Caput XIX. De sententia S. Bernardi circa potestatem Pontificis Maximi in temporalibus
In cap. 19. Barclaius respondere nititur ad testimonium S. Bernardi ex lib. iv. de Consid. cap. 4. quod testimonium ad confirmandam rationem meam soc undam ego adduxeram. Id quoniam S. Bernardus loco notato scribit, «gladium materialem exerendum esse manu milifis. ad jussum imperatoris, sed ad nutum Summi Sacerdotis»: Barclaius affirmat, per nutum non debere intelligi imperium, vel potestatem, sed assensum: felicius enim bella geruntur, cum ad potestatem regum accedit assensus Sacerdotum, quorum est judicare, an bellum sit justum, vel injustum. Probat autem per nutum non intelligi potestatem, quoniam si forte imperator Pontifice dissentiente bellum gerere velit, sanctus Bernardus non tribuit Pontifici potestatem ullam in imperatorem, immo aperte docet, nullam ei potestatem competere, cum dicat materialem gladium ab Ecclesia exerceri non posse, sed tantum manu militis, et jussu imperatoris: et confirmat hanc sententiam suam testimonio Gratiani, 23. qu. 8. in principio, qui scribit, «Pontificibus interdictum esse gladium materialem, et solum spiritualem esse concessum. »
Respondeo: Yox illa, nutus, significare potest assensum, praesertim quando alicui petenti aliquid, annuendo respondemus: sed quando nutus praecedit alias causas, imperium significare solet, vel potius imperium ita potens, et efficax, ut sine alio expresso mandato solus nutus ad rem efficiendam si^.
satis: sic accipitur Genes, xlii. ubi dicitur: Et Joseph erat. Princeps in terra EEgypti, et ad nutum ejus frumenta populis vendebantur, et clarius lib. II Reg. cap. xvn. Domini nutu dissipatum est consilium Achitophel utile; ubi ridiculum esset, per nutum intelligere assensum, cum Scriptura loquatur de nutu Dei, qui solus potest corda regum vertere quocumque voluerit, et II Machab. vili, eadem Scriptura de Deo dicit: Potest universum mundum uno nutu delere, et Job xxvi. Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus: cui simile est illud poetae:
Annuit el totum nutu tremefecit Olympum.
Quod autem hoc loco per notum intelligat S. Bernardus imperium, et non simplicem assensum, perspicuum est ex eo quod primo loco inter causas efficientes ponit nutum Pontificis, deinde jussum imperatoris, ultimo exeeutionem militis; proinde quemadmodum miles ex sententia S. Bernardi exequitur jussum imperatoris, ita imperator movetur ad jubendum militi ex nutu, id est, jussu Pontificis. Deinde si nutus ille Pontificis esset simplex assensus, non diceret S. Bernardus utrumque gladium esse Pontificis; sed unum esse Pontificis, alterum imperatoris. Cum er^o dicit: « Uterque tuus est; sed non uterque tua manu exerendus », manifeste docet utrumque esse in potestate Pontificis; sed unum ab ipso immediate, alterum mediate, id est, per alium; sed nutu sive jussu ipsius exerendum.
« Sed quid si imperator (inquit Barclaius) nolit ad nutum Sacerdotis gladium stringere? immo quid si plane contra nutum Sacerdotis strinxerit? numquid aliquam S. Bernardus hoc casu potestatem temporalem sacerdoti tribuit in imperatorem? »
Respondeo: Si nolit imperator ad nutum sacerdotis gladium stringere, vel si contra nutum ejus strinxerit, et res sit ad bonum spirituale necessaria, coget illuni Pontifex gladio spirituali, id est, censuris ecclesiasticis gladium materialem stringere, aut in vaginam recondere: et si censuris non movebitur, et Ecclesim necessitas id requirat, liberabit subditos ejus ab obedientia, eique imperium abrogabit. Ita ostendet gladium esse sub gladio, et utrumque gladium ad potestatem Ecclesiae pertinere, quamvis non eodem modo.
