Caput VI. Cur primis septingentis annis Summi Pontifices non deposuerunt reges haereticos, vel apostatas
In 6. cap. Barclaius producit tamquam argumentum insolubile, quod neque usus, neque exemplum, neque mentio ulla talis Pontificiae potestatis annis circiter mille in Ecclesia fuerit: cum multi interea principes Christiani impie, crudeliter, perverse, et magno Ecclesiae detrimento regnis, atque imperiis abuterentur. Deinde adfert solutionem ad hoc suum argumentum, quam ante annos viginti ad argumentum simile dedit Franciscus Romulus in Responsione ad Apologiam, quee falso Catholica inscribebantur: et eam solutionem in toto capite, et sequentibus usque ad duodecim prolixe admodum, et magnis clamoribus odiosissime refellere nititur, ut in his sex capitibus non jureconsultum, aut theologum disputatorem: sed tragicum declamatorem agere voluerit. Quare adseribam hoc loco responsionem integram Francisci Romuli, ut eam Barclaius refert, deinde respondebo ad singulas partes Barclaianae confutationis. Sic igitur loquitur Franciscus Romulus in Apologia cap. 8:
« Jam vero quod quarto loco adversarius objicit de majorum nostrorum consuetudine, qui Principes multes haereticos passi sunt, ut Constantium, et Valentem, Arianos; Anastasium Euthychianum; Heraclium Monothelitam, et si qui sunt alii, ad rem nihil facit; neque enim Ecclesia temere, et inconsiderate potestate sua debet abuti. Porro non raro accidit, ut tanta sit quorumdam regum cum improbitate, ac saevitia juncta potentia, ut Ecclesiastica censura, neque ad eos coercendos quicquam prosit, et Catholicis populis, in quos principes irritati magis sseviunt, plurimum obsit. Quid enim, quseso, profuisset quondam Ecclesiae, si tentasset, vel Ostrogothos reges in Italia, vel in Hispania Visegothos, aut Vandalos in Africa excommunicare, ac de solio deturbare, quamvis id facere optimo jure potuisset? Quod idem de Constantio, Valente, et aliis supra nominatis intelligi debet. Siquidem ea tunc erant tempora, ut potius ad martyrium subeundum Episcopi, quam ad Principes coercendos parati esse deberent. At ubi vidit Ecclesia suse potestati locum aliquem aperiri, vel cum ipsorum Principum spirituali utilitate, vel certe sine detrimento, et pernicie populorum: non sibi defuit, ut exempla paulo ante allata demonstrant. Sic enim Ecclesia Leonem Isauricum imperii parte, et Henricum quartum toto Imperio, et Childericum regno Francise, spoliandos esse j dicavit, ut re ipsa deinceps, et Leo parte Imperii, et Henricus Imperio toto, et Childericus regno caru erit. Itaque veteres illos Imperatores Constantium, Valentem, etcseteros non ideo toleravit Ecclesia (ut adversarius somniat) quod legitime in Imperium successissent; alioqui enim Leonem etiam, et Henricum, et Childerioum, qui non minus legitime successerant, pertulisset; sed quod illos sine populi detrimento coercere non poterat, istos poterat ».
Hsec responsio Francisci Romuli a morsibus Barclaii vindicanda est, tum quia ad rem nostram maxime facit, tum quia est hominis Catholici, et eruditi, cujus librum jam olim vidi non Romse excusum, ut Barclaius fingit; sed in Gallis; qua urbe non memini. Ergo Barclaius partem illam reprehendendam primo loco sibi desumpsit, ubi dicitur: Ea tunc erant tempora, ut potius ad martyrium subeundum Episcopi, quam ad Principes coercendos parati esse deberent. Quse verba Barclaius pro sua modestia dicit, falsa esse, et in meris, mirisque mendaciis fundata. Deinde addit, ea indigna sibi videri, quse ab ullo Catholico, nedum Theologo in medium adterantur. Denique ita in partem deteriorem ea verba interpretatur, ut exclamet: « Quid enim? an nos incidimus in ea tempora, quibus Episcopi milites potius quam martyres esse debeant? aut legem Dei, atque Ecclesiam prseliis, quam prsedicationinibus defendere »? Atque hinc accepta oc¬
