Skip to the text

Caput IX

An 'potuerint posteriores Principes sine detrimento populi per Ecclesiae auctoritatem Principatu privari: et simul, justane, an injusta fuerit Gregorii VII sententia in Henricum imperatorem.

In cap. 9. Barclaius aggreditur demonstrare falsam esse illam alteram partem sententiae Francisci Romuli, quod videlicet Ecclesia sine detrimento populi potuerit regno velparte regni privare Ghildericum, Leonem, et Henricum: probat autem id esse falsum, quia Henricum IY. Imperatorem Gregorius VII. Papa non sine magno populi detrimento deposuit, cum, Othone Frisingensi auctore, inde nata sint bella, schismata, et alia id genus multa. Sed Franciscus Romulus non de uno Henrico loquutus est, sed de Leone quoque et Childerico. Constat autem Leonem Isauricum imperatorem parte imperii mulctatum sine ullo populi detrimento: quod idem manifestissime constat de Childerici regis depositione, et Pipini exaltatione, ad quse duo exempla Barclaius nihil habuit quod responderet; ideo silentio illa involvens, in solo Henrico demoratus est. Quid si addamus etiam translationem imperii a Graecis ad Francos sine populi detrimento a Leone III Pontifice factam completus erit numerus ternarius exemplorum quse Franciscus Romulus adferre voluit. Quia tamen Barclaio placuit de solius Henrici depositione Franciscum Romulum reprehendere, quasi vel historias ignoraverit, vel alia de causa mentiri voluerit. Bespondeo, detrimenta aliqua populum Christianum accepisse ex Henrici excommunicatione et depositione, sed emolumenta majora detrimentis fuisse, ut non immerito dici possit, sine detrimento populi rem illam esse peractam; neque enim detrimentum pati dici potest, qui jacturam facit frumenti, quod seminando spargit in sulcos, si tempore messis multiplicatum cum exultatione reportet. Vidit Gregorius pontifex sanctus, et sapiens plenas esse provincias concubinariis, et simoniacis; animadvertit imperatores contra Canones sacros, ac praecipue Octavae Synodi generalis, investituras

Episcopatum, et Monasteriorum sibi vendicasse. Adjecit animum ad Ecclesiam repurgandam, et liberandam, et quamvis per multas molestias, et pericula, partim perse, partim per successores, quod voluit ad felicem exitum perduxit, nam et Sacerdotibus abstulit concubinas, et beneficia ecclesiastica, ut gratis darentur et acciperentur, effecit, et, quod erat omnium difficillimum, investituras Ecclesiarum Henrico Y. II enrici VI. lilio, Callixto II. Pontifici libere renunciante, recuperavit. Id quod sine manifestis signis, et prodigiis coelestibus factum non fuisse, testatur Abbas Urspergensis in Chronico.

Sed libet jam per partes discutere, quse Barclaius adversus Gregorium VII. ex Othone Frisingensi, aliisque auctoribus annotavit. Primum igitur adfert illa verba Othonis Frisingensis lib. vi. cap. 35. « Lego et relego Romanorum regum et imperatorum gesta, et nusquam invenio quemquam eorum ante hunc (Henricum VI.) a Romano Pontifice excommunicatum, vel regno privatum; nisi forte quis pro anathemate habendum ducit, quod Philippus ad breve tempus a Romano Episcopo interpoenitentes collocatus, etTheodosius a B. Ambrosio propter cruentam caedem a liminibus Ecclesiae sequestratus sit. »

Respondeo: Fuit quidem Otho Frisingensis doctrina, moribus, et nobilitate insignis: sed tamen legendo, et relegendo non invenit omnia, nam Archadium Imperatorem ab Innocentio I. Pontifice propter ejectionem S. JoannisChrysostomi, excommunicatum fuisse testatur Nicephorus lib. xni. cap. 34. qui et sententiam ipsam excommunicationis ad verbum recitat: ejusdem excommunicationis meminit Gregorius VII. in epist. ad Episcopum Metenscm. Leonem quoque Isauricum imperatorem a Gregorio II. et rursum a Gregorio III. excommunicatum propter hasresim Iconomachorum,et vectigalibus Italiae privatum testantur historici grseci, etlatini, ut supra demonstravimus.

