Caput V. De potestate in temporalia, quam indirecte theologi summo Pontifici tribuunt
In quinto capite Barclaius explosa (ut ipse dicit) Canonistarum, et Bozii sententia, aggreditur refutare sententiam Theologorum, qui dicunt Papam habere potestatem in temporalia indirecte. Sed antequam ad ejus
argumenta refellenda accedam, explicabo, breviter quid intelligamusper voces illas directe et indirecte; et quis sit auctor earum vocum. Igitur per voces directe, et indirecte, non intelligimus, ut aliqui per jocum dicunt, potestatem spiritualem esse in Pontifice directe, id est, juste, et legitime; temporalem autem indirecte, id est, injuste, et usurpative; sed potestatem Pontificiam per se, et proprie spiritualem esse, et ideo directe respicere, ut objectum suum primarium, spiritualia negotia; sed indirecte, id est, per ordinem ad spiritualia, reductive, et per necessariam consequentiam, ut sic loquamur, respicere temporalia, ut objectum secundarium, ad quod non convertitur haec spiritualis potestas, nisi in casu, ut loquitur Innocentius tertius, in cap. Per venerabilem, Qui filii sunt legitimi: « In aliis, inquit, regionibus, certis causis inspectis, temporalem jurisdictionem casualiter exercemus »: quomodo etiam loquitur sanctus Bernardus, in lib. i. de Consideratione, cap. 5. « Sed, inquit, aliud est incidenter excurrere in ista (temporalia negotia) causa quidem urgente; aliud vero ultro incumbere istis, tamquam magnis dignisque tali. » Porro auctorem harum vocum habemus Innocentium IV. Pontificem doctissimum. Is enim explicans, cap. Novit, de Judiciis, Paragr., de feudo, dicit, Pontificem directe non judicare de feudis, secus autem indirecte ratione peccati. Eadem distinctione utitur Joannes de Turrecremata, Thomas Cajetanus, Petrus de Palude, Durandus, Franciscus Victoria, Dominicus a Soto, Martinus Ledesmius, Jacobus Simanca, Antonius Cordubensis, Martinus Navarrus, Ludovicus Molina, et alii.
Venio nunc ad argumenta Barclaii. Primum adfert argumentum, quo ego fueram usus adversus eos, qui potestatem Pontificis, simul pontificiam, et regiam, spiritualem, et temporalem esse volebant, reges autem temporales, non tam esse reges, quam executores pontificiae potestatis, et voluntatis. Argumentum meum hoc fuit: Potestas regum terrenorum est a Deo, ut confitentur ipsimet Pontifices: S. Leo, epist. 38. ad Martianum; sanctus Gelasius, in epist. ad Anastasium; sanctus Gregorius, lib.n. epist. 61. Nicolaus, in epist. ad Michaelem: ergo vel potest summus Pontifex tollere exeeutionem administrationis a regibus, et imperatoribus tamquam summus ipse rex, et imperator, vel non potest; si potest ergo est major rex
Christo, cum possit auferre, quod Christus dedit; si non potest, ergo non habet vere potestatem regiam in ipsos reges, et imperatores. Hoc argumentum ita retorquet Barclaius adversus meam, et Theologorum cseterorum sententiam.
- « Aut potest summus Pontifex aliquo modo, hoc est, directe, vel indirecte auferre regibus, et imperatoribus regna, atque imperia, aliisque conferre; aut non potest: si potest, ergo est aliquo modo major Deo, quia quod Deus dedit, ipse aufert: minor enim vel par auferre non potest, quod a majore, vel sequali concessum est, ac ne Vicarius quidem ejus, qui concessit sine expresso Domini mandato (ne quis nobis reponat, Papam tamquam Christi Vicarium id facere, cum ipse nullum de ea re mandatum neque expressum, neque tacitum accepisse inveniatur); si non potest, ergo falsum est, quod dicunt, eum habere summam potestatem indirecte disponendi de omnibus rebus temporalibus Christianorum, et deponendi de solio reges, et imperatores, aliosque in eorum locum sufficiendi. » Haec Barclaius.