casione toto illo capite adversus mores Episcoporum, et Cardinalium maximo furore bacchatur. Sed nos conviciis et maledictis praeteritis, et tota ejus canina eloquentia praetermissa, breviter respondebimus. Primo falsum esse dico, quod initio capitis ipse sumit, annis circiter mille, neque usum, neque exemplum, neque mentionem ullam talis Pontificiae potestatis in Ecclesia fuisse: siquidem Exempla Gregorii primi, secundi, et quarti, nec non Zachariae, et Leonis III. supra allata contrarium evidenter ostendunt. Deinde addo, Franciscum Romulum non divisisse responsionem in partes duas, ut iste fingit; una est enim, et simplex responsio, videlicet non potuisse Ecclesiam illo tempore uti potestate sua; ideo subeundum fuisse martyrium potius, quam fidem abnegandam. Quemadmodum etiam hoc tempore ubi ethnici praevalent, ut in insulis Japonis; vel haeretici, ut in Britannia, plurimi ad martyrium animantur, et reipsa martyrium for tissimo animo suscipiunt potius, quam ad fidei abnegationem perduci se sinant. Adjungo postremo tempus martyrii proprium illud esse, cum neque fuga, neque justa defensione sed sola passione abnegatio fidei declinari potest. Neque enim Dominus in Evangelio vim vi repellere unquam prohibuit; fugam autem non modo permisit, sed etiam in certo casu, ut cum Ecclesise necessitas, vel major utilitas id postulat, imperavit dicens: Cum vos persequentur in una civitate, fugite in aliam, Matth. x.; neque in gladios persecutorum irruere, sed mortem pro fidei confessione illatam tolerare sequo animo jussit. Et quidem quod attinet ad fugam tam evidens est mandatum Domini, et testimonia, atque exempla sanctorum Prophetarum, et Apostolorum, quse copiose adducit S. Athanasius in Apologia pro fuga sua, ut nulla de hac re dubitatio Catholicis relicta sit, quod autem liceat vim vi repellere, et jure belli persecutionem sive gentilium, sive hsereticorum propulsare, si vires adsint, docent bella Machabeorum adversus Antiochum, qui populum Dei ad idololatriam compellere satagebat, docent bella Catholicorum adversus hsereticos in Africa tempore S. Gregorii, de quibus loqmtur idem S. Gregorius, lib. i. epist. 77. ad Gennadium Exarchum, ubi eum laudat, quod magno zelo hsereticos armis persequeretur, eumque excitat, et hortatur, ut viriliter pergat, docent bella Catholicorum adversus haereticos Albigenses, et Tholosanum Comitem Raymundum patronum ipsorum, ubi divina adjuvante gratia plus centum millibus uno praelio a Simone Comite Monfortio cum exigua manu caesi sunt, ut scribit Paulus fiEmilius lib. vi. historiae Francorum, docent nostro tempore bella Helveticorum Catholicorum adversus Helveticos haereticos Zwinglianos. Nam ut scribit Joannes Cocbleus de Actis Lutheri anno 1331. Helvetii pro fide Catholica pugnantes, cum numero, et viribus essent inferiores, et sola justitia causae superiores, quinque praeliis haereticos gloriose vicerunt, quo tempore autem Catholici a Constantio Ariano imperatore vexari ceperunt, ad Constantem Principem Orthodoxum, qui in Occidente imperabat S. Athanasius aliique Episcopi Catholici confugientes litteras impetrarunt minaces ad Constantium, ut habetur in historia tripartita, lib. iv. cap. 23. quibus litteris ad tempus repressa persecutio est; sed paulo post Constante defuncto, et Constantio in toto orbe Romano imperium obtinente, cum nemo esset, qui illi resistere auderet; tempus illud advenit, quo Episcopi ad martyrium parari non autem de imperatore excommunicando, vel deponendo cogitare deberent. Atque haec est sententia Francisci Romuli, non ea, quam illi Barclaius attingit, quasi voluerit olim Episcopos martyres esse debuisse, nunc milites esse debere.
Cur Ecclesia Constantium haereticum, et Julianum Apostatam imperatores non deposuit.
In septimo capite refutare Barclaius aggreditur verba illa postrema Francisci Romuli. « Itaque veteres illos imperatores Constantium, Valentem, et caeteros, non ideo toleravit Ecclesia, quod legitime in imperium successissent: alioqui enim Leonem etiam, et Henricum, et Chiklericum, qui non minus legitime successerant, pertulisset; sed quod illos sine populi detrimento coercere non poterat, istos poterat ». Et miratur, hoc idem scripsisse Bellarminum, lib. v. de Pontifice, cap. 7. Sed ut magis minetur, sciat hoc idem sensisseS. Thomamin2. 2. quaest.
