Caput XVII. Defenditur secunda ratio pro potestate Summi Pontificis in temporalibus
In capite septimo decimo Barclaius digressionibus expeditis, redit ad examinandas, et refellendas Bellarmini rationes: et quoniam de prima ratione satis multa dicta sunt de cap. 14. aggreditur nunc secundam, quam fideliter transcripsit in haec verba.
Secunda ratio, inquit, est: Respublica Ecclesiastica debet esse perfecta, et sibi sufficiens in ordine ad finem suum: tales enim sunt omnes Respublicae bene institutae: ergo debet habere omnem potestatem necessariam ad finem suum consequendum: sed necessaria est ad finem spiritualem potestas utendi, et disponendi de temporalibus rebus; quia alioquin possent mali principes impune fovere haereticos, evertere Religionem; igitur, et hanc potestatem habet. Item potest quaelibet respub. quia perfecta, et sibi sufficiens esse debet, imperare alteri reipub. non sibi subjectae, et eam cogere ad mutandam administrationem, imo etiam deponere ejus principem, et alium instituere, quando non potest aliter se defendere ab ejus injuriis: ergo multo magis poterit spiritualis respub. imperare temporali reipub. sibi subjectae, et cogere ad mutandam administrationem, et deponere principes, atque alios instituere, quando aliter non potest bonum suum spirituale tueri.
Ilanc rationem satis fideliter allatam ex duplici capite Barclaius reprehendit. Primum enim negat duas esse respublicas in Ecclesia, unam ecclesiasticorum, alteram laicorum, sive, unam spiritualem, alteram temporalem; unam sacram, alteram politicam: et probat ex prima mea ratione; in qua dixi, potestatem politicam, et spiritualem esse partes ejusdem reipub. Christiana?, et clericos, et laicos non facere in Ecclesia duas respub. sed unam.
Deinde negat, potestatem disponendi de rebus temporalibus necessariam esse ad finem spiritualem, quod ex eo probat, quod Apostolus Petrus indicat Act. iv. se non habuisse potestatem disponendi de bonis temporalibus Ananise, cui dixit, Nonne manens tibi manebat, et venumdatum erat in tua potestate? »
Ad primum caput facillima responsio est. Respublica enim spiritualis, sive ecclesiastica, et respublica temporalis, sive politica, et duse sunt, et una: duae partiales, una totalis: quemadmodum spiritus, et caro simul juncta unum hominem faciunt, imo unus homo sunt, ut sanctus Athanasius in Symbolo fidei loquitur: et colligitur ex 7. cap. Geneseos, ubi legimus, Formavit Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem; et tamen ita distinctae sunt potentiis, et legibus, et motibus, ut Apostolus ad Rom. vn. dicat, Video alium legem in membris meis repugnantem legi mentis meae: et ad Gal. xvn,Caro concupiscit adversus spiritum; spiritus autem adversus carnem; et quod magis est admirandum, IS Corinth. iv. vocatur spiritus, homo interior, et caro homo exterior, cum dicitur, Licet is, qui foris est noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem, et Rom. xvi, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Itaque spiritus, et caro sunt unus homo, et duo homines: neque Spiritus sanctus, qui utrumque dicit, sibi ipse contradicit: quare nec Bellarminus secum pugnat, cum rempublicam ecclesiasticam, et politicam in Ecclesia nunc considerat; ut partes unius reipublicae Christianae, nunc ut duas respublicas inter se distinctas, nam simillimam esse rempublicam ecclesiasticam spiritui, et politicam carni, non Bellarminus solus, aut primus docuit; sed ante cum Thomas Valdonsis, et ante Valdensem S. Thomas, et ante S. Thomam, Alexander Alensis, et ante Alensem, Hugo de S. Victore, et ante Hugonem, S. Gregorius Nazianzenus, ut supra non semel admonuimus.
