Skip to the text

Caput XXVII. Utrum votum, an juramentum magis obliget

In cap. 27. Barclaius, ut causae suae undique adjumenta conquirat, confert votum monachorum cum juramento illo, quo populi regibus fidelitatem, et obedientiam pollicentur. Ac dicit, Pontificem ex aliquorum Doctorum sententia dispensare posse in votis monachorum, sed etiam si hoc detur, non esse admittendum, ut dispensare possit in juramento, quo populi ad regis obedientiam se adstringunt. Videtur igitur sentire Barclaius majus vinculum juramenti esse, quam voti, cujus tamen contrarium diserte sanctus Thomas in 2. 'i. qu. 89. ai t. 8 et omnis fere schola theologorum in Sent. dist. 39. Votum enim est promissio facta Deo: juramentum est confirmatio promissionis homini factee: magis autem tenetur homo implere promissionem factam Deo, quam homini. Deinde qui votum violat, infidelis est Deo: qui juramentum frangit, crimen irreverentiae in Deum committit: gravius autein crimen infidelitatis est, quam irreverentiae:

cum infidelitas omnis erga superiorem irreverentiam conjunctam habeat, non omnis irreverentia infidelitatem. Igitur gravius peccat voti fragiis, quam juramenti violator: pro i n d e m agi s o b! i gat vo t um, q u a i n j u ra mentum. Denique votum res est absolute bona; juramentum bonum est necessitate cogente: alioqui Dominus Matth. v. dicit: Ego autem dico cobii non jurare omnino Et Jacobus in epistola sua cap. 6. Ante omnia., inquit, fratres mei nolite jur >re: nusquam autem legimus, nolite vovere; sed contra, rex et propheta David hortatur, dicens in Psal. lxxv. Vovete, et reddite Domino Deo vestro. Igitur votum nobilius juramento est, ac per hoc gravius peccat q i votum frangit, quam qui juramentum violat; proinde magis obligat votum, quam juramentum: quare si summus Pontifex dispensare potest in votis, multo magis poterit in juramento.

Sed Barclaius resistit hac ratione: « Totus ordo monachalis, aliique in Ecclesia, ut quidam volunt, ab humanis constitutionibus, et jure positivo profecti sunt, in quos idcirco plena, et omnimoda potestas Pontifici est, uti superius paulo diximus: at submissio et obediemia regibus, ac principibus, atque omnibus omnino prapositis, et superioribus debita, est juris naturalis, et divini utroque testamento confirmata. Nam licet de humano jure sit, ut hac, aut illa reip. forma utamur, vel hunc, aut illum Principem habeamus; tamen ut eum, quem semel accepimus, revereamur, eique in omnibus, quae Dei mandatis non repugnant, submisse pareamus, non humanae solum, sed naturalis, et divinae est ordinationis. »

Respondeo: Hoc argumentum ab omni parte nutat: nihil enim solidi, nihil firmi habet. Nam quod totus ordo monachalis ab humanis constitutionibus, et jure positivo profectus sit, non modo falsum, sed etiam haereticum est, siquidem consilia Evangelica, in quibus ordo monasticus fundatur, non ex humana constitutione, sed ex ipso ore Domini, ac Dei nostri Jesu Christi profecta sunt: de qua re fuse tractavi in lib. de monachis, neque id ullus Catholicus negat. Deinde vota ipsa monastica, in quibus essentia Monasticae vitae consistit, juris esse divini, non modo Catholici omnes docent, sed et ipse Barclaius paulo ante confessus est. Unde ergo nunc totum ordinem mona-»

