Caput XXXI. Dialogismus inter Populum nimis addictum regi terreno, et pontificem populo salubriter consulentem
Pop. — Pater sancte, nequaquam es rege nostro in temporalibus superior: ideoque non potes obsequium temporale, quod illi praestamus, impedire.
Pont. — Quando salus tua aeterna in periculum adducitur propter obsequium temporale, quod regi praestas; tunc omnino superior sum rege tuo etiam in temporalibus: nam et illum, et te ad vitam aeternam dirigere debeo; et omnia impedimenta de medio tollere, quae hoc iter impediunt.
Pop. — Cur nos facere prohibes, quod Deus nos facere imperat?
Pont. — Absit; non hoc prohibeo, sed contra potius impero, ne facias, quod Deus te facere prohibet. Ego pastor sum a Christo, qui Dominus gregis est, constitutus. Vos populi, oviculae estis, reges vestri arietes sunt. Itaque dum reges vestri arietes esse perseverant, sino ut vos regant, et ducant: sed si vertantur in lupos, aequum ne erit, ut patiar duci oves Domi ii mei a lupis? Itaque jure vero, ne illos sequamini: nam et hoc Dominus vetat, quoniam cum nimis grandi periculo oviculae reguntur a lupis.
Pop. — An quia tuum est, voluntatem Dei in lege divina, et Scripturis comprehensam interpretari?
Pop. — At non est tamen illa interpretatio adhibenda, quae legem penitus evacuet, et mandatum omnino destruat, ac dissolvat.
Pont. — Quam legem Dei interpretando destruximus, aut dissolvimus unquam, vel praedecessores mei, vel ego?
Pop. — Si quid dubii, aut obscuri est in lege divina, ad sedem Petri, id est, ad sedem, quam tu nunc tenes, interpretationis veritatem accepturi confugimus: quod autem per se clarum est, et perspicuum, id nulla interpretationis luce indiget.
Pop. — Cum Dominus, et Salvator noster jubeat, nos reddere Csesari, quae sunt Caesaris et quae sunt Dei Deo: et deinde per Apostolum principibus, et potestatibus subditos esse, et dicto obedire: tuum est nobis declarare, quae sunt Caesaris, id est, quae a nobis regi nostro debentur, et quae sunt Dei> ut sua utrique reddamus; et in ea distinctione vocem tuam libenter audiemus. At cum dicis, nolite quidquam Caesari, sive principi vestro reddere, contradicis Christo, ac proinde vocem tuam non audimds.
Pont. — Quando Dominus dixit: Reddite quae sunt Caesaris Csesari, jussit censum dari ei, qui tunc imperabat, neque Judaeos ad idololatriam cogebat, neque adhuc erat ab ulla legitima potestate depositus: quod idem jussit multo antea per Hieremiam Prophetam Deus fieri erga Nabuchodono-or regem Babylonis propter eamdem causam, sed cum tempore Machabseorum Antiochus rex populum avertebat a fide, et Religione divina, non jussit Deus ut eum pro rege habere pergerent, sed inspiravit Mathathiae, et filiis ejus, viris fortissimis, ut exercitu congregato bellum cum Antiocho tamquam cura hoste gererent, et populum in libertatem vindicarent. Sic igitur et tu, popule Christiane, regi legitimo, et qui a lege Dei, et Catholica Religione tenon avertit, quique propterea a me Christi Vicario amatur ut filius, reddes obedientiam debitam, in iis, quae contra legem Dei, et fidem Catholicam non jubebit. Regem autem, qui te sive blanditiis, sive alio modo a via, quae ducit ad vi-' tam, revocare conatur, et per sententiam meam a coetu piorum ejectus, et regno privatus est, pro rege non habebis; sed obedientiam civilem regi debitam alteri exhibebis, qui in ejus locum legitime successerit. Porro Deo, quae Dei sunt reddes, quando fide, spe, et charitate Deum coles, neque ullius hominis timore, vel amore separari te fines. Itaque numquam ex me audies, nolite quidquam Csesari aut principi vestro reddere, sed hoc audies, nolite seduci, ut etiam pro Csesare, aut principes vestro habeatis, qui re vera Gsesar, et princeps esse desiit.