Ad secundum caput respondeo: Verba S. Petri ad Ananiam, non significare, non fuisse in Apostolorum Principe potestatem disponendi de rebus temporalibus Ananiae, si ea necessaria fuissent ad finem spiritualem: sed indicare solum, non usum fuisse S. Petrum ea potestate, neque uti voluisse, cum necessitas nulla esset: et certe si argumentum Barclaii aliquid valeret, efficeret etiam, nullum regem posse disponere de bonis temporalibus subditorum suorum, in casu quo necessaria essent ad rempublicam
conservandam. Omnis enim rex dicere potest subditis suis: Ager tuus nonne tibi manebat, etvenumdatus in tua erat potestate? quis te illum Reipub. donare coegit? et si donasse integrum profiteris, cur parte retenta integrum te donasse mentiris? Itaque quemadmodum jus, quod habent reges disponendi de rebus temporalibus civium, non est, ut pro arbitrio spolient cives domino rerum suarum; sed ut possint cives cogere ad bona sua exponenda pro communi bono conservando: sic etiam potestas Apostoli Petri in bona temporalia Christianorum, non erat (ut Barclaius dicere nos fingit) ut posset Apostolus sine ulla causa privare dominio rerum suarum omnes Christianos, neque eis aliquid proprium relinquere: sed tantum ut posset providere, ne Christiani bonis temporalibus abuterentur contra legem Dei; et contra, ut eis recte uterentur ad vitam aeternam consequendam. Habuisse auteifi Apostolos potestatem aliquam disponendi de temporalibus in ordine ad spiritualia, vel ex eo constat, quod statuerunt, ut populi Christiani praedicatores Evangelii ex facultatibus suis alerent, idque juxta ordinationem Domini, ut patet ex Apostolo in priore ad Corinth. cap. ix.
« At. inquit Barclaius, primis trecentis annis non fuit in Ecclesia potestas disponendi de rebus temporalibus Christianorum, invitis Dominis; ergo vel respublica Christiana tunc fuit imperfecta, vel non est necessaria ista potestas ad finem spiritualem consequendum. » Atque hic multa verba Barclaius frustra profundit, ut ostendat, ad providentiam Dei pertinuisse, ut Ecclesia illa prima instructa esset omnibus iis rebus, quse ad ejus conservationem necessaria essent.
Responde: Ecclesia illa prima instructa fuit omni potestate, atque omnibus praesidiis. quae ad perfectam remp. constituendam necessaria erant: primis autem trecentis annis non fuerunt in ecclesia multi principes politici: fuerunt tamen aliqui, ut Philippus imperator, et rex Lucius, ac rex Donaldus. Sed fingamus, nullos fuisse: non ideo defuit Ecclesiae potestas disponendi de bonis temporalibus principum, et dirigendi potestatem eorum politicam, quando illi Ecclesiae membra, vel filii effici vellent. Praeterea, ut paulo ante dixi, in ipso principio Ecclesiae, quamquam nulli fuerint principes Christiani, Apo-
stolis ipsis Ecclesiam roge. tribus; fuerunt tamen multi homines divites, de quorum divitiis Apostoli disposuerunt, statuentes ut ex iis ministros Evangelii sustentarent.
Adducit postea Barclaius verba S. Bernardi, ex lib. iv. de Consider. cap. 7>. « Petrus hic est, qui nescitur processisse aliquando vel gemmis ornatus, vel sericis, non tectus auro, non vectus equo albo, nec stipatus milite, nec circumstrepentibus septus ministris: absque his tamen credidit satis posse impleri salutare mandatum, si amas me, pasce oves meas: in his successisti non Petro, sed Constantino. » Haec Bernardus: quibus subjungit Barclaius: «Quamvis itaque potestas temporalis de qua nobis sermo hominibus videri potuit Ecclesim necessaria; Deo tamen neque necesaria, neque utilis visa est. »
