Caput II. Excutitur principium sive fundamentum doctrinas Barclaii
In secundo capite Barclaius fundamenta jacere aggreditur doctrinae sute: quorum unum, ac forte primarium est, potestatem ecclesiasticam et politicam jure divino distinctas et separatas esse, ut, quamvis ambae a Deo sint, utraque suis terminis conclusa in alterius fines invadere suo jure nequeat, neutrique in alteram imperium sit. Ad probandum hoc principium adducit can. Duo sunt, et, Cum ad verum, dist. 96. cap. Novit, de Judiciis, cap. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi, sanctum Bernardum lib. i, de Consideratione, Joann. Driedonemlib. ii,de Libertate Christiana, cap. 2. et Hosium Cordubensem Episcopum, apud Athanasium in epist. ad solitariam vitam agentes.
Atqui hoc principium, sive fundamentum in ultima particula falsum omnino esse contendimus, in illis videlicet ultimis verbis: Neutrique in alteram imperium sit. Siquidem affirmamus, Ecclesiasticam potestatem, distinctam quidem esse a politica, sed ea non modo longe nobiliorem, verum etiam ita superiorem esse, ut eam dirigere et corrigere, et in certis casibus, in ordine videlicet ad finem spiritualem et vitam aeternam, eidem imperare possit.
Neque ultima illa particula, videlicet: Neutrique in alteram imperium sit, invenitur in testimoniis allegatis sive ex canonibus, sive ex doctoribus. In can. Duo sunt, qui desumptus est ex epist. Gelasii Papa3 primi, ad Anastasium imperatorem, hsec habentur: Duo sunt quippe, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra Pontificum, et regalis potestas: in quibus tanto gravius est pondus Sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regiminibus hominum in divino sunt reddituri examine rationem, et infra: Nosti itaque ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam posse redigi voluntatem.
Haec ibi, ubi non solum non habetur, quod Barclaius dicit, neutri in alteram imperium esse; sed habetur omnino contrarium: nam si Pontifex redditurus est Deo rationem pro regiminibus hominum, certe dirigere, debet ea regimina, et si forte deviant, corrigere, atque in viam reducere. Quomodo autem potest dirigere et corrigere humana regimina, si nullum in ea imperium habet?
Pari ratione in canone, Cum ad verum, qui ex epist. Nicolai Papae primi, ad Michaejem imperatorem, sumptus est, non habentur illa verba: Neutri in alteram imperium esse. Hsec enim suntverba Pontificis Nicolai: Cum ad verum ventum est, ultra sibi nec imperator jura pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen imperatorum usurpavit: quoniam mediator Dei et hominum homo Christus Jesus actibus propriis, et dignitatibus distinctis, officia potestatis utriusque discrevit.
Hic quoque nullo verbo indicatur, neutram potestatem in alteram habere imperium, sed solum discretas esse actibus, dignitatibus et officiis. Et quoniam idem Nicolaus, paulo post subjungit, Christianos imperatores egere Pontificum ministerio pro aeterna vita; et contra Pontifices uti legibus imperialibus pro cursu tantum vitae temporalis: apertissime indicatur finem potestatis pontificiae, superiorem esse fini potestatis politicae, ac per hoc potestatem Pontificum, imperium habere super politicam potestatem, quatenus opus est ut potestas politica non impediat adeptionem vitee aeternae, ad quam a pontificia potestate dirigenda est. Sic etiam in cap. Novit, de judic. et in cap. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi, quae sunt Innocentii III. Pontificis, nihil omnino habetur, unde colligi possit, politicam potestatem spirituali, sive Ecclesiasticae potestati non esse subjectam: alioqui non decrevisset idem Pontifex in concilio Lateranensi generali cap. 3. posse principes saeculi per Apostolicam Sedem principatu privari, si negligentes essent in purgandis terris suis ab haeretica labe, et admoniti ab Episcopis, non obedirent. Neque idem ipse Othonem IV. imperatorem deposuisset, si existimasset, potestati Ecclesiasticae nullum imperium esse in politicam potestatem. S. quoque Bernardus in i. lib. de Gonsid. dicit quidem, Pontificis potestatem esse in peccata, et spiritualem; sed idem S. Bernardus lib. mi. de Consid. c. 4. utrumque gladium spiritualem,
et materialem dicit esse Ecclesiae: quae sane non diceret, nisi crederet gladium materialem gladio spirituali esse subjectum. Porro de sententia Joan. Driedonis, nulla dubitatio esse potest: nam dicit etiam politicam ecclesiasticae adeo esse debere subjectam, ut possit Pontifex in certis casibus in ordine ad vitam aeternam reges, et principes regnis suis, dominiisque privare, ut nos supra allatis verbis ipsius indicavimus. Denique Hosii Episc. Cordubensis verba, a S. Athanasio commemorata, distinctionem officiorum utriusque potestatis demonstrant, aequalitatem non demonstrant: « Tibi Deus, inquit, imperium commisit, nobis quae sunt Ecclesiae concredidit: et quemadmodum, qui tuum imperium malignis oculis carpit, contradicit ordinationi divinae; ita et tu cave, ne quae sunt Ecclesiae ad te trahens, magno crimini obnoxiussias: Date, scriptum est, quae sunt Caesaris (' aesori, et quae Dei Deo. Neque igitur fas est nobis in terris imperium tenere, neque tu thimiamatum, et sacrorum potestatem habes imperator. » Haec ille, qui non repugnat S. Gregorio Nazianzeno, qui oratione ad populum timore perculsum, etpreesidem irascentem apertissime docet, Ecclesiasticam potestatem ita se habere ad politicam, ut anima se habet ad corpus: animam autem praeesse corpori illudque regere eique imperare nemo unquam in dubium revocavit.