Deinde Barclaius ex eodem Othone commemorat mala, quae ob excommunicationem Henrici IV. imperatoris Ecclesiae acciderunt, bella videlicet, schismata, exilium Papa), caedem Rudolphi imperatoris a Gregorio electi, et alia id genus: et iis connumeratis exclamat: « Iloccine est Principem sine detrimento populi coercere? »

Respondeo: Quando Evangelium Christi praedicari coepit ab Apostolis in Hierusalem, coorta est persecutio magna in Ecclesiam,

Stephanus lapidatus, Jacobus capite csesus, Petrus conjectus in carcerem, fideles dispersi per varias regiones: quando vero praedicari coepit idem evangelium inter gentes, commotum est Imperium Romanum universum, persecutiones exortae gravissimae, direpta bona, incensae Ecclesiae, strages Sanctorum toto orbe terrarum incredibiles factae: quaero igitur an E vangel i um cum detrimento, an cum salute populorum praedicatum sit? si carnis oculis res consideretur, videbitur Evangelium non salutem, sed perniciem populis attulisse: sed si mentis oculo fidei lumine repurgato res eadem spectetur, perspicue apparebit idololatriam luisse de mundo pulsam, Ecclesiam propagatam, Martyres coronatos, deni- ' que bona omnia per Evangelium ad nos venisse. Tale aliquid (ut paulo ante diximus) accidit Ecclesia?, cum Papa Gregorius Henricum imperatorem excommunicatione coercuit.

Pergit Barclaius, et factum Gregorii his verbis reprehendit: « Fieri potest, ut bono id animo fecerit Gregorius (Deus de intentione judicet), at fieri non potest, ut recte, prudenter, et ex officio fecerit; et quin largiter erraverit more, et consilio humano, cum id sibi tribueret, quod suum sane non erat, deponendi scilicet, et abdicandi imperatoris munus, inque ejus locum alterius substituendi potestatem»; et infra: « Culpa igitur Gregorii Papse permagna mihi in hoc negotio videtur. »

Respondeo: Satis audacter Barclaius in Christum Domini, et suum, atque omnium Christianorum Judicem sententiam tulit: nec saltem dubitando vel suspicando, vel opinando locutus est; sed praecise, et absolute quasi de re explorata, et certa pronunciavit, fieri non posse, ut Gregorius in hac re juste, prudenterque se gesserit. At ego sententiam Barclaii falsam, et temerariam, ne dicam sacrilegam, et blasphemam his argumentis fuisse demonstro.

Primum, constat sententiam Gregorii ab omnibus Episcopis, qui in concilio Romano cum illo sederunt, fuisse probatam. At quis credat, Pontificem ci^m universo concilio tam injustam, et imprudentem sententiam tulisse, ut Barclaius dicit?

Deinde, judicium Gregorii VII. confirmarunt omnes ejus successores, Victor III, Urbanus II, Paschalis II, Gelasius II, et Callixtus II, cujus tempore pax facta est inter sacerdotium et regnum: et tamen omnes isti

videruntbella et schismata exorta occasione sententise Papse Gregorii: quod argumentum certissimum est, justam, et prudentem fuisse sententiam, quam Gregorius tulit, cum tot prudentissimi, justissimique Pontifices con- / ciliis episcoporum cooperantibus, et spreta persecutione schismaticorum, defendendam, confirmandamque susceperint.

De Victore tertio, qui proxime post Gregorium sedit, testis est Leo Ostensis in Chronico Cassinensi lib. m. cap. 71. ab eo celebratum fuisse Concilium Beneventanum, atque in eo confirmatam sententiam Gregorii VII, de investituris cum illa clausula: « Si quis imperatorum, regum, ducum, principum, comitum, vel cujusvis potestatis saecularis Episcopatum, vel quamvis aliam Ecclesiasticam dignitatem dare praesumpseris, seqtentise vinculo se adstrictum noverit. »

De Urbano secundo, Victoris tertii proximo successore, Bertoldus Constantiensis ejus temporis historicus scribit, in Synodo Beneventana anno Domini 1091. confirmatam ab Uihano sententiam excommunicationis in Guibertum Antipapam, et omnes e us complices, quorum praecipuus erat Henricus imperator. Ite manno l()9o. eamdem sententiam confirmatam ab eodem Urbano in synodo Placentina, coram innumerabili multitudine, et anno eodem rursus confirmatam in concilio generali Claramoutano.