Pop. — Fatemur quidem, et profitemur sanctitatis tua? expositioni atque interpretationi in legis divinae observatione locum esse: sed eam non admitti asserimus, quse „ facit ut jus naturale, et divinum sit ludibrio, et penitus contemnatur, veluti ne a re, de
qua agitur, aberremus: jubemur principibus, et potestatibus obedire: tuas in hujus mandati observatione explicationes, et restrictiones, quae modo mandatum ipsum non extinguunt, tamquam filii obedientes libenter amplectimur.• veluti cum nullam inde obligationem parendi regibus oriri dicas, nisi in iis, quee ad temporalem ipsorum jurisdictionem pertinent, spiritualia omnia Vicario Christi, atque Ecclesiae reservanda esse. Item cum admones non esse regi obediendum in eo, quod contra jus divinum, vel naturale imperat, aut quod alioqui bonis moribus adversatur. At quando simpliciter, et absolute praecipis, ne principi nostro legitimo, ejusve monitis, mandatis, et legibus ullo modo obediamus: praecepto tuo parere non possumus, quia hoc non est mandata Dei interpretari, quod sanctitati tuae conceditur: sed penitus antiquare, et abrogare, quod nullo modo potes.
Pont. — In multiloquio non deerit peccatum: videris enim ex Barclaiialicujus schola prodiisse, dum tot verba sine ratione multiplicas: gravius autem peccas dum doctorem tuum docere, et legislatori legem dare praesumis: sed gravissime delinquis, et erras, dum Christi Vicario imponis, quod faciat jus naturale, et divinum ludibrio haberi, quodque mandatum Dei de obedientia principibus debita antiquare, et abrogare velit, nusquam, enim ego, aut praedecessores mei simpliciter, et absolute (ut tu loqueris) praecepimus, ne principi legitimo, ejusve monitis, mandatis, et legibus ullo modo obediatur. Istae calumniae, et imposturae sunt doctoris tui Barclaii: quod enim dicimus, et docemus, hoc est, ut principi ab Ecclesia, publica auctoritate excommunicato, et deposito, qui proinde legitimus princeps esse desiit, nulla deinceps obedientia debeatur. Id vero cum nullo divino mandato pugnat: divinum enim mandatum non hoc habet, ut ei, qui princeps legitimus esse desiit, obedientia deferatur. Tu vero diligenter attende, et expende, utrum majorem fidem habere debeas patri tuo, Christi Vicario, et matri tum Ecclesiae; an uni falso fratri, qui te seducit, ac facit, ut contra mandatum Dei, patri, et matri non obedias: dum obedientia) regiae zeluin sine scientia vis habere.
Pop. — Christus cum claves regni coelestis Petro tradidit, non dedit ei potestatem faciendi de peccato non peccatum.
Pont. — Nescis quid loquaris: siquidem in bono spnsu dedit Christus Petro potesUitem-fnciendi de peccato non peccatum, et de non peccato peccatum: peccatum est inire matrimonium in gradu prohibito, non jejunare in quadragesima, die festo laborare serviliter, et tamen ha?c omnia, et alia id genus plurima, dispensante Petro auctoritate clavium sibi datarum, peccata esse desinunt; contra vero pntest Petrus addere novum gradum consanguinitatis et affinitatis, addere novum diem jejunii, addere novum diem festum, et hinc lient peccata, si quis in gradu illo addito conjugium contrahat, aut diebus additis non jejunet, aut ab opere servili non se abstineat,, qum tamen antea peccata non fuissent. Sic igitur peccatum fuisset regi tali, vel tali non obeclire, et tamen si per claves Petri ille talis rex haereticus declaretur, excommunicetur, et deponatur, jam non erit peccatum illi non obedire. Verum est tamen claves Petri ad id non se extendere, ut possit summus Pontifex declarare, non esse peccatum quod est peccatum, aut esse peccatum, quod peccatum non est: id enim esset dicere malum bonum, et bonum malum: quod longissime abest, et semper abfuit, et aberit a doctrina illius, qui Ecclesiae preeest, quae est columna: et firmamentum veritatis.
Pop. — Nos igitur communem Canonistarum doctrinam in hac parte sequemur, qui tradunt, mandato Papae non esse parendum, si vel injustum sit: vel ex eo multa mala, seu scandalum verisimiliter est futurum, aut turbatio sta us Ecclesiae, et reipub. Christianae orituia, et ideo si Papa mandairet Religiosis aliquid, quod esset contra substantiam ordinis, id est, quod repugnaret regulae ab iis professae, ut interpretatur Felinus, id caap. Accepimus de fid. instrum. et cap. Si quando, de rescrip., non tenentur ei obedire: ut idem Innocentius docet in cap. Ne Dei, de * imonia, quem refert, et sequimur Martinus de Coraziis, in tract. de Principibus quaest. 498. et Felinus dicto cap. Si quando, et dicto cap. Accepimus: quanto igitur minus debent regum subditi Pontificem, eos ab obediontia jure divino, et naturali regi suo debita, et arctissimo juris jmandi fuedere sancita, retrahere corumtem audit e?
