Skip to the text

Praefatio

Qui librum Gulielmi Barclaii de Potestate Papse nuper emisit in lucem, neque nomen suum, neque typographi, ac ne loci quidem ubi liber excusus sit, prodere ausus est. Quamvis enim in quibusdam codicibus editus dicatur is liber Musiponti: id tamen confictum fuisse, exploratum habeo. Timuit videlicet, nec sine causa, poenam, aut vituperationem; non praemium, aut laudem expectavit. Nomen tantum auctoris, quod ipse auctor, si viveret, libenter fortasse texisset, libere detexit; quod sciret cum ad judicem supremum avocatum et raptum, nihil negotii cum mortalibus jam habere. Hmc sane non boni operis argumenta sunt; qui enim male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguentur opera ejus: qui autem facit yeritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta, Joan. ni. Ipse etiam Barclaius veritus fortasse, ne in - credibilis arrogantia}, ac temeritatis argueretur, si quasi alter Goliath, adversus acies omnium Catholicorum scriptorum unus procederet; dissimulata multitudine adversariorum, mea solius scripta ex proposito oppugnanda suscepit. Sed ego non tanti sum, ut causam Ecclesiae universae a me uno pendere existimem: novi imperfectum meum; scio me unum esse de multis, neque committam, ut communi caUsse praejudicetur, sive dispu- Tom. XI [

tando stem, sive cadam. Ea de causa primum afferam in medium sententias clarissimorum scriptorum ex omni natione orbis Christiani, ut omnes intelligant Barclaii sententiam singularem esse, et scriptoribus Catholicis omnibus tum theologis, tum sacrorum canonum, ac civilium legum professoribus repugnare. Mirum autem esset si Barclaius nunc viveret, et in theatrum tot virorum doctissimorum, Italorum, Gallorum, Hispanorum, Germanorum, atque Anglorum introductus, tot adversa lumina intueri, vel os aperire, aut omnino mutire auderet. Deinde, ut de sententia Catholica} Ecclesiae nemo dubitare possit, plurium conciliorum Patres in unum quasi maximum concilium cogam; ubi aliquot summi Pontifices, non pauci Patriarcha}, plurimi Archiepiscopi, Episcopi, Abbates, aliique viri doctissimi, qui variis locis, et temporibus olim congregati sederunt; nunc iterum simul omnes conveniant, et unum Barclaium in medium vocatum sententiis suis obruant. Postremo cum satis constiterit, tum ex singulis scriptoribus, tum ex conciliis generalibus, quis sit Ecclesia} Catholica} sensus de summi Pontificis potestate in temporalibus: tum demum ad Barclaii objectiones solvendas, atque ejus argumenta examinanda deveniam. Et quoniam Barclaius potest|jte^if^ummi Pontificis in temporalibus universe negat, ego quoque potestatem eamdem universe astruam, non multum laborans, si ea potestas sit absoluta, vel in ordine tantum ad Spiritualia se extendat. Relaturus igitur sententias illustrium scriptorum Occidentalis Ecclesise de Potestate Papse in temporalibus, visum est ab Italica natione incipere, quia idem observatum esse video in concilio Constantiensi sess. 41.

Sententiae illustrium Scriptorum nationis Italicae.

Primus igitur ex Italica natione prodeat S. Gregorius VII. Papa, qui lib. vili. Registri sui, epist. 2. ad Episcopum Metensem, copiose docet, posse a Romano Pontifice principes Christianos excommunicari, et principatu privari, eorumque subditos ab obedientia eorum absolvi: « Quoti autem, inquit, postulasti, te nostris scriptis juvari, et praemuniri contra illorum infamiam, qui nefando ore garriunt, non potuisse auctoritatem sanctae, et Apostolicee Sedis regem Henricum excommunicare, nec quemquam a sacramento fidelitatis ejus absolvere, etc. »

S. Thomas Aquinas, qui non solum excellenti doctrina floruit, sed ea sanctitatis gloria fulsit, ut eum ab omni adulatione erga Pontificem longissima abfuisse, dubitari non possit, in 2. 2. quaest. 10. art. 10: « Considerandum est, inquit, quod dominium, vel praelatio introducta sunt ex jure humano: distinctio autem fidelium, vel infidelium est de jure divino: jus autem divinum quod est ex gratia, non tollit jus humanum, quod est ex naturali ratione: ideo distinctio fidelium, et infidelium secundum se considerata, non tollit dominium, et praelationem infidelium supra fideles. Potest tamen juste per sententiam, vel ordinationem Ecclesiae, auctoritatem Dei habentis, tale jus dominii, vel praelationis tolli: quia infideles merito suae infidelitatis merentur potestatem amittere super fideles, qui transferuntur in filios Dei, sed hoc quidem Ecclesia quandoque facit, quandoque non facit. » Haec S. Thomas, qui duo dicit adversus Barclaium: unum est, dominium, et praelationem introductam esse de jure humano, non ex jure divino, ut Barclaius frequenter affirmat: alterum est, auctoritate Ecclesiae, quae sine dubitatione ple¬

nissime residet in Papa, privari posse principes infideles dominio, quod habent super fideles. Neque per infideles intelligit S. Thomas solos Ethnicos, ut videtur existimare Barclaius, sed omnes infideles, sive pagani, sive judaei, sive haeretici sint: nam art. 6. ejusdem quaestionis enumerat, et comparat inter se species infidelitatis, ac dicit: « Haereticos esse infideles paganis, et judaeis absolute, et simpliciter deteriores; » deinde artic. 10, de omnibus infidelibus diserte pronunciat, « posse eos privari dominio, quod habent super fideles, si Ecclesia judicet expedire. » Idem repetit qu. 12, art. 2. et addit: « Propter alia etiam crimina, posse ab Ecclesia privari dominos dominio, quod habent super alios. » Idem in eadem 2. 2. quaest. 60. art. 6: « Ad tertium potestas, inquit, saecularis subditur spirituali, sicut corpus animae, et ideo non est usurpatum judicium, si spiritualis praelatus se intromittat de temporibus. » Idem S. Thomas in 2. sent. dist. 44. in fine, dicit, in Papa esse apicem utriusque potestatis spiritualis, et temporalis. Idem, si tamen idem lib. ili. de Regimine principum cap. 10: « Quod si dicatur, inquit, ad solam referri spiritualem potestatem (plenitudinem videlicet potestatis Pontificiae) hoc esse non potest, quia corporale, et temporale ex spirituali, et perpetuo dependet. » Et cap. 19: « Simile contingit in principe totius regni, quia pro conservatione regiminis super subditos ampliatur ejus potestas imponendo taleas, destruendo civitates et castra pro conservatione totius regni. Multo igitur magis conveniet summo, et supremo Principi, id est, Papae ad bonum totius Christianitatis. » Haec ille. De quo etsi non nihil dubium est, an sit S. Tfiomas, cum cap. 20. sequenti mentionem facit Alberti imperatoris, cujus tempora S. Thomasvivendo non attigit: et quia cap. 10. citato, S. Petrum Christi successorem non semel appellat; qua voce successoris videlicet, uti non solent, qui proprie loquuntur, ut S. Tomas in primis solet; tamen auctor est antiquus, et doctus, quem Barclaius spernere non potest.