Respondeo: Posset hoc loco Barclaio dici qsod in libro Job cap. 38. Deus ipse dicit: Quis est iste involveris sententias sermonibus imperitis? S. Bernardus scribit, Apostolum Petrum pauperem fuisse divitiarum hujus mundi, et potuisse sine auro, et argento proprio, sine equo albo, et sine satellitibus implere salutare mandatum pascendi oves: non tamen S. Bernardus dicit, non fuisse in Apostolo Petro potestatem disponendi de temporalibus bonis Christianorum, et de ipsis regnis, et imperiis, si necessitas spiritualis id requireret; imo contrarium dicit, cum Pontifici, qua Pontifex est, et Christi Vicarius, ac Petri successor, applicat illa verba Hierem. i. Ecce constituite super gentes, et super regna, ut evellas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes (i): non enim pugnat paupertas propria cum potestate disponendi de divitiis, et judicandi reges, et principes terree. Sic enim Pradati ordinum religiosorum, cum sint ipsi voto paupertatis obstricti, potestatem habent de opibus amplissimis sui ordinis disponendi. Et apud veteres Romanos multi cives inopes, ut Fabricius, Curius, Cincinnatus, et alii consules, vel Dictatores eftecti, disponebant de regnis, et regum opibus, cum ipsi tamen in pristina sua egestate remanerent. Ergo non debuit Barclaius divitias cum potestate confundere; quasi non possit idem homo et pauper esse pecuniis, et dives potestate. Deinde S. Bernardus dicit, Pontificem in divitiis, et temporali principatu non successisse Petro, sed Con¬
stantino: quid inde colligit Barclaius? potuisse Pontificem sine temporali principatu fungi munere Apost lico. Quid tum? non enim quaestio nostra est de principatu temporali Summi Pontificis, sed de potestate spirituali, et Apostolica, quam nos dicimus extendi ad disponendum de rebus temporalibus, et de ipsis regnis, et imperiis in ordine ad finem spiritualem. Barclaius autem ut hoc refellat, disputationem transfert ad principatum temporalem, quo Apostolus actu caruit, ut omnia confundendo, et permiscendo aliquid dixisse videatur. Denique Barclaius, quasi raptus ad tertium coelum in consilio Dei fuerit, absolute pronunciat, Deo neque necessariam, neque utilem Ecclesiae visam esse potestatem temporalem, de qua nobis sermo. Ego vero a Barclaio quaero, de qua potestate temporali loqueris? Nam si de potestate illa loqueris, quae in se spiritualis cum sit, extenditur ad temporalia, non obscure Deo falsum imponis. Illam enim potestatem Deus ecclesiastico Principi necessariam esse duxit, ideoque eam illi tribuit, cum ait: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis. Sic enim ista verba intelligi debere docuerunt Concilia generalia, quae supra citavimus; quaeque verissime dicere poterant, Visum est Spiritui sancto, et nobis. Sin autem loqueris de potestate temporalis principatus, quem Ecclesia nunc possidet, et ante annos octingentos possedit: omnino temere affirmas hanc potestatem Ecclesiae, neque necessariam, neque utilem Deo esse visam. Nam (ut alia nunc omittam) si Deo visum esset, non esse utilem Ecclesiae hunc Principatum, certe Summi Pontifices Zacharias, Adrianus, Nicolaus primus, et secundus, Leo tertius, et quartus, et nonus, et alii, qui communi omnium scriptorum sententia optimi, et sanctissimi, et Deo gratissimi fuerunt, eum principatum non retinuissent, et multo minus pro eo conservando decertassent. Utrum autem de judicio divino magis credendum sit tot sanctis Pontificibus, quam uni Barclaio, in dubium certe revocari non potest.
At rursus instat Barclaius, et argumentum in nos retorquet his verbis: omitto quod sj ratio illorum bona esset, sequeretur econtrario, rempub. temporalem habere potestatem disponendi de rebus spiritualibus, et deponendi supremum rei publicas ecclesiasticae principem, quia debet esse perfecta, et sibi sufficiens in ordine ad finem suum, et habere omnem potestatem necessariam ad finem consequendum. Sed necessaria est ad finem temporalem potestas disponendi de rebus spiritualibus, et deponendi principem Ecclesiasticum, quia alioqui possent mali principes Ecclesiastici turbare statum, et quietem reip. temporalis, et impedire finem civilis gubernationis, ut de facto aliquando nonnulli Summi Pontifices perturbarunt: igitur hanc potestatem habet respublica temporalis. Consequens plane falsum est, et absurdum (nam princeps temporalis quatenus talis est, nullam habet potestatem spiritualem) proinde, et illud quoque falsum est, cui hoc est consequens.