- art. 2. ad primum, ubi jdicit Ecclesiam tolerasse, ut fideles obedirent Juliano Apostatae, quia in sui novitate, nondum habebat vires compescendi principes terrenos. Existimat igitur Barclaius, Ecclesiam facile potuisse, si voluisset, tum Constantium Arianum, tum Julianum Apostatam de solio deturbare; sed id non fecisse, quod sciret illos legitime in imperium successisse. Argumenta ejus haec sunt. Primum, quia totus orbis tempore Constantii Christianus erat, et ejus pars maxima Orthodoxa. « Falsissimum, inquit, esse dico, non potuisse Ecclesiam coercere illos aeque facile, atque istos, ne dicam facilius, et sine detrimento populi, sive id armis tentare, sive arte aliqua, et hominis devoli opera uti voluisset. Jam enim totus orbis sub Constantio Christianus fuit (ut ex epist. Constantini magni ad Ecclesiam, ab Eusebio, et Nicephoro relata constat) et ejus pars maxima Orthodoxa: ita ut vires illis ad opprimendum imperatorem nequaquam defuerint, si fas, aut pium credidissent armis adversus legitimum principem decertare. »
Respondeo: Primum, verum non est, tempore Constantii totum orbem fuisse Christianum, neque hoc dicit in ea epistola Constantinus. Etsi hoc esset verum, quomodo Symmachus prsefectus Urbis longa oratione (quae exstat apud S. Ambrosium inter Epistolas ejus vigesimam nonam, et trigesimam primam) persuadere conatus fuisset Valentiniano imperatori, ut sacra gentilibus Romanis restitueret? Cur S. Joannes Chrysostomus in orat, de sancto Babyla, et Theodoretus, in libris de curandis Grsecorum affectionibus tam multa disputassent adversus gentiles sui temporis? Cur S. Augustinus, et Paulus Orosius scripsissent contra querelas gentilium, ille libros de Civit. Dei: iste historiam cladium, quas Romani antequam Christus advenisset acceperant? Denique Barbari, cum quibus post tempora Constantini ad Orientem, et Septentrionem Romani assidue decertabant. Parthi, Persae, Sarmatae, Gothi, nonne maxima ex parte gentiles erant? Deinde etiamsi hoc esset verum; non tamen inde recte colligi posset, facile fuisse Ecclesiae coercere Constantium, vel Julianum: nam imperatores illi potentissimi erant, et multas legiones armatas ducebant, adversusquas nihil poterat inermis multitudo fidelium, praesertim cum principem aliquem Christianum non haberet,, qui vellet, aut posset eam armare, et armatam ducere adversus imperatores. Hoc certe tempore in imperium Turearum plurimi sunt Christiani, et fortasse plures numero, quam ipsi Tureae sint: tamen quia neque ducem, neque arma in promptu habent, adversus Turearum regem nihil possunt; quae causa fuit olim, cur neque Itali jugum Gothorum, neque Africani Wandalorum, neque Galli Francorum excutere possent. At Leonem imperatorem Graecum facile fuit Summo Pontifici Gregorio excludere ab imperio Italiae, quoniam vires ejus in Italia debilitatae erant, et Proceres Italiae hoc ipsum maxime expetebant, ut facultas eis a Pontifice daretur deficiendi ab imperatore impio: pari ratione Childericum regem Francorum nullo negotio potuit Zacharias Pontifex regno privare, cum id ipsum Proceres Franci cuperent, et ipse potestate rerum gerendarum ad Magistrum Palatii translata otio desidiaque langueret. Denique Henricum imperatorem non ante Gregorius Papa deponendum esse decrevit, quam gravissima ejus crimina vocibus populorum ad eum delata justitiam postularent, ut Marianus Scotus aliique ejus temporis historici docent.
Addit Barclaius, temporibus Constantii non defuisse in JSgypto, et Lybia, aliisque locis per Asiam', et Europam Monachos permultos, in quibus non minor zelus erat quam in illo, qui Henricum tertium Francorum regem confodit, qui, si licuisset, facile Constantium de medio tollere potuissent.
Respondeo: Non pertinet ad Monachos, aut alios Ecclesiasticos viros ceedes facere, ut habetur 23. q. 8. can. 1. et seq.; multo autem minus per insidias reges occidere. Neque Summi Pontifices consueverunt ista ratione principes coercere. Ipsorum mos est, primum paterne corripere, deinde per censuram Ecclesiasticam Sacramentorum communione privare; denique subditos eorum a juramento fidelitatis absolvere, eosque dignitate, atque auctoritate regia, si res ita postulat, privare. Executio ad alios pertinet. Quare Innocentius Pontifex cum in concilio Lugdunensi Friderico II imperium abrogasset, dixisse fertur: a Ego, quod meum est, feci; faciat, et prosequatur super his Deus, quod voluerit. » Id refert Matthaeus Paris in Henrico III, referens acta anni Domini 1245.
