Caput XVI. Refellitur alia digressio Barclaii
Incnpifesexto decimo Barclaiusintermissa responsione ad r tiones meas, pro potestate Pontificiis in temporalibus, iterum digreditur ad potestatem regum in Pontifices. Et quoniam ego in lib. ii de Pontif. cap. 29 dixeram, discrimen esse agnoscendum inter* reges Ethnicos et Christianos, quod illi non subjecissent se per Baptismum Summo Pontifici, ut Christi Vicario, isti autem subjecissent: et ideo probabiliter dici potuisse, Summos Pontifices olim subjectos fuisse imperatoribus Ethnicis quoad temporalia; imperatoribus autem Christianis, numquam fuisse de jure subjectos: aggreditur hoc discrimen impugnare, seque demonstraturum pollicetur, Pontifices Summos non minus subjectos esse de jure regibus Christianis, quam Ethnicis quod attinet ad temporalia. Excipit tamen eos Pontifices, qui post adeptam temporalem ditionem in certis provinciis coeperunt esse supremi principes politici, ut sunt reges aliique principes absoluti. Utitur autem hac ratiocinatione: Principes temporales per baptismum subjecerunt se potestati spirituali Summi Ponticis, ut Christi Vicarii: ex hacautem subjectione non sequiturSummum Pontificem, non esse subjectum potestati temporali principum Christianorum; ergo Bellarminus vitiose argumentatur.
Respondeo: Quod dixeram in loco citato de subjectione temporali Summorum Pontificum ad Ethnicos imperatores, in Recognitione operum meorum ante duos annos edita mutavi: secutus enim fueram auctoritatem Alberti Pighii: sed animadverti postea, rationem ejus sententiae, non esse satis firmam. Sed nihil ad Barclaium: sive enim Pontifices subjecti fuerint temporali potestati imperatorum Ethnicorum, sive non fuerint, Barclaii ratiocinatio vitiosa est, et Bellarmini argumentum vitio caret. Per hoc enim quod reges per Baptismum potestati spirituali Pontificis se subjecerunt, censentur etiam eidem potestati spirituali regna sua subjecisse, et politicam potestatem; ut videlicet a Pontifice dirigi, et corrigi vellent, si quo modo circa temporalia a via salutis deflecterent. Vana sunt autem omnia quae Barclaius subjungit de Constantino imperatore, Clodoveo, et
T rrnYo regii us, qui per baptismum impe- 'rio et regnis non exciderunt. Nam neque nos dicimus, reges per baptismum regnis excidere, aut quicquam sui juris amittere; sed contra potius affirmamus, reges post baptismum felicius, veriusque regnare. Neque enim Christi Vicarius regna filiorum suoi mi spiritualia n allectat, aut jurisdictionem illorum temporalem imminuere, aut perturbare cupit, ut aperte scripsit Innocentius III in capite smpe citato, Per venerabilem, Qui filii sint legitimi; sed procedere nititur utitareg* nent in terris, ut regnum coeleste non amittant, et ut regna terrena regno coelesti famulentur, ut praeclare scribit S. Gregorius in lib. ii epist. 61.
Subjungit postea Barclaius similitudinem, qua explicari aptissime, et confirmari efficacissime sententiam suam censet, haec est autem, similitudo. « Si quis filius familias patre suo adhuc superstite magistratum publicum gerat: debebit patri parere in iis, quae ad res domesticas pertinent, et poterit si male se gesserit erga patrem, a patre puniri per exhaeredationem, aliasque poenas ad quae patria potestas se extendit: non tamen parere tenebitur in iis, quae ad publicam administrationem pertinent, neque poterit a patre privari magistratu, aliisve poenis coerceri, quae a publico magistratu infligi solent. Contra vero pater tenebitur filio magistratum gerenti assurgere, eique parere in rebus publicis, et politicis; non autem in domesticis: et poterit in patrem animadvertere, atque in eum lege agere, ut in alios homines privatos, si contra publicas leges aliquid forte peccaverit. Sic igitur Pontifex, qui pater est omnium Christianorum, etiam regum, et principum, poterit regibus imperare in iis, quae ad res domesticas, id est, Ecclesiasticas pertinent, eosque punire poena gravissima exhseredationis, id est, excommunicationis: sed non poterit aliquid eis jubere circa regimen politicum, neque eos regnis privare: contra, reges poterunt Pontifici imperare in iis, quae spectant ad regimen politicum, non autem in rebus Ecclesiasticis et spiritualibus. »
Respondeo: Jam supra admonui, Barclaium eadem saipius repetendo librum suum augere, ut ex parvo libello, liber justae staturae efficiatur. Hanc enim similitudinem jam antea proposuerat cap. m. eo excepto, quod eo loco Patri adoptivo Pontificem comparaverat, hoc loco Patri simpliciter comparat: sed quod attinet ad rem praesentem, eadem similitudo est. Atque ut cap. m. admonuimus, similitudo illa tam est inepta, et puerilis, ut mirum sit, Barclaius ipsum non animadvertisse vitia similitudinis a se allatae. Nam potestas publici magistratus major est potestate patria civium privatorum, et potest eam dirigere, et corrigere, et si justitia postulet, potest patrem patria potestate privare: contra vero, pater, cum civis privatus sit, non potest magistratum publicam dirigere, vel corrigere, multo minus illum potestate privare. Potestas autem Summi Pontificis, patria quidem potestas est; sed haud similis potestati patriae civium privatorum; sed potestati Dei, cujus Pontifex vices gerit in terris; proinde potestas est supernaturalis, spiritualis, publica, et omni potestate politica, atque humana longe sublimior. Itaque duosu.it in hac similitudine peccata Barclaii: unum quod potestatem politicam magistratus, et potestatem civium privatorum pares facit; cum tamen prior, ut superior, posterior ut inferiori subjiciatur: alterum, quod potestatem Pontificiam similem fecerit potestate patrice humana;, et privata;; cum sit potestas publica, et divina, qua neque major, neque par in terris inveniri potest. \ide quse diximus de hac re cap. 3.
Addit postremo Barclaius testimonium Nicolai Cardinalis de Cusa, qui in lib. m. de Concordia Catholica cap. 3, scribit, fuisse in antiqua quadam glossaad Canonem Hadrianus, dist. 63. «Papam esse Patrem Patricii in spiritualibus, et Patricium esse patrem Papee in temporalibus, » et cap. 4. scribit, « non esse in manu Romani Pontificis dare cuicumque provinciae per mundum regem, vel imperatorem, ipsa non consentiente. »
Ad primum testimonium jam supra respondi, glossam illam antiquam merito fuisse antiquatam, et explosam. Ad secundum, respondeo, Pontificem Romanum posse, praesertim in casu hseresis, imperatores, ac reges excommunicare, atque deponere, eorumque subditos ab obedientia liberare: quis autem in locum ipsorum succedere debeat, liberum relinquere illis ad quos de jure pertinet. Itaque non obtrudit imperatores, aut reges pro arbitrio populis invitis, neque jura haereditariae successionis, aut electionis tollit; atque hoc est solum, quod Cardinalis ille requirit.
Chapter 15 of 37