Pont. — f use sit communis sententia non solum caiionistirum, sed etiam theologorum, et juris civilis peritorum, imo et ipso¬
rum sacrorum conciliorum discere poteris ex prolegomenis hujus libri, ubi communi consensu affirmatur jure posse a Summo Pontifice justis de causis regem excommunicari, et deponi et subditos ab omni obedientim et fidelitatis vinculo liberari. Non est autem credibile, Ganonistas omnes secum ipsos pugnare. Cum ergo dicunt aliqui Canonistarum non esse obediendum Pontifici quando mandatum ipsius injustum est, aut scandalorum, et perturbationis causa; primum, non loquuntur de Pontifice ex Cathedra docente Ecclesiam universam: deinde non loquuntur absolute, sed conditionaliter, id est, si id fieret, si forte contingeret, ut Pontifex alicui particulari homini mandaret aliquid contra legem Dei; tunc enim nota est S. Petri doctrina, Act. v: Obediendum est Deo magis, quam hominibus. Sed quancln Pontifices precdecessores mei, ut Gregorius VII., Innocentius IV. et alii principes magnos excommunicare, ac deponere, et subditos eorum ab obedientia liberare voluerunt, id fecerunt ex Cathedra, in concilio, poblica caeremonia, ex auctoritate Dei, et sanctorum Apostolorum Petri, et Pauli sibi divinitus communicata: proinde, qui dicit, non esse obediendum Vicario Christi, ita praecipienti, is universam condemnat Ecclesiam, et non tam canonista, quam canonum depravator dici debet, et quamquam non existimamus ullum bonum canonistam in hunc errorem incidisse: tamen si quis esset, secure posset Ii dolis Christianus, et prudens uni, vel alteri canonistee Qonditores cancnum anteponere: quod autem dicis, jure divino, et naturali deberi obedientiam regibus: verum est de regibus legitimis, et nondum per seifentiam judicis depositis: et quoniam ab horum, non ab illorum obedientia te retrahimus; propterea vel falsum nobis imponis, vel frustra de nobis quereris.
Pop. — Si ob eam causam non jubes regis nortri jugum abjicere, quod per obed entiam illi exhibitam, spirituale bonum im;.ediatur; respondemus, id quicquid est mali, ex quodam accidente eve dre, sive per accidens lieri: malum enim ex bono, aut bonum ex malo per se oriri non potent: accidens autem illud dolenter ferimus, sed impedire non possumus. Nos olficium regis debitum Dei jussu perso viinus, et secundum patientiam boni operis gloriam, honorem, et incorruplionem queerim.s, ille si debito sibi obsequio, et tanto Dei beneficio abutatur, Dpum supra se judicem, et vindicem acerrimum sentiet: nobis non licet officium deserere, et Dei mandatum praeterire, ut bonum inde, quantumvis magnum consequatur, ne eam, quam Apostolus nunciat, nobis ipsis acquiramus.
Pont. — Videtur tibi satis apte convenire, quod Spiritus sanctus per os David prophetae, et regis ait: Noluit intelligere, ut bene ageret: siquidem detrimentum spirituale, id est, periculum subversionis animarum, quod est annexum obedientiae ad regem haereticum, praesertim quando is rex fidem Catholicam molitur evertere, sufficiens causa est Vicario Christi, qui super totam Christi familiam constitutus est, ut regem illum excommunicationis sententia feriat, et dominio illo privet, quod super fideles habebat. Ubi vero rex, alioqui legitimus, ob detrimentum spirituale regno privatus est, per sententiam ejus, qui Ecclesiam universam regit, non solum non tenetur populus illi parere, sed tenetur non parere; ac per hoc cum illi jure deposito obedientiam praebet, non per accidens, sed per se causa est mali, et inobedientiae peccatum incurrit, ut inobedientiae peccatum evitet. Neque officium regi debitum Dei jussu persolvit; sed officium regi, indebitum Deo prohibente persolvit, qui vero regi, ut dictum est, jure deposito obedientiam denegat, non facit malum, ut bonum inde sequatur: sed facit bonum, ut malum gravissimum evitetur: neque damnationem sibi ipse acquirit, sed a damnatione, quam alioqui incurreret liberatur. Quod si haec non intelligis, popule stulte et insipiens: cur non audis me Pastorem tuum? cur judicio tuo fidis? cur seduceris ab alieno? Oves certe Pastorem proprium sequuntur, quia sciunt vocem ejus: alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo, quia non noverunt vocem alienonum, inquit Veritas, Joan. x.
