Caput XXIII. Defenditur tertia confirmatio tertiae rationis principalis
In capite vigesimortertio Barclaius refellere nititur confirmationem tertiam rationis mem tertiae principalis: haec autem est confirmatio: Denique cur non potest liberari populus fidelis a jugo Regis infidelis, et pertrahentis ad infidelitatem; si conjux fidelis liber est ab obligatione manendi cum conjuge infideli quando ille non vult manere cum conjuge Christiana, sine injuria fidei, uta perte deducit ex Paulo, Corinth. vn, Innocentius III. in cap. Gaudemus, extra, de divortiis? non etiam major.
Ad hanc confirmationem Barclaius ita respondet, ut videatur de industria intelligere noluisse, in quo vis rationis consistat: idque ea de causa facit, ut occasionem habeat, multa scribendo, vel doctrinam suam ostentandi, vel librum suum locupletandi. Sed prudens lector facile animadvertet eum extra rem vagari. Initio enim fingit me loqui de conjugio inter fideles contracto, quorum alter postea in beeresim labitur: quod matrimonium omnino insolubile est, et non recte comparari potest cum vinculo, quod matrimonium omnino insolubile est, et non recte comparari potest cum vinculo, quod est inter regem, et populum.
Sed mihi numquam venit in mentem de matrimonio ejusmodi loqui. Igitur locutus sum de matrimonio contracto inter infideles, quorum alter cum ad fidem convertitur, liber est a cohabitatione, et a jugo conjugis infidelis. Quod autem de hoc matrimonio locutus sim, planum est ex Apostolo, et Innocentio, quos citavi; non enim Apostolus, aut Innocentius liberum pronunciant a conjugio eum, qui contraxit post baptismum cum fideli, sed eum qui contraxerat ante Baptismum cum infideli, et postea conversus est ad fidem conjuge in infidelitate permanente.
« At, inquit Barclaius, tu non dixisti, conjugem fidelem liberum esse a jugo, aut vinculo, sed ab obligatione manendi cum conjuge infideli ».
Respondeo: Me dixisse, quod Apostolus
dixit, et intellexisse, quod Apostolus intellexit. Apostoli verba htec sunt: Si quis frater habet uxorem infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam: et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum: quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi. Ubi loqirtur de obligatione cohabitandi, quemadmodum et ego loquutussum; sed non intellexit Apostolus per libertatem ab obligafione cohabitandi, solam libertatem ab obligatione cohabitandi, manente vinculo, et jugo conjugii; sed plenam libertatem cum potestate ineundi aliud conjugium, soluto vinculo, et jugo conjugii prioris: et hoc eodem modo verba mea intelligi volui, quo modo verba Apostoli intelligunt omnes Theologi. Itaque poterat Barclaius omittere plus quam partem dimidiam hujus capitis 23.
Accedit deinde propius ad rem, sed, ut argumentum solvat, implicat se gravissimo errori; sic enim loquitur:
« Quod si posterioribus conjugibus argumentum intelligat, in promptu responsio est ex eadem Innocentii Epistola decretali: nimirum inter tales conjuges, non esse ratum matrimonium, quantum ad indissolubile conjunctionis vinculum attinet: et ideo ejusmodi conjuges plenam dissolvendi matrimonii libertatem habent, ut vel mutuo consensu, et bona gratia, vel cum ira sui animi, et offensa discedant: et alter invito altero, ubi ei libitum sit, nexum illum conjugii per repudium, et divortium dissolvat. » Et infra: « Non mirum ergo si conjux ad fidem perductus a conjugis in infidelitate permanentis consortio. et potestate liber sit: cum etiamsi ambo in infidelitate mansissent, seque liberum alterutri eorum fuisset ab altero recedere, et matrimonium repudio dissolvere; quia nullum initio inter eos ratum, et firmum obligationis vinculum intercessit. » Et infra: a Cum itaque nullum inter istos ratum conjugium existat: et subjectio politica, et regalis dominatio inter omnes gentes, et in omni lege, tam jure divino, quam humano rata, et probata sit: quid absurdius, aut ineptius dici potest, quam illa inter se componere, et argumentum aliquod ab infidelium conjugum societate, et jugo, quod excuti pro arbitrio potest, ad regalis imperii jugum repellendum deducere, et idem de utroque, quasi de plane similibus judicare? »
