Caput XI
De comparatione Julii II et Clementis V lilia cap. 11. Barclaius multa repetit ex iis, quae antea dixerat; neque aliquid addit, quod mihi refellendum nova responsione esse videatur, nisi cum Clementem octavum Pontificem veris laudibus effert, non tam ut eum laudet, quam ut ex ejus comparatione Julium secundum carpat. « Quis, inquit, non paternam Clementis VIII pietatem, cum summa prudentia conjunctam, qua reges, et principes Christianos ad concordiam reducere, et in concordiam retinere annititur, infinitis partibus Ecclesiae utiliorem judicet, quam Julii secundi loticati furores martios, quibus Italiam, Galliam, Germaniam, Hispaniam, caeterasque gentes Christianas hostilibus animis inter se committere, impie, et inhumaniter connitebatur?
Ad haec ego ut respondeam, admonitos lector, s esse volo, Romanos Pontifices, qui simul etiam Principes sunt temporales non contemnendi imperii, non minus ex officio obligari ad ea conservanda, quae Sedis Apostolicce, sive Ecclesise Bomanse sunt, quam principes caeteros. Quare quemadmodum reges, et principes supremi caeteri pro defensione re notum suorum, sive ditionum aliarum bella gerere possunt, ct debent; et si adeadefe idcndaconfederatione cum aliis principibus opus habent, jure possunt cum sociis principibus foedus inire, et conjunctis viribus hostem propulsare, quando justam belli gerendi causam habent: sic etiam Romani Pontifices, qua principes supremi sunt, omni jure possunt, et debent populos sibi creditos armis protegere, et si res ita postulet, adversus hostes bella gerere, necnon ad auxilium, vel belli societatem principes alios evocare. Neque primus fuit Julius II, qui pro recuperandis Ecclesise Romanse provinciis bella gessit, vel cum magnis principibus foedus percussit. Nam Pius II. multo antea exercitum armatum habuit, et bella cum hostibus cum laude gessit, ut Nauclerus, et Platina referunt: et ante Pii II tempora
Innocentius VI. vir prudentia, et vitae innocentia clarus per Legatum suum Albernotium Cardinalem, ecclesiasticam ditionem a tyrannis diversis occupatam, felicissime armis recuperavit, ut scribunt iidem Nauclerus, et Platina, multique alii historici. Clemens IY. qui innocentium YI. multis annis praecessit, et Pontifex sanctus est habitus, Carolum Andegavensem ducem, S. Ludovici regis Francorum fratrem, a Galliis evocavit, ut Manfredum tyrannum e regno Neapolitano, quod est Ecclesiae Romanae feudum, armis expelleret, ipsumque Carolum regem instituit, imposita quadraginta millia nummorum aureorum pensione quotannis solvenda in recognitionem feudi: testes sunt auctores iidem et alii, quos ipsi citant. Sed ante haec tempora Leo IX. Pontifex, non solum vitae probitate, sed etiam divinis miraculis clarus, atque adeo in Sanctorum numerum relatus, adversus Northmannos pro Beneventana civitate recuperanda pr;esens ipse in exercitu armis decertavit, ut Hermannus Contractus in Chronico, et Leo Ostiensis in histor. Cassinensi lib. ii, cap. 88. testes sunt. Ubi illud memorabile accidit, quod cum Pontifex a Northmannis victus et captus fuisset, ea submissione, et reverentia victores erga victum usi sunt, ut Pontifex victus, et c iptus victoribus imperare, ac dominari videretur. Porro Leo IV. Pontifex plus ducentis annis Leone IX. antiquior, vir sanctissimus, et miraculis clarus, teste Anastasio in ejus vita, exercitum duxit adversus Saracenos, qui ad Ostia Tyberina cum ingenti classe appulsi Romanam urbem capere et spoliare cupiebant; et oratione praemissa ad Deum, et exercitu Apostolica benedictione munito, memorabilem victoriam reportavit. Omitto confoederationem Zachariae, Stephanill., Adriani, Leonis 111., aliorumque Pontili cum cum regibus Francorum, pro recuperatione, et defen ione provinciarum, et civitatum, quae ad Romanam Ecclesiam pertinebant adversus Longobardos, et Graecos. Omitto etiam fortissimos Machabaeos, qui et Summi Sacerdotes, et Principes erant, et pro patriae defensione gravissima bella gesserunt. Omitto denique Mosis Pontificis et Principis sapientissimi, qui adversus Amorraeos, aliosque populi sui perturbatores armis decertare non dubitavit. Hos igitur clarissimos, sacrosque viros Julius 11 imitatus, eorumq ue virtutem, et diligentiam aemulatus partim armis propriis, partim
auxilio foederatorum regum Ecclesiasticam ditionem, fere totam amissam, magno labore recuperavit. Quod factum qui reprehendere voluerit, oportebit etiam, ut industriam, et virtutem sanctorum Pontificum, addo etiam Machabaeorum, et ipsius Mosis virtutem bellicam reprehendat. Neque ab hoc numero Clemens Y1II. eximendus est, qui quemadmodum pacem inter Christianos Principes reformare studuit, ut Barclaius dicit, sic etiam exercitum comparare non neglexit cum ei Ferraria recuperanda esset: et ad bellum pro Ecclesiastica ditione faciendum, occasio defuit illi, non animus. Placuit enim Deo, in cujus manu sunt corda principum, nobilissima Civitas ante ad Ecclesiam rediret, quam militum gladii nudarentur. Hanc vero Clementis VIII. laudem Barclaius non ignoravit, sed dissimulare voluit, ut liberius Julium reprehenderet.
Chapter 10 of 37