(t At », inquit Barclaius, « sanctus Bernardus nullam temporalem potestatem Pontifici competere posse docet, cum dicat, materialem gladium (quo verbo summa potestas temporalis significatur) ab Ecclesia exerceri non posse; sed tantum manu militis, et jussu imperaturis: quod idem apertius tradit Gratianus Bernardi fere coaetaneus, 23, quaest. 8, in principio. »
Respondeo: S. Bernardus solum docet? gladium materialem non esse exerendum manu sacerdotali, quod nos libenter fatemur; sed non negat, immo potius affirmat, gladium materialem subesse gladio spirituali, et nutu Pontificis exerendum, vel in vaginam esse condendum. Gratianus quoque nihil aliud docet, nisi non licere clericis materiali gladio uti, et homines interficere, quod multis canonibus Pontificum et conciliorum confirmat, qu^e vera sunt; sed non potest inde colligi, non habere Pontificem potestatem ullam in temporalibus.
Adducit postea Barclaius verba sancti Ambrosii ex lib. x. Commentariorum in Lucam, ubi haec leguntur: « Lex ferire non vetat: et ideo fortasse Petro duos gladios offerenti, sat est, dicit Christus, quasi licuerit usque ad Evangelium, ut sit in lege aequitatis eruditio, in Evangelio bonitatis perfectio. » Ex quo loco colligit Barclaius, materialem gladium Sacerdotibus, usque ad Evangelium fuisse concessum.
Respondeo: Non negamus, ut paulo ante diximus, sacerdotibus post Evangelium, non licere propria manu gladium materialem stringere: nisi forte in defensionem propriam, aut ob aliam causam dispensante Pontifice: usus enim ordinarius materialis gladii militum est, non sacerdotum. Nec tamen eo loco sanctus Ambrosius de solis sacerdotibus, sed de Christianis omnibus loquitur: et ideo Erasmus hoc loco abusus est ad probandum prohibitum esse bellum Christianis. Cseterum S. Ambrosius, neque Erasmo, neque Barclaio favet: docet enim intege fuisse licitam non solum defensionem, sedetiam vindictam, in Evangelio defensionem licitam esse; non vindictam: haec enim sunt ejus verba: «0 Domine, cur emere me jubes gladium, qui ferire me prohibes? nisi forte ut sit parata defensio, non ultio necessaria, et
videat potuisse vindicari; sed noluisse. Lex tamen referire » (sic enim legendum est, non ferire, ut Barclaius falso citavit) « non vetat; et ideo fortasse Petro duos gladios offerenti, sat est dicit, quasi licuerit usque ad Evangelium, ut sit in lege [equitatis eruditio, in Evangelio bonitatis perfectio ». Hsec ille, qui non defensionem in Evangelio prohiberi dicit, sed vindictam: et referire, non ferire vetitum. Cum autem S. Ambrosius dicit: « Lex referire non vetat », respicere videtur ad illa verba Domini Matth. v. Audistis quia dictum est antiquis, oculum pro oculo, dentem pro dente; ego autem dico vobis non resistere m.alo, etc..Ubi non significatur, licitam fuisse vindictam antiquis auctoritate propria; sed auctoritate magistratus publici, eamque non vindictae cupiditate; sed amore justitiae: quod idem Christianis licet. Sed Magister bonus hortatur suos ad vitae perfectionem, ut Ambrosius dicit: « Quae perfectio in eo consistit, ut radices contentionum extirpent, et supportantes invicem in charitate non dent occasiones gravioribus malis, ut vulneribus, et caedibus, ob quae necesse sit, ut publici magistratus vindictam de malefactoribus sumant. »