Respondeo: Mirum est, cur tantus jureconsultus ex uno verbo Innocenti i male intellecto in tantum errorem se praecipitaverit, nam quod ait Innocentius in cap. Quanto, de divort., matrimonium infidelium non esse ratum, non significat, esse solubile ad libitum, sed non esse insolubile omnino, ut matrimonium fidelium: solum enim solubile est in casu Apostoli, ipso Apostolo declarante in ea re voluntatem Dei. Quod autem matrimonium infidelium legitime contractum sit firmum, et insolubile, excepto illo casu, perspicuum est, primo ex ipso Innocentio in cap. Quanto, jam citato, ubi dicit, matrimonium infidelium esse verum: matrimonium autem verum definitur: Conjunctio viri, et foeminoe individuam vitae consuetudinem retinens, cap. Illud, de praesumptionibus. Ubi canonistae communiter eam definitionem approbant, ut etiam Theologi apud Magistrum in 4. sent. distinet. 27. Secundo idem Innocentius, in cap. Gaudemus, de divort. expresse docet, repudium etiam apud infideles non esse licitum: quod idem habetur in Canon. Si quis judaicae 28. quaest. 1. ubi dicitur apud infideles valere repudium lege fori, non lege poli. Tertio Concilium Tridentinum sess. 24. in principio: « Matrimonii », inquit, « perpetuum, insolubilemque nexum primus humani generis parens divini Spiritus instinctu pronunciavit, cum dixit: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea, quamobrem relinquet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Et certe Adam non de matrimonio tantum Christianorum, sed de matrimonio in genere locutus est: proinde omne verum matrimonium perpetuum insolubilemque nexum habet. Accedit quarto, communis Doctorum sententia: siquidem Magister sententiarum lib. iv. distinet. 33. Et cum eo sanctus Bo- * naventura, Richardus, Dominicus a Soto, et alii plurimi docent, repudium permissum fuisse Judaeis a Deo per Mosem, ut minus malum, sed numquam fuisse licitum neque apud Judaeos, neque apud Gentiles. Alii vero non pauci, ut sanctus Thomas, Scotus, Durandus, Paludanus, docent quidem cum Judaeis ita dispensatum fuisse circa repudium: sed tamen a Christo sublatam fuisse eam dispensationem, ut postea non fuerit amplius neque Judaeis, neque gentibus licitum: sunt enim Christi verba satis aperta, Marci v. Qui dimissam duxerit mxchatur, et cap. x
Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam, duxerit, adulterium commisit super eam: et si uxor dimiserit virum, et alii nupserit, moechatur. Itaque excusari non potest Barclaius, qui turearum errorem sequutus, voluit licitum esse infidelibus pro arbitrio matrimonia separare. Tametsi enim Turea? id faciunt, tamen cum errore manifesto faciunt. Ex quibus argumentum nostrum, quod frustra Barclaius solvere lentavit, omnino insolubile demonstratur. Nam, si licet conjugi fideli propter fidem, et religionem disrumpere vinculum, alioqui insolubile, quo alligatus erat conjugi infideli ante conversionem suam ad fidem; quanto magis licebit populo fideli disrumpere vinculum propter fidem, et religionem, quo alligatus erat Principi infideli, praesertim si is populum fidelefn pervertere satagat? Debilius enim esse vinculum quo adstringitur populus Principi suo, quam sit illud, quo adstringitur uxor viro suo perspicuum est, cum vinculum populi ad principem multis de causis solvi potuerit, et adhuc possit: vinculum autem uxoris ad virum, apud Christianos in nullo casu solvi possit, si ratum, et consummatum fuerit: apud infideles autem jure solvi non possit, nisi per conversionem alterius eorum ad fidem, altero perseverante in infidelitate.
Chapter 22 of 37