Caput XXIV. Defenditur ratio quarta Bellarmini pro potestate Pontificis in temporalibus
In cap. 24. proponit Barclaius rationem quartam, qua ego usus fueram ad stabiliendam potestatem Summi Pontificis in temporalibus usque ad ipsos Principes in certis casibus abdicandos. Haec est autem ratio. Quando reges, et principes ad Ecclesiam veniunt, ut Christiani fiant, recipiuntur cum pacto expresso, vel tacito, ut sceptra sua subjiciant Christo, et polliceantur, se Christi fidem servaturos, et defensuros etiam sub poena regni perdendi: ergo quando fiunt haeretici, aut Religioni obsunt, possunt ab Ecclesia judicari, et etiam deponi a principatu, nec ulla fiet eis injuria si deponantur. Hucusque recitat Barclaius, quamvis in meo libro plura addantur ad confirmationem hujus rationis.
Respondet autem admittendo antecedens, et negando consequentiam. « Nam, inquit, licet verum sit Principes ad Ecclesiam venientes se sceptraque sua Christo subjicere, et vel ultro ea promissa seu tacite seu expresse facere, quae Bellarminus commemorat: non tamen verum est, nec inde sequitur, eos judicari, et deponi posse ab Ecclesia, vel Summo Pontifice, si fidem fallant, et pactum, ad jusjurandum negligant: quia suprema illa Christi jurisdictio, et potestas temporalis in reges omnes, et mundum universum, quam habet, ut Dei filius, non competit Ecclesiae, vel Pontifici, sed tantum illa potestas, quam Christus sibi assumpsit, dum inter homines humano more versaretur: at Christus nullum temporale dominium, et potestatem usurpavit, dum in terris, ut homo inter homines ageret, ac proinde neque Ecclesia, ut Ecclesia, neque Papa, ut caput Ecclesiae, et Vicarius Christi ullam temporalem potestatem, ut pluribus explicat, et probat idem vir doctissimus lib.n. de Pontif. cap. 4.»
Respondeo: Argumentum Barclaii, quo mei argumenti consequentia oppugnatur, malam habet consequentiam, et falsum antecedens; quare sine viribus ullis solo strepitu verborum pugnat. Consequentia, inquam. ejus argumenti mala est, quoniam etiamsi Ecclesia, vel Papa non haberet ex se potestatem principes luereticos deponendi, haberet tamen ex ipsa promissione jurata, et ex pacto inito cum ipsis principibus, quando ad Ecclesiam Christianam admissi sunt: id quod exemplo illustrari potest: quando enim reges cum Romano imperio societatem inibant, et fidelitatem illi jurabant, si postea rex socius ad hostes Romanorum deficiebat, non existimabant Romani injuriam se illi regi facturos, si eum regno privarent: quoniam tametsi ante initam societa em, nullam haberent Romani potestatem in eum regem, tamen fides data, et juramento firmata potestatem illis dabat. Deinde falsum est antecedens argumenti Barclaiani, ut hucusque satis ostendimus disputatione tam prolixa, et ex iis, quse Barclaius hoc loco admittit, nullo negotio demonstrari potest: admittit enim habere Summum Pontificem, ut Christi Vicarium, eam potestatem, quam Christus habuit, dum ut homo inter homines vixit. Christus autem, quamvis noluerit, ullum temporale Regnum eripere iis, qui ea possidebant, idque vel sibi assumere, vel aliis tradere; tamen qui negat potuisse Christum
id facere, Evangelium ipsum negat: quid enim est quod idem Christus dicit Joan. xm. Dedit ei omnia Pater in manus? Si habuit omnia in manus, certe super omnia potestatem habuit: si super omnia potestatem habuit, cur non potuit de temporalibus rebus omnium hominum disponere? Item Joan. xvii. Idem Dominus ait Patri, Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. Ubi per omnem carnem omnes homines intelliguntur. Habuit igitur Christus homo in terris potestatem super omnes homines, ac per hoc super imperatores etiam, et reges, potuitque eos, si voluisset, judicare, punire, regnis, imperiisque privare: cujus potestatis exemplum aliquod ostendit, cum daemonibus concessit ut in ingentem pecorum multitudinem irruerent, eosque omnes in mare suffocandos praecipitarent: neque timuit ne forte injuria afficeret eos, qui ex interitu tam numerosi gregis, qui ad duo millia ascendebat, teste S. Marco cap. v, non levem jacturam patiebantur. Judicavit enim Dominus expedire ad gloriam Dei, ut de re illa temporali disponeret etiam cum detrimento dominorum, ut sciretur quanta multitudo spirituum immundorum hominem obsedisset, et quanta facilitate ipse tantum numerum daemonum solo imperio ejecisset.