Sanctus Bonaventura, vir doctissimus, et sanctissimus Episcopus Card. Albanensis, tantum abfuit ab adulatione Pontificis, ut ne levis quidem suspicio tanti criminis in eo unquam adhseserit. Is nihilominus, in lib. de Ecclesiastica hierarchia, part. 2, cap. 1. sic loquitur: « Jam vero possunt sacerdotes,

et pontifices ex causa amovere reges, et deponere imperatores, sicut saepius accidit, et visum est, quando scilicet eorum malitia hoc exigit,» et reipublicae necessitas sic requirit. Summus vero Pontifex penes quem in terris prima residet auctoritas non a rege, non a principe saeculari, non ab homine judicatur, sed solius Dei judicio reservatur. »

iEgidius Romanus ordinis sancti Augustini, archiepiscopus Bituricensis, in tract. de Potestate ecclesiastica, part. 1. cap. 30: « Sed, inquit, diceret aliquis, quod reges et principes spiritualiter non temporaliter subsint Ecclesiae, sed haec dicentes vim argumenti non capiunt: nam si solum spiritualiter reges et principes subessent Ecclesiae, non esset gladius sub gladio; non essent temporalia sub spiritualibus; non esset ordo in potestatibus; non reducerentur infima in suprema per media, haec ille, qui toto illo tractatu hoc probat potestatem Ecclesiae, quae plenissima est in summo Pontifice, non ad sola spiritualia, sed etiam ad temporalia se extendere. »

Beatus Augustinus Triumphus, alias de Ancona, vir adeo pius, et doctus fuit, ut in ejus sepulcro, beati titulum incisum videamus. Is in lib. de Potestate Ecclesiae quaest. 22. artic. 3. « Imperatorem, inquit, a Papa posse deponi quis ibit inficias? ejus enim est deponere imperatorem, cujus est eumdem consituere, id quod exempla ipsa declarant. » Yide plurima alia in tota quadragesimae quaestione.

Beatus Joannes de Capitrano, qui doctrina5 et miraculis Ecclesiam Catholicam illustravit, in lib. de Potestate Papae, part. 2. secundae partis principalis, in argumento octavo decimo pag. 54. editionis Venetae anni 1588: « Papa, inquit, principes in spiritualibus, debet similiter in temporalibus eminere, ut tamquam dignior propter eminentiam, supremus in omnibus habeatur. »

Sanctus Antoninus Florentiae archiepiscopus, vir aeque sanctus, ac doctus, atque ab omni adulandi specie alienissimus in summa sua part. 3. tit. 22. cap. 3. §. 7: « Talis, inquit, est potestas imperatorum, regum, et principum, quia per Papam habet institui, regulari, et confirmari, si bona est; et per ipsum habet judicari, et condemnari, si bona non est. » Item cap. 5. §. 7: « Potest, inquit, ipsos reges ex causa rationabili deponere. »

Isidorus Mediolanensis ordin. Prsedicat. lib. ii. de imperii militantis Ecclesiae dignitate, tit. 8. conci. 3. « Papa, inquit, potest eorum demeritis exigentibus imperatorem ac regem deponere. »

Gabriel Biel insignis Theologus, lect. 23. in canone Missae: « Ille, inquit, regit, et custodit, qui propter ipsius Ecclesiae regimen, unum (Papam videlicet) praeposuit universis, ut omnes ab uno, sicut corpus a capite gubernatur. » Et prope finem: « Papa transfert potestatem supremam saecularem de gente in gentem, et imperatorem deponere potest, etc. »

ThomasCajetanus ordin. Praedic. S. R. E. Gard. doctrina, et vitoe integritate insignis, in Apologia, de comparata auctoritate Papae, et Concilii, part. 2. cap. H, ad octavum, idem docet: nam proposito argumento octavo adversarii his verbis: Octavo, quia nonnulli summi Pontifices inveniuntur definivisse, se in temporalibus habere supremam potestatem: caeteri vero in oppositum. Respondet his verbis: Ad octavum dicitur, quod quia potestas Papae directe est respectu spiritualium ad supremum simpliciter finem humani generis; ideo suae potestati duo conveniunt: primo, quod non est directe respectu temporalium: secundo, quod est respectu temporalium in ordine ad spiritualia; hoc enim habet ex eo quod ad supremum finem omnia ordinari debent, etiam temporalia, ab eo procul dubio, cujus interest ad illum finem omnes dirigere, ut est Christi Vicarius: primum autem ex natura suae potestatis consequitur. Ex his autem sequitur, quod utrumque vere potest determinare, ut Papa: et quod habet supremam potestatem in temporalibus; et quod non habet supremam potestatem in temporalibus: quoniam utrumque verum est ad sanum intellectum, affirmatio namque est vera in ordine ad spiritualia: negatio vero est vera directe, secundum se ipsa temporalia. Unde nihil ex utraque decisione erroris accidit. »

Alexander de S. Elpidio ordin. Eremitatium S. Augustini in lib. de auctoritate summi Pontificis, et juridictione imperii, cap. 9, «Deo, inquit, non subditur, qui subjectus non est Dei Vicario, et ecclesiasticae potestati: nullus ergo rex, nullus temporalis princeps, cujuscumque conditionis existat, excipi potest, si Christianum se fateri vult

nomine, et re: quia etiam in temporalibus potestati supremae spirituali subjici debent. »

Petrus de Monte Venetus, et episcopus Brixiensis, in Monarchia, part. 2. quae st. 4. in fine: « Magnam, inquit, habet potestatem Papa super imperatorem, quia ex delicto eum deponit. »

Petrus Ancharanus in cap. Canonum statuta, n. 6. de constitut.: « Papa, inquit, habet utrumque gladium, et superioritatem ad imperium, et hinc est, quod imperatorem coronat, et inungit, et quandoque deponit.»

