Skip to the text

Caput III. Potestatem Summi Pontificis in temporalibus, non esse rem dubiam, neque ab opinionibus doctorum solum pendere

In tertio capite contendit Barclaius, de potestate summi Pontificis in temporalibus nihil certi haberi, sed rem totam inter theologos, et Canonistas libere disputari.

« Ingens, inquit, theologos inter, et Canonistas, et utrorumque inter se de hac re dissensio, dum hi directam, alii indirectam potestatem astruunt, facit, ut quaestio haec de temporali potestate Papae dubia et incerta, ac tota in hominum opinione posita videatur: ac proinde solutionis ejus veritatem lumine rationis et disserendi subtilitate esse pervestigandam. t> Haec ille.

At magnum est discrimen inter quaestionem an sit, et quid sit, vel, quomodo sit. Deum esse ne Pagani quidem in dubium revocare solebant; tamen de natura deorum plurimae erant apud Philosophos opiniones. Deum esse trinum, et unum, nullus Catholicus negat, sed omnes firmissima fide tenent: et tamen, quot sunt inter Scholasticos theologos de constitutione personarum, de relationibus, de notionibus opiniones? Sic igitur de potestate in temporalibus, quod ea sit in Papa, non opinio, sed certitudo apud Catholicos est: quamvis non desint altercationes, quid sit, et qualis ea potestas, id est, an sit per se, et proprie temporalis: an potius ipsa quidem spiritualis sit, sed per quamdam necessariam consequentiam, et in ordine ad spiritualia de temporalibus disponat. Quare non recte colligit Barclaius dum sic ratiocinatur:

« Dissensio est inter theologos, et Canonistas, dum hi directam, illi indirectam potestatem astruunt, ergo quaestio de temporali potestate Papae dubia et incerta, ac tota in opinione hominum posita est. »

Esse autem rem certam, et exploratam,

posse Pontificem Maximum justis de causis de temporalibus judicare, atque ipsos temporales principes aliquando deponere; probamus.

  1. Primum ex communi consensu Scriptorum, quorum verba initio disputationis attulimus: quod enim communi consensu Doctores variis in locis, et temporibus docent, jn Ecclesia universa sentire, et docere censetur: ideo enim posuit Deus in Ecclesia Pastores, et Doctores, ut dicitur ad Ephes. iv. ut eos populi tamquam duces sequantur neque ab eis recedant, nisi forte videant unum aliquem novi aliquid contra doctrinam communem invehere, ut. hoc tempore Barclaius fecit.

  2. Secundo probamus per Extra vagantem, Unam sanctam, de majorit. et obedientia, ubi docemur, gladium esse sub gladio, et temporalem auctoritatem spirituali subjici potestati: et quod si deviat terrena potestas, judicabitur a spirituali; si deviat spiritualis minor, a suo superiore; si vero suprema, a solo Deo poterit judicari. Neque obstat quod definitio hujus decretalis videtur esse revocata a Clemente Y, in Extravaganti, Meruit, de privilegiis. Neque enim Clemens Y. Extravagantem Bonifacii revocavit, sed antiquam obligationem declarasse, quam habent homines ad obediendum, et subjacendum Apostolicae Sedi.

  3. Tertio probamus ex conciliis supra allatis, quorum duo postremo generalia fuerunt: quomodo enim potest in dubium revocari, et a sola hominum opinione pendere, quod generalia, catholica legitimaque concilia probant? Posse autem per summum Pontificem deponi principes temporales, quando Ecclesia necessitas id postulat, ac per hoc temporalem principum potestatem spirituali potestati Pontificum subjectam, et subordinatam esse, concilia illa decem, ac praesertim duo postrema Lateranense et Lugdunense apertissime docent.

  4. Quarto, probamus ex divinis literis, quemadmodum id probat Gregorius Y1I. in epist. 21. libri octavi. Nam in Scripturis et traditione manifestissime reperimus fundatum Primatum Ecclesiasticum Romani Pontificis, quo primatu amplissima potestas continetur regendi, ligandi, et solvendi quoscumque, etiam reges et imperatores: id quod neque Barclaius, neque ullus Catholicus

negat. Ex hoc autem principio satis aperte colligitur, esse in Romano Pontifice potestatem temporalia disponendi, usque ad ipsorum regum, et imperatorum depositionem: nam per ipsam spiritualem potestatem potest summus Pontifex ligare principes saeculares vinculo excommunicationis; potest per eamdem solvere populos a juramento fidelitatis et obedientise; potest obligare eosdem populos sub excommunicationis poena, ut regi excommunicato non pareant, atque ut alium sibi eligant regem. Praeterea cum finis spiritualis regiminis sit adeptio aeternae vitae, qui est finis supremus, et ultimus, cui omnes alii subordinantur fines; certe necesse est, ut spirituali potestati supremi hierarchae ecclesiastici subjiciatur, et subordinetur omnis saecularis potestas quam ille dirigere debet, et si deviat corrigere, et judicare, ac demum efficere ne impediat salutem populi Christiani. Atque haec est ratio cur, et Gregorius YII. et Innocentius IV. in depositione imperatorum, ut ostenderent jure se id facere, verba Domini allegaverint: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis; et: Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis, Matt. xvi. et: Pasce oves meas, Joan. xvi. nimirumutsignificarentpotestatemsuam disponendi de temporalibus, quando id requirit salus animarum. Religionis incolumitas, Ecclesiae conservatio; non pendere ad incertis hominum opinionibus, sed ab ordinatione divina Christi regis aeterni, et Pontificis Maximi, qui et super omnia Deus est benedictus in saecula, teste Apostolo ad Roman. xi.

