Skip to the text

Caput X. Discutitur sententia Othonis Frisingensis de judicio Gregorii septimi Pontificis

In decimo capite actum agit Barclaius. Redit enim ad probandum auctoritate Othonis Frisingensis, non licuisse Gregorio Pontific1 imperatorem Henricum communione, vel regno privare. Ac primum repetit, quse supra citaverat ex Othone, lib. iv. cap. 35.

« Lego, et relego Romanorum regum, et imperatorum gesta, et nusquam invenio quemquam eorum ante hunc a Romano Pontice excommunicatum, vel regno privatum.» Deinde addit ex lib. i. de gestis Friderici imperatoris, cap. 1. « novum esse visum Othoni Frisingensi, quod Hernicus imperator a Pontifice Romano, anathematis gladio percussus fuerit. » Sed ad haec respondimus capite superiore: atque ista non esse nova luculenter ostendimus.

Addit, ex eo posse intelligi sententiam Gregorii fuisse injustam, quod Otho Frisingensis eodem loco, id est, lib. vi. cap. 17. scribit ex decreto Gregorii « inter alia mala illud consecutum esse, ut Papa super Papam, et rex super regem poneretur. » « Quibus verbis, » inquit Barclaius, « ostendit Otho, utrumq: e pari jure, seu potius pari injuria factum esse, ut sicut injuste Papa super Papam ab imperatore, ita etiam injuste re;c super regem a Papa positus sit. »

Respondeo: scribit quidem Otho, occasione decreti Gregorii factum esse, ut Papa super Papam, et rex super regem poneretur; sed utrumque pari jure, vel injustitia pari, factum esse Otho non dicit, neque dicere potuit. Nam regem super regem posuit auctoritas legitima Capitis Ecclesiee; Papam super Papam posuit inobedientia schismatici regis: quod enim jure possit imperator Papam deponere, et alium superponere, nescio an si vel unum Barclaius inveniret virum Catholicum, qui dixerit, aut scripserit: quod autem possit Papa imperatorem excommunicare, et deponere justis de causis, scripserunt auctores Catholici plurimi, et idipsum censuerunt concilia multa generalia, quorum testimonia retulimus in prolegomenis hujus libri, et nonnulla attigimus capite superiore. Itaque Otho enumerat mala, quas nata sunt ex Henrici excommunicatione, et ejusdem inobedientia;* sed non determinat, an ea justa fuerint, vel injusta: possunt enim aliqua esse mala, et justa, qualia sunt mala poenae; et talis fuit depositio Henrici: possunt quoque alia esse mala, et injusta, qualia sunt mala culpae, et talis fuit creatio Antipapae Guiberti ab imperatore procurata, vel facta.

Pergit Barclaius, et ponderat illa verba ejusdem Othonis Frisingensis ex eodem lib. vi. cap. 3G. a Quia ergo in principe suo regnum ab Ecclesia praecisum graviter percussum fuit, Ecclesia quoque tanto Pastore, qui inter omnes Sacerdotes, et Romanos Pontifices praecipui zeli, et auctoritatis erat, orbata dolorem non modicum habuit. Id, inquit Barclaius, quid aliud sonat, quam propter violatum in principe imperium, violatam fuisse in Pontifice Ecclesiam, sive propter percussum regnum in persona principis, percussam fuisse Ecclesiam in persona Pontificis; inter quae cum nullum juris, aut injuriae discrimen faciat, nec possit utrumque juste fieri, consequens est utrumque injuste factum esse existimet. »

Respondeo: Non intellexit Barclaius verba Othonis: non enim loquitur Otho, de depositione Gregorii a Pontificatu; quemadmodum loquitur de depositione Henrici ab imperio. Sed dicit, percussum fuisse imperium in persona principis, quia princeps excommunicatus, et depositus fuit: percussam autem fuisse Ecclesiam in persona Pontificis; quia per mortem subtractus ab hominibus dolorem magnum Ecclesiae reliquit. Quare non bene colligit Barclaius, tam in percussione imperii in persona principis, quam in percussione Ecclesiae in persona Pontificis injustitiam intervenisse. Nam Henricus quidem per sententiam Ecclesiae depositus fuit ab imperio; in qua sententia justitia, et injustitia locum habere non potuit, et satis constat, sententiam illam fuisse justissimam: Gregorius autem naturali morbo extinctus est, ubi si locum habet injdstitia, Deus injustus dicendus erit, quae est ingens blasphemia: non enim Gregorius occisus fuit ab Henrico, quemadmodum Henricus depositus fuit a Gregorio; sed, ut diximus, naturali morbo, pie, et religiose obiit: mors autem naturalis post originale peccatum a Deo est • ipse enim sententiam illam, et quidem justissimam tulit: Pulvis es, et in pulverem re¬

verteris, Gen. m, et de Deo dicitur: Dominus mortificat, et vivificat, II Ileg. n, et Sap. xvi: Tu es Domine, qui vitae., et mortis habes potestatem, et Ecclesiastici xi. Vita, et mors a Deo est. Neque dici potest, Gregorium Papam, ex sententia Othonis, occisum fuisse a Deo in poenam peccati commissi in depositione imperatoris: nam ipse idem Otho fatetur, Gregorium fuisse hominem praecipui zeli; sed etiam si Gregorius in poenam peccati occisus fuisset a Deo, non tamen injusta mors ejus dici posset, nisi Deo injustitia tribueretur.