Sylvester Prieras ordin. Prsed. theologus, et canonista doctissimus, in Summa, verbo, Papa, n. 10: Papa, inquit, potest eligere imperatorem per se ipsum immediate, quando ex juxta, et rationabili causa expediret: quia principalis agentis habentis dirigere omnes fideles ad pacem, et finem spiritualem, est eligere ministros. » Et infra: « Potest (Papa imperatorem) dignum excommunicatione excommunicare, et dignum depositione deponere. » Et num. 11.: « Habet (Papa in reges, ct principes Christianos omnes) universalem spiritualium, et temporalium jurisdictionem. » Et infra: « Potest ex rationabili causa deponere. »

Astensis in Summa, 1. part. lib. ii. tit. 64. art. 4. pag. 201: « Ex praedictis, inquit, collige, quod principes saeculi, et domini temporales, non tantum propter haeresim suam, sed etiam propter negligentiam extirpandi haeresim aliorum, sunt excommunicandi, ab Ecclesia deponendi, de terris suis expellendi, et terrae eorum occupandae Catholicis possunt exponi, et idem, si princeps circa regnum, et justitiam faciendam, inventus fuerit negligens, insufficiens, et ineptus: Unde /acharias deposuit Childericum, et Innocentius Othonem. »

Nicolaus Abbas Panormitanus, in cap. so-' litae, de major, et obed. num. 7. « Papa, inquit, potest rationabiliter increpare imperatorem, et alios principes saeculares, et non mirum, nam potest eos ex causa deponere », idem docet in cap. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi.

Joannes de Anania, Archidiaconus Bononiensis in cap. licet, de voto, num. 10.

« Papa, inquit, privat laicum ordine geniturae, quia habet potestatem super reges, et regna. Unde deponit imperatorem. »

Bartholus in 1. si imperator. C. de legi¬

bus, num. 4. « Jus, inquit, eligendi imperatorem habent principes de Alemania, et jus privandi solus Papa habes ».

Baldus in prooemio ff. vet.: «Solus, inquit. Papa privat imperatorem ».

Petrus Andreas Gambara, in tract. de officio, et potestate Legati lib. ii. tit. de Variis ordinariorum nominibus, num. 220. « Solus, inquit, Papa deponit imperatorem, et reges, demeritis suadentibus ».

Restauras Castaldus, in lib. de Imperatore qu. 81. « Solus, inquit, Papa sine Concilio deponit imperatorem, quia Papse, et Christi unum est tribunal ». Et infra: « Papa principem quantumcumque exemplum, si expedit, punit, et deponit. »

Dominicus Cardinalis Tuscus vir doctissimus, qui adhuc vivit, et magnum opus ante paucos annos edidit, in sexto tomo Practicarum conclusionum, verbo. Papa, multos auctores citat ad hoc ipsum propositum: ad eum, si quis plures auctores velit, lectorem remitto.

Sententia illustrium Scriptorum nationis Gallicae.

Sanctus Bernardus lib. iv. de Consideratione cap. 4. « Quid tu, inquit, denuo usurparo gladium tentes, quem semel jussus es ponere in vaginam: quem tamen qui tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam. Tuus ergo et ipse tuo forsitan nutu, et si non tua manu evaginandus, alioquin si nullo modo ad te pertineret, et iis, dicentibus Apostolis, ecce duo gladii hic, non respondisset Dominus, satis est, sed nimis est. Uterque ergo Ecclesise, et spiritualis scilicet gladius, et materialis. Sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exerendus est, ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis, et jussum imperatoris, heee sanctus Bernardus, qui certe non diceret, gladium materialem Ecclesise esse, et non solum pro Ecclesia exerendum, sed etiam ad nutum sacerdotis exerendum, si cum Barclaio, existimaret, potestatem in temporalibus nullo modo ad Ecclesiam, ejusque Prsesidem pertinere ». Sed de hac sententia suo loco plura dicemus.

Petrus de Palude Patriarcha Hierosolymitanus, vir doctissimus, in tract. Dc causa immediata Ecclesiasticse potestatis artic. 4. qui est de potestate Papse, sic loquitur: a Licet Papa non habeat confirmare quemlibet regem, qui consensu populi a principio regnum assumpsit: tamen potest deponere omnem talem, non solum propter hseresim, aut schisma, aut aliud crimen intolerabile in populo, sed etiam propter insufficientiam, utpote, si quis idiota sensit, vel impotens viribus in regno prseesset, et propter ejus insufficientiam regnum fidelium periclitaretur. » Et infra reddens rationem ait: « Quia Papa est superior in spiritualibus, et per consequens in temporalibus quantum necesse est pro bono spirituali. »

Durandus Episcopus Meldensis theologus insignis, in lib. de Origine jurisdictionum, qusest. 3. « Quia, inquit, utraque potestas temporalis, et spiritualis est necessaria, ideo utramque potestatem (Christus) contulit Petro. » Et infra: « Isti sunt veri termini jurisdictionis 'spiritualis, et temporalis a fundatione Ecclesiae, quos transgredi non licet; quia jurisdictio temporalis nullo modo se extendit ad spiritualia, de quibus nihil novit: jurisdictio vero spiritualis se extendit primo, et principaliter ad spiritualia, secundario vero, et per quamdam consequentiam se extendit ad actiones hominum circa temporalia, quse ordinantur ad spiritualia tamquam ad finem. »

Erveus Brito Ordin. Prsedic. Magister Generalis, et theologus acutissimus, tract. de Potestate Papse §. Ad evidentiam secundi, sic loquitur: « Ad Papam pertinet corrigere omnem abusum tam potestatis Ecclesiasticse, quam terrense in quocumque existente de populo Christiano ».

Jacobus Alrnain in tract. de Suprema potestate ecclesiastica, et temporali, qusest. 2. principali, quse est de suprema potestate laica, cap. 5. ad tertiam allegationem: « Papa, inquit, potest imperatorem deponere in duobus casibus: primus, pro crimine pure spirituali, ut est hseresis: secundus, quando illi, ad quos spectat jure ordinario, sunt negligentes ipsum deponere. Ibidem ad quartam allegationem, sic ait: Si gens imperii efficeretur hseretica, vel transferret se ad aliam sectam dimittendo sectam Christianam: posset propter hoc Papa illam gentem privare dignitate, imperiali, et sic transferre in aliam gentem ».