Pergit deinde, et nititur, facile fuisse Ecclesiae tollere de medio Julianum Apostatam,
et Valentem Arianum, quia exercitus eorum magna ex parte Catholici erant, et Episcopis obedientes, quod cum non fecerit, sequitur, aut Pontifices illius temporis non esse functos officio suo, aut credidisse non sibi licere principes, quamvis apostatas, aut haereticos deponere.
Respondeo: Julianum Apostatam difficillimum fuit deponere, quoniam ipse solus imperium regebat, neque verum est totum ejus exercitum fuisse Christianum: scribit enim Ruffinus, lib. ii. cap. 1. totum fuisse pollutum sacrilegiis, sacrificiis videlicet idololatricis. Nam, ut scribitur in Historia tripartita, lib. vii. cap. 1. legem tulerat Julianus, ut omnes milites sacrificarent idolis, aut de militia ejicerentur. Itaque plenus erat exercitus Paganis, aut iis, qui a Christo defecerant. Neque his repugnat, quod adversarius citat ex Ruffmo, Socrate, et Theodoreto; Joviano recusante imperium sumere, quod ipse Christianus cum esset, Paganis imperare nolebat, exercitum una voce clamasse, et nos Christiani sumus. Siquidem ea vox significabat, plerosque illorum corde, ac voto Christianos fuisse, non manifesta professione: alioqui Jovianus, non eis objecisset paganismum, neque dixisset, se nolle imperare Paganis. Itaque si qui erant in exercitu Juliani Christiani, occulti erant, et communicatione sacrilegorum maculati, Pagani habebantur. De Valente idem omnino dici potest: quamvis enim paucos quosdam in excercitu suo Catholicos haberet, tamen multitudo, Principis sequebatur errores. Neque alia causa est, cur Valentinianus Catholicus imperator fratrem Valentem haereticum toleraret, nisi quia non facile erat sine periculoso, et ambiguo bello de imperatorio solio illum dejicere.
Subjungit postremo Barclaius duo Patrum testimonia, unum S. Gregorii Nazianzeni, orat. 1. in Julianum, cujus verba sunt: « Coercitus est Dei clementia, et lacrymis Christianorum, quae multae jam, et a multis erant effusae, cum solum hoc contra persecutorem haberent remedium. » Alterum, S. Augustini, tract. in Psal. cxxiv. qui sic loquitur: « Julianus extitit infidelis imperator, nonne extitit apostata, iniquus, idololatra? Milites Christiani servierunt infideli imperatori: ubi veniebant ad causam Christi, non agnoscebant, nisi illum, qui in coelo erat; quando volebat ut idola colerer.t, ut thurifi carent, praeponebant illi Deum: quando autem dicebat, producere aciem, ite contra illam gentem, statim obtemperabant, distinguebant Dominum aeternum a Domino temporali, et tamen subditi erant propter Dominum aeternum etiam Domino temporali. »
Respondeo: S. Gregorius dicit nullum adversus Juliani persecutionem fuisse remedium praeter lacrymas; quoniam non habebat Ecclesia vires, quibus illius tyrannidi resistere posset. Ideo enim lacrymis Dei benignitas imploranda erat; quoniam aliunde auxilium expectari non poterat. Neque negavisset S. Gregorius, potestatem politicam jure subjectam esse debere spirituali Pontificum potestati, cum hoc ipsum disertis verbis scriptum reliquerit, in Oratione ad populum pertimescentem, et Preesidem iratum: quare hoc loco de facto loquitur non de jure. Sanctus Augustinus recte dicit: Milites Christianos servivisse Juliano imperatori infideli, quoniam initio imperii sui tolerabat Christianos; nec solos milites Christianos esse patiebatur; sed etiam Episcopos Catholicos, quos Constantius Arianus relegaverat, ad sedes suas reverti permisit, ut refert Ruffinis, lib. i. cap. 27; postea tamen, ut ex Tripartita citavimus, cogebat omnes, aut idolis sacrificare, aut militia excedere: quo tempore Jovianus, et Valentinianus cingulum militiae abjicere, quam idolis sacrificare maluerunt; propter quod Deus, qui reddit centuplum in hac vita, utri que paulo post, pro cingulo militiae regium diadema donavit. Porro Barclaius perperam interpretatur illa verba: « Ubi veniebant ad causam Christi »: dicit enim, causam Ecclesiae esse causam Christi; et ideo si licitum esset Imperatorem Apostatam deponere, debuissent milites Christiani, jubente Ecclesia, in ipsum Julianum arma convertere. At S. Augustinus verba sua ipse interpretatur, cum ait: « Quando volebat Julianus, ut idola colerent, praeponebant illi Deum ». Hanc igitur vocat causam Christi S. Augustinus: quamvis autem sit etiam Christi causa, Ecclesiae causa, tamen non tenebantur milites Christiani in imperatorem suum, quamvis Apostatam, et persecutorem arma convertere, nisi antea hostis judicatus esset: Ecclesia vero tolerandum potius censuit, quam irritandum, cum satis virium ad eum deponendum non haberet, ut sanctus Thomas ad hoc ipsum argumentum respondet in 2. 2. qu. 12 artic. 2.
