Skip to the text

Caput IV. De falsa causa originis temporalis potestatis Pontificiae a Barclaio assignata

In quarto capite disserit Barclaius de origine temporalis potestatis pontificiae: quasi jam exploratum esset, divino jure sola spiritualia ad Summum Pontificem pertinere. Sed quoniam id neque exploratum, neque verum est, facile potuissem totum hoc caput silentio praeterire, ut quod ad rem non faciat, vel certe solido fundamento careat. Yideamus tamen quid sit, quod hoc loco adfert Barclaius.

« Duas res, inquit, potissimum invenio, qua; ansam Pontificibus tantam potestatem arrogandi videntur praebuisse. Una est ingens ille honor, qui ut par erat, a principibus, et populis Christianis summo animarum Pastori deferebatur, et deferri adhuc debet, atque etiam praejudicata sanctitatis opinio de Sede illa beatorum Apostolorum Petri, et Pauli. » Et infra: « Alteram tantae juridictionis temporalis captandae ansam praebuit gl adius excommunicationis. »

Respondeo: Frustra quaerit Barclaius unde tanta potestas Summis Pontificibus accesserit, cum ratio sit in promptu, quam et Doctores communi consensu, et ipsa generalia concilia tradiderunt, summa videlicet spiritualis potestas divinitus collata Apostolo Petro, ejusque successoribus super omnem Ecclesiam, ex ea siquidem manifeste sequitur, ut in ordine ad spiritualia, et vitam aeternam, possit Summus Pontifex de temporalibus quoque disponere, ut capite superiore explicatum est. Quod autem Berclaius dicit, ex honore maximo, qui Summis Pontificibus deferebatur, et praejudicata sanctitate illius Sedis, captasse ansam Pontifices arrogandi sibi potestatem temporalem super reges et principes; falsum esse constat ex iis, quae supra Barclaius ipse scripsit: siquidem honor maximus, et praejudicata sanctitas non defuit primis mille annis, immo tunc maxime viguit: et tamen Barclaius contendit, primum fuisse Gregorium VII, qui sibi potestatem temporalem in reges, et principes usurpavit, post annum millesimum, et septuagesimum ab adventu Salvatoris. Dicet fortasse, primis illis annis fuisse Pontifices optimos, sed postea factos deteriores ad gloriam temporalis imperii aspirare ccepisse. At Gregorius VII vir sanctissimus fuit, nec solum innocentia vitee, sed etiam miraculis clarus; cujus rei tot sunt testes, quot scriptores illius temporis, exceptis schismaticis, vel haereticis: quemadmodum etiam Innocentius III. et IV. qui hac potestate prseter c se tero s usi esse videntur, Pontifices laudatissimi habiti sunt. Neque verum est Gregorium VII. fuisse primum, qui de temporali regno disponere coepit: nam et Gregorius primus, et secundus, et alii Pontifices optimi, et laudatissimi ante Gregorium VII. hanc potestatem habere se testati sunt, ut paulo infra docebimus. Porro excommu¬

nicatio est quidem instrumentum, quo Pontifices plerumque uti solent ad coercendas hujus seeculi potestates: sed etiam sine isto instrumento non semel Pontifices maximi de temporalibus dignitatibus pro Ecclesiae utilitate, et animarum salute disposuerunt; ut cum Zacharias Childericum regem Francorum deponi mandavit, et Pipinum inungi, atque in solium exaltari jussit, et populos ab obedientia, et fidelitate Childerico praestita liberavit: et cum Hadrianus primus Garolo Magno regi Francorum dignitatem Patritiatus Romani contulit: et cum Leo III. eumdem Carolum, imperatorem Occidentis dixit. Quare verum non est, excommunicationis censuram ansam dedisse Pontificibus, ut potestatem temporalem sibi arrogarent.

Sed placat notare nonnulla, quee in hoc, capite Barclaius non [sine magna temeritate effutiit.