De Paschali secundo, Urbani secundi proximo successore, testatur abbas Urspergensis anno 1102. In concilio Romano generali a Paschali confirmatam fuisse sententiam Gregorii VII. et excommunicatum Henricum, et omnes illi adh erentes. Addit quoque idem Abbas, se praesentem Roma fuisse, et audivisse feria quinta in Coma Domini ab ore ipsius Pontificis, cum Henricus excommunicabis denunciaretur.

De Gelasio secundo, Paschalis secundi proximo successore, testatur idem abbas Urspergensis anno 1118. ab eo per Cononem Episcopum Card. Praenestinum, Legatum suum in concilio Coloniensi, et altero Friteslatensi, confirmatum decretum Paschalis de excommunicatione imperatoris Henrici.

De Callixto secundo, Gelasii proximo successore, testatur abbas Urspergensis, in Chronico, nec non Sugerius abbas in vita Ludovici regis Francorum, necnon Rogerius in annalibus Anglicanis, a Callixto in concilio Remensi Patrum quadringentorum iterum confirmata decreta synodalia praedecessorum

Gregorii videlicet, Victoris, Urbani, Paschalis et Gelasii.

Tertio, judicium Gregorii septimi approbatum fuit ab omnibus bonis, qui tunc vivebant, quique longe melius scire poterant justitiam, vel injustitiam illius causae, quam Barclaius, qui plus quingentis annis posterior est. Marianus Scotus; qui tempore Gregorii vixit, in Chronico anni 1075: « Gregorius, » inquit, « querimoniis et clamoribus Catholicorum justis, adversus Henricum, et scelerum ejus immanitatem auditis, zelo Dei accensus jam dictum regem excommunicatum pronuntiavit, maxime propter simoniam: quod factum Catholicis viris beneplacuit; simoniacis vero, et fautoribus regis nimirum displicuit, » Haec illae, qui non de uno, aut altero loquitur, sed in commune de multitudine Catholicorum factum Pontificis approbante.

Lambertus Schaphnaburgensis,qui eodem tempore vixit, in historia rerum Germanicarum:« Hildebrandi, » inquit, « constantia, et invictus adversus avaritiam animus omnia excludebat argumenta humanae fallaciae; » et infra: « Signa, et prodigia, quae per orationes Gregorii Papae frequentius fiebant, et zelus ejus ferventissimus pro Deo, et Ecclesiasticis legibus, eum contra venenatas detractorum linguas communiebant. » Haec ille, qui non solum detractores sui temporis, sed etiam Barclaium detractorem confundit: neque enim Gregorius tam carus Deo fuisset, neque per eum tot miracula Deus-patrasset, si sententiam tulisset tam injustam, et tam imprudentem, et tot malorum causa extitisset,ut Barclaius dicit. Idem Lambertus refert ibidem horribilem mortem Gulielmi Episcopi Trajectensis, qui Gregorio detrahebat, ut Barclaius postea detraxit: « Repente», inquit, « gravissima aegritudine correptus, miserabili ejulatu coram omnibus vociferabatur, justo Dei judicio se et praesentem votam amisisse, et aeternam: quod regi ad omnia quae perperam intendisset, operam suam summo annisu praebuisset, atque in spem gratiae ejus Romano Pontifici sanctissimo, et Apo^tolicarum virtutum viro graves contumelias sciens, et prudens innocenti irrogasset. » S. Anselmus Cantuariensis, qui eodem tempore vixit, initio libri de fermentato et azymo ad Waleramum: « Scienti, » inquit, « breviter loquor. Si certus essem prudentihm vestram non favere successori Julii Caesaris, et Neronis, et Juliani, contra