Cur Ecclesia non deposuit Valentinianum juniorem Arianum.
In cap. 8. Barclaius probat, non defuisse vires Ecclesiae, quibus Valentinianum Juniorem haereticum ab imperio deponeret: sed frustra laborat; non enim Franciscus Romulus, cujus disputationem Barclaius refellendam suscepit, de isto Valentiniano ullam mentionem fecit: sciebat enim facile fuisse S. Ambrosio illum dejicere, praesertim cum maximus princeps catholicus jam esset in armis, ut Valentinianum haereticum coerceret, et tota civitas Mediolanensis, et ipsi etiam milites ab Ambrosio starent. Cur igitur, inquies, S. Ambrosius Valentinianum haereticum toleravit? Causa est in promptu, quia Valentinianus puer 'erat, et non proprio judicio, sed matris auctoritatem sequutus Ecclesiam persequi coepit. Sperabat vero S. Ambrosius facile posse adduci eumdem Valentinianum, ut Parentis sui Valentiniani senioris, et fratris Gratiani, necnon collegae Theodosii Catholicorum imperatorum fidem, et pietatem sequeretur. Quod etiam brevi contigit: resipuit enim Valentinianus, et S. Ambrosium ita colere coepit, ut nullum haberet, cui magis fideret, neque quem magis observaret: denique parentis loco illum deinceps semper habuit, quae omnia vera esse intelliget, qui orationem ejusdem S. Ambrosii in funere Valentiniani imperatoris habitam legere voluerit. Ex quo etiam respondetur ad id quod Barclaius objicit de Theodosio imperatore, qui Valentinianum ad se confugientem complexus est, eumque fugato Maximo in imperium restituit.
« Res notatu digna, inquit Barclaius, haereticus a Catholico fugatur, ad Catholicum auxilii causa fugit: a quo et reprehensus est propter hseresim, et propter reverentiam Majestatis humaniter exceptus, atque in regnum restitutus: et quia Ecclesia rebellionem Religionis ergo, adversus legitimum principem non laudavit, Maximus neque reformator imperii dictus est, neque restaurator Ecclesiae, sed rebellis, et tyrannus. »
Respondeo: Theodosius optimo jure Valentinianum adjuvandum suscepit adversus
Maximum, tum animadvertit, illum a matre seductum facile posse ad fidem Catholicam reduci, quod ut (diximus) continuo factum est; tum quia Theodosius a Gratiano Valentiniani fratre ad imperii societatem vocatus fuerat, proinde sequum erat, ut benefactoris sui fratrem, et imperii collegam in tanto periculo non desereret; tum denique quia maximus non praecipue propter religionem, sed propter dominandi cupiditatem imperium usurpaverat, et Gratianum legitimum principem interfecerat. Itaque Theodosius non adversus defensorem Catholicae fidei, sed adversus parricidam imperatoris, et injustum imperii usurpatorem arma suscepit.
His explicatis Barclaius, quasi parta victoria exultans, ait: « Haec cum ita sint, desinant nunc velim adversarii commento suo nobis imponere, aut saltem dicant, unde id hauserint? »
Respondeo: Commentum dici non potest, quod omnes doctores, et ipsa concilia generalia tradiderunt. Unde autem idhauserimus, non semel ostendimus, et paulo post clarius ostendemus.