Addit rursus Barclaius, verba Evangelii de duobus gladiis in sensu litterali non significare duas potestates, Ecclesiasticam et politicam: sed ideo nos non facimus argumentum ex verbis Evangelii; sed ex verbis S. Bernardi, et Bonifacii VIII, qui mystice Evangelii verba exponentes per duos gladios duas potestates intelligi docuerunt. S. enim Bernardus, quem Bonifacius secutus est, duo loca Evangelii simul junxit, unum ex cap. xviii Joannis: Mitte gladium tuum in vaginam: alterum ex cap. xxn Lucae: Ecce duo gladii hic: et quidem prior locus ad litteram significat, no!uisse Christum a Petro defendi gladio materiali, et impediri passionem suam: ideo enim subjunxit: Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? Posterior locus dependet a verbis superioribus, ubi Dominus dixerat: Qui non habet, vendat tunicam, et emat gladium, existimantes enim Discipuli, Dominum per ea verba jussisse gladios parari, dixerunt: Ecce duo gladii hic. Dominus autem ait: Satis est; vel ironice: ut exponit Theophilactus, quasi diceret, Quid sunt duo gladii adversus co¬
hortem militum armatam? vel ut alii volunt, videns eos non intellexisse, imposuit eis silentium dicens: Sa.is es f satis loquuti estis, tacete de hac re. Vere enim cumdixit, Qui non habet gladium, vendat tunicam, et emat eum, non jussit, ut emerent gladios; sed significavit ad eas angustias eos esse venturos, in quibus sunt, qui existimant, bonum esse vendere tunicam, et emere gladium. Denique cum Apostoli non emerint gladios venditis tunicis, signum est, hoc non fuisse illis a Christo mandatum. Sed quidquid sit de expositione hujus obscurissimi loci, S. Bernardus, et Pontifex Bonifacius mystice, sed apposite, et eleganter, quae dicuntur de duobus gladiis ad duas potestates, Ecclesiasticam et politicam, transtulerunt.
Rursus Barclaius objicit, admissa hac mystica expositione: a Non potest colligi gladium esse sub gladio, vel utrumque in manu Pontificis esse. S. enim Bernardus hoc non dicit; nec potuit sine calumnia dicere. »
Respondeo: Gladium esse sub gladio, Bonifacius aperte dicit: Sanctus autem Bernardus idem dicit. Sed aliis verbis: nam cum affirmat utrumque gladium ad Pontificem pertinere, immo utrumque ipsius esse, et unum manu ejus, alterum nutu ejus evaginandum, satis ostendit, unum esse sub alio, materialem videlicet sub spirituali, et utrumque esse in manu, id est, in potestate Pontificis.
Ad extremum Barclaius gloriatur se subtiliter aliquid in verbis S. Bernardi notasse, quod nescit an ullus alius antea animadverterit; cur videlicet S. Bernardus dixerit, Tuo fors.tan nutu, et si non tua manu evaginandus: ac paulo post eadem repetens omiserit illud, forsitan. Scribit ergo Barclaius, «distinguendum esse inter Pontificem, ut Pontifex est, et ut talis homo est. Pontifex en ini, ut Pontifex, non absolute, sed forsitan annuit, ut gladius evaginetur, id est, tunc solum, cum id Ecclesiae utile est, cum sano, et sobrio consilio id judicaverit expedire. Pontifex autem, ut talis homo es£, inimicitias cum alio gerens, vel ambitiosam dominandi cupiditatem explere cupiens, absolute gladium evaginari mandat. »
Sed istam subtilitatem demonstravit Bar. claio non acumen ingenii, neque studium Scripturarum; sed odium in Pontifices; certe ea subtilitas S. Bernardo numquam venisset in mentem: neque enim, forsitan, opponitur, absolute; neque accipi potest pro,
aliquando, vel pro, quando vere expedit; nisi apud eum, qui perversus ipse cum sit, vocabula quoque ipsa pervertit. Cur ergo initio dixit, forsitan, postea, repetens omisit? responsio est in promptu: quia initio non posuerat ni d duo quaedam, videlicet nutum, et exeeutionem: et quoniam dubitavit, an deceret Pontificem annuere militi, ut gladium vibraret: ideo dixit: Tuo forsitan nutu, non tua manu evaginandus: postea vero tria posuit, nutum Pontificis, jussum imperatoris et exeeutionem militis, et quia dubium esse non poterat, ut ejus jussu miles gladio uteretur, omisit forsitan, et substituit sane: ac de sententia S. Bernardi satis multa dicta sunt.
Chapter 18 of 37