Respondeo: Cum diximus ex Pontificum sententia regum terrenorum potestatem esse a Deo, non intelligimus, esse a Deo immediate, quomodo est a Deo potestas summi Pontificis; sed esse a Deo, quia Deus voluit esse in genere humano politicum regimen; et ideo instinctum quemdam naturalem dedit hominibus, ut elegant sibi Magistratus a quibus regantur: et praeterea voluit Deus regimen politicum esse distinctum ab Ecclesiastico, ut expresse docuit Nicolaus Papa, inepist. ad Michaelem; et post eum Innocentius, in cap. Solitae, de majorit. et obedient. et ante utrumque Gelasius, in epist. ad Anastasium. Ex his perspicuum est albumentum meum solidum esse, et argumentum Barclaii omnino infirmum: nam si in summo Pontifice esset potestas spiritualis, et temporalis directe, et esset Pontifex rex mundi, ut est Pontifex Ecclesiae universae, et reges caeteri essent meri exeeutores temporalis jurisdictionis; certe posset Pontifex pro arbitrio suo privare quoslibet reges administratione, et exeeutione jurisdictionis temporalis; et hoc modo posset tollere regimen politicum, vel confundere cum Ecclesiastico: et esset major Christo, cum posset tollere, vel confundere potestates, quas ille voluit esse, et esse distinctas. At si in summo Pontifice ponatur potestas spiritualis
tantum directe, et temporalis indirecte, id est, in ordine solum ad spiritualia; non sequitur, posse Pontificem tollere, vel confundere politicum regimen, sed solum sequitur, posse Pontificem per spiritualem, atque Apostolicam eminentissimam suam potestatem dirigere et corrigere potestatem politicam, eamque, si opus sit ad finem spiritualem, uni Principi adimere, et alteri conferre. Atque ut respondeamus in forma ad argumentum, cum ille dicit: Aut potest summus Pontifex aliquo modo, hoc est, directe, vel indirecte auferre regibus, et imperatoribus regna, atque imperia aliisque conferre, aut non potest; respondeo, potest; cum ille colligit, si potest, ergo est aliquo modo major Deo, quia quod Deus dedit, ipse aufert: nego consecutionem, nam Deus non dedit immediate regnum huic aut illi; sed dicitur potestas regum esse a Deo, quia Deus voluit esse inter homines potestatem politicam, eamque distinctam ab Ecclesiastica: proinde cum Summus Pontifex transfert regnum ab uno ad alium, non tollit quod Deus dedit, sed ordinat, et dirigit: et quemadmodum Deus dat regna hominibus mediante consensu, et consilio hominum; et potest, ac solet ea mutare et transferre de gente in gentem, mediante consilio et consensu eorumdem hominum: ita potest majore ratione ea mutare, et transferre propter finem spiritualem per Vicarium suum generalem, quem constituit super totam familiam suam. At, inquit Barclaius, iste Vicarius non habet mandatum Domini, neque expressum, neque tacitum. Immo habet expressum, sed in genere: eo siquidem ipso quod factus est Pastor gregis totius, et praepositus toti familiae, et caput vice Christi totius corporis Ecclesiae, intelligitur habere mandatum regendi, et dirigendi, et corrigendi omnes oves totius gregis; omnes conservos, qui sunt in familia; et omnia membra, quae sunt in corpore: neque excipiuntur imperatores, et reges, nisi velint excipi a numero ovium Christi, et servorum Christi, et membrorum corporis Christi.