Quod addit Barclaius, me docuisse, Ecclesiam, ut Ecclesiam, vel Pontificem, ut caput Ecclesiae et Christi Vicarium, nullam temporalem potestatem habere posse; mera impostura est. Ego enim solum docui, Pontificis potestatem directe spiritualem esse, sed indirecte extendi ad temporalia, atque ad ipsam etiam principum terrenorum depositionem. Et cur, obsecro, tantum laborat Barclaius in examinandis, et refellendis Bellarmini rationibus pio confirmanda Pontificia potestate in temporalibus, si Bollarminus cum Barclaio convenit in abneganda Pontificia potestate in temporalibus? Sed libri ssepius recu. i extant, et facile poterit lector judicare, utrum ego in eodem libro mecum ipse pugnem, an potius Barclaius impostorem agat, ea sententia nobilis poetae fretus:
Dolus, an virtus, quis in hoste requirat?
Addit postea Barclaius aliam responsionem, quoniam non erat tam stupidus, ut non videret priorem solutionem nullas vires habere, ait igitur: « Quae omnia promittunt quidem Principes Christo, acceptante promissionem Ecclesia, tamquam ejus sponsa, in cujus sinu regenerantur, aut ipso Pontifice non ut homine, sed ut Christi Dei ministro vicariam operam praebente; ac proinde ipsi Christo per Ecclesiam, vel Papam obligatio principaliter acquiritur ». Et infra: « Si pactum conventum postea neglexerint, aut prorsus contempserint, ab eo solo puniri possunt, in cujus verba jurarunt, quique omnium rerum temporalium Dominus est, et quem supra se Judicem in temporalibus solum habent; non autem ab eo, cui rerum tantummodo spiritualium, et recipiendae promissionis cura commissa est ».
Respondeo: Promissio, qua principes infideles, cum ad Ecclesiam veniunt, pollicentur se fideles futuros, et Ecclesiam defensuros, neque ab ea unquam recessuros, aut eam oppugnaturos, sub poena privationis regni; promissio, inquam, ejusmodi principaliter quidem ad Christum dirigitur; sed tamen trangressores non solus Christus immediate, et per se punire potest: sed postea etiam Christi Vicarius, qui auctoritate a Christo accepta Ecclesiam regit, trangressores pacti, et juramenti punire, quemadmodum quotidie videmus, eos qui absenti regi coram prorege fidelitatem jurant, si forte defectionem moliatur ab ipso prorege continuo puniri; et clericos, qui absenti Episcopo, coram ejus vicario generali obedientiam spondent, si forte contumaces efficiantur, ab eodem Vicario carceribus mancipari, et plecti.
« At, inquit Barclaius, raro rex ipse fidelitatis jusjurandum acceptat, sed ut plurimum per Cancellarium id opus oxequitur- Cancellarius itaque cum Magnates in verba regis jurantes ad feuda, et dignitates admittit, eas in civili administratione, et jurisdictione temporali sub rege partes obit, quas Pontifex sub Christo in spirituali gubernatione Ecclesiae, cum principes ad eam venientes interposito fidelitatis, et pietatis erga Deum sacramento, recipit. Et ut ille quidem clienti semel recepto dicet postea fidem frangat crimenque committat, quod felloniam vocant) ex nulla causa feudum auferre potest, quod solius regis sit, minimeque can- Gellario concessum. Ita neque hic receptos in Ecclesiam principes, quantumvis graviter postea delinquant, fidei que desertores fiant,
regnis et dignitatibus privare, aut alio modo temporaliter punire potest. »
Respondeo: Haec tota ratio deceptionis Barclaii, quod summum Pontificem Cancellario similem esse ducit, in quo nulla est jurisdictio. Quae similitudo longissime abest a veritate: siquidem Scripturae divinae veram potestatem, et jurisdictionem, eamque amplissimam, et supremam Pontifici tribuunt: nam quod dicitur Mattii, xvi: Quodcumque ligaveris, et quodcumque solveris, non officium cancellarii, sed officium praesidis jurisdictionem habentis sonat. Et illud: Pasce oves meas, Joan. ult. non officium cancellarii in regno, sed potestatem illam Pontifici tr ibuit in Christianos, quam habet