Skip to the text

Caput XXVI. Detenditur prima pars rationis quintae pro potestate summi Pontificis in temporalibus

In cap. 26. aggreditur Barclaius refutare primam partem rationis me® quint®: erat autem h®c ratiocinatio. Pastori necessaria est potestas circa lupos, ut eos arceat omni ratione qua poterit ab ovili: lupi autem, qui Ecclesiam vastant, sunt haeretici: ergo si princeps aliquis ex ove, aut ariete lupus fiat, id est, ex Christiano fiat h®reticus, poterit pastor Ecclesi® eum arcere per excommunicationem. et simul jubere populo ne eum sequatur, ac proinde privare dominio, quod habet in subditos.

Ad hanc ratiocinationem Barclaius respondens admittit omnia, excepta illa extrema parte conclusionis, qua diximus, posse Pastorem jubere populo, ut non sequatur amplius regem suum. distinguit enim hanc partem, ac dicit: Posse quidem pastorem jubere fidelibus, ut non sequantur regem h®retieum in h®resibus, sed non posse jubere, ut non sequantur eum in rebus politicis.

Addit autem posse quidem regem h®reticum privari communione fidelium in rebus sacris, sed neque hoc esse faciendum, si periculum sit schismatis, et scandali, et graviorum malorum, ex Augustino lib. iii. cap. 2. contra Epist. Parmeniani: de qua re diximus, cap. 9. Ubi h®c eadem Barclaius fusius tractavit: jam enim admonui, Barclaium in repetitione rerum earumdem magnam partem libri sui consumere voluisse.

His igitur omissis, tota ratio, ob quam negat Barclaius posse a summo Pastore prohiberi fidelibus, ut regi hmretico obedientiam etiam in rebus politicis praestent, ea

est, quoniam jure divino debetur regibus obedien ia: et non potest ullus humo, ac ne ipse quidem summus Po itifex dispensare in jure divino; et ad hoc probandum adducit rescriptum Innocentii 111. qui cap Cum ad monasterium, de statu Monach., dicit: «Non posse dispensari cum monacho, ut uxorem ducat, vel rerum proprietatem habeat »: et hoc loco multa disputat de jure divino, et humano, et de matrimonio Constanti® Hogerii regis fili®, qu® cum esset sanctimonialis, ex dispensatione Clementis III. Pontificis, nupsisse dicitur Henrico VI imperatori.

At nos supra, rationem Barclaii nullius roboris esse demonstravimus: quoniam de jure divino est, ut inferior obediat superiori, quamdiu superior est; sed si desierit esse superior, desinet etiam pr®ceptum de obedientia il i exhibenda. Id quod octcndimus ex multis similibus: siquidem juris divini est, non solum, ut populus obediat -regi; sed etiam ut filii obediant patri, servi domino, uxores maritis: et tamen si filius emancipetur, et servus libertate donetur, et uxor per divortium, aut repudium a marito separetur, non amplius tenentur lege illa divina: quemadmodum etiam promissio jurata jure divino servanda est et tamen si is, cui promissio facta est, eam relaxet, non tenebitur eam implere qui promisit. Restitutio jure divino sancita est, et tamen si creditor debitum remittat, restitutionis obligatio nulla restat: atque exempla similia plurima' possent adduci. Sic igitur, jure divino tenetur populus regi servire, dum rex est: sed si rex desinat esse, quod multis modis fieri potest, nulla remanet obligatio servitutis, aut obedienti®; non est autem de jure divino, ut rex justis de causis deponi non possit: multoque minus juris divini est, ut summus Pontifex declarare non possit, regem b®reticum non esse legitimum regem, nullamque ei deberi a fideli populo obedientiam.

Quod autem attinet ad cap. Cum ad monasterium, de statu monachorum, res facilis est: id enim solum innocentius docet, non posse consistere matrimonium, et proprietatem rerum cum statu monachorum; cum ad essentiam vitae monasticae pertineant continentia, et paupertas. Itaque non poterit summus Pontifex facere, ut idem monachus sit, et conjugatus: idem monachus, et dives oprun in particulari. Aliud autem est, utrum possit summus Pontifex dispensare cum monacho, ut transeat a vita monastica ad vitam sa3c darem, et saecularis effectus matrimonium inire possit, ct opes propriis retinere, de hoc enim varie sentiunt doctores. De Constantia vero Rogerii regis fili;e fabulam esse existimamus, quod sanctimonialis, et vetula eum esset, dispensatione Clementis III. nupserit Henrico VI. Nam Gotefridus Viterbiensis, qui Henricum VI. in litteris, ct moribus instituebat, scribit, nuptias Henrici cum Constantia celebratas Mediolani anno salutis 1186. sedente in Apostolica Sede Urbano III. et ipsa Constantia annum trigesimum agente, ex quo sequitur, ut falsum sit dispensasse cum ea in votis monasticis Clementem III. vel, ut alii dicunt, Coelestinum III, ut a! i i, Alexandrum III; nam hic jam obierat, illi nondum sedere coeperant: falsum quoque sit, eam nupsisse cum esset vetula annorum supra quinquaginta: falsum denique fuisse antea sanctimonialem, cum id nullus scribat ex iis, qui eo tempore vixerunt. Vide Card. Baronium toni. xn. Annalium ad annum 1186.

Chapter 25 of 37