Sed videamus, quid contra haec Barclaius objiciat.

  1. Primum argumentum ejus hoc est: « Absurdum, et iniquum est dicere, principes Ethnicos duriore, et deteriore conditione ad Ecclesiam esse receptos, quam homines privatos: vel Papam habere majorem nunc potestatem in principes politicos Christianos, quam olim B. Petrus, et caeteri Apostoli in quemlibet privatum hominem Ecclesiae filium: at hi nullum jus, et potestatem temporalem habuerunt tunc temporis in Christianos laicos: ergo nec Papa in principes saeculares potestatem ullam temporalem nunc habet. »

Respondeo: Assumptio argumenti falsa

Reges terrae a quibus accipiunt tributum, vel est, et Scripturis sanctis omnino contraria: primum enim jus habebant Apostoli percipiendi ex bonis temporalibus laicorum. Id probat Apostolus I ad Cor. cap. ix. dicens: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos? sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi: nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt, et qui altari deserviunt, cum altari participant? Ita, et Dominus ordinavit iis, qui Evangelium annunciant de Evangelio vivere. Deinde, potuerunt Apostoli jubere, ut Christiani in causis civilibus judices Christianos constituerent, nec ad judicia gentilium magistratuum accederent: sic enim mandat Apostolus I ad Cor. vi. dicens: Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari, apud iniquos, et non apud Sanctos? nescitis quia Angelos judicabimus? quanto magis saecularia? saecularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. Quare si poterant Apostoli ordinare judicia in causis civilibus; et mandare laicis, ut ministros Evangelii suis facultatibus sustentarent; quomodo nullum jus habebant in bona temporalia laicorum?

  1. At inquit Barclaius: «Certo certius est, Ecclesiasticam potestatem fuisse omnino separatam a politica tempore Apostolorum, et hanc totam penes Ethnicos principes extra Ecclesiam fuisse, adeo ut ipsi Apostoli in potestate temporali Ethnicorum fuerint; idque Albertus Pighius, et Robertus Bellarminus, aliique theologi insignes ingenue fatentur. »

Respondeo: Ecclesiastica potestas nunc etiam separata est a politica: non enim eadem, sed diversa est potestas pontificum, et regum. Sed quoniam, ut supra diximus, potestas Ecclesiastica, quee spiritualis est, prseest potestati politicae temporali, et eam dirigere debet ad finem supremum seternai vitae: ideo potest in ordine ad spiritualia disponere de bonis temporalibus. Verum autem est Apostolorum tempore, politicam potestatem, non quamcumque, sed regiam, sive imperatoriam, fuisse apud ethnicos totam, quia nulli tunc erant reges, aut imperatores Christiani; sed ex hoc nihil aliud sequitur, nisi potestatem ecclesiasticam eo tempore non habuisse paratam executionem, Tom. X JI

praesertim in temporalibus, ut hoc tempore habet: ipsos vero Apostolos fuisse in potestate temporali principum Ethnicorun scripsi olim cum Alberto Pighio, et aliis nonnullis: sed postea recognoscens, et expendens diligentius libros meos, censui, Apostolos de tacto subjectos fuisse principibus illis, non de jure; ut in Recognitione mea posui.

  1. At inquit Barclaius: « Non venit Christus solvere legem, sed adimplere, nec naturae et gentium jura tollere, aut quemquam temporali rerum suarum dominio excludere. Itaque sicut ante eum reges politica potestate subditis praeerant, ita etiam posteaquam advenit, et a nobis deinde in coelos recessit, eam ipsam potestatem apostolica doctrina confirmatam, nullaque ex parte debilitatem retinuerunt. Si itaque Petrus, caeterique Apostoli, antequam Christum sequerentur, temporali principum Ethnicorum ditioni, et jurisdictioni subjiciebantur, quod negari non potest, nec Dominus ullibi diserte, et nominatim juris obligatione liberavit; consequitur necessario, mansisse eos sub eodem jugo, etiam post Apostolatum.

