Caput XIV. Defenditur confirmatio primae rationis Bellarmini
In cap. 14. Barclaius examinat tria illa argumenta, quibus ego probavi assumptionem prima) rationis, sive antecedens primi anthimematis, ut scholarum verbis utamur. Primum argumentum illud fuit: Finis temporalis subordinatur fini spirituali; sed facultates subordinantur, ut subordinantur fines; igitur facultas, sive potestas temporalis, subordinatur facultati, sive potestati spirituali. Ad hoc argumentum respondet Barclaius his verbis:
« Nego constanter talem ordinationem, vel subordinationem finium harum potestatum esse, quatenus ipsa) tales potestates sunt. Nam finis politica), seu civilis potestatis, quatenus politica est, nihil aliud absqlute complectitur quam felicitatem temporalem, commune scilicet bonum, et vita) degendae ordinatam tranquillitatem, ut ipsemet alibi Bellanninus fatetur. Politica potestas, inquit, habet suos principes, leges, judicia, etc. et similiter Ecclesiastica suos episcopos, canones, judicia. Illa habet pro fine temporalem pacem, ista salutem alternam. » Ha)c Barclaius, qui postea, rem eamdem confirmat ex Apostolo I ad Timoth. n, qui jubet nos orare pro regibus, ut tranquillam vitam agamus in omni pietate, eteasthate. Item ex Na varro, qui in cap. Novit, de judic. num. 90, dicit, finem potestatis laica) esse vitam bonam, beatam, et quietam temporalem mortalium, qua) et finis est legum ab ipsa emanantium:
potestatis vero Ecclesiastica), finem esse vitam a)tern m supernaturalem, eumdemque esse finem legum ab ipsa emanantium.
Respondeo: Negat Barclaius rem certissimam omnium consensione Doctorum; nec poted aliter paradoxa sua defendere, nisi audacter omnia negando, qua) illi objiciuntur. Quid enim apud theologos, et philosophos notius, quam inter causas tum efficientes, tum finales ordinem esse, et inferiores superioribus subordinari? Certe Deus est prima causa efficiens omnium rerum, eique subordinantur causae secunda), sive universales, quales sunt res istae inferiores, quarum unaquaeque producit effectus sibi similes, non absque actione cadorum, et cooperatione Dei, primae videlicet, atque altissimae causae. Eodem igitur modo finis ultimus absolute Deus est, atque ad eum ordine quodam referuntur, et subordinantur omnes alii fines. Finis quidem immediatus potestatis politicae, est pax reip. temporalis, sed haec pax subordinatur pacisupernaturali hominis cum Deo; ista vero paci beatae, quae est in superna Hierusalem: qua) tandem subordinatur gloriae Dei Conditoris, qui est primum principium, et ultimus finis omnium rerum. Atque hoc ipsum docent auctores, quos hic Barclaius citat. Bellarminus enim, quem primo loco nominat, lib. v de Pontif. cap. 6, ubi scripsit, finem politica) potestatis esse pacem temporalem, et finem potestatis Ecclesiasticae esse salutem aeternam: paulo post addit haec verba: « Quando istae potestates sunt conjunctae, unum corpus efficiunt, ideoque deb nt esse connexae, et inferior superiori subjecta, et subordinata »: cujus rei rationem reddit cap 7.,. a quia finis temporalis potestatis subordinatur fini potestatis spiritualis ». Sanctus quoque Apostolus I ad Timoth. cap. ii, quem Barclaius secundo loco citavit, cum jussit orari pro regibus, ut tranquillam vitam agamus; adjunxit, in omni pietate, et castitate; ut ostenderet tranquillitatem vitee, qme est finis politica) potestatis, subordinari pietati, et castitati, quee finis est potestatis spiritualis, per quem ad finem ultimum pervenitur, qui est felicitas sempiterna. Denique Navarrus, quem tertio loco Barclaius attulit, in cap. Novit, de Judic. num. 90, scribit, finem potestatis temporalis esse vitam bonam, et beatam mortalium temporalem; finem spiritualis potestatis esse vitam alternam in coelis. Sed idem auctor eodem loco, num. 97, demonstrat, finem temporalis po-