successorem, et Vicarium Petri Apostoli, libentissime vos ut amicissimum, et reverendum Episcopum salutarem. » Haec ille, qui Henricum imperatorem comparat cum Julio Caesare oppressore reip.,cum Nerone persecutore Ecclesiae, et cum Juliano Apostata, et persecutore, et Waleramum Episcopum, quem favere existimabat Henrico contra Gregorium, ne salutare quidem audebat: quod certe non faceret, si Gregorii sententiam adversus Imperatorem injustam esse crederet. Idem Anselmus, in epist. 8. ad Gulielmum, sententiam Gregorii defendit, et aperte justam esse pronuntiat. Sanctus Anselmus episcopus Lucensis ejusdem temporis auctor vir Sanctissimus, et miraculis clarus scripsit Epistolamad Guibertum Antipapam, quem Henricus imperator Gregorio Papre opposuerat; in qua Epistola Gregorium miritice laudat. Scripsit quoque Apologeticum pro Gregorio adversus eumdem Guibertum, ubi inter esetera refellit argumentum, quo utitur hoc tempore Barclaius, et quo tunc utebantur Antipapa, et ejus complices; quod videlicet fuent Gregorius causa turbarum, et sanguinis effusi, preesertim in Saxonia, quem sanguinem clamare dicebat adversus Gregorium, et ejus sectatores, quorum unum erat hic sanctus Anselmus: sic autem loquitur, lib. i. Apologetici:

« Non adversus nos clamat sanguis Saxonum, sed contra vos cum universo mundo, qui sceleris vestri tabe inhorruit, clamat ccelum, clamat terra, clamat omnis Ecclesia justorum, et quae adhuc peregrinatur, et quae jam cum Christo regnat; clamat Christus, clamat Pater pro sponsa filii sui, clamat Spiritus sanctus, qui quotidie postulat pro ea gemitibus inenarrabilibus, etc. » Ubi rectissime dicit, turbas illas, et bella non esse tribuenda Gregorio, qui pro officio suo pastorali arcere conatus est lupos a grege; sed inobedientiae, et obstinationi eorum, qui in Pastorem, et gregem ipsum tanto ferocius saevierunt, quanto humilius Deo ejusque Vicario obedire salubriter admonentibus, et consulentibus debuerunt.

Nam quam horrenda, et non toleranda fuerint Henrici scelera ex sequenti testimonio intelligitur, sanctus Gebehardus archiepiscopus Salsburgensis,quiobiittribus annis post mortem Gregorii VII. id est, anno 1088, disputans cum Wecilone archiepiscopo Maguntino, aperte pronuntiavit, imperatorem non injusto judicio tam regno, quam communione, Apostolica sententia, privatum: cujus sententia ita probata est a concilio quodam, ut contraria sententia Wecilonis hseresis sit appellata; vide abbatem Urspergensem in Chronico anni 1085. Stephanus Halberstatensis ejusdem temporis auctor in Epistola ad Waleramum, quam refert Dodechinus continuator Mariani Scoti ad annum Domini 1090: « Dominus, » inquit, « Henricus, quem regem dicunt, episcopatus, et abbatias vendit: etenim Constantiensem, Bambergensem, Maguntinensem, et plures alios pro pecunia: Ratisponensem, Augustensem, Stratsburgensem, pro gladio; ab~ batiam Fuldensem pro adulterio; Monasteriensem Episcopatum (quod dicere, et audire nelas est) pro sodomitica immunditia vendidit; » et infra: « Pro quibus nefandis malis ab Apostolica Sede excommunicatus, nec regnum, nec potestatem aliquam super nos, quia Catholici sumus, poterit obtinere. »Leo Ostiensis Episcopus, ejusdem temporis auctor, in Chronico Cassinensi multa scribit de Gregorii YI. justitia, sapientia, zelo aliisque virtutibus. Sed lib. m. cap. 53. refert etiam coelestem visionem, qua Deus ipse testatus est placere sibi facta Gregorii, quse nunc Barclaiuscum veteribus schismaticis vituperare ausus est. Yidit igitur, quidam candidissimam columbam super Gregorium sacrum missae mysterium celebrantem: quod visum cum is, qui vidit patefacere cunctaretur, his verbis aperire divinitus jussus est: « Yade celeriter, et hoc ipsum auribus Pap® intimato, ut constanter vigore sancti Spiritus, quod coepit exequatur. » Bertholus ejusdem temporis auctor, presbyter Constantiensis in Chronico suo plurima scribit pro justitia causse Gregorii VII; sed inter csetera de Imbricone Episcopo Augustano haec refert: « Imbrico Augustensis Episcopus, qui in praeterito pascha Rudolpho regi fidelitatem juravit, nil e perjurio curans, Henrico advenienti adhaesit, et apud illum quadam die missam faciens, hanc sibi conditionem miser imposuit, ut sacra oblationis perceptio in judicium ei proveniret, si Dominus ejusHenricus regnum sibi injuste usurparet. Post hanc temerariam perceptionem, parvo quod supervixit tempore usque ad mortem numquam se sanum de lecto levavit: nam circa kal. Julii absque Ecclesiastica communione defunctus est. » Isti sunt auctores septem, qui ipso tempore Gregorii vixerunt, quibus addam quatuor alios, qui non diu postea flo¬