  1. Primum est illud: « Sed hic lector monendus est, sententiam illam omnium vocibus celebratam, excommunicationem omnem esse timendam; cum hac exceptione intelligi debere, extra quam si manifeste constet esse injustam; tunc enim nec curanda, nec timenda est, modo absit ab excommunicato contemptus, et prsesumptio. »

Hanc Barclaii doctrinam damnant omnes boni Scriptores, qui distinguunt inter excommunicationem injustam, et nullam: et injustam, quidem docent cum S. Gregorio esse timendam; nullam autem, non esse timendam, nisi aliquando ob scandalum, quando videlicet nullitas excommunicationis nota non est. Ac ne singulos Doctores afferre necesse sit, audiamus Martinum Navarrum, qui communem doctrinam hanc esse testatur. In Enchiridio cap. 27. num. 3. sic Navarrus loquitur: Sententia excommunicationis, quantumvis injusta, valet regulariter, et ob id Gregorius in cap. 1. 2. qusest. 3. dixit, timendam esse sive justa sit, sive injusta, et infra: Ubi glossa, et ubique Doctores aperte dicunt valere, et ligare excommunicationem injustam, et differre ab ea, quse est nulla.

  1. Alterum est in illis verbis: o Cujus generis excommunicationis illa videtur, quse in subditos profertur, eo quod regi, vel principi suo excommunicato pareant in iis, quee temporalis sunt jurisdictionis, et Dei mandatis non repugnant. »

Hujus doctrina3 temeritatem, vel ex eo possumus demonstrare, quod per eam damnatur sententia Innocentii IV. lata in Lugdunensi concilio: quae potest enim major esse temeritas, quam damnare manifestae injustitiae sententiam Summi Pontificis, in generali concilio latam, et omnium consensu probatam?

  1. Tertium est in illis verbis: « Et vero Gregorius VII. partim publica offensa Henrici IV. imperatoris, partim privata injuria permotus, id juris dandi, et auferendi regna aperte sibi primus omnium asseruit. »

Atqui falsum omnino est, quod Gregorius VII. primus omnium sibi asseruerit jus dandi, et auferendi regna: jam enim supra numeravimus sex Pontifices, qui ante Gregorium VII. idem fecerunt, videlicet Gregorium primum, Gregorium secundum, Zachariam, Leonem tertium, Gregorium quartum, et Hadrianum secundum. Nam Gregorius primus privilegio supra citato apposuit illa verba: « Si quis autem regum, antistitum, etc. honore suo privetur. » Gregorius secundus imperatorem Leonem Isauricum vectigalibus Italice privavit, teste Zonora, Cedreno, et aliis. Zacharias Childericum a regno deposuit, et Pipinum in regnum exaltavit, testibus Annalibus Francorum antiquissimis, ubi sic legimus: « Data auctoritate sua (Zacharias) jussit Pipinum regem constitui.» Et infra: « Secundum Romani Pontificis sanctionem Pipinus rex Francorum appellatus est. » Idem dicit Aimoinus, Eginarthus, Lambertus, Rhegino, Sigebertus, Hermannus Contractus, Marianus Scotus, Abbas Urspengensis, Otho Frigensis et Albertus Chrantzius, quorum verba infra citabimus. Leo tertius a Grsecis ad Francos imperium Occidentis transtulit, quod testimoniis historicorum, Pontificum, imperatorum et ipsorum principum electorum probavimus in lib. i. de Translatione imperii. Gregorius IV. decretorum Francorum, quo Lodovico Pio imperium auferebatur, auctoritate sua rescidit, et imperium Ludovico restituit, ut refert Marianus Scotus lib. m. Chronici, his verbis: « Ludovicus reginam Aquis obviam ei venientem jubente Papa Gregorio accepit: siquidem filii Ludovici non solum imperium patri abrogaverant, sed etiam Juditham uxorem ei ademerant; sed utrumque jubente Gregorio recepit. » Et Paulus Humilius lib. ii. de rebus gestis Francorum:

« Lugduni, inquit, concilium Episcoporum, quo Ludovici imperatoris filii contraxerant, habitum, imperium patri abrogatum, quod

decretum mox a Gregorio Pontifice Maximo rescissum est. » Denique Hadrianus secundus plus ducentis annis Gregorio septimo antiquior, cum accepisset, imperium Ludovici junioris imperatoris a Carolo Calvo rege armis tentari, scripsit ad Carolum minaces litteras, teste Antonio lib. v. cap. 24. qui sic ait: In epistolis Papae continebatur, ut regnum quondam Lotharii, quod Ludovico imperatori spirituali ejus filio, haereditario ei jure debebatur, et quod ad eum post mortem ejusdem Lotharii rediit, vel homines in eo degentes, mortalium nullus invaderet, nullus commoveret, nullus ad se conaretur inflectere: quod si quis praesumeret, non solum per suae auctoritatis ministerium infirmaretur, verum etiam vinculis anathematis obligatus nomine Christianitatis privatus, cum Diabolo omnino locaretur. »

  1. « Quartum est in verbis sequentibus: Verum enim nihil aliud Gregorius eo facto quam cruentas, et furiosas tragoedias excitavit, nec infeliciter destinata vi, et armis prohibitus perfecit. »

Hoc quoque falsum esse notissimum est, quoniam cruentas, et furiosas tragoedias non Gregorii decretum, sed Henrici inobedientia peperit: et quod potissimum optavit Gregorius, ut videlicet investituras Episcoporum de manibus laicorum eriperet, partim per se, partim per successores omnino perfecit. Siquidem Gregorii sententiam, et decretum confirmarunt omnes ejus successores, Victor tertius, Urbanus secundus, Paschalis secundus. Gelasius secundus, et Calixtus secundus, cujus tempore imperatoribus cedentibus pax inter Sacerdotium, et regnum facta est: sic enim scribit Abbas Urspergensis in Chronico anni 1122: « Ipse in cujus manu cor regis est, omnem animositatem Augusti sub Apostolicae reverentiae obedientiam, causa matris Ecclesiae etiam ultra spem plurimorum inflexit, » etc. Vide totum locum.

o. Quintum, et ultimum est in illis verbis, ubi magnifice laudat Hosium episcopum Cordubensem, quem vocat virum magnum et nobilissimum Confessorem: atque ex ejus sententia constare dicit, Ecclesiam primis temporibus, neque temporalem potestatem in principes habuisse, neque habere se credidisse: ac ne quidem ob haeresim, quod crimen gravissimum et perniciosissimum est.

Sed nos Hosium virum magnum aliquando fuisse scimus, sed turpissime postea lapsum in Arianam hseresim non ignoramus. Id enim tradit Athanasius in epist. ad solitariam vitam agentes, et in Apologia secunda; Hilarius in lib. de Synodis; Epiphanius hseresi 73; Sebadius in libro contra Arianos; Sulpitius lib. n. Sacrae historiae; Socrates lib. ii. cap. 26; Sozomenus lib. iv. cap. 5; Vigilius Martyr, in lib. v. adversus Eutychetem; denique Isidorus de viris illustribus in Gregorio Betico. Deinde Hosius quantumvis numquam lapsus fuisset, tamen non tanti faciendus est ab hominibus Catholicis, ut anteponatur conciliis generalibus, non uni, sed multis, et Doctoribus omnibus initio a nobis citatis, qui communi consensu docent, propter hseresim posse a Summo Pontifice principes deponi, ac principatu privari. Addo postremo verba Hosii nihil omnino adversus communem sententiam facere. Quid enim ille dixit? non licere Pontifici imperium gerere, ut neque imperatoribus Pontificatum. Sed etiam si Pontifex imperium non gerat, potest tamen per ipsam pontificalem potestatem imperatorem hsereticum ab Ecclesia arcere, ac ne Ecclesise noceat, imperium illi abrogare. Neque enim Zacharias rex erat, et potuit tamen regem deponere: neque Leo III. imperator erat, et tamen imperium ab una gente ad aliam transferre potuit. Imo si Papa rex aut imperator esset, non potest imperiali, aut regia potestate imperatorem aut regem deponere, quia par in parem non habet imperium: proinde quod facit Papa, facit Apostolica, id est, suprema spirituali potestate, ut Christi Vicarius, non ut Princeps terrenus. Ex his apparet quantum officiat lumini mentis pravus propriae opinionis affectus: Barclaius enim amore captus opinionis suae in verbis Hosii perspicue se id videre existimavit, cujus nos ne vestigium quidem cernimus.

Chapter 5 of 37