Pop. — Qui jubet nos regibus obedire, et reddere Caesari quae sunt Caesaris, nullam bonos inter et malos principes distinctionem facit, ac per hoc nec nos distinguere debemus.
Pont. — Addo etiam cum Apostolo Petro, obediendum esse non tantum bonis, et modestis, si d etiam dyscolis, 1 Petr. n. Itaque non distinguimus inter bonos et ma os, dum superiores sunt: sed quaestio nostra est, an sit obediendum regi per sententiam rejecto, ac deposito; huic enim obedientiam exhi¬
beri Christus non jubet, et Vicarius Christi prohibet: proinde qui obedientiam illi exhibet, Christo non obsequitur, et Vicarium Christi laedit.
Pop. — Si, ut docet B. Augustinus, is qui continentiam Deo voverit, nullo modo debet ista compensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias ejus appetit, futuram se esse Christianam: atque ita acquirat Christo animam in morte infidelitatis positae feminae, quae parata est, si huic nupserit fieri Christiana qua nos apud Deum excusatione utemur, si ut speratum aliquod bonum eveniat, juris, urandi religionem, et fidem violemus Deo, regique nostro datam! nihil enim anima pretiosius, pro qua Dominus, et Salvator mori dignatus est: si ergo ut eam Christo lucremur, peccare non liceret, eccujus rei causa peccandum?
Pont. — Non sunt facienda mala, ut veniant bona, haec doctrina Apostolica est, ac per hoc et nostra: hinc non licet votum castitatis violare, ut animas Christo lucremur: neque licet contra jurisjurandi religionem aliquid facere, ut mundum universum salvum faciamus: sed non ideo non licet mihi, cui Christus dixit in persona S. Petri, Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in coelis, et in votis dispensare, et a juramenti vinculo solvere; qui autem Apostolica auctoritate, vel voto, vel juramento solutus est, jam non peccat contra votum, vel juramentum, si ea faciat, quae antea ligatus voto, vel juramento facere non poterat: quemadmodum enim inter homines, qui debet alteri pecunias, peccat, si non restituat: sed si creditor solverit debitorem obligatione reddendi, jam non peccabit etiam si numquam restituat: sic etiam dum votum, aut juramentum viget, et ligat: peccat qui illa non servat; sed si Vicarius Dei, accepta a Deo auctoritate, et ipsius Dei nomine relaxat obligationem voti, vel juramenti, jam non peccat qui ea non servat: stulta igitur est illa interrogatio tua, eccujus gratia peccandum? quasi hoc a populo Sacerdos discere opus habeat.
Pop. — Quod autem praeterea dicis, te nos ab hujus officii vinculo absolvere, atque absolutos declarare: id non omnem conscientiis nostris scrupulum adimit; sed animo pendere, ac dubitare magis de tua potestate facit: quod sciamus praeceptum, cujus tu nobis gratiam tu facturum promittis. Dei et naturae lege esse sancitum: sanctitatum vero tuam non posse, ne quidem de plenitudine potestatis, legis naturalis, et divinae gratiam cuiquam tacere.
Pont. — Jam indocilem omnino te praebes, cum ad eadem semper revolveris. Non ego tibi gratiam facio praecepti naturalis, vel divini, cum ab obedientice vinculo te absolvo, non enim permitto ut regi non pareas, quod esset contra jus divinum; sed facio, ut ille qui tibi rex erat, nor; sit tibi deinceps rex: quemadmodum, qui donat servum libertate, non concedit, ut servus non teneatur obedire Domino, quod esset etiam contra jus divinum: sed facit ut Dominum non habeat, cui obediat, ct qui filium emancipando eximit a potestate patria, non docet liberum esse filiis, parentibus non obedire, sed facit ut ille, qui filius erat, jam non censeatur filius. Et qui votum, aut juramentum relaxat, non dat facultatem violandi vota, vel juramenta, sed facit, ut non habeat votum, vel juramentum.
Pop. — Tibi igitur in spiritualibus, regi in temporalibus obsequemur; utrumque Deus jubet, utrumque praestabimus.