sticura ab humanis constitutionibus, et jure positivo profectum esse dicit? Prseterea, si, ut ipse in hoc suo argumento assumit, submissio regibus, ac principibus, atque omnibus prepositis, et superioribus debita, est juris naturalis, et divini in utroque testamento confirmata; ergo submissio monachorum suis prepositis, et superioribus debita, est jut is naturalis, et divini, in utroque testamento confit mala. Unde igitur Barclaius colligit, posse Pontificem dispensare in obedientia, et submissione monachorum erga suos prepositos, et superiores; et non posse in obedientia, et submissione populorum erga reges, et principes, cum utraque sit juris naturalis, et divini in utroque testamento confirmata? quin etiam cum obedientia monachorum habeat votum, idque solemne adjunctum; et obedientia populorum simplici juramento confirmata sit: videtur omnino facilius posse dispensari per Summum Pontificem, in obedientia populorum, quam monachorum, cum voti vinculum majus sit, quam juramenti, ut theologi docent. Denique quemadmodum Barclaio teste juris humani est, qua forma reip. utamur, et hunc aut illum principem habeamus; sed posteaquam aliquem accepimus in principem ut ei parcamus, juris divini est: sic etiam juris humani est quo ritu, et forma vivendi monachi utantur, et hunc aut illum praepositum habeant; et tamen ut ei, quem in praepositum semel susceperunt, submisre pareant, juris divini est. Ergo omnia paria sunt, neque ulla est ratio cur possit summus Pontifex in uno dispensare, et non in altero, id est, cur possit monachos a vinculo obed entiee praeposito suo promissae absolvere, et non possit absolvere subditum a vinculo obedientiae regi suo promissae.

Pergit Barclaius, et argumentum texit ex natura voti, et juramenti: quod argumentum, quia non multum ad rem facit, et tamen verbosissime ab ipso proponitur, ego in pauca contraham, ut vis argumenti quanta sit appareat: sic igitur ille ratiocinatur: Votum e4 promissio facta Deo, et Ecclesia?, proinde creditur principalis estDeus: potest autem Pontifex, qui Vicarius Dei est, et caput Ecclesiae loco Christi, declarare non displicere Deo, et Ecclesiae, ut promissio illa ob justam aliquam causam, et magis Deo gratam, quam sit promissionis illius adimpletio, remittatur, et condonetur ei, qui voverat. At juramentum quo pactum aliquod,

vel sponsio obsignatur, non facit Deum proprie creditorem, sed hominem, cum quo pacto initum, et cui promissio jurata facta est, quod ex eo perspicuum est, quod homo creditor potest etiam sine ulla causa liberare debitorem, et juramento solvere; si illi promissionem sibi factam libere remittere velit: neque hic habet locum interpretatio, aut declaratio summi Pontificis, cum homo ipse creditor per se loquatur. Ergo non potest summus Pontifex homines a juramento solvere, quoniam privaret creditorem invitum obligatione sibi optimo jure quaesita, et omni jure divino, et humano licita.

Respondeo: Quando summus Pontifex solvit homines juramento, non tollit jus qua?situm ex justa, et licita obligatione: sed vel declarat obligationem, et promissionem fuisse, vel factam esse illicitam, ut cum absolvit populos a juramento fidelitatis pra?stito principi hseretico, vel qui postea in hseresim lapsus est: aut tollit vinculum juramenti, relicta promissione in suo vigore, ad eum finem tantum, ut possit, qui promiserat, sine periculo sacrilegii prosequi jus suum coram legitimis judicibus.

Sed ha?c Barclaio non erant incognita, ut qui juris prudentiam praecipue profiteretur: ideo subjungit: « Sed esto auferre ex causa possit, et promissionem jurisjurandi vinculo liberare (ne de hac re amplius cum canonistis hic contendam) auferat igitur; quid ei deinde facto consequens in nostro hoc negotio videtur? liberum fore populum, dices, ab imperio, et subjectione principis, statim atque jurisjurandi nexu solutus est. Ita ne vero? an non perspicis, jusjurandum hoc non esse nisi accessionem tantum confirmatricem illius obligationis, qua fides, et obedientia principi promissa est, an ignoras accessiones tolli, et liberari posse sine interitu principalis obligationis? Manet ergo adhuc obligatio, cui jusjurandum accesserat: quse quoniam juris naturalis, et divini est, non minus tenet hominum mentes, et conscientias apud Deum, quam si esset juramento sustentata ».

