Caput XXII. Defenditur altera confirmatio rationis tertiae principalis
In capite vigesimo secundo Barclaius oppugnat confirmationem secundam rationis tertiae principalis, quam in meo libro posui ad probandam Summi Pontificis potestatem in temporalibus. Hsec autem erat confirmatio: Tolerare regem haereticum, vel infidelem conantem pertrahere homines ad suam sectam, est exponere Religionem evidentissimo periculo. At non tenentur Christiani, immo nec debent cum evidenti periculo Religionis regem infidelem tolerare: nam quando jus divinum et humanum pugnant, debet servari jus divinum omisso humano: de jure autem divino est servare veram fidem, et Religionem, quae una tantum est, non multae: de jure autem humano est, quod hunc, aut illum habeamus regem.
Ad hanc confirmationem respondet primo Barclaius. argumentum non esse in forma syllogismi, sed hoc cavillari est: nam neque ego volui, nec cogitavi redigere argumentum ad formam syllogismi, quod vel ex eo potest intelligi, quod non expresse posui conclusionem, et multa inferni ex Scriptura sacra, ex profanis auctoribus, et ex experimentis veteribus et novis, quae Barclaius omisit. Deinde omissa cavillatione de forma syllogismi, vim ipsam argumenti retundere conatur, dicens:
« Demus eum optima forma ratiocinationem confecisse, et ad vim argumenti respondeamus. Dico igitur propositionem ejus falsam esse, dico, inquam, non verum esse, quod tolerare regem haereticum vel infidelem conantem pertrahere homines ad sectam suam, est exponere Religionem evidentissimo periculo, sed est tantum pati Religionem versari in periculo, in quod incidit vitio regis haeretici, aut infidehs, et cui jam sine culpa populi exposita est: cum nullum ejus liberandae justum, et legitimum remedium, praeter constantiam, et tolerantiam, populo supersit. »
Respondeo: Quando non suppetunt vires Ecclesiae excutiendi jugum infidelium tyrannorum, ut vere temporibus Neronis, Diocletiani, Constantii, Juliani, et Valentis non
suppetebant: tum verum est, tolerare regem haereticum, vel infidelem, conantem pertrahere populum ad sectam suam, non esse Religionem exponere periculo, sed pati eam in periculo versari: sed quando vires suppetunt, et potest Ecclesia, si velit, per auctoritatem Vicarii Christi privare regem haereticum, vel infidelem dominio, quod habet super fideles: tum si non faciat, vere, proprieque exponit Religionem evidentissimo periculo, cum nolit adhibere remedium, quod in promptu habet, nisi forte ratio suadeat, hoc remedium ad tempus differre, et alia leniora interim experiri.
Quod autem hic subjungit Barclaius, facillimum fuisse Christianis olim deponere Julianum, Constantium, et Valentem; jam supra copiose refutatum est cap. 6. 7. et 8. neque libet Barclaium imitari in iisdem rebus saepius repetentiis.
Pergit Barclaius, et ait: « Jam vero ad illud, quod deducit ex pugna juris divini, et humani, respondeo breviter, illum valde falli in eo, quod putet esse ibi concursum, et conflictum divini juris, et humani: non sunt enim pugnantia, servare veram fidem, et Religionem, et tolerare regem haereticum, vel infidelem; neque alterum de jure divino est, alterum de jure humano, ut ille putat; sed sunt duo praecepta juris divini, colere Deum vera Religione, et servire, atque obedire regi, quae simul servari, et expleri possunt, ut ipsimet Jesuitae docent. »
Respondeo: Non ignorabam, servire, et obedire regi esse juris divini; et ideo non hoc negavi in meo libro: sed dixi, juris humani esse, -ut hunc, aut illum habeamus regem, juris autem divini servare veram fidem, ac Religionem: quamvis enim jure divino teneamur regi patere, dum rex est; non tamen jure divino cavetur ut regi nullis de causis regnum abrogari possit: alio qui quotquot ab exordio mundi regnis exuti sunt, omnes per injuriam exuti fuissent: neque ulla esset respublica, aut pene nulla jure instituta: Respublicse siquidemmt plurimum exactis regibus constituuntur. Hoc est igitur quod dicimus, ut jus divinum servetur de conservanda vera Religione, fas esse aliquando mutari jus humanum, et transferri regnum ab infideli ad fidelem, quando vel non possit, aut vix possit alia ratione vera conservari Religio.