pastor in oves, qui eas utique regere, et ligare, et baculo ferire, et ad omnem obedientiam cogere potest. Illud etiam quod Apostolus in Actis cap. xx. dicit: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei: non officium cancellarii, sed officium rectoris, et praepositi significat. Denique illud Matth. xxiv. Quis putas est fidelis servus, quem constituit Dominus supra familiam suam? non officium cancellarii nobis ostendit, sed officium magistri domus, qui toti familiae cum potestate praeest. Quare summus Pontifex non cancellario, sed proregi in regno, vel vicario in Episcopatu, vel rectori in civitate, vel praeposito in familia, vel capiti in corpore comparari debuit: et haec quidem a nobis dicta sunt, si admittenda esset sententia illa Barclaii, quod principes cum ad Ecclesiam veniunt, soli Christo fidelitatem, et obedientiam spondeant: sed ea sententia falsa est, neque eam admittere ulla ratione possumus, spondent enim principes obedientiam, et fidelitatem expresse vel tacite, non Christo solum, sed etiam iis, qui Christi locum in terris gerunt. Atque huc pertinet illa confirmatio argumenti, quam ego rationi meae quartae subjeci, et quam Barclaius in extremo cap. 124. refert et quorsum pertineat, ignorare se dicit, aut fingit.
« Quod autem, inquit, huic quartae rationi subjicit: (nam non est idoneus Sacramento Baptismi, qui non est paratus Christo servire, et propter ipsum amittere quicquid habet: ait enim Dominus Luc. xiv. Si quis venit ad me, et non odit patrem, et matrem, et uxorem, adhuc autem, et animam suam, non potest meus esse discipulus). Id quorsum spe-
ctet, non video: nemo certe hoc negat, sed quid inde? talis ratio non magis ad institutum pertinet, quam quod remotissimum est: ut nec illud, quod ibidem sequitur. (Praeterea Ecclesia graviter erraret, si admitteret aliquem regem, qui vellet impune fovere quamlibet sectam, et defendere haereticos, et evertere Religionem.) Est hoc verissimum, sed ut dixi, nihil ad institutum pertinet: non enim de ea re hic quaestio est, sed de potestate temporali Ecclesia, sive Summi Pontificis. »
Respondeo: Quorsum ista pertineant, et quod ad rem propositam maxime faciant, ita ostendo. Fingamus regem aliquem infidelem ad Ecclesiam venire, et a Barclaio institutum ita loqui: Ego civis Sanctorum per Baptismum effici cupio, et sancte promitto, sceptrum meum Christo velle subjicere, Ecclesiam ejus pro viribus defendere, et numquam a sancto proposito deficere: protestor tamen, quod si forte fidem fregero, si haereticus, si apostata, si paganus evasero, si Religionem Catholicam persequi, et funditus evertere conatus fuero: nolo ab Ecclesia, vel ejus Praeside, sed a solo Christo poena temporali puniri: et si forte Praeses Ecclesiae per sententiam excommunicationis me de coetu piorum expulerit, volo ut nihominus fideles Ecclesiae filii mihi, ut regi servire et obedire teneantur, neque ab hujus obedientiae vinculo absolvi ullo modo possint. Quaero nunc a Barclaio, an ejusmodi rex ab Ecclesia, ut idoneus, ad Baptismum possit admitti? affirmabit opinor; sed a prudentibus irridebitur. Nam si quis civitate terrena donari vellet, et protestaretur, si proditor civitatis fieret, nolle se a praeside civitatis, sed a solo rege in longinqua regione manente, immediate posse puniri: quis non rideret? Certe qui paratus esse debet, juxta Evangelium, vitam propriam exponere pro Christi fide, nonne magis paratus esse debet regnum terrenum amittere? ridiculum autem est, dicere, paratus sum regno privari, si fidem fregero; sed nolo privari per sententiam hominum, volo per Angelos de coelo sententiam pronuntiari. Certe etiam Ecclesia valde esset imprudens, si in gremium suum admitteret eum, qui vellet impune grassari in Ecclesiae membra, et nollet fidelem populum posse per ullam hominum mortalium auctoritatem a sua tyrannide liberari.
Chapter 23 of 37