ut principes saeculares, sive fideles, sive infideles in certis casibus, per Ecclesiasticam auctoritatem deponi non possint; nihil quod ad rem faciat, adhuc dixit, quan* tumvis multis verbis seepe, ac saepius repetitis sententiam suam in hoc capite persuadere conatus sit.

Addit postea Barclaius aliam solutionem nihilo priore solidiorem: « Praeterea, inquit, si quis locum illum Apostoli npn limis percurrerit, animadvertet eum id sibi negotii dare, ut ad Evangelicam perfectionem, quse consilii magis, quam praecepti est, Christianos animos erudiat, tum eos hortetur, ut potius injuriam ferant, et fraudem patiantur, quam ut judicia inter se habeant etc. »

Respondeo: Cum Apostolus hortatur ut Christiani judicia inter se non habeant, sed mansuetudine, et patientia occasione judiciorum praeveniant, consilium perfectionis, non praeceptum judiciae docet: sed cum jubet, ut si judicia inter se habuerint, ad judices Christianos, non ad infideles causas suas deferant: tum vero non consilium, sed praeceptum dare se luculenter ostendit, cum ait: « Audet aliquis vestrum negotium habens adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos? » et: « Contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, hos constituite ad judicandum. »

Per.qit Barclaius, et omisso Bellarmino S. Thomam aggreditur, dicens: « Quoniam autem singula persequimur, admonere oportet D. Thomam in “2. 2. qua3st. 10. art. 10. in ea opinione esse, ut existimet jus dominii, et praelationis ethnicorum principum juste illis auferri posse per sententiam, vel ordinationem Ecclesiae auctoritatem Dei habentis, ut ille ait. D. Thomae magna apud me auctoritas est, sed non tanta ut omnes ejus disputationes pro canonicis scripturis habeam, vel ut rationem vincat, aut legem. Ejus ergo manes veneror, et suspicio: sed non est tamen, cur illa ejus opinione aliquis moveatur: tum quia nullam suae sententiae, vel rationem idoneam et efficacem, vel auctoritatem profert: tum etiam quja in explicatione Epistolae Pauli ad Corinth. contrarium plane sentit: tum denique quia neminem secum antiquorum Patrum consentientem habet, et rationes multae, auctoritatesque in contrarium suppetunt. Ratio autem quam adfert, est, quia infideles merito suae infidelitatis merentur potestatem amittere super fideles, qui transferuntur in filios Dei. Mala ratio, et tanto viro indigna: quasi vero si quis meretur privari officio, beneficio, dignitate, auctoritate, aliove jure, quod possidet, idcirco statim spoliari possit ab alio, quam ab eo a quo id accepit, retinetque, vel ab alio expressum mandatum, et potestatem ad ipso habente. »

Respondeo: Admiranda est hujus Aristarchi importunitas, qui tam libere Principem Theologorum reprehendit, ut dicat: Mala

ratio, et tanto viro indigna; cum ipse jureconsultum se profiteatur, et sacrse theologiae adyta, ne a limine quidem salutaverit. Illud autem non miror, quod manes S. Thomae se venerari dicat: nam liber ejus vocabulis impropriis plenissimus est: neque enim spiritus hujus sanctissimi doctoris cum diis manibus apud inferos, sed cum Angelis apud superos aevo sempiterno fruitur. Quod vero Barclaius dicit S. Thomae sententiam nulla efficaci ratione esse munitam, falsum est; quamvis sit verum, vim rationis S. Thomae ab ingenio Barclaii penetrari minime potuisse. Quod autem addit, eumdem S. Thomam in Commentario Epistol. ad Corinth. contraria scripsisse: manifestae ignorantiae Barclaium arguit. Siquidem in eo Commentario scribit quidem S. Thomas, esse contra jus divinum prohibere, quod judicio principis infidelis non stetur, et, subjectionem deberi principibus etiam infidelibus: quae verissima sunt; sed ex iis non sequitur, non esse in Eccle ia auctoritatem privandi principes infideles dominio, quod habent super fideles: proinde ista non sunt contraria, debetur subjectio principi infideli, dum princeps est: et, potest princeps infidelis privari dominio, quod, habet super fideles per auctoritatem Ecclesiae: Et Barclaius, quia ea contraria esse judicat, vel dialecticam non didicit, vel ejus regulas oblivioni tradidit: quemadmodum etiam paulo infra cum idem Barclaius dicit:

« Et vero sanctus Thomas in expositione Epistolae Pauli superius hoc capite relata, satis aperte indicat, Ecclesiam non habere eam auctoritatem, qua possit ethnicos deponere: ait enim esse contra jus divinum prohibere ne principum infidelium judicio stetur a subditis. » Manifeste hallucinatur, et fallitur: tametsi enim contra jus divinum est, negari principi obedientiam, dum princeps est, non tamen est contra jus divinum, quod Ecclesia potestatem habeat principem deponendi: nam est etiam contra jus divinum prohibere filios ne parentibus obediant, * dum sub patria potestate sunt; nec tamen est contra jus divinum, quod aliquando filii eximantur a patria potestate, ut re ipsa eximitur filius familias cum ad episcopale fastigium evehitur. Porro illa sancti Thomse ratio: « Infideles merentur ratione suee infidelitatis potestatem amittere super fideles, qui transferuntur in filios Dei: ergo potest Ecclesia privare principes infideles dominio, quod habent super fideles »: non est adeo debilis ratio, utBarclaius dicit: sed vere debile argumentum est, quo sancti Thomae rationem Barclaius oppugnat: hoc est enim argumentum Barclaii: « Merentur infideles amittere potestatem super fideles, sed non potest eos potestate privare, nisi qui dedit eam potestatem, aut qui mandatum expressum ab illo habeat; at principes a Deo potestatem habent, et solo Deo sunt minores: ergo a solo Deo privari potestate possunt: non autem ab Ecclesia, quae neque dedit potestatem infidelibus, neque habet expressum mandatum Dei, quo illam auferre debeat, aut possit. »

Hoc, inquam, argumentum nullas vires habet: nam falsum est, principes politicos a solo Deo potestatem habere: habent enim illam a Deo, quatenus Deus instinctum naturalem in animis hominum insevit, ut ab aliquo gubernari velint. Ut autem gubernentur homines a regibus, vel a consulibus; ab uno, vel a multis; a magistratu perpetuo, vel temporario, ab hominum voluntate dependet: quemadmodum etiam quod iste sit rex potius, quam ille, non Dei specialis jussio, sed hominum voluntas fecit: quare idem S. Thomas loco citato, 2. 2. qu. 10. art. 10. et qu. 12. art. 2. tamquam rem certam, et exploratam ponit, dominia, et principatus politicos, non esse de jure divino; sed de jure humano: cui nemo doctus contradicit, neque Barclaius contradiceret, si rationem, non passionem in consilium adhiberet.

Praeterea etiamsi concederemus, regem esse immediate constitutum a Deo, et ab illo solo potestatem habere, quod tamen non concedimus, adhuc argumentum Barclaii nihil efficeret adversus rationem sancti Thomee: responderet enim sanctus Thomas, Ecclesiam habere auctoritatem a Deo per suum rectorem, et pastorem auferendi potestatem, in certis casibus, illis, quibus Deus eam dedit. Summus enim Pontifex Vicarius Dei est, ac per hoc potestatem habet a Deo dispensandi, et mutandi in multis, secundum voluntatem Dei, cujus ipse interpres est: hoc enim modo dispensat Pontifex in votis, et juramentis, qua} Deus ipse jussit reddi, et quorum solutio de jure divino est: dispensat autem non quod sit ipse super jus divinum: sed quia interpretatur Deo placere, ut in tali, vel tali casu, juramentum, aut vo¬

tum relaxetur: quemadmodum et Apostolus ait in posteriore ad Corinth. cap. ii. Nam et ego quod donavi, si quid donavi propter vos in persona Christi. Ubi dicit se in persona Christi condonasse Corinthio incestuoso poenam, quam divino jure, vel in hac vita, vel in purgatorio luere debuisset; atque hoc est, quod sanctus Thomas in loco notato dicit, Ecclesiam habere auctoritatem Dei, qua principes infideles privare possit dominio, quod habent super fideles.

Deinde Barclaius, ut nihil intactum relinquat, carpit etiam illud, quod S. Thomas in eodem artic. 10. qusest. 10. in 2. 2 dicit, Ecclesiam non semper uti jure suo in deponendis principibus infidelibus, ad vitandum scandalum: quemadmodum Dominus solvit didrachma, ad quod non tenebatur, ne scandalizaret eos, qui censum illum colligebant; et Apostolus admonet servos obedire dominis carnalibus, ne doctrina Domini blasphemetur.

« Non solum, inquit Barclaius, propter scandalum abstinuit, ut putat Thomas eo loco, sed propter defectum potestatis, quia non erat judex infidelium, secundum illud Apostoli. I Corith. v. Quid mihi de iis, qui foris sunt judicare? et quia Principes a Deo constituti solum Deum supra se judicem habent, a quo solo deponi possunt. Nec ad rem pertinet, quod Paulus dum jubet servos Christianos dominis suis infidelibus omnem honorem exhibere, illud solum addit, ne nomen Domini, et doctrina blasphemetur.;>

Respondeo: Intolerabilis est hujus morosi censoris carpendi, et vellicandi libido: S. enim Thomas cum ait Ecclesiam non uti suo jure propter scandalum, non addit particulam, solum: quare, si sint etiam aliae causae, non ideo reprehendi debet sanctus Doctor, qui unam causam, eamque verissimam attigit, et illam ipsam, quam in simili causa Christus ipse, et ejus Apostolus attigerunt: nam neque Dominus dixit propter solum scandalum a se solutum fuisse didrachma, neque Apostolus jussit honorandos esse dominos servis, ea solum de causa, ne nomen Domini, et doctrina blasphemetur. Quod autem addit Barclaius, Ecclesiam non habuisse potestatem ullam in Principes infideles, quia scribit Apostolus, quid ad me de his, qui foris sunt judicare? non est contra S. Thomam, qui in 2. 2. qusest. 12. art 2.