Subjicit Barclaius: « Constat omnes ea aetate sensisse, nullam vel Episcopo Romano, vel Ecclesiae universae temporalem potestatem ullo modo, ullave ex causa in eos competere, sed solius Dei judicio, quantum ad poenas temporales relinquendos, » et paulo post: « Hujus, inquit, rei testem in primis Tertullianum produco, qui de imperatoribus loquens in Apologetico: Sentiunt, inquit, Deum esse solum, in cujus solius potestate sunt, a quo solo sunt secundi, post quem primi, ante omnes deos, et super omnes homines, et in libro ad Scapulani: Colimus, inquit, imperatorem sic, quomodo, et nobis licet, et ipsi expedit, et hominem a Deo secundum, et quicquid est a Deo consecutum, solo Deo minorem: hoc et ipse volet; sic enim omnibus major est, dum solo vero Deo minor est. »
Respondeo: Falsum est, constare, omnes Doctores ea aetate sensisse, nullam vel Episcopo Romano, vel Ecclesiae universae temporalem potestatem ullo modo, ullave ex causa in principes Christianos competere. Auctores enim, quos Barclaius adducit, et paucissimi sunt, et non dicunt quod ipse affirmat. Tertullianus, qui primo loco citatur, de principibus ethnicis loquitur, qui toti orbi Romano imperabant, et nondum sceptra sua Christo subjecerant. Itaque secundi a
Deo in rerum temporalium administratione de facto dici poterant: « At, inquit Barclaius, lex Christi jure suo neminem privat, proinde reges, et imperatores accedendo ad Ecclesiam, nihil juris sui temporalis amittunt. » Verum est, nihil amittunt, sed multa lucrantur potius, cum et reges temporales sint, quod antea non erant. Sed si ad regnum coeleste adipiscendum, oporteat eos Vicario Christi subesse, ut jam non liceat illis temporali potestate abuti ad suam, et aliorum perditionem, moleste ferre non debent.
Secundo loco Barclaius Ambrosium producit, qui in Apologia David sic loquitur: « Rex utique erat (David) nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt Reges, a vinculis delictorum: neque enim ullis ad poenam vocantur legibus, tuti imperii potestate. »
Respondeo: Liberi sunt reges a legibus politicis, tum suis, tum preedecessorum regum, quia par in parem non habet potestatem: non sunt tamen liberi a legibus Dei, et Ecclesiae; et hoc videmus etiam commune fuisse cum regibus testamenti veteris, qualis erat David. Siquidem cum rex Ozias thus adolere vellet in templo Domini, quod erat ofticium summi sacerdotis, et repulsus a sacerdotibus non acquiesceret, continuo lepra percussus est, et ad judicium sacerdotum coactus est habitare seorsim, et a regni administratione cessare; ut dicitur in 11 lib. Paralip. cap. xxvi. Addit Jusephus lib. ix. Antiquitatum cap. 11. ab eo tempore Oziam privatum vixisse, ac longo moerore consumptum. Simili fere modo, cum Principem Christianum lepra hseresis infectum cernit Summus Pontifex, segregat illum a coetu priorum per sententiam excommunicationis, ac ne cseteros inficiat, solvit ejus subditos a juramento fidelitatis, atque si opus sit, jubet etiam sub eadem excommunicationis poma, ne illum pro rege habeant, neve illi ut regi pareant.
Tertio Barclaius Gregorium Turonicum testem adducit, qui in lib. v. hist. Francorum cap. xviii. his verbis alloquitur regem:
« Si quis de nobis, o rex, j ustitiee tramites transcendere voluerit, a te corripi potest: si vero tu excesseris, quis te corripiet? loquimur enim tibi, sed si volueris, audis, si autem nolueris, quis te condemnabit, nisi is, qui se pronunciavit esse justitiam? »
Respondeo: Loquitur Gregorius de potestate, quam habent reges de facto cogendi homines particulares, et quam non habent homines particulares ad cogendos reges: accusaverat enim rex Childericus Praetextatum Rothomagensem tamquam reum majestatis, apud Parisiensem Synodum, in qua cum aliis multis Gregorius Turonicus sedebat: et quoniam Gregorius Praetextatum innocentem esse, et a subornatis falsis testibus gravari intelligebat, condemnationi ejus assentiri nullo modo volebat. Itaque sciens rex unum Gregoriumsibi resistere, dixit illi: 0 Episcope, justitiam cunctis largiri debes: et ecce ego justitiam a te non accipio; sed ut video consentis iniquitati, et impletur in te proverbium illud, quod corvus oculum corvi non eruet. Tum Gregorius demonstrare volens, fieri non posse, ut aliquis nolit regi justitiam facere, cum rex possit eum cogere, ut justitiam faciat; sed econtrario fieri posse, ut rex nolit justitiam facere, cum nemo possit eum cogere, ut justitiam faciat: respondit verba superius posita: « Si quis de nobis, o rex, justitiae tramitem transcendere voluerit, a te corripi potest: si vero tu excesseris, quis te corripiet?» Atque hanc esse sententiam horum verborum, non solum perspicuum est ex verbis praecedentibus; sed etiam ex eventu illius causae, nam, cum rex variis artibus, et dolis conatus e-set extorquere a Synodo sententiam damnationis contra Praetextatum, et non obtinuisset; vi adhibita, conjecit eum in carcerem, et cum is elabi voluisset, graviter caesus in exilium missus est, ut eodem loco narrat Gregorius, et etiam Aimoinus, lib. m. hist. Francorum cap. xxvi. Neque hic finis furoris fuit Fredegundis reginae, in cujus gratiam rex omnia illa moliebatur, nam cum postea per Guntrannum regem Praetextatus in suam sedem resfitutus fuisset, dolo ejusdem reginae per sicarium quemdam ad altare sacrum Praetextatus occisus fuit, teste eodem Gregorio lib. vili. cap. 31; qui Praetextatus inter sanctos martyres haberi coepit. Haec igitur est illa potestas, quam reges in Episcopos habent, ut videlicet vi adhibita contra justitiam in illos, si velint, animadvertant; et quam non habent Episcopi in reges, ut eos quam vis jure damnatos obtemperare cogant, nisi ab alia temporali potestate majori juventur.