ruerunt. Gulielmus Episcopus Tyrensis in lib. i. de bello sacro cap. 13. de Henrici imperatoris perversis moribus loquens: «Quod,» inquit, « Dominus Papa contra omnem fieri honestatem considerans, et jura in eo facto conculcari Ecclesiastica perpendens, semel, secundo, ac tertio eumdem Imperatorem commonuit, ut a tam detestabili desisteret praesumptione: quem praeceptis salutaribus commonitum, cum revocare non posset, vinculo anathematis innodavit. » Otho Frisingensis, ut supra notavimus, Gregorium VII. virum sanctissimum fuisse confessus est, lib. vi. cap. 34. et 36. et lib. vii. cap. i. neque fieri potest ut vir tam sanctus injustam sententiam publice ferret, neque eam unquam retractaret, sicut revera non retractavit, ut perspicuum est ex verbis illis, quae eodem Othone teste lib. vi. cap. 36. moriens Gregorius pronunciavit: « Dilexi justitiam et odi iniquitatem, propterea morior in exilio.» Dodechinus Mariani Scoti continuator in chronico anni 1106: « Henricum, » inquit, « hominem perversum, et justo judicio ab Ecclesia electum constare manifeste. Vendidit enim omnia spiritualia»; et ad annum 1090 et 1093. tam multa, et tam horribilia scelera Henrici refert, ut mirum sit, si ullus audeat eum injuste damnatum affirmare, quod tamen Barclaius audacter affirmat. Abbas Urspergensis in Chronico anni 1106. narrat, obitum Henrici repentinum, et tam miserabilem ipsi, quam laetum omnibus aliis: « Miserabile, » inquit, « dictu est, tanti nominis, tantae dignitatis, tantique animi virum, sub professione Christiana mundum tantopere lucratum, nec ad instar cujuslibet pauperis defuncti, pium, vel compassivum luctum, a quavis inter tot Christianos persona promeruisse, sed potius universorum tam ibidem, quam ubivis vere Christianorum corda simul et ora infinito nimis tripudio, sui oblitos, rumore replesse. Non altius concinebat Israel Domino, Pharaone demerso, nec Augustiori ipsi Octaviano, sive ullo Augustorum applaudebat Roma triumpho. Frsenum enim quod erat in maxillis populorum, versum est illis in canticum, sicut vox sanctificat® solemnitatis. » II®c ille, qui certe sufficere deberet, ut os Barclaii iniqua loquentis opprimeret. Quo modo enim Henricus injusta Gregorii sententia oppressus est, et nullus in toto orbe Christiano inventus est, qui mortem ejus defleret, imo qui non vehementissime gauderet, ut olim Israel Pharaone demerso, vel