Pont. — Si (ut paulo ante dicebas) pendebas animo, et dubitabas; cur in re dubia te ipse judicem constituisti, et tam audacter conclusisti? Deus certe in Deuter. cap. xvii. in rebus dubiis, et obscuris remittit homines ad Sacerdotem, nec vult ut unusquisque sit judex. Et tu ipse paulo ante dixisti, in rebus dubiis ad Sedem Petri esse confugiendum; cur igitur in dubitatione tam gravi ad locum, quem elegit Dominus, id est, ad Sedem Petri non confugisti? Ac ut intelligas te tua conclusione nihil effecisse: attende primum, Deum quidem jubere, ut Pontifici obedias in spiritualibus, sed non jubere ut in spiritualibus tantum; imo jubere, ut consequenter etiam obedias in temporalibus, sed regi qui legitime regnat, non regi, qui ob haeresim, vel alia justa de causa regno privatus est; nam et ipsi Pontifici obedire non deberes in spiritualibus, si forte (quod fieri non posse pie credimus) in haeresim lapsus ab Ecclesia Pontificatu privatus esse denunciaretur. Attende postremo, dubitationem de potestate Papa;, an ad temporalia se extendat non esse dubitationem de re temporali, sed de re spirituali, et supernaturali, quaeque non ab arbitrio, vel judicio hominum, sed ab intelligentia Scripturarum et interpretatione voluntatis divinae dependet, quare
non tuo judicio, sed Ecclesiae in tam gravi dubitatione stare debuisti. Ecclesia vero, et per caput suum Christi Vicarium, et per Concilia, id est, per principalia membra sua, et per docto res theologos, et canonistas, id est, per linguas suas, non obscure docuit, Potestati spirituali subjectam esse potestatem temporalem, ut corpus animae, et ideo potestatem temporalem, etiam regiam, a potestate spirituali, qure plenissime reperitur in Papa, dirigi, et corrigi, judicari, et mutari posse, cum deviat.
Pop. — Minas denique, quas mandato inferis miramur quidem, et ex parte metuimus: sed non ita sumus meticulosi tamen, ut plus eas, quam oportet timeamus, aut iis ita terreamur, ut metu injustae excommunicationis, justum, ac jure debitum obsequium regi nostro denegemus. Licet enim vulgo jactetur, omnem excommunicationem esse timendam: scire tamen oportet injustam excommunicationem, non laedere eum in quem fertur, sed eum potius a quo fertur: si ideo nos anathematis mucrone ferias, quia nolumus mandatum Dei, te jubente, praetergredi, et malum facere, maledictio vertetur in benedictionem, ut, quamvis ligati exterius videamur, interius soluti, atque innocentes maneamus.
Pont. — Hoc nimirum est quod Sapiens dicit: Impius cum in profundum venerit, contemnit. In hanc te foveam praecipitem egit superbia, quia te ipse judicem rerum divinarum, et coelestium constituisti; et in hujus foveae profundum demersus judicium non solum Vicarii Christi, sed ipsius etiam Christi contemnis. Nam etiam si timere te dicas minas censurarum Ecclesiae; tamen cum audacter pronuncias, eis te non pariturum, non solum timorem excludis, sed addis manifeste contemptum: qui enim vere timet, saltem ex timore mandata observat. Quod autem dicis, injustam sententiam non laedere eum, in quem fertur, verum est quando is, in quem fertur, eam humiliter tolerat, et observat, donec injustitia, vel potius nullitas ejus manifeste se prodat. Sed cum is, in quem fertur, eam superbe contemnit, et audacter mandata transgreditur, si non laedit eum excommunicatio injusta, vel nulla, laedit tamen superbia, et tumor, quo Pastoris mandata contemnit. Sed haec dicenda essent, si censura, et mandata, de quibus nunc loquimur, aliquam injustitiae, vel nullitatis speciem prae se ferrent. At cum
Vicarius Christi sub excommunicationis poena populis jubet, ut regi haeretico, vel alias juste excommunicato, atque deposito, non obediant: quae suspicio injustitiae suboriri potest? non enim ut tu falso affirmas, Pontifex anathematis mucrone te ferit, quia non vis mandatum Dei, ipso jubente, praetergredi, et malum facere: sed contra potius, quia mandatum Dei, Pontifice prohibente, vis transgredi, et malum inobedientiae facere. Nusquam enim mandavit Deus, ut regi haeretico, et excommunicato, ac deposito, populus obsequium praestet; sed mandavit, ut haereticos vitet, et ne Ave quidem illis dicat, ut Pastori suo obediat, et vocem ejus audiat.
Atque haec sunt, quae Barclaio in persona populi dicere placuit; ad quae non sine stomacho respondi, cum valde me pigeat eadem toties replicando tempus, et operam perdere: et tamen hac puerili apstrophe tandem finita, jactat Barclaius firmissimis demonstrationibus, et ineluctabilibus argumentis rem totam esse conclusam.
Chapter 30 of 37