Henricus Card. Ostiensis in Summa tit. de

Ileereticis. paragr. Qua poena puniantur num. 11. « Nota, inquit, quod domini temporales, non solum propter suam hseresim, sed etiam aliorum, quod cum possunt admoniti exterminare negligunt, excommunicari possunt, et terree ipsorum exponi Catholicis occupandse. Idem si princeps negligens inveniretur circa regimen, et justitiam faciendam. Unde Zacharias Papa deposuit Chidericum regem Francorum. »

Petrus Bertrandus Cardin. et Episcopus, Eduensis, in tractat, de Origine jurisdict. qusest. 4. num. 5. « Potestas, inquit, spiritualis debet dominari omni humanse creaturee: et quemadmodum Jesus Christus dum fuit in hoc mundo, et etiam ab seterno naturalis Dominus fuit, et de jure naturali in imperatores, et quoscumque alios depositionis, et damnationis sententias ferre potuisset: ita eadem ratione ejus Vicarius. »

Joannes de Sylva, tract. de Beneficio p. 3. qusest. 8. « Et Papa, inquit, potest deponere regem. »

Stephanus Aufrerius, in tract. de Potestate ssecularium, num. 5. et 6. « Papa, inquit, ipsum imperatorem tamquam inferiorem destituit, exigentibus causis: et in omnibus arduis negotiis, et maximis difficultatibus generantibus scandalum in christianitate, Papa potest hujusmodi majoritatis ratione se intromittere, etiam inter laicos, et exercere hujusmodi potestatem sibi a Deo attributam.

Gulielmus Durandus Episcopus Mimaten-

sis, speculator vulgo dictus, in speculo lib. i. tit. de legato. §. Nunc ostendendum, num. 17. « Papa, inquit, deponit imperatorem propter ipsius iniquitates, et dat (principibus) curatores, ubi ipsi sint inutiles ad regendum. »

Joannes Faber in legem primam, num. 10. C. summa Trinit. et fid. catholica. « Sed, inquit, de Papa non est dubium, quin se superior omnibus Christianis, et in temporalibus, et in spiritualibus. » Et infra: « Cum agitur de praejudicio animse, vel populi, Papa potest, et debet providere, et si necesse

.fiEgidius Bellamera Episcop. Avenionen-

sis, in cap. Alius. 13. qusest. 6. num. 2. sic ait: « Papa potest deponere imperatorem, qui ab eo temporalitatem recognoscit ». Et infra: « Etiam alios reges, licet ab eo regna sua non teneant infseudum, nec temporalitates suas ab eo recognoscant, nec juramentum fidelitatis ei praestent, videlicet pro delictis, et negligentiis. » Et infra: « Depositio autem regum facienda per Papam, non ex illa ordinaria; sed ex quadam suprema, et absoluta potestate procedit: et quod illam supremam, et absolutam potestatem Papa habeat, videtur multum aequum, et reipublicae valde expediens, scilicet ut sit aliquis supremus monarcha, qui regum hujusmodi excessus possit corrigere, et de ipsis justitiam ministrare. » Yide eumdem, in cap. Novit, de Judic. et in cap. Solitae, de majorit. et obed.

Joannes Quintinus Haeduus in repetitione ad c. Novit, de Judic. num. 64. «Quare, inquit, ponimus utrumque gladium Ecclesiae datum esse, hoc est, Ecclesiae Pontificem habere jus, et potestatem in spiritualia simul, et omnia temporalia, atque de his statuere, et decernere ex causa posse, cujus decretis standum: nam quamvis homo sit mortalis, tamen coelesti potestate pollet. » Et infra num. 127: « Hoc, inquit, jure Papa Zacharias anno Christi nati 753. Childericum longa majorum serie legitimum Galliae regem, et possessorem regno avito destituit, et in ejus locum Pipinum Belgam substituit, causatus peccatum esse, hominem tantae imparem potestati, inertem, et nihil agentem reipublicae gubernacula moderari. » Et infra: « Hinc et Leo, ut Pontifex Romanus, eadem fultus auctoritate Carolum pariter Gallorum regem, romanum creavit imperatorem. »

Remundus Ruffus, contra Molineum c. 6. pag. 106. « Non ignoramus, ir.quit, Leonem III. Pontificem Graecis ademptum imperium in Carolum Magnum contulisse: id enim cum nostri Annales, tum Graecorum libri testantur: quod jure sibi quaesitum, et CarolusMagnus, et posteri Franci, Germanique putarunt. Omitto Pipinum a Stephano II. vel ut nonnulli, a Zacharia regem factum, detruso in Monasterium Childerico ignavo, stupido, et bardo rege. »

Sententia illustrium Scriptorum nationis Hispanicae.

Sanctus Raymundus, in Summa lib. i. tit. de Haereticis. §. 7. Ex praemissis, inquit, inter alia collige notabiliter, quod judex, vel potestas saecularis, non solum propter haeresim suam; sed etiam propter negligentiam

contra haeresim extirpandam, potest non solum excommunicari ab Ecclesia; sed etiam deponi: et extende hanc poenam, et Ecclesiae potestatem quandocumque princeps aliquis saecularis fuerit inutilis, dissolutus, et negligens circa regimen, et justitiam observandam. 17. quaest. 4. §. Si quis princeps.

Pelagius Alvarus Episc. Sylvensis ex Ordine Minorum assumption. in tractat, de Planctu Ecclesiae lib. i. art. 21. Papa, inquit, transfert imperium, et confirmat imperatorem, electum canonice inungit, et coronat; et contumacem, et persecutorem Ecclesiae imperio privat.

Joannes de Turrecremata S. R. E. Card. doctissimus, in Somma de Ecclesia lib. ii. cap. 1 (3. propositione 4. docet, Papam jure papatus non habere extra principatum suum ecclesiasticum potestatem in temporalibus directe: sed cap. 114. docet per sexdecim conclusiones, Papam in ordine ad spiritualia habere potestatem amplissimam in temporalibus. Referam hoc loco unam tantum conclusionem. Quarta propositio, Romanus Pontifex videtur jurisdictionem etiam in temporalibus habere, quia non solum principes saeculares circa usum suae jurisdictionis delinquentes potest per censuram Ecclesiasticam coercere; verum etiam notabiliter negligentes a dignitate deponere. Yideat lector totum caput, et commentarium ejusdem auctoris in cap. Alius. 15. qusest. 6.

Cyprianus Benetus Aragonensis Ordin. Praedic, in libro de prima orbis sede, in resp. ad sextum pro 2. parte conclusionis primae. In traditione, inquit, clavium includitur etiam collatio terrenarum potestatum pro conservatione bonorum spiritualium.

Franciscus Victoria Ord. Praedic, de Potestate Ecclesiae Relectione 1. quaest. 5. prop. 8. In ordine, inquit, ad finem spiritualem Papa habet amplissimam potestatem temporalem super omnes principes, et reges, et imperatorem, et infra: Quando necesse est ad finem spiritualem potest, non solum omnia, quae principes saeculares possunt; sed et facere novos principes, et tollere alios, et imperia dividere.

Dominicus a Soto Ordin. Praedic, in 4. sent. dist. 25 quaest. 2. art. 1. conci. 5: Potestas, inquit, quaecumque civilis eatenus est ecclesiasticae subjecta in. ordine ad spiritualia, ut Papa possit per suam spiritualem potestatem, quoties ratio fidei et religionis exegerit, non solum ecclesiasticarum censurarum fulminibus adversus reges agere, eosque cogere; verum et cunctos chritianos principes temporalibus bonis privare, et usque ad eorum privationem procedere.