Pergit Barclaius, et ex lib. i. de gestis Friderici, cap. 6. Othonis Frisingensis, probare nititur, injustam fuisse depositionem imperatoris per Gregorium factam, quia Otho defectionem Rudolphi ducis Sueviae ab imperatore rebellionem appellat: rebellio autem dicitur, cum inferior deficit a superiore; sed imperator superior non fuisset, si jure depositus fuisset; igitur non jure depositus erat ex Othonis sententia. Idem probat ex lib. vn. historice cap. 8. ubi Otho Frisingensis Henricum quartum imperatorem vocat, etiam post depositionem.

Respondeo: Rebellare dicitur non is solum, qui a principe legitimo deficit; sed etiam qui deficit a principe regnante de facto, quamvis non de jure: quemadmodum etiam rex dicitur non solum, qui jure regnat; sed etiam qui de facto regnat; non enim ubi Scriptores proprietatem illam vocabulorum observant, ut neminem dicant regem, nisi qui regnat legitime, neque rebellare ullum dicant, nisi qui a legitimo principe deficit, lib. IV Reg. cap. xvm. ponitur in laudibus Ezechice regis optimi, quod rebellaverit contra regem Assyriorum, ubi rebellio dicitur defectio a rege non legitimo. Eodem lib. IV Reg. cap. ix. Jehu jussu Dei rex factus, vivente adhuc Joram rege, dicitur conjurasse contra dominum suum, eumque occidisse cum omni progenie, ubi conjuratio, quae aliquid amplius est, quam simplex rebellio, in bonam partem accipitur: conjuravit enim contra regem a Deo abdicatum, et damnatum. Quare dixit ad Jehu Dominus IV Reg. x. Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel. Habemus igitur non esse mirum, si Otho Frisingensis, rebellionem appellat defectionem a rege jam abdicato, cum eumdem ipsum loquendi modum habeamus in divinis litteris. Idem dicere possumus de nomine regis: nam lib. II Rcg. cap. xv. cum Absalon filius David ejecto Patre regnare coepisset in Hierusalem, neque rex legitimus, sed tyrannus revera esset: tamen David ipse regem ipsum appellabat, cum diceret ad Ethai Gethceum, cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege: sic etiam lib. III Regum cap. xv. Zambri, occiso rege legitimo regnum sibi injustissime usurpavit: et tamen Scriptura dicit: Irruens ergo Zambri percussit, et occidit eum (regem Eia) et regnavit pro eo: cumque 'regnasse t, et sedisset super solium ejus percussit omnem domum Baasa, etc. Ac ne magnum videatur Barclaio, quod Otho Frisingensis vocet imperatorem Hernicum, etiam post excommunicationem, et depositionem: sciat idem nomen inveniri apud Abbatem Urspergensem, aliosque Scriptores, immo et apud ipsum Leonem Ostiensem, qui addictissimus erat Gregorio VII. Nam lib. nr. Chronici Cassinensis cap. 49. plus quam decies Henricus imperator dicitur a Leone Ostiense, et Leone referente, saepissime Desiderius abbas,.qui Gregorio in Pontificatu successit, eumdem Henricum post abdicationem, imperatorem appellat, non alia de causa, nisi quia re ipsa, quamvis non jure imperabat.

Pergit Barclaius, et ait: « Est et alius ejusdem auctoris locus lib. i. de gestis Friderici cap. 8. in quo id ipsum manifestius declarat, Papam scilicet per illam excommunicationem, et abdicationem nihil juris regni Henrico ademisse. Nam postquam narravit, Bertolfum Rudolphi generum (quem, ut dictum est, Papa regem creaverat) perempto socero, ducatum Suevise, tamquam sibi a socero concessum usurpasse; et ex altera parte Henricum, Papae judicio depositum, concessisse eumdem ducatum nobili cuidam Sueviae, cui Friderico nomen: qui Bertolfum ad pacis conditiones, et ad exfestucationem ducatus adegit, addit, Bertolfus iste, quamvis in hoc negotio imperio simul, et justitiae cesserit, tamen strenuissimus, et fortissimus fuisse traditur. En ut nihil circuitione usus affirmat, imperium, et justitiam ab Henrico stare, in quem Pontifex sententiam depositionis multo ante tulerat.))