testntissubordinari fini potestatisspiritu 'ilis, cum elocet ex S. Thoma lib. m de Regimine principum cap. 12, « Christi dominium ordinari ad salutem anima) et spiritualia bona, licet a temporalibus non excludatur, eo modo, quo ad spiritualia ordinantur. Expende, inquit Navarrus, illa verba, eo modo, quo ad spiritualia ordinantur: nam illo et non alio modo suprema haec Papae patriae patris potestas extenditur ad illa, id est, ad temporalia. » Ibidem Navarrus adducit alium locum S. Thomre ex 2. 2. q. 40, art. 2, ad tertium. « Omnis persona, inquit S. Thomas, vel ars, vel virtus, ad quam pertinet finis, habet disponere de his, quae sunt ad finem: bella autem carnalia in populo fideli sunt referenda ad spirituale bonum divinum, cui clerici deputahtur: et ideo ad clericos pertinet disponere, et inducere alios ad bellandum bella justa. » Ubi S. Thomas docet bella carnalia ordinari ad bonum spirituale, ut ad finem non immediatum, sed mediatum: finis enim belli carnalis immediatus est victoria, et pax temporalis: sed quia haec ordinatur afi bonum spirituale, ut alia omnia temporalia, ideo dicitur bellum carnale ordinari ut ad finem, mediatum videlicet, ad bonum spirituale: et ea de causa disponere de bellis justis agendis pertinet aliquo modo ad clericos, id est, ad ecclesiasticam potestatem, cujus finis immediatus est bonum spirituale. Multa similia habet idem S. Thomas, desubordinatione finium in 1, 2, q. 1, art. 4, et lib. m, cont. gent. cap. 17, 18, et seq.
Aggreditur deinde Barclaius secundum argumentum meum, quod erat hujusmodi: Reges, et Pontifices, clerici et laici non faciunt duas respublicas, sed unum,id est, unam Ecclesiam: sumus enim unum corpus Rom. xii, et I Cor. xii. At in omni corpore membra sunt connexa, et dependentia unum ab alio: non autem recte asseritur spiritualia pendere a temporalibus, ergo temporalia a spiritualibus pendent, iliisque subjiciuntur.
De hoc secundo argumento ita loquitur Barclaius: « Secundum vero argumentum usque adeo frivolum est, et fallax, ut nihil inscitius dici, aut vitiosius colligi possit, quam quod eo concluditur: ecqua enim anus tam excors est, ut nesciat non valere hanc consecutionem, sunt membra unius corporis, ergo unum ab alio pendet: nam neque pes a pede, neque brachium a brachio, neque humerus ab humero pendet, sed ab uno tertio. »
Respondeo: ObVtus erat Barclaius, cum haec scriberet, eorum, quae paulo ante dixerat, neminem Bellarnihio argutius argumenta proponere, neminem brevius, subtiliusque conrludere, ista siquidem non benecohserent argumenta proposita argutissime, subtillissimeque conclusa a quaobet excorde anu posse nullo labore dissolvi. Sed omitto Barclaii inconstantiam, qui Bellarminum nunc laudibus evehit in coelum, nunc conviciis deprimit in abyssum: parum enim Bellarmino est, ut a Barclaio judicetur, aut ab aliis ei similibus, qui judices ejus legitimi non sunt: omnes enim stabimus ante tribunal Christi, et ab illo juste vereque, ac sine omni animi perturbatione judicabimur.Quod ergo dixi, membra ejusdem corporis esse connexa, et unum pendere ab alio; de membris diversi generis intellexi, qualia sunt digitus, manus, brachium, humerus, et caput: non de membris ejusdem generis, qualia sunt duse manus, duo pedes, duo oculi, duse aures: potestas enim politica, et ecclesiastica, de quibus loquebamur, diversi generis sunt, ut notum est: et secundum post materiam verba intelligenda sunt; alioqui nulla esset tam certa demonstratio, quae calumniam pati non posset. Itaque potestas regia, quse in suo genere principalis est, si cum potestate Pontificia, quse etiam in suo genere principalis est, in unum corpus coalescat, necessario debet, aut subesse, aut praeesse, ne sint in uno corpore duo capita: et cum satis constet Pontificem esse caput Ecclesiae vice Christi, aperte sequitur, ut debeat rex, aut non esse membrum hujus corporis, aut Pontifici subesse; et eodem modo potestas politica, quse praecipue residet in rege, aut debet subjecta esse spirituali, quae praecipue residet in Pontifice, aut extra Ecclesiam remanere: quemadmodum non potest esse digitus in corpore, qui non pendeat a manu; neque manus, quae non pendeat a brachio; neque brachium quod non pendeat ab humero: neque humerus, qui non pendeat a capite. Quod autem