Alphonsus de Castro Ordin. Minor lib. n, cap. 7. de justa hsereticorum punitione, sic ait: Nec mirari debet aliquis, quod Papa propter haeresis crimen regem a regia dignitate deponat, et regno privet; quoniam in negotio fidei, etiam reges, sicut et alii inferiores subduntur summo Pontifici.

Jacobus Simanca Pacensis Episc. in lib. de Catholicis institutionibus tit. 45. num. 25. Quamvis, inquit, Ecclesiastica potestas distincta sita saeculari, et Papa jurisdictionem civilem non habeat in saecularium principum regna: nihilominus tamen in ordine ad finem spiritualem habet Pontifex Maximus amplissimam potestatem, in omnes principes Orthodoxos. Unde si princeps aliquis inutilis esset, aut iniquas leges contra religionem, aut contra bonos mores conderet, aut quidpiam simile faceret in detrimentum rerum spiritualium, posset Papa servatis justis circumstantiis, congruum remedium adhibere, privando etiam talem principem administratione, et jurisdictione.

Dominicus Bannes, in 2. 2. qua3st. 10. arfc. 10. in fine commentarii, paragr. Quarta conci. Ita etiam, inquit, a jure divino positivo est potestas, quam habet Pontifex ad auferendum dominium, et jurisdictionem ab infidelibus supra fideles: quando autem utendum sit hac potestate, relinquitur ejus dominio, vel judicio; et qusest. 12. art. 2. in comment. paragr. Circa ultimam conclus. Ecclesia, inquit, non tantum privat dominio in subditos, principes apostatas perfecte, verum etiam illos, qui lapsi sunt aliquo pacto in heeresim.

Martinus Ledesmius in secunda quartae queest. 2;>. art. 4. conci. 8. In ordine, inquit, ad finem spiritualem Papa habet amplissimam potestatem temporalem super omnes principes, et reges, et imperatores.

Gregorius de Valentia, in 2. 2. disput. 1. quoest. 12. punct. 2. asser. 2.: Jure, inquit, ecclesiastico per summi Pontificis auctoritatem, atque sententiam, omnino potest quis dominio, et praelatione erga subditos privari propter peccatum apostasiae a fide, neque est de hac assertione dubium ullum apud * vere Orthodoxos.

Gulielmus de Monserat Catalanus, in tractat. de Successione regum, num. 40.: Papa, inquit, Vicarius Christi cum causa potest quamcumque Christianum principem privare; prout privavit, et deposuit Childericum regem Franciae, et in ejus locum Pipinum instituit, et romanum imperium a Greecis transtulit in Germanos.

Alphonsus Alvarez, in Speculo cap. 16. Hinc, inquit, est, quod (Papa) imperium transferre potest de certo genere personarum, cum maxima causa ad aliud genus; et infra: Et ipsum imperatorem, tamquam inferiorem destituit exigentibus causis maximis, et arduis.

Antonius Cordubensis Ord. Minor, lib. i. Quaestionarii, qusest. 57. dub. 3.: Potestas, inquit, civilis subjecta est, non quidem potestati temporali Papae; sed spirituali aliquo modo, in casu necessitatis, vel magnse utilitatis spiritualium. Et Ecclesia, et maxime Papa, habet potestatem et auctoritatem, vel jurisdictionem aliquam temporalem in ordine ad finem spiritualem super omnes homines, et principes, et res omnes, et regna totius mundi.

Ludo vicus Molina, tom. i. de Just. et jure, tract. 2. disp. 29. conci. 3. « Potestas, inquit, spiritualis summi Pontificis ad finem supernaturalem adjunctam quasi ex consequenti habet supremam, et amplissimam potestatem jurisdictionis temporalis super omnes reges, et reliquos, qui sunt de Ecclesia; praecise tamen quantum postulat finis supernaturalis, ad quem spiritualis potestas ordinatur. Quare si id exigat finis supernaturalis, potest summus Pontifex deponere reges eosque regnis suis privare. »

Didacus Covarruvias, in tract. de resurrectione super Regulam, Peccatum, part. 2. §. 9. num. 7. « Hsec, inquit, sententia vera est in hoc sensu, ut Papa vere habeat potestatem temporalem etiam super imperatorem, quatenus ea utilis, et necessaria sit ad Ecclesiae Catholicae regimen, et spiritualis potestatis usum.

Fernandus Vasquius, lib. i. Illustrium controversiarum cap. 21. « Caeterum, inquit, Papa habet etiam jurisdictionem in temporalibus, quatenus necessaria sunt ad spiritualem expeditionem. » Et infra: « Id quod admittunt communiter utriusque partis fautores. »

Michael de Anynion, in tract. de Unitate Ovilis, et Pastoris, num. 12: Penes Papam, inquit, est utraque suprema potestas, licet non habeat usum gladii temporalis: et quia potestas Papae immediate a Deo emanavit, et ipsi soli Deo subest: potestas vero imperatoris a Vicario Christi, cui est subordinata, ideo Papa potest imperium de certo genere personarum transferre ad aliud, et imperatorem ungit, et coronat, confirmat, approbat, et reprobat, ac etiam deponit causis exigentibus. »

Martinus Navarrus, in Gomment. ad cap. Novit, de judiciis Notab. 3. num/41: « Potestas, inquit, Ecclesiastica, est species potestatis, distincta a laica, et longe nobilior ea; ut aurum est species metalli distincta a specie plumbi, et nobilior ea; quasque districte solum amplectitur supernaturalia: indirecte vero eatenus naturalia, quatenus sunt necessaria ad consecutionem finis supernaturalis, » et infra, num. 99: « Colligitur, inquit, ratio quare Papa deponere potest reges adeo negli gentes in regendis regnis suis, utob id populus Dei subditus illis retrahatur a consequenda vita aeterna. » Porro hic auctor plurimos citat in eamdem sententiam.

Sententia illustrium Scriptorum nationis Germanicae.