, Respondeo: Tantum interest inter argumentum quod nos fecimus, et illud quod nunc Barclaius retorquendo facit, quantum distat verum a falso, et bonum a malo: illa enim propositio nostra: Necessaria est ad finem spiritualem potestas disponendi de rebus temporalibus, verissima est, quoniam temporalia ordinantur ad spiritualia, et bona est consecutio, ergo respub. spiritualis potest disponere de temporalibus in ordine ad spiritualia, quoniam qui potest consequi finem, potest etiam ordinare media ad illum finem. At propositio Barclaii: Necessaria est ad finem temporalem potestas disponendi de spiritualibus, falsa est, quoniam spiritualia non ordinantur ad temporalia, et potestas ordinandi spiritualia ad temporalia non est vera potestas, sed abusio potestatis, et perversio ordinis: fieri autem non potest, ut alicui reipub. sit necessaria abusio potestatis, vel ordinis perversio: et cum necessaria non sit ad finem temporalem consequendum potestas disponendi de rebus spiritualibus, non potest bona esse consecutio, ergo respub. temporalis potest disponere de spiritualibus in ordine ad temporalia. Hoc totum facile potest intelligi ex similitudine jam saepius repetita, spiritus, et carnis in homine: potest enim spiritus disponere de sensibus, et membris corporis in ordine ad vitam aeternam, indicendo illis continentiam, abstinentiam, flagella, jejunia, vigilias, ltbores; et quod maximum est, jubendo car ii, ut mortem patiatur pro concessione fidei: non tamen potest caro disponere de intelligentia, it vountate, neque prohibere actiones orandi, et
laudandi Deum, et multo minus potest spiritui jubere, ut mortem spiritualem, atque aeternam patiatur, pro quocumque temporali bono: quod si forte spiritus indiscretis laboribus mentis, ut nimis orando, vel meditando laedat corporis sanitatem, peccabit quidem spiritus, sed non ideo poterit caro in spiritum.mperium sumere; sed gemendo, et fatiscendo, faciet, ut spiritus remittat aliquid de nimio fervore suo. Sic etiam si forte Princeps spiritualis abutatur potestate sua injuste excommunicando temporalem principem, vel ejus subditos sine justa causa ab obedientia ejus absolvendo, et eo modo perturbet statum reipub. temporalis peccabit princeps spiritualis; sed non poterit tamen princeps temporalis judicium sibi sumere de spiritualibus rebus, aut spiritualem principem judicare, et multo minus de Sede sua spirituali deponere. Animadvertit Barclaius infirmitatem argumenti sui; propterea revertitur ad priorem solutionem, dicens:
« Sed, ut dici solet, dare absurdum non est solvere argumentum. Respondeo igitur aliter ad priorem partem hujus secundae rationis, non esse scilicet hic duasresp. ut ille retur, sed unam tantum, in qua sunt duae potestates, sive duo magistratus Ecclesiasticus, et politicus, quorum uterque habet ea, quibus necessario indiget ad suum finem obtinendum, alter nempe spiritualem, alter temporalem jurisdictionem: et neque hunc jurisdictionem illi potestati, neque illam huic esse necessariam, alioqui fatendum esset, utramque potestatem mediis necessariis fuisse destitutam tunc, cum separatae, ut olim fuerunt. »
Respondeo: Haec non est alia solutio, sed prior repetita; quam solutionem refutavi paulo ante, cum ostendi, rempub. ecclesiasticam, et politicam, posse dici duas, et unam; quoniam distinctae sunt, et separatae inveniri possunt; tamen cum in unum corpus Ecclesiae conveniunt, ita una subordinatur alteri, ut sint duae partiales, et una totalis. Neque sequitur, ut quo tempore separatae erant initio nascentis Ecclesiae, mediis necessariis fuerint destitutae: nam resp. politica non poterat aliquid detrimenti timere a potestate spiritual u.n non esset capax censurarum ecclesiasticarum, quae in solos Christianos viin habent: et resp. spiritualis habebat potestatem disponendi actu de rebus temporalibus eorum, qui accessuri erant. Denique nou est verum, potestatem spiritualem, et politicam esse similes duobus magistratibus, quorum neuter indiget jurisdictione alterius. Nam duo magistratus pendent a rege, cujus potestas supereminet utrique magistratui, et potest operam dare, ut neuter alterum impediat: at spiritualis, et politica potestas, non habent unam tertiam potestatem in Ecclesia, cui subordinentur, et quae utramque in officio contineat. Quare necesse est, ut una subordinetur alteri, inferior videlicet superiori, temporalis spirituali. Atque ex hac responsione soluta manent omnia, quae usque ad finem capitis Barclaius disputat de officio Cancellarii et Comestabuli amplissimorum magistratuum, quibus rex solus imperat. Quod autem Barclaius addit, Principem spiritualem, et politicum uni Deo subesse, quemadmodum Cancellarius, et Comestabulus subsunt regi, salva fide Catholica admitti non potest. Ecclesia siquidem, quae regnum Christi est, non solum Christum pro domino, et rege suo agnoscit, sed etiam exScripturis sanctis, et traditione A postolica, et declaratione generalium Conciliorum, et communi Patrum, et Doctorum consensu novit, unicum esse in terris Christi Vicarium generalem, qui caput sit visibile visibilis Ecclesias. Hunc autem Christi Vicarium, R,omanum esse Pontificem in toto suo libro Barclaius admittit; proinde (si Catholicus dici velit) admittere etiam debet, Pontificem, et regem, non esse duos magistratus immediate sub Christo: sed regem Christo et Pontifici, Pontificem soli Christo subjectum esse debere.
Chapter 16 of 37