Quarto loco adducit Barclaius testimonium «*
sancti Gregorii Papse, qui se famulum imperatoris appellavit, et imperatori coelitus datam potestatem super omnes homines fassus est. De quo testimonio satis multa dicta
sunt capite tertio, neque opus est illa repetere.
Ultimo loco adducit Othonem Frisingensem in epistola ad Fridericum./Enobarbum, cujus hsec sunt verba: « Soli reges, utpote constituti supra leges, divino examini reservati, saeculi legibus non cohibentur: unde est illud tam regis, quam Prophetae, Tibi soli peccavi: et mox: Cum enim juxta Apostolum homini mortali horrendum sit incidere in manus Dei viventis; regibus tamen, qui nullum praeter ipsum supra se habent, quem metuant, eo erit horribilius, quo ipsi possunt caeteris peccare liberius.
Respondeo: Otho Frinsingensis aperte loquitur de legibus saeculi, quibus sine dubio reges subjecti non sunt, subjectione eoactiva: nam non solum in verbis citatis habetur, socculi legibus non cohibentur; sed etiam paulo ante sic loquitur Otho: « Praeterea cum nulla inveniatur persona mundialis, quoe mundi legibus non subjaceat, subjacendo coerceatur, so i reges, utpote constituti supra leges etc. » At, addit Barclaius, « Reges ex Othonis sententia nullum habent supra se. quem timeant, nisi Deum; ergo non solum a legibus saeculi; sed etiam a legibus Ecclesiae, saltem quoad temporalem poenam liberi sunt, alioqui haberent supra se Summum Pontificem, quem timerent, et non solum Deum. Praeterea ex ejusdem Othonis sententia, reges divino solius Dei examini reservantur: non igitur judicio subjiciuntur Papae, saltem in temporalibus.»
Respo-ndco: Otho Episcopus Catholicus, et pius, non voluit dicere, reges non teneri legibus Pontificiis, vel non habere super se Christi Vicarium, quem timeant, vel non subjacere summi Pontificis examini saltem in rebus spiritualibus, et quoad poenas spirituales; si enim id vellet, haereticus esset. Ergo cum ait, reges solius Dei examini reservari, et non habere super se, quem timeant, nisi Deum, et solutos esse legibus, utpote supra leges constitutos; necesse est restrictionem addere, vel ex parte legum, vel ex parte poenae. Barclaius libenter ad rittet restrictionem exparte poenae; sed nos dicimus restrictionem subintelligendam esse solum ex parte legum. Id probamus, quia in verbis Othonis invenitur restrictio ex parte legum, cum dicat, eos non subjacere mundi legibus, et rursum, saeculi legibus non cohiberi: restrictio ex parte poenae, temporalis videlicet, in verbis ejus, nusquam legitur.
Praeterea non ignorabat Otho Childericum Regem a Summo Pontifice fuisse depositum, et postea Henricum imperatorem a Gregorio Papa VII. exanctoratum, nam utriusque rei meminit in Historia sua, lib. v. cap. 23. lib. vi. cap. 34. 3o. 36. neque reprehendit factum: immo videtur probare cum his verbis laudet Gregorium VII. lib. vi. cap. 34.