Respondeo: Christus non venit legem solvere, sed adimplere: ideo non sustulit jura gentium, et naturae, sed perfecit: non privavit reges et principes dominio, aut jurisdictione, sed eorum jurisdictionem, et dominia ordinavit: nam et in ipsa Ecclesia reges et principes sunt non minore praediti potestate politica, quam Ethnici essent: hoc solum accessit, quod praeposuit illis Pastorem magnum, qui vice sua fungeretur in terris, a quo dirigerentur, si forte avia, quae ducit ad regnum coelorum, eos aberrare contingeret: quod beneficium Dei inter potissima debet agnosci a fidelibus omnibus; sed a nullis magis, quam a regibus, et principibus, qui quo sunt in loco sublimiore, eo magis obnoxii sunt casui graviori, et tanto magis egent Episcopo, et Pastore animarum suarum, ut eleganter, et. copiose admonuit Reginaldus Potus Cardinalis, in dialogo de Pontifice Maximo: quod autem Christus non liberaverit nominatim et expresse Petrum et Apostolos ab obligatione, qua tenebantur Ethnicis principibus, videtur omnino Evangelio repugnare: siquidem Matth. xvn. Christus solvit didrachma pro se et Petro, ob scandalum vitandum: nam alioqui neque se, neque Petrum ad id vectigal solvendum obligatos fuisse demonstravit illis verbis:

censum? a filiis suis, an ab alienis? et respondente Petro, ab alienis, dixit illi Jesus: ergo liberi sunt filii { 1) quibus verbis declaravit, se, quod filius esset Regis omnium regum, immunem esse ab omni tributo, et censu: et quoniam cum filius regis immunis est, ipsa quoque ejus familia censetur immunis; ideo Petrus et Apostoli, qui ad familiam Christi, ipsius beneficio, pertinebant, immunes quoque esse debebant: sed de hac re alibi scripsimus copiosius.

  1. Sed non quiescit Barclaius, addit enim:

« Sed et eos aliorum civium instar principibus subditos extitisse, ex ipsorum doctrina et factis apparet: quippe id illis exprobrari non potest, quod Christus Scribis, et Pharisaeis improperat, aliud eos fecisse, aliud docuisse. Docuerunt autem Christianos subjectionem, et obedientiam, de qua loquimur, regibus et principibus exhibendam: qua de causa Paulus ipse ad Caesarem appellavit, et jussit Christianos omnes subjectos esse temporali potestati Ethnicorum, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. »

Respondeo: Apostoli sine dubio non fuerunt similes Pharisaeorum, qui aliud docebant, aliud faciebant; non ideo de jure subjecti erant instar aliorum civium temporalibus potestatibus, cum essent ipsi constituti a Deo principes super omnem terram, ut legimus in Psal. xliv., quamvis enim principatus ille spiritualis esset, non temporalis; tamen verus principatus erat, et temporali principatu longe nobilior. Porro S. Paulus appellavit ad Caesarem, ut ad judicem prsesidis Judaeae, et Hebraeorum, qui injuste illum opprimebant: alioqui enim causa illa, quae spiritualis erat, videlicet de Resurrectione Christi, et caeremoniis legis Mosaicae, ad principem Ethnicum jure pertinere non poterat. Vide Acta Apostolorum c. xxi., xxii., xxiii., xxiv., xxv. et xxvi. Idem vero Paulus ad Rom. xm. universalem doctrinam tradidit de obedientia inferiorum ad superiores, cum ait: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: quam po-tea doctrinam applicavit in particulari ad obedientiam, quam debent subditi principibus temporalibus; et tandem concludit: Reddite ergo omnibus debita, cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Quare si quis probet, se

non esse jure subditum alicui potestati, non tenebitur hac Apostolica sententia, etiam si forte de facto, vel ad scandalum vitandum subditum illum esse oporteat.

  1. Subjungit Barclaius: « Nam quod quidam dicunt, B. Paulum non de potestate temporali saecularium principum illic loqui, sed de potestate in genere, ut quisque suo superiori obediat, laicus laico, ecclesiasticus ecclesiastico; mera cavillatio est, et responsum viris doctis, ac theologis indignum: nulla siquidem tunc temporis alia, quam politica, et temporalis potestas vulgo ab hominibus agnoscebatur. »

Respondeo: In verbis Apostoli, ut paulo ante diximus, quaedam sunt sententiae generales, quaedam particulares. Quis enim inficiari potest, illam esse sententiam generalem: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit? Item illam: Non est potestas nisi a Deo? et illam: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit? At Apostolus subjungens: Nam principes non sunt timori boni operis, sed mali; et infra: Si male egeris, time, non enim sine causa gladium portat: videtur omnino, per sublimiores potestates, intelligi voluisse principes politicos. Ita est, per sublimiores potestates, politicos principes intelligi voluit, sed non solos: maluit enim doctrinam suam Apostolus generalibus verbis concipere, et proponere, ut pluribus prodesset, unde alibi monet, ut filii parentibus obediant; uxores viris, servi dominis; et populi praepositis suis Ecclesiasticis. Nam quod Barclaius dicit, nullam tunc temporis agnitam fuisse vulgo hominibus potestatem, nisi politicam et temporalem; sententia est prorsus indigna homine docto, et jureconsulto. Siquidem notissima semper fuit potestas patria, potestas herilis, potestas maritalis, potestas magistri in discipulos, potestas denique ecclesiastica: quae omnes potestates a politica (si proprie loqui velimus) apertisme distinguuntur. Ac de potestate ecclesiastica, nonne idem Apostolus frequentissime meminit? Certe sic loquitur, II Cor. x: Nam et si amplius gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem, non erusbescam, et c. xm. Haec absens scribo, ut non praesens dumus agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi, et ad Hebr. xm. Obedite praepositis vestris, et subjacete eis.