Respondeo: Potest quidem, ut supra dixi, tolli vinculum juramenti, etiamsi non tollatur promissionis obligatio. Sed quando summus pontifex propter haeresim, aut aliam justam causam, solvit populos a juramento fidelitatis, simul etiam solvere solet a vinculo promissionis, ac jubere, ut populi non amplius obediant ei, cui promissionem obedientiae fecerant: posse autem id Pontificem, ut Christi Vicarium, praestare, nos supra ex doctoribus, et conciliis, et ex ipsis etiam divinis litteris ostendimus, et ante multos annos idipsum quinque rationibus theologicis ostendimus: neque Barclaius omnibus suis argumentis, et cavillationibus eas rationes refellere potuit. Nam quod hoc loco iterum repetit, et inculcat, obligationem parendi regibus esse juris naturalis, et divini, non semel a nobis explicatum est, id esse intelligendum de obligatione parendi regibus, dum reges sunt: non esse autem juris naturalis, et divini, ut rex non possit regno privari, si haereticus efficiatur, et ratio manifesta, et usus frequens apertissime demonstravit.

« At, inquit Barclaius, hoc axiomate Bellarminus praecipue nititur, dum vult ostendere, Papam non posse subjicere se ipsum sententiae coactivae conciliorum quoniam (inquit lib.n. de Conciliis, cap. 18.) Papae potestas super omnes est de jure divino: non autem potest Papa dispensare in jure divino. »

Respondeo: Si Papa se ipse subjiceret sententiae coactivae conciliorum, aut principum quorumcumque, vere subjiceret superiorem inferioribus, ac per hoc cum divino, et naturali jure pugnaret: nam jure divino Papa est Pastor, et Pater, et Praepositus omnium Christianorum, ac per hoc superior omnibus, qui oves, et filii, et subditi ipsius sunt: et jure etiam divino superior ab inferiore judicari non potest judicio saltem coactivo. At vero cum Papa judicat regem, vel etiam deponit, nihil agit contra jus divinum, quoniam superior inferiorem judicat, pastor ovem, pater filium, praepositus subditum, quod est juri divino, et naturali rationi maxime consentaneum Quamvis enim reges in temporalibus non agnoscant superiorem temporalem, vel etiam nullum agnoscant directe nisi Deum: tamen agnoscere debent superiorem spiritualem, cujus potestas ad temporalia se extendit, quatenus ea spiritualibus subordinantur, ut supra non semel dictum est.

Ad extremum sic loquitur Barclaius: « Ne qua erremus, tenendum est, Apostolica3 potestatis plenitudinem eam tantum potestatem complecti, quam Dominus Jesus Dei filius, cum in hoc mundo versaretur, ut homo inter homines habere voluit: et eatenus Papam nobis Christum referre, et ejus esse Vicarium; non autem potestatem illam,

quam ut Dei filius, Deus ipse Patri sequalis ab seterno habuit, et divinitati sute omnipotentia reservavit, de qua ait: Dcua est mihi omnis potestas in coelo, et >n terra ».

Respondeo: Non admitto solum, quod Barclaius hic postulat, plenitudinem Apostolicse potestatis, non esse parem omnipotentiae divinitatis Christi: sed addo etiam, non esse omnino aequalem illi potestati, tuam in terris habere voluit, et habuit Christus, ut homo. Christus enim etiam dum mortalis cum mortalibus versaretur, habuit potestatem, quam Theologi vocant excellentiae, per quam sacramenta instituere poterat, et sine sacramentis peccata remittere, et alia id genus, ad quae plenitudo potestatis Pontificiae non pertingit. Itaque non sum de numero eorum de quibus ait Joan. de.Turrecremata scripsisse, in can. Conjunctiones 35 qusest. 2. Mirum est, quod sumini Pontifices loquantur moderate de potestate eis data, et quidam doctorculi sine aliquo vero fundamento volunt adulando eos quasi sequi parare Deo. Nihilominus tamen securus affirmo, potuisse Dominum nostrum Jesum Christum tempore mortalitatis suae, disponere ale temporalibus omnibus, et reges, principes regnis dominisque privare, et hanc potestatem Vicario suo sine dubio concessisse, ut ea utatur, quando necessarium judicaverit ad animarum salutem, quse illi prajcipue curse esse debet.

Chapter 26 of 37