Stephanus Episc. Alberstatensis, in epist. quse exstatin Apendice Mariani Scoti, loquens de Henrico IV. imperatore: « Dominus, inquit, Henricus haereticus est, et pro nefandis malis a Sede Apostolica excommunicatus, nec regnum nec potestatem aliquam super nos, quia Catholici sumus potest obtinere. »

Hugo de S. Victore, natione Saxo, vir doctrina et sanctitate celeberrimus lib. i. de Sacrament. part. 2. cap. 41: «Spiritualis, inquit, potestas terrenam potestatem, et instituere habet ut sit, et judicare habet, si bona non fuerit. Ipsa vero a Deo primum instituta est, et cum deviat, a solo Deo judicari potest. »

Henricus de Gandavo, quodlibeto G. qusest. 33: « Iste, inquit, Hierarchia primus post Christum super 'universalem Ecclesiam Petrus erat, qui ambas claves tradidit, et duos gladios commisit; sic, ut regimen universalis Ecclesiae, tam in spiritualibus, quam in temporalibus ad ipsum pertineret. »

Ulricus in sua Summa, sic ait: « Si rex esset manifeste haereticus, vel si interpellatus

ab Ecclesia negligere nihilominus regimen regni sui, quantum ad ea quae sunt fidei, scilicet si non intenderet extirpationi haereticorum, posset ab Ecclesia deponi a regia dignitate. » Ilunc auctorem allegat Joan. de Turrecremata loco supra citato.

Dionysius Carthusianus, in lib. de Regimine politiae, art. 19: «In Ecclesia, inquit, Dei est unus Pontifex summus, videlicet dominus Papa, in quo est utriusque potestatis, atque dominii plenitudo, et apex, hoc est, tam spiritualis, quam saecularis potestatis: idcirco jurisdictionem, et dispositionem habet super omnia regna, et principatus fidelium non solum in spiritualibus, sed etiam in temporalibus, dum rationalis causa requirit. Nam et imperatorem potest deponere, et reges, si vita eorum id mereatur, regnis suis privare.

Joannes Driedo lib. i. de libertate Christiana cap. 14: « Verum, inquit, hic non est silentio praetereundum, quod Papa, ex plenitudine potestatis super universos principes Christianos, potest reges, ac principes propter haeresis crimen privare suis regnis atque imperiis, et in temporalibus prorsus eximere plebem Christianam ab obedientia, et subjectione eorum. » Vide etiam cap. 9. ubi demonstrat auctor in ordine ad finem supernaturalem, subjectam esse potestatem temporalem potestati spirituali.

Albertus Pighius lib. v. de Ecclesiastica Hierarchia cap. 2: «Quare, inquit, hi omnes (reges, et principes videlicet Christiani) ut pars et membra sunt Ecclesiae, necessario etiam subsunt Ecclesiasticae hierarchiae Praesidi, qui sui imperii habena moderetur eosdem; in suam mutuo, et totius corporis utilitatem conspirantes teneat omnes, contineat in officio, praevaricantes corrigat, et si ita exigat totius necessitas; administratione quoque, et officio amoveat, et in locum eo-. rum constituat alios, aut constituandos praecipiat per eos, ad quos hoc ipsum de jure, aut consuetudine pertinet. » Vide eumdem auctorem cap. quartodecimo, ubi idipsum repetit, et exemplis allatis probat.

Jacobus Latomus, in lib. de Ecclesia cap. 14: « Ex ejusdem, inquit, principiis conficitur, regem, aut alium quemcumque terrenum principem Christianum, regno, et principatu jure privari posse per Ecclesiam; quia regnum, et principatus cum personis, ut supra dictum est, in Ecclesiae corpus, et jus transiit per sacrum baptisma, et per christianm religionis liberam acceptionem Christo, et sponssc ejus didicatum, et consecratum, et donatum donatione irrevocabili. » Hsec ille, qui potestatem Ecclesise plenissime residere in summo Pontifice demonstravit in alio libro, quem de Primatu Romani Pontificis inscripsit.

Conradus Brunus lib. ni. de Legationibus cap. 6: « Hsec, inquit, jurisdictio judicia civilia, et criminalia, denuntiones, et inquisitiones, accusationes, pcenasitem, et censuras Ecclesiasticas complectitur in personas, et res Ecclesiasticas: multis etiam casibus in laicas personas, et pro rebus temporalibus datur. In bis omnibus plenissimam habet jurisdictionem summus Pontifex: determinatam autem, et certis limitibus conclusam Archi episcopi, Episcopi, etc. »

Sententia illustrium Scriptorum nationis Anglicse, et Scoticae.

Alexander Alensis Anglus Ordin. Min. vir doctissimus, et sanctorum Thomae et Bonaventurae praeceptor part. 4. quaest. 10, in explicatione Canonis Missae in illud: Et pro rege: « N. spiritualis, inquit, potestas terrenam habet instruere, et judicare, si bona fuerit: ipsa vero a Deo primum instituta est, et cum deviat, a solo Deo judicari potest. » Idem Alexander part. 4. quaest. 79. membr. 5 et G: « Yoluit, inquit, Deus quosdam in alios plures habere potestatem; et deinde in illos alios pauciores; et sic semper donec deveniretur ad unum, scilicet Papam, qui sub Deo immediate est. » Quod loco docet Alexander, Papam ita praeesse omnibus potestatibus, ut ipse solus sub Deo immediate sit.

Robertus Olkot Anglus, in lib. Sapientiae lect. 200: « Hic autem, inquit, est rex regum, cui omnes subsunt nationes, et populi, qui temporalia ab eo recipiunt: Sacerdotio tamen, ac summo Pontifici debet subesse. » Et infra: « Samuel unxit David in regem, in figura quod Vicarius Christi, et Praelatus Ecclesiae confert principatum, et regiam potestatem ad utilitatem Ecclesiae, unde jus, et auctoritas examinandi personam electam in regem, et promovendi ad imperium ad Papam pertinet.

' Franciscus Maironus Scotus, in 4. sent. distinet. 19. quaest. 4: « Plenitudo, inquit, potestatis secundum utramque jurisdictionem concurrit in eamdem personam: hoc patet

auctoritate Christi dicentis: Quodcumque ligaveris etc. »

Joannes Bachonus Anglus Ord. Carmelitarum, in Prologo super 4. sent. quaest. 11 art. 4: « Papa, inquit, habet judicare dc regnis, et de regibus in causa belli, ct pacis: potest enim compellere principes temporales, ut pacem, ut justitiam sibi invicem servent. » Et infra: « Habet regem deponere, ut alteri regnum tribuatur, ratione iniquitatis, vel inutilitatis suae personae. Item habet imperatorem deponere, et imperium alteri dare, si non defendat Ecclesiam. »

Thomas Valdensis Ordin. ejusdem, in libh. Doctrinalis fidei antiquae, art. 3. cap. 75. explicans quo sensu S. Gregorius servum se imperatoris dixerit: « Profecto, inquit, nec beatus Papa Gregorius eminentia sui status super statum imperatoris praejudicavit in aliquo, cum regem sibi verbo tenus praeposuit, negotio quoque, quod tunc tractabatur attento,: quod tunc apte videbimus, si posteriora ejus facta, et scripta quaeramus. Vide an se magistrum et imperatorum, et regum non arbitratur, cum post privilegia quaedam senatori presbytero, et abbati Xenodochii Francorum directa sub interminatione dignitatis, et honoris omni ejus violatori conclusit, » haec ille, qui continuo subjungit duo privilegia sancti Gregorii, quibus minatur regibus regnorum amissionem, si privilegia illa violare praesumerent.