  1. Addit Barclaius testimonium S. Augustini, in expositione quarumdam propositionum epist. ad Roman. Ex quo testimonio colligit Barclaius, primo, Christianae Religionis professionem non eximere quemquam a temporalis potestatis subjectione. Secundo, Apostolos, et ipsum sanctum Petrum, ethnico Magistratui subjectos fuisse. Tertio, non licuisse primis illis Christianis ab ethnicorum Principum imperio deficere, et alios sibi principes constituere, etiam si vires illis ad perficiendum suppetissent. Quarto, Augustinum intellexisse verba Apostoli de potestate temporali tantum. Quinto, Augustinum seipsum includere in numero eorum, quos Apostolus jubet subjectos esse debere potestatibus temporalibus. Ex quo sequitur, ut etiam Episcopi, et Clerici omnes subditi esse debeant iisdem temporalibus potestatibus. Sexto, duplex esse officium subditorum: unum, ut obediant regi, quando nihil jubet contra Deum: alterum, ut non obediant regi, quando contrarium jubet Deus.

Respondeo: S. Augustinus vere docet Christianae Religionis professionem non eximere quemquam a temporalis potestatis subjectione: idque rectissime colligit ex verbis Apostoli, neque nos contradicimus. Sed ex hoc non sequitur S. Petrum, et Apostolos ceeteros subjectos fuisse de jure temporalibus potestatibus; neque hoc 3. Augustinus dicit: nam etiamsi non eximebat Apostolos ab illa subjectione professio Christianae Religionis, eximebat tamen Principatus aposto. licus, qui sublimior est omni Principatu temporali. An autem licuerit Christianis deficere ab Ethnicis imperatoribus, infra suo loco tractabimus: interim hoc solum dicimus, id non colligi ex verbis Augustini, vel Apostoli: docet enim S. Augustinus ex Apostolo, Christianos debere obedientiam temporalibus principibus, dum videlicet, cum potestate imperant: non autem si a principatu excidant. Utrum autem licuerit Christianis imperium ethnicis abrogare, neque Apostolus, neque Augustinus hoc loco definit. Illud vero falsum est, S. Augustinum intelligere hunc locum Apostoli de temporali potestate tantum: nusquam enim habetur apud Augustinum, neque apud Apostolum particula, tantum, et nos habemus S. Joannem Chrysostomum cum Theodoreto, et Theophilacto, qui exponunt de potestate in genere: et S. Anselmum, qui exponit de potestate Ecclesiastica, et temporali, et S.

Bernardum epist. xlii. et clxxxiii. qui exponit etiam de utraque. Quod autem S. Augustinus se ipse numeret inter eos, qui jubentur obedire temporalibus potestatibus: non cogit, ut inde colligamus, Episcopos, et Clericos non esse exemptos a potestate seculari: nam cum dicit: Cum constemus ex anima, et corpore, quamdiu in hac vita temporali sumus, etiam rebus temporalibus ad subsidium degendae hujus vitae utamur, oportet, nos ex ea parte, quae ad hanc vitam pertinet subditos esse potestatibus, id est, hominibus res humanas cum aliquo honore administrantibus: ostendit, omnes homines, egere legibus, et magistratibus politicis, sine quibus hgec vita tranquille duci non potest. Quemadmodum etiam Nicolaus Papa, in epist. ad Michaelem, scribit, ipsos etiamPontifices uti legibus imperialibus pro cursu rerum temporalium: omnes enim observare debent hujusmodi leges, sed non omnes vi legum ipsarum, sed aliqui vi legum, aliqui vi legum, aliqui vi rationis.

  1. Pergit Barclaius, et ait: « Quid indignius, et iniquius dici potest, quam Principes Christi fidem prohtentes duriori jugo pressum iri, quam singulos de multitudine? At privati homines quando in spiritualem Ecclesiae ditionem concedebant, nihil patrimonii, aut juris temporalis amittebant, exceptis rebus illis, quas sponte obtulerant, ut ex Actis Apostolorum patet: similiter ergo, et Principes, ubi Christo nomen dabant, jus suum temporale, imperium dico, et potestatem politicam, integram, et intactam retinebant. »

Respondeo: Privati homines cum in Ecclesiam admittuntur, non amittunt quidem patrimonia, aut alia temporalia jura: possunt tamen per Ecclesiam cogi, ut Parochos suos alant, et, ut Apostolus loquitur, seminantibus spiritualia, concedant, ut carnalia metant; ad quee ante fidem susceptam minime tenebantur: possunt quoque in poenam variorum criminum, non solum cogi in foro interiore a confessariis, ut eleemosynis redimant peccata sua: sed etiam ab Episcopis in foro exteriore mulctari poena pecuniara, vel etiam carceribus mancipari, ut ex concilio Trident. sess. xxv. cap. m. perspicuum est. Pari ratione Principes temporales cum ad familiam Christi veniunt, neque Principatum, neque jurisdictionem suam amittunt; sed subjiciuntur ei, quem Christus super familiam suam constituit, ut ab eo regantur, et dirigantur in ea via, quee ducit ad vitam.