Barclaius dicit paulo post, potestatem spiritualem, et politicam, esse veluti duos humeros in corpore, quorum neuter alteri subjicitur; sed uterque subjicitur uni capiti Christo: non solum est falsum, quia potestates illae non sunt ejusdem generis, ut duobus humeris comparari possint, quo modo recte compararentur duobus humeiis duae regiae potestates: sed etiam ad haeresim pertinet, quae hoc tempore maxime viget: quid enim haeretici hujus temporis majori conatu populis persuadere conantur, quam non esse Summum Pontificem caput visibile corporis Ecclesiae, cui omnes Christiani, quantumvis magni necessario subjici debeant, si salvi esse velint? atqui hoc illis ultro concedit Barclaius, qui tamen in toto libro Catholicum se facit. Itaque potestas spiritualis, et politica non recte comparantur duobus humeris; sed vel spiritui, et carni comparari debent, ut facit S. GregoriusNazianzenus in oratione saepe citata ad populum timore perculsum, et praesidem irascentem: vel brachio, et capiti, membris videlicet principalibus, quorum tamen unum, quamvis in se valde potens, et robustum, ab altero superiore dirigi debeat, et gubernari.
Sed instat Barclaius, atque objicit mihi mea ipsius scripta, lib. m de Pontifice cap. 49, ubi admitto reges terree non habere in terris judicem, quantum ad res politicas pertinet: et contendit, me contraria loqui, cum uno in loco doceo, reges non habere judicem in terris, quoad res politicas: in alio loco admitto, Pontificem judicem esse regum, ut etiam eos per sententiam regno privare possit.
Respondeo: Innocentius III, in cap. Per venerabilem, Qui filii sint legit., scribit reges in temporalibus, non habere superiorem: et tamen ipse idem Othonem quartum imperatorem deposuit. Audeat ergo Barclaius Innocentium, tamquam secum ipsum pugnantem arguere: et ego cum tanto Pontifice reprehendi non moleste feram. Sed defensio in promptu est: reges enim non habent judicem in terris, quoad res politicas, sive in temporalibus, dum eorum regimen ita intra res politicas, et temporalia se continet, ut spiritualibus t on officiat. Praeterea dicuntur reges non habere judicem in politicis, et temporalibus, quia non habent super se judicem politicum, sive temporalem, quamvis habeant judicem spiritualem, a quo dirigi, et judicari possunt etiam in temporalibus per ordinem ad spiritualia.
Quod vero Barclaius addit, discrimen vocum directe, et indirecte ad formam, et modum pertinere, non ad vim, et effectum judicii: jam supra refutatum est in capite duodecimo, ubi de his vocibus ex proposito disputavimus.
Restat argumentum meum tertium, quod tale erat: Si temporalis administratio impedit spirituale bonum, omnium judicio tenetur
princeps temporalis mutare illum modum administrationis, etiam cum detrimento temporalis boni, ergo signum est, subjectam esse temporalem potestatem spirituali.
Huic argumento duobus modis Barclaius occurrit: primum enim notat quod cum rem demonstrandam susceperim, signum tantum protulerim: deinde negat consecutionem argumenti: nam ex eo quod tenetur princeps temporalis mutare formam regiminis, si per eam bonum spirituale impediatur: dicit Barclaius sequi, spiritualia esse digniora temporalibus, non autem potestatem temporalem spirituali esse subjectam.
Respondeo: Non est novum, neque insolitum post demonstrationes adferre quoque argumenta a signo. Quod autem attinet ad consecutionem fallitur Barclaius. Nam ex illo antecedente: Tenetur princeps politicus mutare administrationem suam, si obsit bono spirituali; non sequitur absolute, ergo bonum spirituale est nobilius, ac dignius temporali: sed sequitur, ergo ad bonum spirituale ordinatur, ut ad suum finem bonum temporale, ac per hoc potestas temporalis subjecta est potestati spirituali: necessitas enim mutandi administrationem in eo casu non oritur ex dignitate, vel nobilitate boni spiritualis praecise, sed ex subordinatione unius ad alterum quod perspicue ostendi in meo lib. v de Pontifice cap 7. in explicatione hujus argumenti tertii, ad quae Barclaius nihil respondit.
Chapter 13 of 37