Romanus populus principe triumphante? nullus in toto orbe repertus est, qui justitiam Henrici perpexerit? nullus qui Gregorii injustitiam viderit? Sed audiamus quid paulo infra idem scriptor dicat: « Hic, » inquit, « finis, hic interitus, haec sors ultima Henrici sub vocabulo quarti Romanorum imperatoris a suis appellari; a Catholicis vero, id est, cunctis B. Petro, suisque successoribus fidem, et obedientiam lege Christiana conservantibus, archipirata simul, et haeresiarca, necnon et apostata, persecutorque plus animarum, quam corporum competenter dicebatur, utpote qui nec naturalibus, nec consuetudinariis contentus sceleribus, nova, et a saeculis inaudita, ideoque nonnulla incredibilia excogitasse, et exercuisse infamabatur. » Ac de his satis: nam si vellem auctores posteriores adducere pro justitia, et sanctitate Gregorii, nullus esset finis. Videat lector, quae scripsimus lib. iv. de Pontifice cap. 13.

Pergit Baclaius, et probare nititur, non debuisse a Gregorio Henricum excommunicari, cum in societatem sceleris Henrici tan. tus hominum numerus coierit: adducit autem ad hoc probandum sententiam S. Augustini ex lib. m. cont. epist. Parmeniani cap. 2. quae relata est in decretum Gratiani 23. qu. 4. canon. Non potest. Verba S. Augustini haec sunt: «Non potest esse salubris a multis correptio, nisi cum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem: cum vero idem morbus plurimos occupaverit, nihil aliud bonis restat, quam dolor, et gemitus, ut per illud signum quod Ezechieli sancto revelatur illaesi evadere ab eorum vastatione mereantur. Ne cum voluerint colligere zizania, eradicent simul et triticum: nec per diligentiam segetem Domini purgent, sed per temeritatem, ipsi potius inter purgamenta numerentur. Ideoque idem Apostolus cum jam multos comperisset et immundos luxuria, et fornicationibus inquinatos, ad eosdem Corinthios in secunda epistola scribens, non itidem praecepit, ut cum talibus nec cibum sumerent: multi enim erant, nec dici de eis poterat, si quis frater nominatur fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut aliquid tale, cum ejusmodi nec cibum quidem sumere: sed ait, ne iterum cum venero ad vos humiliet me Deus, et lugeam multos ex iis, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et

luxuria, et fornicatione, quam gesserunt: per luctum suum potius eos divino flagello coercendos minans, quam per illam correptionem, ut cseteri ab eorum conjunctione abstineant »; et paulo post: « Revera si contagio peccandi multitudinem invaserit, divinai diciplinse severa misericordia necessaria est: nam consilia separationis (hoc est communicationis) et inania sunt, et perniciosa, atque sacrilega, quia et impia, et superba fiunt, et plus perturbant infirmos bonos, quam corrigant animosos malos. »

« Hsec cum ita sint», inquit Barclaius, « nemo, ut arbitror, ex collatione doctrinse S. Augustini, quae et Ecclesiae est, cum gestis a Gregorio in Henricum, non perspicue cernet, Papam magnopere errasse, etc. »

Respondeo: Barclaii temeritas undecumque se prodit, cum ob unum S. Augustini locum non bene intellectum, synodalem sententiam Pontificis Maximi, a multis aliis Pontificibus, et conciliis confirmatam ita damnare audeat, ut dicat, Papam magnopere errasse. Sed ostendamus non Papam in judicando, sed Barclaium in intelligendo vehementer errasse.

Primum, sanctus Augustinus loquitur de correptione, sive excommunicatione illius, qui multos habet socios in eodem crimine; ut perspicuum est ex illis verbis: « Cum vero idem morbus plurimos occupaverit, etc et exiliis: « Ideo Apostolus cum jam multos comperisset, et immundos luxuria, et fornicationibus inquinatos, etc. » At Gregorius unum Henricum excommunicavit propter crimina illi uni propria, quod videlicet venderet Episcopatus, et Abbatias, et admonitus resipiscere nollet non ergo facit ad rem locus ex Augustino, vel ex Gratiano citatus.