  1. « Nec juvat, addit Barclaius, adversariorum causam, dicere, Apostolos ideo non habuisse temporalem potestatem in sui saeculi Principes, qua nondum facti erant Christiani: secundum illud, Quid enim mi/u de ns, qui foris sunt judicare? I Corinth. v. Papam vero nunc illam potestatem habere, quia facti sunt Christiani, et filii Ecclesiae, cujus ipse supremus Princeps, et caput in terris est, atque omnium Christianorum Pater: et rectum naturae, et rationis ordinem postulare, ut filius patri, non pater lilio subjiciatur. Haec, inquam, adeo nihil ratio est, ut mirum sit, locum ei aliquem a viris doctis datum esse: nam illa subjectio spiritualis, perquam Principes facti sunt filii Papae, penitus distincta, et separata est a subjectione temporali, ita ut altera alteram non sequatur. Sed quemadmodum Praeses, vel Consul interea dum magistratum gerit, potest se in adoptionem alio dare, atque ita in familiam Patris adoptivi, et patriam potestatem transire, cum tamen per illum actum legitimum nec fasces consulares, nec aliud quicquam jure magistratus sibi competens in adoptantem transferat. »

Respondeo: Mirum est quam facile Barclaius de scriptis hominum doctorum pronunciet: cum optimo jure in ipsum retorqueri possit, ejus responsiones atque similitudines, adeo nihili esse, ut vix credibile sit eas auctori suo satisfacere potuisse. Siquidem illa similitudo lilio adoptivo, qua tota ejus responsio nititur, nihil omnino facit ad rem: potestas prassidis, sive consulis, non solum distinctae et separatae sunt; sed etiam prior posteriore inferior est; et si pater potestate patria abutatur, potest per praesidem, sive consulem ac multo magis per regem, et principem corrigi, et in certis casibus potestate sua privari: cum e contrario si praeses, aut consul, aut princeps potestate sua politica abutatur, non possit a patre adoptivo, vel etiam naturali pro imperio corrigi, et multo minus potestate sua privari. Jam vero potestas summi Pontificis spiritualis, et supernaturalis, et regia temporali, et terrena potestate sublimior, atque major non debuit conferri cum potestate humana Patris adoptivi erga filiu/u praesidem, aut consulem, id est, cum potestate inferiore erga superiorem: sed cum potestate principis, aut praesidis erga potestatem patriam civium privatorem, id est, cum potestate superiore erga inferiorem. Ex quo sequitur, ut quam¬

vis potestas Papae, et regis distinctae sint, et separatae, et non necessario alia aliam sequatur: tamen cum in eodem Ecclesiae corpore inveniuntur, potestas Papae ita eminet, ut regiam potestatem dirigere, et corrigere; non ab illa dirigi, vel corrigi debeat, aut possit. Itaque tota deceptio Barclaii in eo posita est, quod spiritualem, et supernaturalem paternitatem summi Pontificis erga reges, et principes Christianos, nihilo sublimiorem esse censuit paternitate humana, et civili hominis privati erga filium adoptivum; quae manifesta, et puerilis hallucinatio est.

  1. « Hunc accedit, inquit Barclaius, quod florente plurimum Republica Christiana tum multitudine credentium, tum sanctimonia Pontificum, tum eruditione, et exemplis Doctorum, atque a malis interim Principibus Christianis vexata, atque jactata, nulla de hoc Principatu, et jurisdictione temporali in Principes saeculares, non dicam expressa, et manifesta declaratio, sed ne levissima quidem menti facta sit. »