At rursum excipit Barclaius. « Id quidem, inquit, totum verum est, jure videlicet humano fieri, ut hic aut ille sit rex. Sed cave, lector, ne capiaris. Omisit Bellarminus, quod est praecipuum; addere enim debuit: Atubi hunc aut illum regem semel habemus, de jure divino est, ut illi in civilibus causis cum omni honore, et reverentia pareamus. Hac adjectione, quam nemo Catholicus negare potest, illud ejus argumentum prorsus eliditur. »
Respondeo: Jam ante docui, Ubi hunc, vel illum regem semel habemus, jure divino illi parendum esse, dum in solio praesidet. Sed non esse de jure divino, utsemper, dum vivit, in solio regali praesideat: nam fieri potest, ut vel ipse se abdicet potestate, vel ab alio rege superatus cadat a regno, vel hoeresis causa deponatur, et quocumque modo rex esse desinat, obedientia quoque ei deberi desinit.
At, inquit Barclaius: « Ex Bellarmini sententia lib. n. de Pontif. cap. 29. non licet Concilio judicare, punire, vel deponere Papam nitentem turbare, et destruere Ecclesiam Dei; sed tantum ei resistere non faciendo, quod jubet, et impediendo ne exequatur voluntatem suam. Cur non similiter, et potiore etiam ratione idem de regibus etiam censeamus? cum et ipsi sint populis (teste eodem auctore lib. i. de Pontif. c. 9. et lib. m. c. 19.) nuperiores et Judicem in terris nullum habeant? cumque praeterea nonnullis magni nominis theologis visum sit, Concilium OEcumenicum majore supra Papam auctoritate praeditum esse, quam habeat populus in Principem? »
Respondeo: Si Pontifex Maximus haereticus fieret, et Ecclesiam destruere, abducendo eam a fide Catholica, niteretur; sine dubio deponi, aut certe depositus declarari a Concilio posset, ut colligitur ex can. Si Papa, dist. 40. et hoc neque Bellarminus, neque ullus Catholicus negat, quare ex hoc ipso potuisset Barclaius intelligere, non esse mirum, si reges propter haeresim deponi possint, quamvis non habeant in temporalibus superiores, cum Papa propter similem causam deponi possit, qui neque in temporalibus, neque in spiritualibus superiorem habet in terris. Quod autem scripsi in lib. n. cap. 29. Pontificem non posse judicari, aut deponi a Concilio, intelligitur extra causam haeresis, si vita solum, et moribus Ecclesiam
perturbare, atque destruere velle videretur. Est autem discrimen inter Pontificem et regem; quod Pontifex nullum omnino in terris superiorem habet, cum sit ille servus principalis, quem posuit Dominus super omnem familiam suam, Luc. xn. de quo idem Dominus eodem loco dicit, quod si servus ille male se gesserit, et coeperit percutere servos, et ancillas, manducare et bibere cum ebriosis; veniet Dominus in die, qua non sperat, eumque severissime puniet: proinde non vult Dominus, ut a familia, vel aliquo de familia puniatur; sed ipse Dominus judicium de servo illo sibi reservat. Rex autem, qui non immediate a Deo regnum accepit; sed populus in eum potestatem suam transtulit: et praeterea si Christianus est, aut fuit, Pontifici, ut ovis Pastori, subjectus est, et quamvis non habeat in temporalibus superiorem aliquem temporalem; habet tamen superiorem spiritualem, cujus potestas ad temporalia etiam se extendit: ideo deponi a summo Pontifice, ut Christi Vicario potest. Quod si aliqui viri docti senserunt, concilium esse supra Papam, magis quam regnum supra regem: non multum de eorum sententia laboramus, cum ex scripturis, et conciliorum etiam generalium decretis contrarium colligatur: de qua re satis multa scripsimus in secundo libro de Conciliis.
Chapter 21 of 37