Deinde loquitur S. Augustinus adversus Parmenianum, aliosque Donatistas, qui separaverant se ab Ecclesia universa, et se solos esse dicebant Ecclesiam non habentem maculam, neque rugam. Ideoque docet S. Augustinus propter multitudinem peccatorum non esse faciendam separationem, cum semper futuri sint mali cum bonis usque ad mundi consummationem. Tunc enim (ut dicitur Matth. xm.) Exibunt Angeli, et separabunt malos de medio justorum: atque hsec est causa, cur S. Augustinus dixerit, consilia ejusmodi separationis non solum esse i

inania, et periculosa, sed etiam sacrilega, et superba; quoniam qui ita separantur, assumunt sibi officium Dei, qui solus potest separare omnes bonos ab omnibus malis, quod fiet in novissimo die: atque interim oportet pisces bonos esse in eodem rete cum piscibus malis, et triticum cum paleis in eadem arca, et zizania cum frumento in eodem agro. Porro Gregnrius nihil tale sibi desumpsit, sed solum Ecclesiastica censura coercere voluit hominem, qui publice multorum, et intolerabilium criminum reus erat.

Tertio, quod Dominus ait Matth. xm. Sinite utraque crescere usque ad rnessem; non sic intelligitur, quasi prohibitum sit, purgare zizaniis, excommunicando incorrigibiles, necando maleficos, comburendo haereticos, persequendo latrones, aliasque Ecclesiae, vel reipub. pestes: alioqui graviter peccasset David. qui in Psal. c. dicit: Interficiebam. omnes peccatores terree: peccarent principes omnes, qui quotidie suspendunt fures, ct latrones, ac viarum grassatores, et quo plures esse ccgnoverint, eo majori diligentia, gravioribusque suppliciis delere, atque extirpare conantur: peccasset Innocentius Ili Pontifex cum Lateranensi concilio excommunicans omnes haereticos, quamvis plurimos esse non ignoraret: peecassent principes Catholici, qui haereticos Albigenses, pena innumerabiles armis domuerunt, et usque ad internecionem deleverunt. Igitur cum Dominus ait: S inite utraquecrescere usque ad mcssem, potest fieri, ut Dominus noster non tam imperando quam praedicendo quod futurum erat, loquutussit. Significavit enim semper fore malos cum bonis, neque ulla diligentia effecturos homines, ut omnes mali ab omnibus bonis separentur, qualis est etiam illa loquutio, Isaiae vi: Audite audientes, et nolite intelligere; videte visionem, et nolite cognosce? e: excseca cor populi hujus, et aures ejus aggrava; quod explicat Dominus Matth. xm. Auditu audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis: incrassatum enim est cor populi hujus, etc. Et Apostolus Act. xxvm. citans eumdem locum Isaiae: Aure, inquit, audietis, et non intelligetis, et videntes valebitis, et non percipietis: incrassatum enim est cor populi hujus, etc. Itaque verba Isaiae: Audite et nolite intelligere, hoc significant, audietis, et

non intelligetis: et illud, excxca cor populi hujus, significat, excaecabitur cor populi hujus, sive, ut explicat S. Joan. cap. xii. Excaecatuni est cor populi hujus. Hoc modo S. Augustinus in Psalmorum explicatione omnes imprecationes malas, quae exprimuntur per modum imperandi, ut: Effunde iram tuam in gentes, et alias similes, docet esse praedictiones, non imprecationes. Tales etiam locutiones inveniuntur in Evangeliis, ut Joan. ii. Solvite templum hoc, id est, solvetis, vel permittam ut solvatis. Matth. xxm, Implere mensuram patrum vestrorum, id est, implebitis, vel, sinam ut impleatis. Joan. xm. Quod facis, fac citius id est, quod mente agitas ut me tradas, citius implebis quam putas, idque me permittente. Sic igitur, Sinite utraque crescere usque ad rnessem, hoc videtur signilicare, Sinetis, sive permittetis, velitis nolitis, utraque crescere usque ad messem: nam omni vestra diligentia numquam perficietis ut mali permulti cum bonis permixti non sint usque ad diem judicii: tunc enim mittam Angelos meos, qui separabunt malos de medio justorum.