Respondeo: Quaerere possem a Barclaio, unde factum sit, quod in testamento veteri tot saecula transierint, antequam Pontifex regem deponi, et alium substitui jusserit: quod factum est cum Joiada Pontifex Athaliam reginam, non solum deponi, sed et interfici mandavit, et Joas regem substituit IV Regum xi. Item cum post divisionem regni Salomonis in regnum Israel, et regnum Juda, inter reges Israel nullus fuerit pius, sed omnes impii, et idololatrae; cur aliis multis toleratis Propheta Domini unxerit Jehu in regem, et jusserit, ut regem Joram, cui fidelitatem juraverat, interficeret: quod ille continuo fecit, et laudatus a Deo fuit, ut habemus IV Reg. ix et x. Responderet, opinor, sic placuisse Deo, cujus judicia inscrutabilia sunt. Eodem igitur modo Ecclesia, quae spiritu Dei regitur, non semper exerit potestatem suam, sed pro loco, et tempore, ut a Spiritu Christi admonetur, et ducitur. Et quidem primis trecentis annis Ecclesia Christiana, non habuit reges Christianos, nisi paucissimos, ut Lucium in Britannia, et Donaldum in Scotia, qui cum pii essent, non erant causa, cur Ecclesia potestatem suam in illos exerceret. Successerunt postea reges, aut valde pii, et religiosi, ut Constantinus magnus. Constans ejus filius, Jovianus, Valentinianus, Gratianus, Theodosius, Honorius et alii: aut valde impii, et blasphemi, ut Constantinus, Julianus, Valens, Theodoricus, Totila, Gensericus, Hunericus et alii. Erga priores Ecclesia benevolentiam ostendere debuit, non severitatem: erga posteriores, quoniam pofentissimi erant, severitatem ostendere nihil profuisset, ideo patientia potius adhibenda fuit, quam auctoritas. Sed cum temporibus Gregorii II Pontificis, Italici populi egre ferrent imperium Leonis Isaurici, haeretici, et persecutoris; et prompti essent ad jugum nefarii principis excutiendum, si Pontifex juberet, vel annueret, tum demum opportunum visum est Apostolicse Sedi auctoritatem suam exerere; quando videlicet non frustra exereret. Sic etiam non ante Pontifex Zacharias de Childerico rege deponendo, et Pipino ad regnum evehendo cogitavit, quam populus, et Proceres Franci id expeterent, neque enim prudens consilium Pontificis fuisset, si inviti populo, et proceribus, regem illorum quamvis ineptum, et ignavum exauctorare tentasset. Quod si Barclaius tanti facit silentium annorum septingentorum, cur non majoris facere debemus nos verba, et exempla annorum nongentorum? nam Pontifices, et Scriptores Ecclesiae prioris temporis, ut non affirmarunt, ita etiam non negarunt, esse in Apostolica sede potestatem aliquam disponendi de temporalibus, in ordine saltem ad spiritualia: Pontifices autem, et scriptores posterioris temporis, diserte pronunciarunt,eam potestatem Ecclesiae non deesse. Ecclesia certe eadem est, neque adversus eam portae inferi unquam praevalebunt; neque desunt Ecclesiae temporis posterioris homines doctrina, et sanctitate illustres. Quare non recte de Ecclesia Christi sentit, qui nihil admittit, nisi quod expresse in veteri Ecclesia scriptum, aut factum esse legit, quasi Ecclesia temporis posterioris, aut desierit esse Ecclesia, aut facultatem non habeat explicandi, et declarandi, constituendi etiam, et jubendi, quae ad fidem, et mores Christianos pertinent.

  1. Adducit Barclaius S. Gregorium, qui inep. 61, lib. n, vocat se famulum indignum imperatoris, et dicit, imperatori coelitus datam esse potestatem super omnes homines: ubi notat illud, omnes, comprehendere etiam Papam, si Papa est homo, et ne quis forte respondeat, S. Gregorium ex humilitate ita esse locutum, citat illud ex S.

Augustino serm. 29, de verbis Apostoli: « Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris, quod evitaveras. » Denique addit verba S. Gregorii, in fine illius epistolae: « Utrobique ergo quse debui exolvi, qui et imperatori obedientiam praebui, et pro Deo, quod sensi minime tacui. »

Respondeo: S. Gregorius non solius imperatoris: sed omnium fidelium servum se nominabat, cum initio epistolarum suarum adscriberet, Gregorius servus servorum Dei. Et Joannes Diaconus, lib. iv Vitae S. Gregorii cap. 58, testatur, a S. Gregorio vocari solitos fratres omnes Sacerdotes, filios, omnes clericos; Dominos, omnes laicos; nec tamen, opinor, Barclaius concedet, S. Gregorium omnibus laicis fuisse subjectum. Porro quod scribit S. Gregorius datam fuisse potestatem imperatori coelitus, non significat, imperatoriam potestatem esse immediate a Deo; sed esse a Deo in eo sensu, quo dicit Apostolus, ad Roman. xm: Non est potestas nisi a Deo. Omnis enim potestas a Deo est; sed aliqua immediate, ut Mosis, ut S. Petri, ut S. Pauli: aliqua mediante consensu hominum, ut potestas regum, consulum, tribunorum: nam (ut S. Thomas docet in 2, 2, qusest. 10, art. 10 et queest. 12, art. 2, dominia, et principatus humani de jure humano sunt, non de jure divino. Quod addit S. Gregorius, super omnes homines, intelligitur super omnes homines romano imperio subditos; alioqui potestas Mauritii imperatoris fuisset etiam super Antipodas, super Garamantas, et Indos, et tamen non fuit super vicinos Persas, vel Scytas, nec super Germanos, aut Francos, aut Hispanos, aut alios innumerabiles: proinde poterat Barclaius omittere illam consecutionem, ergo super Papam, si homo est. Neque mentitus est ex humilitate B. Gregorius, cum servum se dixit eorum, quibus subjectus non erat; servus enim dicitur, qui servit aliorum utilitati, sive id faciat obediendo, sive imperando: nam et Apostolus, servum se fuisse scribit Corinthiorum, super quos tamen potestatem a Christo accepisse se dicit, ii Cor iv et xm. Denique quod attinet ad obedientiam, quam exhibuisse scribit S. Gregorius imperatori; dico eam fuisse coactam, et de facto, non de jure praestitam: nam idem S. Gregorius in explicatione Psal. ci de Mauritio imperatore scribit haec verba. In tantum autem suae temeritatis extendit vesaniam, ut caput omnium Ecclesiarum Romanam Ecclesiam sibi vindicet, et in Domina gentium terrenae jus potestatis usurpet.