- Adfert deinde Barclaius alterum argumentum, quod ego proposui adversus eorum sententiam, qui tribuunt Summo Pontifici po testatem temporalem directe in omnia regna mundi: illudque retorquere conatur adversus meam, et aliorum Theologorum sententiam de potestate temporali indirecte, id est, in ordine ad spiritualia, sic autem loquitur:
« Sed aliud longe efficacissimum, quod ex eodem Bellarmini libro, et capite supra retulimus, hoc loco ad institutum nostrum optimo jure in hunc modum adaptabimus. Si verum est, Papam habere potestatem indirecte disponendi de rebus temporalibus omnium Christianorum, aut eam habet jure divino, aut jure humano; si jure divino, deberet id constare ex Scripturis, aut certe ex Apostolorum traditione: ex Scripturis nihil habemus, nisi datas Pontifici claves regni coelorum: de clavibus regni terrarum nulla mentio fit: traditionem Apostolorum nullam adversarii proferunt. »
Respondeo: Habet Summus Pontifex jure divino potestatem disponendi de rebus temporalibus Christianorum in ordine ad finem spiritualem. Id vero constat ex Scripturis; nam in clavibus regni coelorum Apostolo Petro, pro se, et successoribus traditis, Matth. xvi. non intelliguntur quidem claves regni terrarum, de quibus nulla mentio facta est in Evangelio, quia non erat necessarium, ut Summus Princeps Ecclesiae simul esset monarcha temporalis hujus mundi: sed intelligitur potestas disponendi de temporalibus, quatenus ea juvant ad aperiendum fidelibus regnum coelorum, vel impediunt atque obstant, ne fidelibus aperiatur regnum ccelorum.
- « At, objicit Barlaius, Quod si dixerint neque expresso Dei verbo, neque traditione Apostolorum ad hujus potestatis confirmationem opus esse; cum indirecte tantum, et ex quadam sequela Pontifici competat, tamquam inseparabilis quaedam accessio, et appendix potestatis illius spiritualis, qua supremus animarum Pastor in omnes Christiani gregis oves praeditus est. Nos rursus ab eis petemus aliquod ejus accessionis, et conjunctionis testimonium ex Scripturis, vel traditione Apostolorum ».
Respondeo: Jam dixi, potestatem, de qua loquimur, haberi expresse in Scripturis, sed generatim,nonin particulari; in illo videlicet cap. xvi. Matth. Tibi dabo claves Regni coelorum, et Joan. xxi. Pasce oves meas: atque ex iisdem istis testimoniis divinis colligi particularem illam accessionem, et conjunctionem potestatis disponendi de temporalibus in ordine ad spiritualia, ut non semel explicatum est. Neque verum est quod Barclaius subjungit, hanc tantam potestatem tum a
Christo, tum ab Apostolis eorum successoribus alto silentio in Ecclesia tot saeculis fuisse praetermissam. Nam a Christo satis aperte significata est in locis citatis: et ab Apostolo etiam indicata, I Corinth, vi, cum ait: Nescitis, quia et Angelos judicabimus? quanto magis saecularia? et a successoribus Apostolorum Petri, et Pauli, Romanis videlicet Pontificibus, re ipsa demonstrata est in‘ depositione regnum, et imperatorum, jam inde ab anno Domini septingentesimo nam ante illud tempus, vel defuit necessitas, vel opportunitas.
- « Objicit rursus Barclaius: Si utraque potestas ab altera: spiritualis scilicet a temporali, et e contra, separari possit, locus erit sententiae, qua quod directe fieri non permittitur, id nec indirecte fieri statuit: ita enim prudentes definierunt, quoties aliquid directe fieri prohibetur, id nec indirecte quidem, sive per consequentiam fieri posse; nisi id quod prohibitum est, sequatur necessario ad aliud jure permissum, ita ut permissum sine prohibito non possit procedere, et nisi (ut cum Jureconsulto dicam 1. 5. §. generaliter, de donatione inter vir. et uxor.) utriusque causa ita commixta sit, ut separari non possit. Unde eum, qui solus rem alienare non potest, ne credere quidem posse liti super ea motae concluditur, juxta Panorm. in cap. dudum. 54, de elect. et cap. cum pridem, de pact. quod nimirum oblique, et indirecte hoc modo rem alienaret. Si igitur Papa, quatenus Papa nullam temporalem jurisdictionem directe habet in Christianos, quod illi concedunt, superiore juris sententia effici videtur, eum ne indirecte quidem habere posse. Quapropter ut suam hominibus sententiam persuadeant, debent ex Scripturis, aut Apostolorum traditionibus testimonium proferre, vel saltem docere, temporalem potestatem de qua loquuntur ita conjunctam esse cum spirituali, ut ab ea divelli, et separari, ut, inquam, spiritualis sine ea consistere nullo modo possit: quod quoniam praestare nequiverunt, nihil nisi opiniones incertas sunt sequuti, et rationes quse non satis videntur concludere quod assumunt ».