declarat hunc locum Apostoli intelligi de infidelibus, qui numquam fidem receperunt, quatenus infideles sunt, non quatenus dominantur fidelibus: ob solam enim infidelitatem Ecclesia non potest infideles judicare; quia ad ejus regimen non pertinent: Sed quando dominantur fidelibus, et praesertim quando subditos fideles avertere conantur a fide: tunc Ecclesia jus habet illos privandi dominio, quod habent super fideles. Sed non semper utitur jure suo, vel quia vires non adsunt, vel ob scandalum evitandum. Quod vero dicit, Principes a Deo esse constitutos, et nullum praeter Deum super se judicem habere, antiqua est cantilena Barclaii usque ad nauseum repetita, et in ipso capite, atque in superioribus refutata.

In extremo capite Barclaius S. Thoma dimisso revertitur ad Bellarminum, quem ex propriis scriptis convincere se posse dicit; producit autem verba quaedam ex lib. n, cap. 29 de summo Pontifice, ubi cum Alberto Pighio admittit, Apostolos subjectos fuisse de jure, et de facto principibus infidelibus in civilibus omnibus causis: et principes infideles non fuisse Apostolis subjectos, neque de jure, neque de facto. Ex quo loco deducit Barclaius, Bellarminum sensisse, non habuisse illis temporibus Ecclesiam jus ullum ad deponendos principes infideles.

Respondeo: Jam in Recognitione scriptorum meorum admonui, improbabilem esse sententiam Pighii, quam ego quoque olimsequutus fueram, et cum melioribus Doctoribus sentiendum esse, Apostolos jure exemptos fuisse ab omni subjectione Principum terrenorum. Sed quamvis etiam vera esset sententia Pighii, non tamen sequeretur, non habuisse tunc Ecclesiam jus privandi Principes infideles dominio quod habebant super fideles. Diceret enim Pighius Ecclesiam, et ipsos Apostolos subjectos fuisse Principibus infidelibus, quamdiu Principes erant: sed si ab Ecclesia auctoritatem Dei habente, privati fuissent, tunc demum non fuisse amplius de jure subjectos. Nam et populus subjectus est regi, quamdiu regnat, sed si ab alio rege victus in praelio, regnare desierit, non amplius illi subjectus erit.

Adducit, postremo Barclaius aliud Bellarmini dictum in eodem lib. n. de Pontif. cap. 29. Quod videlicet, judicare, punire, deponere ad superiorem tantum pertinet. Quod quidem dictum verissimum est; sed tamen

ex eo Barclaius secundum dialecticam suam hunc syllogismum texit.

« Subjecti non possunt jure judicare, punire, deponere superiorem: atqui omnes Christiani erant subjecti Neroni, Diocletiano, et caeteris imperatoribus, et regibus Ethnicis: ergo non poterant ejusmodi imperatores et reges deponere. Propositio concessa est, itemque subsumptio, et certissima veritate nituntur: conclusio autem ex antecedentibus consecutione pendet, atque ex diametro opponitur ei, quod dixit Bellarminus, Christianos olim jure potuisse deponere Neronem, Diocletianum etc.,sed quia viribus temporalibus deficiebantur, eo consilio abstinuisse. Falsum igitur illud est, et reprehensione dignum: siquidem aientia, et negantia simul vera esse nequeunt. Hinc etiam patet falsitas opinionis D. Thomae, quam supra hoc capite refutavimus. »

Respondeo: Magnus omnino magister in arte Dialectica Barclaius est, qui unico syllogismo, non solum Bellarminum prostravit, sedS. Thomam etiam, qui Doctoris Angelici cognomento ob eximium sapientiae splendorem merito celebratur. Ad syllogismum ejus in forma sic respondeo: Propositio illa, Subjecti non possunt jure deponere superiores, vera est, sed deberet esse universalis, ut syllogismus legitimus esset: et praeterea intelligi debet formaliter, id est, subjectus, ut subjectus, sive quamdiu subjectus est, non potest deponere superiorem, ut superiorem, sive quamdiu superior est. Assumptio autem illa, omnes Christiani erant subjecti Neroni, Diocletiano, etc., falsa est, quoniam Apostoli, eorumque successores, qui principes erant spirituales, non erant jure subjecti regibus terrenis. Deinde populus Christianus, etiam si alioqui subjectus esset regibus, et imperatoribus infidelibus, tamen in casu periculi amittendae Fidei divinae, poterat jure justae defensionis excutere jugum principis infidelis: praesertim si Ecclesia per Summos Pontifices, ita faciendum esse censuisset. Ex his sequitur conclusionem Barclaii esse manifeste falsam, et doctrinam S. Thomae, ac Bellarmini, qui S Thomam sequutus est, esse verissimam.

Chapter 20 of 37