Respondeo: Testem hoc loco Barclaius suspectum adducit: nam ab isto Friderico Fridericus primus imperator descendit: cujus imperatoris patruus fuit Otho Frisingensis; nec solum patruus Friderici imperatoris; sed etiam nepos Henrici quarti. Itaque Otho, ne avum maternum, Henricum quartum imperatorem, et filium fratris uterini Fridericum primum imperatorem laederet, scripsit, Bertolfum imperio, justitiaeque cessisse in negotio ducatus Sueviae. Quae etiam causa fuit, cur idem Otho in historia sua mediam viam elegerit. Nam Gregorium VII eximie laudat lib. vi. cap. 34. neque enim poterat salva conscientia, reprehendere hominem notissimae sanctitatis: iJenricum autem, non ut eseteri historici, turpissimorum plurimorumque criminum reum facit; sed modestissime excessum ejus vitamque lascivam notat, lib. vn. cap. 11. Quod autem hoc loco dicit, Bertolfum imperio; justitieeque cessisse: non cogit, ut existimemus, sensisse Othonem, injuste Henricum a Gregorio fuisse depositum: nam, ut idem Otho narrat, post longam disceptationem coegit Fridericus ab imperatore adjutus Bertolfum ad conditiones pacis, quae erant, ut Bertolfus retineret Turegum nobilissimum Sueviae oppidum, reliquam Sueviam Friderico cederet. Cessit ergo Bertolfus, imperio, tamquam potentiori, cui par esse non poterat; cessit etiam justitiae, quoniam in re dubia justum esse censuit, retento nomine ducis, et oppido nobilissimo, reliqua cedere fortiori. Nam si Bertolfus existimasset injuste a se possessam fuisse Sueviam, debuisset totum dimittere, et neque partem praecipuam, neque ducis nomen sibi retinere; ut eodem teste Othone retinuit, ad posterosque transmisit. Quod si Barclaius velit, Othonem sensisse, Henricum a Gregorio injuste fuisse damnatum, repugnabit eidem Othoni, qui lib. vi. histor. cap. 34. dicit, Gregorium fuisse fortem per omnia athletam, murumque se pro domo Domini opponere non timuisse, et cap. 36. dicit, gladio anathematis imperatorem feriri decuisse: et ibidem refert Gregorium iri morte dixisse: Dilexi justitiam, et odi iniquitatem: et, Ecclesiam in obitu tanti Pastoris, qui inter omnes Romanos Pontifices praecipui zeli, et auctoritatis erat, non modicum dolorem habuisse; et lib. vir. c. 1.

ait: Defuncto apud Salernum Beatar memoriae Gregorio Summo Pontifice, etc. Ista enim nullo modo cohserent cum opinione gravissimae injustitiae, qualis fuisset depositio imperatoris, si eum juste Gregorius deponere non potuisset: haec enim sola injustitia omnes Gregorii laudes sine dubio corrupisset.

Postremo Barclaius cum non haberet aliud, quod ex Othone adferret, nec tamen quiescere posset, repetit quod supra dixerat, reges ex Othonis sententia non habere ullum, praeter Deum super se, quem timeant. Repetit quoque quod supra verbosissime deploraverat, multa mala occasione excommunicationis Henrici imperatoris in orbem terrarum, ac praecipue in Ecclesiam irruisse. Ad quae omnia jam ante respondimus, neque libet eadem frustra repetere.

In extremo capite producit in medium verba Gregorii VII quibus cum Hernicum deponeret, precatus est Apostolos Petrum, et Paulum, ut sententiam suam ex eorum auctoritate prolatam confirmarent, ut omnes intelli gerent, iniquitatis filium non fortuito, sed ipsorum opera ex imperio cecidisse. Hanc precationem elicit Barclaius non fuisse ab Apostolis auditam; « cum nihil non infaustum Pontifici, pontificia; parti auctoribus, et fautoribus acciderit, triumphante interi m, et imperium tenente Hernico. » Respondeo: Precationem Gregorii omnino exauditam fuisse, testantur aerumnae maximae, quse henricum divinitus oppresserunt. Primum enim a magna parte Germaniae destitutus ad Pontificis pedes abjectus misericordiam demississimis precibus implorare compulsus est. Deinde, cum duobus aemulis, Rudolpho, et Ilei manno diu ambiguo marle certavit. Postea a proprio filio carceri mancipatus, coronam, sceptrum, et reliqua imperatorum insignia resignare coactus est. Inde elapsus Laeodium se recepit, unde miseriam suam incredibilem propriis litteris, quae apud Urspergensem Abbatem exstant, testatus est. Denique repentina morte sublatus neminem invenit, qui ejus mortem defleret: cum e contrario mundus totus ob ejus infelicem exitum summo gaudio exultaret, ut supra ex Abbate Urspergensi retulimus. Hic videlicet est triumphus Henrici, quem fingit Barclaius. Porro pontificiam partem semper in melius profecisse, cooperante Domino signis, et prodigiis, et tandem omnino praevaluisse, constat ex iis, quae de

Callixto secundo, et Henrico quinto omnes historici narrant, ac praesertim abbas Urspergensis in Chronico anni 1120, et sequentibus.

Chapter 9 of 37