Skip to the text

Caput XXVIII. Digressio circa sententiam cap. Inter corporalia, de translatione Episcopi. [

In cap. 28, invehitur Barclaius in Canonistas, quos dicit potestatem omnem divinam, et humanam Pontifici attribuere, ex oratione verse sententiae verborum Innoeentiilll. Pontificis, queo habentur cap. inter corporalia, de translatione Episcopi. Ibi enim Innocentius dicit, fortius esse vinculum conjugii spiritualis, quod est inter Episcopum, et Ecclesiam, quam sit vinculum conjugii carnalis inter verum, et mulierem. Et quoniam vinculum conjugii carnalis homo solvere non potest, juxta i.lud Matth. xix. Quos Deusconjunxit, homo non separet, Vinculum autem conjungit Spiritualis non raro Papa dissoivit • videtur sequi, ut, aut falsum scripserit Innocentius, aut Papam Deo sequare voluerit.

Sed quoniam hsec disputatio ad institutum nostrum non pertinet, et Barclaius, ideo solum hanc digressionem libro suo inseruit, ut occasionem haberet Canonistas carpendi: nam, et in hoc capite audacter scribit, nihil esse meris Canonistis imperitius; et in cap. sequenti non veretur dicere, 1 nnocentium IV. et Joannem Andream canonistarum facile principes ineptissime hunc locum Innocentii 111. explicavisse: propterea non ero in hoc capite confutando prolixior. Nam neque canonistee, inter quos multi viri doctissimi inveniuntur, defensione mea indigent, neque ego scientiam canonum ita calleo, ut audeam me patronum canonistarum profiteri. Illud unum annotare placuit, Barclaium calumniatorem videri, dum dicit canonistas summo Pontifici divinam auctoritatem ex verbis Innocentii perperam intellebtis, tribuere. Id enim tantum abest a vero, ut contra potius nonnulli eorum propter istum canonem Pontifici detrahere, aut illum colligere, non vereantur. Glossa certe, ubi Innocentius dicit, fortius esse vinculum spirituale, corrigit, dicens, dignius, non fortius: et Ostiensis in Summa,- de Elect. num. 21. ut ipse hoc loco Barclaius refert: Illa, inquit, ratio non est sufficiens, salva auctoritate, et reverentia reddentis. Denique neque Innocentius IV. neque Jo. Andreas, neque Abbas Panormetanus, neque Ancaranus, neque ullus alius ex iis quos videre potui, ex verbis Innocentii III. divinam potestatem summo Pontifici tribuunt, ut Barclaius calumniatur.

Chapter 27 of 37