(< Forma, inquit, gregis factus, quod verbo docuit, exemplo demonstravit, ac fortis per omnia athleta murum se pro domo Domini ponere non timuit, » et cap. 36. « Ecclesia, inquit, tanto Pastore, qui inter omnes Sacerdotes, et Romanos Pontifices praecipui zeli, et auctoritatis erat, orbata dolorem non modicum habuit. » Igitur sensus verborum Othonis hic erit, reges legibus saeculi non teneri, et quantum ad eas leges solius Dei examini reservari, et quantum ad easdem leges neminem super se habere, quem metuant, nisi Deum.
Propter haec testimonia triumphat Barclaius dicens: « Si contrarbe opinionis assertores tot antiquorum Patrum testimonia, immo si vel unum proferre possint, quo diserte scriptum sit, Ecclesiam, vel ejus caput summum Pontificem habere temporalem illam potestatem in reges, et principes saeculares, et posse eos temporalibus poenis quoquo modo, directe scilicet, vel indirecte coercere, aut regno, regnive parte mulctare, non equidem recusabo, quominus lis tota secundum ipsos sine provocatione judicetur. »
Respondeo: Auctores a Barclaio producti, non diserte scripserunt, reges, et principes Christianos non posse ab Ecclesia, vel ejus capite Summo Pontifice poenis temporalibus directe, vel indirecte coerceri, aut regno, regnive parte mulctari: et si hoc diserte scripsissent possemus nos Tertulliano ab ipso allato S. Cyprianum opponere, qui lib. i. epistol. 3. jubet cum haereticis nulla commercia copulari: quod antea S. Irenaeus Tertuliano antiquior docuerat, lib. m. cap. 3. adversus haereses dicens: « Tantum Apostoli, et horum discipuli timorem habuerunt, ut neque verbo tenus communicarent alicui eorum, qui adulteraverant veritatem; quemadmodum, et Paulus ait, Haereticum hominem post unam correptionem devita. » In quem sententiam omnium Patrum testimonia possent adduci. Ex quibus aperte colligitur, haereticum regem, si id fieri possit, non esse ab Ecclesia tolerandum, sed ex-
communicandum, et fidelem populum ab
ejus obedientia removendum, ne cogatur ei servire, quem vitare jubetur, neque cum eo commercia copulare, cum quo ne colloquium quidem miscere deberet. S. Ambrosio, S. Gregorium Nazianzenum opponeremus ejus sequalem, qui in Oratione ad populum timore perculsum, et Praesidem irascentem, comparavit spiritualem potestatem animae, temporalem carni, ac docuit, ita subjectam esse debere potestatem temporalem spirituali, ut caro subjecta est animae. Atque hoc ipsum est fundamentum sententiae nostrae. S. Gregorio Turonico opponeremus, S. Gregorium Romanum aetatis ejusdem, qui, ut supra diximus, in duobus privilegiis illa verba apposuit: Si quis autem regum, antistitum, aut judicum, aut quarumcumque saecularium personarum hujus Apostolicae auctoritatis, et nostrae praeceptionis decreta violaverit, honore suo privetur. Denique Othoni Frisingensi opponeremus Gregorium VII. centum fere annis antiquiorem, qui diserte scribit, posse regem saeculi a Sede Apostolica certis de causis regno privari; vide Epistolam ejus ad Episcopum Metensem. Opponeremus etiam S. Bernardum, etHugonem de S. Victore, qui Othonis tempore floruerunt, quorum testimonia in praefatione produximus; praeterea S. Thomam, et S. Bonaventuram, qui Othone Frisingensi, non multum aetate inferiores, sed doctrina, et sanctitate longe superiores, disertissime docent, quod Barclaius requirit: vide testimonia ipsorum supra allata. Praeterea, quinque testimoniis veterum scriptorum opponeremus plasquam sepfuagenta testimonia scriptorum variarum aetatum.
Denique quinque hominibus a Barclaio in testes adductis opponeremus decem concilia, quorum duo generalia fuisse non dubium est. Neque ideo conciliis, praesertim generalibus, minus credendum est, quia posteriora fuerunt: nam eadem est Ecclesia, et conciliorum eadem est auctoritas, sive priora sunt, sive posteriora: et quemadmodum in concilio Nicaeno post annos trecentos ab adventu Domini licitum fuit Ecclesiae scripturas de filii Dei consubstantialitate declarare, ac illam praecipue: Ego et Pater unum sumus; sic etiam licitum fuitpost annos septingentos eidem Ecclesiae scripturas de potestate Summi Pontificis explicare, qualis illa est: Quicquid ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quicquid solveris super terram, erit solutum et in coelis. Qua-
re si Barclaius pollicitationi suae stare vellet, lis tota sine provocatione finita esset.
Chapter 7 of 37