Reginaldus Potus, sanctae Romanae Ecclesise Cardinalis, in lib. de summo Pontifice cap. 8: « Ex quo, inquit, id quod paulo ante diximus, ita concludi potest, Christi Vicarium, cui singulare, et maximum omnium ministerium commissum est, illud nimirum, quod ultimum spectat hominis finem, in orbe terrarum, Ecclesiaque gubernanda obtinere summam ac praecipuam potestatem inter caeteros omnes Dei ministros, seu imperatores, seu reges, seu principes, aut quocumque alio nomine nuncupantur. »

Nicolaus Sanderus in lib. ii. de visibili Monarchia Ecclesise cap. 4. « Ex his igitur, inquit, quae tum divinum jus, tum ipsius naturae lumen revelat, abunde apparet, quantopere aberrent a veritate, qui putant reges Christianos in suis regnis supremam semper potestatem habere, nec unquam Episcopis ita subesse, ut cum in fidem obstinate peccant, a regno promoveri queant, et supra, Pontifex igitur non minus dabit operam, ut regem, qui populum Christianum falsa doctrina imbuit, a regimine populi removeat, quam Pastor operam dat, ut male affectum arietem de medio tollat. »

Habemus igitur, quae doctrina viguerit in Ecclesia antequam Barclaius et ego litigare inciperemus. Et si S. Augustinus, in lib. n. cap. ultim. adversus Julianum, adductis testimoniis undecim Scriptorum, quorum aliqui ante ducentos annos, aliqui ante centum, aliqui ipsius aetate vixerant, affirmat, in nullo concilio Ecclesiastico tot illustres Scriptores, et Magistros unquam simul convenisse; et miratur, si Julianus in illum conventum introductus os aperire, et tot viris gravissimis, et doctissimis resistere ausus fuisset: quanto majore ratione possumus nos affirmare, in nulla synodo quantumvis numerosa convenisse unquam scriptores eximios supra septuaginta, quorum aliqui ante quingentos annos floruerunt, quique diversis saeculis in diversis Christiani orbis partibus, non solum doctrina, sed etiam sanctitate, et miraculis Ecclesiam illustrarunt? Et quamvis affirmare non possum, an Barclaius in coronam tot insignum scriptorum introductus, si nunc viveret, residendum, an credendum sibi esse censeret: hoc tamen securus affirmo, vel omnium istorum libros, quibus Ecclesia tot jam sseculis usa est, exterminandos bsse; vel Barclaii libellum, ut scandalosum, temerarium, seditiosum et erroneum flammis ultricibus esse tradendum.

Sententia Conciliorum de potestate summi Pontificis in temporalibus.

Sed si forte alicui fidem non faciunt testes singulares, quamvis plurimi, et omni exceptione majores: veniam ad testes contestes, eosque pene innumerabiles, qui adversus Barclaium testimonium dicent. Ante annos 900. a Gregorio 11. Romano Pontifice excommunicatum fuisse Leonem Isauricum imperatorem, propte* crimen haereseos, et vectigalibus Italice, ac per hoc parte imperii mulctatum, testantur historici Graeci Glycas, Theophanes, Cedrenus, et Zonatas, in Leone Isaurico; et Latini Sigebertus anno 727, Paulus Diaconus lib. xxi. et Platina in Gregorio III. Latini enim tribuunt Gregorio III. hoc factum, quoniam is Gregorii II. sententiam confirmavit. Porro sententiam Gregorii II. in synodo Episcoporum latam fuisse, testatur Joannes Zonatas Graecus auctor, in

vita Leonis Isaurici, cujus haec sunt verba, tom. m. Annalium: Gregorius, quitum Romae veteris Ecclesiam gubernabat, illos una cum imperatore synodico anathemate obstrinxit, et vectigalia, quae ad id usque tempus imperio inde pendebantur, inhibuit, inito cum Francis foedere. Itaque tota illa synodus Gregorio Pontifici assensit, totque sunt ejus rei testes, quot in eamdem synodum Episcopi convenerunt.

Deinde post annos circiter trecentos, cum Gregorius YII Pontifex, Hernicum IV. imperatorem saepius admonitum excommunicavit, et imperio regnoque privavit; non id occulte, et solo suo arbitratu, sed in synodo Romana, ad quam, plurimi Episcopi undique convenerant, omnibus consentientibus et laudantibus, publice, et solemni ritu ac caeremonia fecit: de hac synodo scribitur in lib. vn. Registri Gregorii YII. actam esse anno Domini 4080, anno septimo ejusdem Gregorii, atque ad eam synodum convenisse Archiepiscopos, et Episcopos, nec non Abbates, et diversorum ordinum Clericorum, et Laicorum innumerabilem multitudinem.

Ilis addi debent alia quinque concilia habita a successoribus Gregorii YII videlicet Beneventanum a Victore III; Placentinum ab Urbano II; Romanum a Paschale II; Coloniense a Gelatio II; Remense a Callisto II. in quibus confirmata est sententia Gregorii VII. Vide dc his Conciliis infra cap. 9.

Prseterea cum Urbanus II. Pontifex Philippum I Francorum regem, ob repudiatam legitimam uxorem, et adulteram in matrimonium acceptam, et admonitum obedire recusantem, excommunicaret, et coronam regni privaret; id fecit in concilio frequentissimo Claramontano, ut testis est Sigebertus, in Chronico anni 1095: et clarius idem refert Matthaeus Paris in Villielmo II ad annum 1095. Sed quod cum excommunicatione intelligeretur privatio regiae dignitatis, potest ex Ivone Episcopo Carnotense, qui in epist. 28. ad Urbanum II Papam, sic loquitur: « Qui ad vos venturi sunt in calliditate ingenioli sui, et venustate linguae impunitatem flagitii se impetraturosregiasede Apostolica promiserunt, hac rationnex parte usuri, regem cum regno ab obedientia vestra discessurum, nisi coronam restituatis, eumque ab anathemate absolvatis. » Intelligi potest etiam ex historicis, qui testantur, vetitum fuisse ab Urbano Pontifice, ne diadema regium Philippo excommunicato imponeretur

Vide Chronicum Joan. Naucleri, Gener. 37. Paulum iEmilium lib. m. in Rege 38. Papirium Massonium, Annal. lib. m. Adde etiam quod scribitur in Summario, sive Compendio historiarum Francicarum Nicolai Yignerii, toto tempore quo Philippus sub anathemate vixit, in publicis scripturis non fuisse positum de more, regnante Philippo, sed, regnante Christo; quia videlicet regem excommunicatum pro rege populus non habebat.