Respondeo: De conjunctione et separatione Ecclesiasticae potestatis, et politicae, duplex potest esse quaestio; una: An possit Ecclesiastica potestas esse sine politica, ita ut nullus in Ecclesia sit princeps politicus; et contra: An possit potestas politica inveniri in aliqua gente, ubi nullus sit Praelatus ecclesiasticus; et hoc modo concedimus posse inveniri has potestates omnino separatas: primis enim temporibus Ecclesiae fuit in terris Ecclesia sine ullo principe temporali Christiano, et fuerunt eodem tempore, et sunt etiam nunc aliqua regna infidelium, ubi nulli sunt Praelati Ecclesiastici. Altera quaestio esse potest: An possit dari summa potestas Ecclesiastica, sive spiritualis, quae non habeat aliquo modo annexam potestatem disponendi de temporalibus in ordine ad spiritualia: et hoc modo negamus posse dari potestatem summam ecclesiasticam, sive spiritualem, quae non habeat annexam potestatem temporalem aliquo modo, id est, in ordine ad spiritualia. Nam etiam illo tempore, quo nulli erant in Ecclesia Principes temporales, potuit Princeps Ecclesiasticus jubere fidelibus, ut de bonis temporalibus alerent ministros Sacramentorum: item, ut fideles dirimerent inter se lites civiles, et non adirent pro his rebus tribunalia infidelium: quorum utrumque docet Apostolus in priore ad Corinth. cap. vi. et ix. Potuit quoque Ecclesia non tolerare super se Principem infidelem, si is avertere conaretur fideles a cultu veri Dei, ut S. Thomas docet in 2. 2. q. 10. art. 10. Denique illo tempore deerat usus potestatis hujus in principes, quia nulli erant: sed potestas ipsa non deerat: aliud enim est potestas, aliud usus potestatis. Itaque fundamentum Barclaii de separatione harum potestatum omnino corruit, et eo ruente ruit totum aedificium argumentorum ipsius. Nam quod adducit ex jure civili, et canonico non facit ad rem, quia non admittimus separari posse omnino potestatem spiritualem a temporali; et contrarium pro comperto habemus; idque ex testimonio Scripturae, et praxi Ecclesiae. Barclaius autem assumit tamquam certa, et concessa, nos destitui testimonio Scripturae, et potestates illas nullo modo esse conjunctas: quae nemo nostrum concedit; imo etiam falsa esse contendimus. Accedit praeterea, quod quando in Ecclesia sunt principes temporales, ut post primos ducentos, vel trecentos annos semper fuerunt: tunc potestas ecclesiastica, et politica conjunctae sunt adhuc stictiore vinculo; quoniam princeps politicus subjectus est principi spirituali ut filius patri, et membrum capiti. Siquidem
respublica politica, et spiritualis unam Ecclesiam faciunt, non duas: et illius unius Ecclesiae caput est Vicarius Christi, Petrique successor. Quare si quid valerent argumenta Barclaii pro principibus qui fidem Christi numquam susceperunt, quod tamen non admittimus; certe pro principibus Christianis, aut qui Christiani aliquando fuerunt, nihil prorsus valent. Sed de hac re plura suo loco dicenda sunt.
Chapter 6 of 37