Pergit Barclaius, et exclamat: « 0 divinum Antistitem, et sententiam nullis non sequentium saeculorum Pontificibus inculcandam. Sed proh numen; quo benigna illa, et humilis confessio a nostris saeculis exulavit; cui paulatim succrevit haec minax, et fastuosa adversus reges, et imperatores oratio. Nos in supremo justitiae throno collocati, supremum in omnes reges, et principes universae terrae, cunctosque populos, gentes, et nationes, non humana, sed divina institutione nobis traditam potestatem obtinentes, declaramus, jubemus, praecipimus etc., quae verba falsa, et inania, vel ex eo esse patet, quod Papa in principes, et populos infideles, qui multitudine Christianos superant, neque temporalem, neque spiritualem potestatem habeat, ut Bellarminus in libris de Romano Pontifice firmissima ratione ostendit. »

Respondeo: Hanc inanem exclamationem, et humilis confessionis laudationem S. ipse Gregorius refellit in eo privilegio, quod Monasterio S. Medardi concessit, quodque subscriptum ab ipso Gregorio, multisque Episcopis legitur lib. xxn Epistolarum post epistol. 31, in eo siquidem privilegio ita loquitur. Si quis autem regum, antistitum, judicum, vel quarumcumque saecularium personarum, hujus Apostolicae auctoritatis, et nostrae praeceptionis decreta violaverit, aut contradixerit, vel fratres inquietaverit, vel conturbaverit, aut aliter ordinaverit, cujuscumque dignitatis, vel sublimitatis sit, honore suo privetur, et ut Catholicae fidei depravator, vel sanctas Dei Ecclesiae destructor, a consortio Christianitatis, et corpore, et sanguine Domini nostri Jesu Christi sequestretur. Et supra dixerat, auctoritate divina, vice B. Petri Apostolorum Principis se statuere. Iisdem verbis utitur S. Gregorius in alio simili privilegio, quod habetur lib. xi epist. 10, quae est ad Senatorem Abbatem. Itaque humilis ille servus servorum Dei eminentiam suae dignitatis non ignoravit, cum divina auctoritata, vice Principis Apostolorum, omnibus regibus cujuscumque dignitatis, et sublimitatis essent, sub interminatione privationis proprii honoris impe¬

rare non timuit, ut praeceptionis suae decreta violare non auderent. Quid igitur est in Bullis Pii V et Sixti V (has enim bullas notat in margine) quas minaces, etfastuosas appellat Barclaius, quod non sit in privilegio illo ab humili Gregorio dato? Pius et Sixtus dicunt, potestatem divina institutione sibi traditam: et Gregorius dicit, auctoritate divina se praecipere. Illi dicunt, super omnes reges se potestatem habere: iste dicit, si quis regum, vel quarumcumque saecularium personarum, etc. Illi dicunt, jubemus, praecipimus: Iste dicit, si quis regum etc., hujus Apostolicae auctoritatis, et nostrae praeceptionis decreta violaverit. At, inquit, verba illa Pii V et Sixti Y falsa, et inania esse, vel ex eo patet, quod Papa in principes infideles neque temporalem, neque spiritualem potestatem habet. Respondeo: Si falsa et inania sunt ista verba, multo magis falsa, et inania erunt verba S. Gregorii, in epist. 61, lib. n, a Barclaio supra citata, et laudata, ubi S. Gregorius dicit, Mauritio imperatori, datam esse a Deo super omnes homines potestatem: constat enim imperatoris Mauritii potestatem non fuisse super omnes homines, cum non fuerit nisi super homines Romano imperio subditos, quod imperium eo tempore ne tertiam quidem hominum partem continebat; quemadmodum igitur verba S. Gregorii de potestate Mauritii super omnes homines, intelligi debent de omnibus hominibus, qui romano imperio subjecti erant: sic etiam verba Pontificum de potestate super omnes reges, et populos, intelligi debent de omnibus regibus, et populis, qui sunt in Ecclesia Catholica, quae toto terrarum orbe diffusa est: sic enim debere intelligi verba illa, docent verba praecedentia. Pius enim V, initio Bullae scribit, unicam esse veram Ecclesiam Dei, eamque totam S. Petro ejusque successoribus esse commissam, atque inde colligit, summum Pontificem potestatem habere super omnes reges, et populos, qui videlicet ad Ecclesiam pertinent, quae in universo mundo est. Sixtus vero V dicit, sibi curam incumbere Ecclesiarum omnium, populorum, et gentium; ubi non dicit, se habere potestatem in omnes populos et gentes; sed in ecclesias quae sunt in omnibus populis, et gentibus. Similis locutio invenitur apud S. Bernardum in lib. ili de Consid. cap. 1, ubi dicit, totum orbem terrarum ad curam summi Ponti-