Adhaec, Innocentius III. Pontifex anno 1215, concilium generale Lateranense, quod jure maximum dici solet, convocavit ^adfuerunt enim cum ipso summo Pontifice Patriarchae Orientales duo per se, Constantinopolitanus et Hierosolymitanus: duo per Legatos, Alexandrinus et Antiochenus: Archiepiscopi septuaginta, Episcopi quadringentiduodecim, abbates, priores conventuales octingenti, legati imperatorum Occidentis et Orientis, regum vero, Hierosolymae, Franciae, Hispaniae, Angliae, et Cypri. In hoc igitur orbis Christiani celeberrimo conventu editus est canon, qui est ordine tertius, adversus haereticos in haec verba: « Excommunicamus, et anathematizamus omnem haeresim extollentem se adversus hanc sanctam orthodoxam Catholicam fidem, quam superius exposuimus etc. » Et intra: « Si vero dominus temporalis admonitus ab Ecclesia, terram suam purgare neglexerit ab haeretica foeditate, per Metropolitanum, et comprovinciales Episcopos excommunicationis vinculo innodetur. Et si satisfacere contempserit infra annum, significetur hoc summo Pontifici, ut ex tunc ipse vassallos ab ejus fidelitate denunciet absolutos, et terram exponatCatholicis occupandam, qui eam exterminatis haereticis sine ulla contradictione possideant, et in fidei puritate conservent, salvo jure domini principalis, dummodo super hoc ipse nullum praestet obstaculum, nec aliquod impedimentum opponat, eadem nihilominus lege servata circa eos, qui non habent dominos principales. » Quid hic Barclaius diceret? si haec non est Ecclesiae Catholicae vox, ubi obsecro eam inveniemus? et si est (ut verissime est) qui eam audire contemnit, ut Barclaius fecit, an non ut ethnicus, et publicanus, et nullo modo Christianus, et pius habendus erit? si non habet summus Pontifex potestatem in terris, disponendi de temporalibus usque ad depositionem principum eorum, qui vel ipsi haeretici sunt, vel haereticis quoquo modo favent, cur

in editione hujus canonis nullus ex tanto numero reclamavit? cur ne unus quidem ex tot imperatorum, et regum oratoribus mutire ausus est? Nondum videlicet parasiti principum temporalium exorti fuerant, qui, utreg na temporalia stabilire videantur, regnum aeternum iis, quibus adulantur, eripiunt.

Sed addamus et Lugdunense concilium. Ergo Innocentius IY. Pontifex anno salutis 1245. Lugduni generale concilium celebravit, in quo praeter Archiepiscopos undique evocatos, interfuerunt etiam Balduinus imperator Orientis cum aliis multis principibus. Sanctum quoque Ludovicum Francorum regem eo tem pore Lugduni fuisse, et Pontifici adfuisse, testantur HSmilius et Nauclerus. Atque in conventu illo, Ecclesiam universam sine dubio repraesentante, lata est sententia in Fridericum II imperatorem in haec verba: « Nos itaque super praemissis, et quam pluribus aliis ejus nefandis excessibus, cum fratribus nostris, et sancto concilio deliberatione praehabita diligenti, cum Jesu Christi vices, licet immeriti, teneamus in terris nobisque in B*. Petri persona dictum sit: Quodcumque ligaveris super terram, l/gatum erit et in coelis, memoratum principem, qui se imperio, et regnis, omnique honore, et dignitate reddidit indignum, quique propter suas iniquitates, a Deo ne regnet, vel imperet est abjectus, suis ligatum peccatis, et abjectum, omnique honore et dignitate privatum a Domino ostendimus, et denunciamus; et nihilominus sententiando privamus; omnes qui ei fidelitatis juramento tenentur adstricti, a juramento hujusmodi perpetuo absolventes, auctoritate Apostolica firmiter inhibendo, ne quisquam de caetero sibi tamquam imperatori pareat, et intendat: decernendo quoslibet, qui ei deinceps veluti imperatori, vel regi consilium, vel auxilium prsestiterint, seu favorem, ipso facto excommunicationis sententiae subjacere. Illi autem ad quos in eodem imperio, imperatoris spectat electio, eligant libere successorem. De praefato Siciliae regno providere curabimus, cum eorundem fratrum nostrorum consilio, sicut viderimus expedire. Haec sententia est summi Pontificis toto approbante concilio, hoc est, tota consentiente et laudante Christianorum praesulum universitate: et tamen audet unus nescio qui contra disputare, et librum suum in lucem edere, atque imperitorum oculos fascinare. Quod si singula per se concilia Catholicae Ecclesiae, praesertim cum in iis prsesidet Summus Pontifex, fidem amplissimamfaciunt, ut nemini fas sit contra sentire: quanta temeritas esset, si quis decem conciliis frequentissimis, simul junctis, contradicere auderet? Nam etiam si concilia ista diversis locis, et temporibus habita sint, tamen facile possunt ante oculos montis omnia simul constitui, et ex omnibus unum maximum, et numerosissimum fieri, ubi simul conspiciuntur Gregorius VII., Victor III., Urbanus II., Paschalis II., Gelasius II., Callixtus II., Innocentius III. et Innocentius IV. sanctissimi omnes doctissimique Pontifices, apostolica potestate, reges haereticos, vel haereticorum patronos excommunicantes, atque a regni solio deponentes; et simul omnes praesules Ecclesiarum cum Legatis omnium fere principum sententias tantorum Pontificum, ut justissimas approbantes, et collaudantes. Certe si Barclaius, aut quicumque illi similis est, in ejus modi conventum introduceretur mirum est, si loqui auderet, immo si non continuo obmutesceret. Sanctus Augustinus lib. i, in Julianum cap. 2, concilium Palaestinum Episcoporum quatuordecim, satis magnae auctoritatis futurum existimavit ad unius Juliani audaciam comprimendam; cur igitur non multo magis valeant ad unius Barclaii temeritatem damnandam Episcopi supra mille, qui in decem conciliis convenerunt? Hanc igitur sententiam Ecclesiae Catholicae, quam in meis Disputationibus de summo Pontifice, cum juvenis adhuc essem breviter attigeram, cogor nunc adversus Gulielmum Barclaium senex defendere: quem sane laborem ab homine, qui se Catholicum profitetur, mihi adferendum, suspicatus numquam fuissem. Nam eos, qui foris sunt, et assidue contra me scribunt, nihil moror.

Chapter 1 of 37