Caput XXX. Respondetur ad objectiones contra primam partem rationis quintae pro protestate Summi Pontificis in temporalibus
In cap. 30. Barclaius post longas digressiones revertitur ad primam partem rationis quintae Bellarmini, quam in cap. 25. sibi refutandam susceperat. Ait igitur:
« Admittimus quidem ejus propositionem, Pastori scilicet necessariam esse potestatem circa lupos, ut eos arceat omni ratione qua potest. Admittimus et assumptionem, lupos viOelicet, qui Ecclesiam Dei vastant, esse haereticos. Ex quibus concludit hoc modo • Ergo si princeps aliquis ex ove, aut ariete fiat lupus, id est, ex Christiano fiat haereticus, poterit pastor Ecclesiae eum arcere per excommunicationem, et simul jubere populo ne eum sequatur, ac proinde privare eum dominio in subditos. Vitiosa collectio, cujus loco in bona dialectica reponendum est: Ergo si princeps aliquis ex ove, aut ariete fiat lupus, poterit princeps Ecclesiae eum arcere omni ratione qua potest. »
Respondeo: Nullum hic est vitium, sed compendio dictum est, quod longiori circuitu dici potuisset: nam ratio, qua potest, et solet Pastor Ecclesiae haereticos, quasi lupos ab ovili suo arcere, illa est, ut per sententiam excommunicationis eos removeat a commercio Catholicorum, et per absolutionem a vinculo subjectionis efficiat, ne populus Catholicus principem haereticum deinceps sequatur. Neque propositum mihi fuit in libris scribendis, syllogismos proprie formare secundum figuras et modos, ut in scholis laciunt, qui de proposita quaestione, exercendi gratia disputant: sed vim rationum explicare, atque ostendere, ut alii faciunt, qui libros theologicos scribunt.
At, inquit Barclaius, potest quidem Pastor Ecclesiae jure suo excommunicare regem haereticum: sed absolvet e populi m a juramento fidelitatis, aut jubere ne populus Cnthol.cus regem haereticum in rebus politicis sequatur, jure non potest, cum hoc juti divino, et naturali repugnet.
Ac ne illi fortasse obj.ciamus, quod non servaverit formam argumentandi, format hunc syllogismum.
« Summus Pontifex nihil praecipere, vel dispensare potest contra jus naturale, et divinum: atqui subjectio, et obedientia principibus, et superioribus debita, est de jure naturali, et divino: argo summus Pontifex nihil contra eam praecipere, vel dispensare potest: et per consequens non potest praecipere subditis ne principi suo temporali obediant in eo; in quo princeps est, et superior, et si de facto praeceperis, licebit subditis, tamquam extra territorium jus dicenti, impune non parere. Utrumque propositum est certo certius, ex quibus conclusio necessaria consecutione inducitur. Qui hujus argumenti vim enervaverit, is magnam mecum gratiam inibit. Ego mehercle, ut ingeni mei tenuitatem ingenue fatear, non satis perspicio, qua possit solida ratione elidi. »
Respondeo: Haec sunt omnia refutata in cap. 26. neque aliquid novi Barclaius attulit hoc loco, sed aliis, et aliis verbis more suo eadem repetivit. Sed ne queratur nihil nos ad insolubilem ejus demonstrationem in forma respondisse, distinguo assumptionem: nam cum assumit: Atqui subjectio, et obedientia principibus, et superioribus debita de jure naturali, et divino; si intelligat de principibus, et superioribus, pro tempore quo principes, et superiores legitimi sunt f verum assumit, sed nihil inde concludere potest: nam principes haeretici post sententiam Summi Pontificis declarantis illos excommunicatos. et depositos, non sunt amplius legitimi principes, vel superiores: sin autem intelligat de principibus, et superioribus, pro quocumque tempore, etiam post abrogatum illis imperium; falsum assumit, neque de hac re ullum esse dubium potest. Nam jure divino tenentur subditi non solum obedire regi tamquam praecellenti, sed etiam ducibus, tamquam ab eo missis, ut scribit S. Petrus in priore epist. cap 2; et tamen po^teaquam rex abrogavit duci potestatem, non tenentur amplius illi obedire, quemadmodum neque i^si regi obedire tenentur, quando jure a regni solio dejectus est. Quare Barclaius si aliquid solidi adferre voluisset, debuisset probare, principes terrae cum semel principatum adepti sunt, jure divino in principatu ita stabilitos esse, ut nulla vi, nulloque jure dejici po sint a Principatu: hoc autem, in quo totius vertitur cardo quaestionis, numquam probare potuit.
8ed dicet, esto Principes depori possint, non tamen deponi possunt, nisi a superiore*
Respondeo: Papam omnino superiorem esse cum sit Vicarius.Tesu Christi, non puri hominis, sed Dei et hominis, ac per hoc sit vice Christi pastor, et pater, et rector, et caput omnium Christianorum, etiam principum, regum, et imperatorum, ut sseqe dictum est, et ex ipsis divinis litteris manifeste deducitur.
« At, inquit Barclaius, Papa quidem superior est, sed non in eadem specie superioritatis: superior enim est regibus, et principibus in rebus divinis, et s. iritualibus: in temporalibus autem fatentur ipsi pontifices, se regibus superiores non esse, ut notum est ex cap. Per Venerab., Qui filii sint legitimi. Ubi Pontifex dicit, regem non habere superiorem in temporalibus. »
Respondeo: Jam haec omnia supra esse tractata, et discussa: ostendimus enim Pontificem superiorem esse regibus etiam in temporalibus, quando propter spiritualia necesse est disponere de temporalibus, quae spiritualibus subordinata esse debent: idque ostendimus ex communi sententia docturum, allatis testimoniis supra septuaginta; item ex conciliis Eccleshe generalibus non paucis, denique ex ratione in divinis litteris fundata adversus quae nihil attulit Barclaius, nisi clamores tragicos, et verba turgida, sed nania. Quod autem Innocentius scribit, reges non habere superiorem in temporalibus, verissimum est in eo sensu, in quo id Innocentius dicit, quod videlicet sint reges, supremi principes temporales, neque habeant super se alios reges, vel imperatores, excepto Deo, qui est rex regum, et Dominus dominantium: sed hoc non prohibet, quo minus habeant reges superiorem spiritualem tanta praeditum potestate, ut possit temporalia dirigere ad spiritualia, cum ordinis ratio postulet, ut potestas temporalis subjecta sit spirituali, quando in unum conveniunt, et unam Ecclesiam faciunt, quomodo corpus in homine subjicitur spiritui, et ab eo regitur, et, ubi opus est, corrigitur, et castigatur.
Subjungit postea Barclaius longissimam apostrophem populorum ad Pontificem, in qua quod ipse millies repetivit, iterum repetendo tribuit populis; qua; imperitos, et leves permovere forsitan possint: sed homines cordati, et prudentes facile intelligent, hsec esse refugia miserorum, qui quod viribus obtinere non valent, ea gemitibus, et importunitate extorquere conantur. Yerumtamen ne lector existimet, nos laborem respondendi
subterfugere velle, aut quse Barclaius in persona populi dicit, majora esse, quam re vera sint, instituam responsionem per modum dialogi, et populum verbis Barclaii loquentem, et Pontificem verbis meis respondentem inducam.
Chapter 29 of 37