Pergit deinde Barclaius, et Bozium exagitat, ejusque responsiones, et disputationes, refellit: quae ipsi Bozio integra relinquo; non enim defendenda suscepi, nisi ea, quae causam communem, vel meam particularem attingunt: quale est illud quod in extremo capite Barclaius dicit, non posse unam potestatem alteri subordinari, et subjectam esse, nisi dignitas et officium, quod est in subordinato, sit etiam in subordinante. Nam subjectionem, et subordinationem potestatis politicae ad ecclesiasticam, omnes Catholici docemus: sed non omnes admittimus quod Barclaius inde collegit: Haec enim subordinatio duobus modis potest intelligi: uno modo, ut potestas quae est in subordinato, derivetur a subordinante, qualis est potestas Vicarii, quae derivatur ab eo, cujus est Vicarius, et legati, quae derivatura principe, qui eum legavit, et judicis, sive praesidis, quae derivatur a rege: et tunc sine dubio potestas subordinantis includit potestatem subordinati: altero modo, ut una non derivetur ab altera, sed ob id solum subjecta, et subordinata sit alteri, quia finis unius subjicitur, et subordinatur fini alterius, qualis est subordinatio, et subjectio variarum artium ad artem regendi populos, quae regia dici potest. Vere enim dixit poeta:
Excudent alii spirantia mollins sera,
Credo equidem vivos ducent de marmore vultus:
Orabunt causas melius, coelique meatus
Describent radio, et surgentia sydera dicent.
Tu regere imperio populos, Rcynane, memento.
Hae tibi erunt artes.
Ars enim regendi populos distincta est ab artibus, sculptoria, oratoria, astronomica, et aliis similibus, neque una derivatur ab alia, neque una proprie alteram includit; et tamen omnes subordinantur, et subjectae sunt arti regendi populos, ut possit rex omnes dirigere ad communem populi utilitatem, et nisi pareant, exterminare de regno suo, vel removere quoslibet artifices, et alios substituere, quoniam fini artis regise subjiciuntur, et subordinantur fines artium caeterarum. Jam igitur si subjectio et subordinatio potestatis politicae ad ecclesiasticam intelligatur priore modo, utique sequitur, ut potestas politica conjuncta sit ecclesiasticae; neque video quo modo id non repugnet verbis Gelasii, Nicolai, et Innocentii summorum Pontificum; necnon Hosii, Bernardi, Driedonis: sed si intelligatur posteriore modo, ut nos eam intelligimus, tum ratio, et exempla Barclaii nihil omnino concludunt: quemadmodum enim ars regia non includit artem sculptoriam, neque sculptoria derivatur a regia, et tamen ars regia imperat sculptoriae, eamque subjectam, et subordinatam habet, et potest ac debet rex sculptori jubere, ut non sculpat statuas obscoenas, ne corrumpatur juventus; neque ex auro, vel argento, ut ea metalla serventur ad usum magis necesssarium; neque statuas suas nimis magno pretio vendat, ad coercendam avaritiam: sic ars ecclesiastica regendi animas, quae est ars artium, et praecipue residet in Papa, non includit necessario artem regiam, neque necesse est, ut omnia regna deriventur ab Ecclesia; et tamen quia finis ejus est vita aeterna, ad quam subordinantur omnes alii fines; subjecta, et subordinata est illi ars politica regendi populos, et potest ac debet Summus Pontifex regibus imperare, ut non abutantur potestate regia ad Ecclesiam evertendam, ad haereses et schismata fovenda, ad perniciem de¬
nique aeternam animae suae, et populorum sibi subjectorum; et si non obtemperent, cum admoniti fuerint, potest eos de Ecclesia per censuram excommunicationis ejicere, et populos a juramento fidelitatis absolvere, denique etiam eos regno exuere, et regia potestate privare.
Chapter 3 of 37