Skip to the text

Caput XXIX. De vero sensu cap. Inter corporalia, de translatione Episcopi

In cap. 29. Barclaius rejectis aliorum explicationibus, profert sententiam suam de vero sensu cap. Inter corporalia, de translatione Episcopi: et in summa dicit, verba hujus capituli pugnare cum mente legislatoris, ut aliud Pontifex senserit, aliud scripserit. Hoc autem, quid aliud est, nisi Pontificem facere vel ignorantem, qui nescierit mentem suam explicare, vel mal gnum, qui voluerit mentiendo lectores decipeie? At fuit Innocentius omnium consensu Pontifex optimus, et sapientissimus, ut procul ab eo abfuerit tum ignorantia, tum ma ignitas. Dicam igitur quid mihi videatur Pontifex in huc obscuro ca¬

pitulo docere voluisse; etnisi fallor, ostendam, vei ba capitula non tantum in se esse verissima, sed etiam ad mentem Pontificis explicandam aptissima. Fortius esse dicit Pontifex vinculum conjugii spiritualis, quam carnalis. Id esse verum probatur hac ratione, quoniam vinculum conjugii spiritualis non potest in totum solvi, ne per mortem quidem, semper enim manet impressus character Episcopalis, qui nulla vi deleri potest: vinculum autem conjugii carnalis per mortem ita solvitur, ut si maritus defunctus ad vitam rediret; non posset uxorem repetere, quam vivens duxerat, doctrina est Apostoli ad Roman. vir. Deinde vinculum conjugii spiritualis a solo Pontifice Maximo solvi potest, non quidem omnino, ut diximus, sed in ordine ad Ecclesiam particularem cui junctus erat. Solus enim Christi Vicarius Episcopos transferendo, vel deponendo, vel facultatem renuntiandi tribuendo, solvit a vinculo, quo Ecclesiae sua? tenebantur obstricti: vinculum autem conjugii carnalis non solus Papa, sed ipsi etiam contrahentes aliquando licite, libereque dissolvunt. Siquidem matrimonium ratum, non consummatum potest alter conjugum jure solvere, si ordinem religiosum profiteri velit, ex concilio Trid. sess. 24. can. 7. neque in haere ullam a Summo Pontifice facultatem petere debet. Item matrimonium inter infideles contractum, et consummatum, quod utique verum matrimonium est, potest dissolvere alter conjugum, si ad fidem Christianam convertatur altero conjuge in infidelitate remanente, ex Apostolo I Cor vn. Item in testamento ve eri, matrimonia etiam consummata passim ipsi conjuges per libellum repudii dissolvebant, neque Pontificis auctoritatem expectabant, ex Deuteronom. cap. xxiv. Denique matrimonia i*ata, et consummata fidelium solvi possunt quoad thorum, et cohabitationem, certis de causis, ab Episcopis particularibus; matrimonium spirituale, ne quoad cohabitationem quidem ab alio, quam a Summo Pontifice solvi potest. Ex his igitur manifeste colligitur vinculum spiritualis conjugii, quod a solo Pontifice solvi potest, firmius ac fortius esse, quam vinculum conjugii c irn alis, quod ab ipsis conjugibus, vel ab inferioribus Sacerdotibus solvitur. Atque huc respexisse videtur Innocentius Pontifex, cujus propositum ineo capitulo erat docere, translationes Episc poruin sine Pontificis Maximi consensu fieri non posse.

Chapter 28 of 37