ficis pertinere: « Ita, inquit, tu haeres, et orbis haereditas >; et; « orbe illi exeundum est, qui forte voluerit explorare, quae non ad tuam pertinent curam »; et tamen ibidem dicit, Papam non esse dominum orbis; sed orbem totum ad. eum pertinere, quia debet fideles pascere, eisque cum potestate praeesse, et infidelium conversioni studium, et diligentiam adhibere, ut Apostoli faciebant. S. quoque Thomas in. 2. 2. quaest. 12, art. 2, dicit, Papam habere potestatem super fideles, et infideles, qui fidem aliquando susceperunt: non autem super eos, qui fidem numquam susceperunt, juxta illud Apostoli I Corinth v. Quid ad me de his qui foris sunt judicare? quos auctores, et multos alios ego secutus sum in loco quem Barclaius notavit, videlicet lib. v de Pontifice cap. 2. Neque his repugnat quod supra docuimus cum S. Thoma, posse a Summo Pontifice privari quoscumque infideles a dominio quod habent super fideles: nam etiam si absolute non pertineat ad Pontificem de his qui foris sunt judicare, neque habeat Pontifex in illos ordinariam potestatem, cum ad gregem sibi commendatum non pertineant, nisi in potentia; tamen in ordine ad conservationem fidelium habet a Deo, auctoritatem privandi principes infideles dominio, quod habent super fideles, ut idem S. Thomas docet 2. 2. quaest. 10, art. 10.

Addo postremo, verba Pii V, non esse ita fastuosa, et minacia, ut Barclaius dicit: haec enim sunt ipsius verba in Bulla excommunicationis Elizabethae praetensae Angliae reginae: « Regnans in excelsis, cui data est omnis in ccelo, et in terra potestas, unam sanctam Catholicam, et Apostolicam Ecclesiam, extra quam nulla est salus, uni soli in terris, videlicet Apostolorum Principi Petro, Petrique successori Romano Pontifici, in potestatis plenitudine tradidit gubernandam. Hunc unum super omnes gentes, ct omnia regna principem constituit, qui evellat, destruat, dissipet, disperdat, et plantet, et aedificet, ut fidelem populum mutuae charitatis nexu constrictum in unitate spiritus contineat, salvumque, et incolumem suo exhibeat Salvatori: quo quidem in munere obeundo, nos ad praedictae Ecclesiae gubernacula, Dei benignitate vocati, nullum laborem intermittimus etc. » Et infra: « Il¬

lius itaque auctoritate suffulti, qui nos in hoc supremo justitiae throno (licet tanto oneri impares) voluit collocare, de Apostolicae potestatis plenitudine declaramus, praedictam Elizabetham haereticam, et haereticorum fautricem, eique adhaerentes in praedicti anathematis sententiam incurrisse, esseque a Christi corporis unitate praecisos: quin etiam ipsam prsetenso regni praedicti jure; necnon omni, et quocumque dominio, dignitate, privilegioque privatam etc. » Porro Bulla Sixti V, ita incipit: « Ab immensa aeterni regis potentia, B. Petro, ejusque successoribus tradita auctoritas omnes terrenorum Regum, et Principum supereminet potestates, stabilique in petra consistens, nec ullis adversitatibus, vel etiam secundis flatibus a recto deflexa inconcussa profert in omnes judicia. » Et infra: « Itaque in prae excelso hoc solio, et in plenitudine potestatis, quam ipse rex regum, et Dominus Dominantium, nobis licet indignis, tribuit, constituti auctoritate Dei omnipotentis, ac beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus, et nostra, ac de venerabilium fratrum nostrorum S. R. E. Cardinalium consilio, pronunciamus, et declaramus, etc. » Quare sententia quam Barclaius recitat, non habetur ad verbum in Bullis Pii V, vel Sixti V. Sed eam ipse variis ex locis ita construxit, ut ad invidiam conflandam aptissimum esse judicavit. Omitto cretera, quae sunt in hoc tertio capite: quia non argumenta, vel rationes; sed maledicta sunt, et convicia adversus Pontifices: illum enim imitari volumus, qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur, I Petri 11.

Chapter 4 of 37