Quarto dico, approbare me sententiam eorum, qui dicunt prohiberi in hac parabola, separationem malorum, sive h emeticorum, sive afiorum iniquorum, non absolute; sed quando periculum est, ne cum zizaniis eradicetur triticum, id est, ne cum impiis involvantur pii; ahuquin licitum esse, zizania evellere, quando non est periculum, ut eradicetur triticum, et contra periculum est, ne ex commixtione zizaniorum triticum corrumpatur. Sed hoc judicium non pertinet ad quoscumque; sed ad Patrem familias, sive ad illum, quem Christus constituit super familiam suam. Quare ad Barclaium non perth nebat judicare, an Gregorius VII. recte fecisset, cum excommunicando Ilenricum, partem zizaniorum evellendam curavit; sed ad Pontificem maximum pertineret, si Barclaius adhuc esset in vivis, ejus temeritatem castigare.

Addit ultimo loco Barclaius argumenta ex historia Sigeberti, ut probet, Gregorium Papam valde errasse in iis, quse egit adversus Ilenricum imperatorem. Hildebrandus Papa (inquit Sigebertus in Chronico anni 1085.) qui et Gregorius AGI. apud Salernum exulans moritur; de hoc ita scriptum reperi: « Vo-

Matth. XXIII, 30. — Isaiae VI, 9; Matth. XIII, 15; Joan. XII, 40. — Joan. II, 19; Matth. XXIII, 32; Joan. XIII, 27.

lumus vos scire, qui Ecclesiasticse curee solliciti estis, quod Dominus Apostolicus Hildebrandus, qui et Gregorius, nunc in extremis positus ad se vocavit unum de duodecim Cardinalibus, quem multum diligebat prse caeteris, et confessus est Deo, et S. Petro, et toti Ecclesiae, se valde peccasse in Pastorali cura, quae ei ad regendum commissa erat, et suadente Diabolo contra humanum genus iram, et odium concitasse. Tunc demum misit praedictum confessorem ad imperatorem, et ad totam Ecclesiam, ut optaret illi indulgentiam, quia finem vitae suae aspiciebat, et tam cito induebat se angelica veste: et dimisit, ac dissolvit vincula omnium bannorum suorum imperatori, et omni populo Christiano, vivis, et defunctis, clericis, et laicis, et jussit suos abire de domo Deodorici, et amicos imperatoris ascendere. »

Respondeo: Sigebertus, teste Trithemio in Catalogo Scriptorum, unus fuit ex sectatoribus Henrici imperatoris, propterea nullam fidem meretur, et sine dubio falsum est, quod hoc loco scribit, cum certum auctorem non habeat, aut indicare non audeat. Nos autem habemus auctorem certum fideque dignissimum qui scribit, Gregorium paulo ante mortem dixisse: « Dilexi justitiam, et odivi iniquitatem, propterea morior in exilio; » quae sunt omnino contraria iis, quae scribit Sigebertus; nam in hisjusf.e se egisse, in illis graviter se peccasse dicit: Rabentur autem verba supradicta apud Othonem Frisengensem lib. vi. c. 36. Bet toldus in Chronico ad annum 1085. et Leo Ostiensis in Chronico Cassirrensi, lib. m. c. 64. describunt mortem Gregorii, ac docent eum in eadem constantia permansisse usque ad ultimum spiritum; et miraculis magnis, vivum, et mortuum claruisse. Piseterea confirmatio sententiae Gregorii in Henricum, quam supra demonstravimus factam a quinque successoribus ejus Victore III., Urbano II., Paschali II., Gelasio II. et Callixto II., apertissime* docet, fabulam esse, quam Sigebertus scripsit de poenitentia ejusdem Gregorii. Denique ipsa sibi narratio Sigeberti contradicit, ac repugnat. Nam si Gregorius graviter peccasse se agnoscebat in pastorali cura, et suadente Diabolo se fecisse, quse fecerat: quomodo tam audacter ibidem affirmabat, se mox veste angelica induendum? certe ob peccatum tam grave non vestem Angelicam; sed gehennse, aut purgatorii graves poenas expectare debuisset.

Chapter 8 of 37